Capitulum 7

Numérotation du verset Lc. 7,1 

Cum autem implesset omnia verba sua
in aures plebis
intravit Capharnaum1.
1 Capharnaum ΩS Ed1455 Rusch Weber] in praem. Catena@ (Ber112 La88 Li448 Mt366)
Numérotation du verset Lc. 7,2 

Centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus2.
2 illi erat preciosus] preciosus erat illi ΩS
Numérotation du verset Lc. 7,3 

Et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudeorum, rogans eum ut veniret et salvaret3 servum eius.
3 salvaret Catena (La88 Mt366) ΩS Ed1455 Weber ] sanaret Ber112@ Li448 Li448@ Rusch
Numérotation du verset Lc. 7,4 

At illi cum venissent ad Iesum rogabant4 eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi prestes.
4 rogabant] rogaverunt Ber112@
Numérotation du verset Lc. 7,5 

Diligit enim gentem nostram et synagogam ipse edificavit nobis.
Numérotation du verset Lc. 7,6 

Iesus autem ibat cum illis.
Et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens :
Domine, noli vexari5. Non enim sum dignus6 ut7 sub tectum meum intres
5 noli vexari ΩSBer112@ Li448 Rusch Weber] om. Li448@ |
6 sum dignus ΩS Ber112@ Li448 Rusch ] inv. Li448@ Weber |
7 ut] om. Ber112@ |
Numérotation du verset Lc. 7,7 

propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus8
8 dignum arbritratus ΩS Catena Ed1455 Weber] inv. Rusch
ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus.
Numérotation du verset Lc. 7,8 

Nam et ego homo sum9
9 homo sum] inv. Ber112@
sub potestate constitutus, habens sub me milites et dico huic ‘vade’ et vadit et alio ‘veni’ et venit
et servo meo ‘fac hoc’ et facit.
Numérotation du verset Lc. 7,9 

Quo audito Iesus miratus est
et conversus sequentibus se turbis dixit:
Amen dico vobis nec in Israel tantam fidem inveni.
Numérotation du verset Lc. 7,10 

Et reversi
qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum.
Numérotation du verset Lc. 7,11 

Et factum est deinceps ibat Iesus10 in civitatem
10 Iesus ΩS Ed1455 Catena Rusch ] om. Weber
que vocatur Naim
et ibant cum eo11 discipuli eius et turba copiosa.
11 eo ΩS Ed1455 ] illo Catena (Ber112@ La88 Li448 Mt366) Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 7,12 

Cum autem appropinquaret porte civitatis12
12 civitatis ΩS Ed1455 Catena Ber112@ Rusch ] + et Weber
ecce defunctus efferebatur
filius unicus matris13 sue
13 matris ΩS Ber112@ Li448@ Ed1455 Rusch ] matri Weber
et hec vidua erat
et turba civitatis multa cum illa.
Numérotation du verset Lc. 7,13 

Quam cum vidisset Dominus14 misericordia motus
14 Dominus Ber112@ Ed1455 Rusch Weber] + Ihesus ΩS
super eam15 dixit illi: Noli16 flere.
15 eam ΩS Catena Ber112@ Ed1455 Rusch ] ea Weber |
16 Noli ΩS La88 Rusch Weber cum gr. μὴ κλαῖε] Nolite Catena (cett. codd.) |
Numérotation du verset Lc. 7,14 

Et accessit et tetigit loculum. Hi autem qui portabant steterunt et ait: Adolescens tibi dico surge.
Numérotation du verset Lc. 7,15 

Et resedit17 qui erat mortuus18
17 resedit ΩS Catena Ed1455 Rusch Weber] recedit Li448@* Li448* |
18 erat mortuus] inv. Ber112@ |
et cepit loqui
et dedit illum matri sue.
Numérotation du verset Lc. 7,16 

Accepit autem omnes timor et magnificabant Deum
dicentes: Quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam.
Numérotation du verset Lc. 7,17 

Et exiit hic sermo in universam Iudeam de eo19 et omnem circa regionem.
19 de eo ΩS Ber112@ Ed1455 Rusch Weber] de illo Li448@, om. Li448
Numérotation du verset Lc. 7,18 

Et nuntiaverunt Ioanni discipuli eius20 de omnibus his.
20 eius] + dicentes ΩS
Numérotation du verset Lc. 7,19 

Et convocavit duos de discipulis suis Ioannes et misit21 ad Iesum22 dicens:
21 misit Ber112@ Ed1455 Rusch Weber] + eos Catena |
22 Iesum Ber112@ Ed1455 Rusch ] Dominum Weber |
Tu es qui venturus es an alium exspectamus?
Numérotation du verset Lc. 7,20 

Cum autem venissent ad eum viri dixerunt: Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: Tu es qui venturus es an alium exspectamus?
Numérotation du verset Lc. 7,21 

In ipsa autem hora multos curavit23 a languoribus suis24 et plagis et spiritibus malis et cecis multis donavit visum.
23 multos curavit ΩS Ed1455 ] inv. Catena@ (Ber112 Li448 Mt366) Rusch Weber |
24 suis ΩS Ed1455 ] om. Catena@ (Ber112 Li448 Mt366) Rusch Weber |
Numérotation du verset Lc. 7,22 

Et respondens25 dixit illis:
25 respondens] + Iesus ΩS
Euntes nuntiate26 Ioanni que audistis et vidistis27 quia ceci vident,
26 nuntiate ΩS* Li448 Rusch Weber] renuntiate Ω(sec. m.) Ber112@ Li448@ Ed1455 |
27 audistis – et – vidistis ΩS Ed1455 ] inv. ΩJ Ber112@ Rusch Weber , videtis et auditis CorS1 ( G. ) Cor3 (Glosse littera) |
claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur
Numérotation du verset Lc. 7,23 

et beatus est quicumque28 non fuerit scandalizatus29 in me.
28 quicumque ΩS Ed1455 Weber ] qui Catena Ber112@ Rusch |
29 fuerit scandalizatus] inv. ΩS |
Numérotation du verset Lc. 7,24 

Et cum discessissent nuntii30 Ioannis cepit dicere de Ioanne31
30 nuntii] discipuli Ber112@ |
31 dicere – de Ioanne] inv. Ed1455 |
ad turbas:
Quid existis in desertum32 videre?
32 desertum] deserto Ber112
Arundinem
vento agitatam33?
33 agitatam ΩS Ber112@ Rusch ] moveri Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 7,25 

Sed quid existis videre?
Hominem mollibus vestimentis indutum34?
34 indutum] vestitum Ber112@
Ecce qui in veste pretiosa35 sunt et in36 deliciis
35 veste pretiosa] inv. ΩS |
36 in ΩS Ber112@ Rusch Weber] om. Ed1455 |
in domibus regum sunt.
Numérotation du verset Lc. 7,26 

Sed quid existis videre? Prophetam? Utique dico vobis : ‘Et plus quam prophetam’.
Numérotation du verset Lc. 7,27 

Hic est de quo scriptum esta:
0 Cf. Mal. 3, 1.
Ecce mitto angelum
meum ante faciem tuam
qui preparabit viam tuam ante te.
Numérotation du verset Lc. 7,28 

Dico enim vobis,
Maior inter natos mulierum propheta37 Ioanne Baptista nemo est,
37 propheta ΩS Ber112@ Li448 Ed1455 Rusch Weber] + maior Li448@
qui autem minor est
in regno Dei38 maior est illo.
38 Dei] celorum ΩS Ber112@
Numérotation du verset Lc. 7,29 

Et omnis populus audiens
et publicani
iustificaverunt Deum39 baptizati40 baptismo Ioannis.
39 Deum ] Ihesum ΩS |
40 baptizati] + in Ber112@ |
Numérotation du verset Lc. 7,30 

Pharisei autem et legis periti consilium Dei41 spreverunt
41 cons. Dei] inv. Ber112@ Cas574 | consilium Ber112@ Cas574 Ed1455 Rusch Weber] concilium Catena
in semetipsos
non baptizati ab eo. Ait autem Dominus42.
42 Ait autem Dominus ΩS Ed1455 Rusch ] om. Cas574 Ber112@ Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 7,31 

Cui ergo similes dicam43 homines
43 dicam] + similes ΩS
generationis huius?
Et cui similes sunt?
Numérotation du verset Lc. 7,32 

Similes sunt pueris sedentibus
in foro
et loquentibus ad invicem
et dicentibus: Cantavimus vobis tibiis et non saltastis, lamentavimus44 et non plorastis.
44 lamentavimus] + vobis Ber112@
Numérotation du verset Lc. 7,33 

Venit enim45 Ioannes Baptista neque manducans panem
45 enim Ber112@ Rusch Weber] autem Ed1455
neque bibens vinum et dicitis demonium habet.
Numérotation du verset Lc. 7,34 

Venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis: Ecce homo devorator46 et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum.
46 devorator] vorator ΩS Ber112@
Numérotation du verset Lc. 7,35 

Et iustificata est sapientia
ab omnibus filiis suis.
Numérotation du verset Lc. 7,36 

Rogabat47 autem illum
47 rogabat ΩS Catena Rusch Weber ] rogavit Tr2260 , rogabant Li448@ *
quidam de Phariseis48
48 de Phariseis Tr2260 ΩS Ed1455 Weber ] Phariseus Ber112@ Catena Rusch
ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisei discubuit49.
49 discubuit ΩS Ber112@ Catena Rusch Weber] dicubuit Tr1214
Numérotation du verset Lc. 7,37 

Et ecce mulier que erat in civitate peccatrix
ut cognovit quod Iesus50 accubuisset51 in domo Pharisei
50 Iesus ΩS Ber112@ Catena Rusch ] om. Tr1083 Tr2260 Ed1455 Weber |
51 accubuisset ΩS Ber112@ Li448@ Rusch ] accu. Li448 , accubuit Ed1455 Weber |
attulit
alabastrum unguenti
Numérotation du verset Lc. 7,38 

et stans retro52 secus pedes eius
52 stans retro ΩS Ber112@ Ed1455 Rusch Weber] plorans CorS1 (G. hab.) Cor3 (greca littera)
lacrimis
cepit rigare pedes eius
et capillis capitis sui
tergebat
et osculabatur pedes eius
et unguento unguebat.
Numérotation du verset Lc. 7,39 

Videns autem Phariseus qui vocaverat eum53
53 vocaverunt eum Ber112@ etc. ] inv. ΩS
ait intra se dicens: Hic si54 esset propheta
54 Hic si Ber112@ etc. ] inv. ΩS
sciret utique que et qualis esset mulier55
55 esset mulier ΩS Rusch ] inv. Tr1214 , est mulier Li448@ Ed1455 , mulier est Ber112@ Li448 , mulier Weber
que tangit56 eum quia peccatrix est.
56 tangit ΩS Li448@ (tang.) Li448@ Ed1455 Rusch Weber] tetigit Tr1083
Numérotation du verset Lc. 7,40 

Et respondens Iesus dixit ad illum:
Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait: Magister dic.57
57 dic Cor1 LP ( sic) ΩS Ber112@ ] om. Wordsworth (O) , + Et respondit Iesus ΩS
Numérotation du verset Lc. 7,41 

Duo debitores erant cuidam feneratori. Unus debebat denarios quingentos et58 alius quinquaginta.
58 et ΩS Catena Ber112@ Ed1455 Rusch ] om. Weber Tr2260
Numérotation du verset Lc. 7,42 

Non habentibus59 illis unde redderent donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit60?
59 habentibus] + autem ΩS Ber112@ |
60 diligit ΩS Ber112@ Ed1455 Rusch ] diliğ. Catena , diliget Weber | Quis... diligit] Quis ergo eorum dic plus eum diligit CorS1 (G. vel) Cor3 (greca littera !) |
Numérotation du verset Lc. 7,43 

Respondens61 Simon62 dixit: Estimo quia is cui plus donavit.
61 respondens ΩS Li448@ Ed1455 Rusch Weber] respondit Tr2260 Ber112@ |
62 Simon] + et Ber112@ |
At63 ille dixit64 ei65: Recte iudicasti.
63 At ΩS Ber112@ Ed1455 Rusch Weber] et Tr2260 |
64 dixit Ber112@ etc. ] respondit ΩS |
65 ei] om. Ber112@ |
Numérotation du verset Lc. 7,44 

Et conversus ad mulierem
dixit Simoni:
Vides hanc mulierem?
Intravi in domum tuam
aquam pedibus meis non dedisti, hec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis66 suis tersit67.
66 capillis ΩS Ber112@ Li448@ Ed1455 Rusch Weber] + capitis Tr1083 |
67 capillis suis – tersit] inv. ΩS |
Numérotation du verset Lc. 7,45 

Osculum68 mihi non dedisti, hec autem ex quo intravi69 non cessavit osculari pedes meos.
68 Osculum Ber112@ etc. ] + autem ΩS |
69 intravi ΩS Ber112@ Li448@ Tr1214 Ed1455 ] intravit Rusch Weber |
Numérotation du verset Lc. 7,46 

Oleo caput meum non unxisti, hec autem unguento unxit pedes meos.
Numérotation du verset Lc. 7,47 

Propter quod dico tibi : Remittuntur70 ei peccata multa
70 remittuntur Ber112@ Li448@ Tr1083 Ed1455 Rusch ] remittentur Tr2260 Weber
quoniam dilexit multum. Cui71 autem minus dimittitur minus diligit.
71 Cui Tr1083 Rusch ] Cum Ber112
Numérotation du verset Lc. 7,48 

Dixit autem ad illam72: Remittuntur tibi peccata.
72 illam Ber112@ etc. ] + Iesum ΩS
Numérotation du verset Lc. 7,49 

Et ceperunt qui simul accumbebant dicere intra se:
Quis est hic qui etiam peccata dimittit?
Numérotation du verset Lc. 7,50 

Dixit autem ad mulierem:
Fides73 tua te salvam fecit74.
73 fides Ber112@ Li448@ Ed1455 Rusch Weber] vides Tr2260 |
74 fides ... fecit - vade in pace Ber112@ Catena Ed1455 Rusch Weber] inv. Tr1083 |
Vade in pace.

Capitulum 7

Numérotation du verset Lc. 7,1 
marg.| Cum autem implesset etc.  Istu d dividitur in quinque partes. In prima parte sanatur servus centurionis. In secunda suscitatur adolescens, ibi Et factum est deinceps In tertia mittit Ioannes discipulos suos ad Iesum et Dominus commendat Ioannem ad turbas, ibi Et exiit hic sermo In quarta increpat Dominus Phariseos, qui eius consilium contemnebant, Publicanis accedentibus ad baptismum, ibi Et omnis populus In quinta laudatur peccatrix mulier rigans pedes Domini et Phariseus indignans redarguitur, ibi Rogabat autem illum Dicit ergo:
marg.| {p} Cum autem implesset etc. id est completo sermone satis brevi, secundum Lucam.
marg.| {q} In aures vel In auribus plebis ad quam descenderat de cacumine montis.
marg.| { 171va } Δ {a} Intravit Capharnaum Non statim intravit quia antequam intraret, leprosum sanavit et alia fecit, que pretermittit Lucas.
Numérotation du verset Lc. 7,1 
mystice
marg.| . Capharnaum interpretatur villa consolationis, villa pulcherrima, villa pinguedinis. Unde merito significat celum empyreum, ubi pater consolatur, qui est pater misericordiarum et Deus totius consolationis, 2Cor. 1.a. Ubi filius est, cuius pulchritudinem Sol et Luna mirantur, in quem desiderant Angeli prospicere, 1Pt. 1.c. quia ipse est speciosus forma pre filiis hominum. Ipse enim est candor lucis eterne et speculum sine macula, Sap. 7.d. Immo ipse est splendor et figura substantie patris, Hbr. 1.a. Ibi etiam est Spiritus sanctus, qui est unctio, qua omnia impinguantur. Hanc Capharnaum intravit Dominus in die Ascensionis, predicationis officio consummato. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 7,2 
marg.| {b} Centurionis autem cuiusdam qui gentilis erat.
marg.| {c} Servus male habens id est infirmus.
marg.| {d} Erat moriturus secundum naturam.
marg.| {e} Qui illi erat pretiosus id est pretio emptus, vel charus. Iste Centurio et alii quidam, iustitiam legis, quam in libris non legerant, in corde senserunt: ostendentes in se quoniam scripture ad preiudicium peccatorum facte sunt, non ad necessitatem Sanctorum, dicente Paulo. Iusto non est lex posita, 1Tim. 1.b. Magistra enim omnis iustitie ipsa natura est hominum et scriptura infallibilis de Deo creatura est omnium rerum, Sap. 13.b.
Numérotation du verset Lc. 7,2 
mystice
marg.| Mystice : Per servum Centurionis significatur populus gentilis. Et recte post sermonem Domini est servus sanatus, quia post predicationem Domini populus gentilis est ad fidem vocatus. Centurio similiter significat populum gentilem, sed quoad maiores: servus vero quoad minores et debiliores. Unde recte Centurio rogat pro servo, quia maiores debent pro minoribus rogare.
Numérotation du verset Lc. 7,2 
moraliter
marg.| Moraliter, autem per Centurionem significatur prelatus. Per servum populus sibi commissus, pro cuius salute spirituali ita debet esse solicitus Prelatus, ut Centurio fuit pro salute corporali servi, Contingit autem quandoque infirmari in Capharnaum, que interpretatur ager pinguedinis, vel villa pulcherrima, quia abundantia temporalis et amenitas loci, multis est causa infirmitatis spiritualis, id est peccati. Unde Ier. 2.d. In omni colle sublimi et sub omni ligno frondoso prosternaberis meretrix Ez. 16.f. Hec fuit iniquitas Sodome, otium et abundantia.
Numérotation du verset Lc. 7,3 
marg.| Sequitur. {f} Et cum audisset de Iesu Centurio, scilicet.
marg.| {g} Misit ad eum seniores Iudeorum rogans eum per illos ut veniret et sanaret servum eius Chrysostomus Omnis petitio populi per sacerdotes debet transmitti ad Christum, Lv. 17. Mattheus dicit Centurionem accessisse. Et potest intelligi, quod per nuntios accessit non in propria persona. Sicut dicitur Rex venire ad obsidendum castrum, licet non veniat in propria persona, sed quia per ministros.
marg.| Vel sicut dicit Beda in Glossa, intelligitur de accessu fidei, quod dicit Mattheus. Porro Lc. ordinem, quo gestum est, exequitur, ut intelligere cogeremur quomodo eum accessisse dixerit Mattheus, Mt. 8.a. Quia ubi invenimus dissonantiam Evangelistarum in superficie, cogimur querere consonantiam spiritualis intelligentie. Mittit autem amicos Centurio ad Dominum, sicut dicit Ambrosius., quia noluit personaliter venire, ne si in propria persona veniret ad ipsum, ipso adventu meruisse videretur obtinere a Domino, quod petebat et Dominus pre verecundia non posset ei negare et ita videretur Dominum gravare. Et secundum hoc est mysterium, quod sicut Centurio, qui gentilis erat, ad dominum personaliter non venit, sic nos, qui de gentibus sumus, Dominum in carne non vidimus, sed sedentem in dextera patris vidimus, Augustinus in libro de concordantia Evangeliorum Non est contrarium, quod Mattheus dicit, Centurionem accessisse ad Iesum et rogasse, ut veniret et Lc. dicit eum misisse seniores Iudeos, cum per amicos soleamus venire ad aliquem. Est etiam Mt. locutio mystica, secundum quam scriptum est in Ps. 33a« Accedite ad eum et illuminamini ». { 171vb } Itaque venit Centurio. Dici tamen potest, quod etiam corpore venit, sed Iudeis, quasi familiaribus, Christi commisit verbum, ut quotidie fieri solet ante potentes.
a Ps. 33, 6.
Numérotation du verset Lc. 7,4 
marg.| Sequitur. {h} At illi cum venissent ad Iesum, rogabant eum etc.
marg.| Duo allegant, quare debet venite, scilicet dilectionem et operationem: Chrysostomus Non acquievit Dominus propter sacerdotum merita, sed propter Centurionis fidem, ut sciamus, quoniam in omni causa, non intercedentium merita, sed interpositorum conspicitur fides.
marg.| Quid primum miremur in Centurione, humilitatem, an fidem, sapientiam, an bonitatem ? Puto, quod ille Centurio inter Dominum et servum nullam differentiam estimabat, quia etsi in seculo est dignitas diversa, eadem est natura.
marg.| Ideo magis imaginem Dei honorabat in homine, quam opus captivitatis contemnebat in servo. Tu pretium dedisti pro servo, Deus spiritum plantavit in eo.
Numérotation du verset Lc. 7,5 
marg.| Quanto ergo maior est spiritus Dei, quam pretium hominis, tanto magis est, quod ametur, quam quod contemnatur in servo. Audiant et servi. Sicut enim habent Domini, quod imitentur in centurione, ita habent servi quod imitentur in puero. Qualis putas erat puer, qui sic amabatur ? Non erat possibile, ut sine pretio bonorum morum talem sibi dilectionem comparasset. Domini ergo debent amorem servis propter communem naturam, servi debent timorem dominis propter ordinationem divinam. Et in servis Christus amatur a dominis et in dominis Christus timetur a servis, Eccl. 6.c. Servus Sensatus sit tibi dilectus. Ecclesiastici 33.d.b Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua.
b Sir. 33.
Numérotation du verset Lc. 7,6 
marg.| Sequitur. {i} Iesus autem ibat cum illis Centurio per seniores Iudeorum rogaverat Dominum, ut descenderet ad sanandum servum eius et Dominus ad petitionem eorum descendebat cum eis. Sed ad petitionem reguli noluit descendere ad sanandum filium eius: Io. 4.g. Ad intimandum ergo nobis humilitatem, spontaneus descendit ad sanandum servum Centurionis, ad tollendam arrogantiam et adulationem non descendit ad petitionem reguli, ne pro personatu videretur descendere et sic videretur esse personarum acceptio apud Deum. Item ne videretur divitias honorare et non magis naturam.
marg.| {k} Et cum iam non longe esset a domo Centurionis.
marg.| {l} Misit ad eum Centurio amicos, dicens: Domine etc.  Hic patet, quod non iverat Centurio cum senioribus Iudeis ad Iesum corpore, sed fide tantum et desiderio.
Numérotation du verset Lc. 7,6 
mystice
marg.| Mystice : Centurio iste significat, sicut predictum est, gentilem populum. Sed situs loci facit quandam distinctionem.
marg.| Per hoc enim, quod Centurio habet Dominum domui sue propinquum: significat non quoslibet gentiles, sed prope Deum habentes non a via morum aberrantes, sed recte incedentes.
marg.| Sunt namque nonnulli gentilium, qui per viam morum recte incedunt et ductu naturalis rationis, que sibi bona videntur, faciunt, ut Philosophi quondam, quorum multi paupertatem, multi morum servaverunt honestatem. Huiusmodi ergo gentiles intelliguntur hic per Centurionem, qui eo ipso, quod bona faciunt ducti naturali ratione, Deo appropinquant. Sed sunt alii quibus non sufficit, quod contaminati sint idololatria, nisi et defluant per vitia, qui significantur per illos, de quibus alibi dicitur. Quidam ex eis de longe venerunt: Mc. 8.a. Is. 60.a. Filii tui de longe veniet.
marg.| {m} Domine, noli vexari veniendo ad domum meam corporaliter.
marg.| {n} Non enim sum dignus etc. Secundum Hieronymum: Propter idola, que nondum abiecerat, timens aliquid ibi esse, quod oculos salvatoris offenderet.
marg.| Item propter priorem conversationem et quia nondum imbutus erat sacramentis. Chrysostomus Quia indignum se { 172ra } Δ fecit suscipiendi in domo, dignus factus est regno. Augustinus dicendo se indignum, prestitit se dignum, non in cuius parietes, sed in cuius cor Christus intraret.
marg.| Et nota moraliter, quod dicit tectum non dicit palatium, cum tamen esset Centurio. Eccl. 29.d. Initium vite hominis aqua et panis et domus protegens turpitudinem. Item non dicit tecta sub tectum singulariter, contra multiplicatores domorum. Is. 5.c. Ve qui coniungitis domum etc. Ier. 22.d. Ve qui edificat domum suam in iniustitia etc. pingitque Synopide. Hieronymus id est sanguine Christi.
Numérotation du verset Lc. 7,7 
marg.| Sequitur. {a} Propter quod et meipsum etc. Beda. Magna fides, que Dei, dicere credit esse facere. Ambrosius. Militari tumore deposito, reverentiam sumit ad fidem facilis, ad honorificentiam promptus. Nota tria in hac Glossa que respondet tribus positis in littera, scilicet quod Centurio Domino exhibet reverentiam, ubi dicit. Non sum dignus In se exprimit fidei magnitudinem, ubi dicit Dic verbo Domino exhibet honorem, quando dicit: Nam et ego homo sum etc. Probat ergo per locum a minori, quod Dominus potest sanare servum suum. Et est sensus, tu sub nullius potestate es, sed super omnia, ego sub alterius potestate sum. Et sicut ego impero ministris meis, ita tu imperas Angelis, qui sunt famuli tui. Ut sicut dico uni, vade et vadit et alii, veni et venit, ita tu potes per ministeria Angelorum sine presentia corporis tui imperare febri, ut recedat et recedet et sanitati ut veniat et veniet. Et hoc est, quod dicitur hic.
Numérotation du verset Lc. 7,8 
marg.| {b} Nam et ego etc. tu sub nulla constitutus habens etc. secundum antiquos veni et venit etc. Ita Angeli tibi faciunt.
marg.| Chrysostomus: Commendatur in servo
marg.| Humilitas, cum dicit: Non sum dignus.
marg.| Fides, cum dicit: Verbo.
marg.| Sapientia, cum dicit. Nam et ego homo sum.
marg.| Bonitas, quia pro servo petit.
Numérotation du verset Lc. 7,9 
marg.| Sequitur.{c} Quo audito Iesus miratus est id est habitum mirantis pretendit. Non enim affectio admirationis cadit in Deum, sed dicitur mirari, ut ex hoc verbo instruamur, quia debemus quadam pia admiratione moveri, cum audimus Dei miracula predicari.
marg.| {d} Et conversus sequentibus etc. Intellige in Israel presentis temporis: Invenit enim in antiquis. Unde non prefert fidem Centurionis fidei Patriarcharum, sed modernorum Iudeorum, qui erant perversi. Sed numquid beata Virgo maiorem fidem habuit ; Habuit quidem. Unde dicendum cum Augustinus quod cum de huiusmodi agitur, nullam de ea etc. Sed quid de Apostolis dicetur ? Dicendum, quod non est ibi mentio de Apostolis, quia cum Domino erat et est usus Dominus consueto locutionis modo, ut si quis cum tribus, vel quatuor intret aliquam domum, si neminem inveniat in domo, dicit: Nemo est hic intus, licet ipse et qui cum eo sunt, sint intus.
marg.| Sic Dominus non respiciens eos, qui cum eo erant, ait: Non inveni tantam fidem in Israel Vel sic potest exponi.
marg.| {o} Tantam id est tam facilem. Simile Rm. 1.a. Gaudeo, quod fides vestras, id est facilitas fidei vestre predicatur. Ideo facilis, quia nullus homo eum docuit, nec etiam tam facilem fidem invenit in Apostolis, tamen exclusit eos, sicut predictum est.
Numérotation du verset Lc. 7,10 
marg.| {f} Et reversi, qui missi etc. Mattheus plenius prosequitur 8.c.
Numérotation du verset Lc. 7,11 
marg.| {g} Et factum est deinceps etc. Nota quod Lc. non sequitur hic ordinem historie, nec istud sequitur post illud. Sed quare miraculum de defuncto suscitato ponatur post miraculum de languido sanato Glossa reddit rationem, scilicet quia infirmitas precedit mortem.
Numérotation du verset Lc. 7,11 
moraliter
marg.| Nam interpretatur motus, vel emotio et significat mundum motum ad penitentiam in adventu Iesu et discipulorum eius. Mt. 2.a. Audiens autem Herodes { 172rb } rex, scilicet quod Iesus natus esset, turbatus est omnis Hierosolyma cum illo. Ps. 59. Commovisti terram et conturbasti eam etc. Vel motum pietatis Domini, que movit eum ad incarnandum. Vidua est Ecclesia, que a sponso suo nunc peregrinatur in terra. De qua Ps. 131. Viduam eius benedicens benedicam. Iob. 29.b. Cor vidue consolatus sum. Item Iob. 24.a. Abstulerunt pro pignore bovem vidue, id est prelatum. Et infra d. Vidue non benefecit. Bar. 4.c. Nemo gaudeat super me viduam et desolatam. Et infra d. Ambulate filii, ambulate etc. Filius vidue populus Christianus. Hic defunctus effertur, cum peccatum consensus profert in opus. Quatuor portitores mortui, sunt quatuor affectiones, scilicet gaudium, tristitia, spes et timor. De quibus Za. 1.d. Hec sunt quatuor cornua, que ventilaverunt Iudam per singulos viros et nemo eorum levavit caput suum. Hec portant mortuum per abusum.
marg.| Unde Beatus Bernardus.: Amant, quod non decet, timent quod non oportet, dolent vane et gaudent vanius. Vel quatuor portitores, sunt amor peccati, timor penitentie, spes emende, presumptio de misericordia Dei. De quibus dicitur Is. 5.e. Ve qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis et quasi vinculum plaustri peccatum. Loculus, quo effertur mortuus, est securitas stulte conscientie. Iuxta hoc prosequere litteram. Dicit ergo.
marg.| {g} Et factum est deinceps, ibat Iesus in civitatem Naim id est per mundum predicando, infirmos curando. Mt. 4.d. Circuibat Iesus totam Galileam docens in Synagogis eorum etc. Super quo verbo dicit Rabanus Circuit, ut doceat doctorem esse expeditum et non acceptorem personarum.
marg.| {g} Ad litteram. « Naim est civitas Galilee », sicut dicit Beda. « in secundo milliario montis Thabor iuxta Endor », qui est vicus grandis in quarto milliario eiusdem montis.c
c Fons : Beda Venerabilis , In Lc. , lib. 2, c. 7, CCSL 120, lin. 2261 sqq. : « Naim ciuitas est galileae in secundo miliario thabor montis contra meridiem iuxta endor qui est uicus grandis in quarto miliario eiusdem montis ad meridiem »
<ex quo> Glossa ordinaria (Lc. 7, 11) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 165a marg . ; Cas523 (48) ; om. Ber112 Cas241 Cas574 Tr1083 om. Ber112 ] ed. Gloss-e  : «QUE VOCATUR. Naim est civitas Galilee in secundo milliario Thabor contra meridiem iuxta Endor qui est vicus grandis. Naim autem interpretatur 'fluctus' vel 'commotio' ». [MM2022]
marg.| {h} Et ibant cum illo discipuli eius Ergo qui iacent et non circumeunt parochias, vel dioceses, vel conscientias subditorum, non sunt discipuli eius. Prv. 6.a. Fili mi, si spopondisti pro amico etc.
marg.| {i} Et turba copiosa Adhuc turba copiosa iret cum Iesu, si discipuli eius irent cum illo et non dormirent in cameris vitiorum.
Numérotation du verset Lc. 7,12 
marg.| {k} Cum autem appropinquaret porte civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris sue. Per consensum efferebatur, in opus filius unicus matri sue. Licet enim Ecclesia collecta sit ex multis, tamen una est et quemlibet peccatorum deflet quasi unicum filium. Porte etiam, per quas peccator effertur, possunt dici sensus. Ier. 9.f. Ascendit mors per fenestras vestras etc. Eccl. 28.d. Sepi aures tuas spinis et linguam nequam noli audire et ori tuo facito ostia.
marg.| {l} Et hec vidua erat et turba civitatis multa cum illa ibat supple ad litteram. Beda. Verba multa cum Domino, multa cum vidua, ut viso miraculo, multi fiant Dei laudatores et testes.
Numérotation du verset Lc. 7,12 
allegorice
marg.| Allegorice. Filius unicus matris sue, est primus homo filius terre. Ipse enim solus plasmatus est de terra, ceteri omnes de carne parentum. Quatuor a quibus portatur, sunt quatuor elementa, ex quibus conditus est homo.
Numérotation du verset Lc. 7,12 
mystice
marg.| A quibus mystice portatur et secundum animam et secundum corpus. Secundum animam portatur a terra, quando cogitat sola terrena. Secundum corpus, quando egrotat et ambulare non potest. Ab aqua portatur secundum animam, quando appetit defluere per luxuriam. Secundum corpus, cum nimio frigore urgetur. Aqua enim naturaliter frigida est. Ab aere secundum animam, cum intuitu humani favoris rapitur. Aura nihil est nisi aurium inflatio magna. Secundum corpus, quando egrotans adeo fit invalidus, ut anhelare non possit. Ab igne portatur secundum animam, cum estu cupiditatis inflammatur. Secundum corpus, cum febricitat et calor in eo dominatur. In huiusmodi adaptatione non queras aliquam necessitatem. Non est enim nisi quedam elegans adaptatio.
Numérotation du verset Lc. 7,13 
marg.| { 172va } Δ {a} Quam cum etc.  quia vidua et quia filium amiserat unicum, quem habebat, Eccl. 35.c. Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus.
marg.| {b} Dixit illi: noli fiere quia cito suscitandus est. Alioqui licet plorare. Eccl. 38.b. Fili in mortuum produc lacrimas etc. Eccl. 21.b. Supra mortuum plora, defecit enim lux eius.
Numérotation du verset Lc. 7,14 
marg.| {c} Et accessit et tetigit loculum Beda. Loculus est conscientia peccatoris, quam Christus tangit tripliciter, scilicet flagello adversitatis, verbo predicationis, gratia inspirationis. De primo dicit Iob. 19. Miseremini mei, miseremini mei saltem vos amici mei, quia manus Domini tetigit me, ad hunc tactum sepe surgit mortuus. Quod significatur 3Rg. 19.a. ubi ad tactum Angeli surrexit Elias. Et Act. 12.a. Erat Petrus dormiens etc. Signa autem huius suscitationis sunt tria, que significantur per tria verba, que ponuntur hic ? Resedit, cepit loqui, dedit illum matri sue. Per resedit, notatur contritio, ubi nondum est statio. Per cepit loqui, confessio. Per dedit, satisfactio. Similiter mortis spiritualis sunt tria signa. Primum est carentia motus ad bene operandum. Ex. 15.b. Erant immobiles quasi lapis. Ier. 48.b. Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua et requievit in fecibus suis. Secundum signum est carentia sensus. Prv. 23.d. Verberaverunt me et non dolui etc. Tertium signum est rigor. 3Rg. 13.b. Obriguit Ieroboam super altare. Motum aufert acedia, sensum luxuria, rigorem facit avaritia.
marg.| {d} Hi autem etc.   Port atores peccatoris, sicut dicit Beda., sunt immunda desideria, vel adulantium blandimenta. Prv. 27.c. Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantium, id est si scoria est, aduritur. Alii portatores predicti sunt.
marg.| {e} Et ait etc.  impe rando surge quare nominavit sic dicendo adolescens ? Propter duo. Primo ut innuatur, quod inveterati in peccatis vix resurgunt. Prv. 22.a. Adolescens iuxta viam suam etc. Is. 65.d. Puer centum annorum morietur. Secundo, ut ostendatur, quod peccator per gratiam fit adolescens. Rm. 12.a. Reformamini in novitate sensus vestri. Ps. 102. Renovabitur ut aquile iuventus tua etc. Tres mortuos suscitavit Dominus. Filiam architecti. Mt. 9.c. filium vidue, hic Lazarum: Io. 11.f. Et exprimuntur hi tres in his versibus.
marg.| Mens mala mors intus, malus actus mors foris, usus. Tumba, puella, puer, Lazarus ista nocent.
Numérotation du verset Lc. 7,15 
marg.| {f} Et resedit qui etc.  Non statim surrexit, ut notetur difficultas surgendi a peccatis.
marg.| {g} Et cepit loqui ] Glossa Eis qui per peccatum luxerant vitam reducere indicans. Et est sensus, quod per hoc quid defunctus suscitatus incipit loqui.
Numérotation du verset Lc. 7,15 
mystice
marg.| significatur flentibus peccata vitam spiritualem restitui.
marg.| {h} Et dedit etc.  dati o filii defuncti matri sue est reconciliatio penitentis Ecclesie.
marg.| {i} Accepit autem etc.  Susc itavit Dominus filium vidue defunctum, qui cum multa frequentia populi portabatur. Et quanto de eius vita desperabant, tanto amplius pro eius suscitatione Deum magnificabant. Et quanto miraculum famosius, tanto gloriosius. Similiter quanto magis desperatur de conversione peccatoris, qui ab errore convertitur, tanto plures eodem corriguntur et pietas Domini maior intelligitur. Dicit ergo.
Numérotation du verset Lc. 7,16 
marg.| {i} Accepit autem omnes timor admi rationis.
marg.| {k} Et magnificabant id est magnum predicabant.
marg.| {l} Deum dicentes etc.  Magn us sapientia, potentia, clementia. De primo et secundo, Iob. 9.a. Sapiens corde est et fortis robore. De tertio. Ps. 144. Patiens et multum misericors. Item de parvo factus est magnus. Dn. 2.e. Lapis, qui percussit statuam, factus est mons magnus.
marg.| {m} Et quia etc.  ut p astor gregem, ut medicus infirmum Secundum Beda.m est visitatio duplex, scilicet visitatio incarnationis, qua semel visitavit et visitatio quotidiana, qua per inspirationem Spiritus sancti visitavit corda fidelium. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 7,17 
marg.| {n} Et exiit hic sermo id est de hac re.
marg.| {n} In universam etc. $moraliter
marg.| Sermo predicatoris deberet exire de opere, id est de doctrina et de vita, alioquin inefficax erit, Gregorius super Ezechielem. Sermo dulcedinem non habet, quem vita reproba intra conscientiam remordet. Prv. 25.a. Aufer rubiginem de argento etc. Os. 10.a. Vitis frondosa {6. 172vb} Israel fructus adequatus est ei. Act. 1.a. Cepit Iesus facere etc.
Numérotation du verset Lc. 7,18 
marg.| {p} Et nuntiaverunt etc.  De h oc loco aliter sentiunt Amb. et Augustinus aliter Gregorius. sup. Ez. et Beda. Volunt enim Ambrosius et Augustinus Ioannem non dubitasse, nec misisse discipulos suos pro sua hesitatione, sed pro certificatione ipsorum discipulorum, qui quasi zelantes pro magistro suo Christo invidentes detrahebant. Unde ex invidia Ioanni dixisse leguntur: Io. 3.c. Rabbi qui erat tecum trans Iordanem etc. Non tamen ex malitia invidebant Domino, sed ex nimio amore magistri. Sic Iosue pro Moyse, zelavit. Nm. 11.f. Heldad et Medad cum prophetarem in castris etc. Videns ergo Ioannes eos de Christo hesitantes, nec credere ipsum esse, quem predixerunt prophete, misit eos ad ipsum, ut viderent miracula facientem, ut visa attestatione miraculorum recurrerent ad testimonia prophetarum et ita crederent ipsum esse Messiam in lege promissum. Gregorius. sup. Ez. dicit Ioannem non dubitasse de Christi adventu, sed de descensu ad inferos: Ideo querit per discipulos, dicens.
marg.| {t} Tu es, qui venturus es etc. quasi dicat: es tu in propria persona, ad inferos descensurus, an alium ad hec Sacramenta missurus es ? Et quia inconveniens est, quod Ioannes in aliquo articulorum fidei hesitauerit: Est enim articulus fidei descensus ad inferos, potest dubitatio intelligi quidam horror de pietate provenient et forte fuit peccatum, sed veniale ; abhorrebat enim ex pietate, quod Dei filius ad infernum descenderet. Quod ergo an descenderet dubitavit, intellige, id est ex pietate dubitare se ostendit. Et nota quod precedens pars in Glossa continet sententiam. Amb. et Augustinus sequens continet sententiam Beda. et Gregorius. Modo prosequere litteram.
marg.| {p} Et nuntiaverunt Ioanni iam incarcerato. Mt. 11.a.
marg.| {q} Discipuli eius invidentes, seu dolentes, quod Iesus plura faceret, quam magister eorum. Nuntiauerunt inquam.
marg.| {r} De omnibus etc.  ut c ognita veritate de Iesu non amplius dubitarent et ne alium a se predicatum putarent. Chrysostomus: Ioannes fuit providus pater moriens, discipulos ut filios assignat fideli tutori et ita spiritualem hominem spiritualis facile intelligit, carnalis autem non intelligit spiritualem, sed intelligitur ab eo, quia spiritualis omnia diiudicat.
Numérotation du verset Lc. 7,19 
marg.| {s} Dicens supple dicite hoc.
marg.| {t} Tu es, qui venturus es id est qui predictus es, venturus, id est quem prophete predixerunt venturum, sive Messias in lege promissus. Simile Io. 1.d. Ipse est, qui post me venturus est, id est predictus venire post me. Item alibi. Adam est forma futuri. Vel venturus id est ad inferos descensurus. Nec dubitavit hoc sibi, sed discipulis ut dicit Hilarius et alii Sancti. Unde fuit dubitatio pietatis. Et est simile 4Rg. 2.c. Licet enim Eliseus non dubitaverit Eliam raptum, tamen ad tollendam dubitationem filiorum Prophetarum et ad instantiam eorum misit viros, qui quererent eum in montibus. Quod autem non dubitaverit Eliseus, satis patet ibi in littera. Tamen
marg.| {B}. Gregorius. videtur velle, quod Ioannes dubitavit, utrum Christus in propria persona descenderet ad inferos, sicut predictum est. Forte dubitavit an in corpore et in anima, vel in anima tantum descensurus esset. Hoc enim pie potuit dubitare.
marg.| {u} An alium exspectamus Hoc patet ex predictis. Chrysostomus: ostendit, quod duo venturi erant, Christus et antichristus. Io. 5.g. Ego veni in nomine patris mei et non recepistis me, si alius e tc.
Numérotation du verset Lc. 7,19 
moraliter
marg.| Ioannes in vinculis Herodis. Mt. 11.a. Petrus in carcere ligatus catenis. Act. 12.a. est gratia, vel scientia in vinculis carnis aut mundi ligata, ne proficiat aliis. Rm. 1.b. Qui veritatem Dei detinent in iniustitia. Vel Ioannes in vinculis est ipse homo habens gratiam aliquam, vel scientiam in peccatis, vel in mundi curis, quibus ligatus non potest ire ad Iesum, sed mittit duos discipulos suos, id est intellectum et affectum, quia aliquando cogitat de Christo et aliquando desiderat esse cum Christo, nisi omnino fit subversus. Sed quid dicit Ioannes incarceratus ?
marg.| {i} Tu es qui etc.   dubi tare videtur. In deserto plene confessus fuerat veritatem: Io. 1.d. Ecce agnus Dei etc. In carcere Herodis {6. 173ra} Δ quasi dubitans dicit: tu es etc. sic Petrus adhuc cum discipulis Iesu confessus est veritatem: Tu es Christus filius Dei vivi. Mt. 16.c. sed introductus a Ioanne in domum Pontificis totam veritatem negavit. Mt. 26. Et tu cum Iesu Galileo eras ? At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio, quid dicis ? Nunc multi scholares dum sunt in deserto paupertatis et in scholis cum sociis suis, aperte confitentur veritatem et verbo et exemplo, sed ditati, vel in dignitatibus promoti mutant opinionem et quod prius sciebant et asserebant, incipiunt dubitare, vel omnino negare. De quibus dicitur Rm. 1.c. Qui commutaverunt veritatem Dei in mendacium et coluerunt etc. Sic ligatum est in eis et cum eis verbum Dei. Contra quod dicit Paul. 2Tim. 2.b. Laboro usque ad vincula quasi male operans, sed tamen verbum Dei non est alligatum. Eph. 6.d. Pro Christo legatione fungor in catena etc. Baruch 2. Vide, quia non mortui, qui sunt in inferno, quorum spiritus etc. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 7,20 
marg.| {a} Cum autem venissent ad eum etc. Chrysostomus: Qualiter propheta magnus erat, si hoc ignorabat, quod etiam multi minores sciebant et predixerant ? Is. 53.c. sicut ovis ad occisionem ducetur etc. Za. 9.c. Tu quoque in sanguine testamenti. Ps. 2. Quare fremuerunt gentes. Lam. 3.f. Lapsa est in lacum vita mea. Videtur ergo Chrysostomus: velle quod Ioannes non dubitaverit.
Numérotation du verset Lc. 7,20 
mystice
marg.| . Ioannes Baptista est gratia baptismalis, que mittit ad Iesum, id est ad salutem. Io. 3.a. Nisi quis renatus fuerit etc. Mc. ult. d. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 7,21 
marg.| {b} In ipsa autem hora curavit multos Hieronymus Cessent verba, loquantur opera. Nota ergo, quia ad verba eorum non respondens Dominus verbis, sed factis, respondet ad cogitata. Ipsi enim quesierunt. Tu es, qui venturus es etc. Ipse ad hoc non respondet eis verbo, sed statim videntibus illis illuminat cecos, erigit claudos, ac si dicat, operibus credite. Ad cogitationem vero eorum respondet verbo dicens: Beatus, qui non fuerit scandalizatus in me, in quo tangit eos, quasi dicat: vos invidetis mihi et detrahitis et ita scandalum sustinetis in me, sed beatus, qui hoc non facit. Littera plana est.
marg.| {b} In ipsa autem hora etc.  Lang uor dicitur quasi longus angor. Hoc est proprie peccatum acedie, vel avaritie, quia utrumque facit languere et non de facili sanatur, Eccl. 10.b. Languor prolixior gravat medicum etc. Plaga est peccatum ire, vel invidie, que primo plagat et occidit subiectum proprium. Prosper. Impossibile est, ut iniquitas prius ledat hominem iustum, in quem tendit, quam cor iniustum, unde procedit. 1Io. 3.c. Omnis, qui odit fratrem suum, homicida est etc. Spiritus mali sunt male cogitationes et mala desideria, que suggerunt demones. Sed ab his omnibus curat Iesus.
marg.| {c} Et cecis multis donavit visum ut s e videant. Hoc est primum in conversione, ut peccator se videat. Ier. 11.a. Vide, ubi nunc prostrata sis. Unde Mc. 10.g. Quid vis ut faciam tibi ? Rabboni, ut videam. Is. 32.a. Non caligabunt oculi videntium.
Numérotation du verset Lc. 7,22 
marg.| {d} Et respondens dixit illis: euntes renuntiate Ioanni, que vidistis et audistis quasi dicat: si essetis in prophetis periti, sciretis, me esse Messiam in lege promissum per hec signa. Hec enim prophetaverat Is. 35.b. Deus ipse veniet et salvabit nos, tunc aperientur oculi cecorum et aures surdorum patebunt, tunc saliet sicut cervus claudus et aperta erit lingua mutorum. Unde sequitur.
marg.| {f} Quia ceci vident etc.  ad l itteram.
marg.| {g} Pauperes evangelizantur Beda., id est intus illuminantur. Hieronymus id est Evangelio ad fidem attrahuntur. Vel Evangelio instruuntur. Vel active, id est evangelizant. Unde Hieronymus Et quod his non minus est, pauperes evangelizantes, commemorat. Unde Mt. 4.a. Beati pauperes spiritu, {6. 173rb} quoniam ipsorum est regnum celorum, id est sacra Scriptura, que dicitur regnum celorum, quia docet ire ad regnum celorum. Mt. 21.d. Auferetur a vobis regnum Dei etc.
Numérotation du verset Lc. 7,22 
moraliter
marg.| {e} Que vidistis et audistis pred icatio Christi videbatur et audiebatur, quia faciebat et dicebat et ita facit et verbo predicat. Et nota ordinem. Primo dixit, nuntiate, que vidistis, postea que audistis, quia cepit Iesus facere et docere. Facere primo et postea docere. Act. 1.a. sic omnis predicator prius debet facere, postea docere. Iob. 39.c. Numquid prebebis equo fortitudinem operandi, scilicet et circumdabis collo eius hinnitum, scilicet predicationis. 1Mcc. 8.a. Eupolemium. Ibi Glossa Qui non habet caritatem, non debet suscipere legationem predicationis.
marg.| Item nota quod dicit: Renuntiate Ioanni, id est gratie Dei, cui attribuere debet predicator, quidquid boni facit, aut dicit. 1Cor. 15.b. Gratia Dei sum id quod sum. Nota per sequentia, quid facit predicatio Christi.
marg.| {g} Ceci In temporalibus.
marg.| {h} Vident in spiritualibus. Ct. 5.a. Non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt et cor stultorum intelliget.
marg.| {i} Claudi ad malum.
marg.| {k} Ambulant ad bonum. Claudus est, qui tantum uno pede innititur terre, alterum suspendit a terra. Duo pedes sunt, necessitas et voluptas. Ille bonus claudus est et bene ambulat, qui pede necessitatis tantum terre innititur et pedem voluptatis suspensum tenet. Unde Ps. 65. In flumine pertransibimus pede, ibi letabimur in ipso. Hoc modo claudus effectus est Iacob percussus ab Angelo. Gn. 32.g. Sed multi sunt, qui e contrario faciunt, pedem voluptatis terre infigunt et pedem necessitatis omnino suspendunt, quia terrenis utuntur ad voluptatem, non ad necessitatem. Hi sunt mali claudi, hi non ambulant nisi forte in infernum. De his dicitur Lv. 21.d. Qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo, nec accedet ad ministerium eius, scilicet si cecus fuerit, si claudus. Prv. 26.a. Quomodo frustra pulchras tibias habet claudus, sic indecens est in ore stultorum parabola. Aliqui sunt, qui claudicant utroque, quia pedem voluptatis omnino suspendunt, pedem necessitatis modicum terre inclinant. Et hi sunt boni claudi. Hi non solum ambulant in via mandatorum, sed currunt per viam consiliorum †Is. 33.d. Claudi diripient rapinam, vel sic.
marg.| {g} Ceci id est qui reputant se cecos, vident
marg.| {i} Claudi id est qui se reputant claudos, illi ambulant.
marg.| {l} Leprosi ]   sua opinione, seu reputatione   mundantur vel potius mundi sunt, eo ipso enim, quod immundos se reputant, mundi fiunt. Basilius. Tanto eris apud Deum pretiosior, quanto fueris ante oculos tuos despectior.
marg.| Sic publicanus mundatus est, quia leprosum se esse confessus est: Phariseus autem, qui se mundum dicebat, recessit leprosus, infra 18.c.
marg.| {m} Surdi ad d etractiones et mundi vanitates.
marg.| {n} Audiunt legem Dei, vel pauperes clamantes Eccl . ult. b. Consurgent ad vocem etc.
marg.| {o} Mortui mundo, vel peccato.
marg.| {p} Resurgunt de bono in melius proficiendo. Is. vigesimosexto d. Vivent mortui tui, interfecti mei resurgent. 1Corint. 15.e. Quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur. Io. duodecimo d. Nisi granum frumenti etc.
marg.| {q} Pauperes evangelizantur Is. 61.a. Ad evangelizandum pauperibus misit me. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 7,23 
marg.| {r} Et beatus est, qui fuerit scandalizatus in me Beda. Hic percutit nuntios.
marg.| Sensus patet ex predictis. Vel in me mori ente in cruce. Crux enim fuit scandalum non credentibus, ac si latenter dicat: Ego quidem patiar in cruce et multi scandalizabuntur in passione mea.
marg.| Sed beatus, qui non patietur scandalum in cruce, vel passione mea.
marg.| Vel in me id est in meis patientibus. E contrario infelix est, qui fuerit scandalizatus in eo, vel in suis, infra 9.c. Qui erubuerit me etc. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 7,24 
marg.| {s} Et cum discessissent nuntii etc.  Audi erant turbe Ioannem dicentem: Ecce agnus Dei, modo audierunt eum querentem per discipulos: Tu es, qui venturus est: Quia ergo ex hoc possent moveri et putare Ioannem sibi contrarium, loquitur ad turbas de Ioanne.
marg.| Hieronymus: Quia turba circumstans mysterium interrogationis nesciebat et putabat, Ioannem dubitare de Christo, ut intelligerent, Ioannem non sibi, sed discipulis {6. 173va} dubitasse, inquit illud ad laudem Ioannis. Et certe sicut Ioannes voluit discipulos certificari de magistro, ita magister voluit certificare turbam de suo discipulo, id est Ioanne. Chrysostomus: Iam certificati sunt discipuli Ioannis, nunc oportet salvari turbam. Discipuli enim nihil mali suspicati sunt de magistro, sed turba. Sed quare non arguit Dominus turbam et discipulos Ioannis, qui Iudeos arguit ? Mt. 9.a. Quid cogitatis mala in cordibus vestris ? Quia non ex malitia, sed ignorantia errabant. Dicit ergo: Et cum discessissent nuntii Ioannis, cepit dicere de Ioanne Chrysostomus: Blanditores in facie laudant, vel coram domesticis, vir autem sapiens quando laudatur in facie, flagellatur in corde.
marg.| {a} Ad turbas Chrysostomus: Sanavit turbas, quarum occulta cordis videbat, per quod probatur Deus.
marg.| {b} Quid existis in desertum videre ; Beda. Movet questionem in Glossa quomodo turbe exierant in desertum videre Ioannem, cum esset in carcere, Sed Glossa non dicit, quomodo exierunt. Chrysostomus: Non tunc exierant in desertum, quia Ioannes tunc non in deserto erat, sed in carcere. Potest ergo intelligi, olim, ad litteram. Unde sensus est ; quid existis olim videre etc. Beda. tamen dicit, quod totum
Numérotation du verset Lc. 7,24 
mystice
marg.| intelligendum est.
marg.| {c} Arundinem vento agitatam Sens us est, quasi dicat: quem putatis esse Ioannem, ad quem videndum olim existis in desertum, cum predicabat, numquid putatis esse levem et instabilem in modum arundinis ; Hieronymus: Numquid existis in desertum ob hoc, ut videretis hominem calamo similem ; Chrysostomus: Forsitan apud homines illos videbatur levissimi hominis signum, ut modo, quasi sciens predicaret, modo quasi nesciens interrogaret, ideo dicit calamum non esse.
marg.| Nota, multa removet Dominus a Ioanne, sed maxime levitatem, singularitatem, hypocrisim, que per arundinem designantur et adulationem, que per vestium mollitiem significatur. Hec eadem debent removeri a viro claustrali. Per desertum enim significatur claustrum propter tres causas.
marg.| Prima est, quia desertum, medium est inter Egyptum et terram promissionis, sic claustrum medium est inter mundum et celum et per illud recte est via de mundo ad celum. Ct. 3.b. Que est ista, que ascendit per desertum sicut virgula fumi, que recte tendit in celum. Et Ps. 135. Qui traduxit populum suum per desertum.
marg.| Secunda, quia ibi producitur aqua de petra, id est lacrima de cordis duritia, vel de Christi memoria. Nm. 20.b. Loquimini ad petram coram eis et illa dabit aquas, Ps. Percussit petram et fluxerunt aque etc. Tertia quia ibi datur manna, id est dulcedo spiritualis consolationis, Ex. 16.a. Ecce ego pluam vobis panem de celo, egrediatur populus etc. Ioannes in deserto, est claustralis in claustro.
marg.| {b} Quid ergo existis videre in deserto id est in claustro.
marg.| {c} Arundinem id est hominem levem, fragilem, hypocritam, quasi dicat: non. Quia talis non debet habitare in claustro, licet multi suspicentur tales esse claustrales. Contra quos dicit Eccl. 36.b. Qui pessimant plebem tuam, invenient perditionem. Dominus etiam talibus indignando dicit.
marg.| {b} Quid existis in desertum videre ] arundinem vento agitatam ; Arundo exterius nitet, intus vacua est, sic hypocrita, sed non sic claustralis. Ps. 44. Omnis gloria filie regis ab intus. Ct. 4.a. Gene tue sicut fragmen mali punici, absque eo quod intrinsecus latet. Item arundo omni vento cedit, non sic claustralis. Ier. 1.d. Dedi te in columnam ferream. Item arundo fragilis est, claustralis fortis. Is. 40.g. Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem. Nota proprietates arundinis.
marg.| Longa, lutosa, levis, fragilis, cava, plana, sonora: Ventis cedit, alit vermes, gracilis, prope celum.
marg.| Lectus diaboli de calamo. Iob. 40.c. secundum aliam litteram: Secus calamum in papyrum requiescit. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 7,25 
marg.| {d} Sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum id est adulatorem.
marg.| {6. 173vb}{e} Ecce qui in veste pretiosa sunt et in deliciis, in domibus regum sunt Gregorius. Nota rigida vita et predicatio debet declinare mollium palatia, que frequentant mollibus induti adulantes.
marg.| Nota ergo, quia adulatores semper solent esse in domibus Regum, sive divitum, ut eis adulando aliquid venentur.
marg.| Hi sunt, de quibus dicitur Ez. 13.c. Ve qui consuunt pulvillos sub omni cubito manus et faciunt cervicalia sub capite universe etatis ad capiendas animas, id est ve eis, qui adulatoriis favoribus demulcent homines. Solent enim ad litteram hoc facere adulatores, scilicet ponere pulvinaria sub capite divitum dormientium, ut placeant eis. Beda. Ioannes non fuit mollibus indutus, qui vitam peccantium non blandimentis fovit, sed aspere increpavit. Mt. 3.b. Genimina viperarum etc. Eccl. 12.d. Verba sapientum quasi stimuli. Ioannes non fuit adulator pro dapibus, quia comedebat locustas, id est destruebat adulatores.
marg.| {f} In veste pretiosa Hieronymus Nemo putet in fluxu etc. Gregorius. Nemo existimet in studio pretiosarum vestium deesse peccatum. Unde 1Pt. 3.a. Non in veste preclara, Soph. 1.b. Visitabo super omnes, qui induti sunt veste peregrina.
marg.| {g} In domibus Regum Petrus in atrio Presidis mollis effectus flexit se ad vocem ancille. Ex. 10.d. Auster, id est prosperitas adducit locustas, que omnem virorem eorum devoravit. Os. 12.a. Oleum in Egyptum ferebat.
marg.| Beatus Bernardus ad Eugenium Papam. Apostoli fortes fuerunt in bello, non molles in serico: si filius es prophetarum et tu fac similiter. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 7,26 
marg.| {h} Sed quid existis videre ? Prophetam. Utique dico vobis et plusquam prophetam Beda. Officium Prophete ventura predicare non etiam demonstrare: Maior propheta, in quo finis prophetarum. Mt. 11.b. Lex et prophete usque ad Ioannem.
marg.| {h} Chrysostomus: Ioannes ceteris prophetis sicut proximior Christo tempore, ita iustitia. Nam multe stelle precedunt ortum Solis, sed nulla earum luciferi nomen accepit, que cum ipsa luce procedit, supple nisi Ioannes. Iob. 38.d. Numquid producis luciferum in tempore suo ; sic etiam religiosus debet esse propheta et plus quam propheta, propheta, bona et vera dicendo, sed plus quam propheta maiora faciendo.
marg.| Ille, qui minus facit, quam dicit ; est minus quam propheta, qui autem plus facit, quam dicit ; est plus quam propheta.
marg.| Talis fuit Ioannes et talis debet esse omnis claustralis. Lam. 3.d. Sedebit solitarius et tacebit etc.
Numérotation du verset Lc. 7,27 
marg.| {i} Hic est de quo scriptum est Recedentibus discipulis Ioannis, convertit Dominus sermonem ad turbas commendans Ioannem et commendando ipsum, appellavit eum prophetam et plus quam prophetam, quia quem prophete predixerunt venturum, ipse presentem digito demonstravit.
marg.| Ad commendationem eiusdem aliud subdit, scilicet quod dictus est Angelus a propheta. Mal. 3.a. Et est commendabilis multum in hoc persona Ioannis, quia dicitur Angelus, non tamen proprietate nature, sed officii dignitate: sicut Sacerdotes dicuntur Angeli. 1Cor. 11.b. Et propter Angelos, id est Sacerdotes.
marg.| Item Ma. 2.b. Labia sacerdotis etc. Continuatio. Vere Ioannes plus quam propheta est, quia Hic est, de quo scriptum est Mal. 3.a.
marg.| {k} Ecce mitto Verba sunt patris ad filium.
marg.| {l} Angelum nunt ium.
marg.| {m} Meum ante faciem tuam id est manifestationem. Chrysostomus: Prophete est, ut de Deo prophetet. Numquid prophete est, ut de illo prophetet Deus: Ioannes Christum dicit agnum, Christus Ioannem dicit Angelum.
marg.| Item Chrysostomus: Puto, sed non audeo dicere, quod gloriosior est Ioannes, quia homo fuit et propter meritum virtutis Angelus est vocatus, quam si nomine Angelus et natura fuisset.
marg.| Angelus enim hoc ipso, quod Angelus est, non tam est virtutis premium, quam nature proprietas. Gregorius. Omnis etiam Sacerdos Angeli nomine censetur. Mal. 2.b. Labia Sacerdotis custodiunt scientiam etc. Necnon unusquisque fidelis, si a pravitate proximum revocat et ad bonum exhortatur, scilicet eternum regnum, vel supplicium erranti denuntiat, profecto Angelus Domini existit, cum hec facit. Esto ergo Angelus Dei, ut videas faciem patris, qui est in celis: Mt. 18.b.
marg.| {n} Qui preparabit viam tuam ante te peni tentiam predicando, ad baptismum assuefaciendo.
Numérotation du verset Lc. 7,28 
marg.| {o} Dico enim vobis ut s ummam virtutum eius comprehendam.
marg.| {6. 174ra}{a} Maior inter natos mulierum etc.  Non prefertur Patriarchis et Prophetis, sed parificatur, sicut dicit Beda. Item nota, quia non dicitur maior simpliciter, sed additur propheta: In evangelio Matthei simpliciter dicitur. Item quod nemo Sanctorum illius temporis, vel precedentium fuerit maior Ioanne, expressum habemus: Sed an aliquis de posteris, qui secuti sunt post eum, fuerit maior eo, non habemus discussum, vel ab Evangelista, vel ab aliquo Evangelistarum. Et nota quod mulier hic accipitur secundum idioma latinum, a fractione quasi a mollitie, ut nulla sit obiectio de filio Virginis.
marg.| Commendatur Ioannes a constantia, quia non est arundo, ut hic: Et quia reprehendit Herodem (Mt. 6.c.)
marg.| Vita austera, quia comedebat locustas. Mt. 3.a. e.
marg.| Veste aspera, quia pilis camelorum vestiebatur. Mt. 3.a.
marg.| Deserto, quia posset esse filius summi Sacerdotis in domo Herodis, vel Pilati. Mc. 1.a.
marg.| Prophetie dono, ut hic.
marg.| Propinquitate regis Christi, nobiliores enim solent esse propinquiores, ut sup. 1.
marg.| Sua auctoritate et gratia, ut sup. 1.b.
marg.| Qui autem minor est etc.  Hoc exponitur tribus modis in Glossa.
marg.| Amb. primo sic. Qui autem minor etc. id est omnis sanctus, qui iam est cum Deo, maior est illo, qui adhuc in mundo est. Sed quomodo dicitur hoc, cum adhuc nullus esset cum Deo, nemo enim ante Christum in celo ascendit ? Solutio. Potest ita determinari. Omnis, qui iam cum Deo est spe. Sed numquid et Ioannes erat cum Deo spe ; Erat utique, sed tamen non ita certa sicut illi, qui iam decesserant et in sinu Abrahe erant, de quibus hoc melius intelligitur, qui propter certitudinem et pene carentiam dicuntur esse in regno celorum. Vel loquitur respectu sui temporis. Amb. Secunda expositio in Glossa. Vel   ego quem minorem facit multorum opinio in Ecclesia Sanctorum illi prelatus sum ego, qui minor sum hominum reputatione etc.   Tert ia expositio. Vel novissimus Angelus celi melior est quovis homine. Et tunc sensus est, quod minimus Angelorum maior erat Ioanne. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 7,29 
marg.| {c} Et omnis populus etc.  Laud ato Ioanne transit ad increpandum Scribas et Phariseos, qui etiam Publicanis credentibus, nec Ioannis, nec Christi predicationem susceperunt, Dicit ergo: Et omnis populus etc. Istud potest legi tamquam a Domino continue prolatum, vel tamquam ab Evangelista intersertum. Si legatur quasi a Domino dictum, ut adhuc Dominus immoretur in commendatione Ioannis, dicetur ita.
marg.| Omnis populus sup. Ioannem, id est eius predicationem olim antequam incarceraretur. Iustificaverunt etc. si legatur quasi ab Evangelista insertum supplebitur, dominum, quasi dicat: Evangelista.
marg.| {c} Omnis populus audiens domi num ita commendantem.
marg.| {d} Et publicani etc. id est iustum esse dixerunt, vel potius facto ostenderunt peccata confitendo et baptismum suscipiendo. Non enim Deus in se potest iustificari, sed in peccatore, cum penitet, iustificatur. Unde Beda. Qui confitetur Deo peccatum, iustificat Deum, sperans ab eo veniam peccatorum. Unde Ios. 7.c. fili, confitere peccata tua et da gloriam Deo.
marg.| {e} Baptizati etc. In quo nulla gratia interius prestabatur, sed tantum corpus exterius tingebatur aqua. Unde Mt. 3.c. Ego quidem baptizo vos aqua in penitentiam. Quare ergo, vel ad quid baptizabantur. Respondeo, propter devotionem suscipientium et propter assuefactionem ad baptismum Christi. Sicut enim predicatio Ioannis fuit via ad Christi predicationem, sic baptisma Ioannis fuit via ad baptismum Christi. Dicitur autem baptisma Ioannis, quia quidquid ibi fiebat, ipse faciebat, non sic in baptismo Apostolorum.
Numérotation du verset Lc. 7,30 
marg.| {f} Pharisei autem , {6. 174rb} etc. id est ad seipsos missum, vel contra seipsos, quia in hoc contra se fecerunt, quod Dei consilium, quod per prophetas primo, postea per Christum, deinde per Apostolos misit, non susceperunt, quo per mortem filii mundum salvare decrevit. De quo Rm. 11.d. O altitudo etc. Et Augustinus in libro Conf. Nec satiabitur illis, quasi dicat: dulcedine mirabili, considerare altitudinem consilii divini super salutem generis humani. Sed Pharisei ingrati istud consilium respuerunt. Unde per Ps. 61. dicit Dominus. Cogitaverunt consilium meum repellere. Prv. 1.c. Vocavi et renuistis etc.   Non baptizati ab eo Sequ itur.
Numérotation du verset Lc. 7,31 
marg.| {g} Cui ergo etc. quasi dicat: Publicani et peccatores Ioannis monita receperunt, Pharisei et Scribe contempserunt: Cui ergo similes sunt ? Et nota quod non pueris comparantur hic Pharisei, quia pueri hic sumuntur in bono. Intelliguntur enim hic per pueros prophete, vel quilibet boni doctores. Homines ergo perverse generationis non comparat sanctis viris, quia sic non argueret, vel vituperaret eos. Non est ergo comparatio inter personam et personam, sed totum negotium toti negotio comparatur, sicut dicit quedam Glossa sup. Mt. Quia sicut in illo continentur arguentes et arguti, ita in hoc. Pharisei ergo arguendi sunt, qui tot monita audierunt et nihil fecerunt. Ioannes predicavit eis austeram vitam et verbo et exemplo, nec crediderunt et nihil fecerunt: Christus predicavit eis vitam molliorem et verbo et exemplo contempserunt. Ideo infert Dominus. Cui ergo etc. Iudaice tot monita salutis audientes et non obedientes ?
marg.| {h} Et cui etc.  Repl icatio interrogationis innuit ipsos valde fuisse perversos.
Numérotation du verset Lc. 7,32 
marg.| {i} Similes sunt etc. quasi dicat: Dominus factum horum perversorum hominum simile est huiusmodi facto puerorum ludentium et invitantium ad ludum, alios nolentes ludere et lamentantium et invitantium alios ad lamenta et nolentes flere. ad litteram enim, sepe ludunt pueri in foro, vel in platea et invitant compares suos ad ludum quos vident circumstare, qui nolunt eis colludere, sepe etiam pueri flentes invitant compares suos ad lamenta, qui tamen pro eis nolunt flere et postea obiiciunt hoc eis. Vel potuit esse, quod pueri haberent quedam cantica letitie et quasdam lamentationes, quas cantando, secundum modum cantandi tripudiabant et quando aliqui non faciebant sic, dicebant alii pueri, nos cantavimus in hunc modum. et vos non tripudiastis illo modo, per pueros significat hic Dominus prophetas et Apostolos, Ioannem et seipsum propter puritatem et humilitatem. Is. 8.d. Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus in signum et in portentum in Israel.
marg.| Quidam istorum puerorum cecinerunt cantica letitie bona promittendo, ad gaudia invitando ut David. Exultate Deo adiutori nostro etc.  Et I s. 26.a. Eris corona glorie in manu Domini et diadema regni in manu Dei tui. Alii lamentaverunt, ad luctum et penitentiam provocando, tristia, vel supplicia comminando, ut Ioannes. Mt. 3.b. Genimina viperarum quis demonstravit vobis etc. Ier. 9.a. Super contritione etc. Et Lam. per totum. Moyses cecinit benedictiones adimplentibus legem et lamentavit maledictiones transgredientibus. Dt. 28. Ez. 2.d. Vidi librum scriptum intus et foris, in quo erant scripte lamentationes, carmen et ve. Isti etiam sunt, quasi pueri improperantes contribulibus suis, id est Iudeis, quod ad eorum exhortationes nolunt gaudere, vel lamentari. Et nota quod est duplex via salutis, scilicet via gaudii et meroris.
marg.| {g} Gaudendum est pro duobus scilicet pro liberatione anime in presenti et pro spe future liberationis.
marg.| Dolendum etiam est pro duobus, scilicet pro pena et pro culpa.
marg.| Ideo enim precipue debet dolere homo, quia non potest vitare culpam, saltem venialem in vita presenti. Ad utramque viam sepe invitaverunt prophete Iudeos, sicut predictum est, nec eis acquieverunt. Chrysostomus: Cum predicat Ioannes et non audis, quomodo suscipies inopem, qui non suscipis et Apostolum ? Dicit ergo: similes sunt pueris 1Cor . 14.d. Nolite pueri effici etc.
marg.| {k} Sedentibus in foro Forum proprie dicitur locus, in quo iura dictantur, sic dictum a Phoroneo, qui primus instituit huiusmodi locum. Sedentibus ad docendum inscios ad puniendum reos, ad defendendum innoxios. Mt. 23.a. Super cathedram Moysi etc.
Numérotation du verset Lc. 7,32 
mystice
marg.| {l} In foro id est in Ecclesia, ubi cause animarum discernuntur a iudicibus, id est a prelatis. Dt. 17.b. Si difficile et ambiguum apud te iudicium esse prospexeris inter sanguinem et sanguinem et causam et causam et lepram et non lepram, surge et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus, veniesque ad Sacerdotes Levitici generis et ad iudices, qui {6. 174va} fuerint illo tempore, queresque ab eis, qui indicabunt tibi iudicii veritatem. Forum etiam locus est rerum venalium ad litteram, ut dicit Augustinus et Ecclesia similiter. In ea vendunt predicatores verbum predicationis pro fide et penitentia audientium. Infra 19.b. Vocatis servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos: Negotiamini, dum venio. Is. 55.a. Omnes sitientes venite ad aquas et qui non habetis etc. Item in ea emitur pro paupertate regnum, pro luctu gaudium, pro fame satietas et huiusmodi. Mt. 5.a. Beati pauperes etc. Ideo dicitur Prv. ult. b. Facta est quasi navis institoris, id est negotiatoris. Is. 23.d. Erunt negotiationes eius et merces eius sanctificate Domino. Sed quidam sunt stulti negotiatores, quia merces pretiosas dant pro re vilissima. Hypocrite opera misericordie pro humano favore: Ambitiosi doctores laborem suum pro aliqua dignitate. Quibus dicitur. Is. 55.c. Quare appenditis argentum etc. Alii sunt falsi negotiatores Heretici, qui pravum vinum pro bono vino vendunt. Is. 1.f. Caupones tui miscent aquam vino. Io. 2.b. Omnis homo etc. Eccl. 26.d. Difficile exuitur etc. Modo continua litteram. Similes, inquam, sunt pueris sequentibus in foro.
marg.| {a} Et loquentibus etc. quasi dicat: Prophete et doctores ad Iudeos: Cantavimus vobis tibiis enuntiando promissa Dei gaudia paradisi. Ioel. 2.d. Canite tuba in Sion etc. Vel.
marg.| {b} Cantavimus vobis tibiis ] id est nuptiale carmen cecinimus, nuptias vobis prediximus, quibus anima copulatur Deo, quasi sponsa sponso. Cantus enim huiusmodi, qui fit cum instrumentis, precipue in nuptiis fieri solet.
marg.| {c} Et non saltastis ment e gaudendo et opere ad promissa currendo. Ps. 80. Et non audivit populus meus vocem meam et Israel non intendit mihi. Hilarius Quoniam ad cantantium modum saltantium modus officio corporis coaptatur et dictum est cantavimus et non saltastis hoc est, ad confessionem psallendo provocavimus: et non obedistis coaptando vos et conformando doctrine. Is. 22.d. In die illa vocabit Dominus ad fletum et ad planctum et ad cingulum sacci et ecce gaudium et letitia. Gregorius. Saltant anime, que pennulis virtutum fulte per celeste desiderium saliunt ad contemplationem, quamvis in se relabantur propter carnis fragilitatem. ad litteram, in Veteri Testamento solebant uti quibusdam gestibus corporis in laudes Dei, ut David ante arcam. 2Rg. 6.c. Sed gestus illi figurales erant. 1Cor. 10.c. Omnia contingebant illis in figura. Augustinus Saltationis verbo, non histrionis moribus sinuati corporis rotatus, sed impigri cordis devotio et religiosa membrorum designatur agilitas. 1Rg. 10.a. Cum abieris hodie a me, invenies duos viros iuxta sepulchrum Rachel in finibus Beniamin, in meridie salientes magnas foveas.
Numérotation du verset Lc. 7,32 
moraliter
marg.| Multi de facili saltant et propter cordis levitatem ad sonum organorum. Contra quos dicit Iob. 21.b. Tenent tympanum et cytharam et gaudent ad sonitum organi etc. Is. 5.c. Cithara et lyra etc. Chrysostomus: Si non est abominabile assidere histrionibus, descende in lutum et fac quod laudas. Et infra Cur prebes honorem ei, quem leges etiam Grecorum volunt esse infamem ? Si famulus, aut filius dixerit turpe verbum, offenderis, si scurra dixerit tibi, laudas et letaris, si ipse non loqueris, quare audiens rides ? si domum rediens hinc Dei verba non recitas, illa vero que in theatro. Sequitur.
marg.| {d} Lamentavimus vobi s dicunt prophete et doctores, id est ad lamenta vos invitavimus, vel excitavimus, supplicia comminando, ad penitentiam invitando: ut Ioel. 2.c. Convertimini ad me etc. Et alii. Sed stultus populus non cognovit Dominum. Is. 1. Noluit cognoscere. Unde sequitur.
marg.| {e} Et non plorastis de peccatis penitendo pro venia obtinenda, cum tamen dicat Dominus per Ier. 18.b. Si penitentiam egerit gens illa super malo, quod locutus sum adversus eam, agam et ego penitentiam super malo, quod cogitavi, ut facerem eis. Ier. 8.c. Nullus est, qui agat penitentiam super peccato suo, dicens: quid feci.
marg.| {f} Venit enim Ioannes sicut ostendit Dominus de prophetis, quod contribules suos ad utramque viam salutis incitaverunt: Ita hic ostendit de Ioanne et de seipso: Nam Ioannes lamenta penitentie predicans ad viam meroris incitavit, Christus ad viam gaudii, qui non ieiunabat, sed cum publicanis et peccatoribus {6. 174vb} manducabat. Comessationes enim solet comitari letitia. Chrysostomus: Venit Ioannes, quasi dicat: ego et Ioannes contrariam alterutrum venimus viam et idem fecimus sicut duo venatores difficile occupabile animal ambiunt, unus contra alterum stans, ut in alterum incidat. Et infra Universum hominum genus ieiunium laudat. Et infra Christus ieiunavit per quadraginta dies. Et infra Dimittens Ioannem a ieiuniis fugere, ipse contrariam incessit viam. Et infra Si bonum est ieiunium, quare non creditis Ioannis ? sin autem, quare non creditis Christo ; Et infra Qui tristem commendat, hilarem non laudat et est converso.
marg.| « Oderunt hilarem tristes, tristemque iocosi ». Ideo dicit, tibicinavimus id est ego remissam vitam ostendi etc. Et lamentavimus, id est Ioannes gravem et duram egit vitam. Dicit ergo.
Numérotation du verset Lc. 7,33 
marg.| {f} Venit enim Ioannes Baptista quasi unus puerorum lamentantium, exemplo abstinentie sue ad penitentiam invitans.
marg.| {g} Neque manducans panem ] Mt. 3.a. Ioannes habebat vestimenta de pilis camelorum et zona pellicea circa lumbos suos, esca autem eius erant locuste et mel silvestre.
marg.| {h} Neque bibens vinum ut s up. 1.b. Vinum et siceram non bibet.
marg.| {i} Et quia non vultis humiliari cum illo, dicitis: demonium habet sic de Christo contrariam vitam agente, dixerunt Iudei. Io. 8.f. Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu et demonium habes: Sic David reputatus est insanus, quia ad ostia impingebat. 1Rg. 21.d. sic omnis, qui penitentiam agit, in seculo stultus reputatur.
marg.| {i} Sed hec stultitia bona est, quia facit sapientem. Propter quod dicit Apost. 1Cor. 3.d. Qui vult sapiens esse, stultus fiat, ut sit sapiens.
Numérotation du verset Lc. 7,34 
marg.| {k} Venit filius etc. Beda. Cibo et potu letitiam futuri seculi presignans, ubi omnes electi continue comedent panem vite et continue bibent aquam sapientie salutaris. Unde Is. 65.c. Ecce servi mei etc.
marg.| {l} Et quia noluistis letari cum illo, sed calumniati estis dicitis: Ecce homo etc. Mt. 9.b. Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester.
marg.| {m} Amicus publicanorum et peccatorum Et v ere, quia propter illos venerat. Mt. 9.b. Non veni vocare iustos, sed peccatores. Quos non tantum vocare venit, sed etiam comedere, id est sibi incorporare. Gn. 27.b. Affer mihi duos hedos, id est peccatores et publicanos et faciam escas patri tuo, quibus libenter vescitur.
Numérotation du verset Lc. 7,35 
marg.| {n} Et iustificata etc. quasi dicat: quidquid vos dicatis de me etc. quasi dicat: vos dicitis de me: ego tamen, qui sum Dei virtus et Dei sapientia. 1Cor. 1.d. Iuste facere intelligor ab omnibus iustis, quia peccatores exspecto ad penitentiam et revertentes suscipio ad veniam. Sic exponitur de sapientia increata. Item sapientia creata, id est doctrina evangelica iustificatur a filiis suis, qui per opera iustitie sibi eam acquirunt: Iuxta illud Eccl. 1.d. Fili, concupiscens sapientiam serva iustitiam et habitam se habere operibus comprobant.
Numérotation du verset Lc. 7,36 
marg.| {o} Rogat etc. Quinta pars capitis, in qua commendato Ioanne commendatur Magdalena. Et nota quod abrupto interfecit Lc. hoc, quod hic sequitur de Maria: Non enim continuatur precedentibus hoc, quia quasi incidenter est introductum. Et quod in Galilea factum sit, habemus expressum, quo autem tempore, vel qua civitate Galilee factum sit, non habemus discussum. Quidam dicunt esse factum in Nazareth, sed non est autenticum. Sed quamvis, nec tempore, nec loco sequatur precedentia, commode tamen continuatur. Dominus enim in proximo dixerat sapientiam iustificatam a filiis suis. Quod ergo proposuerat verbo, offendit exemplo in una filiarum, scilicet Magdalena. Nam si ante peccatrix et recenter iustificata ostenditur in hoc iustificata sapientia, id est Dei filius. Et intellige iustificata dupliciter expositum sicut prius. Recte etiam post commendationem Ioannis Baptiste sequitur commendatio penitentis, quia gratiam baptismalem sequitur gratia penitentialis. Illa in Ioanne, hec in Magdalena commendatur. Et quia per amorem fatuum peccaverat: Ideo de amore sancto commendatur: unde dicitur: dimissa sunt ei peccata multa, quando dilexit multum: sed quoniam fatue mulieres in tribus maxime peccant, fatuos iuvenes attrahendo, scilicet oculis, capillis et osculis. Oculis aspectus illicitos faciendo et luxuriose amando. Unde {6. 175ra}Is. 3.e. Et nutibus oculorum ibant. Et Prv. 6.b. Vir inutilis graditur ore perverso, annuit oculis. 2. Pet. 2.c. In conviviis suis luxuriantes etc. Item capillis peccant, eos ornando margaritis et componendo et tingendo. Contra quod, 1Pt. 3.a. Mulieres subdite sint viris suis, quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri. 1Tim. 2.c. Mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate et ornantes se, non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis. Item osculis peccant turpiter et luxuriose osculando. Unde Prv. 7.b. Ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio preparata ad decipiendas animas. Et infra, Apprehensumque deosculatur iuvenem et procaci vultu blanditur. Ideo tria ponit Lucas, in quibus Magdalena obsequium exhibuit Christo: Nam oculos, quos ad lasciviendum et ad videndum non videnda obtulerat, modo ad bonum usum, id est ad effusionem lacrimarum exhibuit. Capillis quoque, quos sepe ad lenocinium ornaverat, iam pedes dominicos tersit. Os quoque, quo sepe non dicenda dixerat et quo sepe impudenter osculata fuerat, iam ad osculandos pedes dominicos humiliat: Sicque adimplevit ipsa illud Apostoli. Rm. 6.d. Sicut exhibuistis etc. Et Sap. 11.c. Per que peccat etc. Dicit ergo. Rogabat autem illum etc. Nota invitatus venit hic Dominus. Sup. 5.f. Ipsemet invitat se cum Levi et infra 19.a. cum Zacheo: Et quid est hoc, nisi quia Dominus aliquando tribuit gratiam, aut consolationem non rogatus, aliquando rogatus. Docet etiam per hoc, quod invitatus accessit ad prandium Pharisei, quod ad extraneos non debemus ire non invitati, sed invitati aliquando possumus ire. Ire non vocatos est impudentie, numquam ire vocatos, est imprudentie. Eccles. 13.b. Advocatus a potentiore discede, ex hoc enim magis te advocabit et non sis improbus, ne impinguatis et ne longe sis ab eo, ne eas, id est vadas in oblivionem. Per hoc autem, quod cum Levi et Zacheo invitavit se, docet, quod cum familiaribus suis potest se invitare aliquis. Sic Dominus quodlibet die, immo fere qualibet hora invitat se, ut comedat nobiscum cum magna familiaritate. Ct. 5.a. Vox dilecti mei pulsantis, aperi mihi soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea. Apc. 3.d. Ecce sto ad ostium et pulso etc. Sed pauci audiunt vocem eius. Unde conqueritur Io. 8.f. Quare loquelam meam etc.
Numérotation du verset Lc. 7,35 
moraliter
marg.| {a} Et ingressus domum Pharisei
marg.| Per Phariseum istum intelliguntur claustrales. Phariseus enim interpretatur divisus et claustrales ab aliis sunt divisi loco et merito. Preterea iste vocabatur Simon, quod interpretatur obediens, quod bene convenit claustralibus, quia ipsi veniunt ad obedientiam. Cum talibus libenter cenat, vel prandet Dominus. Prv. 8.b. Ego sapientia habito in consilio et eruditis intersum cogitationibus. Et Infra d. Delicie mee esse cum filiis hominum. Sed vide cuius Simonis domum ingressus est Iesus, ut prandeat, seu cenet. Est enim Simon Magus, Simon Cyreneus, Simon Zelotes et Simon Leprosus. Simon Magus est claustralis ambitiosus, vel simoniacus: Non in domo illius recumbit Iesus. Simon Zelotes est claustralis invidus, vel iracundus: Nec in domo illius recumbit Iesus. Simon Cyreneus, qui in angaria portavit Crucem, est claustralis, qui Crucem religionis cum murmure portat: Nec in domo eius recumbit Iesus. Simon Leprosus est claustralis, qui causa agendi penitentiam claustrum intrat et peccata sua humiliter confitetur. In domo huius recumbit Iesus. Unde Mt. 26.a. Cum esset Iesus in Bethania in domo Simonis Leprosi, accessit ad eum mulier etc. id est anima peccatrix habens congeriem bonorum operum cum suavitate devote orationis. Alabastrum enim est congeries operum et unguentum oratio. De quo Eccles. 10.a. Musce morientes etc. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 7,37 
marg.| {b} Et ecce mulier etc. Ecce notat admirationem. Et notandum, quod mirabilis erat ista mulier in peccando, sed mirabilior fuit in penitendo.
marg.| {c} Mulier scilicet Maria Magdalena. De qua Is. 23.d. Sume citharam, circui civitatem meretrix oblivioni tradita, bene cane, frequenta canticum, ut memoria tui sit. {6. 175rb} Nota quatuor in anima penitente. Is. 47.a. Descende, sede in pulvere virgo filia Babylonis. Et Is. 21.b. Babylon dilecta mea posita est mihi in umbraculum, alia littera, in miraculum. Quatuor concurrunt in miraculo. Beneficium, stupor, concursus, laus Dei. Ez. 37.g. Terra illa inculta, id est Magdalena, facta est, ut hortus voluptatis. Sed vide, quod non nominatur hic, quia in peccato erat adhuc, sicut infra 16.e. non nominatur dives. Sed in statu gratie iam provecta nominatur. Io. 11.a. et 12.a.
marg.| {d} Que erat in civitate ubi multi sunt, propter quod convincitur, quod multos traxerat ad peccatum.
marg.| {e} Peccatrix intellige publica et consueta peccatis. Mos enim sacre Scripture est peccatores, quasi speciali vocabulo appellare peccantes publice.
marg.| {f} Ut cognovit quod Iesus etc. id est pixidem alabastrinam, in qua erat unguentum. Beda. Alabastrum genus marmoris, in quo incorrupta servantur unguenta. Ambr. Contendit preripere gratiam hospitis. Unde nota, quia qui antiquitus suscipiebant hospites, multa eis exhibebant beneficia, abluebant enim pedes, ministrabant eis necessaria ipsa. Festinavit ergo Maria abluere pedes eius, ut hospitem preveniret in huiusmodi obsequiis. Unde Eccles. 6.d. Si videris sensatum, evigila ad illum et gradus ostiorum illius exterat pes tuus. Chrysostomus Post multas mulieres accessit, post Samaritanam, post Chananeam, post Hemorrhoissam et multas alias et non in publico, sed in domo. Chrysostomus Corpore non erat infirma, nec accessit corporis gratia, ut alie, sed pro honore Dei et anime directione, nec sicut ad hominem nudum accessit, neque enim capillis tersisset. Eccles. 17.d. Vivens et sanus etc. Eccles. 18.c. Ante languorem etc.
Numérotation du verset Lc. 7,38 
marg.| {g} Et stans parata servire Deo, que iacendo sepe offenderat eum.
marg.| {h} Retro propter verecundiam.
marg.| {i} Secus propter confidentiam.
marg.| {k} Pedes eius Dt. 33.a. Qui appropinquant pedibus eius, accipient de doctrina illius, infra 10.g. Sedebat secus pedes.
marg.| {l} Lacrimis etc. Beda. Oculos, quibus terrena concupierat, iam per penitentiam convertens plorat.
marg.| {m} Et capillis etc.   quos ad compositionem vultus exhibuerat.
marg.| {n} Et osculabatur pedes eius: Beatus Gregorius. Ore, quo superba dixerat.
marg.| {o} Et unguento ungebat . Gregorius. Quod sibi pro odore carnis sue adhibuerat. Bis sicut dicit Beda., hoc fecit: Primo hic, secundo in Bethania. Io. 12.d. Mc. 14.a. Mt. 26.a.
Numérotation du verset Lc. 7,38 
moraliter
marg.| {g} Et stans etc.  Pede s Domini sunt misericordia et iustitia, quibus venit ad peccatores. Per misericordiam peccata dimittit, per iustitiam aliquam penam infligit: Quia ut dicit Augustinus aut homo punit, aut Deus punit. Iuxta hos pedes stat anima peccatrix, sed diabolus vadit ante eos, quia quando Dominus intrat in animam, statim diabolus tamquam latro fugit. Unde Habac. 3.a. Egredietur diabolus ante pedes eius. Retro etiam bene dicitur stare, quia anima peccatrix a gratia prevenitur et ab ea protegitur. Unde Ps. 16. Sub umbra alarum tuarum protege me etc. Idem sunt ale Domini et pedes Domini. Item per pedes, qui sunt infima pars corporis, significantur pauperes, qui sunt infimi in mystico corpore Christi, quod est Ecclesia. De quibus dicitur Nahum 1.d. Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem, id est Christi. Stat retro secus pedes Domini, qui provisionem pauperum proprio commodo anteponit: Sicut dicitur Prv. 12.d. Qui negligit damnum propter amicum iustus est. Hos pedes rigat, qui pauperum tribulationibus communicat, qui illorum tristitiam suam putat, qui illis ex affectu compassionis inclinatur. Et bonum est rigare hos pedes, quia pauperes sunt terra fertilis, que si bene rigata fuerit et seminata, fructum reddit multiplicem. Semen est eleemosyna, que iacitur in bonam terram, quando ponitur in manu pauperis, que stultis, qui nihil sciunt de agricultura terre videtur amitti. Sed non est ita, immo quanto magis manet in terra, tanto amplius multiplicantur fructus. Eccles. 11.c. Mane semina semen tuum etc. Et hec etiam eleemosynarum largitio significatur per tersionem capillorum, qui corpori superfluunt. Et nota quinque officia, que Maria exhibuit pedibus Christi. Stetit retro secus, rigavit lacrimis, tersit capillis, osculata fuit, unguento unxit. Hec eadem debent divites pauperibus prestare. Debent secus stare, id est parati esse pauperum provisioni, sicut Abraham Gn. 18.a. Cui sedenti in ostio tabernaculi sui apparuerunt tres viri etc. Et Iob. 31.d. Foris non mansit peregrinus etc. Secundo debent lacrimis rigare, id est ex affectu cordis {6. 175va} compati: Sicut Paulus, 2Cor. 11.g. Quis infirmatur etc. Ier. 9.a. Quis dabit capiti meo aquam etc. Iob. 30.d. Flebam quondam super eo, qui afflictus erat. Tertio debent capillis tergere, id est de suis superfluis misereri, quia non sufficit cordis compassio, nisi sequatur operis subventio, si adsit facultas. Gregorius. Probatio dilectionis exhibitio est operis. Sed quidam non tergunt capillis suis pedes Domini, sed illis potius suspenduntur, sicut Absalon. 2Rg. 14.f. Cui capilli semel tondebantur in anno et vendebantur ad pondus publicum, ut dicitur ibidem. Ad pondus publicum semel in anno capillos suos vendunt, qui frumentum, vinum et alia bona sua servant, ut carius vendant, nec pauperibus erogant, sicut usurarii et etiam quidam Canonici, qui proventus prebendarum suarum servant, ut carius vendant et vident pauperes indigentes, non erogant. Tales proculdubio capillis propriis suspenduntur ad patibulum infernale. Ideo precipitur Ez. 5.a. Fili hominis sume tibi gladium acutum radentem pilos et duces per caput tuum et barbam tuam. Quarto debent osculari, id est amare. Osculum enim signum est amoris. Amor autem facit, ne sit gravis tribuenti necessitas pauperis, 2Cor. 9.b. Unusquisque det prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate: Hilarem enim datorem diligit Deus. Quinto debent unguento ungere, id est bone opinionis odore alios recreare: Sicut Apost. 2Cor. 2.d. Christi bonus odor sumus in omni loco. Unguentum etiam est dulce verbum cum eleemosyna. Sir. 18.b. In omni dato non des tristitiam mali verbi: Nonne ardorem refrigerat ros ? Sir. 38.a. Impingua oblationem et da locum Medico. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 7,39 
marg.| {a} Videns autem etc.  Iste Phariseus de falsa iustitia, id est de putativa iustitia, quam, scilicet putabat se habere, superbus nulla compassione motus sue fragilitatis oblitus, sicut dicit Ambrosius. quosdam vere hypocritas significat, qui peccatores abominantur. De quibus Is. 65.a. Qui habitant in sepulchris et in delubris idolorum dormiunt, qui comedunt carnem suillam et ius prophanum in vasis eorum, qui dicunt peccatori, scilicet recede a me non appropinques mihi, quia immundus es. Erat autem in quinque reprehensibilis iste. Primo de presumptione false iustitie. Secundo de incompassione. Tertio de infidelitate, quia credidit Christum ignorare qualis esset mulier. Quarto de proximi sui accusatione. Quinto de sui superioris reprehensione, id est Christi. Dicit ergo Lucas. Videns autem etc. sed non invocaverat, quod melius esset, quia omnis, quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit. Ioel. 2.g.
marg.| {b} Ait intra se dicens: hic si esset etc.  usqu e ibi, qui peccatrix est unde non deberet permitti se tangi ab ea.
Numérotation du verset Lc. 7,40 
marg.| {c} Et respondens etc. Dominus tamquam Deus conscius secretorum cogitationi Pharisei respondit. Reputabat enim se esse iustum Phariseus et illam non esse dignam, que tangeret Dominum, sed que abiicienda esset ab eo et Dominum non esse verum Prophetam, qui illam peccatricem esse nesciebat. Proponit ergo ei Dominus paradigma, per quod convincitur iste non esse iustus, quia hospitalitatem, quam debuerat Domino, non exhibuit. Videbatur enim ipse diligere Dominum, quia invitaverat eum: Ideo probat Dominus per exemplum duorum debitorum, quod Magdalena eum plus diligit, quam ipse et ipsa digna, que tangeret Dominum et quod non abiiceretur ab eo, quia multum dilexit et quod Dominus verus propheta, qui cogitationes Pharisei novit. Dicit ergo. Et respondens Iesus cogitationi Pharisei.
marg.| {d} Dixit ad illum etc. Doceri vult, ideo vocat eum magistrum, si servire vellet, vocasset eum Dominum, si honorare, vel amare, vocasset eum patrem. His enim tribus nominibus sepe vocatur. Magister, rationabilis, Dominus, irascibilis, pater, concupiscibilis.
Numérotation du verset Lc. 7,41 
marg.| {e} Duo debitores erant etc. Non {6. 175vb} videtur esse fenerator, cui se comparat Dominus et etiam qui condonat.
Numérotation du verset Lc. 7,42 
marg.| {f} Non habentibus etc. id est diligere debet ex hoc,
Numérotation du verset Lc. 7,43 
marg.| {g} Respondens Simon etc.  Nota , donare interdum pro dare ponitur, interdum pro condanare: Hic ergo utramque significationem importat, ut ita intelligatur, id est cui plus donavit et condonavit. Ex hoc ergo sensu verum est, cui plus donatur plus diligit, id est cui plus datur et condonatur, plus diligere tenetur.
Numérotation du verset Lc. 7,43 
mystice
marg.| Mystice. Duo debitores significant duos populos, Iudaicum, scilicet et Gentilem. Duo etiam debitores sunt Clerici et laici, vel claustrales et seculares. Fenerator est Christus, de quo Mt. 25.e. Oportuit ergo te pecuniam meam committere nummulariis, ut ego veniens reciperem utique, quod meum est cum usuris. Uterque debet feneratori nummum regis imagine insignitum, id est animam sibi ad servandum commissam. De quo Mt. 22.b. Ostendite mihi numisma census: At illi obtulerunt ei denarium. Et ait illis Iesus: Cuius est imago hec et superscriptio ? Dicunt ei Cesaris. Tunc ait illis: Reddite etc. Hoc est debitum commune omnibus. Sed preter hec debet unus quingentos denarios et alius quinquaginta. Et certe uterque numerus per quinarium multiplicatur, id est quinquies centum et quinquies decem. Et idem per utrumque numerum significatur scilicet officium quinque sensuum. Sed quod unus numerus superat alium significatur, quod unus magis obligatur, quam alius, quia magis est obligatus Clericus, quam laicus et claustralis, quam secularis. Quod autem dicitur: Non habentibus illis unde redderent, significatur, quod neuter suis viribus potest implere officium sibi commissum absque gratia Dei. Unde Io. 15.a. Sine me nihil potestis facere. 1Cor. 15.b. Non autem ego, sed gratia Dei mecum. Sequitur.
marg.| {h} At ille dixit Dominus scilicet.
marg.| {i} Recte iudicasti Beda. Sua sententia Phariseus convincitur, quia sicut phreneticus funem portat, ex quo ligatur. 2Rg. 12.b. simile.
Numérotation du verset Lc. 7,44 
marg.| {k} Et conversus etc.  Audi ta sententia Pharisei, cui plus dimittitur plus diligit, opera mulieris confert Dominus operibus Pharisei. Et est collatio quasi per antithesim. Ideo autem confert opera utriusque inter se, ut hunc improbet, illum approbet, ut ex sententia ab ipso Phariseo lata, ipsum arguat et mulierem plus ipso diligere ostendat. Dicit ergo. Et conversus ad mulierem non tam de corporis conversione intelligendum, quam de respectu misericordie, quia oculo misericordie eam respexit.
marg.| {l} Dixit Simoni <Glossa> interlinearis. per iudicium, id est reprehensionem arguit.
marg.| {m} Vides hanc mulierem Non de corporali visione querit, sed tale est, ac si dicat, debes videre, id est considerare opera mulieris. Et hoc est, quod dicit Ambrosius. Corporaliter quidem vides, id est opera exteriora, sed mysterium non vides, id est devotionem, quam habet mulier in secreto cordis.
marg.| {n} Intravi etc.  sed non in mentem.
marg.| {o} Aquam pedibus etc.  quod modicum erat et de facili poterat fieri.
marg.| {q} Hec autem etc.  quod fuit opus mirande pietatis.
Numérotation du verset Lc. 7,44 
moraliter
marg.| {o} Aquam id est eleemosynam.
marg.| {p} Pedibus paup eribus. Eccl. 3.d. Sicut aqua extinguit ignem etc.
marg.| {q} Hec autem etc. id est compassa est ex affectu.
marg.| {r} Et capillis suis tersit id est subvenit affectu.
Numérotation du verset Lc. 7,45 
marg.| {s} Osculum etc.  Nota t antiquam consuetudinem. Antiquitus enim, qui suscipiebant hospites, suscipiebant eos in osculo pacis et in limine mutuam sibi promittebant securitatem.
marg.| {t} Hec autem etc.  ad l itteram, vel moraliter, id est amare pauperes.
Numérotation du verset Lc. 7,46 
marg.| {u} Oleo caput etc.  Hoc forte tunc hospitibus exhibebatur et hoc non erat magnum.
marg.| {x} Hec autem unguento quod care emerat.
Numérotation du verset Lc. 7,46 
mystice
marg.| {y} Unxit pedes meos ] id est suaviter allocuta est, Ecclesiast. 4.d. Congregationi pauperum affabilem te facito.
Numérotation du verset Lc. 7,47 
marg.| {z} Propter quod dico etc. Rm. 5.d. Ubi abundavit delictum etc.
marg.| {a} Quoniam dilexit multum tenetur ostensive, {6. 176ra} vel signative, non causative. In hoc etiam ostendit se Dominus scire, que et qualis erat intus et exterius, contra hoc, quod Phariseus dixerat: Si hic esset Propheta etc. Gregorius. Ardor caritatis in ea rubiginem peccatorum combussit, quia peccata cremabilia sunt et ad faciem ignis stare non possunt. Ambrosius. Enumerantur bona peccatricis mulieris et mala falsi iusti, id est habentis putativam iustitiam.
Numérotation du verset Lc. 7,47 
mystice
marg.| Mystice id est mala Iudaice et Gentilis Ecclesie bona. Nota quod dicit. Remittuntur Numquid non prius contrita erat ? Ergo peccata erant ei remissa: Quid ergo, quod dicit, remittuntur ? Potest legi presens pro preterito. Remittuntur, id est remissa esse ostenduntur, sicut penitens primo conteritur et in momento contritionis peccatum ei remittitur, postea confitetur sacerdoti et tunc etiam ei remittitur, id est remissio esse facta ostenditur. Nota etiam, quod Dominus deserit viam similitudinis. Dixerat enim Simon, quia cui plus donatur, plus diligit, si ergo iuxta ordinem similitudinis procederet, dicent in hunc modum, quia plura peccata sunt ei remissa, plus dilexit: Ait autem e converso, quia multum dilexit, remissa sunt ei peccata multa. Deserit ergo viam similitudinis, ut intelligat, quia dilectio precedit remissionem, quia forte putares, quod dilectio sequeretur remissionem et non precederet.
marg.| Nota ergo, quia est dilectio, que precedit remissionem et est dilectio, que sequitur. Est enim dilectio primaria et secundaria. Tria enim sunt, in quibus prima iustificatio consistit, scilicet primarie gratie infusio, contritio cordis, peccati remissio. Prima iustificatione, cum iustificatur impius, id est fit de impio pius, iustificari non potest sine fundamento. Primo ergo infunditur ei fundamentum, id est fides. Sed quia fides sine caritate non iustificat, infunditur ei fides cum caritate, quam cito gratia infunditur, tam cito conteritur, tam cito peccatum ei remittitur. Vide ergo, quia hec tria non se precedunt tempore, sed causa, nam infusio gratie est causa contritionis, contritio est causa remissionis. Sic habes, quia primaria dilectio precedit et contritionem et remissionem. Est et alia dilectio, que sequitur remissionem, nam postquam iustificatus est homo et remissum est ei peccatum, amplius diligit et secundum gratiam sibi collatam operatur bene. Unde potest intelligi hec secundaria dilectio operis exhibitio, que probatio est primarie dilectionis. Ut ergo notaret Dominus primariam dilectionem precedere, ait, quia dilexit, scilicet primaria dilectione, remissa sunt ei peccata.
marg.| {a} Cui autem etc. quasi ipsa multum dilexit et multa peccata sunt ei dimissa, sed ille cui minus etc. secundum sententiam tuam poterat etiam concludere. Ergo tu minus diligis, sed more elegantis tractatoris tacuit conclusionem, quia manifesta erat. Sed quid de B. Virg. et de aliis sanctificatis ab utero, quibus nihil omnino videtur esse dimissum ? numquid ergo B. Virgo minus dilexit, quam Magdalena ? Solutio. Magdalena plus diligit ex dimisso, B. Virgo plus diligit ex commisso. Inquantum ergo Magdalene plus dimissum est, plus diligit et diligere tenetur. Cui ergo minus dimittitur et committitur, minus diligit, id est diligere tenetur. Solvitur etiam aliter, scilicet de Gentili populo et Iudaico. Plus enim debet Gentilis populus diligere, quia plus ei dimissum est, quam Iudaico, peccatum enim idololatrie ei dimissum est et revera populus Gentilis magis dilexit, quam Iudaicus.
Numérotation du verset Lc. 7,48 
marg.| {b} Dixit autem ad illam Dominus remittuntur tibi peccata Non dicit dimitto, sed dimittuntur, ut tolleret ab eis occasionem maledicendi, aut cogitandi.
Numérotation du verset Lc. 7,49 
marg.| {c} Et ceperunt etc. Beda. Sanata egrota, de eius salute alii egrotant, quasi sanatio eius est eis occasio egritudinis. Augustinus super Io. 12. de Iuda. Iste de bono odore moritur, {6. 176rb} quo alii vivunt.
marg.| {d} Quis est hic etc. Intelligebant hoc esse opus solius Dei. Respondet Is. 43.d. Ego sum, ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter me. Geminatio pronominis duplicem naturam in Christo ostendit.
marg.| {e} Dixit autem etc. Beda. Fides salvam fecit, quia quod petiit, se posse accipere, non dubitavit, quia iam spem ab illo acceperat, a quo salutem querebat. Sed, quare potius hic dicit de fide, quam de spe ? De utroque potest notari dictum in Glossa ut repetas, non dubitavit, hoc modo: Non dubitavit, quia credidit et etiam non dubitavit, quia speravit, scilicet quia iam spem etc.
marg.| {f} Vade in pace pectoris, ut amplius habeas quietem a vitiis. Beda. Ne a via veritatis in viam scandali ulterius labaris, Rm. 5.a. Iustificati ex fide pacem habeamus ad Deum etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lc. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=57&chapitre=57_7)

Notes :