Capitulum 20

Numérotation du verset Lc. 20,1 

Et factum est in una dierum, docente illo populum in templo et evangelizante, convenerunt principes sacerdotum et scribe cum senioribus
Numérotation du verset Lc. 20,2 

et aiunt dicentes ad illum: Dic nobis in qua potestate hec facis? Aut quis est qui dedit tibi hanc potestatem?
Numérotation du verset Lc. 20,3 

Respondens autem Iesus1 dixit ad illos: Interrogabo vos et ego2 unum3 verbum respondete mihi.
1 Iesus Li448@ Rusch] om. Li448 Weber |
2 vos - et ego Rusch Weber ] inv. Li448@ |
3 unum Catena Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Lc. 20,4 

Baptismum Ioannis de celo erat
an ex hominibus?
Numérotation du verset Lc. 20,5 

At illi cogitabant intra4 se dicentes: Quia si dixerimus de celo
4 intra Rusch ] inter Catena Weber
dicet quare ergo non credidistis illi5?
5 illi Rusch Weber] ei Catena
Numérotation du verset Lc. 20,6 

Si autem dixerimus ex hominibus,
plebs universa lapidabit nos. Certi sunt enim Ioannem prophetam esse.
Numérotation du verset Lc. 20,7 

Et responderunt se nescire unde esset.
Numérotation du verset Lc. 20,8 

Et Iesus ait illis: Neque6 ego dico vobis in qua potestate hec facio.
6 Neque Li448 Rusch Weber ] Nec Li448@
Numérotation du verset Lc. 20,9 

Cepit autem dicere ad plebem parabolam hanc:
Homo quidam7 plantavit vineam et locavit eam colonis
7 quidam Rusch ] om. Catena Weber
et ipse peregre fuit multis temporibus.
Numérotation du verset Lc. 20,10 

Et in tempore illo8 misit ad cultores servum,
8 illo Rusch ] om. Weber , vindemie Catena
ut de fructu vinee darent illi. Qui cesum dimiserunt illum9
9 illum Rusch ] eum Catena Weber
inanem.
Numérotation du verset Lc. 20,11 

Et addidit alterum10 servum mittere. Illi autem hunc quoque cedentes et afficientes contumelia dimiserunt inanem.
10 alterum Li448 Rusch Weber ] alium Li448@
Numérotation du verset Lc. 20,12 

Et addidit tertium mittere qui et illum11 vulnerantes eiecerunt.
11 illum Li448 Rusch Weber ] eum Li448@
Numérotation du verset Lc. 20,13 

Dixit autem dominus vinee: Quid faciam?
Mittam filium meum dilectum, forsitan cum hunc viderint verebuntur.
Numérotation du verset Lc. 20,14 

Quem cum vidissent coloni,
cogitaverunt intra12 se dicentes: Hic est heres,
12 intra Li448 Rusch ] inter Li448@ Weber
occidamus illum ut nostra fiat hereditas.
Numérotation du verset Lc. 20,15 

Et eiectum illum extra vineam occiderunt.
Quid ergo faciet illis dominus vinee?
Numérotation du verset Lc. 20,16 

Veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis. Quo audito dixerunt illi: Absit.
Numérotation du verset Lc. 20,17 

Ille autem aspiciens eos ait: Quid est ergo hoc quod scriptum esta:
0 Cf. Ps. 117, 22.
Lapidem quem reprobaverunt edificantes, hic factus est in caput anguli?
Numérotation du verset Lc. 20,18 

Omnis qui ceciderit supra13 illum lapidem conquassabitur supra quem autem ceciderit comminuet illum.
13 supra Rusch Weber ] super Catena
Numérotation du verset Lc. 20,19 

Et querebant principes sacerdotum et scribe mittere in illum manus14 illa hora et timuerunt populum.
14 manus Rusch Weber ] + in Catena
Cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam.
Numérotation du verset Lc. 20,20 

Et observantes miserunt insidiatores qui se iustos simularent ut caperent eum in sermone
et traderent eum15 principatui et potestati presidis.
15 eum Li448 Rusch ] illum Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 20,21 

Et interrogaverunt illum dicentes: Magister, scimus quia recte dicis et doces
et non accipis personam
sed viam Dei in veritate16 doces.
16 viam Dei - in veritate Rusch ] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 20,22 

Licet nobis tributum dare17 Cesari an non?
17 tributum dare Rusch ] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 20,23 

Considerans autem dolum ipsorum18
18 ipsorum Rusch ] illorum Catena Weber
dixit ad eos19: Quid me temptatis?
19 eos Rusch Weber ] illos Catena
Numérotation du verset Lc. 20,24 

Ostendite mihi denarium:
Cuius habet imaginem et inscriptionem20?
20 inscriptionem  Rusch Weber ] superscriptionem Catena
Respondentes dixerunt: Cesaris.
Numérotation du verset Lc. 20,25 

Et ait illis: Reddite ergo que sunt Cesaris21 Cesari,
21 sunt Cesaris Li448 Rusch ] inv. Li448@ Weber
et que sunt Dei22 Deo.
22 sunt Dei Li448 Rusch ] inv. Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 20,26 

Et non potuerunt verbum23 eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt.
23 verbum Li448 Rusch Weber ] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 20,27 

Accesserunt autem24
24 autem Li448 Rusch Weber] om. Li448@
quidam Sadduceorum
qui negant esse resurrectionem.
Et interrogaverunt eum
Numérotation du verset Lc. 20,28 

dicentes: Magister, Moyses scripsitb nobis: Si frater alicuius mortuus fuerit25 habens uxorem, et hic sine filiis fuerit ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo.
0 Cf. Dt. 25, 5.
25 mortuus fuerit Li448 Rusch Weber] inv. Li448@
Numérotation du verset Lc. 20,29 

Septem ergo fratres erant et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis.
Numérotation du verset Lc. 20,30 

Et sequens accepit illam et ipse26 mortuus est sine filio.
26 ipse Rusch Weber] om. Catena
Numérotation du verset Lc. 20,31 

Et tertius accepit27 illam. Similiter et omnes septem et non reliquerunt semen et mortui sunt.
27 accepit Li448 Rusch Weber ] accipit Li448@
Numérotation du verset Lc. 20,32 

Novissime28 omnium mortua est et mulier.
28 novissime Rusch ] novissima autem Catena , novissima Weber
Numérotation du verset Lc. 20,33 

In resurrectione ergo cuius eorum erit uxor? Siquidem septem habuerunt eam uxorem.
Numérotation du verset Lc. 20,34 

Et ait illis Iesus: Filii seculi huius nubunt et traduntur ad nuptias.
Numérotation du verset Lc. 20,35 

Illi vero29 qui digni habebuntur seculo illo et resurrectione ex mortuis neque nubent, neque ducent30 uxores,
29 vero Catena Rusch ] autem Weber |
30 nubent neque ducent Rusch ] nubunt neque ducunt Li448@ Weber , nubent neque ducunt Li448 |
Numérotation du verset Lc. 20,36 

neque enim ultra mori poterunt31. Equales enim angelis sunt
31 neque ... poterunt Li448 Rusch Weber ] om. Li448@
et filii sunt Dei32 cum sint filii resurrectionis.
32 et filii sunt Dei Rusch Weber ] om. Li448@ , et filii Dei sunt Li448
Numérotation du verset Lc. 20,37 

Quia vero resurgant mortui et Moyses ostendit secus rubum,
sicut dicit33 c Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob.
0 Cf. Ex. 3, 6.
33 dicit Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 20,38 

Deus autem non est mortuorum sed vivorum. Omnes enim ei vivunt34.
34 ei vivunt Rusch ] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 20,39 

Respondentes autem quidam scribarum dixerunt: Magister, bene dixisti.
Numérotation du verset Lc. 20,40 

Et amplius non audebant eum quicquam interrogare.
Numérotation du verset Lc. 20,41 

Dixit autem ad illos: Quomodo dicunt Christum Filium esse David35?
35 esse David Rusch ] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 20,42 

Et ipse David dicit in libro Psalmorumd: Dixit Dominus
0 Cf. Ps. 109, 1.
Domino meo
sede a dextris meis
Numérotation du verset Lc. 20,43 

donec ponam
inimicos tuos
scabellum pedum tuorum.
Numérotation du verset Lc. 20,44 

David ergo Dominum illum vocat
et quomodo filius eius est?
Numérotation du verset Lc. 20,45 

Audiente autem omni populo dixit discipulis suis:
Numérotation du verset Lc. 20,46 

Attendite a scribis
qui volunt ambulare in stolis
et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis,
Numérotation du verset Lc. 20,47 

qui devorant domos viduarum
simulantes longam orationem, hi accipient damnationem maiorem.

Capitulum 20

Numérotation du verset Lc. 20,1 
marg.| Et factum est in una die etc.  Hoc totaliter est de Iudeorum confutatione. Et dividitur in quinque partes.
marg.| In prima versutam interrogationem eorum sua interrogatione elidit, ut sic vel suo silentio, vel sua sententia condemnentur.
marg.| In secunda ponit parabolam vinee, ubi Iudeos impietatis arguit et regnum a Iudeis transferendum ad gentes ostendit, ibi Cepit autem dicere In t ertia Phariseos et Herodianos missos a principibus sacerdotum ad observandum Iesum, ipsemet respondendo confutat, ibi   Et querebant principes In q uarta errorem Sadduceorum eorum interrogationi respondens elidit, ibi   Accesserunt autem quidam In q uinta ostendit illum, quem Iudei Messiam exspectant, non solum hominem, sed et verum Deum esse, ibi   Dixit autem ad illos Dici t ergo.
marg.| {k} Et factum est in una dierum vel in ipso die palmarum, vel in crastinum post maledictionem ficus, ut quidam dicunt.
marg.| {l} Docente illo populum Non sacerdotes, aut scribas, qui nolunt doceri veritatem, sed magis docere errorem. Iob. 24.c. Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias eius.
marg.| {m} In templo non in occulto. Io. 10.8.d. Palam locutus sum mundo, ego {6. 249ra} semper docui in Synagoga et in templo, quo omnes Iudei conveniunt et in occulto locutus sum nihil.
marg.| {a} Et Evangelizante illo convenerunt non ut docerentur cum populo, sed ut docentem occiderent.
marg.| {b} Principes sacerdotes et scribe cum senioribus qui ei potissime invidebant, quia videbant se per illum contemni. Unde Chrysostomus Dicebant sacerdotes apud se: Nos fuimus columne templi et ecce super illum tota modo recumbit Ecclesia. Nos fuimus tacentium Scripturarum quasi lingua visibilis et ecce ille resonat in medio templi et nos contempti quasi cithara dissipata tacemus. Nos fuimus patres, modo ille generat filios et nos steriles sumus.
marg.| {c} Et aiunt etc.  Ex h oc patet, quia dubitabant, an esset Dei filius. Beda. De Dei potestate dubitant et subintelligi volunt diaboli esse. Unde dicunt. In qua potestate Chrysostomus An Beelzebub. Mt. 12.b. In Beelzebub principe demoniorum eiicit demonia.
marg.| {d} Hec facis Chrysostomus quasi dicat: tu de sacerdotali familia non es, senatus tibi hoc non donavit, nec Cesar: Ergo.
marg.| {e} Quis est etc. Dn. 7.c. Potestas eius, potestas eterna. Rm. 13.a. Omnis potestas a Deo. Ipsi autem sciebant testante conscientia eorum, quod ipsi non ex Deo, sed magis ex diabolo faciebant, quod faciebant et ideo eum consimilem sibi putant. Unde Chrysostomus Omnis homo secundum se estimat alterum, fornicarius neminem putat esse castum, castus non facile de fornicatione suspicatur, superbus neminem putat humilem, humilis neminem putat superbum: Sic qui non ex Deo sacerdos, nullius sacerdotium putat ex Deo. Unde putas fieri, ut invicem se contemnant sacerdotes, nisi quod per ambitionem facti sacerdotes, omnes tales estimant, quales sunt ipsi. Sacerdos qui secundum Deum est, omnem sacerdotem timet offendere.
marg.| {f} Respondens autem etc. quia non ad discendum, sed ad fallendum interrogaverant eum sacerdotes, ideo noluit eis respondere plane, sed eis prudenter respondendo silentium imposuit, iudicans eos indignos fuisse sua responsione. Unde Chrysostomus Quid prodest ceco monstrare pulchritudinem, interrogantem oportet docere, tentantem retundere. Sic etiam Dominus respondit diabolo tentatori. Cum enim dixisset: Si filius Dei es, mitte te deorsum: Scriptum est enim quoniam Angelis suis etc. Ait illi Dominus: Scriptum est, non tentabis Dominum Deum tuum, sup. 4.a.
marg.| Item non erat conveniens, ut sanctum daret canibus et margaritas suas spargeret ante porcos, quia hoc prohibuit ipse Mt. 7.a. Unde Chrysostomus: Quia ipse dixit: Nolite sanctum dare canibus, non decebat, ut ipse transgrederetur preceptum, quod posuit. Ps. 148. Preceptum posuit et non preteribit.
marg.| Item secretum non est revelandum extraneis. Is. 24.c. Secretum meum mihi, secretum meum mihi. In hoc etiam instruit nos Dominus, potestatem nostram potius tacere, quam ostendere. Prv. 27.a. Laudet te alienus et non os tuum.
marg.| Item ideo non respondit eis, sed interrogavit, ut per eorum responsionem ipsos confutaret. Unde Beda. Poterat aperta ratione tentatorum calumniam confutare, sed prudenter interrogat, ut vel suo silentio, sicut factum est, vel sua sententia condemnentur, scilicet si eam proferrent.
marg.| Item ideo non respondit, quia minus capaces erant et quia indigni erant. Unde Glossa Bede. Propter duas causas veritas querentibus est abscondita: Vel quia minus capaces sunt ad audiendum. Unde dicitur: Multa habeo vobis dicere etc. Io. 16.c. Vel quia ex odio, vel contemptu querunt. Unde dicitur: Nolite sanctum dare canibus (Mt. 7.a.a) Vel ideo non dixit in qua potestate hoc faciebat, quia Ioannes hoc dixerat eis, quem sciebant esse Prophetam et tamen ex invidia non credebant. Dicit ergo.
a Mt. 7, 6.
marg.| {g} Respondete mihi etc. id est ex statuto Dei.
marg.| {h} An ex hominibus id est ex hominum fictione. Ipsa opera et verba Ioannis ostendebant, quod de celo erat, quoniam tantum de celestibus loquebatur. Io. 3.d. Qui de terra est, de terra loquitur, qui de celo venit, super omnes est.
marg.| {i} At illi cogitabant non invenientes responsionem pro se.
marg.| marg.|{k} Intra {6. 249rb} se etc.
marg.| mihi testimonium perhibenti ? Io. 5.f. Et revera ipsi non crediderunt Ioanni. Mt. 11.b. Venit Ioannes non manducans, neque bibens et dicunt demonium habet.
marg.| {l} Si autem etc. quasi dicat: si ex invidia istius etiam Ioanni derogaverimus.
marg.| {m} Plebs universa lapidabit etc.  immo fuit plus quam Propheta et revera solus Ioannes est Propheta. Gregorius. Officium predicandi assumere non debet, qui caritatem ad proximum non habet. Et Beda. Timentes lapidationem, sed magis timentes veritatis confessionem.
marg.| {n} Et responderunt etc. Chrysostomus Mendacia si non habent, quem decipiant, ipsa sibi mentiuntur. Unde Ps. 26. Mentita est iniquitas sibi.
marg.| {o} Et Iesus etc. Beda. Non dico vobis, quod scio, quia non vultis fateri, quod scitis. Sequitur.
marg.| {p} Cepit autem etc.  Domi nus fleverat super civitatem previdens eius captivitatem, necnon et causam ruine subiunxerat, avaritiam, scilicet sacerdotum. Sed quia interserta questio ruperat eius doctrinam, ideo per obiectam questionem, cui non audent respondere, confutavit eorum interrogationem, imponens eis silentium. Finito ergo hoc incidenti, hoc enim quasi incidens fuit in doctrina Domini, scilicet proposita ab eis interrogatione et dominica obiectione, redit Dominus ad doctrinam propositam, subdens aliam causam ruine Hierusalem, scilicet mortem suam. In ultionem enim sanguinis eius destructa est a Romanis et funditus eversa. Hanc autem causam eversionis per subiectam parabolam ostendit. Et hec est secunda pars in qua Iudeos arguit impietatis. Hoc autem fecit Dominus, ut ipsi peniterent de malo suo et ipse de suo proposito similiter peniteret, id est sententiam commutaret, secundum quod dicitur Ier. 18.b. Si penitentiam egerit gens illa de malo suo, agam et ego penitentiam super malo, quod locutus sum, ut facerem ei. Dicit ergo. Cepit autem etc. que eum libenter audiebat. Eccl. 32.a. Ubi non est auditus, non effundas sermonem.
marg.| {q} Parabolam hanc id est similitudinem aliud significantem. Sed quare ad plebem, cum de ipsis principibus sacerdotum male loqueretur ? nobis enim non licet, cum loquimur laicis, mala loqui de clericis, vel e converso, quia ex tali predicatione nulla sequitur utilitas, sed potius scandalum. Respondeo. Principes sacerdotum populum corrumpebant, ideo ut caveret sibi populus, quales erant ipsi principes sacerdotum ostendit Dominus. Preterea ipsi principes presentes erant in templo.
marg.| {r} Homo quidam etc.] $mystice
marg.| . Iste homo, Deus pater est. Unde Chrysostomus: Nemo estimet Christum ideo habuisse humanam naturam tantum, quia dictus est homo: Nam et pater dictus est homo, ut sic filius liberaretur a blasphemiis hereticorum. Vinea est Ecclesia de multis hominibus, quasi de multis vitibus congregata. De qua Is. 5.b. Vinea Domini sabaoth domus Israel est. Hanc vineam pater plantavit, quando ad fidem homines congregavit. Is. 5.a. Facta est vinea dilecto meo in cornu filio olei et sepivit illam et elegit lapides ex ea et plantavit vineam electam et edificavit turrem in ea etc. Sepes est custodia Angelorum. Lapides quos elegit ex ea sunt Iudei, gentiles, heretici et omnes infideles quos proiecit Dominus de Ecclesia. Turris est lex, de qua dicitur Ct. 4.b. Sicut turris David collum tuum, mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. Torcular est Crux, ubi pressus est botrus ille, quem duo viri in vecte detulerunt ad populum in deserto. Nm. 13.c. Is. 43.a. Torcular calcavi solus. Coloni, quibus vineam locavit Dominus, sunt sacerdotes. Unde Chrysostomus Coloni quidem sunt sacerdotes, qui curam populi susceperunt ad magnam gloriam, vel ad grande periculum. Ad gloriam si diligenter, ad periculum si negligenter egerint. Si enim qui procurationem suscipit terrenorum, debet timere periculum pro negligentia, cum servit potenti, quanto magis qui de manu Dei susceperunt animas sanctas. Et ne sacerdotes viderentur aliquid pro Deo fecisse, cum suscipiunt animarum curam, ideo addit Chrysostomus Non sacerdotes prestant Domino docentes populum eius, sed Deus sacerdotibus committendo populum. Mercedem enim doctrine acquirere non poteramus, nisi procuratio populi nobis commissa fuisset. Et sicut colonus {6. 249va} quamvis de suis obtulerit munera, non sic placat dominum suum, sicut si de vinea sua redditus offerat, ita Sacerdos non tantum placet Deo propter iustitiam suam, quantum si populum sanctitatem Dei docuerit. Item Chrysostomus Sacerdos non tantum placet Deo propter suam iustitiam, quantum pro populi sanctitate, quia sua iustitia una est, populi autem multiplex. Et hoc est.
marg.| {a} Homo quidam id est Deus pater.
marg.| {b} Plantavit vineam id est construxit Ecclesiam. Ier. 2.d. Ego te plantavi vineam electam, omnem semen verum.
marg.| {c} Et locavit eam colonis id est sacerdotibus colendam commisit: Quoniam quidam hora prima, alii hora tertia, alii hora sexta et nona, alii undecima ad colendam hanc vineam sunt conducti, ut dicitur Mt. 20.a.
marg.| {d} Et ipse peregre fuit in c elo secundum carnem, que de terra est.
marg.| {e} Multis temporibus usqu e ad diem iudicii et tunc veniet querere fructum vinee sue. Is. 5.a. Plantavit vineam electam et exspectavit, ut faceret uvas et fecit labruscas. Beda. dicit, quod peregre fuit, qui ubique presens est, quia vinitoribus liberum operandi reliquit arbitrium. Eccl. 15.c. Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui. Ambr. Qui ubique presens est, diligentibus se presentior est, negligentibus abest et longo tempore ab fuit, propterea videretur exactio. Nam quo indulgentior libertas, eo inexcusabilior est pervicacia.
marg.| {f} Et in tempore illo vind emie colligende, non collecte, quia nulla, vel modica fuit, ut dicit Hieronymus:
marg.| {g} Misit ad cultores id est ad sacerdotes et alios Prelatos, qui sunt cultores vinee Domini, id est Ecclesie, quam tamen non colunt. Unde Augustinus in libro contra quinque hereses. Ubi estis, o boni agricole ? quid agitis ? quare vacatis ? videtis, quo malo plena sit terra, hinc spine, hinc tribuli, hinc fenum surgit ? Spinas incendite, tribulos eradicate, fenum siccate, semina bona spargite. Sed quibus hoc dico ? O ubi estis fontes lacrimarum ? Quibus agricolis loquar ? Alii sunt mortui, alii sunt fugati, terra tradita est in manus impii, ut dicit Iob. 9.c. et Prv. 24.d. Per agrum hominis pigri, id est per episcopatum, sive parochiam sacerdotis pigri, transivi et per vineam viri stulti et ecce totum repleverant urtice, id est peccata luxurie et operuerunt superficiem eius spine, id est peccata avaritie. Hoc autem totum est propter negligentiam, vel malitiam colonorum, id est Sacerdotum et Prelatorum. Unde Ier. 23.d. Egressa est pollutio a Prophetis Hierusalem super omnem terram.
marg.| {h} Servum id est predicatorem aliquem, vel legatum. Abdie 1.a. Auditum audivimus a Domino et legatum ad gentes misit.
marg.| Beatus Bernardus.: d. Eunt et redeunt legati, quid autem boni fecerint, non audivimus. Forte audivissemus, nisi pro auro Hispanie salus hominum viluisset. Ad quid autem misit servum, dicit.
marg.| {i} Ut de fructu etc.  Secu ndum Hieronymum: fructus vinee est obedientia Ecclesie, quam debet dare servo Domini, id est predicatori, secundum quod legitur Iob. ult. c. Venerunt ab Iob. omnes fratres sui et universe sorores eius et universi, qui noverant eum prius et dederunt ei unusquisque ovem unam et inaurem unam, id est vite innocentiam et obedientiam.
marg.| {k} Qui cesum verb is, aut verberibus.
marg.| {l} Dimiserunt eum inanem id est vacuum sine fructu. Ier. 14.a. Maiores miserunt minores suos ad aquas, venerunt ad hauriendum et non invenerunt aquam, reportaverunt vasa sua vacua et confusi sunt contumeliis et afflicti sunt iniuriis. Chrysostomus Qui servis facit iniuriam, Dominum inhonorat.
marg.| {m} Et addidit alterum etc.  Hic bonitas et patientia Dei notatur, quia passus iniuriam non cessat a beneficiis. Unde Chrysostomus Homo si passus iniuriam semel fuerit, minuitur eius affectus, si iterum, magis minuitur amicitia, vel certe non crescit, Dei autem misericordia quanto amplius offendebatur a Iudeis, tanto augebatur.
marg.| {n} Illi autem etc.  1Cor . 4.b. Puto, quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos, quia spectaculum facti sumus mundo et Angelis et hominibus. Et infra c. Maledicimur et benedicimus ; persecutionem patimur et sustinemus ; blasphemamur et obsecramus.
marg.| {o} Et addidit etc.  Hbr. 11.d. Alii ludibria et verbera experti sunt, insuper et vincula et carceres, lapidati sunt etc. sup. 6.d. Beati eritis, cum vos oderint homines et {6. 249vb} cet. Aliter et magis secundum intentionem littere potest hic sumi mysterium, ut per vineam intelligatur Synagoga ante adventum Christi. Is. 5.b. Vinea Domini sabaoth domus Israel est. Ps. 79. Vineam de Egypto transtulisti. Hanc vineam, id est Synagogam plantavit Dominus. Unde sequitur: Eiecisti gentes et plantasti eam, Chrysostomus: Excidit primum infructuosas arbores, id est Amorrheos. Item posuit in ea colonos, id est Iudeos, qui seipsos excolerent. Unusquisque enim debet esse colonus anime sue et ei virtutes inserere, vitia extirpare. Tales coloni significantur in alia parabola per operarios conductos. Hora prima intelliguntur illi, qui seipsos excolere incipiunt in etate primeva, scilicet in pueritia: Alii differunt usque ad adolescentiam, alii usque ad decrepitam etatem. Sed quia Dominus dicturus est in parabola, quia coloni cognoverunt heredem, ideo per colonos necesse est intelligere ipsos etiam doctores synagoge. Peregrinatur autem Dominus a nobis, vel ab ipsis Iudeis, quamdiu sustinet, nec peccata ulciscitur.
marg.| Primus autem servus quem misit Dominus ad cultores vinee est Moyses legislator, qui vineam, id est synagogam quadraginta annis in deserto excoluit, nec tamen sub eo fructificavit, quem cesum dimiserunt, id est ipsum exacerbaverunt usque adeo, ut cum Dominus promitteret se daturum aquam de petra, ipse Moyses dubitaret et inanem dimiserunt. Unde Ps. 105. Irritaverunt Moysen in castris, Aaron sanctum Domini.
marg.| Item: Vexatus est Moyses propter eos, id est Iudeos et maxime propter maiores, qui contra ipsum murmurabant. Unde Nm. 16.f. Murmuravit omnis multitudo filiorum Israel contra Moysen et Aaron, dicens: Vos interfecistis populum Domini.
marg.| Secundus servus est David psalmista, qui post Moysen colonos vinee psalmodie modulamine et cithare dulcedine ad exercitium boni operis invitavit, vel distinguebat, sicut in psalmis exponitur, ut per modulationem psalmodie, que fit tactu manuum, intelligatur bona operatio, per cithare dulcedinem carnis mortificatio. Sed etiam istum servum contumeliis affecerunt. Unde 2Rg. 16.d. Egredere, egredere vir sanguinum et vir Belial, reddidit Dominus sanguinem universum domus Saul, quoniam invasisti regnum pro eo. Item 2Rg. 20.a. Indignata est tribus Ephraim, que erat potentissima et dixit: Non est nobis pars in domo David, neque hereditas in filio Isaie Item 3Rg. 12.d. Que nobis pars in David, vel que hereditas in filio Isai ? Ac si dicerent, cum filio cuiusdam rustici. Et multis aliis contumeliis affecerunt eum et inanem dimiserunt, quia nihil pro eius admonitione fecerunt.
marg.| Tertius servus est chorus Prophetarum, qui populum Iudaicum corripiebant et que mala essent ventura vinee, predicebant. Sed et istum servum occiderunt. Isaiam enim serraverunt, Ieremiam lapidaverunt, Ezechiel excerebraverunt. Sed quid fecerunt isti servi sic afflicti et affecti ? Numquid vineam dimiserunt, aut contra persecutores suos murmuraverunt, aut malum inprecati sunt eis ? Certe non, immo pro vinea rogaverunt et pro persecutoribus suis, nobis predicatoribus dantes exemplum. De Moyse legitur Ex. 32.c. quod dixerit Domino: Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Egypti ? Et iterum: Obsecro, Domine, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos alienos etc. Et David similiter oravit pro vinea sua, dicens: Deus virtutum convertere etc.
marg.| Item Samuel Propheta. 1Rg. 12.d. Absit peccatum etc. Et tamen proiecerunt illum a dominio suo. Sic etiam Paulus pro Iudeis, qui eum persequebantur, orabat. Unde Rm. 9.a. Optabam anathema esse etc.
Numérotation du verset Lc. 20,moraliter 
marg.| Moraliter autem vinea est anima. Cultor vinee est quilibet homo, qui debet esse cultor et custos anime sue. Unde Ct. primo, b. Posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi. Tres servi a Domino missi, sunt, bona cogitatio, sanctum desiderium, bonum propositum. Sed hi servi occiduntur, cum per contraria suffocantur. Vel contumeliis afficiuntur, cum demonum suggestionibus, vel pravorum consiliariorum monitionibus retardantur. Filius autem qui ultimo mittitur, est gratia que facit filium. Sed occiditur, cum peccatum {6. 250ra} mortale admittitur. Ier. 11.d. Mittamus lignum in panem eius, id est peccatum in gratiam et eradamus eum de terra viventium. 1. Thessal. 5.d. Spiritum nolite extinguere. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 20,13 
mystice
marg.| {a} Dixit autem Dominus vinee ] mystice id est Deus pater.
marg.| {b} Quid faciam ? ]   Non querit, quia dubitet, sed ut me instruat in faciendis deliberare et querere consilium. De primo Prv. 4.d. Oculi tui videant recta et palpebre tue precedant gressus tuos. De secundo. Eccles. 32.d. Fili, sine consilio nihil facias et post factum non penitebis.
marg.| {c} Mittam filium meum dilectum Chrysostomus Non cum sententia ultionis, sed cum patientia venie. Mittam, inquam, ad vineam excolendam. Is.. 5.b. Quid est quod ultra debui facere vinee mee et non feci ? Io. 3.b. Sic Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret. 1Io. 4.b. In hoc apparuit caritas Dei in nobis, quoniam filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut nos vivamus per eum.
marg.| {d} Forsitan, cum hunc viderint, verebuntur Fors itan, non dicit hic dubitationem loquentis, sed libertatem eorum, de quibus fit locutio, quasi dicat: in eorum arbitrio est, utrum revereantur, vel non. Ex isto tamen verbo insultat Augustinus hereticis et suggillat eos, volentes arguere filium non esse scientem omnia et ita non esse Deum, quia ipse ore proprio fatetur, se nihil scire de die illa. Hic ex persona patris dicitur: Forsitan verebuntur filium meum: Ergo pater fatetur ore proprio se dubitare: ergo non est sciens omnia et ita non est Deus. Quidquid ergo, dicit Augustinus, dicitur in defensionem et excusationem patris: ego idipsum dicam in defensionem et filii: Ita obviat Augustinus hereticis.
Numérotation du verset Lc. 20,14 
marg.| {e} Quem cum vidissent coloni id est principes sacerdotum et Scribe et Pharisei antiqui et moderni, quibus commissa erat vinea excolenda.
marg.| {f} Cogitaverunt intra se non quomodo reciperent et honorarent dominum suum, sed qualiter occiderent. Io. 11.f. Collegerunt principes sacerdotum consilium adversus Iesum. Chrysostomus Hec cogitatio est omnium sacerdotum carnalium, qui non sunt soliciti, quomodo populus vivat, sed quid in Ecclesia offeratur.
marg.| {g} Dicentes: Hic est heres non patri mortuo succedens, sed cum patre immortali totaliter possidens vineam, quam pater plantavit per ipsum et possidet cum ipso, non duo Domini, sed unus. Is. 5.a. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei.
marg.| {h} Occidamus illum, ut nostra sit hereditas id est ut plebs nobis obediat et nos dominemur in ea. Hoc enim querebant principes sacerdotum, ut populus, qui post Dominum ibat, eis et non Domino obediret. Io. 11.f. Quid facimus, quia hic homo signa multa facit: si dimittimus eum etc. Et apparet ex hoc loco, sicut etiam dicit Beda., quod Iudei non per ignorantiam, sed per invidiam tradiderunt Iesum. Contrarium tamen videtur, 1Cor. 2.b. Si cognovissent, numquam Dominum glorie crucifixissent. Item Act. 3.c. Nunc scio, fratres, quod per ignorantiam, fecistis sicut et principes vestri. Sed dicimus, quod ibi est regula Tyconii, quidam per ignorantiam, quidam per invidiam occiderunt, cum scirent ipsum esse Messiam in lege promissum. De quibus Gn. 37.d. Ecce somniator venit: venite occidamus eum. Sap. 3.c. Circumveniamus iustum, quoniam contrarius est operibus nostris etc.
marg.| {i} Et eiectum et c etera id est extra Hierusalem. Hebreor. 13.b. Extra portam passus est, exeamus igitur   et c etera.
marg.| {k} Occiderunt Mc. 12.a. mutat ordinem dicens: Occiderunt et eiecerunt extra vineam. Et nec ipsa mutatio ordinis a mysterio vacat, sed in hoc pertinacia eorum ostenditur, quia etiam occisum a se eiecerunt, cum Apostolos ad gentes transire compulerunt. Secundum autem ordinem, qui hic ponitur, notatur, quia a cordibus Iudeorum prius est eiectus, deinde Cruci addictus.
marg.| {l} Quid ergo etc. Ipse Dominus respondet.
marg.| {m} Veniet et perdet etc. Mt. 21.d. dicitur, quod Scribe, quibus Dominus loquebatur, dixerunt hoc, scilicet malos male perdet. Mc. 12. et Lc. hic videntur {6. 250rb} velle, quod ipse Dominus dixit hoc. Augustinus de concordia Evangelistarum dicit, quod hoc dixit Dominus et quedam pars Iudeorum non intelligens parabolam, Scribe vero intelligentes parabolam, dixerunt: absit. Chrysostomus aliter solvit dicens, quod Iudei ore dixerunt, absit, corde vero dixerunt, quod malos male perderet. Unde Lc. ponit responsionem oris: Mattheus vero ponit responsionem cordis.
marg.| {n} Quo audito dixerunt illi id est Scribe intelligentes parabolam, absit Hoc dixerunt ore, nec est intelligendum, absit, ut occidatur, sed absit, ut vinea aliis detur, intelligunt enim vineam ad gentes transferendam et hoc calumniantur. Quod ergo dicitur in Mattheo et dixerunt, accipiendum est pro cogitaverunt: Non enim verbo expresserunt, sed cogitaverunt ; quod malos male perderet, veniens et vineam aliis daret. Et licet verum haberent in conscientiis, quia gravabat eos, expresse negaverunt, dicentes: Absit. Unde dicit Chrysostomus Lc. responsionem oris posuit absit Mattheus vero responsionem cordis. Et infra. Posuit Deus quendam spiritum scientie boni et mali in hominibus, ut quotiescumque peccamus, ille in silentio quasi factum nostrum accuset et tacite loquatur ad animam dicens: malum est hoc et hoc bonum. Et infra. Intus autem discussa conscientia per spiritum confitetur, quod fecit. Unde Sap. 1.c. In cogitationibus impii interrogatio erit. Ecce servus deprehensus in furto, si interrogas utrum dignius sit cedi, dicit: non, conscientia tamen confitetur. Et infra. Frequenter Scriptura cogitationes cordis exprimit quasi dicta sermonis. Iob. 21.b. Qui dicunt Deo, recede a nobis. Ps. 93. Pupillos occiderunt et dixerunt, non videbit Dominus. Sir. 23.c. Delictorum meorum non memorabitur Altissimus. Item Chrysostomus Super illud verbum: Malos male perdet, dicit. Claritas veritatis violentiam fecit, ne possent celare, sicut sole sub nube constituto non est dubium, quod dies est, sed virtus solis penetrantis. Et infra. Ve anime, que sibi defensorem conscientie non preparat in diem iudicii, datur enim nobis exemplum per hoc iudicium, ut consideremus futurum. Sequitur.
marg.| {o} Ille autem aspiciens eos, ait: Qu id est etc. quasi dicat: si non datur aliis, id est gentibus, quomodo implebitur prophetia, que predixit, Christum a Iudeis reprobandum et ad gentes transferendum, ut uniantur duo parietes in ipso quasi lapide angulari, quasi dicat: oportet vineam transferri et prophetiam impleri. Chrysostomus, quasi dicat: Si non intelligitis parabolam, intelligite hanc scripturam. Et infra. In quo ponetur edificio ? Numquid in vestro, a quo reprobatus est ? Non. Ergo aliud edificium futurum, vestrum autem contemnendum. ad litteram istud predixit prophetice ? Non enim ipse edificavit templum, nec tempore suo fuit edificatum, sed cum edificaretur a Salomone, fuit allatus lapis magnus a loco, ubi lapides poliebantur, nec est inventus ei locus in toto edificio et ideo quasi reprobatus ab edificantibus dicitur. Sed tandem in summo inventus est locus idoneus in coniunctione duorum parietum et ideo dicitur angularis. Unde per illum lapidem significatur Christus, qui duos populos et duo testamenta, quasi duos parietes, in se uno coniunxit. Unde Eph. 2.c. Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum. De hoc lapide dicitur Iob. 38.a. Quis demisit lapidem angularem ? Is. 28.d. Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem angularem, probatum, pretiosum in fundamento fundatum.
marg.| {p} Lapidem, quem reprobaverunt edificantes, hic factus est in caput anguli. Quos supra vocavit colonos, hic vocat edificantes, id est Scribas et Phariseos, qui videbantur edificare plebem. Vel etiam Prelatos, qui Ecclesiam, seu plebem quasi agrum excolere deberent, ad ferendos fructus bonorum operum et construere quasi domum, ut inhabitet Deus. Ecclesia ager est in activis, domus in contemplativis. 1Cor. 3.b. Dei agricultura estis, Dei edificatio estis. Chrysostomus Edificatores lapides nodosos dolant, ut cohereant et conveniant aliis, ita doctores vitia quasi nodos increpationibus virtutis circumcidere debent. Unde putas {6. 250va} lites in Ecclesia, inimicitias, altercationes, nisi propter avaritiam, propter vanos honores ? Item meliores lapides extra sunt in edificio et aspiciuntur, ita in Ecclesia debet esse.
marg.| {a} Omnis, qui ceciderit etc.  lapi s, scilicet comminuet illum Differentiam peccatorum ostendit hic Dominus. Nam quidam cadunt super lapidem, super alios cadit lapis. Super lapidem cadit, qui peccat venialiter, nec tamen fundamentum evertit. Iste concutitur, id est aliquantulum leditur, qui super fundamentum fidei edificat lignum, fenum, stipulam. Super illum autem cadit lapis, qui fundamentum evertit mortaliter delinquendo. Hi conquassantur et non penitus conteruntur, quia adhuc per patientiam exspectantur. Rm. 2.a. Ignoras, quia benignitas Dei ad penitentiam te adducit. Hanc distinctionem non habetis ex Glossa que tamen aliis duobus modis distinguit, ut per eum, qui cadit super lapidem intelligas fidelem peccantem, per eum super quem lapis cadit, infideles intelligas, scilicet Iudeos, paganos, hereticos. Hi penitus conterentur, quia nihil boni habent, quo valeant remunerari. Sen. Qui fidem perdit, nihil retinet. Chrysostomus Aliud est confringi, aliud comminui. Quod confringitur, aliquid de eo remanet, quod comminuitur, in pulverem revertitur. Item quod cadit super lapidem ipsum, se frangit ad lapidem. Et fortiter cadit propter duas causas, vel quia altum, vel quia ponderosum, id est vel propter magnitudinem peccati, vel propter magnitudinem dignitatis. Et infra. Christianus peccans non tantum perdit quantum potest perdere Christus, sed quantum se ipse per opera sua perdiderit. Et infra. Qui de alto cadit, ruina eius ubique auditur. Et infra. Super eos, qui non crediderunt, cadet lapis. Et infra: Hi pereunt quantum potest perdere Christus. De quibus Ps. 1. Non sic impii non sic, sed tamquam pulvis etc. Item per eum, qui super lapidem cadit, intellige illum, qui in presenti Deum offendit et leditur, ne recte ambulet: per eum, super quem lapis cadit, intelligas fidelem illum, quem Dominus ad iudicium veniens in gehennam obruet, unde tunc penitus conteretur. Mt. 25.d. Ite maledicti in ignem eternum. Is. 30.c. Subito dum non speratur, veniet contritio eius et comminuetur, sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida et non invenietur de fragmentis eius testa, in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aque de fovea. Sequitur.
marg.| {b} Et querebant etc. Tertia pars, in qua finita parabola vinee probantur vera esse, que dixerat, scilicet se esse heredem, principes vero sacerdotum esse colonos, qui ipsum querunt interficere, sed timore populi non audent per se, unde per presidem tentant id facere, ut quasi immunes a morte Christi videantur. Miserunt ergo principes sacerdotum et Scribe quosdam Phariseos et quosdam milites Herodis ad Iesum, ut interrogarent eum, an Iudei deberent dare tributum Cesari et si diceret non, milites Herodis caperent eum quasi contrarium Cesari, si diceret sic, quasi legi contrarius a populo condemnaretur. Sed Dominus prudenter respondendo ipsos confusos remisit. Unde dicit Chrysostomus Stulti sunt, qui Deum in verbo capere volunt. Prv. 2.b. Frustra iacitur rete ante oculos pennatorum. Hoc est, quod dicit. Et querebant etc. quorum locum modo tenent episcopi.
marg.| {c} Et Scribe quorum locum tenent magistri.
marg.| {d} Mittere in illum manus illa hora qua dicebat veritatem de ipsis, quia nemo est hodie, qui velit audire veritatem de se, sed magni nullo modo sustinent hoc et si forte aliquis dicat veritatem de ipsis, omnes conveniunt adversus eum quasi coniurati. Ps. 2. Astiterunt reges terre etc.
marg.| {e} Et timuerunt populum qui, scilicet supervenerat ad solemnitatem illam, quem plus timebant, quam populum civitatis. Ecce perversio ordinis Ecclesie. episcopi enim et magistri dati sunt populo quasi duces et rectores, unde populus debet revocari a malo, timore episcoporum, nunc autem ipsi episcopi revocantur timore populi a malo, nunc autem ab omni, quia multa mala adhuc faciunt, sed plura facerent, si populum non timerent. Sic {6. 250vb} vadit currus ante boves. Ideo dicit Is. 23.a. Erubesce, Sidon, ait mare. Quare autem vellent mitteremanus in illum, determinat.
marg.| {f} Cognoverunt enim etc.  Hoc est, quod diximus, quia ideo movebantur contra ipsum, quia dicebat veritatem, de ipsis. Amos 5.c. Odio habuerunt in porta corripientem et loquentem perfecte abominati sunt.
marg.| {g} Et observantes prin cipes sacerdotum et Scribe, id est occulte insidiantes.
marg.| {h} Miserunt insidiatores scilicet Phariseos cum Herodianis, ut dicitur Mc. 12.a.
marg.| {i} Qui se iustos simularent ut t anto liberius deciperent, quanto minus apparerent. Iob. 36.b. Simulatores et callidi provocant iram Dei. Prv. 11.b. Simulator ore decipit amicum suum, iusti autem liberabuntur scientia.
marg.| {k} Ut caperent etc. id est ut aliquid ab eo velut ignorante extorquerent, unde argui posset. De facili capitur homo in sermone. Iac. 3.a. Qui non errat in verbo, hic perfectus est vir. Hic est solus Christus, qui est verbum et ideo non potest errare in verbo. Io. 17.c. Sermo tuus veritas est.
marg.| {l} Et traderent etc.  Hero des, scilicet qui diebus illis erat Hierosolymis, ut purificaretur circa Pascha et mundus interesset festivitati. Posset distingui, ut per principatum intelligeretur Pilatus, qui revera habebat principatum scilicet quandam potestatem sibi commissam a Romanis. Erat enim procurator, non Tetrarcha. Sed Glossa interlinearis tantum exponit de Herode etc.
marg.| {m} Et pert inaces in malitia interroga verunt illum etc. Chrysostomus Malitia confunditur aliquoties, corrigitur autem numquam. Et infra. Sicut qui vult claudere aque currentis meatum, aliunde semitam rumpit, ita malitia. Unde dicunt.
marg.| {n} Magister scimus etc.  Prim o laudant et blandiuntur, ut tamquam a simplici et idiota extorqueant ab eo secretum cordis sui, putantes, quod velit eos habere discipulos. Sed frustra, quia non querebat laudes hominum. Chrysostomus Hec est prima hypocritarum potentia, simulata laudatio. Sicut qui tantum non potest viribus subiugare, mollibus manibus fricat cervicem eius, ut per blandimenta comprehendat. Prv. 27.c. Qui benedicit amico suo voce grandi, de nocte consurgens, maledicenti similis erit.
marg.| {o} Et non accipis personam homi nis, id est non exorbitas a veritate pro personatu. Chrysostomus Non times prelatam personam, sed indiscrete dicis veritatem maioribus et minoribus.
marg.| {p} Sed viam Dei trip licem in veritate doces Prima est virtutum rectitudo. Prv. 3.c. Vie eius vie pulchre. Secunda, mandatorum custodia. Ps. 118. Viam mandatorum tuorum cucurri. Tertia penitentia. Is. 30.e. Hec est via, ambulate in ea. Primam docuit Dominus. Mt. 5.a. Beati pauperes spiritu. Secundam docuit. Mt. 19.c. Si vis ingredi ad vitam, serva mandata. Tertiam. Mt. 4.c. Cepit Iesus predicare et dicere. Agite penitentiam.
marg.| {q} Licet nobis tributum dare Cesari, annon ? Hec questio emerserat inter Iudeos, scilicet an solvendum esset Romanis tributum. Insinuaverant enim Pharisei et Scribe et specialiter Essei, qui viri religiosi erant, indignum esse, quod populus peculiaris Domini deberet solvere tributa regi terreno, cum Dominus eis imposuerit sua vectigalia, scilicet primitias et decimas et oblationes et hostias. Et intantum hoc persuaserunt, ut negaretur tributum Romanis et pro eo missi sunt specialiter Titus et Vespasianus a Nerone ad evertendam Hierusalem. Super hoc emerserat questio in diebus illis, ut alii dicerent non esse solvendum tributum Romanis, alii dicerent esse solvendum, eo quod essent defensores totius orbis. Volunt ergo a Domino extorquere non esse solvendum tributum Romanis, ut sic videatur auctor huius seditionis. Loquitur autem Lc. de tributo illo, quod dicitur census capitis, ad quod omnes tenebantur, quod primo inventum fuit sub preside Syrie Cyrino, ut dicitur sup. 2.a. Exiit edictum a Cesare Augusto etc. Moraliter autem Cesar interpretatur possessor principatus, vel possidens principes, vel saccus byssinus. Iuxta primam interpretationem Cesar {6. 251ra} significat diabolum, qui quasi Deus voluit possidere principatum. Unde dixit Is. 14.d. Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo. Iuxta secundam interpretationem significat mundum, sive mundi gloriam, que hodie omnes fere principes possidet quasi servos. Ideo occisus fuit Ioannes, quia dixit uni principi, id est Herodi: Non licet tibi habere uxorem fratris tui, id est gloriam, que est solius Christi. Is. 42.b. Gloriam meam alteri non dabo. Iuxta tertiam interpretationem significat carnem, que dicitur saccus. Aggei 1.b. Qui congregavit mercedes, misit eas in saccum pertusum. Et in Psalmo 29. Conscidisti saccum meum etc. Huic triplici Cesari multi solvunt tributa et tamen non licet. Omnes superbi de feudo superbie, quod tenent a primo Cesare, reddunt ei triplex tributum, scilicet arrogantiam, iactantiam, indignationem. Secundo Cesari sunt tributarii omnes avari, cui reddunt triplex tributum de feudo avaritie, quod tenent ab eo, scilicet proditionem, inquietudinem, impietatem. Tertio Cesari, id est carni sunt tributarii omnes luxuriosi et gulosi, cui reddunt quadruplex tributum de duplici feudo, quod tenent ab eo, id est gule et luxurie, scilicet ineptam letitiam, inconstantiam, scurrilitatem, precipitationem. Sed certe ab hoc triplici tributo nos liberavit Dominus. A primo quidem per exemplum humilitatis, a secundo per doctrinam caritatis, a tertio per virtutem castitatis. A primo nascendo humiliter, a secundo predicando utiliter, a tertio moriendo viriliter. Unde 2Rg. 8.a. Tulit David frenum tributi de manu Philistiim. Is. 14.b. Quomodo cessavit exactor, quievit tributum, contrivit Dominus baculum impiorum, virgam dominantium cedentem populos.
marg.| {a} Considerans autem etc.   quo aliud in corde habebant, aliud in ore pretendebant. Unde Ps. 117. Circumdederunt me sicut apes, id est mel habentes in ore, aculeum et venenum in dorso.
marg.| {b} Dixit ad eos. Quid me tentatis Incr epatio est, non interrogatio. Chrysostomus Respondet non secundum verba eorum blande, sed secundum conscientias aspere. Prv.. 26.a. Responde stulto secundum stultitiam suam, ne sibi sapiens videatur.
marg.| {c} Ostendite mihi denarium qui pro censu solvitur, qui, scilicet valebat decem usuales nummos, vel cursales et habebat imaginem Cesaris inscriptam et nomen superscriptum. Iste proprie denarius dicebatur, nummus enim a numismate dicitur, scilicet ab illa impressione, que fit inter cuneos.
marg.| {d} Cuius habet etc. Beda. Non de ignorantia interrogat, sed ut competenter ad eorum verba respondeat.
marg.| {e} Respondentes dixerunt ei: Cesaris scilicet Tiberii privigni Augusti Cesaris, sub quo passus est Dominus, qui natus est sub Augusto. Beda. Decimooctavo anno Tiberii passus est Dominus, nunc ergo habebat denarius imaginem Tiberii Cesaris inscriptam, qui tempore Augusti habebat eius imaginem sibi impressam, sicut et hodie rege defuncto mutatur moneta.
marg.| {f} Et ait illis: Reddite ergo Beda., tributum, id est vel pecuniam.
marg.| {g} Que sunt Cesaris, Cesari Rm. 13.b. Reddite omnibus debita, cui tributum, tributum, cui vectigal vectigal etc. Chrysostomus Non est hoc dare, sed reddere. Item Chrysostomus Cum audis. Reddite, que sunt Cesaris, Cesari illa scito eum solum dicere, que in nullo nocent pietati, quia si aliquid tale, non adhuc Cesaris, sed diaboli est vectigal.
marg.| {h} Et que sunt Dei, Deo Beda. Decimas et victimas. Chrysostomus Numisma Cesaris est aurum, numisma Dei est homo. In solidis Cesar videtur, in hominibus Deus agnoscitur. Vel per simile loquitur Dominus, quasi sicut Cesari reddendus est nummus, sic anima Deo eius imagine insignita. Secundum Ambrosium Alia imago Dei, scilicet anima, alia mundi, scilicet pecunia: Que ideo imago mundi dicitur, quia per eam, quis amator mundi sit, agnoscitur. Omnis enim amator pecunie amator est mundi. Si ergo obiectio est: Cum Christus non habuit pecuniam, quare solverit eam ? Quia invenit eam in mundo et oportebat, ut, quod suum erat, redderet mundo. Christus, quod mundi erat, retinere noluit: tu ergo mundana abiice exemplo Christi et non eris obnoxius mundano principi. Et bene quidem, ipse ordo verborum instruit, scilicet Reddite, que sunt   et c etera Prius enim renuntiandum {6. 251rb} est mundo, ut expeditius adhereatur Deo. Hoc est, quod dicit Ambrosius. in Glossa. Alia imago Dei etc. Item Ambrosius. Omnes renuntiamus verbis, sed non affectu: Nam cum Sacramenta recipimus, renuntiamus. Quam gravia pericula promittere et non solvere. Maior est enim contractus fidei, quam pecunie. Item nota.
Numérotation du verset Lc. 20,moraliter 
marg.| In denario sunt quatuor, scilicet veritas materie, gravitas ponderis, imago regis, superscriptio litteralis. Sic in anima sunt quatuor, materia, pondus, imago, superscriptio. Materia anime est, ut ita dixerim, nihilum, pondus est affectio mentis, imago est bonitas naturalium, superscriptio bonitas gratuitorum. Ex primo habet anima humilitatem, ex secundo mutabilitatem, ex tertio operandi potestatem, ex quarto proficiendi facultatem. Est igitur anima denarius habens imaginem regis, id est Dei naturaliter sibi impressam. Unde Eccles. 17.a. Deus de terra creavit hominem et secundum imaginem suam fecit illum. Sed quando peccat mortaliter anima, tunc superinduitur imago Cesaris, id est diaboli. 1Cor. 15.f. Sicut portavimus imaginem terreni, ita portemus et imaginem celestis. In die iudicii dicet Dominus de quolibet: Cuius est imago hec et superscriptio: Si superbus es, vel avarus, vel luxuriosus, necesse habebis respondere: Cesaris, sicut dictum est et statim dicetur sententia irrevocabilis: Reddite ergo, que sunt Cesaris, Cesari et que sunt Dei, Deo.
marg.| {i} Et non potuerunt et c etera Beda. Qui credere debuerunt, mirati sunt, quod non habent locum tentandi.
marg.| {k} Tacuerunt Chrysostomus Non dicit, conversi sunt, sed tacuerunt.
marg.| {l} Accesserunt autem etc.  Quar ta pars in qua post confutationem Phariseorum ponitur confutatio Sadduceorum. Erant enim tres principales secte, sive hereses in Iudeis, scilicet Pharisei, Sadducei, Essei. De duabus frequenter in Evangelio habetur, de tertia subticetur, quia non detrahebant Domino, nec in aliquo obviabant ei. Pharisei preferebant iustitiam traditionum et observationum humanarum, quibus ab aliis dividebantur, unde et Pharisei, id est divisi vocati sunt, quia non solum in victu et habitu distincti erant, verumetiam in sententia. Hi credebant resurrectionem, tamen errabant circa illam, quia putabant, post resurrectionem se habituros uxores et filios et filias et agros et vineas et auream Hierusalem de celo venturam et post mille annos se in celum transferendos. Altera erat secta Sadduceorum, qui iustitiam et sanctitatem vite simulabant, unde Sadducei, id est iusti appellati sunt a populo. Hi negabant resurrectionem, dicentes animas cum corporibus interire, solum pentateuchum recipientes. Ideo ad confutationem Phariseorum confixerunt fabulam de muliere, que habuit septem viros, querentes cuius istorum esset post resurrectionem in illis mille annis. Et non poterant Pharisei respondere: Unde pro irrisoria Phariseorum opinione, elegans fuit Sadduceorum obiectio, que tamen nulla est Christiano. Unde Dominus respondit eis, ostendens eis veritatem resurrectionis, probans ipsam resurrectionem per auctoritatem Veteris Testamenti. [
Numérotation du verset Lc. 20,mystice 
marg.| ] per Phariseos et Sadduceos significantur duo genera hostium Ecclesie, id est heretici et hypocrite. Heretici fidem impugnant, hypocrite mores corrumpunt. Isti sunt domestici inimici, quia intra Ecclesiam sunt et ideo magis nocivi, sicut dicit Glossa 2Cor. 7. Nulla pestis efficacior ad nocendum, quam familiaris inimicus. Unde Mi. 7.b. Inimici hominis domestici eius. Heretici vero, quia divisi sunt ab Ecclesia, aliquo modo caveri possunt, sed isti non. Per Phariseos ergo significantur heretici, qui interpretantur divisi: Sadducei autem interpretantur iusti et ideo significant hypocritas, qui se iustos simulant. Isti duo hostes Ecclesie impugnant eam incessanter. Illi extra, isti intus. Et de istis duobus dicitur Dt. 32.d. Foris vastabit gladius hereticorum et intus pavor hypocritarum. Ier. 14.d. Si egressus fuero ad agros etc. Ez. 7.d. Gladius foris etc. Lam. 1.g. Foris interficit gladius 2Cor. septimo. b. Foris pugne, intus timores. De utrisque etiam dicitur. Mt. 7.c. Attendite a falsis prophetis, qui veniunt etc. Dicit ergo.
marg.| {l} Accesserunt autem quidam Sadduceorum Hieronymus: {6. 251va} Vel ut per frequentiam vincerent. Chrysostomus Unus dies est et multa certamina, ut si ratione non possent, frequentia vincerent. Et infra. Quemadmodum si inveniatur unus fortis pugnator, dum singuli viribus eum superare non possunt, circumveniunt omnes. O stulti, si quis corruptibili fonte utitur assidue, magis fontis illius vena laxatur et vos putatis fontem vivum interrogando siccare ? Chrysostomus Circumdederunt sicut multi canes unum leonem. Et infra. Non est virtus diaboli, quod homines mali sunt.
marg.| {a} Qui negant esse resurrectionem Chrysostomus In omni re, aut actu, agendi virtus spes est futuri, qui enim arat, arat, ut metat, qui pugnat, pugnat, ut vincat. Et infra. Tolle ergo spem resurrectionis et soluta est tota observantia pietatis. 1Cor. 15.d. Quid facient, qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt ?
marg.| {b} Et interrogaverunt eum dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis, si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem etc.  Dt. 25.b. Quando habitaverint fratres simul et unus ex illis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri, sed accipiet eam frater eius et suscitabit semen fratris sui etc. Modo prosequuntur interrogationem suam.
marg.| {c} Septem ergo fratres erant, primus accepit uxorem etc. Beda. Potuit autem fieri, ut in gente eorum hoc aliquando acciderit.
marg.| {d} In resurrectione ergo cuius eorum erit uxor: Si quidem septem habuerunt eam uxorem ] $mystice
marg.| . Frater noster est Christus. De quo Ct. 6.a. Quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris mee. Uxor eius est Ecclesia. Unde Apc. 19.b. Nuptie agni venerunt et uxor eius preparavit se. Hic frater noster mortuus fuit et reliquit uxorem sine liberis et ideo frater eius, qui superest, tenetur ei ex illa filios suscitare, alioquin frater non est. Os. 1.a. Sume tibi uxorem fornicationum et fac tibi filios fornicationum. Legitur Gn. 38. quod Thamar uxor filii Iude fornicata est, quia frater viri sui defuncti nolebat eam accipere uxorem.
marg.| {e} Septem ergo fratres etc.] $mystice
marg.| . Septem fratres Christi sunt universitas Prelatorum, qui duxerunt uxorem Ecclesiam sponsam Christi et tamen nullos, vel quasi nullos filios genuerunt Domino, unde videtur, quod omnes sint spadones, qui corrumpere possunt, sed non generare. Eccl. 20.a. Concupiscentia spadonis devirginavit iuvenculam. Tales autem non deberent accipere Ecclesiam in uxorem, quia prohibetur Dt. 23.a. Non intrabit eunuchus attritis, vel amputatis testiculis et abscisso veretro Ecclesiam Domini. Testiculi sunt virtus et scientia, in quibus est vis generativa. Veretrum est lingua, vel eloquentia, que est instrumentum generationis spiritualis. Unde sunt aliqui, qui habent tantum unum testiculum, hi non possunt bene generare: Alii sunt, qui habent duos, sed non habent veretrum, nec hi possunt generare: Alii sunt, qui habent testiculos et veretrum, nec tamen generant, quia fundunt semen in terram, quia predicationem, vel doctrinam convertunt ad terrenum lucrum, quod detestabile est apud Deum et pena dignum. Unde Gn. 38.b. Dixit Iudas ad Onam filium suum, id est Christus ad clericum, ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo: Ille sciens non sibi nasci filios introiens ad uxorem fratris sui, fundebat semen in terram et idcirco percussit eum Dominus, eo quod rem detestabilem faceret. Hoc est ergo, quod dicit: Septem et c etera  Novi ssima etiam omnium morietur Ecclesia, quia durabit usque ad consummationem seculi. Sed ex quo nulli filii generantur in ea, videtur, quod cito moriatur, quia illi pauci, qui generantur, statim incipiunt rixari. Gn. 25.c. Dedit Dominus conceptum Rebecce, sed collidebantur in utero eius parvuli, que ait: Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere ? Item Beda. Per istos septem, omnes reprobi designantur, {6. 251vb} qui tota hac vita, que septem diebus est, steriles ab omni bono opere sunt, quibus misere mortuis, ad ultimum mundana conversatio, que sine fructu est, transibit. 1Cor. 7.f. Preterit figura huius mundi. 1Io. 2.c. Transit mundus et concupiscentia eius.
marg.| {e} Et ait illis Iesus: Filii huius seculi Glossa Qui mori possunt.
marg.| {f} Nubunt et traduntur ad nuptias Glossa reddit causam, quare nuptie contrahuntur, scilicet propter mortuorum restitutionem.
marg.| {g} Illi vero, qui digni habebuntur seculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubent, neque ducent uxores Nota quod cum resurrecturi sint omnes tam electi, quam reprobi, Dominus tantum facit mentionem de resurrectione electorum, ut amplius nos excitet ad gloriam resurrectionis. Unde Glossa Bede. Cum omnes boni et mali resurrecturi sunt. 1Cor. 15.g. Omnes quidem resurgemus etc. et absque nuptiis mansuri, id est usu nuptiarum, Dominus tamen, ut ad gloriam resurrectionis excitet, de solis electis disserit. Si autem etc. quasi cum hoc dictum sit a Domino, scilicet neque nubent, neque nubentur, constat ergo, quod corpora resurgent, alioquin inutiliter videretur dictum. Nam si sole anime essent post mortem, ad quid diceret, neque nubent, neque nubentur: De animabus enim patebat etiam stultis, quia nubere non possunt. Sequitur.
marg.| {n} Neque enim ultra mori poterunt Chrysostomus In hoc seculo, quia morimur, ideo nascimur et quia nascimur, uxores ducimus, ut quod moriendo minuitur, nascendo suppleatur. Tolle moriendi necessitatem et nascendi utilitatem et nubendi causa soluta est. Nam iste mundus carnis est, ille animarum. Sicut anima in hoc mundo peregrina est, ita in illa caro. Unaqueque res in sua patria fortior est et dominatur. Et infra. Hec diximus secundum moralem rationem, alioquin in resurrectione ipsa caro mutanda est. Cor. 15.f. Seminatur corpus animale, surget spirituale. Beda. Cum connubia propter filios, filii propter successionem, successio propter mortem, ubi ergo non est mors, neque connubia.
marg.| {i} Equales enim Angelis Dei sunt supp le, id est similes, id est incorruptibiles et ignorabiles.
marg.| {k} Et filii sunt Dei Beda. Sine labe corruptionis visione Dei fruuntur.
marg.| {l} Cum sint filii resurrectionis glor iose. Rabanus Spiritualis nobis promittitur conversatio. Sunt enim sicut Angeli in celis, qui gloria resurrectionis innovati absque ullo mortis metu, absque ulla labe corruptionis, absque ullo terreni status actu, perpetua Dei visione fruuntur, ad quam necesse est equalitatem angelice dignitatis, quisquis ascendere desiderat, minimis fratribus pie agendo condescendat. Angeli sunt alati, in quo notatur velocitas obedientie Hbr. primo, d. Omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi etc. Item sunt ingenerabiles, in quo munditia vite. Is. 52.d. Mundamini, qui fertis vasa Domini etc. Item semper vident faciem Dei, in quo rectitudo intentionis. Mt. 18.b. Angeli eorum in celis semper vident. Chrysostomus Quare cum de ieiuniis, aut eleemosynis, ceterisque virtutibus loqueretur, numquam Angelorum similitudinem introduxit, nisi nunc ? Quia omnes quidem virtutes spirituales res sunt angelice, precipue autem castitas res est angelica: Per hoc enim solum singulariter homines Angelis assimilantur et vincitur natura virtutibus. Et infra. Qui unius masculi, vel unius femine lege contentus est, mediam tenet viam, nec Angelus est, quia penitus non est separatus, nec animal est, quia una contentus, sed est homo. Et infra. Per alios sensus et si fiat malum, solet tamen multoties fieri bonum per eos, tantummodo sensus ille libidinis semper in malo est. Et infra. Solus libidinis sensus inter animam et carnem non est communis, sed est carnis proprius et privatus.
marg.| {6. 252ra}{a} Quid vero etc.   Sati sfacto questioni Sadduceorum, contra eorum infidelitatem agit Dominus, probans resurrectionem per auctoritatem Moysi, quem ipsi Sadducei recipiebant. Posset autem Dominus, si vellet, expressiora testimonia et plura inducere de Prophetis, sed noluit, duplici ratione. Prima est, quia Sadducei non recipiunt Prophetas. Secunda est propter Manicheos, qui dicunt, legem Moysi non esse a Deo bono. Est autem probatio talis. Dominus dixit Moysi, ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, sed non est mortuorum, sed viventium, ergo ipsi vivebant et constat, quod mortui secundum corpus erant, ergo anime eorum vivebant, quare patet, quod anime non moriuntur. Constat ergo, animas post mortem esse, alioquin Deus esset nihil, si nihil eorum post mortem restaret, ut ipsi mentiebantur. Ex hoc sequitur, quod corpora resurgent, iustum est enim, ut sicut anime in corporibus meruerunt, vel demeruerunt, ita in corporibus remunerentur, vel puniantur. Unde 2Cor. 5.b. Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi etc. Ad probandum autem resurrectionem futuram sunt multe auctoritates. Primo Is. 26.d. Vivent mortui tui etc. Item Ez. 37.a. Fili hominis putasne vivent ossa etc. Item Dn. 12.a. Multi de his etc. Item Iob. 10.d. In novissimo, die de terra surrecturus sum etc. Item Os. 6.a. Post duos dies suscitabit nos. Item Io. 5. et 6. per totum Infra Thessal. 3. et 4. per totum. Dicit ergo.
marg.| {a} Quia vero resurgent mortui Chrysostomus Calumniatoribus oportet respondere auctoritatem, post rationem, hic fit e converso.
marg.| {b} Et Moyses cuiu s anima Deum sentit et cognoscit.
marg.| {c} Ostendit secus rubum id est ubi agit de visione rubi, scilicet. Ex. 3.b. Vel Secus rubum ens supple, cum enim esset secus rubum, locutus est ei Dominus, de rubo dicens. Ego sum Deus Abraham etc.
marg.| {d} Sicut dicit Dominum Deum Abraham et Deum Isaac et Deum Iacob Ex. 3.d. sic habetur. Dixit Dominus ad Moysen, hec dices filiis Israel, Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob misit me ad vos. Sed quare potius istos, quam alios nominavit, cum sit omnium Deus ? Propter tres rationes. Prima, quia istis tribus specialiter facta est promissio, de filii incarnatione et vita eterna habenda. Secunda, quia in his tribus commendantur et significantur tres virtutes theologice, id est fides, spes, caritas, per quas venitur ad resurrectionem. Per Abraham fides, per Isaac spes, per Iacob caritas, ut dicit Glossa super Mt. 1. Tertio, quia isti magis famosi erant apud Iudeos et ideo specialiter placuerunt. Chrysostomus Arguit, quod non legebant. Et infra. Ex diligentia lectionum nascitur scientia Dei, ignorantia autem negligentie filia est. Item Chrysostomus Talis est scriptura nolenti vivere secundum Deum, quemadmodum si quis agricole non habenti voluntatem pugnandi exponat bellicam disciplinam.
marg.| {e} Deus autem non est mortuorum, sed vivorum quia non est Deus non existentium.
marg.| {f} Omnes enim quor um Deus et Dominus est.
marg.| {g} Vivunt ei Beda., vera vita.
marg.| {h} Respondentes autem etc.  Prim o tentaverunt Pharisei capere Dominum in sermone, postea Sadducei et utrosque confutavit. Videntes ergo Scribe, quod satisfecerat questioni Sadduceorum, que impugnabat eorum sententiam, quia videbatur fovere partem illorum, ceperunt eum commendare, nihil amplius querentes. Commendabant tamen sub dolo. Iam enim in eum conspiraverant, de morte eius deliberantes. Unde patet invidos rationibus posse argui et convinci, sed difficile ab invidia quiescere et hoc est. Respondentes autem quidam Scribarum gaudentes, quod imposuisset silentium Sadduceis, quibus ipsi nesciebant respondere.
marg.| {i} Dixerunt. Magister bene dixisti et amplius non audebant Chrysostomus Confusio multorum facta est disciplina cunctorum.
marg.| {k} Eum quicquam interrogare Tame n ausi fuerunt ipsum comprehensum aperte tradere potestati Romane. Sic facit invidia, ubi non potest occulte, aperte nocet. Chrysostomus Per servos diaboli, actusque eorum, ipsis habitudinem describamus. In primis {6. 252rb} gravis et insufferibilis est impetus eius, quem si quis forti animo sustinuerit, postea inveniet eum debiliorem: in tertio magis infirmum. Unde puto in persecutionibus Christiani, si in primis non denegaverit, nullis poterit postea vinci doloribus, quia diabolus non tantum virtutis quantum terroris habet. Sequitur.
marg.| {l} Dixit autem ad illos, quomodo etc.  Prob ata resurrectione mortuorum et imposito silentio Phariseis, ne aliquid ultra obiicerent, Dominus videns eos tacentes, obiicit eis, de suo Messia, quem purum hominem exspectant. Unde probat Dominus secundum eos, quod non potest stare prophetia David. Aut enim secundum opinionem eorum mentitus est, aut perperam locutus. Ad quod probandum inducit Dominus hunc versum: Dixit Dominus Domino meo etc. Hoc enim ipsi exponunt, de Messia quasi dicat: David.
marg.| {o} Dixit crea tor celi et terre.
marg.| {p} Domino meo id est Messie: Et ita mentitus est David, quando enim hoc dixit, non erat Messias, ergo non erat Dominus eius. Item quando veniet Messias, non erit David: ergo numquam vel erit, vel fuit Dominus David. Item cum Messias futurus esset, de semine David et ita filius eius, perperam loquendi David, id est contra loquendi consuetudinem, solent enim filii patres vocare Dominos et non e converso. Ergo quantum ad intellectum eorum mentitus est et perperam locutus, sed quantum ad intellectum Christianorum verum locutus est, David vocans Messiam Dominum suum: ergo Messias maior erat David. Sed nullus homo purus fuit maior David, qui erat rex totius Israel: ergo Messias non est purus homo: ergo est Deus et homo: ergo mentiuntur Scribe dicentes Christum, sive Messiam esse purum hominem. Hoc est ergo, quod dicit.
marg.| {m} Quomodo dicunt Scri be, Christum filium esse David, tantum et non Dei Chrysostomus Hanc interrogationem non solum contra Iudeos, sed etiam contra hereticos posuit. Nam secundum carnem vere filius David erat. Dominus autem secundum divinitatem: et ita Dominus esse non potest, nisi qui nobiscum est, vel ante nos: Christus autem secundum carnem post David fuit, secundum divinitatem ante.
marg.| {n} Et ipse David dicit in libro Psalmorum quos edidit edoctus a Deo, ut ipse dicit: Audiam, quid loquatur in me Dominus Deus.
marg.| {o} Dixit Dominus Domino meo id est Deus Messie, sive Christo.
marg.| {q} Sede a dextris meis quas i equalis mihi. Et ita per hoc, quod David vocat eum Dominum suum et per hoc, quod Deus dixit ei: Sede a dextris meis, patet, quod ipse non est purus homo, quia nullus purus homo Dominus est tanti regis, ut erat David, maxime secundum opinionem Iudeorum. Nec etiam purus homo sedet a dextris Dei: Unde etiam patet, quod verum dixit David, inquiens.
marg.| {o} Dixit Dominus id est pater.
marg.| {p} Domino meo id est Christo, qui revera tunc fuit Dominus, quia tunc erat et Deus erat et revera fuit filius David et verus homo, de semine David et ita et verus Deus et verus homo. Eleganter ergo Dominus doctrinam evangelicam consummaturus, ponit summam fidei nostre, id est ostendit Christum verum Deum et verum hominem. Unde Glossa AMBROSII. Consummaturus precepta Dominus, in fine testamenti sui fidem concludit etc. Nota quod dicitur. In fine testamenti, id est evangelice doctrine, que secundum Lucam hic consummatur, quia nihil de doctrina evangelica restat, nisi quod in proximo sequitur, de iustitia. Statim enim sequuntur signa eversionis Hierusalem et iudicii, que non sunt de doctrina evangelice predicationis, postea sequitur historia Passionis. Et nota quod doctrina evangelica ideo testamentum dicitur, quia in ea hereditas eterna promittitur et velut in testamento quasi quedam filiis proponuntur. Dicunt autem Iudei, Elizier servum Abrahe fecisse hunc Psalmum, de victoria Abrahe cum rediret de cede quatuor regum, quasi dicat: Eliezer.
marg.| {o} Dixit Dominus id est creator.
marg.| {p} Domino meo id est Abrahe.
marg.| {q} Sede a dextris meis etc.  quas i ego subiiciam tibi hostes tuos. Istud fabula est. Unde spiritualiter et vere exponamus, quod dicitur hic.
marg.| {o} Dixit Dominus Domino meo id est pater genuit filium, qui est Dominus meus duplici dominio, id est creato et increato.
marg.| {q} Sede a dextris meis id est genuit sibi equalem.
marg.| {6. 252va} Verbum autem sedendi tria notat circa illum, cui dicitur, sede ; scilicet post laborem quiescere, post servitium conregnare et in occulto esse et iudicem fore. Io. quinte, d. Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio. Lucifer ante laborem et servitium et antequam in publicum venisset, voluit sedere dicens. Super astra celi exaltabo solium meum et sedebo. Is. decimoquarto, d. ideo corruit in infernum. Unde
marg.| {B}. Bernardus. O impudens et imprudens, millia millium ministrabant ei et decies millies centena millia assistebant ei et tu aliis stantibus et ministrantibus solus sedere presumis. Sedet autem filius ad dexteram patris, id est equalis ei inquantum Deus. Item fruitur potissimis bonis eius et potissimo modo inquantum homo. Dixit Dominus Glossa Istud dicere est equalem filium sibi generare Domino, non secundum, quod de eo natus, sed secundum, quod de patre fuit semper. Contra Christus secundum quod homo Dominus est totius Ecclesie et ita etiam Dominus David. Solutio. Dupliciter potest solvi. Potest enim dici, quod non tunc erat Dominus David secundum quod homo, quia non tunc erat homo. Vel potest accipi secundum pro quia, vere quidem et proprie Dominus est secundum quod homo, quia secundum naturam humanam nos sanguine suo redemit et sumus servi eius emptitii, non tamen Dominus est, quia homo est, quia Dominus esset, licet non esset homo. Et quamdiu sedebit ?
marg.| {a} Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum id est donec omnes rebelles et inobedientes tibi subiugavero, vel bona subiectione, ut credant volentes te verum Deum et hominem, vel mala, ut in die iudicii puniantur et credant inviti. Donec ponam etc. Huic verbo adherent heretici, quod per se filius impotens sit subiicere inimicos. Beda. solvit in Glossa Quia a patre etc. Per pedes Christi significatur humanitas eius et divinitas. Humanitas quidem propter inferioritatem, divinitas vero propter portationem, quia sicut pedes portant corpus, ita divinitas omnia sustinet et portat. Unde Hebreor. primo, a. Portans omnia verbo virtutis sue. De hoc dicitur. 1Cor. decimoquinto, d. Oportet illum regnare, donec ponat inimicos suos sub pedibus eius. Item Hebreor. decimo, c. Sedet ad dexteram Dei de cetero exspectans, donec ponantur inimici eius sub pedibus eius. Sed numquid postea non sedebit ? Respondeo. Donec, exclusive ponitur, non inclusive. Simile Mt. primo, d. Accepit Ioseph coniugem suam et non cognoscebat eam, donec peperit filium suum primogenitum, id est numquam. Per pedes etiam Christi significantur predicatores, qui portant eum per mundum. Unde Na. 1.d. Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem. His pedibus subiecit Dominus omnia. Unde Ps. 8. Omnia subiecisti sub pedibus eius. Is. ultim. a. Celum sedes mea est, terra autem scabellum pedum meorum. Sed in futuro subiiciet Dominus plenius omnia his pedibus, cum fuerint cum eo iudices tyrannorum, qui modo opprimunt eos. Mal. ultim. a. Egrediemini et salietis sicut vitulus de armento et calcabitis super impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum. Sequitur.
marg.| {b} David ergo Dominum illum vocat et quomodo filius eius est si e st purus homo ? Ecce ad obiectionem Domini nihil respondent. Non est ergo credendum Iudeis, qui fabulantur de Eliezer, quia si in Hebreo esset expositio, non silerent legisperiti.
marg.| {c} Audiente autem omni populo, dixit discipulis suis, attendite a Scribis Dupl ici ratione iubet discipulos suos cavere a Scribis, pecunie et vane glorie cupidis. Prima, ne eorum simulatione decipiantur. Secunda, ne eorum exemplo ad amorem temporalium inflammentur. Sir. 13.a. Qui tangit picem, inquinabitur ab ea et qui communicat superbo, induet superbiam. 1Cor. 15.d. Nolite seduci. Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Sed quare presenti omni populo mala dicebat de Scribis, qui erant doctores legis ? Respondeo, quia Scribe decipiebant populum et quia ipsi Scribe presentes erant. {6. 252vb} Erant autem Scribe omnes hypocrite, sanctitatem exterius simulantes, propter quod facilius decipiebant, quia melius credebatur eis a populo. Unde sequitur.
marg.| {d} Qui volunt ambulare in stolis id est volunt in publicum procedere in cultioribus indumentis, quia indumentum corporis signum est indumenti cordis. Eccl. 19.d. Amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis enuntiant de illo. Augustinus in regula. Non affectetis vestibus placere, sed moribus. Eccles. 11.a. In vestitu ne glorieris unquam. Et quare. Eccl. 42.c. De vestimentis procedit tinea, id est vana gloria. Erant autem stole camisie linee et longe, quibus scribe utebantur, ut sanctiores viderentur. “Salutationes prime. Tempore prius. Voce alta. Corpore flexo. Inclinato capite. Loco publico” etc.b
b Versus ?
marg.| {e} Et amant salutationes in foro id est volunt salutari in foro, scilicet in loco publico: prius tempore, altiori voce, inclinato capite. Unde in duobus arguit eos Dominus hic vel ex duobus. Primo, quia huiusmodi appetunt ad propriam gloriam, que tamen debentur eis ex ordine officii. Unde Beda. Non gradum, sed animum redarguit. Secundo, quia litibus fori intererant, qui de lege populum docere debebant. Unde Hieronymus: Non culpa caret eum in foro litibus interesse, intellige, nisi trahat eum necessitas, qui in cathedra Moysi magister vult appellari. 1Cor. 6.a. Secularia iudicia si habueritis inter vos contemptibiles etc.
marg.| {f} Et primas cathedras in synagogis Chrysostomus Qui male sederit in ea, iniuriam facit cathedre. Eccl. 7.a. Noli querere ab homine ducatum, neque a rege cathedram honoris.
marg.| {g} Et primos discubitus in conviviis Sed quare primi sedere volebant, id est in capite mense: Ut domini viderentur et primas appositiones haberent. Unde nec sibi invicem deferebant, supra 14.b. Intendens Iesus quomodo primos accubitus eligerent, dicebat parabolam: Cum invitatus fueris et ceteris. Et in eodem. Non discumbas in primo loco. Chrysostomus Quidam, qui in novissimo loco recumbunt, videntur sibi mentis elatione, in cornu recumbere. Et infra. Sine causa loco se humiliat, qui corde se prefert. Et supra: Aliam iactantiam humilitatis acquirit. Et infra. Non solum corpore in novissimo iaceamus, sed etiam animo, ut novissimos omnium nos iudicemus. Eccl. 19.d. Est, qui nequiter se humiliat.
marg.| {h} Qui devorant domos viduarum que habent affectum religionis et pre simplicitate feminea nesciunt sibi precavere. Unde Chrysostomus Sexus mulierum incautus et mollis est, virilis autem sexus cautior et durior: Ideo impostores sanctitatis circa mulieres se constringunt, vel constituunt, maxime cum viduis propter duas causas, quia dare possunt et decipi. 2Tim. 3.a. In novissimis diebus instabunt tempora periculosa et erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati. Et infra. Speciem quidem pietatis habentes, virtutem autem abnegantes et hos devita, ex his enim sunt, qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis. Chrysostomus Dum Iudaicos sacerdotes confundit, Christianos monet non permanere, cum viduis amplius, quam cum ceteris, quia si voluntas mala non est, suspicio tamen mala est.
marg.| {i} Simulantes longam orationem ut s anctiores appareant et dona ampliora reciperent et quasi boni patroni laudarentur. De quibus dicit Beda. in Glossa Quorum oratio fit in peccatum, ut non solum pro aliis intercedere non possint, sed nec sibi ad salutem proficere, immo pro ipsis orationibus magis damnabuntur. Et intellige, id est pro talibus, ut per nomen potius notetur qualitas, sive modus orationis, quam essentia. Alii sic dicebant, pro ipsis orationibus, id est pro promissione ipsarum orationum, quia, scilicet fraudulenter promittebant se pro simplicibus viduis oraturos. Chrysostomus Avaritiam vestram religionis colore depingitis et diabolo Christi arma prestatis, ut armetur iniquitas, {6. 253ra} dum pietas estimatur. Os. 4.b. Peccata populi mei comedent Sacerdotes et ad iniquitatem sublevabunt animas eorum. Mc. 12.d. dicit: Devorant domos viduarum sub obtentu prolixe orationis. Modo vero devorant sub obtentu nullius orationis, sed violentia et aperte predationis. Unde Is. 3.c. Vos depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra, Mi. 3.a. Audite, principes Iacob et duces domus Israel, episcopos et Archidiaconos dicit: Qui violenter tollitis pelles desuper eos. Contra tales pastores dicit Ez. 34.b. Non quesierunt pastores greges meos etc. Za. 11.a. Pastores eorum non parcebant eis et ego non parcam illis. 2Mcc. 4.c.c Sacerdotes non iam circa officium altaris dediti etc.
c 2Mcc. 4, 14.
marg.| {a} Hi accipient damnationem maiorem Comp aratio non fit ad aliquid, quod precesserit, sed ad id quod dicitur in alio Evangelista, respicit, ubi dicitur, quod quidam orabant prolixe in angulis platearum solo intuitu favoris humani et terrene utilitatis et hi quidem damnationem merebantur, sed isti maiorem, qui prolixe orant et intuitu favoris humani et terrene utilitatis. Unde Hi accipient damnationem maiorem quam illi, qui amant in angulis stantes orare, quia illi non querunt nisi gloriam hominum, isti autem gloriam et pecuniam querunt. De quibus Iob. 36.b. Simulatores et callidi provocant iram Dei.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lc. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=57&chapitre=57_20)

Notes :