Capitulum 2

Numérotation du verset Lc. 2,1 

Factum est autem in diebus illis
exiit edictum a Cesare Augusto ut describeretur
universus orbis.
Numérotation du verset Lc. 2,2 

Hec descriptio
prima facta est
a1 preside Syrie
1 a Cas574 CorS1 ΩF P Catena Rusch ] om. CorS1 (greca littera non habet A et planior hic et verior est) Weber
Cyrino
Numérotation du verset Lc. 2,3 

et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem.
Numérotation du verset Lc. 2,4 

Ascendit autem et2 Ioseph a3 Galilea de civitate Nazareth
2 et Am70 ΩF Li448@ Li446 Rusch Weber] om. Cas574 |
3 a ΩF Catena Rusch Weber] de Cas574 Am70 |
in Iudeam
civitatem David
que vocatur Bethleem
eo quod esset de domo et familia David
Numérotation du verset Lc. 2,5 

ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore pregnate.
Numérotation du verset Lc. 2,6 

Factum est autem cum essent ibi4
4 essent ibi P Am70 Cas573 Li448 Rusch Weber ] inv. Li448@
impleti sunt dies5 ut pareret.
5 dies J Am70 Catena Rusch Weber ] + eius P, + Marie Cas574
Numérotation du verset Lc. 2,7 

Et peperit filium suum primogenitum
et pannis eum involvit et reclinavit eum6 in presepio
6 eum Cas574 P ΩF Li448 Rusch Weber ] om. Am70 Li448@
quia non erat ei7 locus
7 ei P ΩF Catena Rusch ] eis Weber
in diversorio.
Numérotation du verset Lc. 2,8 

Et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis
supra8 gregem suum.
8 supra P Cas574 CorS2 ] super CorS2 ( vel ) ΩF
Numérotation du verset Lc. 2,9 

Et ecce angelus Domini stetit iuxta illos
et claritas Dei circumfulsit illos
et timuerunt timore magno.
Numérotation du verset Lc. 2,10 

Et dixit illis angelus: Nolite timere. Ecce enim evangelizo9 vobis gaudium magnum quod erit omni populo
9 evangelizo Am70 ΩF P Catena Rusch Weber ] annuntio Cas574
Numérotation du verset Lc. 2,11 

quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus
in civitate David.
Numérotation du verset Lc. 2,12 

Et hoc vobis signum:
invenietis infantem pannis involutum et positum in presepio.
Numérotation du verset Lc. 2,13 

Et subito facta est cum angelo
multitudo militie celestis
laudantium Deum et dicentium:
Numérotation du verset Lc. 2,14 

Gloria in altissimis Deo et in terra pax
hominibus10 bone voluntatis.
10 hominibus P Cas574 Catena Rusch ] in praem. Weber
Numérotation du verset Lc. 2,15 

Et factum est ut discesserunt ab eis angeli 11 in celum pastores loquebantur ad12 invicem:
11 ab eis - angeli P As70 Cas574 Catena Ed1455 Clementina Weber ] inv. Rusch, mutil. ΩF |
12 ad] ab cacogr. Cas574 |
Transeamus usque13 Bethleem
13 usque] + in P
et videamus hoc verbum quod factum est
quod fecit14 Dominus et15 ostendit nobis.
14 fecit] + nobis P |
15 fecit Dominus et Cor1 LP (Glossa) CorS2 ( al. ) Cas574 Catena Rusch Weber ] Dominus et Cor1 LP (Greci et antiqui non habent FECIT sed Glossa exponit), Dominus Cava Weber (Z D) CorS2 ( grec. an. sine FECIT ET ) Clementina , fecit Dominus Weber (s), mutil. ΩF |
Numérotation du verset Lc. 2,16 

Et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph
et infantem
positum in presepio.
Numérotation du verset Lc. 2,17 

Videntes autem16
16 autem BL35167 P ΩS Li448 Li448@ Ed1455 Weber ] + hec Am70 Cas574 , ergo Rusch , mutil. ΩF
cognoverunt
de verbo
quod dictum erat illis de puero hoc.
Numérotation du verset Lc. 2,18 

Et omnes qui audierant17
17 audierant Rusch ] audierunt Li448@ Weber, audiert P
mirati sunt
et de his que dicta erant
a pastoribus ad ipsos.
Numérotation du verset Lc. 2,19 

Maria autem conservabat omnia verba hec conferens in corde suo.
Numérotation du verset Lc. 2,20 

Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus que audierant
et viderant
sicut dictum est ad illos.
Numérotation du verset Lc. 2,21 

Et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur puer18,
18 puer ΩF P Am70 Cas574 Li448@ Rusch ] om. Weber
vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur.
Numérotation du verset Lc. 2,22 

Et postquam impleti sunt dies purgationis eius19
19 eius Am70 BL35167 Cas574 Cor2 (sic habet grecus) CorS1 ΩJ Catena Catena@ (Li448 Mt366) Ed1455 Rusch Weber] eorum CorS1 (G. vel hab. EORUM ) Cor3 (greca littera) Wordsworth ( VETUS LATINA ), Marie ΩF ΩS Sarum ; cf. Cor2V² (non Marie)
secundum legem Moysi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino
Numérotation du verset Lc. 2,23 

sicut scriptum est20 a { in lege Domini
0 Cf. Ex. 13, 2.
20 est Catena Rusch Weber ] om. P
quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur
Numérotation du verset Lc. 2,24 

et ut darent hostiam secundum quod dictum est21 b in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum.
0 Cf. Lv. 12, 8.
21 est BL35167 Cas574 * (exp.) ΩF ΩS Rusch Weber] erat Am70 Cas574 ² (pr. m.) Catena
Numérotation du verset Lc. 2,25 

Et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Simeon
et homo iste iustus et timoratus
exspectans consolationem Israel et Spiritus sanctus erat in eo.
Numérotation du verset Lc. 2,26 

Et responsum acceperat
a22 Spiritu sancto non visurum
22 a P Cas574 Catena Rusch ] ab Weber
se mortem
nisi prius videret
Christum
Domini.
Numérotation du verset Lc. 2,27 

Et venit in Spiritu in templum.
Et cum23 inducerent puerum Iesum
23 cum ΩJ Cas574 Li448 Rusch Weber] om. Li448@
parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo
Numérotation du verset Lc. 2,28 

et ipse accepit eum in ulnas suas
et benedixit Deum et dixit:
Numérotation du verset Lc. 2,29 

Nunc dimittis
servum tuum, Domine,24
24 servum tuum - Domine ΩJ P Cas574 Li448 Rusch Weber ] inv. Li448@
secundum verbum tuum
in pace
Numérotation du verset Lc. 2,30 

quia viderunt
oculi mei
salutare tuum
Numérotation du verset Lc. 2,31 

quod parasti ante faciem omnium populorum.
Numérotation du verset Lc. 2,32 

Lumen
ad revelationem gentium
et
gloriam plebis tue Israel.
Numérotation du verset Lc. 2,33 

Et erant25 pater eius
25 erant Am70 BL35167 Cas574 Rusch ] erat Weber
et mater mirantes super his que dicebantur de illo26.
26 illo Am70 Cas574 Catena Weber] eo Rusch
Numérotation du verset Lc. 2,34 

Et benedixit illis
Simeon
et dixit ad Mariam matrem eius: Ecce positus est hic
in ruinam
et in27 resurrectionem
27 in ΩF ΩS Catena Rusch ] om. BL35167 Am70 Cas574 Weber
multorum
in Israel et in signum cui contradicetur.
Numérotation du verset Lc. 2,35 

Et tuam ipsius animam pertransibit28 gladius
28 pertransibit ΩJ P Am70 Cas574 Li448@ Rusch ] pertransiet BL35167 Weber
ut revelentur ex multis cordibus cogitationes.
Numérotation du verset Lc. 2,36 

Et erat Anna
prophetissa filia Phanuel
de tribu Aser.
Et29 hec processerat
29 Et ΩF ΩS Rusch ] om. Am70 Cas574 P Catena Weber
in diebus multis30
30 multis ΩF P ΩS Cas574 Catena Weber ] suis Rusch (non hab. Wordsworth in apparatu)
et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua.
Numérotation du verset Lc. 2,37 

Et hec vidua
usque ad annos octoginta quatuor que non discedebat de31 templo
31 de Am70 BL35167 Cas574 ΩM ΩJ ΩF P ΩS Catena Ed1455 Weber ] a Rusch Wordsworth (P9389 R)
ieiuniis et obsecrationibus32
32 obsecrationibus Am70 BL35167 Cas574 Cor2 V (grec. anti. sic habent) ΩJ ΩF P ΩS Catena Ed1455 Weber ] orationibus Rusch Wordsworth (vetus latina) , observationibus ΩM
serviens nocte ac die.
Numérotation du verset Lc. 2,38 

Et hec ipsa hora superveniens
confitebatur
Domino et loquebatur de illo omnibus qui exspectabant redemptionem Israel33
33 Israel Cor1 LP ΩF P ΩS Am70 Li448 Li448@ La88 Mt366 P638 Weber (G) Clementina ] Hierusalem BL35167 ΩM ΩJ Cas574 Sarum ( greci anti. non ISRAEL ) La88@ Mt366 @ P638 @ Ed1455 Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 2,39 

et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galileam in civitatem suam Nazareth.
Numérotation du verset Lc. 2,40 

Puer autem
crescebat
et confortabatur
plenus sapientia et gratia Dei erat in illo
Numérotation du verset Lc. 2,41 

et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem
in die sollemni Pasche.
Numérotation du verset Lc. 2,42 

Et cum factus esset Iesus34 annorum duodecim
34 cum] com ! Am70 | Iesus Am70 Cas574 ΩS Catena Wordsworth (L T P254 P17225 aur.) ] om. ΩM ΩJ P Ed1455 Clementina Rusch Weber, mutil. ΩF
ascendentibus illis in Hierosolymam
secundum consuetudinem diei festi
Numérotation du verset Lc. 2,43 

consummatisque diebus cum redirent
remansit puer Iesus in Hierusalem35
35 in Hierusalem Am70 Cas574 ΩM ΩJ ΩF P ΩS Li448@ Weber ] Hierosolymam Rusch
et non cognoverunt parentes eius.
Numérotation du verset Lc. 2,44 

Existimantes autem illum esse
in comitatu
venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos.
Numérotation du verset Lc. 2,45 

Et non invenientes regressi sunt in36 Hierusalem requirentes eum.
36 in Cas574 Ed1455 Rusch Weber ] om. P
Numérotation du verset Lc. 2,46 

Et factum est post triduum
invenerunt37 illum in templo sedentem in medio doctorum
37 invenerunt Am70 ΩM ΩJ ΩF P ΩS Catena Rusch Weber ] inveniunt Cas574
audientem illos et interrogantem 38.
38 interrogantem ΩM ΩF P ΩS* Li448@ Rusch Weber ] interrogantem eos Cava Weber (P) Am70 BL35167 Cas574 Cor2 V² ΩJ P ΩS² Ed1455 Clementina , interrogabant illos Weber (s Z P ) interrogabant eos Cor2 V (grec. anti.)
Numérotation du verset Lc. 2,47 

Stupebant autem omnes
qui eum audiebant super prudentia et responsis eius.
Numérotation du verset Lc. 2,48 

Et videntes
admirati sunt
et dixit mater eius ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus
et ego39 dolentes querebamus te.
39 pater tuus – et - ego BL35167 ΩM ΩJ P ΩS Ed1455 Rusch Weber ] inv. Am70 Cas574 Catena
Numérotation du verset Lc. 2,49 

Et ait ad illos: Quid est quod me querebatis?
Nesciebatis quia in his que patris mei sunt oportet me esse?
Numérotation du verset Lc. 2,50 

Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos.
Numérotation du verset Lc. 2,51 

Et descendit cum eis40 et venit Nazareth et erat subditus illis
40 eis CorS2 ( al. ) P Cas574 Rusch Weber ] illis CorS2
et mater eius conservabat omnia verba hec conferens41 in corde suo.
41 conferens Am70 Cas574 Cor4 ΩM ΩF P ΩS Catena (La88 Li448 Mt366 Arag5) ; cf. Sinaiticus ( א²)  : συλλαβουσα)] om. BL35167 Cor1 LP( sic) Cor4 ( CONFERENS cancellatum est in <Parisiensi>) Cor2 V (grec. anti. sic est [ perpera pro sine] CONFERENS ) CorS2 ( sine CONFERENS ) ΩJ Ed1455 Rusch Clementina Weber  ; cf. Lc. 2, 19.
Numérotation du verset Lc. 2,52 

Et Iesus proficiebat sapientia et etate42 et gratia apud Deum et homines.
42 sapientia et etate ΩF P Rusch ] inv. Am70 Cas574 Catena , sapientia aetate ΩM ΩS ΩJ Weber

Capitulum 2

Numérotation du verset Lc. 2,1 
marg.| Factum est autem etc. In primo Luce, primo agitur de conceptione Precursoris, secundo de conceptione Salvatoris, tertio de ascensu beate Virginis in montana et de cantico eius et regressu eius in domum suam, quarto agitur de ortu Precursoris et circumcisione eiusdem et nominis impositione et cantico Zacharie.
marg.| In hoc secundo capitulo incipit Lc. narrare per ordinem nativitatem Salvatoris. Et primo, ostendit quando et ubi natus est Salvator, scilicet in Bethleem, ubi premittitur, qua occasione venerit beate Virgo in Bethleem, eo videlicet, quod de domo et familia David esse Ioseph vir Marie matris Domini. Secundo de angelica annuntiatione pastoribus facta et cantu Angelorum audito et de visitatione pastorum, qui Dominum visitaverunt, secundum quod ab Angelis fuerunt edocti, ibi: Et pastores erant Tertio de pueri circumcisione et matris purificatione, ibi: Et postquam consummati suntQuarto, de Simeonis et Anne prophetatione, ibi Nunc dimittis servum tuum Quin to, de ascensu Marie et Ioseph in Hierusalem, ubi puerum amiserunt et post triduum invenerunt et de profectu pueri, ibi   Et cum factus esset annorum duodecim Fuit autem natus Dominus imperante Augusto, sub quo duodecim annis circa tempus nativitatis Christi videlicet ante et post, tanta fuit pax in toto orbe, ut ad litteram videretur impletum, quod predixit. Is. 2.b. Conflabunt gladios suos in vomeres etc.
marg.| Et in hac pace fecit edictum Augustus, ut totus orbis describeretur, mittens per universas regiones prepositos, generale promulgans edictum, ut de singulis civitatibus et villis et oppidis ad ipsas civitates pertinentibus, in qualibet civitate Presides ad suam presentiam convocarent omnes et unusquisque pro capite suo, id est pro inscriptione capitis solveret unum nummum argenteum et profiteretur ore, se esse subditum Romano imperio et nomen uniuscuiusque et accepta pecunia scriberentur et scripta deferrentur Romam et coram Augusto legeretur Scriptura, ita ut sub certo numero posset comprehendere, primo quotus esset numerus regionum et per numerum regionum sciret numerum civitatum et sic numerum personarum.
marg.| Huiusmodi ergo subiectionis exhibitio dicitur professio, quia sic ore et opere profitebatur quilibet se subditum Romano imperio. Dicitur etiam descriptio, quia nomina regionum et civitatum et personarum profitentium scribebantur. Tunc etiam primum, sicut dicit Glossa facta est Iudea stipendiaria Romanis, a tempore autem Pompeii fuerat tributaria. Vel forte quia constituto tributi {6. 140ra} facta sub Pompeio non diu stetit propter imminens bellum inter ipsum et Iulium, sed que fiebat sub Augusto.
marg.| Ideo dicit Glossa Tunc primum stipendiaria etc. quia accipiebantur tributa a Iudeis et dabantur in stipendium Romanis militibus. Voluit autem Dominus tempore descriptionis nasci, ad innuendum, quod appariturus erat in carne, qui suos ascriberet in eternitate, sicut dicit Gregorius.
marg.| De qua descriptione dicitur Infra 10.c. Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in celis. Voluit autem Dominus tempore pacatissimo nasci, triplici ratione.
marg.| Primo, ad figurandum, quod ipse erat, qui pacem reformaturus erat inter Deum et hominem, inter homines et homines, inter Iudeum et Gentilem, inter hominem et Angelum. Fecerat siquidem pacem in celo et venit facere eam in terra. Unde Iob. 25.a. Qui facit concordiam in sublimibus suis.
marg.| Secundo, ad ostendendum, quod ipse erat amator pacis, quam summopere quesivit etiam usque ad sanguinis effusionem. Unde. In pace factus est locus eius. Unde in Natali Domini nullus debet odium in corde tenere.
marg.| Tertio, ut discipuli, quos ad predicandum missurus erat, quocumque vellent, secure transire possent. Is. 19.d. Erit in die illa via de Egypto in Assyrios et intrabit Assyrius Egyptum etc. Licet autem tempore predicationis Apostolorum tanta pax non erat, tamen aliqua illius pacis vestigia supererant. Cum autem tanta pax esset, potuit ista descriptio fieri.
marg.| Nota etiam, quod Salvator noster quadragesimosecundo anno Augusti Cesaris natus est: In principio cuius regni apparuerunt tres soles in Oriente, qui paulatim in unum solare corpus redacti sunt, ad significandum, quod fides trini et unius Dei toti mundo manifestanda esset. Et in nativitate Domini Stella creata est, que Magis apparuit, Rome templum pacis corruit, fons olei erupit, Cesar precepit, ne quis eum Dominum vocaret, Angelus apparuit pastoribus, multitudo Angelorum laudantium fuit. His visis accedamus ad litteram. Dicit autem.
marg.| {a} Factum est autem in diebus illis quibus crescebat Ioannes, vel quibus Maria in domum reversa est post tres menses, quibus cum Elisabeth mansit.
marg.| {b} Exiit edictum a Cesare Augusto, ut describeretur universus orbis <Glossa> interlinearis aliam ponit litteram. Ut censum profiteretur universus orbis terre id est dando censum, vel censu, id est in datione census. Quasi hyperbolice videtur esse dictum, universus orbis quia pro maiori parte dictum est: Numquam enim omnes gentes subdite fuerunt Romano Imperio. Et ad mysticum intellectum referendum est, ut per generale Imperium Augusti prefiguraretur generale Imperium Christi. Nulla enim natio est, in qua aliquis non profiteatur Christum: Nec de Augusto, ita fuit verum ad litteram. Omnes etiam descripti sunt in libro Dei, sed quidam ad gloriam in pagina predestinationis, alii ad gehennam in pagina reprobationis. Eccl. 32.b. Quecumque trades munera et appende ; datum vero et acceptum omne describe.
Numérotation du verset Lc. 2,2 
marg.| {d} Hec descriptio prima facta est a Preside Syrie Cyrino ] Nota, quia ante hanc descriptionem videntur fuisse quedam particulares descriptiones: Nam rex quidam Egyptius Alexander fecit describere capita hominum in regno suo.
marg.| Unde secundum Iosephum, hec descriptio dicta est prima, non quod fuerit prima, sed quia prima generalis, id est prima inter generales, in quibus omnes solvebant denarium. Erant autem alie speciales pertinentes ad allodia, in quibus, qui plus tenebant de allodio, plus solvebant de censu et preter hoc exigebatur denarius argenteus ab unoquoque pro capite suo.
marg.| Alius est sensus secundum Bedam, secundum quem non dicitur hec descriptio prima in respectu, sed nomen ponitur pro adverbio, ut sit sensus: Hec descriptio prima facta est a Preside Syrie Cyrino id est tunc, primum facta est, quando Cyrinus missus est a Cesare in Syriam censor patrimoniorum. Glossa Censor patrimoniorum, id est allodiorum. Non enim exigebat, nisi de allodiis, ut si quis haberet terram suam sub feudo, vel sub censu definito, {6. 140rb} responderet ei, a quo haberet. Si autem haberet in allodio, cogebatur respondere Presidi Romano et sic tantum erat Censor, id est Iudex patrimoniorum, vel allodiorum, ut iudicaret quantum tributi singuli Iudeorum deberent solvere secundum quantitatem patrimoniorum. Et est intelligendum de speciali patrimonio Iudee, quia Iudea specialiter tunc constituta est tributaria. Quia enim generaliter exigebatur ab omnibus, scilicet nummus argenteus nove monete, exigebatur pro professione non pro tributo, scilicet ut profiterentur se subditos Romano Imperio. Augustus ergo mittens Presides ad describendum orbem, primo misit Cyrinum in Syriam, in qua est Iudea et precepit, ut exigeret tributa a Iudeis et secundum quantitatem patrimoniorum, maior, vel minor erat exactio tributorum, ita forte, ut unusquisque de singulis libris, quas habebat, redderet nummum et preter hoc tributum exigebatur a Iudeis generalis professio, scilicet denarius. Unde descriptio illa generalis incepit a tributo Iudee et inde processit per universum orbem.
marg.| Tertius sensus est, sed parum differens secundum Glossa que talis est. Syria, in qua Iudea est media et quasi umbilicus totius terre. Census ergo in medio terre primum exigitur, ut inde postea usque ad fines terre exigeretur et redderetur, quasi dicat: ideo inchoata est descriptio a Syria, quia est umbilicus nostre terre habitabilis. Et est quasi alia sententia, ut sit prima quasi, id est primo incepta in medio terre. Unde bene inceptum est in medio, ut inde fieret progressus undequaque.
Numérotation du verset Lc. 2,2 
mystice
marg.| Nota quod quadruplex est descriptio, qua Deus describit electos.
Prima per predestinationem: De qua Infra 10.c. Gaudete, quia nomina vestra scripta sunt in celis. Is. 4.a. Et erit omnis, qui relictus fuerit in Sion et residuus in Hierusalem, sanctus vocabitur omnis, qui scriptus est in vita in Hierusalem.
Secunda est per gratie infusionem: De qua 2Cor. 3.a. Epistola estis Christi ministrata a nobis et scripta, non atramento, sed spiritu Dei vivi.
Tertia per predicationem. Mt. 13.g. Omnis scriba, doctus in regno celorum, similis est patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera.
Quarta erit per glorificationem. Apc. 14.a. Vidi supra montem Sion agnum stantem et cum eo centum quadragintaquatuor millia habentes nomen eius et nomen patris eius scriptum in frontibus suis.
De his quatuor dicitur. Rm. 8.f. quos predestinavit, hos et vocavit et quos vocavit, hos et iustificavit et quos iustificavit, hos et magnificavit.
marg.| Hanc quadruplicem descriptionem facit Cyrinus preses Syrie, id est Christus rector et iudex Ecclesie. Cyrinus enim interpretatur heres, unde significat Christum. De quo Mt. vigesimosecundo, d. Hic est heres, venite, occidamus eum. Rm. 8.c. Heredes quidem Dei, coheredes autem Iesu Christi. Syria interpretatur sublimis et significat Ecclesiam, que in sublimitate virtutum posita est. Mt. 5.b. Non potest abscondi civitas supra montem posita. Denarius, qui pro censu redditur, significat Decalogum legis, in quo vultus regis, id est agnitio Dei invenitur. Unde Psalmo 118. A mandatis tuis intellexi. Ab hoc censu nullus excipitur, quia sine observantia Decalogi nullus salvatur. Mt. 19.b. Si vis ingredi ad vitam, serva mandata.
Numérotation du verset Lc. 2,3 
marg.| Sequitur.{e} Et ibant omnes, ut profiterentur etc. in qua oriundus erat.
Numérotation du verset Lc. 2,3 
mystice
marg.| Mystice id est in suam Ecclesiam, in qua debet quilibet profiteri, id est confiteri laudes et peccata. Contra Clericos, qui in suis numquam, aut raro confitentur.
Numérotation du verset Lc. 2,4 
marg.| {f} Ascendit autem secundum situm loci. {6. 140va} Δ
marg.| {a} Et Ioseph a Galilea de civitate Nazareth ubi conceptus est Christus.
marg.| {c} In Iudeam civitatem David ut Iudeam, sit adiectivum.
marg.| {d} Que civitas   vocatur Bethleem , eo quod esset de domo et familia David
marg.| {e} Ut profiteretur, cum Maria desponsata sibi uxore pregnante Eleganter Evangelista historiographi more procedit. Qui enim historice describit contractus emptionum et has omnes circumstantias debet describere, scilicet nomen Consulis, sub quo emptio contracta est et tempus, in quo facta est et locum et testes, ut hec sint signa et indicia contracte emptionis. Bene ergo Evangelista describens Christi nativitatem, que emptio fuit, immo redemptio nostra, in signum eius et indicium.
marg.| Hec omnia determinavit Glossa. Vocabulum sive nomen Imperatoris et Presidis, summam census, potestatem gentis, id est multitudinem populi, diem, id est tempus, locum, id est Bethleem, causam quare illuc venerat Ioseph cum Maria, scilicet ut profiteretur. Testes sunt Apostoli - infra 9.a. et 10.a - qui significaverunt Evangelium, id est signis et miraculis confirmaverunt.
Numérotation du verset Lc. 2,4 
mystice
marg.| Mystice: {f} Ascendit autem etc. Per hoc significatur, ut dicit Glossa ascensus prelatorum, qui debent ascendere de Galilea, id est de mundi volubilitate, in Bethleem, id est in quietem contemplationis, ubi est veri panis refectio. Est autem triplex ascensus Prelati. Primus est per penitentiam, quod notatur per hoc, quod Ioseph ascendit cum Maria uxore sua, quam debet habere sociam prelatus usque ad mortem. Unde Ios. 2.b. Precepit Rahab exploratoribus, ut ascenderent in solarium et operuit eos stipula, id est penitentia, 2Rg. 15.f. Ascendit David clivum olivarum scandens et flens nudis pedibus incedens, Θ et operto capite. Secundus est per contemplationem, quod significatum est per ascensum Petri. Act. 10.b. ubi dicitur: Ascendit Petrus in superiora domus, ut oraret: Et hic dicitur, quod Ioseph ascendit in Bethleem, id est in contemplationis refectionem. Tertius ascensus est per predicationem. Is. 40.b. Ascende tu, qui Evangelizas Sion. Et significatur per ascensum Angelorum in scala, quam vidit Iacob: Gn. 28.c.
marg.| {b} De civitate Nazareth Nazareth interpretatur flos. Bethleem, interpretatur domus patris. De odore floris, in refectionem panis, sic de flore ad fructum ascendere debemus, id est de proposito ad opus, 1Rg. 14.b. Ascendit Ionathas manibus et pedibus reptans et armiger eius post eum. Amos 9.b. Qui edificat ascensionem suam in celo etc.
Numérotation du verset Lc. 2,5 
marg.| {e} Ut profiterentur etc. Glossa Ubi profitentur iustus et virgo Christi, nisi ubi Christus nascitur, scilicet in pacato corde ? Prope est verbum in ore tuo et in corde tuo: Dt. 30.c. quasi dicat: per exteriorem professionem, quam faciebant Ioseph et Maria in Bethleem, ubi Christus natus est corporaliter, exprimitur spiritualis professio voti virginalis, quam uterque fecerat ibi, ubi Christus nascitur spiritualiter, id est in corde pacato et postea uterque expressit ore, quia prope est verbum in ore tuo et in corde tuo, id est cum verbum Dei, id est propositum est in corde tuo, prope est, ut sit in ore: Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 2,6 
marg.| {f} Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies Marie, ut pareret Evan gelista tempus et locum, in quo peperit et reclinatorium, in quo puerum editum reposuit, diligenter ad instructionem nostram prosequitur, ut exemplo Christi et parentum eius de paupertate instruamur.
marg.| {h} Dies Marie id est tempus partus Marie Dies dicitur, quia tunc ortus est sol super terram: Ps. 103a : « Ortus est sol et congregati sunt ». Quia autem sub Cesare nasci voluit, eius humilitatem commendat, qui cum esset Dominus omnium alii subiici non dedignatus est, infra eod. g. Et erat subditus illis. Beatus Bernardus. Quis ? quibus ? Deus, hominibus.
a Ps. 103
marg.| {g} Impleti qui prius erant vacui Iob. 7.a. Menses vacuos ego habui et noctes laboriosas enumeravi mihi. Sed per Christi adventum omnia sunt impleta. Gal. 4.a. Ubi venit plenitudo temporis misit Deus filium suum. Tunc fuit lex impleta. Mt. 5.b. Non veni solvere legem, sed adimplere. Uterus Virginis impletur, supra 1.c. Ave gratia plena. Cor humanum repletum est. Io. 1.b. gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Ps. 32. Misericordia Domini plena est terra. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 2,7 
marg.| {i} Et peperit filium suum primogenitum Beda. Non post quem alius, sed ante quem nullus: In quo eliditur heresis Helvidii.
marg.| Bernardus. Considera, quod in Bethleem Iude Christus nascitur et sollicitus esto quomodo Bethleem Iude inveniaris. Bethleem Iude es, si corde credas ad iustitiam, ore autem confitearis ad salutem. Bethleem, interpretatur domus panis. Iudas confessio: Iustitia in corde est panis, quem Deus esurit. Item iste panis munditia {6. 140vb} est. Unde Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam. Item Ct. 2.d. Qui pascitur inter Lilia. Bethleem ergo se exhibet, qui Deo preparat munditiam in corde.
marg.| {k} Et pannis eum involvit Pondus est in verbo, pannus enim vilitatem et vetustatem notat. Unde pauperes dicimus pannosos, qui multiplicitatem pannorum inutilium consuunt. Phil. 2.a. Habitu inventus ut homo. Iob. 38.a. Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens, cum nubem ponerem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantie obvolverem ? Mare est Christus, a quo omnia flumina gratiarum. Eccl. 1.b. Omnia flumina intrant in mare etc. Hoc mare conclusit ostiis Deus Pater, quia certos terminos predicandi ei assignavit. Mt. 15.c. Non sum missus nisi ad oves, que perierant domus Israel etc. Nubes caro eius. Is. 19.a. Ascendit Dominus super nubem levem. Caligo, paupertas et vilitas eius. Is. 53.a. Non est ei species, neque decor.
marg.| {l} Et reclinavit eum in presepio ut c ibum iumentorum. Homo enim iumentum factus est. Ps. 48. Homo cum in honore esset non intellexit etc. Ideo Dominus factus est fenum, quod est cibus iumentorum, id est caro. Is. 40.b. Omnis caro fenum. Bernardus. Si rex est, ubi Aula regia, ubi Thronus regius, ubi curie regalis frequentia ? Matris presentia. Nota quod non legitur eum tetigisse et hoc propter reverentiam pueri quem sciebat de Spiritu sancto conceptum esse.
Numérotation du verset Lc. 2,7 
mystice
marg.| Mystice ponitur in presepio, id est corpus Christi super altare.
marg.| {m} Quia non erat ei locus supple alius in diversorio Glossa Eget loco, ut nos in celis habeamus mansiones. Secundum aliam Glossa ideo in via nascitur, quia viam nobis ostensurus erat. Unde locus nativitatis convenit nato: Ipse enim est via: Io. 14.a. Tertio, in diversorio, ideo nascitur, ut nos doceat, non palatia, sed diversoria in hoc mundo querere. TULLIUS. Commorandi nobis natura diversorium non habitandi dedit, 4Rg. 4.b. Divertebat ad eam, ut comederet panem, 3Rg. 18.e. Deus vester forsitan loquitur, aut in diversorio est, aut in itinere. Gn. 41.c. Apertoque unius sacco, ut daret iumento pabulum in diversorio.
marg.| ISIDORUS. Diversorium dicitur, quia ibi diversi conveniunt.
marg.| Secundum Bedam, quia diversa habet orificia, id est ora. Est enim platea vacua inter duos vicos habens introitum et exitum ad utrumque vicum et propter intemperiem aeris cooperta, ut in festivis diebus cives ibi convenirent ad confabulandum et colludendum.
marg.| Et dicit Ioannes Chrysostomus, quod propter multitudinem eorum, qui convenerant causa faciende professionis, non invenerunt sibi domum hospitalem, sed nocte illa in diversorio manserunt et ibi peperit et puerum editum reclinavit in presepe. Quia autem repositus dicitur inter bovem et asinum, non multum, inquit, de auctoritate habetur. Volunt tamen quidam referre ad prophetiam, qua dictum est: Bos cognovit possessorem suum etc. Is. 1.a. Et Hab. 3.a. in medio duorum animalium cognosceris. Et de asino quidem probabile est, quod adduxerit eum Ioseph, super quem sederat sponsa pregnans et paravit ei presepe in alia parte diversorii. De bove autem non multum probabile est, nisi forte habuerit eum quis venalem. Et diversorium
marg.| Mystice significat Ecclesiam, que quodammodo media est inter mundum et Paradisum etc.
marg.| Presepe DominiEcclesia. Is. 1.a. Bos, id est Iudeus cognovit possessorem suum et asinus, id est Gentilis conversus presepe Domini sui etc.
marg.| Sacra Scriptura. Prv. 14.a. Ubi non sunt boves, presepe vacuum est, id est ubi non sunt expositores, littera vacua est.
marg.| Crux Domini, in qua cibus Angelorum factus est cibus iumentorum. Iob. 39.b. Numquid volet Rhinoceros servire tibi, id est Christus, aut morabitur ad presepe tuum, id est quod pro te subiit ?
marg.| Claustrum, 3Rg. 4.c. Habebat Salomon quadraginta millia presepia equorum currilium et duodecim millia equorum equestrium, id est quadraginta millia : {6. 141ra} Ecclesias clericorum secularium et duodecim millia, claustra virorum claustralium etc.
Numérotation du verset Lc. 2,8 
marg.| {a} Et pastores erant in regione eadem] moraliter Eccl. 32.a. Rectorem te posuerunt etc. Iuxta turrim quandam inter Bethleem et Hierusalem, ubi Iacob rediens a Mesopotamia moratus est cum grege suo, ubi Rachel mortua est et sepulta. Et dicitur turris gregis: Gn. 35.c. Et Mi. 4.c. Et tu turris gregis nebulosa filia Sion etc.
marg.| {b} Vigilantes primo pro se et postea custodientes etc. Act. 20.f. Attendite vobis et universo gregi etc.
marg.| {c} Et custodientes vigilias noctis super gregem suum] non alienum, de quo non requiritur ratio. Ier. decimotertio, d. Ubi est grex. qui datus est tibi, pecus inclitum tuum, infra. decimosexto, a. Redde rationem villicationis tue, non aliene. Et expone de quadruplici grege tuo, id est animarum, virtutum, cogitationum, operum.
Numérotation du verset Lc. 2,8 
mystice
marg.| Mystice per istos pastores significantur boni prelati, qui super grege suo custodiendo pervigilant diligenter tamquam reddituri rationem pro grege. Unde Hbr. 13.c. Obedire prepositis vestris et subiacete eis: Ipsi enim pervigilant, quasi rationem etc. Vel dicit Chrysostomus O prelate tanto igni submittis caput tuum, miror, si quem contigerit salvari de his, qui principantur in tantis minis et tanta pigritia: Video tamen currentes et sponte se proiicientes in pericula. Sap. 6.a. Durissimum iudicium his, qui presunt, fiet. Sed hoc de malis pastoribus dicitur. De bonis, Prv. 12.b. Novit iustus animas iumentorum suorum, viscera autem impiorum crudelia. Prv. 27.d. Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera: Non enim habebis iugiter potestatem etc. Merito autem illa hora vigilare dicuntur pastores, quia natus erat summus pastor, qui de suis ovibus usque ad ultimum exiget rationem, cum venerit greges suos visitare, dicens cuilibet pastori et dicturus in die iudicii: Ubi est grex, qui datus tibi, pecus inclitum tuum ? Ier. 13.d. 3Rg. 20. Custodi virum istum, qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima eius. Debent igitur vigilare pastores, a quibus tam districta ratio requiretur et maxime, quia lupi insidiantur gregi, id est demones non dormiunt, 1Pt. 5.b. Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens etc. Item quia preceptum est eis. Mc. decimotertio, d. Videte, vigilate et orate. Item ibidem. Et ianitori precepit, ut vigilet.
marg.| Item quia vigilantibus promittitur merces, infra 12.f. Beatus ille servus, quem, cum venerit Dominus, invenerit sic facientem, id est vigilantem.
marg.| Item quia incertum est de de adventu furis, vel Domini. De fure infra 12.e. Si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique etc. De Domino. Mt. 25.a. Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam. Sunt autem quatuor vigilie noctis. Conticinium, intempestum, gallicantus, antelucanum. De quibus dicitur Mc. 13.d. Vigilate ergo, nescitis enim, quando Dominus domus veniat, sero, an media nocte, an gallicantu, an mane.
marg.| In prima vigilaverunt Patriarche super gregem Domini usque ad Moysen.
marg.| In secunda duces et iudices usque ad David.
marg.| In tertia reges et prophete usque ad captivitatem Babylonicam.
marg.| In quarta sacerdotes usque nunc. Sunt similiter quatuor noctes, in quibus vigilandum est.
marg.| Prima est malorum tyrannorum persecutio: De qua Ct. 3.a. In lectulo meo per noctes quesivi, quem diligit anima mea.
marg.| Secunda peccatum. Ps. 6: « Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrimis meis stratum meum rigabo ».
marg.| {6. 141rb} Tertia demonum tentatio. Iob. 30.c. Nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt, non dormiunt etc. Quarta quelibet tribulatio. Is. 15.a. Nocte vastata est Arnon, que interpretatur arca meroris, vel maledictio, id est peccatrix anima.
marg.| In prima nocte vigilandum est super gregem Dominicum, ne diripiatur ab Hereticis, a tyrannis, a falsis fratribus, ab Antichristo et antichristianis. Primi siquidem conantur auferre fidem, secundi substantiam, tertii mores, quarti vitam.
marg.| In secunda nocte vigilandum est similiter super gregem virtutum, ne diripiatur a quadruplici genere vitiorum. Quorum primum est noxia delectatio, secundum ad opus explendum deliberatio, tertium tenax consuetudo. Quartum desperatio. Et significantur per erucam, locustam, bruchum et rubiginem. De quibus dicitur Ioel. 1.a. Residuum eruce comedit locusta et residuum locuste comedit bruchus et residuum bruchi comedit rubigo. Eruca est morosa delectatio, locusta volitans deliberatio, bruchus consuetudo, rubigo desperatio.
marg.| Item in tertia nocte vigilandum est super gregem cogitationum et affectionum, ne diripiatur a quadruplici genere tentationum, id est levi et occulta, levi et aperta, gravi et occulta, gravi et aperta. De quibus in Ps. 90. Non timebis a timore nocturno, a sagitta etc.
marg.| Item in quarta nocte vigilandum est, super gregem operum et locutionum, ne diripiatur a quacumque tribulatione, vel adversitate, sive inferatur a Deo, sive a proximo, sive a diabolo, sive veniat a seipso. Hec sunt quatuor cornua, que ventilaverunt Iudam et Israel et Hierusalem, ut dicitur Za. 1.d.
Numérotation du verset Lc. 2,9 
marg.| {d} Et ecce Angelus Domini stetit iuxta illos Nota, sicut dicit Beda. Et concipiendum, Marie. supra capitulo 1.c. et conceptum, Ioseph: Mt. 1.d. Et natum Dominum, hic cives celi testantur, ut et mortales sufficienter imbuant et suum auctori servitium impendant.
marg.| {e} Et claritas Dei circumfulsit illos id est ex omni parte illorum fulsit, sive radios sui luminis aspersit, ut sit pondus in verbo, nec tale invenitur in tota serie veteris testamenti. Et nota, quia verbo et luce astruitur ortus Domini, quia ipse est et verbum et lux. Io. 1.b. Verbum caro factum est etc. Io. 8.b. Ego sum lux mundi.
marg.| Et nota, quia dupliciter honorantur pastores vigilantes, consortio et allocutione Angelorum et claritatis divine illustratione. Unde Beda. Vigilantibus pastoribus apparet Angelus et eos claritas circumfulget, quia illi pre ceteris sublimia videre merentur, qui fidelibus sollicite presunt, super quos divina gratia largius coruscat, 1Tim. 5.c. Qui bene presunt presbyteri, duplici honore digni habeantur. Dn. 12.b. Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti etc. Tunc claritas aliquem circumfulget, cum retro per iustitiam punit mala preterita, ante per prudentiam cavet futura, a dextris per temperantiam non dissolvitur per prospera, a sinistris per fortitudinem non frangitur per adversa. Vel claritas illum circumfulget, qui non solum videt pericula, que habet ante oculos, sed etiam ea, que habet ad dorsum, nec solum ea, que habet a sinistris, sed etiam ea, que habet a dextris.
marg.| Quidam vident solum pericula, que habent ante oculos: Mortem habet ante oculos senex, vel infirmus, sed sanus et iuvenis habet post dorsum quasi in insidiis. Unde SENECA.: Iuvenes habent mortem a tergo et senes ante oculos. Quidam timet pericula solum a sinistris, id est ab adversitate, cum tamen maius sit periculum in prosperitate. Unde. Cadent a latere tuo mille et decem millia a dextris tuis.
marg.| {f} Et timuerunt timore magno Sic Manue exterius ad visionem Angeli dixit: Morte moriemur, quia vidimus Dominum: Idc. 13.d. Sic mulieres, Mc. 16.b. In quo apparet liquide, quantum sit diminuta dignitas hominis per peccatum, qui creatus est ad Dei visionem et non potest sustinere Angelicam.
Numérotation du verset Lc. 2,10 
marg.| {g} Et dixit illis Angelus, nolite timere etc.  Hic est mos boni Angeli perterritos consolari. Mc. 16.b. Nolite expavescere. E contra mos mali Angeli est territos magis terrere. Unde in adventu mali semper crescit timor, in adventu boni semper decrescit, sicut dixit Gregorius.
marg.| {h} Ecce enim Evangelizo vobis etc.   Trip lici ratione, primo nuntiatur pastoribus nativitas Salvatoris. Prima est, { 141va } quia pauperes erant et propter pauperes venit ipse in mundum et ipsorum est regnum celorum: Mt. 5.a. Ps. 11. Propter miseriam inopum et gemitum pauperum nunc exsurgam dicit Dominus. Is. 61.a. Ad Evangelizandum pauperibus misit me: Secunda, quia simplices erant et innocentes et tales faciliter obediunt et credunt, quod dicitur eis. Prv. 14.b. Innocens credit omni verbo. Et hic dicitur. Et venerunt festinantes etc. Tertia ratio est mystica, ad innuendum, quod prelatis et doctoribus Ecclesie, quorum typum gerunt isti pastores, vigilantibus super gregem suum, revelat Dominus primo se et secreta sua, ut ipsi aliis revelent, sicut montes primo rapiunt radios solis orientis. Ps. 71. Suscipiant montes pacem populo.
marg.| {a} Gaudium magnum dicitur quadruplici ratione. Prima, quia natus est heres in regno Ecclesie. Mi. 1.d. Adhuc heredem adducam tibi, que habitas in Maresa, id est in amaritudine: Loquitur toti Ecclesie: Sic Abraham et Sara letati sunt de ortu Isaac. Gn. 21.a. Dixit Sara: Risum fecit mihi Dominus. Secunda, quia natus est Ecclesie propugnator, qui devicto hoste abstulit opprobrium de Israel. Is. 25.c. Opprobrium populi sui auferet de universa terra, 1Rg. 7.e. Dixit David: Nunc vadam et auferam opprobrium populi. Unde Angelis querentibus. Quis est iste, qui venit de Edom tinctis vestibus de Bosra ? Respondit: Ego, qui loquor iustitiam et propugnator sum ad salvandum. Is. 63.a. Tertia ratio est, quia natus est Salvator perditorum, sicut dicit hic Angelus: Et Za. 9.b. Exulta satis filia Sion, Iubila filia Hierusalem, ecce rex tuus venit tibi iustus et Salvator. Quarta ratio est, quia salus venit omni populo: Unde sequitur:
marg.| {b} Quod erit in omni populo non solum multis, ut in nativitate Ioannis, supra 1.a. Et multi etc. Vel Omni populo id est Ecclesie de omnibus populis colligende.
Numérotation du verset Lc. 2,11 
marg.| {c} Quia natus est vobis hodie Salvator vel nobis quia consortio hominum implendus est numerus Angelorum. Hodie dicit, cum nox esset, quia gaudium venerat nuntiare. Unde non pro qualitate temporis dictum est hoc, sed pro qualitate rei, quia enim rem letam nuntiabat, convenientibus dicit hodie, quam nocte, eum sit una dies naturalis dies et nox. Ubi enim de tristibus agitur, solet fieri mentio de nocte, ut in negatione Petri et egressu Iude: Et Mt. 26.c. omnes scandalum patiemini in me in hac nocte. Alia ratio est, quia sol iam ortus erat super terram, unde erat vere dies, ideo in nocte illa celebrat Ecclesia solemniter missam. Ps. 138. Et nox sicut dies illuminabitur. Item. Et nox illuminatio mea in deliciis meis.
marg.| {d} Qui est Christus Dominus in civitate David Sic ordina ad litteram.
marg.| {c} Natus est nobis Salvator in civitate David id est in Bethleem. Unde David natus est.
marg.| {d} Qui scilicet Salvator.
marg.| {e} Et Christus Dominus id est unctus Dominus, mansuetus, scilicet et benignus. Per hoc enim, quod Christus sonat unctus, notatur dignitas eius, quia solum ungebantur reges et sacerdotes. Ipse est ergo rex, sive Messias, de quo prophetatum fuerat.
Numérotation du verset Lc. 2,12 
marg.| {f} Et hoc vobis signum quod natus sit.
marg.| {g} Invenietis infantem pannis involutum et positum in presepio Glossa BERNARDI. Signum salutis est fidelibus humilitas Salvatoris, que est opposita superbie, per quam mors in mundum intravit, quasi dicat: aliquis, quare tota die facis mentionem de humilitate Christi ? quia signum est salutis adipiscende, vel acquirende. Tanta enim Christi humiliatio, argumentum est dande nobis ab eo salutis, signum est salutis nobis acquirende, id est exemplum est nobis et indicium, qua via debeamus querere salutem. Nam per superbiam salutem amisimus, ideo necesse est, ut si redire volumus, per oppositam viam redeamus, id est per humilitatem. Et huic sententie magis congruit finis.
marg.| Glossa Nota quod tria signa dat Angelus pastoribus, per que possunt Dominum {6. 141vb} invenire, scilicet puritatem, paupertatem, humilitatem. Puritas intelligitur per infantem. Paupertas per pannorum involutionem. Humilitas per presepis reclinationem.
marg.| Bernardus. In signum sunt positi panni tui, Domine Iesu, sed in signum, cui a multis hodie contradicitur. Multi quippe vocati, sed non multi electi et ideo nec signati. Certum signum est, quod aliquis sit de populo Salvatoris, cum Christi humilitatem imitatur. Unde: Tu populum humilem facies. Tria predicta signa querit populus in vicariis Christi, sed non invenit. Unde Ps. 72. Signa nostra non vidimus etc. Hec signa terribilia sunt multis, cum tamen per hec inveniatur Dominus. Unde Ps. 64. Turbabuntur gentes et timebunt, qui habitant terram a signis tuis. Io. 3.d. Testimonium eius nemo accipit, id est pauci, qui autem acceperit, signavit, id est signo ostendit, quia Deus verus est, qui hec signa dedit per Angelum. De his signis dicit Sir. 36.b. Innova signa et immuta mirabilia. Innovata fuerunt hec signa nativitatis in passione, quia in nativitate fuit infans, in passione clamans. In nativitate pannis involutus, in passione vestibus nudatus. In nativitate reclinatus in presepio, in passione affixus in patibulo. Immutata fuerunt et mirabilia, quia ibi ortus est Sol in media nocte, hic occidit Sol in Meridie. Am. 8.c. Occidet Sol in Meridie. Ibi Ioseph Deum pannis involutum reclinavit in presepio, hic Ioseph alius Deum sindone involutum posuit in sepulchro. Ibi eternus nascitur, hic eternis moritur. Multifarie multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime locutus est nobis in filio. Locutus est autem in eo non loquente, cum adhuc infans esset, quinque verba, scilicet verbum consolationis, increpationis, exhortationis, consilii, eruditionis. Verbis consolationis locutus est, quia sicut dicit Augustinus, magna consolatio est membris ex capite. Unde in die Natalis legitur illud, Is. 40.a. Consolamini, consolamini, popule meus, dicit Deus vester. Sed non omnes consolatur Christi nativitas. Unde Bernardus. Non consolatur Christi infantia garrulos, non consolantur Christi lacrime cachinnantes, non consolantur panni eius ambulantes in stolis, non consolatur stabulum et presepe amantes primas cathedras in Synagogis. Bernardus. Agnosco certe, agnosco Iesum magnum sacerdotem sordidis opertum vestibus, pannosos et laborantes Christi nativitas consolatur.
marg.| Quare multa hodie auro et gemmis fulgent altaria ? Et subiungit: Putas, ad hoc divertent Angeli et pannosos homines declinabunt ? Si ita, cur magis pastoribus ovium apparuere, quam regibus terre, quam sacerdotibus templi ? Idem. Sane ad consolationem accedit ipsa, que pastoribus vigilantibus exhibita est visitatio et allocutio Angelorum. Agnoscant omnes quantum placeat supernis civibus labor, cuius spiritualis intentio est, quandoquidem et eos, qui pro victu corporis corporali eos urgente necessitate laborant, suo dignantur eloquio et alloquio tam felici: Nimirum humanum in eis cognoscunt ordinem, quo constituit Deus, ut in sudore vultus sui vescatur Adam pane suo. Increpat autem Christi nativitas se laudantes et se ostentare cupientes. Unde Bernardus. Nocte voluit Christus nasci, ubi sunt, qui impudenter ostentare gestiunt semetipsos ? Denique tacet Christus et ecce annuntiat Angelus, laudat multitudo celestis exercitus. Laudet te os alienum, sileat tuum.
marg.| Exhortatur Christi nativitas ad penitentiam. Unde Bernardus. Age penitentiam, hoc tibi predicat stabulum illud, hoc presepe clamat, hoc membra illa infantilia alloquuntur, hoc lacrime et vagitus Evangelizant. Bernardus. O duritia cordis mei, utinam, Domine, sicut verbum caro factum est, ita et cor meum carneum fiat.
marg.| Plorat quippe Christus, sicut ceteri, at non queritur sicut ceteri: illi ex passione lugent, Christus ex compassione. Ideo lacrime Christi mihi et pudorem pariunt et dolorem. Ludebam ego foris in platea et in secreto regalis cubiculi super me ferebatur iudicium mortis, audivit hoc unigenitus eius, exuit se porto diademate, sacco vestitus, aspersus cinere caput, nudus pedes et flens et eiulans, quod morte damnatus esset servulus. Intueor illum subito procedentem, stupeo novitatem, causam percontor et audio, quid facturus sit, adhuc ne ludam et deludam lacrimas eius ? Plane si insanus sum et mentis inops, non sequar eum: nec simul cum lugente lugebo, erit inde pudor, dolor et timor. Unde ? Utique ex consideratione remedii periculi mei estimo quantitatem. Filius {6. 142ra} Dei iubetur occidi, ut vulneribus meis pretioso sanguinis illius balsamo medeatur. Agnosce homo, quam gravia sunt illa vulnera, pro quibus necesse est Christum Deum vulnerari. Sic medicine estimatio et timoris et doloris exaggeratio est. Idem: compatitur Dei filius et plorat, homo patitur et ridebit ? Consuluit etiam Christus facto, ut molestie preeligerentur deliciis. Unde Bernardus. Elegit filius Dei tempus, quod molestius est, presertim parvulo et pauperis matris filio, que vix pannos haberet ad involvendum et presepe ad reclinandum et cum tanta esset necessitas, nullam audio fieri pellium mentionem. Idem. Non est tale iudicium mundi, aut iste fallitur, aut mundus errat, sed divinam falli impossibile est sapientiam. Idem Christus utique, qui non fallitur, elegitur, quod carni est molestius. Id ergo melius, id est utilius, id est magis eligendum et quisquis aliud docet, vel suadet, ab eo tamquam a seductore cavendum est. Docuit etiam Christus in nativitate pretiosum esse, quod a mundo contemptibile iudicatur. Unde Bernardus. Forte aliquis arbitretur filio Deo sublimia esse querenda palatia, ut cum gloria rex glorie susciperetur, sed non propter hoc a regalibus sedibus venit ille, horum omnium eterna in celis affluentia suppetebat, sed paupertas non inveniebatur in eis. Hanc itaque Dei filius concupiscens, descendit, ut eam sibi eligeret et nobis quoque sua estimatione faceret pretiosam. Adorna thalamum tuum, Sion, sed humilitate, sed paupertate.
Numérotation du verset Lc. 2,13 
marg.| {a} Et subito facta est etc.  exer citus. Duplici ratione, sicut dicit Beda., scilicet ne parva videatur unius Angeli auctoritas.
marg.| Item uno evangelizante multitudo in consonam laudem prorumpit, ut et officium suum Deo impendat et nos instruat, ut quoties sacram eruditionem fratris ore audimus. Deo laudes corde, ore et opere reddamus. Item exercitus nominatur, qui sequebantur militie ducem, qui contra malignos spiritus ad tutelam nostram Angelorum ordinat exercitum.
marg.| {b} Laudantium Deum et dicentium ;
Numérotation du verset Lc. 2,14 
marg.| Gloria in altissimis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis In Greco textu est   bona voluntas .
marg.| Nota quod sequitur in Hymno hoc angelico, Hilarius dicitur composuisse et auctoritate Telesphori Pape, solis episcopis licebat incipere, quod adhuc in die cene observabatur alicubi. Symmachus vero Papa attendens, quod Sacerdos Angelus Domini est, ut dicitur Mal. 2.b. et 1Cor. 11.b. statuit, ut omnes sacerdotes canerent hunc Hymnum in festis. Gloria in altissimis Deo. Hic innuitur, qualis sit celestium civium operatio. Eorum enim operatio est assidua Dei laudatio, in quo verbo inhabitantes terram ad Dei glorificationem admonentur. Deum autem glorificat, qui eum naturaliter laudat, qui operibus suis eum honorat, ea propter ipsum faciendo et qui proximo suo materiam glorificandi Deum ministrat, dando ei bonum exemplum. Iuxta illud. Sic luceant opera vestra coram hominibus etc. Et qui gloriam sibi oblatam recusat propter Deum dicens. Non nobis, Domine, non nobis etc. Et hoc valde difficile. Unde Gregorius. Difficile est, humanam gloriam non appetere, sed difficillimum est oblatam respicere: Deum etiam glorificat, qui frequenter eum bonorum suorum auctorem recogitat, non seipsum. Ideo Christo nato hoc cantant Angeli, quia ipse erat patrem glorificaturus. Unde Io. 17.1. Pater glorifica filium tuum, ut filius tuus glorificet te. Merito canitur ei Gloria in altissimis, id est ab altissimis, id est ab Angelis, id est merito glorificatur ab Angelis per reparationem Angelice ruine et canitur, id est nuntiatur pax hominibus cum ipsis Angelis.
Numérotation du verset Lc. 2,14 
mystice
marg.| Mystice. Altissimi sunt, qui in ultimo gradu humilitatis sunt et in his sedens est Dominus et ab his laudatur. Ps. 8. Ex ore infantium etc.
marg.| Glorialicuius magnifici late patens preconium, supra primo e. Magnificat anima mea Dominum.
marg.| Frequens fama cum laude. TULLIUS. Ps. 33. Benedicam Dominum in omni tempore etc.
marg.| Ore multorum celebrata laudatio. Ps. 116. Laudate Dominum omnes gentes etc.
marg.| Clara cum laude letitia. Ps. 1. Letamini in Domino etc.
marg.| {c} Et in terra pax hominibus bone voluntatis qui suscipiunt natum Christum, non his, qui audita eius nativitate {6. 142rb} sunt turbati et eum persecuti, ut Herodes. Mt. 2.c. Quia non est pax impiis, dicit Dominus. Is. 48.d. et 57.d.
marg.| Bernardus. Angelus sic distinguit, ut Deo sit gloria, hominibus pax. Sed quia filii Ade cupiunt, quod Dei est, scilicet gloriam ; pacem perdunt et gloriam. Is. 42.b. Gloriam meam alteri non dabo. Insinuantur autem nobis duo in hoc verbo, scilicet quis sit fructus bone voluntatis et quam facile iam sit homini pacem habere. Fructus autem bone voluntatis est pax. Nec est parvus iste fructus. Unde Glossa super illud. Pax super Israel. Uno verbo dicit omnia bona. E contrario non est pax impiis, non est impius, quin ad minus habeat bellum intestinum, superiore parte rationis inferiorem accusante et condemnante. Facile etiam habetur iam pax, cum sola bona voluntas ad hoc sufficiat. Unde Augustinus Nihil tam facile est bone voluntati, quam ipsa sibi et hec sufficit Deo. Verissime igitur. Angeli clamaverunt.
marg.| {d} Pax hominibus bone voluntatis Et n ota, quia quadruplex pax datur hominibus, qua indigebant, propter quadruplicem discordiam, sive guerram, quam habebant. Prima erat inter Deum et homines, preter precepti transgressionem.
marg.| Secunda, inter Angelos et homines, propter Ade et Eve eiectionem. Unde dicit Gregorius. Quando extranei eramus a Deo, extraneos nos Angeli deputabant etc. Unde quodammodo naturam humanam despiciebant. Unde antea se permittebant adorari ab hominibus, sed post incarnationem non, ut Apc. ult. b. et 19.b. Tertia guerra erat inter homines et homines, propter diversarum legum emulationem. Quarta inter carnem et spiritum, propter mutuam altercationem. Primo enim spiritus corrupit carnem et nunc caro corrumpit spiritum. Venit ergo Dei filius et satisfecit Patri pro homine, factus obediens usque ad mortem. Phil. 2.a. Et facta est pax inter Deum et homines. De qua dicitur Is. 25.b. Faciet pacem mihi, panem faciet mihi. Et secundum hoc dicitur, mediator Dei et hominum. 1Tim. 2.b. Guerram inter Angelos et homines pacificavit, quia de ipsis hominibus ruinam Angelicam reparavit, quod ipsi rogant in Ps. 50. Benigne fac Domine, in bona voluntate tua Sion, ut edificentur muri Hierusalem. De hac dicitur Is. 57.a. Veniat pax, requiescat in cubili suo etc. Vos autem accedite huc, id est in celum filii auguratricis, id est homines.
marg.| Item in eod. d. Creavi fructum labiorum pacem, pacem ei, qui prope est, id est Angelo et qui longe est, id est homini dixit Dominus.
marg.| Secundum hoc dicitur Salomon, id est pacificus. Et dicit Glossa BERNARDI. Quia Deus et homo nascitur, hominibus pax cum ipsis Angelis canitura, cum gaudio nuntiatur et gloria Deo, qui ab Angelis pro nostra redemptione et pro sua reparatione glorificatur: Item guerram inter homines et homines pacificavit, quia omnes in unam Ecclesiam et fidem unicam convocavit. Io. 10.c. Alias oves habeo, que non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et fiet unum ovile et unus pastor. Eph. 2.c. Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. Secundum hoc dicitur lapis angularis. Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem angularem. Item guerram inter spiritum et carnem pacificavit in se utrumque concorditer assumens et pacifice gerens, Unde Ps. 48. Simul in unum dives et pauper, id est spiritus et caro in Christo concordes. De hac pace dicitur in Ps. 75. In pace factus est locus eius. Eph. 2.c. Medium parietem macerie solvens inimicitias in carne sua, legem mandatorum decretis evacuans, ut condat duos, id est spiritum et carnem in semetipsum, in unum hominem faciens pacem. Secundum hoc dicitur Emmanuel. Is. 7.c. Sic plene reformata est pax hominum per Christum. Ideo dicit Ps. 11. Pax multa diligentibus legem tuam.
Numérotation du verset Lc. 2,15 
marg.| {e} Et factum est, ut discesserunt ab eis Angeli id est postquam eorum aspectibus se subtraxerunt ascendentes.
marg.| {f} In celum cons ummato negotio sibi iniuncto, in quo instruitur homo, ut non cesset, donec impleverit, quod sibi iniunctum est. Ps. 103. Exivit homo, id est Christus, ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperam.
marg.| {g} Pastores loquebantur ad invicem cred entes verbis Angeli. Bene congruit, quod pastores prebent testimonium de Christo, quia ipse est agnus. Ad pastores autem pertinet de agnis et ovibus et huiusmodi.
marg.| marg.| {6. 142va} Δ
marg.| {a} Transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod videre est vita eterna. Io. 17.a. Hec est vita eterna etc.
marg.| {c} Quod fecit Dominus et ostendit nobis Nota quod hec dictio (verbum) in sacra Scriptura interdum accipitur pro re digna recitatione. Unde non fuit verbum in domo, quod non ostenderim eis, id est res pretiosa, dixit Ezechias. Is. 39.b. Et ita potest exponi ad litteram.
marg.| {b} Videamus hoc verbum, quod factum est id est rem, que facta est.
marg.| {c} Quod id est quam rem.
marg.| {e} Dominus fecit et ostendi nobis per Angelos. Et de hoc non habetur aliqua Glossa Bar. 3.d. In terris visus est. Aliter.
marg.| {b} Videamus hoc verbum, quod factum est id est verbum Dei, quod incarnatum est.
marg.| {c} Quod Dominus id est tota Trinitas.
marg.| {d} Fecit incarnari id est cuius incarnationem tota Trinitas operata est.
marg.| {f} Et ostendit nobis Glossa Bede Quod in principio erat apud patrem, factum est caro et sic ostensum est nobis, quod in Deitate non poterat videri 1Io. 4.c. Deum nemo vidit unquam. Sed numquid potest videri verbum, quod incarnatum est ? Potest utique. Glossa Ambrosii quia cum caro Domini videtur, verbum videtur, quod est filius Dei.
marg.| {c} Quod Dominus Pate r et Filius et Spiritus sanctus.
marg.| {d} Fecit id est incarnari constituit et sic factum ostendit. Nota etiam, quia per factum est et fecit duplex insinuatur in Christo natura, spiritualis, scilicet et corporalis, id est anima et corpus utrumque factum.
Numérotation du verset Lc. 2,15 
mystice
marg.| {a} Transeamus usque Bethleem etc.] mystice instruuntur hic prelati Ecclesie, qui significantur per pastores, nam sicut pastores ad verbum Angeli festinantes iverunt Bethleem et postea redierunt ad greges suos, ita prelati aliquando debent ire in requiem contemplationis, ut ibi pane celesti reficiantur et postea redire ad subditorum provisionem. Hoc Iacob demonstravit de Lia, transiens ad amplexus Rachel et iterum revertens ad Liam. Et ideo duplici nomine, id est Iacob et Israel appellatur.
marg.| Moraliter autem et allegorice simul, per Bethleem designatur celestis patria, que est domus panis, domus refectionis, quia ibi panis vite plene comeditur usque ad satietatem. Sicut dicitur Eccl. 15.a. Cibavit illum pane vite et intellectus et aqua sapientie salutaris potavit illum, infra 14.d. Beatus, qui manducabit panem in regno Dei. Ps. 83. Beati, qui habitant in domo tua, Domine, in secula seculorum laudabunt te. Etiam ipsum laudare Deum, est comedere panem, vel gratias reddere post comestionem Is. 65.c. Servi mei comedent etc. Ad hanc Bethleem triplici transitu pervenitur.
marg.| Primus transitus est de vitiis ad virtutes. Secundus de virtute in virtutem, tertius de mundo ad patrem.
marg.| Et est significatus hic triplex transitus per triplicem transitum filiorum Israel. Quorum primus fuit de Egypto in desertum per medium maris rubri. Secundus fuit per desertum, de loco ad locum. Tertius fuit de deserto in terram promissionis per medium Iordanis. Primus est transitus de statu peccati ad penitentiam per contritionem et confessionem. Mare enim rubrum significat contritionem et confessionem, per que transitur ad satisfactionem. Mare enim est amaritudo, que est in contritione. Rubor est erubescentia, que est in confessione. Et de isto mari rubro dicitur in Ps. 135. Qui divisit mare rubrum in divisiones, quia tam contritio, quam confessio debet discrete et sigillatim fieri, non in universali sed in singulari, sicut fuerunt peccata. Unde Ps. 6. Lavabo per singulas noctes lectum meum. De isto transitu, Ct. 3.c. Que est ista, que ascendit per desertum, id est in desertum penitentie, sicut virgula sumi, id est humiliter et devote ex aromatibus myrrhe et thuris, id est cum cordis amaritudine et orationis devotione. Secundus transitus est per desertum penitentie, id est profectus de virtute in virtutem. Hic est transitus de mari rubro usque ad Iordanem, ubi occurrerunt multa impedimenta, sicut patet in lib. Nm. Sed specialiter ibi tria ponuntur, que maiora fuerunt, scilicet tres reges, qui transitum filiorum Israel volebant impedire. Primus fuit Edom, a quo transitum requirentes satis rationabiliter dicebant. Obsecramus, ut liceat nobis etc. Cui respondit Edom. Non transibitis {6. 142vb} me. Nm. 20.c. Secundus rex fuit Sehon Amorrheus Cui mandavit Moyses. Obsecro, ut transire mihi liceat etc. Nm. 21.e. Tertius rex est Og, rex Basan. Cui Moyses nullum misit nuntium, quia ille occurrerat ei pugnaturus contra eum. Nm. 21.g. Contra primum non pugnaverunt filii Israel, sed declinaverunt et circumeundo terram eius transierunt sicut mandavit Dominus. Secundum autem et tertium occiderunt. Edom interpretatur sanguineus et significat carnem, que licet transitum per se deneget, non est tamen occidenda, sed prudenter declinanda.
marg.| Item per Edom significantur consanguinei, qui in multis primo impediunt ingressum in terram promissionis et hi prudenter sunt declinandi et per exempla sanctorum Patrum.
marg.| Sehon interpretatur germen inutile, vel allocutio inutilis et significat mundum, qui et transitum per se negat, sicut et caro.
marg.| Og interpretatur congregans seu absconditus et significat diabolum, qui abscondita congregat, id est peccata. De quibus dicitur in Ps. 16. De absconditis tuis adimpletus est venter eorum. Istos duos precipit Dominus penitus expugnari et occidi. Et tunc sequitur tertius transitus, quo transito deserto transitur Iordanis et intratur in terram promissionis, id est in eternam patriam, que est vere domus refectionis. Iordanis, id est humilis descensus, significat mortem, per quam oportet transire, antequam veniatur in Bethleem.
marg.| De secundo transitu dicitur Ct. 6.d. Que est ista, que progreditur sicut aurora consurgens. De tertio dicitur Ct. 8.a. Que est ista, que ascendit de deserto deliciis affluens. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 2,16 
marg.| {g} Et venerunt festinantes pastores supple.
marg.| {h} Et invenerunt Mariam et Ioseph mini stros nativitatis.
marg.| {i} Et infantem Chri stum iam hominem natum, positum in presepio
marg.| {k} Videntes autem cognoverunt de verbo etc.  Dupl iciter potest hoc constitui. Primo sic.
Numérotation du verset Lc. 2,17 
marg.| {k} Videntes autem hoc de puero cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis id est cognoverunt illud, quod dictum erat eis, de verbo esse dictum, id est de filio Dei. Et est summa. Videntes circa puerum impleta, que dicta erant ab Angelis, intellexerunt puerum esse filium Dei. Et hec distinctio et sententia satis competenter elicitur ex illa Glossa Bede Recto ordine per cognitionem nativitatis, id est humanitatis venerunt ad cognitionem verbi, id est Deitatis. Aliter potest construi.
marg.| {k} Videntes carn em, quia Glossa supplet, quod minus est in littera. Videntes inquam carnem.
marg.| {l} Cognoverunt de verbo id est intellexerunt de filio Dei, quod dictum erat illis de puero hoc
Numérotation du verset Lc. 2,18 
marg.| {m} Et omnes, qui audierant ab A ngelis.
marg.| {n} Mirati sunt et de his, que dicta erant a pastoribus ad ipsos Mira ntur et de mysterio Incarnationis et de tanta pastorum attestatione, que fingere inaudita nescirent, sed simplici facundia vera predicarent.
Numérotation du verset Lc. 2,mystice 
marg.| {g} Et venerunt festinantes etc. Beda. Non cum desidia Christi querenda est presentia. Hbr. 4.e. Festinemus ingredi in illam requiem. Ier. 48.b. Maledictus, qui facit opus Dei negligenter.
marg.| {h} Et invenerunt Mariam etc.  Mari a penitentia, Ioseph augmentum, id est profectus virtutum. Cum his et per hec invenitur Iesus infans in presepio, Deus in carne, quem invenire est vitam invenire. Vel Iesus in presepio, est salus in sacro eloquio. Io. 5.f. Scrutamini Scripturas, ubi vos putatis vitam habere.
marg.| {k} Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc Vide ntes in patria cognoscemus de puero Iesu, quicquid modo audivimus de eo. Ps. 47. Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Dei nostri. Immo videbimus, quid dicatur nobis 3Rg. decimo a. Verus est sermo, quem audivi in terra mea super sermonibus tuis et super sapientia tua et non credebam narrantibus mihi donec ipsa veni et vidi oculis meis et probavi, quod media pars mihi nuntiata non fuerit.
marg.| {n} Multi sunt 3Rg. 10.a. Videns Regina {6. 143ra} Δ Saba omnem sapientiam Salomonis et domum, quam edificavit et cibos mense eius et habitacula servorum eius et ordines ministrantium, vestesque eorum et pincernas etc. non habebat ultra spiritum. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 2,19 
marg.| {a} Maria autem conservabat omnia verba hec conferens in corde suo in h oc verbo magna notatur discretio B. Virginis. Glossa Amb. Maria non minus ore, quam corpore pudica, secreta, que noverat, nulli divulgat, sed tacito corde scrutans congruum tempus, quo Deus hec velit divulgari, reverenter exspectat. Iuxta illud Eccl. 3.b. Tempus tacendi et tempus loquendi. Eccl. 20.a. Homo sapiens tacebit usque ad tempus, lascivus autem et imprudens non servabit tempus. Iac. 1.c. Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum etc.
marg.| {b} Conferens in corde suo non solum verba, sed et facta illa, que circa se viderat impleta, cum his, que in prophetis legerat implenda. Sicut enim sibi dictum erat ab Angelo. Ecce concipies in utero et paries filium, sup. 1.c. predixerat Is. 7.c. Ecce Virgo concipiet et pariet filium. Videbat se de stirpe David ortam. Et hoc concordat cum prophetis. Is. 11.a. Egredietur virga de radice Iesse. Ps. 131. De fructu ventris tui ponam super sedem tuam.
marg.| Item in Nazareth de Spiritu sancto concepisse. Et hoc concordat cum illo. Nazareus vocabitur. Is. 11.a. secundum aliam litteram.
marg.| Item in Bethleem peperisse. Mal. 5.a. Et tu Bethleem Ephrata parvulus es in millibus Iuda. Unde hec testimonia in diversis prophetis legerat.
marg.| Comparat ergo verba prophetarum factis et in omnibus habet argumenta fidei. Sed si Maria a pastoribus dicit, nos debemus a Sacerdotibus discere. Eccl. 6.d. In multitudine presbyterorum prudentium sta et sapientie eorum ex corde coniugere, ut omnem narrationem Dei possis audire.
marg.| Item si Maria ante Apostoli preceptum tacet, debemus post preceptum Apostoli magis doceri, quam docere, 1Tim. 2.d. et 1Cor. 14.g. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 2,20 
marg.| {c} Et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus, que audierant ab A ngelis.
marg.| {d} Et viderant in B ethleem.
marg.| {e} Sicut dictum est ad illos Glossa in hoc glorificant, quod non aliter inveniunt, quam dictum erat. Vel sicut dictum erat ab Angelis ad illos, referunt laudes et gloriam Deo. Non quod Angeli imperassent laudare, sed ipsi laudando offerunt formam devotionis sue, dum dicunt, Gloria in altissimis Deo etc.
Numérotation du verset Lc. 2,moraliter 
marg.| Sic pastores animarum debent transire usque Bethleem, id est Parisios, ut ibi pane celestis doctrine reficiantur et postea reverti ad propria, ut oves suas reficiant pane, quem emerunt Parisiis, sicut columba, que emissa ab arca rediit ad arcam portans in ore ramum virentis olive. Gn. 8.b. Sed multi sunt sicut corvus, qui emissus adhuc non rediit, forte quia non invenerunt Mariam stellam maris et Ioseph augmentum virtutum et ideo, nec Iesum et ideo si quando redeunt, vacui redeunt. Ier. 14.a. Maiores miserunt minores suos ad aquam et venerunt ad hauriendum et non invenerunt aquam et reportaverunt vasa sua vacua. Nota Glossa Bede Sic spirituales etc. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 2,21 
marg.| {f} Et postquam consummati sunt dies octo etc.  Tert ia pars capitis, in qua agit Lc. de circumcisione pueri, qui licet non indigeret, voluit tamen circumcidi multiplici ratione.
marg.| Prima est propter Hereticorum confutationem et legis defensionem. Sciebat enim futuros Hereticos, qui legem damnarent, ideo voluit eam adimplere. Mt. 5.b. Non veni solvere legem, sed adimplere. Gal. 4.a. Misit Deus filium suum natum de muliere, factum sub lege. Notandum autem, quod secundum Bernardum duas leges dedit Dominus. Unam Adam, alteram Abraham, scilicet circumcisionem Prima siquidem fuit ad cautelam, hec ad medelam. Ibi. De ligno scientie boni et mali ne comedas, prohibitio facta est Ade ne superfluitas subintraret. Hic autem iam inducta est abscissio, ut Sacramenti remedio etiam quod subintraverat, {6. 143rb} tolleretur. Secunda ratio, quare voluit circumcidi, est propter nostram instructionem, ut sicut ipse primo circumcisus est et postea baptizatus, ita a minoribus ad maiora ascendamus. Circumcisio enim fit in parte, baptismus in toto. 1Cor. 13.c. Cum venerit, quod perfectum est, evacuabitur, quod ex parte est. Gal. 3.d. Lex pedagogus noster fuit in Christo.
marg.| Tertia ratio est propter humilitatis sue ostensionem. Unde dicit
marg.| Beatus Bernardus.: quod Dominus in Incarnatione minoratus est paulominus, quia latronis cauterio est signatus. Unde Ps. 16. Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias latronum, alia littera. Bernardus. Vestigium unum vulneris habens, alligaturam vulneris non refugit. Non sic impii, non sic, agit perversitas elationis humane: Nos erubescimus vulnerum ligaturam, qui de vulneribus interdum etiam gloriamur, qui sine peccato est, non dedignatus est se peccatorem reputari, nos et esse volumus et nolumus estimari.
marg.| Quarta ratio est exemplum provocans nos ad spiritualem circumcisionem. Dt. 10.d. Circumcidite preputium cordis vestri etc.
marg.| Quinta ratio est, ut nobis communitatem ostenderet. Unde Bernardus. Amator communitatis et commendator, quomodo illam desereret ? Hbr. 2.d. Qui debuit fratribus per omnia assimilari.
marg.| Sexta ratio est figura generalis circumcisionis, que erit in die iudicii. De qua 1Cor. 15.g. Cum mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est. Absorpta est mors in victoria. Unde secundum sacros expositores, circumcisio figura fuit circumcisionis, que fiet, cum in resurrectione circumcidemur ab omni culpa et pena et circumcisionis spiritualis, que habet fieri in presenti. Que duplex est. Una interior et alia exterior. Insinuantur autem nobis he due species circumcisionis. Ez. 44.b. ubi sic legitur. Sufficiant vobis omnia scelera vestra domus Israel, eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde et incircumcisos carne, ut sint in sanctuario meo. Et post. Omnis alienigena incircumcisus corde etc.
Numérotation du verset Lc. 2,moraliter 
marg.| Triplex est circumcisio. Prima est nocivorum, id est peccatorum, que partim est interior, partim exterior secundum diversitatem peccatorum, secunda superfluorum, tertia necessariorum, que pertinent ad exteriorem circumcisionem.
marg.| Prima est penitentium, qui se a peccatis et circumstantiis peccatorum circumcidunt. Ier. 4.a. Circumcidimini Domino et auferte preputia cordium vestrorum viri Iuda et habitatores Hierusalem. Ad hanc etiam circumcisionem pertinet circumcisio aurium, narium, oculorum, manuum et omnium membrorum. De hac circumcisione habetur Is. 33.c. Quis poterit habitare cum igne devorante, id est cum Deo ? Deus enim ignis consumens est. Consumens, inquam, malitie rubiginem. Et subiungitur. Qui ambulat in iustitiis, ecce circumcisio pedum et loquitur veritatem, ecce circumcisio lingue, qui proiicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere. Int. oris, manus et officii. Qui obturat aures suas, ne audiat sanguinem et claudit oculos suos, ne videat malum, ille in excelsis habitabit.
marg.| Hanc circumcisionem significat circumcisio precepta Abrahe, qui se et filios et filiam circumcidit. Gn. 17.d. Ad commendationem vero istius spiritualis circumcisionis facit, quod Dominus ita districte voluit preceptum de circumcisione observari. Unde ibid. dicitur: Masculus, cuius preputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo.
marg.| Ideo masculos circumcidi voluit ad ostendendum, quod bona opera nostra indigent circumcisione, cum non sint pure bona. Unde Gregorius. Bona nostra non sunt pure bona, sed mala nostra sunt pure mala. Unde opera mala non sunt circumcidenda, sed adscribenda. Unde Io. 15.a. Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem, qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.
marg.| Secunda circumcisio, scilicet superfluorum, est claustralium,
marg.| Θ qui omnia
prol.| {6. 143va} Θ qui omnia temporalia a se abiiciunt, nihil proprium retinentes. De qua 1Tim. 6.b. Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Dt. 21.b. Si egressus fueris ad pugnam contra inimicos tuos et tradiderit eos Dominus in manus tuas et videris in numero captivorum mulierem pulchram et adamaveris eam, voluerisque habere uxorem, introduces eam in domum tuam, que radet cesariem et circumcidet ungues et deponet vestem, in qua capta est.
marg.| Tria tanguntur hic, que in ingressu templi abiiciuntur. Primum est cesaries, que capiti adheret, id est sensus proprius et propria voluntas, que in mente sunt, hec abiicit votum obedientie.
marg.| Secundum est ungues, que magis carni adherent, id est concupiscentie carnales, quas abiicit votum continentie.
marg.| Tertium est vestis, id est amor, sive possessio temporalium, quod abiicit votum paupertatis. Hanc circumcisionem prohibet fieri Antiochus, id est silentium paupertatis. 1Mcc. 1.f. Et multi credunt ei, qui hanc circumcisionem vertunt in preputium, pauperes sunt in seculo et circumcisi ab omnibus divitiis et intrant claustrum, ut divites, id est preputiati fiant. Quorum figuram gerit Sichem. Gn. 34.c. Qui circumcidit se, ut liberius frueretur amplexibus Dine, que interpretatur causa hec. Contra hos et omnes claustrales proprietarios dicit Apostolus 1Cor. 7.d. Circumcisus aliquis vocatus est, non adducat preputium. Etiam Abbas debet esse circumcisus. Unde et Timotheus, antequam fieret prelatus, circumcisus fuit. Act. 16.a.
marg.| Tertia circumcisio est Martyrum, qui propter Deum non solum nociva, non solum superflua, sed etiam necessaria a se amputant, id est corpora sua morti exponunt. De qua Rm. 7b: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius etc. 2Mcc. 7.d. sic fuerunt circumcisi septem fratres.
b Rm. 7, 24.
marg.| Hec triplex circumcisio significata fuit. Ex. 4.f. ubi dicitur. Tulit Sephora acutissimam petram etc. Petra acuta est penitentia, acutior, votum claustri, acutissima Martyrum, cuius amore abiecerunt a se martyres preputium carnis sue. Duplici autem ratione voluit Dominus circumcisionem fieri in membro generationi deputato.
marg.| Primo, quia in illo membro concupiscentia amplius sevierat.
marg.| Secundo, ad insinuandum, quod illud membrum, quod spirituali generationi deputatum est, multum indigebat circumcisione. Membrum deputatum spirituali generationi est lingua. Nam spirituali generationi, que mundissima est, nobile membrum oportuit deputari. Membrum vero deputatum carnali generationi, que est immunda, immundum est. Lingua autem multum indiget circumcisione, quia sicut legitur Prv. 18.d. Mors et vita in manibus lingue. Unde Bernardus. Si sola vita a lingua esset, non esset circumcisio facienda, si sola mors, non circumcisione, sed abscissione opus esset.
marg.| Item Eccl. 22.d. Quis dabit ori meo custodiam et super labia mea signaculum certum. Bernardus. Bene dicit signaculum certum, ut nec vitalem edificationem clausura damnet eterna, nec rursus lethalis pernicies liberum sortiatur egressum. Octava autem die voluit Dominus circumcidi.
marg.| Primo, propter obedientiam, quia sic preceperat Dominus Abrahe. Gn. 17.b. Infans octo dierum circumcidetur in vobis.
marg.| Secundo, propter figuram, quia octava etate fiet generalis et universalis resurrectio, que per hanc circumcisionem figuratur. Tertio, in signum, quod spiritualis circumcisio habet fieri per octo virtutes. De quibus dicitur 2. Pet. infra b. Ministrare in fide virtutem etc. Quarto propter doctrinam nostram. In hoc enim docuit, quod in principio vite sue debet quilibet circumcidi et bonis moribus informari. Et hoc triplici ratione.
marg.| Prima, quia bona assuefactio utilis est. Lam. 3.d. Bonum est viro, cum portaverit iugum Domini ab adolescentia sua.
marg.| Secunda, quia homo ab eo, quod didicit in infantia sua, de facili non recedit. Prv. 22.a. Adolescens iuxta viam suam etc. Tertia, quia sicut cera mollis figurabilis est, ita infantilis etas disciplinabilis est. Eccles. 7.c. Filii tibi sunt, erudi illos et curva illos a pueritia illorum. {6. 143vb} Item 30.b. Curva cervicem eius in iuventute etc. Dies secundum
marg.| Beatus Bernardus.: sunt octo.
marg.| Primus est dies iustitie, in qua nascitur homo, quando sol iustitie ortus in anima peccatorum tenebras illuminat, horrendumque Dei iudicium internis obtutibus offert, addens ad terrorem brevem dierum numerum et finem incertum. Hec plane vespera est, ad quam demorabitur fletus. Sed necesse est addi matutinam letitiam, ut auditam faciat nobis Dominus mane misericordiam suam. Sic enim fit vespere et non mane dies unus. Est autem dies ista dies iustitie, reddens unicuique, quod suum est, nobis miseriam, Deo misericordiam. In hac die puer nascitur.
marg.| Secunda dies est prudentie. In hac advertit et de presenti seculo nequam fugere elegit, dicens cum propheta: Ordini Ecclesiam malignantium etc. Sed nondum sufficit hoc. Forte enim voluit eligere solitudinem, non satis attendens propriam infirmitatem. Ideo necessaria est tertia dies, que est fortitudinis. In hac die elegit congregationem, que pro fortitudine sua terribilis est, ut castrorum acies ordinata. Ve autem soli, quia si ceciderit, non habet sublevantem se. Ideo post hoc: Odivi Ecclesiam etc. subiungit Davidc : « Lavabo inter innocentes manus meas ».
c Ps. 25, 6.
marg.| Illucescat inde dies temperantie, ut querat, quomodo refrenari possint incontinentes motus voluptatis, cervicositas elationis. Deinde cesse est, ut elucescat dies patientie, per quam omnia dura et aspera tacita amplectaris conscientia, in cogitatione sua semper partem magistri quantum potes adversum temetipsum iuvans et te quidem in omnibus accusare, illum magis excusare laborans.
marg.| Porro iam in hoc cavendum tibi arbitror a superbia. Ps. 61. Verumtamen Deo subiecta esto anima mea ; quoniam ab ipso patientia mea. Nonne tibi videtur occasione patientie tentationem surrexisse superbie ? Ideo necessarius est dies humilitatis.
marg.| Deinde dies devotionis, in qua nihil est laboriosum, sed totum suave. Et hic dies est paucorum. Si quis videtur hanc habere, non continuo credat sibi, necesse est maxime si novitius est, nec per prefatos ascendit gradus. Pius enim Dominus pusillos corde solet blanditiis allicere. Sed noverint, qui huiusmodi sunt, gratiam hanc prestitam esse, non datam. Hoc autem timendum est ei, qui tanta devotione omnia facit, ne dum sequitur affectionem, corpus destruat per immoderatam exercitationem. Ergo necessarium est lumen discretionis, que mater est virtutum et consummatio perfectionis.
marg.| Hec est octava dies, in qua circumciditur puer, ut non plus, nec minus fiat. At vero, quia rara est ista avis in terris, huius discretionis locum fratres in vobis suppleat virtus obedientie, ut nec plus, nec minus, nec aliter, quam imperatum sit faciatis. Δ
marg.| {a} Vocatum est nomen eius Iesus id est Salvator, ad innuendum, quod ipse circumcisos spiritualiter salvat tantum. Gn. 17.b. Masculus, cuius preputii caro etc. Is. 48.b. Israel, quem ego voco, ego ipse. Is. 65.c. Vocabit servos suos nomine alio.
marg.| {b} Quod vocatum est ab Angelo prius, quam in utero conciperetur Eccl . 6.d. Qui futurus est, iam vocatum est nomen eius. Is. 62.a. Vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominavit.
marg.| {c} Et postquam etc.  Post pueri circumcisionem, subiungit Evangelista de matris purificatione. Pretermittit autem de adventu Magorum, qui fuit inter circumcisionem et purificationem, quia illum plenarie persecutus est. Mt. 3. Quedam enim scienter {6. 144ra} Θ pretermittunt Evangeliste, que noverunt ab aliis tradita. Pretermittit quoque fugam Domini in Egyptum, que facta est post purificationem, postquam Herodes intellexit se illusum a Magis. Prosequitur autem de purificatione matris, non quod aliquid esset purificandum in ea, sed ut faceret secundum legis consuetudinem, que precepit. Lv. 12.a. ut mulier, que suscepto semine peperit masculum, immunda sit septem diebus a consortio hominum separata et die octavo circumcidatur infantulus et postea triginta tribus diebus maneat mulier in sanguine purificationis sue, abstinens non a consortio hominum, sed ab ingressu templi et sic quadragesimo die offerebatur puer in templo et munera pro eo. Si autem feminam peperisset, immunda erat quatuordecim diebus et octogesimo die purificabatur simili oblatione. Patet ergo, quod B. Virgo non tenebatur lege ista, quia non peperit suscepto semine. Unde Bernardus. Putas, quia dicturus Moyses mulierem, que peperisset filium, immundam esse, non timuerit super matrem Domini blasphemie crimen incurrere et idcirco premisit ; suscepto semine. Licet ergo B. Virgo necesse non habuit, voluit tamen purificari, sicut lex precepit multiplici ratione.
marg.| Primo in exemplum vere humilitatis. Hec enim est vera humilitas, que non vult humilis predicari, sed vilis reputari, ut diciteatus Bernardus.: Secundo in cumulum obedientie, que plus facit, quam teneatur facere. Mt. 5.g. Qui petit a te, da ei et volenti mutuari a te, non avertaris.
marg.| Beatus Bernardus.: Vere Beata Virgo non habes causam, nec tibi opus est purificatione, sed numquid filio tuo opus erat circumcisione ? Esto inter mulieres tamquam una illarum, nam et filius tuus sic est in numero puerorum. Tertio in exemplum societatis, qua voluit aliis morem gerere in licitis et honestis. Quarto in signum futuri et faciendi. Conceptus enim Marie significat conceptum fidelis anime, cuius sponsus est Christus. Io. 3.d. Qui habet sponsam sponsus est. Os. 2.d. Sponsabo te mihi in fide. Semen sponsi est gratia, qua impregnabitur anima. Is. 6.d. Semen sanctum erit, id quod steterit in ea. Ex hoc semine nascuntur filii, id est sancta desideria, proposita bona, opera bona. Ps. 127. Et videas filios filiorum tuorum. Et sicut Maria voluit purificari, licet non indigeret, ita post partum bonorum operum debet se anima reputare immundam. Iob. 9.d. Verebar omnia opera mea, sciens, quod non parceres delinquenti. Et infra Si lotus fuero, quasi aquis nivis et fulserint velut mundissime manus mee, tamen sordibus intinges me.
Numérotation du verset Lc. 2,21 
marg.| {Accedamus ad litteram.
marg.| {f} Et postquam consummati sunt dies octo, ut circumcideretur puer In nativitate dictum est. Impleti sunt dies Marie ut pareret.
marg.| In circumcisione dicitur : Consummati sunt quia in octava resurrectionis erat consummata circumcisio ab omni corruptione et miseria, que significatur per hanc carnalem circumcisionem.||
marg.| marg.|Δ Vocatum
Numérotation du verset Lc. 2,22 
marg.| Exponamus ergo sic litteram. {c} Et postquam impleti sunt dies purgationis eius Inte rl. Marie, vel Domini, id est ut intelligatur purgatio per ipsum et ipsam paupertatem.
marg.| {a} Δ Secundum legem Moysi Lv. 12.
marg.| {b} Tulerunt illum in Hierusalem, ut sisterent eum Domino id est offerrent, vel consecrarent.
marg.| {c} Sicut scriptum est in lege Domini Lv. 12. Contra Hereticos, qui legem damnant.
marg.| {d} Quia omne masculinum adaperiens vulvam Ex. 13.b. Omne, quod aperit vulvam Domino. Nm. 18.c. Quicquid primum erumpet e vulva. Unde.
marg.| {e} Adaperiens vulvam id est primo aperiens, vel aliis aperiens. Dt. 15.d. Non operaberis. Gn. 38.g. Quare propter te divisa est materia ? Beda. Consuetudo nativitatis more loquitur Evangelista, non quia Dominus ventris hospitium ingrediens, vel egrediens devirginasset. Ez. 44.a. Porta hec clausa erit ; et non aperietur et vir non transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam, eritque clausa principi.
marg.| {d} Quia omne masculinum etc. Glossa Omne primogenitum tam hominis, quam pecoris etc. Et erunt oblationes ad usus Sacerdotum, qui faciebant redimi primogenitum hominis et sic omne animal immundum faciebat redimi primogenitum hominis, id est aliud ab eo commutari. Et intellige de illo tantum, quod erat immundum ad edendum, non ad offerendum. Sequitur in Glossa Ut Sacerdos primogenitum hominis, supple nisi esset de Tribu Levi, redimi faceret et sic omnes animal immundum etc. Contra Dt. 23.d. Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis. Responsio. Intelligitur, quod hic dicitur de immundo ad edendum, sed non ad offerendum.
marg.| {f} Sanctum Domino vocabitur id est Domino offeretur et sanctum erit. Unde omne primogenitum animalium Sacerdotis erat, primogenitum immundorum animalium mutabatur in aliud, vel occidebatur ; primogenitus autem {6. 144rb} Levitarum erat Domini in perpetuum, quia reportabatur ad propria et postquam ad adultam pervenit etatem, serviebat Domino in templo. Alii primogeniti deferebantur ad templum et offerebantur Domino et ex ipsa oblatione fiebant Domini, sed redimebantur quinque siclis. Ex. 13.c. et Nm. 18.c. Utrum autem sola primogenita offerebantur, non habetur expressum.
Numérotation du verset Lc. 2,moral<iter> 
marg.| {c} Et postquam etc. Maria significat vitam activam simul et contemplativam. Dicitur enim stella maris. Stella ad contemplativam pertinet, mare ad activam. Purgari autem debet activa a sordibus operum, ab immunditia affectionum, a turpitudine cogitationum. Que tria dicuntur. Is. 1.e. Lavamini, sup. ab immunditia affectionum et cum hoc mundi estote, id est in ea perseverate, auferte malum cogitationum vestrarum, quoad turpitudinem cogitationum, quiescite agere perverse, quoad sordes opera. Et significat ista triplex purgatio trium mortuorum suscitationem. Quorum primus in domo suscitatur. Mc. c.d. Secundus in via, infra 7.c. Tertius in sepulchro. Io. 11.f. Hanc triplicem suscitationem facit Iesus quotidie, cum a tribus peccatis mundat. Fit autem hec purgatio per confessionem. Unde 1Mcc. 4.e. purgatur templum per Iudam et socios eius. Item fit per tribulationem. Mal. 3.a. Sedebit conflans etc. Item fit per compassionem, sive eleemosynarum largitionem. infra 11.f. Date eleemosynam et omnia munda sunt vobis. Item fit per timorem. Eccl. 1.c. Timor Domini expellit peccatum. Item contemplativa purgatur in affectionibus et cogitationibus tantum. Unde Ps. 76. Meditatus sum nocte cum corde meo et exercitabar et scopebam spiritum meum. Per hoc quod dicit. Exercitabar et scopebam spiritum meum notatur purgatio affectionum et cogitationum. Ios. 17.d. Non habebis sortem unam, sed ascendes in montem contemplationis, scilicet et succides tibi, atque purgabis ad habitandum spatia, fugiendo omnia mandata.
marg.| {b} Tulerunt eum in Hierusalem etc. In quo datur forma parentibus, ut offerant filios suos Domino eos religiose educando, scilicet in fide instruendo et moribus informando. Eccl. 7.c. Filii tibi sunt, erudi illos etc. Lv. 15.d. Docebatis filios Israel, ut caveant immunditias et non moriantur in sordibus suis, cum polluerint tabernaculum meum, quod inter eos est. Prv. 4.a. Nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus coram matre mea et docebat me. Sed multi potius offerunt eos diabolo ornando et pravis studiis imbuendo. Unde Ps. 105. immolaverunt filios suos et filias suas demoniis. Nota hic portatur Iesus in Hierusalem. Et Mt. 2.c. portatur in Egyptum. Mt. 4.a. ducitur in desertum. Ex. 4.b. portatur in montem excelsum. Item eod. 4.a. portatur super templi pinnaculum. Hierusalem est vita contemplativa, ubi est vere pacis visio. Egyptus est vita activa, ubi est meror et turbatio. Unde Io. 16.g. In mundo pressuram habebitis, in me autem pacem. Et infra 20.g. sedet Maria secus pedes Domini et audit eum, Martha autem sollicita est et turbatur circa plurima. Desertum est claustrum ubi ieiunatur et diabolus superatur. Mons excelsus est fastigium prelationis. Pinnaculum templi est sedes magistralis. Inde enim docebant populum Sacerdotes. In his igitur quinque locis est Iesus, id est salus. Unde in his locis querendus est Iesus. Sed vide quis portavit Iesum in Hierusalem et in Egyptum et in desertum et quis in montem et in pinnaculum. Certe Maria et Ioseph tulerunt illum in Hierusalem et in Egyptum, id est stella maris et augmentum, id est fides et caritas. Spiritus autem sanctus duxit eum in desertum. In montem vero et super pinnaculum tulit eum diabolus.
marg.| Ideo timendum est tam prelatis, quam magistris, ne eos diabolus in montem prelationis portaverit et istos in sedem magistralem. Unde Maria flens et dolens dixit ad Dominum. Tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum. Io. 20.f. an super montem, an super pinnaculum. Quandoque autem etiam Dominus portat super montem et super pinnaculum, quia aliquos facit Prelatos et aliquos magistros. Unde 4Rg. 2.a. dicunt filii Prophetarum ad Eliseum Numquid nosti, quod Dominus hodie tollet Dominum tuum a te ? Et ait. Ego novi, silete. Sed certe pauci possunt hoc scire. Unde et ipsimet filii prophetarum sublato Elia dixerunt Eliseo. Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta fortes, qui possunt ire et querere Dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini et proiecerit eum in uno montium, aut in una vallium.
Numérotation du verset Lc. 2,23 
marg.| {c} Sicut scriptum est in lege Domini Contra sciolos qui non legem sed sensum sibi ducem et magistrum faciunt. Gal. 3.d. Lex pedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide iustificemur. Et Mt. 2.b. Stella duxit Magos usque ad Iesum.
marg.| {d} Omne masculinum etc.  sanctum Domino vocabitur Prim ogenita sunt initia bonorum operum, que primo a vulva mentis, id est libero arbitrio erumpunt, que debent Domino sanctificari, id est eius gratie deputari.
marg.| In cuius rei signum offeruntur ei primitie. Nm. 18.c. Phil. 2.b. Deus est, qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate.
marg.| marg.| Ex.
prol.| {6. 144va} Δ potest esse, quod et posterius genita offerebantur et fiebant quedam alterius mundi oblationes pro eis, quam et pro primogenitis.
marg.| {a} Et super tulerunt eum in Hierusalem,
Numérotation du verset Lc. 2,24 
marg.| ut darent hostiam secundum, quod dictum est in lege Domini Lv. 12.
marg.| {b} Par turturum, aut duos pullos columbarum ]   Hec erat oblatio pauperum, qui non poterant habere agnum, qui erat oblatio divitum, ut dicitur Lv. 12. Erat autem unus turtur in holocaustum et alius pro peccato, qui cedebat in partem Sacerdotis, qui orabat pro muliere et sic mundabatur. Sed quare non dicit, pullos turturum, sicut pullos columbarum ? Bernardus. Non pullos turturum, sed iubet pullos offerri columbarum, quia lascivam avem in tali etate offerri decuit pro salvatore, in qua luxui apta non fuit.
marg.| Ex. 13.a. Sanctifica mihi omne primogenitum, quod aperit vulvam in filiis Israel tam de hominibus, quam de iumentis, mea enim sunt omnia. Unde Is. 26.b. Omnia opera nostra operatus est in nobis.
marg.| {b} Par turturum, aut duos pullos columbarum Hec erat oblatio pauperum, qui non sufficerent offerre agnum, qui erat oblatio divitum. Nota quod quedam Glossa Columba etc. plane dicit utrumque oblaturum fuisse simul, scilicet turturem et columbam. Item alia Glossa Moraliter, sive quis etc. videtur velle, quod femine offerrentur in templo, sicut et masculi, quod tamen non est verum, quia non legitur, quod femine presentarentur in templo. Sed moralitas laxas habet habenas et excedit historiam. Bernardus. Quis mihi tribuat, ut oblationem meam dignetur maiestas tanta suscipere ? Duo minuta habeo, Domine, corpus et animam dico, ut hec tibi perfecte possim in sacrificium laudis offerre. Bonum enim mihi, longeque gloriosius, atque ut ilius, ut tibi magis offerar, quam deserar mihi ipsi. Nam ad meipsum anima mea conturbatur. Item. Morituro Domino Iudeus mortuas hostias offerebat, sed nunc vivo ego, dicit Dominus, nolo mortem peccatoris, sed magis ut convertatur et vivat. Non vult Deum mortem meam ; et non libenter offero ei vitam meam ? Et nota quod tribus de causis debemus libenter offerre vitam nostram. Prima est, quia non vult mortem nostram, quam meruimus, quam iuste posset adiudicatus morti coram aliquo principe seculari libenter velle dare vitam suam. Secunda causa est, quia ipse intulit nobis vitam suam. Unde Bernardus. Cui iustius vivendum est, quam ei, qui si non moreretur, non viverem ? Iuste sibi vindicat vitam meam, qui pro mea posuit suam.
marg.| Tertia, quia pro hac misera vita dabit nobis beatam vitam.
Numérotation du verset Lc. 2,24 
mystice
marg.| Mystice : Per agnum, qui offerebatur, significatur innocentia, quam qui offerre potest Deo, revera dives est, non vanis, sed veris divitiis. De quibus dicitur Prv. 13.b. Redemptio anime viri proprie divitie. Per columbam, que gregatim volat, significatur vita activa. Per turturem solivagum, significatur vita contemplativa. Has duas ponit Lc. ad innuendum, quod de utralibet vita oblatio Deo accepti sunt ei. Disiunctive autem ponit eos, non copulative ad innuendum, quod utralibet sufficit ad salutem et ut ostenderet eas equaliter placere Deo. Unde Beda. Consulte Lc. utras aves obtulerint, non determinat, ne alteram vitam alteri preferat. Utraque avis, id est turtur et columba gemitum habet pro cantu. Igitur per duos turtures significatur duplex gemitus contemplativorum. Quorum primus est gemitus amoris. Ct. 2.b. Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Secundus gemitus est devotionis. Rm. 8.e. Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Per duas columbas significatur duplex gemitus activorum. Quorum primus est gemitus doloris pro peccatis propriis. Ps. 37. Afflictus sum et humiliatus sum nimis, rugiebam a gemitu cordis mei. Item alibi Laboravi in gemitu meo etc. Secundus est gemitus compassionis pro peccatis et miseriis alienis. Lam. 1.b. Omnes porte eius destructe, scilicet Hierusalem et ideo Sacerdotes eius gementes. Iob. 26.b. Ecce gigantes, id est prelati gemunt sub aquis, id est sub curis et solicitudinibus temporalibus, quibus opprimuntur activi et maxime Prelati. Hunc quadruplicem gemitum debent offerre pauperes, qui innocentiam offerre non possunt. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 2,25 
marg.| {c} Et ecce homo erat in Hierusalem, cui nomen erat {6.144vb}   Simeon. Dominus sciens multos se habere contra doctores, multos adhibuit sue incarnationis testes. Primo Mariam et Ioseph, secundo Angelos, tertio pastores, deinde reges, quinto Simeonem et Annam senes. Omnes isti nato testimonium reddiderunt. Ioannem vero et Elisabeth nondum nato, sed concepto, testimonium suum dederunt, Prophete vero et Patriarche ab initio mundi factis et dictis, nec conceptum, nec natum, sed concipiendum et nasciturum et passurum presagiati sunt. Apostoli vero natum, passum et glorificatum ubique predicaverunt. Omnes isti testes fuerunt Dominice dispensationis. Unde de omnibus dicit Is. 43.b. Vere vos testes mei estis dicit Dominus.
marg.| {d} Et homo iste iustus et timoratus Diff icile, sicut dicit Beda., iustitia sine timore custoditur, non servili, sed filiali, quia iustus quanto plus diligit Deum, tanto solertius offendere cavet. Eccl. 1.c. Qui sine timore est, non poterit iustificari. Et merito dictus est iustus, qui potius pro videnda populi sui liberatione desiderabat vitam suam prolongari, quam pro se. Ipse enim si ad salutem propriam tantum respiceret, cuperet dissolvi et esse cum Christo, sed optabat videre consolationem populi Iudaici, ut per Christum liberaretur a dominio Herodis. Unde subditur.
marg.| {e} Exspectans consolationem Israel supe r angustiis et angariis, quibus opprimebatur populus ab Herode.
marg.| {f} Et Spiritus sanctus erat in eo] In tribus commendatur hic Simeon. Quantum ad proximum dicitur iustus, quantum ad Deum timoratus, quando ad se dicitur et Spiritus sanctus erat in eo. In ipso autem datur forma cuilibet Sacerdoti, qualis debeat esse. Debet enim esse homo per mansuetudinem. Mt. 5.a. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram, id est Ecclesiam. Gal. 6.a. Si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto etc. Ps. 89. Supervenit mansuetudo et corripiemur. Secundo debet esse Simeon, id, est audiens merorem per compassionem. Unde sponsus. Ct. 7.b. dicit sponse sue, id est Ecclesie. Oculi tui, id est Sacerdotes, sicut piscine in Hesebon, id est in cingulo meroris, que sunt in porta filie multitudinis. Ez. 3.d. Veni ad transmigrationem et sedi, ubi illi sedebant et mansi ibi septem diebus merens in medio eorum. Tertio debet esse iustus, alioquin mansuetudo et compassio remissionem parerent. Sap. 1.a. Diligite iustitiam, qui etc. Sed quia iustitia sine timore difficile custoditur ut dicit Beda., ideo quarto debet esse timoratus. Eccl. 27.a. Si non in timore Domini tenueris te, instanter cito subvertetur domus tua.
marg.| Quinto debet esse solicitus pro communi utilitate. Unde dicitur hic Exspectans consolationem Israel Act. 20.f. Attendite vobis et universo gregi. Talis fuit Paulus. 1Cor. 6.c. Cum essem liber ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures satisfacerem. Et alibi. Non quod mihi utile est, sed quod multis.
marg.| Sexto debet esse habitaculum Spiritus sancti per humilitatem, quia humilibus dat gratiam Deus. Iac. 4.b. Unde dicitur Et Spiritus sanctus erat in eo Is. ult. a. Super quem respiciam nisi super humilem et Δ quietem ?
Numérotation du verset Lc. 2,25 
mystice
marg.| {c} Et ecce homo erat in Hierusalem, cui nomen Simeon Hierusalem] que interpretatur visio Patris, significat eminentiam vite claustralis, ex qua videri potest pulchritudo pacis celestis, in quam ascendit populus Dei. Qui autem sunt in imo vite secularis, non possunt, que remota sunt, videre. Simeon vero figuram tenet bonorum claustralium. Et dicuntur sex hic de eo, que in bono claustrali debent esse.
marg.| Primum est, ut fit audiens tristitiam, quod hoc nomen Simeon sonat, que ad luctum penitentialem excitant, libenter debet audire et non que ad risum excitant. Beati enim sunt, non qui redirent, sed qui lugent. In hoc ergo nomine Simeon insi nuatur nobis amor discipline. Secundum est amor obedientie, quod notatur ibi   Iustus Vulgariter dicitur ille iustus, qui nihil vult de alieno habere. Iustus ergo est ille, qui de se, quem a se alienavit, cum claustrum intravit, nihil vult habere.
marg.| Unde Bernardus. Qui vestri curam semel nobis commisistis, quid rursus de vobis vos intromittitis ? Tertium est timor, unde Timoratus Ille timoratus est, quem timor Domini occupavit, ut legitur de Christo. Et replevit eum spiritus timoris Domini. Sequitur.
marg.| {e} Exspectans consolationem Israel id est quam debet exspectare fidelis, qui Deum videt per fidem. Non enim videtur credere, quod Deus, sit Deus totius consolationis, qui de consolatione eius non curat et vanas consolationes querit, cum he due simul non habeantur. Bernardus. Delicata est divina consolatio, nec datur admittentibus alienam.
marg.| {f} Et Spiritus sanctus erat in eo Hic notatur desiderium proficiendi, quia secundum Θ Bernardum testis inhabitantis et trahentis Spiritus sancti bona voluntas est, sicut apparet in velis cum ventis feruntur, sicut bene apparet, cum ventus Spiritus sancti cor hominis percutit. Unde Ps. 142. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.
Numérotation du verset Lc. 2,26 
marg.| {6. 145ra} Sequitur {a} Et responsum acceperat a Spiritu sancto id est occultam inspirationem habuit, que certificavit eum, super eo quod orando petebat, scilicet non visurum se mortem etc. Et querit hic Beda. Quomodo videtur illud, quibusve oculis, quod cuiuslibet oculos claudit, id est mors ? Responsio. Videtur oculis cordis per intelligentiam, oculis carnis per experientiam. Unde videre mortem, est sentire, sive experiri mortem. Unde sic exponitur.
marg.| {b} Non visurum se id est non experturum.
marg.| {c} Mortem ] carnis.
marg.| {d} Nisi prius videret] oculis cordis et oculis carnis.
marg.| {e} Christum Domini] Messiam in lege promissum. Unde patet, quod aliud vidit oculis carnis, scilicet hominem, aliud vidit oculis mentis, scilicet Deum.
Numérotation du verset Lc. 2,26 
mystice
marg.| {a} Et responsum acceperat etc. Verisimile est, quod desideraret videre Christum ante mortem suam, sic quilibet claustralis desiderare debet, ut Christum videat ante mortem suam, illa visione, de qua dicitur in Ps. 105. Visita nos in salutari tuo, ad videndum in bonitate electorum tuorum. Sicut in iudicio electis Dominus videbitur blandus, malis terribilis, ita in presenti, quando cogitatur cum tremore magno. Unde Ps. 89. Quis novit potestatem ire tue et pre timore tuo iram tuam dinumerare. Quandoque vero electis suis videtur per fidem, cum tanta est fiducia, ut quasi sint certi de salute sua.
marg.| Unde Bernardus. loquens de hac visione dicit : Subito tanta mihi de me suborta est fiducia et infusa letitia, quantus certe in loco horroris non precesserat timor. O si durasset. Iterum, visita me, Domine. Tunc Dominus dicit anime fideli: Salus tua ego sum. Absque hac visione non exit anima omnino secura de carcere huius corporis, cum nesciat, utrum exeat inde ad damnationem, vel ad liberationem.
Numérotation du verset Lc. 2,27 
marg.| {f} Et venit in spiritu id est instinctu Spiritus sancti.
marg.| {g} In templum Is. 64.b. Occurristi letanti et facienti iustitiam. Sic debet iri in Ecclesiam, non spiritu cupiditatis, sicut illi, qui tantum propter denarios ad Ecclesias vadunt.
marg.| {h} Et cum inducerent puerum Iesum id est infantem. Infantia enim usque ad septem annos protenditur. Frequenter tamen in diebus infantie censetur Christus nomine pueritie, supra eod. c. De puero hoc, quia hoc nomen puer non tantum congruit etati, sed humilitati, puritati et servitio. Puer enim quasi a puritate dicitur et pueri servientes dicuntur. Bene ergo puer dicitur, quia humiliavit seipsum. Item quia puritatem habuit, id est peccati immunitatem et ineffabilem Deo exhibuit servitutem, quia fuit obediens patri usque ad mortem. Is. 42.a. Ecce servus meus suscipiam eum. Alia littera. Ecce puer meus.
marg.| {i} Parentes eius Mari a et Ioseph pater putativus, Infra 3.e. Ut putabatur filius Ioseph.
marg.| {k} Ut facerent secundum consuetudinem etc. id est ut offerrent eum et redimerent quinque siclis, quia primogenitus erat. Nm. 18.c.
Numérotation du verset Lc. 2,28 
marg.| {l} Et ipse Simeon,
marg.| {m} Accepit eum etc. id est in brachia sua, ad innuendum, quod per opera bona venitur ad salutem. Non enim sufficit fides habenti tempus operandi. Iac. 2.c. Quid proderit, fratres, si fidem dicat, quis se habere, opera autem non habeat, numquid poterit salvare eum ? quasi dicat: non. Unde infra d. dicit. Sicut corpus sine spiritu mortuum est, ita fides sine operibus etc. 1Cor. 3.b. Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem in Glossa super istud verbum, triplex mysterium distinguitur. Per hoc enim, quod senex accepit infantem, instruimur, quod deposita vetustate debemus induere novitatem. Item per hoc, quod ulne iusti senis corporee suscepti pueri teguntur, significatur, quod lex operienda est gratia Evangelica. Item per hoc significatur, quod mundus in peccato inveteratus, Christiane infantie novitate erat induendus. Item quod Simeon Iesum in ulnis portavit et tenet figuram bonorum activorum. Maria in utero et tenet figuram bonorum contemplativorum, qui in corde Christum gestant. Ioseph creditur {6. 145rb} eum portasse in humeris in Egyptum et tenet figuram prelatorum, qui magis pro Christo laborant et minus eius visione fruuntur.
marg.| {n} Et benedixit Deum id est gratias reddidit de impletione promissi et exhibitione Salvatoris. Ps. 103. Benedic, anima mea, Domino etc. Vel Benedixit Deum, id est canticum cantavit Domino, quia hec erat benedictio antiquorum patrum.
marg.| {o} Et dixit: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace. Nunc dimittis id est dimittes, sive nunc potes dimittere in pace, id est nexibus corporis absolvere et mittere in requiem cum patribus meis in limbo. Sicut enim a Spiritu sancto acceperat se non prius quam Christum videret moriturum ita forte ab eodem spiritu acceperat, postquam eum viderat se non diu victurum, quasi nunc potes dimittere.
marg.| {q} Secundum verbum tuum id est responsum, quod a Spiritu sancto accepi, quod iam impletum est. Vel potest legi deprecative.
Numérotation du verset Lc. 2,29 
marg.| {p} Nunc dimittis id est dimitte, quasi dicat: oro, Domine, ut dimittas servum tuum, ut quiescat.
marg.| {r} In pace id est ut solvas de carcere carnis miserum spiritum diutius captivatum. Et exquisite dictum est, dimittis. Dimitti enim proprie captivorum est.
marg.| {q} Secundum verbum tuum Hoc non mutatur. Tertio modo legitur assertive.
marg.| {p} Nunc dimittis servum tuum in pace, secundum verbum tuum quia complesti eius desiderium. Prv. 13.b. Spes, que differtur, affligit animam, lignum vite desiderium veniens. Et infra d. Desiderium si compleatur, delectat. Hoc dicere convenit sanctis, qui dicunt Phil. 1.c. Cupio dissolvi et esse cum Christo.
marg.| {r} In pace Eccl. 44.c. Corpora sanctorum in pace sepulta sunt. Et Iob. 3.b. Quare non in vulva mortuus sum, nunc enim dormiens etc. Ps. 4. In pace in idipsum dormiam et requiescam.
Numérotation du verset Lc. 2,30 
marg.| {s} Quia viderunt etc.  Sic continua. Vere responsum repletum est: Quia viderunt oculi mei interiores et exteriores. Interiores Deum, exteriores hominem, quia ipsum, quem tenebat in brachiis, verum Deum et verum hominem credidit et tandem visurum se facie ad faciem speravit. Io. 8.g. Abraham pater vester exultavit, ut videret diem meum, Infra 10.d. Beati oculi, qui vident, que vos videtis etc.
marg.| {t} Salutare tuum id est Christum Salvatorem tuum. Mt. 1.d. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum, Infra 9.g. Filius hominis non venit perdere animas, sed salvare.
Numérotation du verset Lc. 2,31 
marg.| {u} Quod scil icet salutare.
marg.| {x} Parasti sicut miles paratur ad bellum, id est carne quasi armis induisti ad debellandum adversarium nostrum. Unde Ps. 34. Apprehendere arma et scutum etc. Vel sicut paratur lucerna ad domus illuminationem. Iob. 12.a. Deridetur iusti simplicitas, lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum. Et nota, quia exquisite dictum est parasti non paras. Si enim usus fuisset verbo presentis temporis, videretur non intelligere de primo adventu in quo Deus pater paravit filium ante faciem omnium populorum. Ut autem de utroque adventu intelligatur, convenientius dictum est parasti. Parasti inquam.
marg.| {y} Ante faciem omnium populorum id est in conspectu omnium populorum, quia omnes populi desiderabant et exspectabant. De Iudeis. Is. 64.a. Utinam dirumperes celos et descenderes. De gentibus. Gn. 49.b. Ipse erit exspectatio gentium. Aggei 2.b. Venit desideratus cunctis gentibus. In utroque adventu paratus est ante faciem omnium populorum, id est innotuit populis per fidei cognitionem et dilectionem. In secundo adventu parabitur per manifestam visionem, ut eum videat omnis oculus. Apc. 1.b. Is. 52.a. Paravit Dominus brachium sanctum suum in conspectu omnium gentium et videbunt omnes fines terre salutare Dei.
Numérotation du verset Lc. 2,32 
marg.| {z} Lumen ad revelationem Ita iunge, quod salutare parasti lumen id est ut esset lumen, quia non est tantum salutare, sed etiam lumen.
marg.| {a} Ad revelationem id est ad illuminationem, gentium. Is. 9.a. Populus gentium, qui ambulabat in tenebris vidit lucem magnam.
marg.| {b} Et parasti, ut esset ad   gloriam plebis tue Israel id est ad glorificationem, id est ut plebs Israelitica de eo gloriaretur. Ps. 3. Susceptor meus es gloria mea. Quod dixerat Lc. communiter, dividit per partes. Paratum dixerat Christum ante faciem omnium populorum, videlicet in lumen gentium et in gloriam Iudeorum. Et recte dividit dans lumen gentibus et {6. 145va} gloriam Iudeis, quia gentes erant in tenebris infidelitatis et ideo lumine indigebant. Is. 9.a. Et Iudei erant in confusione et omnimoda abiectione propter legis transgressionem et ideo gloria indigebant. Unde Rm. 3.d. Omnes peccaverunt et egent gloria Dei. Vel ideo dicit, in lumen gentium et gloriam Israel Christum esse paratum, quia ad hoc venit in mundum, ut oculis cecis gentilium veritas ignota revelaretur et Israel promissum et desideratum excipiens gloriaretur. Aggei 12.b. Veniet desideratus cunctis gentibus et implebo domum istam gloria. Preponitur autem revelatio gentium glorie Israel, quia plenitudo gentium prius introducetur, quam reliquie Israel salve fiant. Rm. 11.d. Cum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus fiet. Nota istud est tertium canticorum Evangelii, cetera a prophetis edita sunt et ab aliis in veteri testamento. Unde propter reverentiam Evangelii sola hec tria cantica stando decantamus. Sed non videtur in decantandis huiusmodi canticis ordo ab Ecclesia servari. Precessit enim canticum B. Virginis canticum Zacharie, quod tamen ante illud cantatur. Si ergo queris rationem ordinis in decantando, considera, quid in singulis canticis contineatur. Unde nota quod in cantico Zacharie dicitur. Erexit cornu salutis. Erectio autem Christi facta est in resurrectione. Ante enim iacuerat in infirmitate carnis, sed in resurrectione erectus est. Et ideo in matutinis laudibus, quas in memoriam matutine resurrectionis mane celebramus, canticum Zacharie decantamus. In cantico autem Beate Virginis mentio habetur de respectu ancille, qui sexta etate factus est, ideo sexta hora canticum illud decantatur, id est in vesperis. Sexta namque etate respectus divine misericordie factus est super ancillam, id est Ecclesiam. Unde ita exponitur. Ancille sue, id est Marie et Ecclesie. In cantico autem Simeonis fit mentio de pace et petebat dimitti, ut requiesceret in pace, que pax et requies habetur in septima etate, qua spiritus sanctorum requiescunt, de quorum corporibus etiam dicitur Eccles. 44.c. quia in pace sepulta sunt, in spe, scilicet future pacis. Nondum enim habent illam pacem. Quoniam ergo in cantico illo mentio fit de pace, que dabitur in septima etate, ideo cantatur in septima hora, scilicet in completorio. Septem namque sunt hore, in quibus Ecclesia presens psallere instituit in die. Iuxta illud Ps. 118. Septies in die laudem dixi tibi, scilicet mane, quando matutine laudes decantantur, prima, tertia, sexta, nona, vespere, completorium. Quatuor versus istius cantici significant quatuor dotes corporis, que dabuntur electis in fine temporis, in cuius signum cantatur canticum istud in fine diei   lumen ad revelationem etc.   Nota , ab hoc verbo habuit occasionem Ecclesia, ut cum luminibus faceret processionem. Et est candela, quasi quidam liber laicorum, eis ostendens ista sex, scilicet et qualiter ignis caritatis Christum in nostrum servitium expendit. Unde debemus ad hoc accendi, ut ei vicem rependamus. Item Christus illa die oblatus est, qui est lumen, quod representat Cereus illa die gestatus et oblatus. Et quia de Bethlehem venerunt Maria et Ioseph cum parentibus et cognatis, hoc representantes facimus processionem de ea. Sequitur:
Numérotation du verset Lc. 2,33 
marg.| {a} Et erat pater eius Ioseph scilicet qui nutritius pater dicitur, sicut nutrix solet dici mater.
marg.| {b} Et mater Mari a.
marg.| {c} Mirantes super his, que dicebantur a pastoribus, a Simeone, ab Angelis.
marg.| {d} De illo Iesu, scilicet.
Numérotation du verset Lc. 2,34 
marg.| {e} Et benedixit illis Simeon Ioseph scilicet et Marie. Huius benedictionis non habemus formam expressam, sed benedictio potest intelligi gratiarum actio. Sic enim benedixit creatura creatori, ipsum gloriarum actione prosequendo.
marg.| {f} Et dixit ad Mariam matrem eius Post benedictionem convertens sermonem ad matrem prophetavit de puero, dicens.
marg.| {g} Ecce ] positus est hic in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel.
marg.| {i} Hic id est Christum, non in se tantum, sed etiam in membris suis.
marg.| {h} Positus est per occasionem.
marg.| {k} In ruinam non credentium. Qui enim eius resurrectioni et predicationi invidentes detraxerunt, ex hoc ruine occasionem habuerunt. Qui vero crediderunt et a {6. 145vb} peccatis se mundaverunt, in anima resurrexerunt. Unde.
marg.| {l} Et in resurrectionem multorum credentium, in Israel. Is. 8.c. Dominus erit vobis in sanctificationem, in lapidem autem offensionis et petram scandali duabus domibus Israel. Vel.
marg.| {k} In ruinam stantium, id est stare se reputantium, ut Scribarum et Phariseorum et eis similium.
marg.| {l} Et in resurrectionem cadentium, id est se cecidisse reputantium. Io. 9.g. In iudicium ego in hunc mundum veni, ut qui non vident, videant et qui vident, ceci fiant. Mt. 9.b. Non veni vocari iustos, id est illos, qui se reputant iustos, sed peccatores, id est illos, qui se recognoscunt peccatores.
marg.| Vel {k} In ruinam veteris hominis.
marg.| {l} Et in resurrectionem Novi 1Rg. 2.b. Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit. Dominus pauperem facit veterem hominum et ditat novum, humiliat veterem et sublevat novum. Item.
marg.| {k} In ruinam viti orum.
marg.| {l} Et in resurrectionem virt utum. Ab Adam enim usque ad Christum regnavit peccatum, sed veniente Christo destructum est regnum peccati et renovatum regnum virtutum. Rm. 5.d. Sicut per unius hominis inobedientiam peccatores constituti sunt multi, ita per unius obedientiam iusti constituentur multi. Et sicut regnavit peccatum in morte, ita et gratia regnet per iustitiam in vitam eternam. Is. 55.d. Pro saliunca ascendet abies, id est pro abiectione terrenorum, contemplatio et exemplum bone vite, quo transfretabunt per mare huius mundi et pro urtica crescet myrtus, id est pro ardore luxurie virtus temperantie. Za. ult. c. Erit ruina equi et muli et cameli et asini. Per equum significatur luxuria. Ier. 5.c. Equi amatores in feminas et emissarii facti sunt. Per mulum superbia, que sterilis est, ut mulus. Item sicut mulus natus est ex equo et asina, ita homo ex nobili et vili natura, id est ex corpore et anima. Unde sicut mulus, non dicit se filium asine, sed equi, ita superbus homo, se dicit natum de genere Dei. Et verum dicit, quia creatus est ad imaginem Dei, quantum ad animam. Unde Act. 17.f. Genus cum simus Dei etc. Sed Dominus respondet ei. Ps. 49. Existimasti, inique, id est superbe, quod ero tui similis, id est quod factus es ad mei similitudinem, arguam te et statuam contra faciem tuam, id est ostendam tibi, quod es filius asine, id est carnis immunde. 2Rg. 18.b. Absalon sedens super mulum, id est quiescens in superbia, suspensus est per capillos et interfectus est a Ioab. Per camelum, significatur avarus gibbosus, plenus bursis et prebendis, qui non potest intrare per angustam portam. Unde Mc. 10.c. Facilius est camelum intrare etc. Per asinum, qui est animal stolidum et pigrum, significatur stultitia et pigritia. Unde Prv. 24.d. Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti. De resurrectione autem virtutum dicitur Io. 11.c. Ego sum resurrectio et vita.
marg.| {m} Et in signum, cui contradicetur Istu d secundum Glossa tripliciter exponitur, secundum triplicem acceptionem huius nominis Signum. Aliquando enim accipitur signum pro significatione, ut circulus dicitur signum vini, id est significatio venalitatis vini. Aliquando accipitur pro miraculo, ut ibi: Act. 6.b. Faciebant prodigia et signa magna in populo, id est miracula. Aliquando pro vexillo: Nam homini vexilla, que afferuntur in cuneis belligerantium signa debentur, quia signant, id est discernunt milites unius partis a militibus adverse partis. De prima acceptione dicit Glossa In signum, id est in Evangelium. Evangelium enim dicitur signum, id est significatio, quia doctrina evangelica Signum est metuentibus, ut fugiant a facie arcus, id est ire Dei. Unde Ps. 59. Dedisti metuentibus te significationem etc. Illud autem, quod sequitur in Glossa In quo dicitur: Mt. 10.d. Veni hominem separare adversus matrem etc. Non est Glosa eius, quod dictum est signum sed eius, quod dictum est contradicetur quasi in Evangelio hoc dicitur: Veni hominem separare adversus matrem et huic verbo contradicebatur a multis et adhuc contradicitur, quia durum videtur. De secunda acceptione dicit Glossa Omnia, que de Christo narrantur, sunt signum, quod natus est de virgine, quod resurrexit, quod clausis ianuis intrat, cui signo contradicitur ab infidelibus. De tertia acceptione dicit Glossa Specialiter signum est fides dominice crucis, cui ubique contradicitur ab infidelibus. Act. ult. e. dicitur Paulo: Huic secte ubique contradicitur. Preter hanc {6. 146ra} triplicem acceptionem signi, quam Glosse distinguunt, multipliciter positus est nobis Christus in signum. Positus est enim in presepio in signum paupertatis et humilitatis. Unde supra eod. b. Et hoc vobis signum, invenietis infantem pannis involutum et positum in presepio. Item positus est in cruce, in signum sapientie et obedientie. Nm. 21.c. Fac serpentem eneum et pone eum pro signo. Io. 3.b. Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis. Is. 5.b. Elevabit Dominus signum in nationibus procul. Lam. 3.b. Posuit me, quasi signum ad sagittam. Item positus est in sepulchro, in signum quietis et contemplationis. Mt. 12.c. Generatio mala et adultera signum querit et signum non dabitur ei, nisi signum Ione Prophete. Sicut enim etc. Item positus est in inferno, in signum caritatis. Is. 7.b. Pete tibi signum a domino in profundum inferni, sive in excelsum supra. Item positus est in celo, in signum victorie. Apc. 3.d. Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum patre meo. Item Is. 55.d. Et erit Dominus in signum eternum, quod non auferetur. Item positus est in signum, id est in sigillum, ut in eo imprimamur per meditationem cordis et imitationem operis. Ct. 8.b. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, Aggai ult. b. Ponam te quasi signaculum, quia te elegi, dicit Dominus exercituum. Huic signo multiplici et utili contradicitur hodie a multis. Unde Ier. 15.c. Ve mihi mater mea, quare genuisti me virum rixe, virum discordie in universa terra, omnes maledicunt mihi dicit Dominus. Item positus est in signum miraculorum. Unde Io. 3.a. Nemo potest hec signa facere, que tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Sed huic signo contradictum fuit a Iudeis. Unde dixerunt Mt. 12.b. In Beelzebub principe demoniorum eiicit demonia. Item positus est in signum similitudinis, quo distinguitur familia Dei a familia non Dei. Ps. 4. Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Sed huic signo contradicunt omnes, qui in se similitudinem Dei destruunt. Iob. 24.b. Ipsi fuerunt rebelles lumini. Item positus est in signum cautele. Ps. 59. Dedisti metuentibus te significationem, ut fugiant a facie arcus. Item positus est in signum recte vie, sicut crux ponitur in biviis, sic ponitur crux in Ecclesia. Is. 11.c. In die illa radix Iesse, qui stat in signum populorum. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 2,35 
marg.| {a} Et tuam ipsius animam pertransibit gladius Hoc multipliciter exponitur.
marg.| {c} Gladius id est verborum contumelia. Ps. 56. Lingua eorum gladius acutus.
marg.| {b} Pertransibunt tuam ipsius animam id est que est ipsius anima. Item, Gladius id est passio. Sed tunc dicendum est, tuam ipsius animam, id est animam ipsius Christi, quam reputas et diligis ut tuam. Et sic exponit Chrysostomus animam. Tertio modo exponitur hoc de B. Virgine sic.
marg.| {c} Gladius id est dolor dominice passionis.
marg.| {b} Pertransibit tuam ipsius id est tui ipsius animam ut possessivum resolvatur in primitivum. Quia sicut dicit Beda., non potuit videre filium crucifigi, sine affectu materni doloris et si speraret resurrecturum et mortem superaturum. Et dicit DAMASCENUS. Dolores, quos effugit pariens, hos tempore passionis Christi sustinuit. Quarto modo moraliter sic.
marg.| {c} Gladius est verbum Dei, Eph. 6.c. Et gladium spiritus, quod est verbum Dei, quod debet pertransire animam audientis, ita que faciat divisionem carnis et spiritus, Hbr. 4.c. Vivus est sermo Dei et penetrabilior omni gladio ancipiti pertingens usque ad divisionem anime, ac spiritus. Sed corpus diaboli ita durum est, quod penetrari non potest, aut vix potest. Unde Iob. 41.b. Corpus eius, quasi scuta fusilia et compactum squamis sese prementibus. Una uni coniungitur et nec spiraculum quidem incedit per eas. Debet autem esse iste gladius talis, qualis dicitur Apc. 1.d. De ore eius gladius ex utraque parte acutus egrediebatur, id est bis acutus. Acutus scilicet comminando, ut incutiat timorem, qui revocet a malo: Acutus promittendo, ut amorem accendat, qui provocet ad bonum. Ier. 23.f. Nonne verba mea, quasi ignis ardens etc. De gladio terroris dicitur in Ps. 7. {6. 146rb} Gladium suum vibravit. De gladio amoris dicitur Mt. 10.d. Non veni mittere pacem in terram, sed gladium.
marg.| {d} Ut revelentur ex multis cordibus cogitationes Iuxt a secundam et tertiam expositionem ut ponitur consecutive. Crucifixo enim Domino patuerunt inique cogitationes Iudeorum, que usque tunc latuerunt in cordibus eorum. Ante nativitatem enim Christi omnes Messiam exspectabant, sed ipso nato, quidam eius magisterio adheserunt, quidam respuerunt et ita prave cogitationes eorum in Passione revelate sunt. Iuxta quartam expositionem ponitur, ut finaliter. Ad hoc enim fit verbum ad animam, ut cogitationes et peccata, que in corde latent, revelentur per confessionem. Ct. 2.c. Tempus putationis advenit etc. Ps. 36. Revela Domino viam tuam. Potest autem et sic continuari.
marg.| {d} Ut revelentur etc.  Repe te: Et positus, ut sit in ruinam et resurrectionem multorum et positus est in signum et etiam positus est, ut revelentur cogitationes ex multis cordibus, id est multorum, que prius erant occulte etc. Idem erit sensus semper. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 2,36 
marg.| {e} Et erat Anna etc.  Post preconium viri, ponitur preconium mulieris. Nec ponuntur verba preconii mulieris, sed viri, in signum, quod mulieres magis debent tacere, quam loqui et doceri, quam docere. Unde 1Cor. 14.g. Mulieres in Ecclesia taceant: Non enim permittitur eis loqui. Et recte in preconiis Christi, per quem vita reddita est, coniungitur Anna Simeoni, quia per virum et mulierem vita totius mundi perdita est. Quinque autem fuerunt Anne. Prima mater Samuelis. 1Rg. 1.c. Secunda uxor Raguelis. Tobie 7.b. Tertia uxor, vel mater Tobie: Tobia. 1.b. Quarta filia Phanuel, ut hic. Quinta mater Marie Matris Domini: Hec non est in canone. A multis autem commendat Lc. Annam, quam inducit Domini laudatricem, in quo ostendit, quod laudabilis debet esse, qui vult laudare Dominum. Unde Eccl. 15.c. Non est speciosa laus in ore peccatoris. Primo ergo commendat eam a gratiositate, cum dicit.
marg.| {e} Et erat Anna que interpretatur gratia Dei. Prv. 11.c. Mulier gratiosa inveniet gloriam. Secundo a sapientia, cum dicit.
marg.| {f} Prophetissa Sap. 7.d. Sapientia in animas sanctas se transfert et amicos Dei facit et prophetas constituit. Tertio, a bonitate parentum, cum dicit.
marg.| {g} Filia Phanuel Ez. 6.f. Qualis mater, talis filia. Quarto, a nobilitate generis, cum dicit.
marg.| {h} De tribu Aser Hieronymus: Hoc solum video in nobilitate generis appetendum, quod quasi, quadam necessitate astringuntur, ne a maiorum nobilitate degenerent. Quinto a
marg.| {6. 146va} Δ prudentia, cum dicit.
marg.| {a} Hec processerat in diebus multis Iob. 12.b. In antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia. Sexto a continentia, cum dicit.
marg.| {b} Et vixerat cum viro suo annis septem etc.  quod donum Dei est non modicum. Sap. 8.d. Scivi, quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus dederit et hoc insum erat sapientia, scire cuius esset hoc donum. Septimo, a viduitate, que etiam donum Dei est, eum dicit.
Numérotation du verset Lc. 2,37 
marg.| {c} Et hec vidua erat usque etc. Ps. 131. Viduam eius benedicens benedicam. Octavo, a gratia ieiunandi et orandi, cum dicit.
marg.| {d} Que non discedebat de templo etc.  Tobi e 12.b. Bona est oratio cum ieiunio et eleemosyna. Qui hec habet, potest laudare Deum.
marg.| {e} Et erat Anna Prophetissa Nota quod quatuor inveniuntur Prophetisse in sacra Scriptura. Prima fuit Maria soror Moysi: Ex. 15.c. Secunda Delbora: Iudicum 4.a. Tertia Olda. 4Rg. 22.c. Quarta est hec Anna. Prima legitur cantasse. Ex. 15.c. Sumpsit Maria prophetissa tympanum in manu sua, egresseque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, quibus precinebat dicens: Cantemus Domino etc. Secunda legitur iudicasse. Idc. 4.a. Erat Delbora prophetes uxor Lapidoth, que iudicabat populum tempore illo. Tertia legitur indulgentiam promisisse. 4Rg. 22.d. Dicite regi Iuda, qui misit vos: Colligeris ad sepulchrum tuum in pace. Quarta legitur Deum laudasse, hic. Confitebor Domino. Per istas quatuor Prophetissas significantur quatuor virtutes cardinales. Maria enim interpretatur dominatrix: Hec est fortitudo. Delbora apis, Hec est temperantia, que in principio pungit, sed in fine mel, id est dulcedinem gerit. Hbr. 12.c. Omnis disciplina in presenti quidem videtur non esse gaudii, sed meroris, postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet iustitie. Olda interpretatur discretio mea: Hec est prudentia, que discernit bonum a malo cum electione unius et fuga alterius. Anna interpretatur respondens: Hec est iustitia, que respondet cuilibet reddens, quod suum est. De istis quatuor Prophetissis dicitur: Act. 21.b. Huic, id est Philippo erant quatuor filie prophetantes. Eedem virtutes sunt significate, per quatuor personas, que leguntur interfuisse presentationi Domini. Ioseph, Maria, Simeon, Anna.
marg.| {g} Filia Phanuel de tribu Aser qui beatus interpretatur et significat beatitudinem novi testamenti, quia fuit octavus filiorum Iacob, natus scilicet de Zelpha Gn. 30.b. Per octo autem novum testamentum intelligitur.
marg.| {a} Hec processerat in diebus multis ] id est provecte etatis erat. E contrario in multis procedunt dies, qui non movent se de loco suo. De quibus Is. 65.d. Puer centum annorum maledictus erit Ioel. 2.d. Computruerunt iumenta in stercore suo.
marg.| {b} Et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua id est a tempore amisse virginitatis.
marg.| {a} Et hec vidua erat usque ad annos octogintaquatuor etc. Quia circa templum frequens erat eam non discedere, dicit, non quia ad horam non discesserit, in quo datur exemplum viduis, ne sint vage, sicut meretrices. Prv. 7.b. Ecce mulier occurrit ei ornatu meretricio preparata ad decipiendas animas, garrula, vaga etc. 3Rg. 2.f. Edifica tibi domum in Hierusalem et habita ibi etc.
marg.| {e} Ieiuniis et obsecrationibus Obse cratio est petitio cum adiuratione. 1Tim. 2.a. Obsecro primum omnium obsecrationes fieri.
marg.| {f} Serviens nocte, ac die noct e orans et die ieiunans. Et probabile est, quod et eleemosynas faciebat. Ps. 41. In die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius.
Numérotation du verset Lc. 2,38 
marg.| {g} Et hec ipsa hora qua Simeon accepit puerum.
marg.| {h} Super veniens confitebantur Domino id est laudabat Dominum. Ps. 137. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti omnia verba oris mei. Glossa Prophetaverat Simeon, prophetaverat copulata coniugio, scilicet Elisabeth, prophetaverat virgo, prophetaverat et vidua, ne qua aut professio deesset, aut sexus. Professio dicit, quantum ad Annam, que fecerat professionem viduitatis et Maria, que fecerat professionem virginitatis et Elisabeth, que erat in professione coniugii. Sexus dicit, quia mulieres et viri de eo prophetaverunt. Sequitur in Glossa Stipendiis viduitatis etc. id est militia, quia diu militaverat in viduitate. Stipendia enim proprie militum sunt.
marg.| {i} Et loquebatur de illo Et i deo meruit ipsum videre, Infra 24.c. apparuit discipulis in via de se loquentibus.
marg.| {k} Omnibus, qui exspectabant redemptionem Hierusalem Glossa Omnibus fidelibus, qui iugo Herodis alienigene gravati, liberationem populi et civitatis exspectabant, promittebat per adventum Christi in proximo redemptionem a Tyrannide alieni. Hoc, quod dicitur in hac Glossa non intelligendum est ad litteram, sed magis referendum est ad spiritualem intelligentiam.
Numérotation du verset Lc. 2,39 
marg.| {l} Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini etc.  Perf ecerunt omnia et supple, admonitionem Angeli fugerunt in Egyptum, ibi manserunt septem annis et tandem mortuo Herode, reversi sunt in Galileam et sic in Nazareth. Et nota, quia sicut Evangeliste quedam pretermittunt, que ab aliis plene dicta sunt, sic tamen eleganter narrationem suam continuant, ut nulla pretermittere videantur. Mattheus enim plenius de fuga pueri in Egyptum et de reditu narrat. 2.c.
Numérotation du verset Lc. 2,moraliter 
marg.| Ire in Hierusalem, est ire in celestium contemplationem. Reverti in civitatem suam, est reversio ad sui considerationem. Que fit duobus modis. Primo per beneficiorum Dei considerationem. Act. 12.b. Et Petrus, ad se reversus ait. Nunc scio vere etc. Secundo, per amissorum {6. 146vb} inspectionem, infra 15.d. de filio prodigo: Ipse autem ad se reversus ait: Quanti mercenarii etc.
marg.| {m} Nazareth Omne s perfecti debent habitare in Nazareth, id est in flore, quia semper debent reputare se esse in principio, Eccl. 28.a. Cum consummaverit homo, tunc incipiet. Ps. 76. Et dixi, nunc cepi.
Numérotation du verset Lc. 2,40 
marg.| {n} Puer autem etc. Hucusque agit Lc. de laudibus pueri ab Angelis et hominibus concorditer et celebriter ob gaudium nativitatis eius decantatis: Hic incipit agere de gestis ipsius pueri. Et quia premisit de his, que gesta sunt in infantia, subiungit pauca de his, que gesta sunt in pueritia, ut paucis de pueritia prelibatis, transeat ad illa, que fecit in virili etate, scilicet ad miracula, que fecit postquam baptizatus fuit. Narrat autem primo, quomodo cum parentibus suis ascendit in Hierusalem iam duodenus, quibus repatriantibus remansit in templo in Hierusalem, quem post triduum redeuntes in Hierusalem invenerunt et hoc est de propriis Luce. In quo facto instruxit nos Dominus in tribus. Primo, ut in ipsa pueritia Ecclesiam frequentemus et laudibus divinis intendamus. Lam. 3.d. Bonum est viro, cum portaverit iugum Domini ab adolescentia sua. Secundo, ut temporalibus spiritualia preponamus. Unde dicit. Nesciebatis, quia in his, que patris mei sunt, oportet me esse. Phil. 3.c. Posteriorum oblitus in anteriora me extendo. Tertio, quod dies festos debeamus celebrare et in illis ad Ecclesiam ire. Et hoc triplici ratione. Primo, propter legis iussionem. Ex. 20.b. Memento, ut diem sabbati sanctifices. Lv. 23.a. He sunt ferie Domini sancte, quas celebrare debetis etc. Secundo, propter Domini promissionem. Is. 56.b. Qui custodierint sabbata mea et elegerint, que ego volui et tenuerint fedus meum, dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus. Tertio, propter legis comminationem. Nm. 15.d. Precepit Dominus colligentem ligna in sabbato lapidari. Quarta etiam ratione voluit et vult Dominus festa celebrari, ut melius tunc vacare possimus orationi et contemplationi, non comessationi et potationi. Sicut multi faciunt, qui putant festorum Domini celebritatem consistere in comessationum et ebrietatum amplificationem, quod est magis festa violare. Unde Lam. 1.c. Viderunt eam hostes et deriserunt sabbata eius. Amos 5.f. Odi et proieci festivitates vestras, quasi dicat: non meas. Mal. 2.a. Dispergam super vultum vestrum stercus solennitatum vestrarum. Ideo dicitur hic, quod Iesus amissus fuit in die festo, quia multi in festivis diebus, quando deberent se magis coniungere Deo per contemplationem et orationem, amittunt Iesum, id est salutem. Quod satis bene significatum est. Mt. 14.a. ubi legitur, quod in festo Herodis Ioannes est decapitatus. Item Gn. 60.d. legitur, quod in festo Pharaonis pistor suspensus est, id est predicator, vel doctor, qui facit panes Domini. Dicitur autem. Christus puer principaliter, propter quatuor. Primo, propter vite puritatem. 2. Pet. 2.d. Qui peccatum non fecit etc. Secundo, propter humilitatem. Mt. 11.d. Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Tertio, propter obedientie promptitudinem. Phil. 2.a. Factus est obediens patri usque ad mortem. Quarto, propter ministerii servitutem. Mt. 20.d. Non venit ministrari, sed ministrare.
marg.| {n} Puer autem etat e, dicit Glossa Et videtur hec Glossa quasi respondere Glossa superius posite, in qua dicebatur, puer non pro etate, cum adhuc esset in infantia, sed pro puritate, hic autem puer dicitur pro etate, quia iam excesserat metas infantie.
marg.| {o} Crescebat Glossa Corpore.
marg.| {p} Et confortabatur Spir itu sancto, vel etiam spiritu suo, sicut alibi legitur. Et astitit Angelus Domini confortans eum, Christum hominem, scilicet.
marg.| {q} Plenus sapientia quia in eo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Col. 2.b. Et quod Io. 1.b. dicitur: Plenum gratie et veritatis, hic dicitur: Plenus sapientia. Et est sensus. Christus inquantum puer, vel inquantum homo, non inquantum Deus, erat plenus sapientia.
marg.| {r} Et gratia Dei erat in illo secu ndum quod homo, quia sicut dicit Beda., {6. 147ra} eidem homini Christo magna gratia donatum est, ut ex quo homo fieri ceperit, perfectus esset et Deus. In illa enim gloriosa unione collatum est ei per gratiam, ut sit homo Deus, que unio summa gratia fuit et sic inquantum homo plenus est gratia, inquantum enim Deus, est dator gratiarum.
Numérotation du verset Lc. 2,41 
marg.| {a} Et ibant parentes eius Augustinus, latenter propter metum Archelai.
marg.| {b} Per omnes annos in Hierusalem ad i mmolandas hostias. Mal. 3.a. Statim veniet ad templum suum etc. Preceptum enim erat a Domino, ut omnis masculus de universis finibus Israel, ter in anno, scilicet in tribus solennitatibus se presentaret in Hierusalem et offerret hostias determinatas in lege. De mulieribus non est preceptum, sed si comitabantur viros suos, bonum erat. Et inde remoti interveniente necessitatis articulo, de duabus solennitatibus se poterant excusare, sed de solennitate Pasche non poterant se excusare, nisi per infirmitatem. Ideo hic specialiter dictum est.
marg.| {c} In die solemni Pasche quon iam in Pascha veniebant singulis annis. Et nota, sicut dicit Beda., quia Lc. frequenter facit mentionem de pertinentibus ad sacerdotium, scilicet de hostiis et huiusmodi, ideo in figura, quatuor animalium congrue aptatur ei forma vituli, quia vitulus est animal hostiis deputatum. Glossa Merito etc. Et nota, quia non dicitur conversari circa templum maxime respectu aliorum, de quibus tractat, quod magis versetur eius intentio circa templum et sacrificia, quam circa alia tractanda, sed respectu aliorum Evangelistarum, qui pauca de his dicunt. Nota, parentes Domini spiritualiter possunt dici, vel a pareo pares, vel a pario paris. Primo modo sunt parentes Domini, omnes qui eius faciunt voluntatem. Unde Mt. 12.d. Quicumque fecerit voluntatem patris mei, qui in celis est, ipse meus frater, soror et mater est. Secundo modo dicuntur parentes Domini Predicatores et Doctores, qui generant eum in cordibus auditorum. Unde 1Cor. 4.c. Et si decem millia pedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres. Nam in Christo Iesu per Evangelium ego vos genui. Mater eius est, qui concipit eum in corde per timorem et parit in opere per amorem. Is. 25.d. alia littera. A timore tuo concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutis. Sola mater sustinet dolorem in partu, non pater, non frater, non soror. Io. 16.e. Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius. Ideo proprie mater Christi, sunt penitentes, pater, Doctores et Predicatores, frater et soror, contemplativi, in quibus est solus affectus amoris, fine dolore et labore. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 2,42 
marg.| {d} Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi,
Numérotation du verset Lc. 2,43 
marg.| consummatisque diebus Glossa quia octonis protelabatur diebus. Hoc videtur esse falsum, quia tantum per septem dies protelabantur. Dt. decimo sexto a. Septem diebus comedes absque fermento. Solutio. In quartadecima Luna conveniebant ad vesperum et comedebant agnum paschalem, postea peragebant septem integros dies.
marg.| {e} Cum redirent, remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes et cetera] Beda. Si queritur, quomodo potuit a parentibus obliviscendo relinqui, qui tanta parentum providentia nutriebatur, respondendum est, quia filiis Israel ad festa confluentibus, vel ad propria redeuntibus, mos erat seorsum viros, seorsum feminas choros ducentes incedere (Za. 12.d. Familie et familie seorsum et mulieres seorsum) pueri cum quolibet parentes indifferenter ire poterant, ideo Mariam et Ioseph vicissim putasse puerum Iesum, quem secum non cernebant, cum altero parentes reversum. Nota, Christus dimisit hic parentes propter scholas et postea scholas propter obedientiam. Preponendus est ergo amor scripturarum amori parentum et amori studii obedientia prelatorum. Eccle. 4.d. Multo melior est obedientia, quam stultorum victime, qui nesciunt, quid faciunt mali.
Numérotation du verset Lc. 2,44 
marg.| {6. 147rb} {f} Existimantes autem illum esse in comitatu id est inter eos, qui similiter comitabantur:
marg.| {g} Venerunt iter diei Hoc factum est ea die, qua redierunt a Hierusalem.
marg.| {h} Et requirebant eum inter cognatos et notos id est vicinos. Hoc factum est secunda die post illam. Sed ad, quid ita sollicite requirebant ? Metuebant enim, ne quod Herodes in infantia eius quesierat patrare, tunc iam in pueritia positum inventa opportunitate alii interficerent, id est Archelaus et ipsi proditores eius invenirentur, id est rei mortis eius essent propter negligentiam si custodiendo puero non tantam diligentiam adhiberent, quantam oporteret.
Numérotation du verset Lc. 2,45 
marg.| {i} Et non invenientes tertia die.
marg.| {k} Regressi sunt in Hierusalem requirentes eum et inveniunt.
Numérotation du verset Lc. 2,moraliter 
marg.| {f} Existimantes autem illum esse in comitatu etc.  Reda rguuntur hic quidam religiosi, qui de fratrum sanctitate nimium confidentes, circa se negligentes, aliis orantibus et vigilantibus vadunt dormire, bibere et confabulari dicentes, fratres orant pro me. Item redarguuntur, quidam Prelati, qui in multitudine comitum et equorum putant consistere honorem dignitatis, putantes se peccare contra honorem dignitatis sue, nisi in multitudine comitum et equorum, vel curruum ambularent. De quibus dicitur in Ps. 19. Hi in curribus et hi in equis etc. Contra hoc dicitur Dt. 17.d. Cum fuerit constitutus rex, non etc. Hi requirunt Iesum inter cognatos et notos, sed non inveniunt. Parentes Domini sunt Prelati. Cognati eorum, sunt nepotes eorum, fratres et consanguinei, inter quos revera non invenitur Iesus, quia non propter Iesum, sed propter carnis cognationem introducuntur in Ecclesiam, quasi iure hereditario possidere volentes. Unde dicitur in Ps. 82. Hereditate possideamus Sanctuarium Dei. Et alibi de eisdem dicitur Ps. 93. Populum tuum humiliaverunt et hereditatem tuam vexaverunt. Nullus debet habere hereditatem Christi, nisi heredes eius. Heredes autem non sunt, nisi qui attinent ei ex illa parte, unde habet hereditatem. Videamus igitur unde Christus habeat hereditatem istam, id est bona temporalia. Certe hec sunt patrimonium crucifixi: Dicentes igitur se esse heredes, debent ei attinere ex parte crucifixionis: Alioquin non sunt heredes. Unde Mt. 20.c. Cum mater Ioannis et Iacobi peteret a Domino, ut filii eius, qui erant cognati Domini, sederent in regno eius, unus ad dexteram et alius ad sinistram, respondit eis Dominus: Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum ? quasi dicat: nisi attineatis mihi ex parte crucis, non potestis habere hereditatem meam, quam in Cruce acquisivi. Unde Gn. 48.d. Dicit Iacob Ioseph filio suo: Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhei in gladio et arcu meo, id est in Cruce. Qui igitur non attinent Christo ex parte crucis, quales sunt, qui in divitiis et deliciis vivunt, quo iure volunt esse participes hereditatis. 2Tim. 2.c. Fidelis sermo, si commorimur et convivemus, si sustinebimus et conregnabimus. Lam. 5.a. Hereditas nostra versa est ad alienos. 1Esr. 2.d. legitur de quibusdam, qui volebant habere partem in iure Levitico, hi quesierunt scripturam genealogie sue et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio. Multi tales invenirentur hodie inter sacerdotes, quorum genealogie, si quererentur, scriptura non inveniretur et tamen de sacerdotio non eiiciuntur. Sed timendum est, ne eiiciantur in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium, sicut legitur Mt. 22.b. de illo, qui inventus est in nuptiis inter convivas, sine veste nuptiali. Noti sunt Theologi, qui noscunt Dominum per scripturam. Sed neque inter eos invenitur Dominus. Unde Iob. 19.b. Noti mei quasi alieni recesserunt a me.
Numérotation du verset Lc. 2,46 
marg.| {k} Regressi sunt etc. Sic non invenientes Iesum Prelati in seculo, debent redire in Hierusalem, id est ad contemplationem et ibi eum requirere per orationem et desiderium, donec inveniant per aliquam pregustationem et dicant cum sponsa. Ct. 3.b. Paululum cum {6. 147va} pertransissem, inveni, quem diligit anima mea, tenui et non dimittam eum. Sic claustrales extra claustrum in domo parentum non invenientes Iesum, debent redire ad claustrum, ubi revera invenitur. Ps. 131. Audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis silve ; in claustris, que sunt in silvis, ad litteram, ut sunt Cistercienses, Cartusienses et Grandimontenses.
marg.| {a} Sequitur: Et factum est etc. Littera plana est.
Numérotation du verset Lc. 2,mystice 
marg.| Mystice, secundum quod dicit Beda. Post triduum reperitur in templo, ut esset indicium, quia post triduum illius triumphalis passionis in sede celesti et honore divino fidei nostre se ostenderet resurgens, qui mortuus credebatur. Item per triduum, significatur triplex status Sanctorum, scilicet Patriarcharum ante legem, a quibus adventus Christi exspectatus, non est inventus. Item status Prophetarum et aliorum iustorum sub lege, a quibus nec est inventus. Item gentilium et aliorum venientium ad fidem Christi tempore gratie, a quibus inventus est, infra 10.d. Multi reges et prophete voluerunt videre, que vos videtis et non viderunt. Item per triduum, triplex lex intelligitur. Glossa Pater, id est Ecclesia: mater, id est synagoga, per tres leges querunt Christum et non inveniunt, nisi per Evangelium, id est per tertiam.
Numérotation du verset Lc. 2,moraliter 
marg.| Post triduum penitentie, id est contritionem, confessionem, satisfactionem invenitur Iesus. Ex. 8.g. Viam trium dierum ibimus in solitudinem etc. Item triduum est triplex cognitio, que precedit ad contemplationem, postquam invenitur Iesus in contemplatione. Prima dies est cognitio sensibilium, secunda cognitio imaginabilium, tertia cognitio intelligibilium. Post hanc triplicem cognitionem, super omnia sensibilia, imaginabilia, intelligibilia invenitur Iesus in contemplatione. Sic Paulus in extasi raptus, usque ad tertium celum. 2Cor. 12.a. Item est alia triplex cognitio, postquam invenitur Iesus in templo, id est in corde proprio. Prima cognitio, quod mundus nihil est. Sicut dicitur Ier. 4.f. Aspexi terram et ecce vacua erat et nihili. Secunda est cognitio, quod ipsemet nihil est. Eccles. 18.a. Quid est homo et quid est gloria eius ? quasi dicat: nihil. Ps. 8. Quid hoc est, quod memor est eius ? quasi dicat: nihil. Tertia est cognitio, qua homo cognoscit se esse minus, quam nihil. Scriptum est enim Io. 8.d. Qui facit peccatum, servus est peccati. Sed constat, quod servus minor est Domino suo et peccatum nihil, ut dicit Augustinus Ergo quicumque facit peccatum, minus est, quam nihil. Qui per hoc triduum, querit Iesum, sine dubio inveniet. Is. 16.d. In tribus annis, quasi anni mercenarii auferetur gloria Moab, id est diaboli. Et sic invenitur Iesus in templo. Nota, Magi invenerunt Dominum in domo. Mt. 2.b. Et intrantes domum etc. Pastores invenerunt in presepio, supra eod. b. Invenietis infantem pannis involutum et positum in presepio. Parentes eius invenerunt eum in templo. Hic per pastores intelliguntur Prelati, qui se et alios debent pascere pabulo verbi Dei. Hi inveniunt Iesum in presepio sacre Scripture. Numquid mugiet bos, cum ante presepe plenum steterit ? Per Magos intelliguntur claustrales, sive contemplativi, qui mundum, carnem et diabolum incantare sapienter noverunt. Et hi inveniunt Iesum in domo proprie conscientie, de qua Sap. 8.c. Intrans in domum meam conquiescam cum illa. Per parentes Iesu intelliguntur penitentes, qui per timorem concipiunt Iesum, per bonam operationem pariunt. Is. 16.d. A facie tua, Domine, concepimus et quasi parturivimus et peperimus spiritum salutis. Hi inveniunt Iesum in templo per orationem, quia scriptum est. Domus mea domus orationis vocabitur. Is. 56.c.
marg.| {c} Audientem etc. Prius audit, postea interrogat. De quo nobis datur exemplum, ut prius audiamus discendo, quam loqui presumamus docendo. In quo etiam exemplum humilitatis cunctis ostenditur. Unde Glossa Beda. Quasi fons medius doctorum sedet, sed quasi exemplar humilitatis prius interrogat et audit, quam instruat, ne parvuli a senioribus doceri erubescerent, ne infirmus docere audiat. Rm. 15.d. Non audeo aliquid loqui eorum, que per me non efficit Christus. Item per hoc, quod dicitur, in medio, notavit, quod medium diligat { 147vb } Dominus, quia ibi securitas, in extremitatibus periculum, infans nascens in medio duorum animalium reponitur, puer adolescens in medio doctorum reperitur, iuvenis moriens in medio duorum suspenditur, immortalis resurgens in medio discipulorum pacem offert et iusto in medio Ecclesie sapientia datur. Eccles. 15.b. In medio Ecclesie aperuit os eius et implevit eum Dominus spiritu sapientie et intellectus. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 2,47 
marg.| {d} Stupebant autem omnes, qui eum audiebant Is. 52.d. Sicut obstupuerunt super eum multi, sic inglorius erit inter viros aspectus eius, Stupebant inquam.
marg.| Est triduum.
Legis : NaturalisScripte Moysi, Gratie.
Fidei : ArticulorumSacramentorumMiraculorum.
Penitentie : Contritio, ConfessioSatisfactio.
Peccati : Cordis, OrisOperis.
Pacis : TemporisPectorisEternitatis.d
d Distinctio : Triduum.
marg.| {e} Super prudentia et responsis eius id est super prudentia responsorum eius. Is. 52.d. Iste asperget gentes multas et super cum continebunt reges os suum.
Numérotation du verset Lc. 2,48 
marg.| {f} Et videntes admirati sunt Glossa Maria et Ioseph, vel quicumque alii hoc videntes. Mt. 17.d. Factum est cum consummasset Iesus verba hec, admirate sunt turbe super doctrina eius, erat enim docens eos, sicut potestatem habens, non sicut Scribe et Pharisei. Sed cum uterque, scilicet Maria et Ioseph sciret ipsum esse Deum: quo modo admirati sunt de prudentia eius ? Solutio: De eius potentia, vel prudentia minime dubitabant, nesciebant tamen, que, vel quot miracula esset facturus, quia nondum instructa erat B. Virgo de miraculis. Nota Glossa Ecce signum divinitatis etc.
marg.| {g} Et dixit mater eius ad illum, fili, quid fecisti nobis sic ut r emaneres nobis ignorantibus ?
marg.| {h} Ecce pater tuus puta tive et ego, dolentes querebamus te dolentes de amissione Iesu. Sed heu multi hodie plus dolent de amissione denarii.
Numérotation du verset Lc. 2,49 
marg.| {i} Et ait ad illos: quid est quod me querebatis ? nesciebatis, quia in his, que patris mei sunt, oportet me esse scilicet in locis et in templo et in operibus. Templum enim non minus ad se, quam ad patrem pertinet. Hic docuit Dominus spiritualia temporalibus debere preponi, licet multi e contrario faciant. Is. 57.a. Iustus perit et non est, qui recogitet in corde suo.
marg.| Beatus Bernardus.: Cadit asina et est, qui sublevet ; perit anima et non est, qui curet. Phil. 3.c. Omnes, que sua sunt, querunt, non que Iesu Christi.
Numérotation du verset Lc. 2,50 
marg.| {k} Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos id est quid vellet innuere, per hoc verbum. Volebat enim innuere, quod sicut ad patrem, ita ad ipsum pertinet templi cura et spiritualium gubernatio. Unde Beda. Quorum est una maiestas, est et una sedes et una domus, non solum materialis, sed et spiritualis. Io. 27.b. Omnia mea tua sunt et tua mea sunt etc.
marg.| Dat esse patrem.
marg.| Sacerdos, ordo dat esse patrem. Idc. 17.d. esto mihi parens ac sacerdos.
marg.| Nutritio. Mt. 6.d. Scit pater vester, quia his omnibus indigetis etc.
marg.| Regula, scilicet Abbas. Is. 51.a. Attendite ad Abraham patrem vestrum, id est ad beatus Benedictum, vel beatum Augustinum.
marg.| Dogma, scilicet magister. 1Cor. 4.d. Nam si decem millia pedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres.
marg.| Etas. 1Tim. 5.a. Seniorem ne increpaveris etc.
marg.| Natura. Ex. 20.b. Honora patrem etc.
marg.| Adoptio, sic David fuit pater Nathan.
marg.| Fabula, id est putatio, ut hic: Ego et pater tuus etc.
marg.| Virtus, boni viri, scilicet. Io. 8.e. Patrem habemus Abraham.
marg.| Deus miserans est pater. Mc. 6.a. Fili, remittuntur tibi peccata tua.
marg.| Deus creans est pater. De his duobus ultimis Mt. 6.b. Pater noster, qui es in celis etc.
Numérotation du verset Lc. 2,51 
marg.| {6. 148ra}{a} Et descendit cum eis Cong rue dictum est, descendit. Congruit enim, quantum ad loci situm et quantum ad mysticum intellectum, verbo enim descensionis exprimitur modus humiliationis.
marg.| {b} Et venit Nazareth et erat subditus illis In q uo magister virtutis officium implet pietatis. Et nota. Ex hoc verbo Glossa quod pietas tribus modis accipitur. Dicitur enim pietas religio, sive cultus Dei, que Grece theosebia dicitur. Item pietas misericordia in egenos. 1Tim. 4.c. Pietas ad omnia valet. Item dicitur pietas reverentia et obsequium, quod impendimus parentibus et hoc modo accipitur hic. Et dicitur magister virtutis, id est virtutum, quia Doctor et dator est omnium virtutum, vel virtutum, id est Angelorum, vel melius potest dici, ut distinguatur inter virtutem et officium, ut virtus dicatur subiectio interior, scilicet affectus subiiciendi parentibus, officium est exhibitio obsequii exterior. Unde magister virtutis, id est interioris devotionis, qua debemus nos subiicere parentibus, implet obsequium pietatis, id est obsequitur parentibus in effectu, ut cuius magister est verbo, sit magister exemplo.
marg.| {c} Et erat subditus illis Beat us Bernardus. Quis ? Quibus: Deus, hominibus. In quo confunduntur quidam, maxime in claustris, qui Prelatis suis, eo quod minus periti videntur, eis subesse dedignantur. Petrus enim servo pontificis amputat auriculam, id est scientia clerico, vel monacho aufert obedientiam.
marg.| {d} Et mater eius conservabat omnia verba hec in corde suo Conf erens, id est in arca memorie reponebat omnia, non solum verba, sed etiam facta. Verbum enim interdum ponitur pro re. Vide ergo, ne restringas demonstrationem tantum ad verba, que hic dicit, sed ad omnia facta et dicta quecumque in Evangelica historia continentur, sciens quod aliquando scriberentur et scriptores ad eam recurrent. Ambr. Maria non minus ore, quam corpore pudica, secreta, que noverat, nulli divulgat, sed tacito corde scrutans congruum tempus, quo Deus hec velit divulgari, reverenter exspectat. Et hoc est, quod dicitur Eccl. 20.a. Homo sapiens tacebit usque ad tempus etc. Eccl. 3.b. Est tempus tacendi et tempus loquendi.
Numérotation du verset Lc. 2,52 
marg.| {e} Et Iesus proficiebat etate Gregorius. Iuxta naturam hominis, de infantia ad iuventutem procedendo.
marg.| {f} Et proficiebat sapientia et gratia apud Deum et homines Contra hoc, quod hic dicitur, videtur illud: Eccles. 2.b. Sapientia perseveravit mecum. Alia littera. Sapientia mea stetit. Et dicit Hieronymus: Stetisse sapientia est, quod etiam in carne posito, sibi permansit sapientia. Qui habet profectum in sapientia, non ei stat sapientia, qui autem non recipit profectum, nec per momenta succrescit, sed semper in plenitudine est, iste dicere potest. Stetit mihi sapientia. Quomodo ergo dicitur Dominus profecisse in sapientia ? Solutio. Gregorius., Proficientia et gratia apud Deum et homines non per accessum temporis, quod non habebat accipiendo, sed dona gratie, que habebat ceteris pandendo ad Dei laudem et hominum utilitatem et ideo proficiebat apud Deum et homines, id est et Deo et hominibus. Deo, id est ad honorem Dei, hominibus, id est ad utilitatem hominum. Proficiebat enim in subditis, qui per eius doctrinam proficiebant et tanto amplius excitabantur ad laudes Dei, quod ad honorem ipsius erat et ita proficiebat Deo, id est ad honorem Dei. Unde nota quod sapientie profectus consistit in vera predicatione, profectus gratie in sancta conversatione. Ista duo requiruntur in doctore et predicatore et prelato. Sapientia, ut proficiat verbo ; bona vita, ut proficiat exemplo.
Numérotation du verset Lc. 2,mystice 
marg.| Mystice, autem proficere etate, est crescere in virum perfectum in mensuram etatis plenitudinis Christi, ut dicitur Eph. 4.c. quod est dilatari per caritatem, exaltari per contemplationem, profundari per humilitatem. Impeditur autem profectus sapientie propter tria. Primum est voluntas, vel negligentia addiscendi in iuventute. Eccles. 6.c. Quam aspera est nimium indoctis hominibus sapientia et non permanebit in illa excors. Augustinus Ad discendum, quod opus est, nulla {6. 148rb} mihi etas sera videtur, quia etsi senes magis decet docere, quam discere, magis tamen discere, quam quod doceat, ignorare decet. Secundum est curiositas addiscendi, quia multi subtilia et inutilia magis, quam communia et utilia et discere et docere laborant. Unde Act. 17.c. Athenienses omnes et advene hospites ad nihil aliud vacabant, nisi aut discere, aut audire aliquid novi. 2Tim. 3.b. Semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. Ps. 13. Abominabiles facti sunt in studiis suis. Tertium est defectus etatis. Eccl. 25.a. Tres species odivit anima mea et aggravor valde anime illorum: pauperem superbum, divitem mendacem, senem fatuum et insensatum.
marg.| {g} Apud Deum et homines Rm  . 12.d. Providentes bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Mt. 3.b. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent patrem vestrum, qui in celis est etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lc. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=57&chapitre=57_2)

Notes :