Capitulum 18

Numérotation du verset Lc. 18,1 

Dicebat autem et parabolam ad illos
quoniam oportet semper orare
et non deficere
Numérotation du verset Lc. 18,2 

dicens: Iudex quidam
erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non reverebatur1.
1 reverabatur Catena Rusch ] verabatur Weber
Numérotation du verset Lc. 18,3 

Vidua autem quedam erat in civitate illa
et veniebat ad eum dicens: Vindica me de adversario meo.
Numérotation du verset Lc. 18,4 

Et nolebat per multum tempus. Post hec autem dixit intra se: Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor,
Numérotation du verset Lc. 18,5 

tamen quia molesta est mihi hec vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens suggillet me.
Numérotation du verset Lc. 18,6 

Ait autem Dominus: Audite quid iudex iniquitatis dicit.
Numérotation du verset Lc. 18,7 

Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis?
Numérotation du verset Lc. 18,8 

Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra?
Numérotation du verset Lc. 18,9 

Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti
et aspernabantur ceteros parabolam istam dicens2:
2 dicens Rusch ] om. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 18,10 

Duo homines
ascenderunt in templum ut3 orarent unus Phariseus et alter publicanus.
3 ut Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 18,11 

Phariseus stans hec apud se orabat: Deus, gratias ago tibi,
quia non sum sicut ceteri hominum,
raptores, iniusti, adulteri velut etiam hic publicanus.
Numérotation du verset Lc. 18,12 

Ieiuno bis in sabbato,
decimas do omnium que possideo.
Numérotation du verset Lc. 18,13 

Et publicanus a longe stans
nolebat nec oculos ad celum levare sed percutiebat pectus suum dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori.
Numérotation du verset Lc. 18,14 

Amen4 dico vobis, descendit hic iustificatus
4 amen Catena Rusch ] om. Weber
in domum suam ab illo,
quia
omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur.
Numérotation du verset Lc. 18,15 

Afferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret.
Quod cum viderent discipuli increpabant illos.
Numérotation du verset Lc. 18,16 

Iesus autem convocans illos5 dixit: Sinite pueros6 venire ad me et nolite vetare eos7.
5 illos Rusch Weber ] eos Catena |
6 pueros Rusch Weber ] parvulos Catena |
7 vetare eos Catena Rusch ] inv. Weber |
Talium est enim8
8 est enim Rusch Weber ] inv. Catena
regnum Dei.
Numérotation du verset Lc. 18,17 

Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.
Numérotation du verset Lc. 18,18 

Et interrogavit eum quidam princeps
dicens: Magister bone, quid faciens9 vitam eternam possidebo?
9 faciens Rusch Weber ] faciendo Catena
Numérotation du verset Lc. 18,19 

Dixit autem ei Iesus: Quid me dicis bonum? Nemo bonus nisi solus Deus.
Numérotation du verset Lc. 18,20 

Mandata nosti?
Non occides, non mechaberis, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem.
Numérotation du verset Lc. 18,21 

Qui ait: Hec omnia custodivi a iuventute mea.
Numérotation du verset Lc. 18,22 

Quo audito Iesus ait ei: Adhuc unum tibi deest,
omnia
quecumque habes vende et da pauperibus et
habebis thesaurum in celo et veni sequere me.
Numérotation du verset Lc. 18,23 

His ille auditis contristatus est
quia dives erat
valde.
Numérotation du verset Lc. 18,24 

Videns autem Iesus illum10 tristem factum dixit: Quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt.
10 Iesus illum Catena Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Lc. 18,25 

Facilius est enim11 camelum
11 enim Rusch Weber] om. Li448@
per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei.
Numérotation du verset Lc. 18,26 

Et dixerunt qui audiebant: Et quis potest salvus fieri?
Numérotation du verset Lc. 18,27 

Ait illis: Que impossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum.
Numérotation du verset Lc. 18,28 

Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia
et secuti sumus te.
Numérotation du verset Lc. 18,29 

Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo est
qui reliquit12 domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem aut filios propter regnum Dei
12 reliquit Rusch Weber ] reliquerit Catena
Numérotation du verset Lc. 18,30 

et non recipiat multo plura in hoc tempore et in seculo futuro13 vitam eternam.
13 futuro Rusch ] venturo Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 18,31 

Assumpsit autem Iesus duodecim et ait illis:
Ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia que scripta sunt per prophetas de Filio hominis:
Numérotation du verset Lc. 18,32 

Tradetur enim gentibus et illudetur et flagellabitur et conspuetur.
Numérotation du verset Lc. 18,33 

Et postquam flagellaverint, occident eum et die tertia14 resurget.
14 die tertia Rusch Weber ] inv. Catena
Numérotation du verset Lc. 18,34 

Et ipsi nihil horum intellexerunt.
Erat15 verbum istud absconditum ab eis et non intelligebant que dicebantur.
15 Erat Li448 Rusch ] et praem. Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 18,35 

Factum est autem cum appropinquaret Hiericho cecus quidam sedebat secus viam mendicans.
Numérotation du verset Lc. 18,36 

Et cum audiret turbam pretereuntem, interrogabat quid hoc esset.
Numérotation du verset Lc. 18,37 

Dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret.
Numérotation du verset Lc. 18,38 

Et clamavit dicens: Iesu Fili David, miserere mei.
Numérotation du verset Lc. 18,39 

Et qui preibant increpabant eum ut taceret.
Ipse vero multo magis clamabat: Fili David, miserere mei.
Numérotation du verset Lc. 18,40 

Stans autem Iesus iussit illum
adduci ad se.
Et cum appropinquasset interrogavit illum
Numérotation du verset Lc. 18,41 

dicens: Quid tibi vis faciam? At ille dixit: Domine, ut videam.
Numérotation du verset Lc. 18,42 

Et Iesus dixit illi: Respice, fides tua te salvum fecit.
Numérotation du verset Lc. 18,43 

Et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum16.
16 Deum Li448 Rusch Weber ] eum Li448@
Et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo.

Capitulum 18

Numérotation du verset Lc. 18,1 
marg.| {6. 239ra} Dicebat autem etc.  Supr a dixit Dominus de omni genere hominum, quosdam salvandos, quosdam damnandos. Unde nulli certa est salus sua: Iuxta quod dicitur Eccl. 9.a. Nemo scit, utrum amore, vel odio dignus sit, supple finali: Ideo quid faciendum sit in hoc dubio et incerto, docet hic Dominus, scilicet semper orandum. Dividitur autem hoc in quatuor partes. In prima docet orare perseveranter, per parabolam vidue et iudicis. In secunda docet orare humiliter, per parabolam publicani et Pharisei, ibi Dixit autem et ad quosdam etc. In tertia ostendit, quales pertineant ad regnum suum, scilicet pueri et quales, non scilicet divites, ibi Afferebant etc. In quarta ostendit viam, per quam venitur ad regnum, scilicet passionem, per quam et ipsemet ivit, ibi Assumpsit autem Iesus etc. Et notandum est, sicut dicit Beda., quod Dominus aliquando ponit parabolas secundum similitudinem, ubi persona persone comparatur, ut Mt. 21.c. de homine, qui habuit duos filios, qui Dei personam gerit. Aliquando autem ponit parabolas per similitudinem, ubi non persona persone comparatur, sed magis negotium negotio, ut hic de iniquo iudice, qui personam Dei nullatenus tenet, tamen per factum suum, factum Dei coniici potest. Vel sic dicamus, proponit Dominus parabolas quandoque per simile, quandoque per contrarium. Hic enim est probatio in contrarium et a minori, ac si diceret, si iudex iniustus, ita precibus assiduis vincitur, longe magis Deus iustus precibus devotis flectetur. Dicitur ergo.
marg.| {a} Dicebat autem etc.  Domi nus.
marg.| {b} Et parabolam ad illos de i udice, qua ad orandum invitabat.
marg.| {c} Quoniam oportet semper orare ad d eclinanda prenuntiata incommoda, scilicet predicandum iudicium. Hieronymus: Frequens oratio vitiorum impugnationem extinguit 1Th. 5.c. Sine intermissione orate. Eccl. 18.c. Non impediaris orare semper et non verearis usque ad mortem iustificari. Contra Eccl. b. Non iteres verbum in tua oratione. Mt. 6.b. Orantes nolite multum loqui: Quomodo ergo diu orabimus, si nec multa dicimus, nec dicta iteramus ? Solutio: Semper ponitur hic pro numero universitatis, id est pro septenario, ut sit sensus: Oportet semper orare, id est septies in die. Septem namque hore specialiter sunt institute ad orandum in die et cum unaqueque specialem habeat causam sue celebrationis, tamen hoc generaliter intuetur Ecclesia, ut quia non potest semper orare, saltem oret septies, ac si dicat, quia non possum semper orare, facio, quod possum, orabo saltem sub numero universitatis. Vel quod dictum est: Oportet semper orare, referendum est ad id quod ait Apostolus: Sine intermissione orantes. Sine intermissione orat, qui bene operari non cessat. Oratio enim est quasi nuntius quidam et interpres voluntatis nostre, quem ad Deum dirigimus et hoc semper facere debemus. Hos duos modos tangit Beda. in Glossa dicens. Semper canonicis horis quotidie secundum morem Ecclesie, id est ab Ecclesia regulariter institutis, vel quia iustus secundum Deum omnia gerit, vel dicit. Semper orat, qui semper agit bona, nec desinit orare, nisi cum desinit iustus esse. Sequitur.
marg.| {d} Et non deficere Eccl . 3.a. Qui diligit Deum exorabit pro peccatis et continebit se a peccatis et in oratione dierum exaudietur, id est diu, contra acediam. Eccl. 35.c. Qui adorat Deum in oblatione, suscipietur et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit.
marg.| {e} Dicens Domi nus, supple. Modo incipit parabola.
marg.| {f} Iudex quidam erat etc. Iob. 21.b. Quis est omnipotens, ut serviamus ei ? Iob. 22.c. Quasi nihil posset omnipotens estimabant eum etc. Eccl. 8.c. Quasi umbra transeant, qui non timent faciem Domini. Eccl. 7.c. Qui timet Deum, nihil negliget.
marg.| {g} Et hominem non reverebatur Ez. 3.b. Omnis domus Israel attrita fronte est et duro corde. Ier. 3.b. Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. Duo excluduntur ab isto iudice. que maxime faciunt a peccato declinare, scilicet timor Dei et pudor hominum. De timore Dei: Eccl. 1.c. Timor Domini expellit peccatum. De pudore hominum dicit Philosophus, Erubuit, salva res est. Et Eccl. 26.c. {6. 239rb} Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata.
marg.| {h} Vidua autem quedam erat in civitate illa et veniebat ad eum quia ad ipsum pertinet defendere personas miserabiles. Is. 1.e. Querite iudicium, subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam.
marg.| {i} Dicens vidu a illa.
marg.| {k} Vindica me de adversario meo et nolebat per multum tempus Is. 1.f. Pupillo non iudicant, causa vidue non ingreditur ad eos. Ier. 5.g. Causam vidue non iudicaverunt etc. Eccl. 35.c. Nonne lacrime vidue etc.
marg.| {l} Post hec autem dixit intra se vict us improbitate vidue.
marg.| {m} Etsi Deum non timeo nec hominem revereor, tamen quia molesta est mihi hec vidua, vindicabo illam Simi le sup. 11.b. Et si perseveraverit pulsans, dico vobis et si non dabit illi surgens, eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios.
marg.| {n} Ne in novissimo veniens suggillet me etc.
marg.| In Glossa habetur apertius: Ne iterum et iterum veniens suggillet me etc. Et est alia littera. Et nota originem huius verbi, suggillare. Nam quantum ad absolutionem vocabuli dicitur suggillare, quasi subgulare et est tractum a lamiis, que parvulos, quos suffocant, sub gulis incidunt et sanguinem sugunt, ut vere sit idem suggillare, quod suffocare, quasi dicat: iudex, ne suggillet me, id est ne clamore suo et multitudine verborum suffocet me et cogat obmutescere. Ille enim proprie suggillatur, qui verbis, vel rationibus hinc inde arctatur, ut obmutescere cogatur, ne possit, vel audeat verbum proferre. Glossa Suggillo a suggero tractum est a lamiis, id est strangulo. Chrysostomus Suggillare est quasi strangulare. Nota lamie sunt demones nocte strangulantes. Lam. 4.a. Lamie nudaverunt mammas, lactaverunt catulos suos. Hec vidua typum gerit cuiuslibet anime fidelis, vel Ecclesie generalis. que desolata a sponso videtur, qui tamen in secreto curam eius gerit, presentia corporis absens, sed virtute divinitatis et gratie largitate presens. De qua dicitur Iob. 24.a. Abstulerunt pro pignore bovem vidue, id est Prelatum Ecclesie, quo habito securi sunt demones de habenda plebe.
marg.| Item in eodem d. Pavit sterilem, que non parturit et vidue non benefecit. Sterilem dicit carnem et viduam animam. Vel sterilem dicit congregationem hominum inutilem, viduam dicit Ecclesiam, cui multi clerici et canonici nihil boni faciunt, pascentes inutilem congregationem clericorum et famulorum. In oratione istius vidue, plane ostenditur virtus et efficacia humilis et perseverantis orationis. Impossibile enim est talem orationem non exaudiri. Ecclesiastici 35.c.a : « Oratio humiliantis se nubes penetrabit et donec propinquet, non consolabitur et non discedet, donec Altissimus aspiciat et Dominus non elongabit, sed iudicabit iustos et faciet iudicium ». Ne in novissimo veniens etc. Beatus Bernardus. Venient, venient ante tribunal Christi, ubi erit pupillorum accusatio gravis, allegatio dura, quorum vixerunt stipendiis, nec diluerunt peccata. Sequitur.
a Sir. 35, 21
marg.| {o} Ait autem Dominus, audite, quid iudex iniquitatis dicit Chrysostomus Non iudex talis, fide dilectionis carens, tedio compulsus, sed actio eius hic potest laudari, quia si iste quocumque animo ultus est viduam, Deus iustus maxime ulciscetur suorum iniuriam, immo pravorum malitiam. Rm. 12.d. Mihi vindicta et ego etc.
marg.| {p} Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die, ac nocte quasi dicat: immo faciet. Ps. 119. Ad Dominum, cum tribularer, clamavi et exaudivit me. Apc. 6.c. Usquequo, Domine, sanctus et verus etc. Ps. 78. Ultio sanguinis etc. Iob. 35.d. Omnipotens singulorum causas intuebitur. Item 36.a. Iudicium pauperibus tribuit, non aufert a iusto oculos suos.
marg.| {q} Clamantium ad se die ac nocte Is. 21.c. Ad me clamat ex Seir, custos, quid de nocte, custos, quid de nocte et dixit etc.
marg.| {6. 239va}{a} Et patientiam habebit in illis quasi dicat: non, Eccl. 35.d. Dominus iudicabit iustos et faciet iudicium et fortissimus non habebit in illis patientiam. Et Glossa obiicitur hic. Cum iusti moneantur orare pro persecutoribus, quid est quod sancti viri orant in persecutores suos vindicari ? Hoc rationabiliter potest queri saltem de his, qui sunt in via, qui enim in patria sunt, astricti sunt iustitie Dei. Solutio: est, quod sancti viri salva iustitia de ipsis postulant vindictam, ut pereant, id est impii esse desinant: Iuxta quod dictum est. Verte impium et non erit. Prv. 12.a. Vel salva iustitia orant, ut flagellentur et sic a nequitia resipisCt.
marg.| {b} Dico autem etc.   Dt. 32.f. Sanguinem servorum suorum ulciscetur. Beda. Ut vel potestas malorum minuatur, ne tentationi succumbant, vel ipsi ita fortes efficiantur, ut pati non desistant, vel mali convertantur.
marg.| {c} Verumtamen quasi dicat: vindictam faciam, cum venero iudicare oppressores iustorum, verumtamen illi, scilicet electi pauci erunt et tepidi tempore iudicii, quia tunc refrigescet caritas multorum et Dominus ad iudicium veniens vix inveniet fidem in terra. Unde dicit Verumtamen filius etc. De perfecta fide dicit, id est cum dilectione, quasi dicat: pauci sunt boni et tunc erunt pauciores. Ier. 7.f. Periit fides, ablata est ab ore eorum. Ps. 11. Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus. Habac. 1.d. Totum in hamo sublevabit. Mi. 7.a. Ve mihi, quia factus sum, sicut qui colligit etc. Os. 8.b. Devoratus est Israel. Is. 17.a. Brachium eius spicas leget. Et nota, quia putas non opinionem, aut dubitationem Dei notat hic, sed duritie et infidelitatis hominum increpationem significat. Sequitur.
marg.| {d} Dixit autem etc.  Secu nda pars in qua docet Dominus orare humiliter. Cum enim precedentem parabolam Domini terminasset in fide, videri posset alicui, quod sola fides sufficeret ad salutem, ideo ostendit in hac parabola plus valere apud Deum humilitatem orationis, quam habuit publicanus, quam fidei iactantiam, quam habuit Phariseus. Unde dicit. Dixit autem Dominus, scilicet.
marg.| {e} Ad quosdam, qui in se id est in suis meritis, confidebant.
marg.| {f} Tamquam non vere iusti cum nullam haberent iustitiam, quia non habebant humilitatem, sine qua nihil placet Deo. Unde Gregorius. Eam quippe, quam non invenit humilem, veritas fugit mentem. Idem. Qui virtutes sine humilitate congregat, quasi pulverem in ventum portat. Prv. 11.d. Qui confidit in divitiis suis, corruet. Ier. 48.b. Pro eo quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis etc. Rm. 10. Iustitiam suam volentes statuere, iustitie Dei non sunt subiecti.
marg.| {g} Et aspernabantur ceteros cum tamen ipsi parva bona facerent, quia confidebant in se. Necesse est enim, ut qui in se confidit, alios contemnat. Eccl. 4.c. Ne reverearis proximum in casu suo. Rm. 14.a. Qui non manducat, manducantem non spernat.
marg.| {h} Parabolam istam dicens: Duo homines nome n rei, sed non rem nominis equaliter participantes. Uterque fidelis, sed unus verbo tenus, alius facto.
marg.| {i} Ascenderunt in templum in m onte situm. Unde septem erant gradus, per quos ascendebatur in templum, ut dicitur Ez. 40.d. Per quos significantur septem dona Spiritus sancti, vel septem virtutes, tres Theologice et quatuor cardinales et septem opera misericordie:
marg.| marg.|Versus.
marg.| Visito, poto, cibo, redimo, tego, colligo, condo.
marg.| Per quemlibet istorum trium septenariorum ascenditur in celeste templum.
marg.| {k} Ut orarent Ad h oc debet quilibet ascendere ad Ecclesiam, id est ad orandum, non ad videndum mulieres, vel prava et vana colloquia faciendum, quod tamen multi faciunt. Unde conqueritur Dominus Mt. 21.b. Domus mea domus orationis vocabitur, vos autem etc. Augustinus Nemo in oratorio aliquid agat, nisi ad quod factum est, unde et nomen accepit. Act. 3.a. Petrus et Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam.
marg.| {l} Unus Phariseus et alter Publicanus Phar iseus dicitur quasi divisus. Erant enim Pharisei divisi ab aliis propter traditiones proprias, quas faciebant et propter arctiorem vitam, sive ob religionem quandam, quam habebant. Habebant enim in manu et in fronte membranulas, in quibus erat scriptus decalogus. Habebant etiam spinas ligatas in fimbriis palliorum, {6. 239vb} ut cum pungerentur, statim recordarentur legis. Unde significant hypocritas, qui habent sacrarum exercitium litterarum, quod significatur in membranis et divinorum memoriam preceptorum ad faciendum ea, quod significatur in spinis, qui cum appareant exterius sancti, interius sunt immundi, sicut dicitur Mt. 23.c. Ve vobis Scribe et Pharisei hypocrite, qui similes estis sepulchris dealbatis, que a foris apparent hominibus speciosa, intus vero sunt plena ossibus mortuorum et omni spurcitia. Publicani dicebantur exactores publicorum vectigalium, que officia sine peccato, aut vix, aut numquam exerceri possunt. Unde hic publicanus significat aperte malos, qui facilius et frequentius convertuntur ad Dominum, quam ficte boni, quos significat Phariseus.
marg.| {m} Phariseus stans Ipse situs corporis exprimit elationem mentis, id est superbiam. Is. 49.f. Vultu in terra demisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent. Is. 60.c. Venient ad te curvi filii eorum, qui humiliaverunt te et adorabunt vestigia pedum tuorum.
marg.| {n} Hec apud se orabat tamq uam sibi placens. Gregorius. Oratio hominis placentis sibi non ascendit ad Deum. Rm. 15.a. Debemus nos firmiores imbecillitatem infirmorum sustinere et non nobis placere. Contrarium faciebat Phariseus et adhuc faciunt hypocrite et tamen ibidem sequitur. Unusquisque vestrum placeat proximo suo in bonum ad edificationem: Etenim Christus non sibi placuit.
marg.| {o} Deus gratias ago tibi, quia etc. Gregorius. Si reprehenditur, qui superbe gratias agit, quid ergo ille, qui impugnat gratiam ? Due sunt partes iustitie, scilicet declinare a malo et facere bonum. Iste Phariseus, ut perfecte iustus appareat, de utraque gratias agit. Et primo de prima, que est declinare a malo, dicens.
marg.| {p} Quia non sum sicut ceteri hominum id est sicut ceteri homines, quasi dicat: ceteri homines sunt peccatores, ego solus sum iustus. Beda. Quid est ceteri homines, nisi omnes, preter ipsum etc.
marg.| {q} Raptores, iniusti Rapi na attenditur in violenta occupatione rei aliene, iniustitia vero attenditur in proprie rei detentione et pauperibus non erogatione. De raptoribus vero dicitur Lv. 11.c. Halietum et accipitrem non comedes iuxta genus suum, id est raptoribus non consenties, nec eos imitaberis. Iuxta genus suum dicit, quia duo sunt genera accipitrum, silvestre, scilicet et domesticum. Silvestris sibi soli, domesticus vero non sibi, sed Domino suo rapit. Sic sunt duo genera raptorum, quidam sibi solis rapiunt, ut avari, alii non sibi, sed Dominis suis, ut officiales et balivi. De primo dicitur: Eccl. 4.b. Unus est et non habet secundum, non fratrem, non filium et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi eius divitiis. Eccl. 11.c. Est qui locupletatur parce agendo etc. De secundo dicitur Habac. 2.b. Ve ei, qui multiplicat non sua. Quis autem sit amborum exitus, dicitur Prv. 21.b. Rapine impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere iudicium. Is. 14.b. Quomodo cessavit exactor, quievit tributum. Et infra a. Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum, subter te sternetur tinea et operimentum tuum erunt vermes, quasi dicat: non cessavit exactor in culpa, ideo non cessabit tributum in pena. Quamdiu durabit vestis, durabit tinea, quamdiu erit cadaver, erunt vermes, quamdiu erit anima, erit ignis, cuius ipsa est materia. De iniustis vero, qui sua conservant et pauperibus non erogant, dicitur Eccl. 5.c. Est alia infirmitas pessima, quam vidi sub sole, divitie conservate in malum domini sui. Prv. 28.b. Qui congregat divitias usuris et fenore liberali, in pauperes eas congregat, id est contra, vel per pauperes.
marg.| {r} Adulteri Adul ter est, qui dimissa uxore sua alii femine copulatur, vel si alterius uxorem cognoscat. Fit enim adulterium quandoque ex una parte tantum, quandoque ex utraque et tunc est maius peccatum. Et de hoc dicitur Eccl. 23.c. Omnis homo, qui transgredietur lectum suum, contemnit in animam suam. Et infra d. Mulier omnis relinquens virum suum peccabit, statuens hereditatem ex alieno matrimonio. Primo enim in lege Altissimi incredibilis fuit, secundo virum suum dereliquit, tertio in adulterio fornicata est et ex alio viro sibi filios statuit.
marg.| {6. 240ra}{a} Velut etiam hic publicanus Ecce Phariseus considerat, que habet et que publicanus non habet: Hinc precipue oritur in nobis superbia, quia consideramus, que nos habemus bona et que alii non habent, cum e contrario fieri deberet. Et dicit hic despective, seu irrisorie. Eccl. 7.b. Ne irrideas hominem in amaritudine anime, est enim, qui humiliat et exaltat circumspector Deus. Sufficienter comendat se Phariseus, qui dicit se nec apertum, nec occultum esse peccatorem: Contra hoc, quod dicit Eccl. 7.a. Non te iustifices apud Deum, quoniam cognitor cordis ipse est, Prv. 18.c. Iustus prius accusator sui est. Item Prv. 27.a. Laudet te alienus et non os tuum, extraneus et non labia tua. Beda. Meliorum virtutibus inspectis humiliemur, ut dicat unusquisque: Domine, non sum sicut ceteri servi tui, casti, sobrii. Vel per Phariseum istum negotiatores seculi designantur, qui sub specie negotiationis multa dolose et iniuste acquirunt. Eccl. 26.d. Difficile exuitur negotians etc.
marg.| {b} Ieiuno bis in sabbato Hact enus egit gratias de prima parte iustitie, id est quia malum non fecit. Nunc agit gratias de secunda, id est quod bonum fecit dicens Ieiuno bis in sabbato id est in Hebdomada. Nomine sabbati septimana censetur, que tota secundum Hebreos a sabbato dominatur. A ieiunio, sive abstinentia se commendat, quia ieiunium pestem corporis sanat, ut dicit Hieronymus: De quo dicit Ambr. Vide quanta sit virtus ieiunii, ut sputo suo ieiunus homo serpentem interficiat, multo fortius spiritualem. Augustinus Eva quamdiu abstinuit, virgo fuit et in paradiso permansit, sed quam cito preceptum abstinentie violavit, libidinis corruptionem sensit et a paradiso eiecta fuit. Postea commendat se ab eleemosyna dicens.
marg.| {c} Decimas do omnium, que possideo Do d icit, cum deberet dicere reddo, quia debentur ex precepto Domini. Mal. 3.c. Inferte omnem decimam in horreum meum etc. Augustinus Redde decimas, aliter deduceris ad partem decimam Angelorum, que de celo cecidit in infernum. Decimam debet homo dare, quia est decima creatura. Prime enim novem creature, sunt novem ordines Angelorum, decima autem creatura est homo. Est autem decima quasi census Deo debitus pro celesti hereditate. Et certe qui non reddit censum, merito perdit agrum. Quantum autem Deo displiceat, qui non reddit ei decimas, dicit Mal. 3.b. Si affiget homo Deum, quia vos configitis me. Et dixistis, in quo configimus te ? In decimis et primitiis, quas non redditis, supple. Unde sequitur: In penuria vos maledicti estis. Hic Phariseus typus est superborum, qui se de bonis suis iactare consueverunt. Unde Gregorius super hunc locum, quatuor species tumoris distinguit. Prima est, cum quis bonum, quod habet, a se habere estimabat, vel qui bonum, quod facit, sibi attribuit, ut Nabuchodonosor. Dn. 4.f. Nonne hec est Babylon. magna, quam ego edificavi etc. Contra hanc dicitur 1Cor. 4.b. Quid habes, quod non accepisti etc. Secunda est, cum homo bonum, quod habet, a Deo quidem se habere confitetur, sed pro meritis suis. Contra quod dicit Apostolus 1Cor. 15.b. Gratia Dei sum id quod sum. Tertia est, cum homo simulat se habere bonum, quod non habet, quod est vitium hypocritarum. Et hec iactantia rapina est, qui enim avidus est laudis, rapit opinionem sanctitatis. Unde Iob. 27.b. Que est spes Hypocrite, si avare rapiat et non liberet Deus animam eius ? Quarta est, cum despectis ceteris appetit homo singulariter videri habere, quod habet. Hac specie tumoris laborat hic Phariseus. Qua etiam laborasse videtur Elias 3Rg. 19.c. ubi dicit: Prophetas tuos occiderunt et remansi ego solus, cum tamen plures remansissent, qui non curvaverunt genua sua ante Baal, ut ibidem dicit Dominus. Sequitur.
marg.| {d} Et publicanus a longe stans quod est signum humilitatis, quam operatur consideratio proprie infirmitatis Iob. 5.d. Visitans speciem tuam non peccabis sup. 5.b. Exi a me, Domine, quia homo peccator sum.
marg.| {e} Nolebat nec oculos ad celum levare Sicu t cantatur de David 2 Par. ult. Peccavi super numerum arene maris et multiplicata sunt peccata mea et non sum dignus videre altitudinem celi pre multitudine iniquitatis mee. Hic dicit Beda. Sicut humilis non audet appropinquare, {6. 240rb} ut Deus appropinquet, ita non aspicit, ut aspiciatur etc. Summa est: Qui ad Deum ascendere formidat ex humilitate, Deus ad eum accedit, conscientiam premit, id est humiliat, sed spem sublevat, mentem ad Deum erigendo. Iob. 22.d. Qui declinaverit oculos suos, ipse salvabitur. Beda. Nolebat oculos ad celum levare, quod perfectum est, ut celum posset ad se inclinare.
marg.| {f} Sed percutiebat pectus suum dicens: Deus etc.   Tria notantur in pectoris percussione. Est enim ibi lesio, per quam significatur contritio ; et sonus, per quem significatur confessio ; et manus appositio, per quam significatur satisfactio. He sunt tres partes penitentie, que est via redeundi ad Deum: De qua Ex. 5.a. Deus Hebreorum vocavit etc. Debet autem esse discreta tota penitentia. Unde per pectus discretio designatur. Propter quod precipitur in lege, ut pectus cum armo cedat in partem sacerdotis, qui debet pre ceteris discretione vigere. Preter hec etiam in pectoris tunsione dimittuntur venialia, que octo modis, sive octo remediis dimittuntur, id est confessione oris, pectoris tunsione, aque benedicte aspersione, cordis contritione, dominica oratione, Crucis signatione, sacra Communione, iniuriarum condonatione. Unde, Confiteor, tundo, respergor, conteror, oro: Signor, edo, dono, (id est condono,) per que venialia pono. Eccl. 28.a. Relinque proximo tuo nocenti te etc.
marg.| {g} Deus propitius esto mihi peccatori Hec est brevis oratio et valde utilis Deus qui solus potes propitius esto mihi peccatori Beda. Peccatum suum agnoscit, ut Deus ignoscat. Non dicit peccanti, sed peccatori, ut gravius se accuset.
marg.| {h} Amen dico vobis, descendit hic iustificatus nond um forsan plane. Iam enim a culpa, sed nondum forsan a pena. Argumentum, quod aliorum contumelie non iustificant.
marg.| {i} In domum suam ab illo id est plus quam ille. Vel ab illo id est ad comparationem illius. Simile Ier. 3.d. Iustificavit animam suam adversatrix Israel, comparatione prevaricatricis Iude. Ez. 16.f. Iustificasti sorores tuas in omnibus abominationibus. Et infra. Iustificate enim sunt a te.
marg.| {k} Quia omnis, qui se exaltat etc.  Posi ta Pharisei et Publicani controversia, ponitur iudicis sententia, ut caveatur superbia. Et continua sic. Quare descendit hic iustificatus etc. Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur, supra 14.c. Idem et Mt. 23.b. Beda. Ante ruinam exaltabitur cor et ante gloriam humiliabitur. Ante ruinam etc. quasi ruinam precedit exaltatio. Vel potest exponi ante pro ad, quia cor hominis exaltatur et intumescit ante ruinam et ad ruinam et tumor superbie quasi presagium est ruine Solet enim homo intumescere propinqua ruina. Prv. 16.c. Contritionem precedit superbia et ante ruinam exaltabitur spiritus.
marg.| {l} Et qui se humiliat, exaltabitur ] Iob. 22.b. Qui humiliatus fuerit, in gloria erit et qui inclinaverit oculos suos, ipse salvabitur etc. Eccl. 20.b. Est propter gloriam minoratio et est, qui ab humilitate levabit caput.
marg.| {m} Afferebant autem etc.  Tert ia pars. Data sententia Domini super controversia Pharisei et Publicani, offeruntur parvuli magistro humili ad benedicendum, ut ostendatur, quod tales pertinent ad eius regnum, tamen illi, qui obtulerunt, putabant, quod continentia corporalis magis placeret ipsi, quam munditia mentis. Unde Chrysostomus dicit. Pueros castitate mundos obtulerunt, putabant enim, ut tantum corpore mundos laudaret et non voluntate, cum tamen e contra sit. Unde Ps. 44. Omnis gloria filie regis ab intus etc. per oblationem ergo infantium significatur, quod omnes, illi, qui, ad eius regnum pertinent, sint infantes, non etate, sed virtutis similitudine. Unde Mt. 18.a. Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum celorum. Et hoc est. Afferebant autem ad illum homines regionis illius.
marg.| {n} Et infantes, ut eos tangeret Ier. id est ut manu et voce eis benediceret. Nota vero, quod Dominus tribus modis tangit. Primo flagellando. Iob. 19.c. Miseremini mei etc. {6. 240va} Secundo interius consolando. Dn. 8.e. Cum loqueretur ad me, prolapsus sum pronus in terram et tetigit me et statuit me in gradu meo. Tertio, beneficia conferendo. Gn. 27.c. Accede huc, fili mi, ut tangam te. Horum puerorum creditur Martialis unus fuisse. Sequitur.
marg.| {a} Quod cum viderent discipuli, increpabant illos Beda. Non, quia nollent infantes manu et voce salvatoris benedici, sed quia putabant eum importunitate offerentium posse lassari. Unde videtur innuere. Beda., quod non poterat lassari Dominus. Contra Io. 4.a. Iesus autem fatigatus ex itinere sedebat. Solutio: Fatigatus fuit et lassus multoties, sed non ad similitudinem hominum, quia illi necessitate, iste sola voluntate, quia assumpsit talem naturam, qua posset fatigari. Vel lassabatur ut homo, non ut Deus. Secundum Ambrosium et Beda.m. Apostoli videntes parvulos de gentibus Domino offerri, intelligebant in hoc Sancto salutem gentium prefigurari. Increpabant ergo eos, per idipsum ostendentes, quia primo vellent populum suum salvari et postmodum gentem introduci, utriusque enim salutem optabant. Unde et pro muliere Chananea orasse leguntur, que gentilis erat: Mt. 15.d.
marg.| {b} Iesus autem convocans illos dixit: Sinite pueros venire ad me Prv. 9.a. Si quis est parvulus veniat ad me. Is. ult. a. Ad quem respiciam nisi ad pauperculum et contritum spiritu ? Prv. 3.d. Noli prohibere benefacere eum, qui potest etc.
marg.| Beatus Bernardus.: Herodiana crudelitas et Egyptiaca malitia est, nascentem persequi Salvatorem et allidere parvulos Israel.
marg.| {c} Et nolite vetare eos Augustinus Nemo prohibeat languidos venire ad medicum. Chrysostomus Si sancti futuri sunt, quid vetatis filios ad patrem venire ? Si peccatores futuri sunt, ut quid sententiam damnationis profertis, antequam culpam videatis ? Quales modo sunt, meum est, quales futuri sunt, ipsorum est. Quod meum est, honorate, quod ipsorum erit, miserebimini.
marg.| {d} Talium est enim regnum Dei Tali um, id est innocentiam puerilem imitantium. Hieronymus: Non ait, istorum, sed talium, ut ostendat non etatem, sed mores regnare, quasi dicat: humilium est regnum celorum. Mt. 5.a. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum. Sive regnum celorum dicatur gloria, sive gratia, sive sapientia. Prv. 11.a. Ubi humilitas ibi sapientia. Prv. 29.d. Humilem spiritu suscipiet gloria. Iac. 3.b. Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Recte autem per pueros, humiles designantur, quia sunt paucis contenti. Eccl. 29.d. Initium vite hominis aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem. Item in imo, seu in pulvere sedent. Is. 47.a. Descende, sede in pulvere. Item sine malitia sunt. 1Cor. 14.d. Malitia parvuli estote. Item simplices sunt, id est sine duplicitate. Prv. 3.d. Cum simplicibus sermocinatio eius. Sap. 1.a. In simplicitate cordis querite illum. Item innocentes sunt. Iob. 22.d. Salvabitur innocens, salvabitur autem munditia manuum suarum. Item verecundi sunt. SENECA. Verecundia bonum in adolescente signum. Eccl. 26.c. Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata.
marg.| Item sine solicitudine sunt. Mt. 6.d. Ne soliciti sitis anime vestre, quid manducetis. Item non servant iram. Eph. 4.c. Sol non occidat super iracundiam vestram. Item largi sunt. Prv. 22.b. Victoriam et honorem acquirit, qui libenter dat munera. Gal. 2.d. Tradidit semetipsum pro me. Item veraces sunt. Apc. 14.a. In ore ipsorum non est inventum mendacium. Eph. 4.f. Deponentes omne mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo. Item non pudet eos mendicare panem. Lam. 4.a. Parvuli petierunt panem etc. Item casti sunt 1Tim. 5.d. Teipsum castum custodi. Mt. 19.b. Sunt Eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum celorum. Item sunt obedientes. Eph. 6.a. Filii obedientes estote parentibus vestris. Ecclesiast. 3.a. Filii sapientie Ecclesia iustorum et natio illorum obedientia et dilectio. Item promissionibus hilarescunt. Nm. 14.e. Parvulos introducam in terram, que vobis displicuit. Item amant se {6. 240vb} mutuo. Sir. 13.c. Omne animal diligit sibi simile. Item non confidunt in se. Ier. 17.a. Maledictus, qui confidit in homine et ponit carnem brachii sui. Item clamorem referunt ad parentes, ut vindicent eos. Sir. 28.a. Qui vindicari vult a Domino, inveniet vindictam. Item homines personatos expavescunt. SENECA. Pueri hos amant, cum quibus ludere consueverunt. Item diligunt pulchra vestimenta Ecclesiast. 9.b. Vestimenta tua omni tempore sint candida. Item cito plorant et rident. Ecclesiast. 3.a. Tempus flendi et tempus ridendi. Io. 16.d. Plorabitis et flebitis vos, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Qui has viginti puerorum proprietates haberet, revera ipsius esset regnum celorum.
marg.| {e} Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer id est quicumque innocentiam, quam habet puer beneficio etatis, sibi non comparaverit merito virtutis.
marg.| {f} Non intrabit in illud Hbr. 11.b. Credere oportet accedentem ad Deum, quia est et quia inquirentibus se remunerator sit. Beda. exponit hoc moraliter, intelligens per regnum Dei doctrinam Evangelicam, per quam venitur ad regnum Dei. Hanc ergo iubemur accipere sicut pueri, id est sine contradictione et simpliciter, sicut puer non contradicit magistro suo, sed ex simplicitate acquiescit. Eccl. 5.c. Esto mansuetus ad audiendum. Iac. 1.c. In mansuetudine suscipite insitum verbum.
marg.| {g} Et interrogavit eum quidam princeps dicens: Magister etc.  Non est loco suo posita hec principis interrogatio et Domini responsio. Legitur autem Mc. 10.c. quia Dominus erat in domo et docebat, cum egressus in via esset, accessit ad eum quidam, qui proposuit ei huiusmodi questionem. Et quidem Lc. dicit principem, Mt. 19. dicit adolescentem. Lc. autem, licet hoc post precedentia non sit secutus, eleganter tamen precedentibus continuavit. In precedentibus namque tradiderat doctrinam imperfectionis, post quam congrue sequitur doctrina perfectionis, ad quam pertinet, quod hic subditur: Unde congrue precedentibus annexum est. Docuerunt enim Dominus de fide, ubi dictum est de grano sinapis: Addidit etiam de modo orandi et de humilitate, que omnia tenentur habere etiam imperfecti. Tenentur enim fidem habere et orare et humiles esse: Quod autem sequitur, solis congruit perfectis. De hoc principe, sive adolescente dissentire videntur Amb. et Hieronymus: et Beda. Ambrosius. enim et Hieronymus: improbant eum, plane asserentes, quod accesserat animo tentandi, non discendi. Quod ex duobus astruunt, scilicet ex verbo Domini ipsum arguentis, ubi dicit: Quid me dicis bonum et in eo etiam, quod audito consilio Domini, contristatus est. Beda. vero approbat eum, dicens, quod simpliciter accesserit. Quod ex eo probat, quia Mc. 10.c. dicitur intuitus eum fuisse Iesus. Non enim dicitur Deus intueri, nisi quos respicit oculo misericordie, sicut dicitur intuitus Petrum fuisse Iesus, id est oculo misericordie respiciens. Plane ergo dissentire videntur. Sed potuit esse, ut in primis modo tentantis accessisset, postea ex verbis Iesu animum humiliasse et sic uterque potest verum dixisse, secundum diversos status unius actionis. Vel forte fuerunt diversi: Nam Hieronymus: videtur loqui de illo, de quo dictum est Mc. 10. de quo non agitur hic.
marg.| {h} Magister bone Chrysostomus Significat laudatores Sanctorum, non imitatores.
marg.| {i} Quid faciens vitam eternam possidebo ? Secu ndum Ambrosium et Hieronymum est hec versuta interrogatio et ideo subtiliter ei respondet Dominus, arguens eum de duobus, scilicet et quia loquitur contra rei veritatem et contra consuetudinem loquendi. Quia ergo iste vocaverat eum magistrum bonum et non Deum, vel Dei filium, ostendit Dominus, quemlibet sanctum hominem comparatione sui non esse bonum. Unde Iob. 25.a. Numquid iustificari potest homo comparatus Deo ? Item Iob. 4.d. Numquid homo Dei comparatione iustificabitur ? quasi dicat: non. Ibi enim dicit Glossa Humana iustitia divine comparata iniustitia est: Et hoc est.
marg.| {6. 241ra}{a} Quid me dicis bonum id est quam rem bonam me, dicis esse ? quasi dicat: non sum talis bonus, ut putas, aliquis bonus homo non Deus. In hoc ergo contra rei veritatem loquitur, appellans eum magistrum bonum et non Deum, quia magistrum bonum dicit, putans eum purum hominem esse: Ideoque Dominus arguit eum dicens. Quid me dicis bonum cum nemo bonus sit nisi solus Deus id est nisi solus homo Deus, ut scilicet per nemo excludantur soli homines, non Angeli. Solus namque Deus vere bonus est, id est Christus solus a conceptione immunis a peccato. Ita arguit eum Dominus, quia loquitur contra rei veritatem. Et secundum hoc iste potest esse sensus Quid id est cur.
marg.| {b} Me dicis bonum cum non credis esse Deum ? De hoc ergo arguit eum, quia non credit eum esse Deum, Mt. 19. dicit, Dominum respondisse. Quid me interrogas de bono. Et utrumque respondit Dominus, ut dicit Augustinus de concordia Evang. ut alterum referatur ad illud: Quid boni faciam, alterum ad illud: Magister bone. Vel sic Quid id est cur me dicis bonum quem non vis imitari in bono, vel quem bonum sentire non potes ? quasi dicat: bonus sum, sed non tibi, quia non sentis ? Ps. 33. Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus, id est dulcis 1Pt. 2.a. In eo crescatis in salutem, si tamen gustatis, quoniam dulcis est Dominus. Et secundum hunc sensum loquitur contra loquendi consuetudinem, quasi dicat: Dominus, quid me dicis bonum, cum non sim tibi. Nam secundum loquendi usum non consuevimus dicere bonum, vel malum, nisi in respectu. Unde dicimus, quia pena eterna mala est, quia mala patientibus licet in se bona. Et secundum hanc expositionem erit hoc solum de reprehensione.
marg.| {a} Quid me dicis bonum nec quod sequitur annectetur sicut prius. Modo resume secundum Beda.m. Et interrogavit etc.
marg.| Reddit causam Beda. in Glossa quare quesierit iste. Et est summa, quia Dominus locutus fuerat parabolice dicens. Quicumque non acceperit regnum Dei, sicut puer etc. Iste autem ex simplicitate non intellexerat, ideo querit aperte sibi dici Magister bone, quid faciens vitam eternam possidebo ? Non dicit, quid dicens, vel quid audiens, sed quid faciens vitam eternam possidebo, quia non audiendo, vel loquendo, sed magis faciendo acquiritur regnum celorum, Io. 6.d. Quid faciemus, ut operemur opera Dei bona, Iac. 1.d. Non auditores verbi, sed factores, Rm. 2.b. Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum, Mt. 19.b. Nosti mandata, hec fac et vives quid me dicis bonum Arguit eum, quia non confitetur eum Deum, vel Dei filium, non quia dicit eum bonum magistrum. Unde Io. 13.b. Vos vocatis me magister etc. Sequitur.
marg.| {c} Nemo bonus esse ntialiter, vel ex se, vel effective, vel perfecte.
marg.| {d} Nisi solus Deus qui essentialiter et ex se bonus est, quia sua bonitas est sua essentia et non ab alio habet bonitatem, sed alii ab eo et ideo ex se et effective bonus est et non alii. Item nihil mali, vel defectus, aut diminutionis est in ipso et ideo perfecte bonus est, omnis autem creatura imperfectionem habet et diminutionem, quare patet, quod solus Deus bonus est, ut diximus, essentialiter, ex se, effective, perfecte et omne bonum ab ipso solo est tamquam rivulus a fonte, Iac. 1.c. Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum.
marg.| {e} Mandata nosti enun tiative et interrogative potest legi. De notitia mandatorum querit Dominus, ut satisfaciat interrogationi illius, quam interrogaverat Quid faciens vitam eternam possidebo ? quasi dicat: notitia et observantia mandatorum ducit ad vitam eternam. Unde supra e. Hoc fac et vives, Prv. 4.a. Custodi precepta mea et vives. Et Infra c. Custodi ea in medio cordis tui, vita enim sunt invenientibus ea et universe carni sanitas. Hoc nescivit Hippocrates. Is. 58.a. Scire vias meas volunt quasi gens, que iustitiam fecerit. In hoc etiam, quod querit: Nosti mandata, innuit, quod debemus magis studere ad notitiam mandatorum, quam aliorum, que non sunt tam necessaria ad salutem, Eccl. 3.c. Altiora te ne quesieris et fortiora te ne scruteris, sed que precepit Deus, cogita illa semper.
marg.| {f} Non occides manu , vel mente, vel beneficii subtractione. Augustinus Pasce fame morientem, quem si non paveris, occidisti.
marg.| {g} Non mechaberis effe ctu, vel affectu. Mt. 5.d. Dictum {6. 241rb} est antiquis. Non mechaberis, ego autem etc.
marg.| {h} Non furtum facies rem alienam iniuriose contrectando, non parentibus occulte subtrahendo, Prv. 28.d. Qui subtrahit aliquid a patre suo, vel a matre etc.
marg.| {i} Non falsum testimonium dices Prv. 19.b. Falsus testis non erit impunitus.
marg.| {k} Honora patrem tuum et matrem quasi dicat: nosti hec mandata ? Vel remissive, Honora patrem tuum et matrem reverendo, obediendo, subveniendo, Eccl. 3.a. Qui honorat patrem suum, vita vivet longiore et qui obedit patri, refrigerabit matrem. Item eodem b. qui timet Dominum, honorat parentes et quasi Dominis serviet his, qui se genuerunt. Ambrosius. Primus gradus pietatis est iste: Nam hos auctores tibi voluit esse Deus, honora obsequiis, abstineas a contumeliis, quia nec vultu ledenda est pietas parentum. Est autem honor non solum honorificentie, sed et largitatis, queritur, quare non hic ponit tria mandata prime tabule. Item quare non duo ultima de concupiscentia. Item quare converso ordine ponit hic quinque, quia primum de secunda tabula est: Honora patrem etc. Ad primum dic, quod Dominus respondet ad interrogata querentis. Quid faciendo etc. non dicit: quid credendo, tria autem prima mandata plus sunt ad fidem, quam ad opera. Preterea, ut dicit Mt. 10.c. Iste adolescens erat, unde instruendus erat in activa. Ad secundum, quod duo ultima comprehendit sub secundo et tertio posito, scilicet. Non mechaberis, non furtum facies etc. quia iam exposuerat Mt. 5.e. Qui viderit mulierem etc. Ad tertium, quod lex vetus finaliter erat ad cohibendum manum servorum, nova principaliter ad informandum animum et manum filiorum et ideo hic ultimo ponit affirmativa mandata, quia et Mattheus ponit ultimo hoc: Diliges proximum tuum etc. Et sic fit Tb. 4.c. Quod ab alio oderis fieri etc. ut Mt. 7.b. Omnia quecumque vultis etc.
marg.| {l} Qui ait: hec omnia custodivi a iuventute mea Hieronymus: Mentitur. Si enim proximum suum diligeret sicut seipsum, non esset tristis, cum sua pauperibus dare iuberetur. Chrysostomus Nativitas Iudaici populi, exitus de Egypto iuventus ex tempore Moysis, in Ps. 50. Deus docuisti me a iuventute et usque nunc, id est tempore Regum et usque ad senectam. Et Infra donec annuntiem brachium tuum, id est Christum.
marg.| {m} Quo audito id est eius responsione accepta.
marg.| {n} Iesus ait ei Iesu m congrue nominat, non Dominum, quia salvare vult.
marg.| {o} Adhuc unum tibi deest Glossa Ad perfectionem. Et distinguunt quidam hic perfectionem, scilicet que congruit contemplativis et claustralibus et de hac dicitur hic. Sed Prelatis congruit animam pro ovibus ponere in articulo necessitatis, diaconibus et sacerdotibus, qui non sunt Prelati, congruit continentia, coniugatis habere vitam in patientia et mortem in desiderio. Sed revera summa est perfectio, relinquere omnia, unde dicit.
marg.| {p} Omnia, quecumque habes non partem.
marg.| {q} Vende et da pauperibus Da g ratis, libere, libenter, non vende, non tarda, non tristare 2Cor. 9.b. Unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus.
marg.| {r} Pauperibus non divitibus, Is. 58.c. Frange esurienti panem tuum sup. 14.d. Cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, cecos et beatus eris.
marg.| {s} Et ]   sic dando.
marg.| {t} Habebis thesaurum in celo non in terra. Chrysostomus Quid terre tradis aurum ? Videturne tibi terra dignior dominatore ? Mt. 6.c. Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra, ubi erugo et tinea, id est invidia et vana gloria demolitur. Thesaurizate autem vobis thesauros in celo, ubi etc. Is. 45.a. Dabo tibi thesauros absconditos, Dt. 33.c. Qui inundationem maris quasi lac sugent etc. Iob. 22.b. Dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos.
marg.| {u} Et veni cred endo, operando, sequere me Beda. Non sufficit relinquere sua, nisi sequatur Dominum imitando.
marg.| {x} His auditis contristatus est Beat us Hilarius. Hec est tristitia, que mortem operatur secunde Cor. 7.c. He sunt spine et tribuli, que semen Dei suffocaverunt, Mt. 13.c. Letitia cordis est, bonam conscientiam habere ad Deum, Prv. 15.b. Secura mens quasi iuge convivium etc. Et quare tristis erat.
marg.| {6. 241va}{a} Quia dives erat valde Beda. Possidens cum amore. Beda. Facilius sacculus contemnitur, quam voluntas. Multi enim divitias relinquunt amore Dei, dolentes tamen et flentes, licet enim proximum diligant, seipsos iure magis diligunt et ideo suis usibus divitias potius cupiunt quam aliis, quibus tamen totas distribuunt, monente Deo, quem sibi preferunt. Sic martyres carnem suam nimirum, quam diligunt, inviti martyrio tradunt, sed tamen propter Dominum tradere non dubitant. Unde: Euntes ibant et flebant etc.
marg.| {b} Videns etc.  ex r esponsione Domini, quam tamen quesierat et vera et utilis erat. Sic multi consilium querunt aliquando de statu suo, vel de vita et cum datur eis sanum et bonum consilium, contristantur, si non placet. De quibus dicit Salomon Prv. 18.a. Non recipit stultus verba prudentie, nisi ea dixeris, que versantur in corde suo. Chrysostomus dicit, quod iste adolescens significat laudatores Sanctorum, non imitatores. Multi enim commendant vitam iustorum, sed nolunt vivere sicut iusti. Sicut Balaam: Nm. 23.b. Moriatur anima mea morte iustorum etc.
marg.| {c} Dixit Domi nus, scilicet.
marg.| {d} Quam difficile etc. id est cum amore possident et in eis confidunt.
marg.| {e} In regnum Dei intrabunt nec impossibile, sed difficile ait, quia difficulter divitie contemnuntur. Et si licitum sit divitias habere, sed non amare, tutius est tamen et maius, nec habere, nec amare. Beatus Bernardus. Excusant se aliqui dicentes: Abraham, Isaac et Iacob terrenas divitias habuerunt, sufficit esse sicut illi fuerunt: Quid respondebimus novis imitatoribus sanctorum veterum ? Imponant vitulos super altare et hircos immolent, hoc enim fecit Abraham et patres, quibus meliores non sumus. Sed dicunt, ubi revelata veritas, ista transiere. Quid igitur, si ipsas temporales divitias umbram fuisse dixerimus futurorum ? Denique quid nisi terrena possident, quibus sola terrena promissa sunt ? Beda. Difficile divitie contemnuntur, sed de omnibus tutius est, divitias nec habere, nec amare. Habere enim periculosum est, quia aditum regni reddit difficilem. Unde hic dicitur: Quam difficile etc. Amare vero perniciosum est, quia aditum regni facit impossibilem. Eccl. 5.b. Qui amat divitias, fructum non capiet ex eis. 1Tim. 6.b. Qui volunt divites fieri, incidunt in laqueum diaboli. Habere igitur et amare divitias, malum est avari ; non habere et amare, malum est cupidi ; habere et non amare, bonum est secularium iustorum: non habere et non amare, bonum est claustralium perfectorum. Sequitur.
marg.| {f} Facilius etc.  hic facilius non ponitur comparative proprie, quia sic oporteret, ut res positivi conveniret utrique termino comparationis, sed alteri magis. Item non ponitur elective, quia sic oporteret, ut res positivi removeretur ab uno et poneretur in alio. Ponitur igitur abusive. Unde sensus est facilius id est minus difficile, id est minus impossibile. Unum enim impossibile aliquando videtur magis impossibile alio. Hoc enim potest ratione argui, ut cum magis impossibile sit hominem asinum esse, quam asinum esse equum, quia accommodatior est natura asini equo, quam natura hominis asino. Itaque cum impossibile sit camelum transire per foramen acus et impossibile sit divitem, id est amatorem divitiarum, id est cum amore divitiarum in regnum Dei intrare, magis impossibile est hoc, quam illud, quia illud potest Deus facere, non ledendo iustitiam, hoc nequaquam, immo non potest Deus facere, ut aliquis cum amore divitiarum intret, quia ad hoc, quod camelus intret per foramen acus, repugnat tantum natura, ad hoc autem, quod dives intret in regnum Dei, repugnat natura simul et iustitia et culpa. Unde Beatus Bernardus. Camelus unum solum pondus habet, dives duo, unum terrenarum possessionum, aliud peccatorum. Primum in morte deponitur. Unde Iob. 1.c. Nudus egressus sum de utero matris mee et nudus revertar ilLc. 1. Timot. 6.b. Nihil intulimus in hunc mundum, haud dubium, quia nec auferre quid possumus. Eccl. 5.c. Divitie conservate in malum Domini sui, pereunt enim in afflictione pessima. Sicut egressus est nudus de utero matris sue, sic et revertetur et nihil auferet secum de labore suo. Exemplum de magno Saladino. Aliud pondus, velit, nolit, moriens retinetur, nisi ante mortem depositum fuerit per confessionem. Unde Hbr. 12.a. Deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum {6. 241vb} per patientiam curramus ad propositum nobis certamen. Eccl. 17.c. Ante mortem confitere, a mortuo enim quasi nihil petit confessio. Verumtamen hoc exponitur multipliciter. Est enim acus instrumentum, quo consuuntur vestes. Secundum hoc sensus est. Facilius est etc. id est minus impossibile, ut predictum est. Et dicit Beda. rationem in Glossa qui multiplicandis divitiis incumbunt, alterius vite gaudia contemnunt. Gregorius. Tunc recte nos habuisse divitias ostendimus, cum ablatas equo animo toleramus. Chrysostomus dicunt nobis Christiani, si noluisset nos Deus habere divitias, non creasset eas. Solutio. Creavit ut haberentur, non ut haberent. Ps. 75. Dormierunt somnum suum et nihil invenerunt etc. Chrysostomus Dicunt nobis Iudei, si voluisset Deus legem contemni, non cum tanta diligentia tradidisset. Solutio: Non vult contemni, sed intelligi spiritualiter.
marg.| Item sicut dicunt quidam et forte est verum, licet non sit autenticum, quod acus est quedam porta in Hierusalem, sic dicta propter parvitatem et quia inferior erat omnibus, non poterant per eam cameli transire nisi exonerati. Et si vera est ista narratio, tunc proprie ponetur: Facilius. Et est sensus. Facilius est camelum per foramen acus id est per aperturam illius porte   transire, quam divitem intrare in regnum Dei faci lius dicit, id est minus difficile, tamen possibile, quia camelus exoneratus et inclinatus poterat transire per illam portam, oneratus numquam: Sic dives deposito amore divitiarum et humiliatus potest intrare in regnum Dei, aliter non. Et certe difficilius est divitem deponere amorem divitiarum, quam camelum exonerari. Item acus est Christus, ut dicit Chrysostomus Rectus ut acus, cuius prima pars subtilis est et acuta, non perforata, sed perforans et significat Divinitatem, que impassibilis est, posterior pars grossa est et perforata et significat humanitatem, que passa est. Hec acus resarcivit tunicam nostre immortalitatis, que in Adam scissa fuerat per peccatum et dirupta. Hec acus consuit carnem spiritui et Iudaicum populum gentili et ruptam amicitiam Angelorum et hominum copulavit. Unde Ex. 26.a. dicitur: quod cortine tabernaculi facte erant opere plumario, id est acuali. Foramen huius acus est passio Christi. Unde Ct. 2.d. Veni, columba mea ; in foraminibus petre. Ier. 48.e. Estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis. Et secundum hoc, sensus est.
marg.| {f} Facilius est camelum id est quemlibet se peccatis onustum se reputantem.
marg.| {g} Transire in v itam eternam.
marg.| {h} Per foramen acus id est per fidem et imitationem Passionis Christi.
marg.| {i} Quam divitem id est spiritualibus divitiis se ambulare reputantem, vel de temporalibus superbientem, Intrare in regnum Dei Iuxta hanc expositionem per camelum intelligitur peccator, quia ei conveniunt proprietates cameli, quas ponit Chrysostomus In camelo enim gibbus videtur erectio, est autem depressio, sup. 14.c. Qui se exaltat etc. Item dorsum est sella et sarcinam tenet. Ps. 128. Supra dorsum meum fabricaverunt etc. Item impossibile est collum erigere, cum vult, sicut possunt cetera animalia prona, sup. 13.b. Erat mulier, que habebat spiritum etc. Item impossibile est erecto collo aspicere deorsum etc. Iob. 6.c. Involute sunt. Item crura corpus excedunt in longinquum et ita peccatores maiora proponunt, quam sunt, ita ut semper videantur esse maiores, quam sunt. Mt. 24.b. Ve pregnantibus etc.
marg.| Item semiplena est in eo munditia, quia ruminat. Lv. 11.a. Iob. 39.c. Terram ungula fodit. Item pes mollis est et amplectitur terram, non dissipatur ungulata animalia, sed concordat et sic per camelum potest intelligi quilibet peccator sicut dictum est, vel specialiter gentilis populus. Camelus enim habet membra enormia et quandam gibbositatem, que in gentili populo vitiorum exprimit enormitatem. Foramen acus, arcta via, que ducit ad vitam. Unde secundum hoc est sensus.
marg.| {f} Facilius etc. id est facilius est, gentilem populum se humiliare ad aggrediendum viam vite arduam et angustam, quam divitem, id est Iudeum de meritis gloriantem, vel divitem propter eloquia legis et Prophetarum, ad salutem habendam humiliari. Item camelus in bono potest accipi. Illud enim animal humiliat se ad onera portanda et si ponatur virgula super genu eius, statim flectit genu. Camelus iste Christus est, sponte humiliatus ad suscipienda onera nostra. Is. 53.b. Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit Foramen acus est angustia Crucis. Per acum enim pungitivam punctiones et aculei passionis exprimuntur, per quam transivit Christus, ut nos transiremus post ipsum. Mi. 1.d. Dividet et transibunt per portam, egredientur per eam et {6. 242ra} transibit Rex coram eis. Iuxta hoc sensus est. Facilius est etc. id est facilius est, Christum pati, quam divitem converti ad Christum. Sequitur.
marg.| {a} Et dixerunt, qui hec audiebant admirantes et stupefacti.
marg.| {b} Et quis potest salvus fieri ? Quia intelligunt Dominum divites appellare amantes divitias, aliter scientes plures esse pauperes, ideo hic querunt: Quis potest etc. cum fere omnes habent, vel amant divitias, Augustinus Cum plures sint divites, quam pauperes, non hoc dixissent Apostoli, nisi in numero divitum intellexissent cunctos, qui divitias adipisci vellent.
marg.| {c} Ait illis etc.  ut scilicet per se a suis cupiditatibus divites convertantur.
marg.| {d} Impossibilia Chrysostomus: Hoc dicit, ut bonitatis illius investigabile pelagus humana estimatio non apprehendat, sed victa miretur.
marg.| {e} Possibilia sunt apud Deum cui nihil est impossibile, sup. 1.d. Non erit impossibile apud Deum omne verbum. Gn. 18.b. Numquid Deo quicquam est difficile ? Sed obiicitur. Divitem manentem, divitem salvari impossibile est apud Deum et apud homines, divisim vero, impossibile est et apud Deum et apud homines. Solutio: Apud homines impossibile est, ut dives pauper et superbus humilis fiat, quia homo spiritus est vadens et non rediens, sed apud Deum non est impossibile. Unde Beda. A cupiditate terrenorum ad caritatem eternorum Deus potest convertere et superbos humiles facere et sic potest divites salvare non manentes divites, sed qui fuerunt divites.
marg.| {f} Ait autem Petrus, Ecce nos dimisimus omnia de d ivitibus dederat Dominus sententiam, quia facilius est, camelum per foramen acus transire, quam divitiarum amatores regnum Dei intrare. Petrus e contrario, quia pauper erat, non de divitibus, sed de pauperibus vult audire sententiam, ut in utroque, id est in amatoribus divitiarum et contemptoribus earum audiamus sententiam divinam. Sed quia Petrus querit sententiam circa paucos, quia tantum circa discipulos, ideo de omnibus contemptoribus divitiarum pro Christo profert Dominus sententiam generalem, quia multo plura accipient in vita presenti et in futuro vitam eternam. Dicit ergo:
marg.| {g} Ecce nos dimisimus omnia Que omnia ? Navem et retia tantum. Unde ergo iactat se Petrus ? Respondeo, quia voluntatem habendi omnia dimisit. Unde confidenter dicit: Reliquimus omnia, quia cum pauca reliquisset Petrus, voluntatem omnium dimiserat. Unde Gregorius. Grandis fiducia, Petrus piscator erat, dives non erat, victum manu et arte querebat et tamen confidenter dicit: Nos dimisimus omnia. Super alium Evangelistam habetur in Glossa Quod omnia reliquerat et omnia, sibi retinuerat. Illa omnia reliquerat, de quibus ait Salomon. Omne, quod est sub sole, vanitas vanitatum et omnia vanitas. Illa omnia, sibi retinuerat, de quibus dicitur: quia Deus est omnia in omnibus. Bernardus. Recte, Petre et non ad insipientiam tibi, quia currentem sequi non poteras oneratus, qui exultat ut gigas ad currendam viam, Prv. 4.b. Currens non habebis offendiculum. Item
marg.| Beatus Bernardus.: Omnia reliquerunt Apostoli, non tantum possessiones, sed etiam cupiditates et eas maxime. Plus enim mundi concupiscentia, quam substantia nocet. Et hec fugiendarum divitiarum causa precipua est, quia aut vix, aut numquam absque amore valent possideri. Limosa enim et glutinosa est substantia mundi et cor humanum omnibus, que frequentat, facile adheret. Felices tantum liquet esse, qui exonerati sunt et sequuntur Dominum expediti. Arctissimum enim foramen nos exspectat et quem sequimur, si consequi volumus, per angustam portam ingredi necesse est, id est per foramen acus, quod sarcinas non admittet.
marg.| {h} Et secuti sumus te Hoc ideo additur, quia aliqui gentilium validius contempserunt terrena, quam Christiani, qui tamen non sunt Christum secuti et ideo addit, quod est perfectius Et secuti sumus te id est gressu corporis et affectu cordis et imitatione operis et assimilatione virtutis, quod perfectius {6. 242rb} est. Multi enim Philosophi divitias contempserunt, sed nihil profuit eis, quia non secuti sunt Christum, id est in virtutibus imitati. Ideo dicitur Petro: sequere me: Io. ult. g. Eccl. 23.d. Gloria magna est sequi Dominum, Ier. 17.c. Ego non sum turbatus te pastorem sequens, Io. 8.b. Qui sequitur me, non ambulat in tenebris. Ideo dixit quidam Mt. 8.c. Domine, sequar te, quocumque ieris.
marg.| {i} Qui dixit eis: Amen dico vobis, nemo etc. quasi dicat: non tantum de vobis Apostolis loquor, sed de omnibus. Quia.
marg.| {k} Nemo est, qui relinquit domum etc. id est spiritualia, que plura sunt terrenis, non numero, sed merito et dignitate. Est ergo sensus. Quicumque divitias temporales et affectus carnales propter me dimiserit, multo plura recipiet in futuro et etiam in presenti. In presenti quidem pro uno fratre carnali relicto recipiet multos fratres spirituales, qui verius diligunt, quam carnales, quia longe amplior est copula animarum, quam corporum, unde et liberius omnia sua sibi communicant et ita pro una domo recipit multo plures, sicut patet in religiosis, quia omnia sunt iustorum, Unde Augustinus Habe caritatem et omnia tua sunt, 1Cor. 3.d. Omnia vestra sunt, vos autem Christi. Item in presenti recipitur pro temporalibus relictis pregustatio future iucunditatis, que in centuplo plus valet, quam omnia temporalia. Unde Mc. 10.d. ait: Accipiet centies tantum nunc in tempore hoc. Et hoc est, quod dicitur Gn. 26.c. Seminavit Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum, benedixitque ei Deus et locupletatus est. Item in futuro recipiet premium glorie, multo maius merito et melius omni re temporali, sup. 6.f. Mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Chrysostomus: Pater diabolus, mater ignorantia, fratres et sorores socii et socie erroris, hi relinquendi sunt, quia aliter non habetur vita eterna. Mt. 10.d. Qui amat patrem et matrem plusquam me, non est me dignus. Item Chrysostomus: Assidue diabolus ex semine interdicti erroris generat filios et filias et ita ager, professio, aut dignitas unde vivit. Sequitur.
marg.| {l} Assumpsit autem etc.  Quar ta pars, in qua ostenditur, per quam viam venitur ad regnum, quia in precedenti ostensum est, quales pertineant ad regnum, scilicet pueri, id est innocentes. Via igitur, per quam venitur ad regnum, est passio Christi, per quam ipse ascendit. Unde infra, ultimo <capitulo>.d. Nonne oportuit, Christum pati etc. Hoc autem est generale in omnibus Evangelistis, post miraculorum magnificentiam, Passionis ignominiam et post vite eterne gloriam supponere, quod fit, ne discipuli subita Christi persecutione visa perturbati retro abirent. Et quia magis turbat dolor inopinatus animam, quam previsus et ideo sepe eis predicit. Sed quia id ipsum sepe dixerat generaliter discipulis, modo dicit specialiter duodecim, quos elegerat, tamquam secretarios. Dicit ergo Assumpsit etc. id est Salvator salvandi habens consuetudinem.
marg.| {m} Duodecim Apos tolos, per quos universitas salvandorum designatur propter partes septenarii, id est tria et quatuor, ex quibus surgunt duodecim, quibus Dominus revelat mysterium consilii sui, sicut dicitur Io. 15.b. Iam non dicam vos servos, quia servus nescit, quid faciat Dominus eius, vos autem dixi amicos, quia etc. Unde sequitur hic.
marg.| {n} Et ait illis secr eto, ut dicit Mt. 20.c. Propter quatuor. Primo propter vitandum scandalum pusillorum, qui de eius passione cito possent scandalizari, sicut Petrus, quia audita eius passione dixit ei: Absit, Domine, hoc a te: Mt. 12.d. Secundo propter exemplum, ut scilicet tu veniens ad claustrum, non multis reveles, sicut insalutato et ignorante Labam Iacob aufugit, Gn. 31.c. Unde Eccl. 37.a. Noli consiliari cum socero tuo et a zelantibus te absconde consilium, omnis consiliarius prodit consilium, sed est consiliarius in semetipso. De hoc dicit
marg.| Beatus Bernardus.: loquens in persona mundi. Noli inquit precipitanter agere, diu considera, diligenter intuere, magnum est, quod proponis et opus habens magna deliberatione, experire, quod possis, amicos consule, ne post factum penitere contingat. Hec est sapientia mundi, animalis, terrena, diabolica, inimica salutis, suffocatrix vite, mater tepiditatis eius, scilicet que Deo solet vomitum provocare. Cum enim Dei verbum esse non dubites, quid opus est deliberatione ? Vocat magni consilii Angelus, quid ergo adhuc consilium prestolaris ? Quis enim sapientior et fidelior illo ? Ab ore putei gehenne eripior et consilium petam ? Amicum consulat, qui non legit: Inimici hominis domestici eius: Mi. 7.b. Tertio propter documentum, ut scilicet ostendat, quod non sint passim omnibus revelanda consilia. Unde Eccles. 6.a. Multi pacifici, sint tibi et consiliarius sit tibi unus de mille. Quarto propter hypocrisim contemnendam, que cum vadit ad crucem, non secreto, sed publice hoc cunctis predicat. Unde Mt. 6.a. Cum facis eleemosynam etc. In hoc etiam, quod duodecim tantum hoc dixit, notatur, quod solis perfectis sunt {6. 242va} pandenda secreta. Per duodecim enim significatur perfectio. Est autem multiplex perfectio, scilicet Prelationis, Io. 15.b. Maiorem hac dilectionem etc. Io. 10.b. Bonus pastor etc. Item ordinis, Ex. 28.g. Feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis sue. Item professionis. Hbr. 5.d. Perfectorum est solidus cibus. 1Cor. b. Sapientiam loquimur inter perfectos. Item securitatis, Phil. 1.d. Cupio dissolvi etc. Prv. 28.a. Iustus, quasi leo confidens etc. Item sufficientie, Mt. 5.g. Estote perfecti, sicut pater etc. Ps. 16. perfice gressus meos in semitis tuis etc. Item cognitionis, 1Cor. 13.c. Cum venerit, quod perfectum est etc. Item comparationis, Gn. 6.b. Noe perfectus in generationibus suis. Item apprehensionis, Iob. 11.b. Forsitan vestigia Dei comprehendes et usque ad perfectum omnipotentem reperies, Ps. 138. Imperfectum meum viderunt oculi tui etc. Item naturalis, Ez. 28.c. Perfectus decore in deliciis paradisi Dei fuisti.
marg.| {a} Ecce In p resenti, contra differentes, Eccl. 5.b. Noli tardare converti ad Dominum et ne differas de die in diem.
marg.| {b} Ascendimus spon tanei et sani, contra illos, qui differunt penitentiam usque ad mortem, Eccles. 39.a. Sapiens cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, Lam. 3.d. Bonum est viro, cum portaverit iugum etc. In libro Prosperi. Remedia conversionis ad Deum nullis sunt cogitationibus differenda, ne tempus correctionis tarditate pereat. Qui enim penitenti indulgentiam promisit, dissimulanti diem crastinum non spopondit. Chrysostomus Ascendimus, non trahimur, nemo enim vocat, nemo compellit. Igitur cum videris eum in Cruce pendentem, ne estimes purum hominem, nam etsi posse mori est hominis, tamen velle mori non est hominis, Is. 53.c. Oblatus est, quia voluit.
marg.| {c} Hierosolymam que locus est Passionis, quam predicit, ut ex prescientia intelligatur eius divinitas et minus timeatur previsa adversitas, Chrysostomus Adversitas, que subito venit, nimium gravis est, quam vero precognoscimus et exspectamus, levior invenitur.
marg.| {d} Et consummabuntur etc.  Is. 50.c. Corpus meum dedi percutientibus, Ier. 11.d. Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam. Et arguuntur hic heretici dicentes ; Vetus Testamentum datum esse a Principe tenebrarum, iudicantes auctorem Veteris Testamenti severum et Moysen sanguinarium et Christum, contrarium legi predicasse, quia lex sine misericordia puniebat. Arguuntur etiam Pagani insultantes Christianis et Deum eorum de temeritate arguentes et si non peccaret, non veniret in Hierusalem, ubi occisus est, quasi non esset prescius sue mortis.
marg.| {e} Tradetur enim a Iu deis.
marg.| {f} Gentibus Pila to, scilicet et ministris Romanorum, Gn. 37.f. Fratres Ioseph tradiderunt eum Ismaelitis. Et Iud. 16.e. Uxor Samsonis, id est synagoga tradidit eum Philisteis.
marg.| {g} Et illudetur Chrysostomus: Deludunt verbum veritatis, qui simulant se sequi et de eo disputant, sine timore Dei, non proposito inveniende veritatis, sed studio subvertende. Item Chrysostomus: Traditus est Christus a Iudeis gentibus et nunc etiam traditur ad deludendum. Christus enim verbum est veritatis. Et quando vides scripturas Prophetarum et Evangelii traditas in manus falsorum sacerdotum et scribarum, non intelligis, quia verbum veritatis traditum est Principibus iniquis et Scribis ? Lam. 3.b. Factus sum in derisum tota die etc.
marg.| {h} Et flagellabitur et conspuetur Is. 50.c. Corpus meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus, faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. Iob. 30.b. Longe fugerunt a me et faciem meam conspuere non verentur.
marg.| {i} Et postquam etc. Chrysostomus: Verbum veritatis ausi sunt interficere cruce verbi mendacis.
marg.| {k} Et tertia die resurget Beda. Ut tam cita resurrectio evacuet scandalum Crucis. Os. 6.a. Vivificabit nos post duos dies et in tertia die suscitabit nos, id est suscitandos ostendet per resurrectionem. De hac materia habetur. Mt. 16.c. 17.b. 20.c. Mc. 8.d. 9.b. 10.e. Sup. 9.c. et hic. Et nota, quia dicuntur hic quinque illata Domino a Iudeis, que usque hodie quasi continue inferuntur eidem in membris suis. Traditur enim, illuditur, flagellatur, conspuitur, occiditur et hoc a summis Sacerdotibus. Traditur vere gentibus, cum regnum Ecclesie, seu gregis dominici traditur pueris, vel aperte malis. {6. 242vb} Unde conqueritur David. Deus venerunt gentes in hereditatem tuam, polluerunt etc. Et Dominus ipse dicit. Traditus sum et non egrediebar. Qui vero tradiderunt, dicit ipse Pilatus: Io. 18.f. Gens tua et Pontifices tui tradiderunt te mihi. Postea illuditur, quia populus traditus eruditione fraudatur et decipitur, non solum ab hereticis, qui intrant Ecclesiam propter defectum et negligentiam Prelatorum, sed etiam ab ipsis prelatis, Ier. 50.a. Grex perditus factus est populus meus, pastores eorum seduxerunt eos, 2. Pet. 3.a. Venient in novissimis diebus illusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes, Prv. 3.d. Illusores ipse deludet etc. Deinde vero flagellatur Dominus, quia populus angariis et iniuriis opprimitur undique. Unde Ps. 37. Ego autem in flagella paratus sum. Et alibi, Ps. 72. Et fui flagellatus tota die etc. Postea conspuitur, quia cultus eius vilipenditur et cultores eius, si qui boni sunt, ubique confutantur, Iob. 30.b. Faciem meam conspuere non verentur. Ibi Glossa Faciem eius conspuere, est iustos etiam in presentia confutare et in eorum contumelias verba fluxa, quasi fluentes salivas, mittere. Et postmodum occiditur, quia caritas populi per malum exemplum maiorum perditur et fides perverso dogmate corrumpitur. Deus autem caritas est, 1Io. 4.c. Et fides in corde tuo, Christus est in corde tuo et ita Christus occiditur, cum caritas et fides in populo perditur.
marg.| {l} Et ipsi scil icet Apostoli.
marg.| {m} Nihil horum intellexerunt tunc . Et assignatur triplex causa in Glossa quare non intellexerunt. Prima est, quia adeo tenerrime eum diligebant, ut nec eorum aures mortem eius audire sustinerent. Secunda, quia Deum esse credebant et ideo vix poterant credere eum moriturum. Tertia, quia putabant eum loqui parabolice, iuxta morem regionis.
marg.| {n} Erat autem etc.  Ubicumq ue enim aliquid de sua Passione loquebatur Dominus, ipsi putabant dictum allegorice, seu parabolice. Unde Beda. Quem maxime videre desiderant, eius mortem audire non poterant. Iudei vero bene intelligebant eum, quia hoc dicebat, quod ipsi facere cogitabant. Sequitur.
marg.| {o} Factum est autem etc.  Hic pretermittit Lc. de petitione matris filiorum Zebedei, que putans Dominum statim regnaturum in terra, petiit, ut duo filii eius sederent iuxta ipsum, unus ad dexteram et alius ad sinistram. Hoc autem habetur. Mt. 20.c. et Mc. 20.e. Qui e contrario pretermittunt ingressum Domini in Iericho et ceci illuminationem et progressum per Iericho et Zachei vocationem, seu conversionem, quod Lc. hic determinat. Pretermittit autem Lc. curationem duorum cecorum in exitu de Iericho, quod Mattheus et Marcus ponunt. Marcus tamen de uno facit mentionem, quia famosior erat. In canone tamen Marcus et Lc. conveniunt in illuminatione ceci. Sed hoc dicitur propter similitudinem operis, non propter identitatem. Quare autem Dominus venerit in Iericho, dicit Hieronymus:, quia scilicet multi latrones erant in Iericho, qui homines descendentes a Hierusalem in Iericho interficiebant, vel vulnerabant et ideo Dominus venit Iericho, ut vulneratos sanaret et multam turbam secum traheret, quod et fecit, sicut narrat Mt. 20.d. et Mc. 10.g.
Numérotation du verset Lc. 18,mystice 
marg.| Mystice. Per Iericho significatur mundus, qui sicut Luna mutatur 1Cor. 7.f. Preterit figura huius mundi, Eccl. 27.b. Stultus ut Luna mutatur, id est mundus. Per cecum significatur genus humanum, quod per peccatum Ade utrumque oculum amisit, iacens in tenebris culpe et ignorantie. Iesus autem venit Iericho, quando Christus factus est homo. Et tunc cecus illuminatus est, quia genus humanum fidei cognitionem recepit. Unde supra 2.e. Nunc dimittis servum tuum etc. Et in hoc docuit Dominus Prelatum descendere usque ad defectus et miserias sustinendas pro salute infirmorum. Hoc autem notabile est, quod Dominus in introitu Iericho unum solum sanavit, in exitu vero duos, quia plures post ascensionem et egressum a mundo sanavit, quam ante. Et hoc est, quod dicitur:
marg.| {o} Factum est autem, cum appropinquaret Iericho Iesu s, scilicet id est veniret in mundum in se humanos suscipiens defectus, hoc enim sonat Iericho, id est Luna, que semper est mutabilis. Sic et tu appropinqua Iericho, id est teipsum humilia et annihila propter ipsum, Phil. 2.a. {6. 243ra} Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu, qui cum etc.
marg.| {a} Cecus quidam id est genus humanum, vel peccator quilibet vere cognitionis lumine carens et tenebras culpe et ignorantie patiens.
marg.| {b} Sedebat terr enis amore inherens. Cecus vero dicitur proprie, aptus natus videre, non videns. Lapis enim non dicitur cecus etsi non videat, sic laicus proprie non debet dici cecus, sed clericus. Is. 42.d. Quis cecus, nisi servus meus ? Mt. 15.b. Sinite illos, ceci sunt et duces cecorum, 2. Pet. 1.b. Ministrate in fide virtutem etc. Cui non presto sunt hec, cecus est.
marg.| {c} Secus viam Chrysostomus: Iuxta veritatem. Unde Beda. Cecus sedet secus viam, dum incipit credere in ipsum, qui dicit: Ego sum via, veritas et vita. Io. 14.a.
marg.| {d} Mendicans id est rogans. Qui ideo rogavit, quia cecitatem et paupertatem suam cognovit. Multi enim sunt ceci et pauperes et superbi, qui mendicare erubescunt, quia seipsos non cognoscunt, Apc. 3.a. Dicis, quod dives sum et locupletatus et nullius egeo etc. Eccl. 25.d. Tres species odivit anima mea et aggravor valde anime illorum, Io. 9.g. Si ceci essetis, id est vos esse cecos cognosceretis, peccatum non haberetis, nunc autem, quia dicitis, videmus, peccatum vestrum manet. Mendicans etc. Nota, quia antiqui pauperes non erant ita importuni, sicut moderni, qui ore silebant et manu dicebant, unde dicebantur mendici, quasi manu dicentes.
marg.| {e} Et cum audiret turbam pretereuntem que sequebatur Iesum, quidam ut miracula nova viderent, id est curiosi, quidam ut observarent, ut malitiosi, quidam ut de panibus manducarent, id est mercenarii, quidam ut sanarentur, quorum alii boni, alii mali, quidam ut docerentur, ut discipuli, quidam ut obsequerentur, ut religiosi. Omnis autem hec turba sequens, bonitati et studiositati eius attestatur. Unde Chrysostomus: Testimonium studiosi agricole est messis fecunda et assidui Doctoris signum Ecclesia plena. Prv. 14.a. Ubi non sunt boves, presepe vacuum est, ubi autem apparent plurime segetes, manifesta est fortitudo bovis. Item in eod. d. In multitudine populi dignitas Regis etc.
marg.| {f} Interrogabat, quid hoc esset quia scire desiderabat, Multi sunt, qui numquam interrogant. Quare ? Quia scire non curant. Boni discipuli signum est libenter interrogare. Ecclesiast. 6.d. In multitudine Presbyterorum prudentium sta etc.
marg.| {g} Dixerunt autem ei, quod Iesus Nazarenus transiret cuiu s odorem senserat, sed non viderat. Nazarenus enim interpretatur floridus, Ct. 2.a. Ego flos campi, id est rosa, que crescit in Iericho, Eccles. 24.b. Et quasi plantatio rose in Iericho. Chrysostomus Rosa antequam videatur, sentitur. Notandum autem est, quod dicitur Iesus transire. Et revera multis transit, quia tempus salutis, sine salute transit eis. Propter quod dicit Apostolus, Cor. 6.a. Ecce nunc tempus acceptabile etc.
marg.| {h} Et clamavit dicens: etc. Chrysostomus Nihil solutum habebat, nisi vocem et ideo, qui pedibus non potest, voce sequitur:
marg.| {i} Iesu fili David, miserere mei et qui Amb. Homo pro hominibus factus, miserere hominis.
marg.| {k} Et qui preibant, increpabant eum, ut taceret, ipse vero multo Beda. Qui Iesum venientem preeunt, significant tumultus carnalium desideriorum, vel suggestionum demonum, vel turbam persecutorum. Secundum Ambrosium, Que mentem hominis sepe perturbant et orationem impediunt, ne a Domino audiatur. Lam. 3.c. Opposuisti nubem tibi, ne transeat oratio. Is. 59.a. Peccata vestra diviserunt inter vos et Deum vestrum et absconderunt faciem eius a vobis, ne exaudiret. Et hoc est, quod dicitur hic Increpabant eum, ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat
Numérotation du verset Lc. 18,moraliter 
marg.| Moraliter etiam iuxta litteram, preuntes et pauperem increpantes, sunt mundi sapientes et collaterales magnatum, {6. 243rb} qui pauperes fugant et prohibent, ne ante dominos suos appareant, vel aliquid ab eis petant. Unde Chrysostomus: Fatua sapientia hominum existimat iniuriam pati magnos viros, si a pauperibus honorentur. Quis enim pauper audet divitem publice salutare ?
marg.| {l} Ipse vero multo magis clamabat, fili David, miserere mei Chrysostomus Talis est natura fidei, quanto plus vetatur, eo magis accenditur, propter quod servi Dei in persecutionibus non vincuntur. Et infra. Virtus fidei in periculis secura est, in securitate periclitatur. Ambrosius. Oportebat tandiu clamare, donec resistentis sibi turbe strepitum vinceret, id est tam perseveranter orando, pulsando intendere, quousque consuetudinem desideriorum carnalium et ipsorum hominum carnalium turbam, studia spiritualia impedientem, fortissima intentione superaret.
marg.| {m} Stans autem Iesus Nota , quia transeundo audit, stando sanat, per quod significatur, quia secundum naturam, que fuit in motu et in transitu, id est naturam humanam, que fuit subiecta mutabilitati, nobis compassus est, secundum eam vero naturam, in qua manet stabilis, nos sanat, id est nobis gratiam prestat. Unde Beda. Iesus transiens cecum audit etc.
marg.| {n} Iussit illum adduci ad se Hieronymus: Quia cecus sequi non poterat, stat Dominus et vocari iubet, ne turba prohibeat. Sic debent facere magnates, stare scilicet et vocare ad se pauperes, ut audiant eorum querimonias et faciant iustitiam. Eccles. 4.a. Declina pauperi sine tristitia aurem tuam et redde debitum tuum, id est iustitiam, vel eleemosynam et responde pacifice in mansuetudine.
marg.| {o} Et cum appropinquasset, interrogavit illum, dicens, quid tibi vis faciam ? Non ex ignorantia querit, sed ideo ut rogetur, ut mentem ad orationem excitet.
marg.| Item Ambrosius. Interrogat, ut credamus, non nisi confitentem posse salvari. Et est argumentum, quod non sufficit cordis contritio, nisi addatur oris confessio. Et verum est, si quis tempus habet. Chrysostomus O Domine, quid interrogas, quod ipse oculis vides. Infirmitas clamat, quid vocem perquiris: Respondet. Non quero propter passionem, sed propter fidem. Tu, Domine, occultorum es cognitor et nescis ? Scio, sed volo, ut procedat et confiteatur, Rm. 10.b. Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio, fit ad salutem.
marg.| {p} At ille dixit: Domine, ut videam Chrysostomus Modo non dicit: Fili David, sed Domine, quasi dicat: filius David cecos illuminare non potest, filius autem Dei potest. Ideo interrogo, quid vis ? Tunc ille dixit, non fili David, sed Domine, volo, ut videam. Quandiu dixerat, fili David, suspensa est sanitas, mox ut dixit: Domine, infusa est.
marg.| {q} Ut videam lume n celi, sine quo nemo gaudet, Tb. 5.b. Quale gaudium erit mihi, qui lumen celi non video ? Eccles. 11.c. Dulce lumen et delectabile oculis videre solem.
marg.| {r} Et Iesus dixit ei: Respice, fides tua te salvum fecit Act. 15.b. Fide purificans corda eorum.
marg.| {s} Et confestim vidit et sequebatur illum Chrysostomus Bonum munus obtulit Christo. Quale ; Sequebatur eum.
marg.| {t} Magnificans Deum Ps. 33. Magnificate Dominum mecum, Sir. 43.d. Benedicentes Dominum, exaltate illum, quantum potestis, maior est enim omni laude.
marg.| {u} Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo cong ratulans sanitati ceci. Unde patet, quod compatiebatur infirmitati illius. Rm. 12.d. Gaudere cum gaudentibus etc. Vel etiam Deum laudabat pro magnitudine fidei, sibi inspirate, cuius merito impetravit lumen etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lc. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=57&chapitre=57_18)

Notes :