Capitulum 22

Numérotation du verset Lc. 22,1 

Appropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur Pascha1.
1 Approbinquabat CorS1 (temporis est quod patet in greco idest venerat)
Numérotation du verset Lc. 22,2 

Et querebant principes sacerdotum et scribe quomodo Iesum2 interficerent.
2 Iesum Cas574 ΩS Catena Rusch] eum Weber
Timebant vero3 plebem.
3 vero CorS1 (al.) ΩS Catena Rusch Weber ] enim CorS1=Cor3 (grec.)
Numérotation du verset Lc. 22,3 

Intravit4 autem Satanas in Iudam qui cognominabatur5 Scarioth6 unum de duodecim.
4 Intravit Catena etc. ] Intraverat Cas574 |
5 cognominabatur Weber (P D C) Cas574 ΩS Rusch Clementina] cognominatur Weber (S Z) Φ Catena Weber, vocatur A, vocabatur M, vocabitur G |
6 Sc(h)arioth Cas574 Catena Rusch Weber] Iscariotes Clementina |
Numérotation du verset Lc. 22,4 

Et abiit
et locutus est cum principibus sacerdotum et
magistratibus quemadmodum illum traderet eis.
Numérotation du verset Lc. 22,5 

Et gavisi sunt7 et pacti sunt pecuniam illi dare.
7 sunt Catena Rusch Weber] om. Cas574
Numérotation du verset Lc. 22,6 

Et spopondit et querebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis.
Numérotation du verset Lc. 22,7 

Venit autem dies azymorum
in qua necesse erat occidi Pascha.
Numérotation du verset Lc. 22,8 

Et misit Petrum et Ioannem dicens: Euntes parate8 nobis Pascha ut manducemus.
8 parate Cas574 Catena etc. ] paretis ΩS (tantum)
Numérotation du verset Lc. 22,9 

At illi dixerunt: Ubi vis paremus?
Numérotation du verset Lc. 22,10 

Et dixit ad eos: Ecce introeuntibus vobis in civitatem9, occurret vobis homo quidam10* amphoram aque portans.
9 civitatem] civitate Cas574 |
10 quidam Cor2F (grec. anti.) (parisiensis1) Cas574 ΩS ] om. ( parisiensis² canc<ellavit>) Catena Rusch Clementina |
Sequimini eum in domum in quam11 intrat
11 quam ΩS Cas574 Catena Rusch] qua Weber
Numérotation du verset Lc. 22,11 

et dicetis patrifamilias domus: Dicit tibi magister ubi est diversorium ubi Pascha cum discipulis meis manducem?
Numérotation du verset Lc. 22,12 

Et ipse ostendet vobis12 cenaculum magnum stratum et ibi parate.
12 ostendet vobis ΩS Cas574 Rusch] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 22,13 

Euntes autem invenerunt sicut dixit illis13 et paraverunt Pascha.
13 illis ( parisiensis²)] + Ihesu Cor2V ( parisiensis* can<cellavit>) ΩS
Numérotation du verset Lc. 22,14 

Et cum facta esset hora
discubuit et duodecim apostoli14
14 apostoli] discipuli Cas574
cum eo.
Numérotation du verset Lc. 22,15 

Et ait illis: Desiderio desideravi hoc Pascha manducare vobiscum antequam patiar.
Numérotation du verset Lc. 22,16 

Dico enim vobis quia ex hoc
non manducabo illud
donec impleatur in regno Dei.
Numérotation du verset Lc. 22,17 

Et accepto calice
gratias egit et dixit: Accipite et dividite inter vos15.
15 et dividite – inter vos] inv. Cas574
Numérotation du verset Lc. 22,18 

Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis16 donec veniat regnum Dei17*.
16 vitis ( parisiensis²) Cas574 Rusch Weber] + huius Cor2F (hius!) ( parisiensis* can<cellavit>) Wordsworth (E b f) ΩS |
17 veniat– regnum Dei Cas574 ΩS] inv. Catena Rusch Weber |
Numérotation du verset Lc. 22,19 

Et, accepto pane, gratias egit et fregit
et dedit eis dicens: Hoc est corpus meum
quod pro vobis datur18.
18 datur Cor2 F (grec. anti.) Cor4 F (parisiensis cor.) Catena Rusch Weber ] tradetur Cas574 ΩS
Hoc facite
in meam commemorationem.
Numérotation du verset Lc. 22,20 

Similiter et calicem,
postquam cenavit dicens: Hic est calix Novum Testamentum19
19 (Hic est calix) Novum Testamentum Cor2 F (grec. anti.) Cas574 ΩS* ( ut vid. )] Novi Testamenti ΩS² ( in ras. )
in sanguine meo20,
20 sanguine meo Cas574 ] inv. ΩS
qui21 pro vobis
21 qui Catena Rusch] quod Weber
fundetur22*.
22 fundetur Catena ΩS ] effundetur Rusch , funditur Weber, tradetur Cas574
Numérotation du verset Lc. 22,21 

Verumtamen ecce23
23 ecce] om. Cas574
manus tradentis me mecum est in mensa.
Numérotation du verset Lc. 22,22 

Et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit.
Verumtamen ve homini illi24 per quem tradetur25.
24 homini illi Catena Cas574 Rusch] inv. Weber |
25 tradetur Catena Rusch] traditur Weber; illegibilis Cas574 |
Numérotation du verset Lc. 22,23 

Et ipsi ceperunt querere inter se26 quis esset27 ex eis qui hoc facturus esset28.
26 querere inter se Cor2F (gr. anti.) (parisiensis² cor.) Cas574 |
27 esset Catena etc. ] om. Cas574 |
28 facturus esset Cor2F (gr. anti.) (parisiensis² cor.) Cas574 |
Numérotation du verset Lc. 22,24 

Facta est autem29 et contentio30 inter eos quis eorum videretur esse maior.
29 autem Catena Cas574] om. ΩS |
30 contentio] PHILONIKIA PHILOMINIA (?) id est amor victorie CorS1 (gr.) , PHYLONIKIA id est amor victorie Cor3 (Gl.), [*]tentio obsc. Cas574 |
Numérotation du verset Lc. 22,25 

Dixit autem eis:
Reges gentium dominantur eorum
et qui potestatem habent
super eos benefici vocantur.
Numérotation du verset Lc. 22,26 

Vos autem non sic
sed qui maior est in vobis
fiat sicut iunior31
31 iunior Cas574 etc.] minor Clementina
et qui precessor32 est
32 precessor] IGUMENOS id est dux CorS1 (G.)= Cor3 (Gl.)
sicut ministrator.
Numérotation du verset Lc. 22,27 

Nam quis maior est
qui recumbit an qui ministrat? Nonne qui recumbit? Ego autem
in medio vestrum sum sicut qui ministrat.
Numérotation du verset Lc. 22,28 

Vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis.
Numérotation du verset Lc. 22,29 

Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum
Numérotation du verset Lc. 22,30 

ut edatis et bibatis
super mensam meam in regno meo33
33 in regno meo BL24142 P9380 Weber (Z P Φ) Wordsworth (B E Θ Κ Ο Q V W X Z) Catena Rusch Clementina] om. Cas574, in regno Amiatinus Cava P9389 To22 Wordsworth (G I J M R T Y) Weber
et sedeatis super thronos34
34 thronos ΩS Rusch Weber] + duodecim E Catena Cas574 cum graec. (א D X etc.) et Mt. 19:28
iudicantes duodecim tribus Israel.
Numérotation du verset Lc. 22,31 

Ait autem Dominus Simoni: Simon35
35 Simoni Simon Φ Cas574 Catena Rusch ] (Dixit autem Dominus:) Simon Simon (ecce sathanas) CorS1 Cor3 (grec.), Petro Simon Simon P, Simon Simon Weber
ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum.
Numérotation du verset Lc. 22,32 

Ego autem rogavi pro te ut non36 deficiat fides tua.
36 non Cas574 Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos.
Numérotation du verset Lc. 22,33 

Qui dixit ei: Domine, tecum paratus sum37 et in carcerem et in mortem38 ire.
37 tecum paratus sum Cas574 Li448 Rusch Weber ] tecum sum paratus Li448@ , sum tecum paratus inv. ΩS |
38 et in carcerem – et in morte] inv. Cas574 |
Numérotation du verset Lc. 22,34 

At39 ille dixit: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me.
39 At ΩS Rusch Clementina ] Et Cas574 Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 22,35 

Et dixit eis: Quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis
numquid aliquid defuit vobis? At illi dixerunt: Nihil.
Numérotation du verset Lc. 22,36 

Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram
et qui non habet40 vendat tunicam suam et emat gladium.
40 habet] + gladium Cas574
Numérotation du verset Lc. 22,37 

Dico enim vobis quoniam41* adhuc hoc42 quod scriptum est
41 quoniam ΩS Catena Weber ] quomodo Rusch |
42 hoc ΩS Li448 Rusch Weber] om. Li448@ |
oportet impleri in me et43 cum iniquis44 deputatus est. Etenim ea que sunt de me
43 et Cas574 Catena ΩS Rusch ] + quod Weber |
44 iniquis ΩS Catena Rusch ] iniustis Weber |
finem habent.
Numérotation du verset Lc. 22,38 

At illi dixerunt: Domine, ecce gladii duo45 hic.
45 gladii duo Cas574 etc.] inv. ΩS
At ille dixit eis: Satis est.
Numérotation du verset Lc. 22,39 

Et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum46*
46 Olivarum Cas574 ΩS Catena Weber ] Oliveti Rusch
Secuti sunt autem illum et discipuli.
Numérotation du verset Lc. 22,40 

Et cum pervenisset ad locum
dixit eis47*: Orate ne intretis in temptationem.
47 eis (parisiensis) ΩS ] illis Cor2F Rusch etc.
Numérotation du verset Lc. 22,41 

Et ipse avulsus48 est ab eis
48 avulsus Cas574 ΩS Li448 Rusch Weber] evulsus Li448@
quantum iactus est lapidis
et positis genibus49 orabat
49 genibus Cas574 etc. ] genubus ΩS
Numérotation du verset Lc. 22,42 

dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me.
Verumtamen non mea voluntas
sed tua fiat.
Numérotation du verset Lc. 22,43 

Apparuit autem illi angelus de celo confortans eum.
Numérotation du verset Lc. 22,44 

Et factus in agonia prolixius orabat. Et factus est50 sudor eius
50 est] om. Cas574
sicut gutte sanguinis decurrentis51 in terram.
51 decurrentis Cas574 ΩS] decurrentes CorS1 Cor3 (grec.)
Numérotation du verset Lc. 22,45 

Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos52 dormientes pre tristitia.
52 eos ΩS Li448 Rusch Weber] illos Li448@
Numérotation du verset Lc. 22,46 

Et ait illis:
Quid dormitis?
Surgite et53 orate, ne intretis in temptationem.
53 et Cas574 Catena Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 22,47 

Adhuc eo loquente, ecce turba et qui vocabatur Iudas, unus de duodecim, antecedebat eos
et appropinquavit Iesu ut oscularetur eum.
Numérotation du verset Lc. 22,48 

Iesus autem dixit illi54*: Iuda, osculo Filium hominis tradis?
54 illi Cas574 ΩS ] ei Catena Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 22,49 

Videntes autem hi qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio?
Numérotation du verset Lc. 22,50 

Et percussit unus ex illis
servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dexteram.
Numérotation du verset Lc. 22,51 

Respondens autem Iesus ait: Sinite usque huc.
Et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum55.
55 eum ΩS Catena Rusch Weber ] eam Cas574
Numérotation du verset Lc. 22,52 

Dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores:
Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus?
Numérotation du verset Lc. 22,53 

Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me, sed hec est hora vestra
et potestas tenebrarum.
Numérotation du verset Lc. 22,54 

Comprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum.
Petrus vero
sequebatur eum56
56 eum Catena Rusch] om. Weber
a longe.
Numérotation du verset Lc. 22,55 

Accenso autem igne57 in medio atrio58* et circumsedentibus59 illis erat Petrus in medio eorum.
57 igne] igni Cas574 |
58 atrio Cas574 ΩS Catena Weber ] atrii Rusch |
59 circumsedentibus Cas574 ΩS Rusch Weber ] circumstantibus Catena |
Numérotation du verset Lc. 22,56 

Quem cum vidisset ancilla quedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit: Et hic cum illo erat.
Numérotation du verset Lc. 22,57 

At ille negavit eum
dicens: Mulier, non novi illum60.
60 illum Cas574 ΩS Catena Rusch] eum Li448@
Numérotation du verset Lc. 22,58 

Et post pusillum alius videns eum dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait61: O homo, non sum.
61 vero ait] inv. Cas574
Numérotation du verset Lc. 22,59 

Et intervallo facto quasi hore unius, alius quidam affirmabat dicens: Vere et hic cum illo erat. Nam et Galileus est.
Numérotation du verset Lc. 22,60 

Et ait Petrus: Homo62, nescio quid63 dicis.
62 Homo Cas574 ΩS Li448 Rusch Weber] O praem. Li448@ |
63 quid Catena Rusch] quod Weber |
Et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus64.
64 cantavit gallus Rusch Weber ] inv. Catena
Numérotation du verset Lc. 22,61 

Et conversus Dominus respexit Petrum.
Et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixerat65 quia66 priusquam gallus67 cantet ter me68 negabis.
65 sicut dixerat  Cas574 Rusch ] quod dixerat Catena , sicut dixit Weber |
66 quia Cor2 F (anti.) Rusch Weber ] quod Cas574 |
67 Quia priusquam gallus Cor2 F (anti.) |
68 me Cas574 Li448 Rusch Weber] om. Li448@ |
Numérotation du verset Lc. 22,62 

Et egressus foras Petrus flevit amare.
Numérotation du verset Lc. 22,63 

Et viri qui tenebant eum69* illudebant ei cedentes eum70*.
69 eum Amiatinus Weber (M F G) Cas574 ( parisiensis) ΩS ] illum Cor2 F (anti.) Rusch Clementina Weber |
70 illudebant ei cedentes ( parisiensis sic) | eum Cor2 F (gr. anti.) ( parisiensis 1 can<cellatum>) Cas574 ΩS] om. (parisiensis²) Rusch Weber |
Numérotation du verset Lc. 22,64 

Et velaverunt eum et71 percutiebant faciem eius et interrogaverunt72 eum dicentes: Prophetiza nobis Christe73* quis est qui te percussit.
71 et Catena Rusch Weber] om. Cas574 |
72 interrogaverunt ΩS Li448@ Rusch ] interrogabant Weber |
73 nobis Christe Cor2F (gr. anti. Glosa Mt. 26) ΩS ] nobis Cor2F Li448 , om. Cas574 Li448@ |
Numérotation du verset Lc. 22,65 

Etiam74* alia multa blasphemantes dicebant in eum.
74 Etiam Cor2F (gr. anti.) ( parisiensis1) ΩS ] Et ( parisiensis²) Cas574 Li448@ Rusch
Numérotation du verset Lc. 22,66 

Et ut factus est dies
convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribe et adduxerunt75* illum in concilium suum dicentes: Si tu es Christus, dic nobis.
75 adduxerunt ΩS ] duxerunt Catena Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 22,67 

Et ait illis: Si vobis dixero
non credetis76* mihi.
76 credetis Cor2F ( parisiensis sic) Cava Φ Cas574 ΩS Rusch Clementina ] crederitis * (Cor4F exp. -ri-), creditis Weber
Numérotation du verset Lc. 22,68 

Si autem et77 interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis.
77 et ] om. Catena Cas574
Numérotation du verset Lc. 22,69 

Ex hoc autem
erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.
Numérotation du verset Lc. 22,70 

Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei?
Qui ait: Vos dicitis quia ego sum.
Numérotation du verset Lc. 22,71 

At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium?
Ipsi enim78 audivimus de ore eius.
78 enim Catena Rusch Weber ] autem Cas574

Capitulum 22

Numérotation du verset Lc. 22,1 
marg.| Appropinquabat etc.  Hic incipit quarta pars huius libri. Si quidem totus hic liber divisus est in quatuor partes, preter prologum, quem ipsemet Lc. preposuit in libro suo more Prophetarum.
marg.| In prima parte agitur de conceptione et nativitate precursoris et conceptione Salvatoris et tenet unum capitulum.
marg.| In secunda agitur de nativitate et baptismo Salvatoris et tenet duo capitula.
marg.| In tertia parte agitur de Christi tentatione, predicatione et miraculorum operatione et tenet decem et octo capitula usque huc.
marg.| Hic incipit quarta pars, in qua agitur de passione et Resurrectione, atque Ascensione eius et tenet tria capitula. Hoc autem primum capitulum dividitur in septem partes.
marg.| In prima preparatur Pascha Domino, cum discipulis celebrandum. In secunda describitur discipulorum contentio ibi. Facta est autem et contentio In t ertia predicitur discipulis sua tentatio, ibi:  Ait autem Dominus In q uarta ponitur ipsius Domini oratio et discipulorum dormitio, ibi:  Et egressus ibat In q uinta ponitur captio, ibi:  Adhuc eo loquente In s exta describitur trina Petri negatio et eiusdem fletus et reversio, ibi:  Comprehendentes autem In s eptima, inchoata eius illusio, ibi:  Et viri, qui tenebant eum In h is septem completur istud capitulum. Dicit ergo.
marg.| {g} Appropinquabat autem dum predicta fieret a Domino quarta feria ante diem cene, congregatis principibus Sacerdotum in domo Caiphe, ut dicitur Mt. 26.a.
marg.| {h} Dies festus azymorum, qui dicitur pascha ]   quod erat decimaquinta Luna Aprilis. Durabat autem hoc festum septem diebus, in quibus non licebat Iudeis comedere fermentatum, sed solos azymos panes. Unde Ex. 12.c. Primo mense decimaquarta die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vicesimumprimum eiusdem mensis ad vesperam. Hoc est contra Grecos, qui dicunt quod Dominus confecit corpus suum de fermentato. Mentiuntur plane, quia tunc non licebat comedere fermentatum, scilicet in vespera decimequarte diei primi mensis, quando comedebatur agnus. Unde et Lv. 23.a. dicitur: Mense primo decimaquarta die mensis, ad vesperam Phase Domini est et decimaquinta die mensis huius solemnitas Domini est azymorum. Decepti autem fuerunt Greci et sunt adhuc per equivocationem huius nominis Pascha, putantes Pascha ubique poni pro agno. Unde cum dicatur Io. 18.e. Non introierunt Iudei in pretorium, ne contaminarentur, sed manducarent Pascha et constat, quod tunc erat Parasceve, inde argumentantur Greci, quod die Parasceves erat decimaquarta Luna, quia tunc comedebatur agnus, quem dicunt vocari Pascha ibi et ita quinta feria ante fuit decimatertia Luna, quando Dominus fecit Pascha cum discipulis suis: Sed in decimatertia Luna nondum erat azyma in domibus Iudeorum, quare dicunt quod Dominus non confecit de Azymo. Unde dicunt nos hereticos, qui conficimus de Azymo, immo dicunt quod non conficimus.
marg.| Item, quod Dominus fecerit Pascha suum decimatertia Luna, quando nondum comedebatur azyma, probant auctoritate Io. 13.a. ubi dicitur: Ante diem Pasche sciens Iesus etc.
marg.| Ibi expresse dicitur, quod fecit cenam ante diem Pasche, sed dies Pasche erat decimaquarta Luna, ergo Iesus comedebat Pascha suum decimatertia Luna, ergo confecit de fermentato.
marg.| Hoc idem probant ratione sic. Veritas debet respondere umbre, sed decimaquarta Luna ad vesperam immolabatur agnus typicus, ergo decimaquarta Luna fuit immolatus verus agnus, id est Christus: ergo dies Parasceves fuit decimaquarta Luna. Ergo quinta feria ante fuit in decimatertia Luna et tunc fecit Iesus Pascha suum et ita videtur, quod de fermentato confecit. Item mulieres paraverunt unguenta in die Parasceves, ut dicitur infra 23.g. Sed si esset tunc {6. 258ra} decimaquinta Luna, non liceret, quia dies illa celeberrima est, ut dicitur Lv. 2.a. Quare dicunt quod dies Parasceves fuit decimaquarta Luna et ita Dominus fecit Pascha suum decimatertia Luna. In hoc consistit totus error, sive deceptio Grecorum. Quod autem Greci errent et mentiantur, patet per hoc, quod dicitur. Mc. 14.b. Primo die azymorum, quando pascha immolabatur, dicunt discipuli ad Iesum, quo vis eamus et paremus tibi comedere pascha ; sed constat, quod hoc dixerunt discipuli die Iovis, antequam captus esset Dominus, ergo tunc immolabatur agnus et comedebatur azyma. Aliter non esset dies azymorum. Ergo ad minus erat decimaquarta Luna. Sic enim precipitur Ex. 12.c. Primo mense decimaquarta die mensis ad vesperam comedetis azyma.
marg.| Item infra eod. Venit dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha et misit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem etc. Ergo tunc erat decimaquarta Luna et unde ut prius, scilicet quod die Iovis, quando Dominus fecit Pascha suum, fuit decimaquarta Luna, quando non licebat comedere fermentatum, quare patet, quod confecit de azyma, unde manifeste errant Greci. Ad obiectiones Grecorum respondetur per distinctionem equivocationis huius nominis pascha. Dicitur enim septem modis. Uno modo tota septimana azymorum, id est a decimaquinta die Aprilis, usque ad vicesimam primam diem eiusdem mensis dicitur Pascha. Sic accipitur Act. 12.a. ubi dicitur: Volens post pascha producere eum populo.
marg.| Secundo modo dicitur hora unius diei, id est vespera decimequarte Lune Aprilis. Sic accipitur Ex. 12.c. et Lv. 23.a. Sic etiam accipitur Io. 13.a. Ante diem festum Pasche. Tertio modo dicitur prima dies azymorum, id est decimaquinta Luna. Sic accipitur hic. Quarto modo dicitur pascha panes azymi. Io. 18.e. Ne contaminarentur, sed manducarent pascha, id est panes azymos, vel paschales. Quinto modo dicitur pascha agnus paschalis. Sic accipitur infra eod. Venit dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha. Sexto modo dicitur pascha festivitas epuli. 2Par. 35.c. Non fuit phase simile huic. Septimo modo dicitur pascha ipse Christus. 1Cor. 5.b. Pascha nostrum immolatus est Christus. Unde Versus:
marg.| Hebdomas, hora, dies, epule, pecus, Azyma, Christus,
marg.| Ad rationem autem Grecorum dicimus, quod revera umbre respondet veritas, quia in Pascha typico erant duo, scilicet comestio agni et immolatio, seu occisio. Immolatio agni fiebat decimaquarta Luna ad vesperam et immolatio Christi fuit inchoata decimaquarta Luna ad vesperam, quia tunc fuit captus Iesus. Et ita immolatio bene respondet immolationi. Comestio vero totaliter respondet comestioni, quia sicut decimaquarta Luna ad vesperam comedebatur agnus, ita Dominus corpus suum dedit discipulis manducandum et ipsemet manducavit. Quare autem post pascha typicum dedit Dominus corpus suum discipulis manducandum, quadruplex solet assignari ratio. Prima est, quia per hoc ostendit, legalia esse finita, sicut tenebra finitur luce apparente. Secunda, ut mentibus discipulorum imprimeretur firmius Dominici corporis et sanguinis Sacramentum. Tertia, ut umbre veritas responderet. Quarta ratio est ad innuendum, quod cibus iste non est cibus corporis, sed mentis. Primum autem est, quod est corporale, deinde quod spirituale, ut dicitur 1Cor. 17.f. Ad aliam rationem Grecorum est dicendum, quod licet die Parasceves esset dies festus azymorum, id est decimaquinta dies, que est celeberrima, tamen licitum erat, secundum legem parare unguenta, quia hoc non est opus servile, sed misericordie, sicut circumcidere licitum erat etiam in sabbato, ut dicitur Io. 7.c. et Mt. 12.a. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 22,2 
marg.| {a} Et querebant principes Sacerdotum et Scribe id est legisdoctores.
marg.| {b} Quomodo Iesum interficerent In bono die bonum opus volebant facere.
marg.| {c} Timebant vero plebem que amabat Iesum et libenter audiebat eum, unde et liberaret eum et auferret de manibus Sacerdotum. Nec timebant seditionem populi, sed quod in proprias eorum personas forte manum iniicerent. {6. 258rb} Sic multi Principes etiam Sacerdotum, id est episcopi et Scribe, id est doctores legis, appropinquante festo magno, querunt Iesum interficere in se et in aliis per excessus epulationum et potationum.
marg.| Tunc fere omnes Principes faciunt festum Baal, id est ventris, quod non placet Deo. Unde Is. 1.d. Iniqui sunt cetus vestri, calendas etc. Sed quid factum est in festo Baal ? Certe ibi mortui fuerunt omnes Sacerdotes eius. Unde 4Rg. 10.d. congregavit Iehu omnem populum et dixit ad eos: Achab parum coluit Baal, ego autem amplius colam eum. Nunc igitur omnes Prophetas Baal et universos servos eius et Sacerdotes ipsius vocate ad me, nullus sit, qui non veniat. Sacrificium enim grande est mihi Baal et ingressi sunt templum Baal, id est coquinam, vel domum refectionis et repleta est domus Baal etc. Et nullus evadat. Ita factum est et ita fit hodie. Sed illi Principes Sacerdotum timebant plebem, isti vero nec plebem, nec Deum timent. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 22,3 
marg.| {d} Intravit autem non per essentiam, sed per suggestionem. Io. 13.a. Cum diabolus iam misisset in cor. Glossa Spirituali suggestione. Ioannes dicit, quia post buccellam intravit Satanas in Iudam, quod fuit longe post. Solutio. est, quia et modo intravit et post, sed prius plene, postea plenius.
marg.| {e} Satanas in Iudam Chrysostomus Intravit non corpus Christi contemnens, sed vecordiam proditoris deridens.
marg.| Item Chrysostomus Si ille, qui cum Christo fuit, qui signa operatus est, qui tantam audivit doctrinam, a philargyria in tantum deductus est barathrum, multo magis vos, qui neque Scripturas auditis et possessionibus indesinenter affixi estis, facile ab hac passione capiemini et ita non est hec concupiscentia naturalis. Que enim nature sunt, omnibus communia sunt.
marg.| Et infra. Quos occupaverit, preter naturam vivere facit.
marg.| {f} Qui cognominabatur Scarioth Chrysostomus Quare dicit eius cognomen. Hieronymus dicit, Scarioth interpretatur memoria mortis, quia non repente persuasus, sed diutius meditatus scelus peregit.
marg.| {g} Scarioth sup. Mt. 10. dicit Glossa quod sic etc. Sed super Apc. quod de Tribu Dn. Item Gn. 49. In benedictione Dn. etc. Sed iterum contra Is. 20.a. Ve corone Ibi Glossa
marg.| {h} Unum de duodecim Chrysostomus quasi dicat: de primo choro erat. Io. 6.g. Nonne duodecim vos elegi et unus ex vobis diabolus est. Iob. 19.c. Quem maxime diligebam, aversatus est me.
Numérotation du verset Lc. 22,4 
marg.| {i} Et abiit quasi spontaneus. Beda. Non a Principibus invitatur, nulla necessitate constringitur, sed propria sponte scelerate mentis iniit consilium.
marg.| {k} Et locutus est cum principibus Sacerdotum qui tunc congregati erant in domo Caiphe. Et hoc constat quarta feria esse factum. Ita enim se habet processus rei et veritas historie.
marg.| Dominus in sabbato ante ramos palmarum fuit Bethanie in domo Simonis leprosi, ubi parata est cena solemnis, cui Lazarus interfuit.
marg.| In crastino, scilicet in prima feria sedens super asellum venit in Hierusalem et intravit templum et vendentes et ementes de templo eiecit et circa vesperam rediit ad suum hospitium in Bethaniam.
marg.| Et in crastino, scilicet secunda feria iterum rediens Hierusalem intravit in templum et docebat in templo et presentata est ei adultera et liberavit eam. De arefactione ficus, quando facta est, dubium est, sed dicatur ad presens actum in secunda feria, est enim dubium, in prima factum fit, an in secunda.
marg.| Tertia feria docens in templo confutavit Scribas et Phariseos.
marg.| De quo supra habuisti. Et eadem die cum ostenderent ei edificia templi, ait: Non relinquetur lapis super lapidem. Et inter cetera verba doctrine sue, ait. Amodo non videbitis me, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini.
marg.| Et eadem secundum Mt. 26.a. dicitur: Scitis, quia post biduum pascha fiet etc. Vespere exiit cum discipulis in montem Oliveti et ibi predixit eis signa exterminii et futuri iudicii, que precesserunt. Quia ergo audierant principes Sacerdotum eum dicentem. Non videbitis amodo etc. Putaverunt, quod vellet subterfugere manus eorum, ideo congregati sunt in atrio Caiphe, deliberantes, quomodo eum possent capere et occidere.
marg.| Quos audiens Iudas congregatos, venit ad eos et pactum iniit cum eis de tradendo Domino pro triginta {6. 258va} argenteis, quorum quilibet valebat decem denarios usuales. Et sic magistri sui pretio damnum de effusione unguenti super caput Domini compensavit. Et sic quarta feria ante Passionem facta est venditio, pro cuius compensatione eadem die ante epistolam legitur prophetia Isaie, in qua de venditione agitur, ubi dicitur. Ecce merces eius cum eo. Et agitur ad litteram de mercede, quam recepit Iudas pro venditione. Hinc est etiam, quod quarta feria secundum post sextam feriam obtinet locum, in ieiuniis et afflictionibus. Nam sicut in sexta feria fuit crucifixus, ita in quarta fuit venditus. Et cum predicto modo processerit ordo rei, quedam glossula videtur perturbare manifestam veritatem, ideoque sic debet intelligi. Hec ante Biduum, id est in ipso biduo, alioquin non constarent priora. Nam si ante biduum pasche facta est venditio, ergo in tertia feria, cum constet factum esse in quarta feria secundum tenorem predictorum.
marg.| Mystice autem Iudas gerit typum Prelatorum et iudicum, qui Christum vendere non cessant, quia Sacramenta et beneficia eius et iudicia vendere non formidant. Unde et facto et verbo frequenter dicunt. Quid vultis dare et ego vobis eum tradam ? De quibus dicitur Mi. 3.d. Principes eius in muneribus iudicabant etc. Is. 1.f. Quomodo facta est meretrix, que semper vult accipere, civitas fidelis plena iudicii ? Iustitia habitavit in ea olim, id est iusti iudices, nunc autem homicide. Argentum tuum etc. Causa vidue non ingreditur, id est anime vel Ecclesie, sed tantum causa de rebus temporalibus. Sequitur:
marg.| {a} Et magistratibus locutus est supple. Chrysostomus id est ducibus exercitus, quos scilicet statuerant Romani propter seditiones frequentes Iudeorum.
marg.| {b} Quemadmodum illum traderet eis quomodo potuit sic perverti iuxta Christum ? Chrysostomus Non est conatrix Dei vocatio, nec violentiam infert consilio humano. Et infra Eccles. 10.a. Avaro nihil est scelestius. Ecce Iudas vendit Ioseph, Gn. 37.e. Et Absalon prodit patrem, 2Rg. 15.
Numérotation du verset Lc. 22,5 
marg.| {c} Et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare quam acceperunt de corbonam, id est in arca, ubi reponebantur oblationes sacerdotum. Unde quando Iudas penitens retulit eis triginta argenteos, dixerunt: Non licet nobis mittere eos in corbonam, quia pretium sanguinis est. Za. 11.c. Appenderunt mercedem meam triginta argenteos, quasi dicat: tantum dedissent ipsi pro idolo uno, quantum pro me.
Numérotation du verset Lc. 22,6 
marg.| {d} Et spopondit scilicet illis vendere Iesum pro pecunia.
marg.| {e} Et querebat opportunitatem, ut traderet illum sine turbis. Venit autem etc. Dictum est supra, quod quarta feria vendidit Iudas Dominum et deinde quesivit opportunitatem, quomodo posset eum tradere sine turbis. Nunc incipit ostendere Lc. modum et locum et tempus et seriem traditionis, dicens:
Numérotation du verset Lc. 22,7 
marg.| {f} Venit autem dies azymorum Beda., id est quarta decima luna ad vesperam, quando precipit lex eiici fermentatum a domibus et solo azymo vesci, ut dicitur Ex. 12.c. et Lv. 23.a. et Nm. 28.c. Dt. 16.b.
marg.| {g} In qua necesse erat occidi Pascha id est agnum Paschalem. Sed posset aliquis dicere: Nox illa, in qua immolabatur agnus, dicebatur pascha, quare ergo ea nocte non est immolatus verus agnus ? Solutio est. Ea quidem nocte immolatus est, eius immolatio inchoata est post cenam. Nam et post propinatam discipulis Eucharistiam, egressus est in hortum et ibi comprehensus et sic initiata est eius Passio. Istud etiam, quod hic dicitur: Necesse multum pro nobis est, contra Grecos, qui dicunt lunam fuisse quartam decimam in die Paresceves et ita Dominum fuisse crucifixum quarta decima luna, pascha vero in tertia decima luna celebrasse. Quibus obviat, quod hic dicitur necesse Littera plana est.
Numérotation du verset Lc. 22,7 
mystice
marg.| Septem dies azymorum, sunt septem virtutes, quarum operationes sunt veteris hominis afflictiones, {6. 258vb} et novi hominis reparationes. Prima dies est timor. In hac configitur vetus homo. Unde Ps. 118. Confige timore tuo carnes meas. Secunda est iustitia, qua tentationi peccatorum resistitur. Unde Eccl. 2.a. Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et in timore etc. Tertia est magnificentia, qua magna fiunt, Ps. 95. Confessio et pulchritudo etc. Quarta est odium vitiorum, quo peccata abominantur. Unde iniquitatem odio habui et abominatus sum. Et in istis quatuor diebus omnino occiditur vetus homo. In tribus sequentibus reparatur novus homo. Quarum prima est fides, qua incipit vivere novus homo, Hab. 2.a. Iustus ex fide sua vivet. Secunda est donum scientie, in qua pascitur novus homo pane lacrimarum.
marg.| Scientia enim lacrimas generat. Unde Eccl. 1.d. Qui addit scientiam, addit et dolorem. Et Augustinus. in libro de doctrina Christiana. Scientie donum non facit hominem exterius iactantem, sed interius lacrimantem. Tertia dies est spes venie et gratie et glorie, in qua confortatur et roboratur et perficitur novus homo, Rm. 8.e. Spe salvi facti sumus. Dicit ergo.
marg.| {f} Venit autem dies Azymorum prim a, id est timor.
marg.| {g} In qua necesse erat occidi pascha ]   quod passio vel transitus interpretatur, id est veterem hominem, quem timor occidit, Eccl. 1.c. Timor Domini expellit peccatum. Quo expulso moritur vetus homo.
Numérotation du verset Lc. 22,8 
marg.| {h} Et misit Iesu s, id est quicumque querit salutem et suam et aliorum.
marg.| {i} Petrum et Ioannem id est cogitationes, quas generat notitia et affectiones, quas gignit gratia.
marg.| {k} Dicens: Euntes parate nobis pascha ] id est pastum, seu refectionem.
marg.| {l} Ut manducemus Non dicit, ut manducem solus, sicut avarus Eccl. 11.c. Inveni requiem mihi et nunc manducabo de bonis meis solus. Ita dicit avarus et nescit, quod tempus pretereat et mors appropinquet et relinquat omnia aliis et moriatur. Exemplum sup. 12.c. dicebat dives, Anima mea habes multa bona posita in annos plurimos, requiesce etc. Iob. 31.b. Si comedi bucellam meam solus et non comedit pupillus ex ea.
Numérotation du verset Lc. 22,9 
marg.| {m} At illi dixerunt, ubi vis paremus ]   ? Be ne querunt isti duo nuntii, quia duo sunt loca in anima et in utroque potest Dominus habitare, scilicet intellectus et affectus. Sed intellectus locus est tumultuosus et quasi quoddam publicum consistorium iudiciorum, ubi omnes eunt et omnia iudicia ventilantur et ideo non est locus aptus refectioni maxime Domino, de quo dicitur in Ps. 75. In pace factus est locus eius etc.
marg.| Primo ibi volant passim musce morientes, id est immunde cogitationes. Preterea ibi non comeduntur, nisi folia volatilium cogitationum. Affectus vero est alius locus magis aptus refectioni, quia secretior est. Ibi panis caritatis abunde comeditur et vinum devotionis et aqua compassionis bibitur et ideo Dominus libenter hospitatur ibi, Ps. 131. Hec requies mea in seculum seculi, hic habitabo, quoniam elegi eam, 2 Par. 7.c. Elegi mihi domum istam in locum sacrificii. Sequitur:
Numérotation du verset Lc. 22,10 
marg.| {n} Et dixit ad eos, ecce introeuntibus vobis in civitatem id est in animam, vel in Ecclesiam, extra quam non facit Dominus pascha, in quam nesciunt ire stulti, Eccl. 10.c. Labor stultorum affliget eos, Ps. 106. Viam civitatis habitaculi non invenerunt.
marg.| {o} Occurret vobis homo id est unus, non multiplex.
marg.| {q} Amphoram aque portans id est cor devotione et compassione plenum. Chrysostomus Simile signum dedit Samuel Sauli, 1Rg. 10.a. Invenies, inquit, hominem ascendentem habentem utrem aque.
marg.| {q} Sequimini eum in domum anim e, vel Ecclesie, In quam intrat Ad tales declinat libenter Dominus, qui portant amphoram aque, quia dant ei de aqua sua, quam libenter bibit. 2Rg. 4.c. Desideravit David aquam de lacu etc. Io. 4.a. Iesus fatigatus ex itinere etc. Sequitur:
Numérotation du verset Lc. 22,11 
marg.| {r} Et dicetis patrifamilias domus id est rationi, sive libero arbitrio, {6. 259ra} Δ quod est pater et rector familie domus, id est conscientie. Familiam dico desideria, cogitationes, affectiones anime, que omnia reguntur et disponuntur libero arbitrio.
marg.| {a} Dicit tibi magister id est Christus, cuius debes esse discipulus obediendo et reverendo et audiendo illum. Mt. 23.b. Unus est magister vester etc.
marg.| {b} Ubi est diversorium etc. Ambrosius.: Pauperis hospitium amplis nobilium edibus antefertur. Mt. 8.c. Vulpes foveas habent etc.
Numérotation du verset Lc. 22,11 
moraliter
marg.| {b} Ubi id est in qua parte anime.
marg.| {c} Est diversorium id est locus secretus refectioni idoneus.
marg.| {d} Ubi Pascha cum discipulis meis qui sunt timorate mentis cogitationes et sancta desideria.
marg.| {e} Manducem Apc. 3.d. Ego sto ad ostium et pulso, si quis etc. Hoc idem querit sponsa. Ct. 1.b. Indica mihi, ubi pascas, ubi cubes etc. Comedit autem Dominus nobiscum pascha duobus modis, scilicet de nostra penitentia gaudendo et nos sibi incorporando. Et nos similiter comedamus cum eo dupliciter, scilicet hedum veteris hominis occidendo et agnum novi hominis accipiendo.
Numérotation du verset Lc. 22,12 
marg.| {f} Et ipse ostendet vobis cenaculum ad litteram, propter estum caloris immoderati fiebant cenacula, id est quedam mansiones in eminentiori parte domorum ad cenandum apte, unde et nomen habent. In inferiori vero parte fiebant cubicula, id est mansiones ad dormiendum apte, quia de nocte est ibi frigus.
Numérotation du verset Lc. 22,12 
moraliter
marg.| Et ipse ostendet vobis cenaculum id est affectum, qui est refectorium anime.
marg.| {g} Magnum latum caritate, longum spe, altum fide.
marg.| {h} Stratum humilitate.
marg.| {i} Et ibi parate non alibi. Dt. 16.b. Non poteris immolare phase in qualibet urbium tuarum, id est virium, seu potentiarum, sed in loco, quem elegerit Deus, id est in affectu sic parato, ut dixi.
Numérotation du verset Lc. 22,13 
marg.| {k} Euntes autem duo predicti nuntii, scilicet Petrus et Ioannes, id est cogitatio et affectio.
marg.| {l} Invenerunt sicut dixit illis Iesu s, id est spiritus, suam et aliorum salutem querens.
marg.| {m} Et paraverunt pascha Chrysostomus: Miror, quomodo homo ille suscepit eum, non solum quia ignotus, sed quia existimans hic inimicitias sibi affuturas. Chrysostomus Contempsit multorum odium.
Numérotation du verset Lc. 22,13 
moraliter
marg.| {m} Et paraverunt pascha id est refectionem Domino et sibi, immunditias domus eiiciendo per confessionem et postea domum sic mundatam ornando bonis operibus, aquam lacrimarum, vinum compunctionis, agnum innocentie, lactucas penitentie   et c etera necessaria procurando.
Numérotation du verset Lc. 22,14 
marg.| {n} Et cum facta esset hora mand ucandi.
marg.| {o} Discubuit scilicet in vespera post solis occubitum, id est presentis prosperitatis occasum. Quamdiu enim dies est in anima, id est lux mundane prosperitatis, non vult ibi Dominus manducare.
marg.| {p} Et duodecim discipuli cum eo disc ubuerunt ad cenandum in eadem mensa, alii vero discipuli minores erant in alia mensa.
Numérotation du verset Lc. 22,14 
moraliter
marg.| Duodecim discipuli id est universitas sanctarum cogitationum et piorum desideriorum.
Numérotation du verset Lc. 22,15 
marg.| {q} Et ait illis duodecim discipulis, id est cogitationibus et desideriis disciplinate mentis.
marg.| {r} Desiderio desideravi id est duplici desiderio optavi.
marg.| {s} Hoc pascha manducare vobiscum scilicet vetus et novum. Unde alterum desiderium est propter veteris hominis consumptionem, alterum propter novi hominis reparationem. Sicut enim ibi novum pascha successit veteri, ita in penitentia novus homo successit veteri. Et utrumque desiderat Iesus id est salus, scilicet veteris hominis destructionem et novi reparationem.
marg.| {t} Antequam patiar id est antequam moriar, quia postea non potest fieri phase, id est transitus ad Dominum. Sir. 17.d. Ante mortem confitere, a mortuo quasi nihil perit confessio etc.
Numérotation du verset Lc. 22,16 
marg.| {6. 259rb}{u} Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud scilicet vetus pascha.
marg.| {y} Donec impleatur in regno Dei id est Ecclesia. Beda. Non ultra Mosaicum pascha celebrabo, donec in Ecclesia, que est regnum Dei spiritualiter intellectum compleatur   et c etera, id est donec Sacramentum Dominici corporis et sanguinis in veteri pascha spiritualiter intellectum ab Ecclesia celebretur.
Numérotation du verset Lc. 22,16 
moraliter
marg.| Dico enim vobis, quia ex hoc id est post hanc vitam.
marg.| {x} Non manducabo illud id est non occidam veterem hominem et assumam novum, nisi hic fiat ante mortem.
marg.| {y} Donec impleatur in regno Dei. Tunc enim erit plenum gaudium de plena veteris hominis occisione et novi restitutione. Usque tunc enim1 nec vetus homo plene destruetur, nec novus plene restituetur. Unde Rm. 7.d. Condelector legi mentis mee etc. Et2 hec pugna durabit inter novum et veterem, quamdiu durabit vita ista. Unde clamat ibidem Apostolus Rm. 73 a : « Infelix ego homo4, quis me5 liberabit de corpore mortis huius ? »
a Rm. 7, 24.
1 Usque tunc enim] In hac enim vita Ar29
2 Unde Rm. 7... mee etc. Et] om. Ar29
3 Rm. 7 Ar29] om. Ed1703
4 homo] o homo Ar29
5 quis me] hic desinit Ar29
Numérotation du verset Lc. 22,17 
marg.| Sequitur {z} Et accepto calice etc.  Domi nus celebrans pascha cum discipulis suis dixerat se non manducaturum illud pascha donec impleretur, id est donec significatum eius manifestaretur et figura cessaret, quia hec est impletio figurarum, scilicet manifestatio veritatis. Sicut ergo predixerat de agno paschali, quia non manducaret illum, donec impleretur, sic et de potu, id est donec sub forma vini et aque sanguis Christi ab Ecclesia generaliter sumeretur, sicut corpus sub forma panis et sub utraque forma totus Christus sumeretur. De cibo quidem paschali ad litteram legitur Ex. 12.b. quia comedebant carnes agni et azymos panes cum lactucis agrestibus, id est cum succo de lactucis expresso, in quo intingebatur quasi in quodam iure. De potu autem non memini me legisse. Sed licet non legatur ; tamen quia non poterant comedere sine potu. Et sicut cibus erat Sacramentum, ita et potus. Sicut etiam Glossa Bede videtur hic innuere. Quod autem de calice figurali hic loquatur, patet ex eo, quod ait: Et dividite inter vos. Constat vero quia verum calicem, id est calicem sanguinis sui, ille, qui sanctificavit, singulis propinavit. Dicit ergo Et accepto calice veteri sive figurali non consecrato. Nam de novo consecrato dicetur postea.
marg.| {a} Gratias egit Glossa supplet quod minus est in littera. Ostendit enim de quo ageret gratias, scilicet de transitu veterum et de substitutione novorum. 2Cor. 5.a. Vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova. Item Gratias egit de sui officii consummatione, de humani generis liberatione, de hostis victi humiliatione. Hoc autem fecit, ut dicit Gregorius., ut ostenderet, quam equanimiter unusquisque debet flagella proprie culpe sustinere, cum ipse letanter sustinuerit flagella culpe aliene. Nos enim peccavimus et ipse sustinuit penam. Is. 53.b. Vere languores nostros ipse portavit. Quicumque igitur flagellatur a Domino, libenter debet sustinere, immo letanter, quia per hec flagella temporalia, vitat eterna. Mi. 7.b. Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam iudicet et faciat iudicium meum.
marg.| {b} Et dixit: Accipite et dividite inter vos ut q uilibet parum bibat, non unus totum. In quo reprehenduntur divites huius mundi, qui totum comedunt et nihil, vel parum dant pauperibus. Unde supra 16.e. Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso et epulabatur etc.
Numérotation du verset Lc. 22,18 
marg.| {d} Dico enim vobis etc.   Hoc exponitur quatuor modis. Primo modo ad litteram. Dederat enim Dominus discipulis suis bibere. Et possent dicere, vel forte dixerunt ei. Dedisti nobis bibere, tu quare non bibis ? Et respondens Dominus ait. Nolo Dico enim vobis, quod non bibam de generatione vitis id est de vino materiali.
marg.| {e} Donec veniat regnum Dei ] {6. 259va} id est usque post resurrectionem, quando ipse venit in regno suo, tunc bibit ipse et comedit cum discipulis suis, ut dicit Beda., licet in Evangelio non inveniatur expressum, quod ipse biberit. Secundo modo exponitur
marg.| Mystice secundum quem modum vitis dicitur synagoga, generatio vitis legalium observantia. Et est sensus. Hucusque bibi de generatione huius vitis, id est accepta habui sacrificia legis, amodo non bibam, id est de cetero non erunt mihi accepta. Donec veniat regnum Dei id est donec appropinquet finis mundi, quando regnum veniet ad regnum, tunc bibam de generatione illius vitis innovate per baptismum. Tertio modo secundum Ambros. Vitis est humana natura, generatio vitis humani generis mortalitas. De generatione huius vitis bibit Dominus, quando humanam naturam mortalem assumpsit. Et est sensus.   Dico vobis, quod non bibam amod o   de generatione huiu s   vitis id est non resumam corpus mortale et animam passibilem,   Donec veniat regnum Dei id est donec resumam illam immortalitatis et impassibilitatis gloria innovata, quod est regnum Dei. Quarto modo vitis est inveterata malitia illius, de qua bibit Dominus calicem passionis et in fine bibet de generatione eiusdem vitis gaudium de conversione illius. Unde sensus est.   Non bibam amod o   de generatione vitis id est non sustinebo amplius a populo Iudaico angustias passionis.   Donec veniat regnum Dei id est finis mundi et tunc bibam de generatione huius vitis gaudium sue conversionis.
Numérotation du verset Lc. 22,18 
moraliter
marg.| Sic non est bibendum de calice donec venerit regnum Dei, id est gratia Christi, que regnare facit. 2Par. 30.c. Magna pars populi, que sanctificata non fuerat, comedit phase, non iuxta quod scriptum est et oravit etc. Eccl. 14.c. Particula diei bone etc. Nm. 9.a. Quare fraudamur etc.
Numérotation du verset Lc. 22,19 
marg.| {a} Et accepto pane etc. Beda. Finitis veteris pasche solemniis, transit ad novum, quod in sue redemptionis memoria Ecclesiam frequentare desiderat, ut pro carne et sanguine agni sue carnis et sanguinis Sacramentum in panis et vini figura substituat. Frangit et porrigit, ut ostendat sui corporis fractionem non sine sua sponte futuram, agit gratias de veteribus terminatis et novis innovandis, vel incipiendis. Dicit ergo. Et accepto pane gratias egit Chrysostomus Erudit nos, quecumque patimur, cum gratiarum actione ferre.
marg.| {b} Et fregit et dedit eis grat is, non vendidit. Mt. 10.a. Gratis accepistis, gratis date. Iudas vendidit eum adhuc mortalem triginta argenteis, multi sacerdotes vendunt eum iam immortalem pro uno denario. Sed Dominus eiecit vendentes et ementes de templo. Io. 2.c.
marg.| {c} Dicens hoc Ambrosius. quod sub specie panis apparet est corpus meum Hic est solutio questionis. Ex. 16.d. Manhu, id est quid est ? Hoc est corpus meum. Chrysostomus Quis pastor propriis membris nutrit oves ? Et infra. Matres quandoque tradunt filios educandos, ipse hoc non tulit, sed quos genuit, per semetipsum nutrit. Hic solet queri, quibus verbis Dominus panem transsubstantiaverit in corpus suum et quando, utrum scilicet ante fractionem, aut post. Si dicatur quod his verbis confecit Dominus. Hoc est corpus meum secundum hoc videtur, quod confecit post fractionem, quia hec verba sequuntur verbum fractionis et ita Ecclesia non tenet formam Domini. Si dicatur, quod aliis verbis confecit Dominus, ex hoc iterum habeo, quod Ecclesia non habet formam Domini in conficiendo, quod videtur inconveniens. Solutio: Super hac questione quadruplex est opinio, licet una sola sit vera. Quidam dicunt quod Dominus bis dixerit hec verba. Hoc est corpus meum. Primo dixit ea secreto et tunc confecit et postea iteravit eadem verba alte et tunc tradidit Apostolis formam conficiendi. Secundum istos construitur littera hoc modo. Accepto pane gratias egit, secreto dicens. Hoc est corpus meum. Et deinde fregit et dedit eis iterum dicens. Hoc est corpus meum. Alii dicunt quod Dominus tantum semel dixit illa verba et simul confecit et tradidit Apostolis formam conficiendi. Secundum istos sic debet fieri constructio littere. Accepto pane gratias egit {6. 259vb} Dominus benedicens panem signo crucis: et fregit et dedit eis, dicens. Accipite, hoc est corpus meum. Et hoc dicendo, simul confecit et tradidit formam conficiendi.
marg.| Secundum hanc opinionem fractio panis precessit confectionem. Alii dicunt quod Dominus virtute divina sine aliquibus verbis confecit, id est panem in corpus suum transsubstantiavit et postea tradidit Apostolis formam conficiendi et virtutem verbis.
marg.| Secundum hos ordo littere planus est. Accepto pane gratias egit conficiens sola voluntate sine verbis et fregit postea et dedit eis dicens. Accipite hoc est corpus meum.
marg.| Quarta opinio est, quod Dominus tantum semel dixit illa verba. Hoc est corpus meum et quod simul confecit et tradidit formam conficiendi et tradidit virtutem verbis et quod consecratio panis precessit fractionem et omnino sic fecit Dominus, ut Ecclesia facit. Et fit constructio littere hoc modo: Accepto pane gratias egit Dominus dicens. Hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur et fregit postea et dedit eis. Hec opinio magis placet mihi. In his igitur verbis solis. Hoc est corpus meum, est virtus conficiendi, tamen Ecclesia addit, enim, quod tamen non est de substantia verborum ; tamen quia Ecclesia apponit, non est omittendum. Solet etiam queri, quale corpus dedit, utrum passibile vel impassibile. Et dicendum, quod sicut modo tale dat, quale est, scilicet impassibile et immortale, ita tunc tale dedit, quale erat, id est passibile et mortale, non tamen patiebatur, quando comedebatur.
marg.| Item solet queri, utrum ipsemet comederit corpus suum et biberit sanguinem suum. Et dicit Chrysostomus quod sic, quod etiam dicit Apostolus Hbr. 2.d. Pueri communicaverunt carni et sanguini et ipse similiter participavit eisdem. Unde Versus.
marg.| <Versus> “Rex sedet in cena turba cinctus duodena: Se tenet in manibus, se cibat ipse cibus”.
marg.| Nota ergo, quod tunc instituit Dominus hoc Sacramentum et sic ea die instituta est Missa. Unde eadem die officium Misse plane celebramus cum omnibus ornamentis et ministris, ita quod nihil horum deest, que celebrationi Misse solent adhiberi, quia incongruum esset de solemnitate Misse aliquid ea die pretermitti, qua instituta est. Tamen in tribus illis diebus horas divinas et matutinale officium semiplene celebramus, quia nec more solito incipimus, nec more solito terminamus. Pretermittimus enim psalmum. Venite, exultemus Domino et benedicamus Domino. Nota etiam, quod ea die fit olei et Chrismatis consecratio, ad representandum, quod ea die facta est ab Hebreis postium linitio, quia sicut sanguine agni liniti sunt postes, ita Chrismate modo inunguntur frontes. Modo prosequere.
marg.| Hoc est corpus meum, quod pro vobis id est vice vestri, qui peccastis, vel pro vobis habendis quasi pretio passionis mee. Ps. 61. Pretium meum cogitaverunt repellere etc.
marg.| {e} Datur Iob. 31.d. Si non dixerunt viri tabernaculi mei, quis det de carnibus eius, ut saturetur. Chrysostomus Amabilis fuit sitis Iob.
marg.| {f} Hoc facite Glossa id est accipite et date, ut ponatur hoc discretive, quasi hoc et non illud.
marg.| {g} In meam commemorationem 1Cor. 11.f. Quotiescumque manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat.
Numérotation du verset Lc. 22,20 
marg.| {h} Similiter et calicem Beda., scilicet illis.
marg.| {i} Postquam cenavit dicens, hic est calix Cali x dico confirmans.
marg.| {k} Novum testamentum Beda. Novum dicit ad distinctionem veteris, quod sanguine hircorum et vitulorum dedicatum est. Ex. vigesimo quarto, a. b. Sumptum sanguinem respersit Moyses in populum et ait. Hic est sanguis federis, quod pepigit Dominus vobiscum.
marg.| {l} In sanguine meo Glossa. Quia impossibile est sanguine hircorum peccata tolli. Hbr. 10.a. Chrysostomus Quomodo non horruerunt ? Respondeo, quia predixerat hoc sepe. Io. 6.
marg.| Item In sanguine meo quem do vobis in potum sicut corpus in cibum. Io. sexto, f. Caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus. Sed Iudas et ei similes, id est avari non satiantur hoc cibo. Prv. decimo tertio, d. Iustus comedit et replet animam suam, venter autem impiorum insaturabilis. Alii sic ordinant litteram. Hic est calix {6. 260ra} in sanguine meo id est sanguis meus in calice, ut fiat hypallage. Sanguis dico confirmans,   novum testamentum {a}   Qui pro vobis et s imilibus, immo pro omnibus quoad sufficientiam, pro fidelibus solum quoad efficientiam. 1Io. 2.a. Ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris tantum, sed pro totius mundi.
marg.| {b} Effundetur a pa tre permittente, vel exponente, a diabolo suggerente, a Iuda vendente, a Iudeo procurante, a Pilato post flagella tradente ad iudicandum et crucifigendum. Vel Qui pro vobis effundetur id est pro salute vestra fundetur. Sed tamen unus vestrum est, pro cuius salute non fundetur. Unde subditur.
Numérotation du verset Lc. 22,21 
marg.| {c} Verumtamen etc.  Sicu t de Passione predixerat: ita predicit de proditione. Hoc autem fecit triplici ex causa. Primo, ut ostenderet, se esse Deum, qui futura previdit. Secundo, ut ostenderet se spontaneum pati, quia precavere poterat. Tertio, ut Iudas, videns se non posse latere, peniteret propositi mali. Non tamen designavit eum Dominus ex nomine, ne manifeste correctus impudentior fieret, quod de plerisque contingit et ut nobis exemplum daret, tripliciter autem notavit Dominus proditionem, ut melius patet in textu Mt.. Primo generaliter, quando dixit: Unus ex vobis me tradet. Secundo, specialiter, quando dixit: Manus tradentis me mecum est in mensa. Tertio singulariter, quando dixit: Tu dixisti.
marg.| Item revocavit Dominus Iudam quatuor modis, ut patet in littera. Primo per criminis expressionem, cum dixit: Qui pro vobis tradetur. Secundo per pene comminationem, cum dixit. Ve homini illi. Tertio, per corporis et sanguinis sui communicationem. Nam Iude sicut aliis discipulis, communicavit Dominus corpus et sanguinem suum, ut dicit Augustinus licet Hilarius. contradicere videatur. Quarto per humilem responsionem, quando dixit. Amice, ad quid venisti ? Mt. 26.e. Mollis enim responsio frangit iram. Prv. 15.a. Et Eccl. 6.a. Dulce verbum multiplicat amicos et mitigat inimicos. Sed Iudam non potuit mitigare. Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa Unde dictum est. Homo pacis mee, in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem. Ecce quia post datam Apostolis Eucharistiam, statim subdit de Iuda, dicens, quia presens erat in mensa, aperte videtur velle Lucas, quod susceptioni Eucharistie interfuerit Iudas et ita susceperit et ita volunt fere omnes Sancti. Sed Beatus Hilarius. hoc negat et adheret duobus verbis Domini. Ait enim Dominus loquens ad eos quibus, calicem propinaverat. Non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno patris mei. Certum est autem, quia non bibit cum Iuda. Adheret etiam illi verbo. Qui pro vobis effundetur. Non enim loquebatur Dominus nisi de effusione efficaci.
Numérotation du verset Lc. 22,21 
moraliter
marg.| {c} Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa Hoc similiter posset dicere hodie de multis sacerdotibus in mensa altaris. Ps. 40. Homo pacis mee etc. Chrysostomus Qui tunc fecit illa in cena, hic et nunc operatur ea. Hec est illa mensa et nihil minus habet, nullus adsit Iudas, nullus avarus, qui est, recedat, cum discipulis, inquit, facio pascha. Et infra: Quem multam sordem in ore ferentem non sineres sordidare aurum tibi commissum. Et infra. Sanguinem meum effundam prius, quam tradam Dominicum sanguinem preter id quod dignum est. Mal. 1.b. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum et offertis super altare meum pollutum panem. Et infra, d. Mensa Domini contaminata est et quod superponitur etc. Chrysostomus Quali honoratus es honore, qua potiris mensa, quam Angeli videntes horrescunt et neque sine timore respicere audent propter eam, que inde fertur, coruscationem. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 22,22 
marg.| {d} Et quidem filius hominis secundum hoc supple.
marg.| {e} Quod definitum est id est ab eterno previsum.
marg.| {f} Vadit ad P assionem et per Passionem ad gloriam, infra d. Nonne oportuit Christum pati et sic intrare in gloriam suam ?
marg.| {6. 260rb}{g} Verumtamen ve homini illi, per quem tradetur Beda. Exemplo Iude filium hominis tradit, qui illud inviolabile Dominici corporis Sacramentum violare presumit, vel indigne sumendo, vel indigne tractando. His enim duobus modis tradit aliquis Christum. Vendit, id est alienat a se, qui eius timore et amore neglecto caduca amare convincitur et criminosa.
Numérotation du verset Lc. 22,23 
marg.| {h} Et ipsi ceperunt querere inter se, quis esset ex eis, qui hoc facturus esset Lice t non haberent conscientiam huius facti, tamen querebant. Unde Beda. Noverant undecim, quod nil tale cogitaverant, sed plus credunt magistro quam sibi et timentes fragilitatem suam anxii, querunt de peccato, cuius non habent conscientiam. Sic et nos, cum peccatum confitemur, licet in nullo simus conscii, plus tamen de nobis debemus Deo credere quam nobis. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 22,24 
marg.| {i} Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse maior Secu nda pars capituli, in qua agitur de contentione discipulorum. Beda. dicit, quod hec contentio habuit ortum, ex eo quod Dominus secum duxerat in montem, Petrum et Iacobum et Ioannem quasi aliquid secretum eis commissurus, ut dicitur Mt. 17.a.
marg.| Item quia promiserat Petro se daturum claves regni celorum. Mt. 16.c. Et hoc audierant ceteri, unde putabant, vel Petrum omnibus, vel illos tres ceteris esse preserendos. Et de hoc disputabant in via, ut dicitur Mc. nono, e. Prius autem cogitaverant. Unde supra nono, f. dicitur. Intravit cogitatio in eos, quis eorum videretur esse maior. Et post cogitationem fuit disputatio, que vocatur hic contentio. Postea accesserunt ad Dominum et dixerunt ei suam disputationem, ut determinaret. Unde Mt. decimo octavo, a. In illa hora, scilicet post disputationem, accesserunt ad Iesum discipuli dicentes. Quis putas maior est in regno celorum ? Que autem fuerit causa contentionis, utrum, scilicet ambitio dignitatis, vel amor humilitatis, qua tunc unus alium prevenire honore volebat, dicit Beda., non esse cognitum, quia potuit esse, quod inter se contenderent de exhibitione reverentie, quia quisque volebat alium sibi preferre, ac si diceret alteri. Vos primo sedebitis. Chrysostomus, videtur dicere, quod ambitio fuit causa. Unde dicit. Passi sunt aliquid humanum discipuli de principatu contendentes. Sed certe ista ambitio non fuit peccatum, quia non de principatu terreno fuit. Unde Chrysostomus dicit. Vide, quia de principatibus terrenis non contendunt, sed de spiritualibus in celo, hoc autem infirmitatis erat. Nos autem neque ad infirmitatem illorum pervenimus. Non enim querimus, quis est maior in regno celorum, sed quis est maior, quis copiosior, quis potentior in regno terre. Hoc autem prohibetur Ecclesiast.7.7.a. Noli querere ab homine ducatum, neque a rege cathedram honoris.
Numérotation du verset Lc. 22,25 
marg.| {k} Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum qui subditi sunt eis, per potentiam eos humiliantes.
marg.| {l} Et qui potestatem habent super eos Glossa largiendi habet.
marg.| {m} Benefici vocantur id est benefacientes. Vel id est beneficia conferentes.
Numérotation du verset Lc. 22,26 
marg.| {n} Vos autem non sic Glossa Quia etiam eorum, que distribuitis, non auctores, sed dispensatores estis, 1Cor. quarto, a. Sic nos existimet homo, ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. Chrysostomus Principes mundi ideo fiunt, ut dominentur minoribus suis, principes autem Ecclesie, ut serviant minoribus suis, ut suas utilitates negligant et illorum procurent, ut neque mori recusent pro salute eorum. Primatum secularem appetere etsi ratio non est, vel causa est, principatum autem Ecclesie concupiscere, neque ratio est, neque causa, quia neque iustum, neque utile est. Quis enim sapiens festinet se subiicere servituti et tanto periculo, nisi qui forte non credit Dei iudicium, vel qui Deum non metuit impios puniturum. Item Chrysostomus Quia differentia facta est in hoc seculo, non dico sanctitatis, sed dignitatis, ut alter sit episcopus, alter {6. 260va} sit clericus, alter laicus   et c etera, contumacia carnis coegit et perversitas mundi et occulta operatio inimici. Et infra. Revera honores videntur esse, sed ministeria sunt. Sicut videtur honor esse oculi, quod illuminat corpus, non est autem, sed ministerium, ideo Dominus corporis non magis pedem contemnit quam oculum.
marg.| Item Chrysostomus: Homo, quod membrum habeat honorabile et quod inhonestum cognoscit, ipsum autem membrum hoc de se non cognoscit, ne sit schisma in corpore, sic differentiam inter sanctos Christus cognoscit: cuius membra sumus omnes: ipsis autem sanctis non est concessum, ut cognoscant differentiam suam adinvicem.
marg.| {a} Sed qui maior est in v irtutibus, in vobis, fiat sicut iunior Chrysostomus Quicumque desiderat primatum celestem, sequatur humilitatem terrestrem, quicumque autem desideraverit primatum in terra, inveniet confusionem in celo. Prv. 29.d. Superbum sequitur humilitas, id est deiectio, Chrysostomus: Primatus fugientem desiderat, desiderantem se horret. Eccl. 11.b. Si secutus fueris, non apprehendes etc. Est enim similis umbre honor mundanus et laus popularis. Unde Versus.
marg.| Si sequeris, fugiet, si fugeris, umbra sequetur: Sic captata fugit laus et contempta tenetur.
marg.| Eccl. 34.a. Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic qui etc.
marg.| {b} Et qui precessor est grad u dignitatis: Fiat.
marg.| {c} Sicut ministrator humi li reputatione. Ecclesiast. 3.c. Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Nm. 8.d. Erunt Levite ministri fratrum suorum in tabernaculo federis.
Numérotation du verset Lc. 22,27 
marg.| {d} Nam quis maior est humano iudicio.
marg.| {e} Qui recumbit, an qui ministrat quasi dicat: qui recumbit maior est quoad iudicium mundi, sed quo ad iudicium Dei aliter est. Nam qui ministrat sepe maior est apud Deum, ut patet in Christo, quem debemus sequi. Unde Chrysostomus Non est verus discipulus, qui non imitatur magistrum, nec est vera imago, que similis non est auctori. Et supra. Domino paupertatem amante, qui divitiarum amator est, repellit a se Christi similitudinem.
marg.| Beatus Bernardus.: Age nunc sequere ducem tuum, scilicet Luciferum, multiplica prebendas, accelera ad Archidiaconatum, ad episcopatum aspira paulatim ascendens, sed non paulatim descendens, videbam, inquit, Dominus Satanam sicut fulgur cadentem de celo, sup. 10.c.
marg.| {f} Nonne qui recumbit ? Ita videtur secundum iudicium seculi, quod iudicat secundum faciem. Sed aliter est secundum iudicium Dei, qui iudicat secundum veritatem. 1Rg. 16.b. Homo iudicat ea, que parent, Deus autem intuetur cor.
marg.| {g} Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat quasi dicat: Ego ministro vobis, qui tamen maior sum vobis. Et potest specialiter intelligi de ablutione pedum. Nota etiam, quod graviter arguendi erant, quia talis ambitio dominii non debuit esse inter discipulos, qui venerant ministrare non ministrari, tamen pius et mansuetus Magister eos, non arguit, sed eis formam humilitatis proposuit. Debet autem habere Prelatus maternam pietatem et paternam feritatem, ne vel nimis austerus sit, vel nimis remissus. Ministrat autem Dominus in presenti fercula gratie et in futuro fercula glorie, sup. 12.e. Amen dico vobis, quod precinget se Dominus, scilicet et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis. Mt. 20.d. Filius hominis non veniet ministrari, sed ministrare.
Numérotation du verset Lc. 22,28 
marg.| {h} Vos autem etc. Dominus dixerat se ministrantem, nunc ostendit discipulos recumbentes et supponit causam, quia scilicet permanserunt cum eo in tentationibus suis. Unde dicit: Vos autem quasi dicat: ego ministro et vos recumbetis.
marg.| {i} Autem id est quia.
marg.| {k} Vos estis, qui permansistis id est perfecte mansistis.
marg.| {m} Mecum in tentationibus meis id est quas propter me sustinetis. Quas Dominus dicit suas, iuxta illud: Quod uni ex minimis meis fratribus fecistis, mihi fecistis. Mt. 15.d. Et sup. 10.c. Qui vos spernit, me spernit.
marg.| {o} Et ideo , ego dispono vobis etc. Octo notantur {6. 260vb} in hac auctoritate, que faciunt convivium laudabile.
marg.| Primum, est servitoris nobilitas et compositio.
marg.| Secundum, est ferculorum ordinata positio.
marg.| Tertium, convivarum honestas.
marg.| Quartum, vultus hilaritas.
marg.| Quintum, invitantis auctoritas.
marg.| Sextum, loci amenitas.
marg.| Septimum, mense fecunditas.
marg.| Octavum, loci securitas.
marg.| Primum, notatur per Ego
Secundum, per   dispono
Tertium, per vobis
Quartum, per sicut
Quintum, per   pater meus
Sextum, per   regnum
Septimum, per   edatis et bibatis Octa vum, per   super mensam meam. Nihil ergo deerit illi convivio et ideo gloriosum est interesse. Et ex hoc dicitur Is. 25.c. Faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemie, pinguium medullatorum, vindemie defecate. Esther 1.a. Tertio anno imperii sui fecit Assuerus grande convivium cunctis principibus et pueris suis etc. Dicit ergo.
marg.| {h} Vos autem disc ipuli mei, qui intratis scholas meas et auditis lectiones meas.
marg.| {k} Estis quia veri esse participes.
marg.| {l} Qui permansistis id est perfecte mansistis, affectu, scilicet et effectu, seu mente et corpore.
marg.| {m} Mecum cum quo permanere tunc non erat tutum, quia pauper erat et odiosus principibus et Iudeis et omnes eum persequebantur. Sed videtur quod non permanserunt cum Domino discipuli, quia fugerunt omnes ipso relicto. Unde Iob. 19.b. Noti mei quasi alieni recesserunt a me, dereliquerunt me propinqui mei. Item Za. 13.d. Percute pastorem et dispergentur oves. Et ipsemet exponit hoc Mt. 26.c. de dispersione discipulorum. Solutio. Mulier in brevi reversa non dicitur divertisse. Unde in hoc apparet Christi liberalitas, qui dicit discipulos secum permansisse perfecte, quia cito redierunt. In quo etiam docet, non debere improperari peccatum alicui penitenti. Eccles. 8.a. Ne despicias hominem avertentem se a peccato, neque improperes ei. Sequitur.
marg.| {n} In tentationibus meis id est in tribulationibus et angustiis, quibus Dominus tentat suos. Eccl. 27.a. Vasa figuli probat fornax et homines iustos tentatio tribulationis. Sap. 3.b. Tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausti hostiam accepit illos etc. He tentationes sunt via, per quam venitur ad dictum convivium. Et per hanc intraverunt, quotquot pervenerunt ad illud. Unde 3Rg. 19.b. Cum surrexisset Elias, comedit et bibit et ambulavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus in fortitudine cibi illius usque ad montem Dei Horeb: qui interpretatur mensa. Elias typum gerit hic penitentis, qui surgit a somno peccati per timorem. Unde Eccl. 1.c. Timor Domini expellit peccatum. Nam qui sine timore est, non potest iustificari. Deinde comedit per peccatorum recordationem. Panis autem qui comeditur est dolor. Ps. 186. Surgite, postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Postea bibit aquam lacrimarum Prv. 5.c. Bibe aquam de cisterna tua. Cisterna est cor humile. Unde aqua de cisterna est lacrima de corde humili effusa. Postea ambulavit per satisfactionem operis, quadraginta diebus et quadraginta noctibus, id est toto tempore vite presentis in fortitudine cibi illius usque ad montem Dei Horeb, ubi est iam dictum convivium. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 22,29 
marg.| {o} Et ego cui Angeli serviunt, cuius pulchritudinem Sol et Luna mirantur.
marg.| {p} Dispono id est preparo convivium.
marg.| {q} Vobis qui meruistis. Io. 14.a. Vado vobis parare locum.
marg.| {r} Sicut disposuit mihi pater meus id est hilariter et largiter et eodem ordine et eodem pretio. Mt. vigesimo, c. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum.
marg.| {s} Regnum Hic est locus convivii securus et amenus et omni bono copiosus. Esther 1.a. Iussit Assuerus septem diebus convivium preparari in vestibulo horti nemoris, quod regio cultu et manu consitum erat et pendebant ex omni parte tentoria aerei coloris et carbasini, ac hyacinthini sustentata etc. {6. 261ra}Is. 32.d. Sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiducie in requie opulenta. Unde sequitur hic:
Numérotation du verset Lc. 22,30 
marg.| {a} Ut edatis panem vite, sup. 14.d. Beatus, qui manducabit panem in regno Dei.
marg.| {b} Et bibatis vinum interne et eterne letitie Ct. 5.a. Bibi vinum meum cum lacte meo. Prv. 9.b. Venite, comedite panem meum et bibite vinum meum, quod miscui vobis. Ct. 5.a. Comedite, amici et bibite et inebriamini, carissimi. Eccles. 24.c. Qui edunt me, adhuc esurient etc. Mt. 4.a. Beati, qui esuriunt et sitiunt etc.
marg.| {c} Super mensam meam que omnibus et solis electis parata est. Ps. 77. Numquid et panem poterit dare, aut parare mensam populo suo ; Mensa metaphorice intelligitur beatitudo eterna. Non etiam ad litteram erit mensa in regno Dei, quia tunc non erimus animales, id est ciborum alimonia egentes. In hoc enim erravit Cerinthus.
marg.| {d} Et sedeatis ut iudices et assessores iudicis.
marg.| {e} Super thrones duodecim super omnes fideles, qui vobis crediderunt. Chrysostomus Omnis Christianus, qui suscipit verbum Petri, thronus Petri est. Ps. 121. Quia illic sederunt sedes in iudicio, sedes super domum David.
marg.| {f} Iudicantes duodecim tribus Israel id est universos iudicandos. Quatuor enim ordines erunt in futuro iudicio. Duo salvandorum et alii duo damnandorum. Salvandorum namque quidam iudicabunt et non iudicabuntur, ut Apostoli et imitatores eorum. Unde Hieronymus: Omnes, qui ad exemplum Apostolorum sua reliquerunt pro Christo iudicabunt cum eo. Mt. 19.d. Vos, qui secuti estis me in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis sue, sedebitis et vos iudicantes duodecim tribus Israel. Alii iudicabunt et iudicabuntur, ut illi, qui temporalibus suis bene usi sunt, quibus dicetur. Esurivi et dedistis mihi manducare etc. Mt. 25.c. Similiter damnandorum quidam iudicabuntur et damnabuntur, ut mali fideles. Ioel. 3.a. Congregabo omnes gentes in valle Iosaphat et disceptabo ibi cum eis, id est cum aliquibus eorum. Alii damnabuntur et non iudicabuntur, quia iam iudicati sunt, quia manifesta est eorum damnatio, ut infideles. Io. 3.c. Qui non credit, iam iudicatus est. Ps. 1. Ideo non resurgent impii in iudicio, id est ut iudicent, vel ut iudicentur. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 22,31 
marg.| {g} Ait autem Dominus etc.  Tert ia pars capituli, in qua Dominus predicit tentationem suam, duplici ratione. Primo, ne gloriarentur, quia soli de tot millibus hominum, cum Domino permansissent in tentationibus suis. Poterant enim procella tentationis concuti, sicut alii, nisi divina gratia eos protexisset, item ut timorem incuteret. Eccles. 27.a. Si non in timore Dei tenueris te, instanter cito subverteretur domus tua. Secundo, ut redderet eos cautiores, quia iacula previsa minus ledunt et facilius precaventur. Et quia Petrus caput eorum erat et magis audax et plus confidens in se, ideo ad eum dirigitur sermo. Unde dicitur: Ait autem Dominus Simoni id est Petro, ut sibi videbatur in omnibus obedienti.
marg.| {h} Simon ecce id est in proximo et invidenti.
marg.| {i} Satanas id est diabolus, qui omni bono adversatur.
marg.| {k} Expetivit vos id est petiit et obtinuit potestatem tentandi vos. Nihil enim potest diabolus nisi permissus. Is. 51.g. Incurvare ut transeamus etc. Iob. 1.b. Extende paululum manum tuam, id est da mihi potestatem seviendi in Iob. Nec etiam habuit potestatem in minimam oviculam Iob, nisi permittente Domino.
marg.| {l} Ut cribraret sicut triticum id est vos tentationibus infestaret et ita vos concuteret, sicut triticum in cribro concutitur et movetur. Chrysostomus Stercus remanet in cribro, sic Iudas cum diabolo. Amos 9.c. Concutiam in omnibus gentibus domum Israel, sicut concutitur triticum in cribro et non cadet lapillus super terram. Sir. 27.a. Sicut in percussura cribri remanet pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius. Glossa Bede. Satanas etc. Et est summa, quia non dicitur expetere bonos ad tentandum, quia hoc vocali sono petat, sed quia ad hoc ferventi desiderio anhelet: interdum enim desiderium dicitur {6. 261rb} clamor, ut de Moyse et Susanna legitur. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 22,32 
marg.| {m} Ego autem rogavi quasi Satanas tentabit me permittente, sed non prevalebit et hoc non erit ex vobis, sed ex me, qui hoc rogavi, scilicet ut non deficiat fides tua. Chrysostomus: Pro omnibus petiit. Io. 17.b. Pater sancte, serva eos in nomine tuo. Sed quare hic de solo Petro ? Solutio: Ostendens quod difficilior est casus eius, id est prelati. Et Infra Quare non dicit non, sed ut non. Rm. 16.c. Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter.
marg.| {n} Ut non deficiat fides tua Chrysostomus Qualiter ergo rogavit ? Solutio. Non dixit Dominus, ut non neges, sed ut non deficiat fides tua, ut non finaliter periret. Beda. Non ait non tenteris, sed, ne deficiat fides tua, ut post lapsum negationis ad pristinum statum penitendo resurgas. Utile enim est Sanctis propter duo tentari, ut scilicet aliis appareat fortitudo eorum et ut agnoscant infirmitatem suam. Sir. 34.b. Qui non est tentatus etc. Tb. 12.c. Quia acceptus eras Deo, necesse fuit, ut tentatio probaret te.
marg.| {o} Et tu aliquando conversus In h oc innuit, quod aliquando negaturus.
marg.| {p} Confirma fratres tuos Argumentum, quod qui non est conversus, non potest alios confirmare. Eccles. 34.a. Ab immundo quis mundabitur et a mendace quid verum dicetur ?
Numérotation du verset Lc. 22,33 
marg.| {q} Qui dixit ei etc. Ecce Petrus in se considerat amorem et servorem, sed non attendit propriam infirmitatem. Apc. 3.a. Esto vigilans et confirma ea, que peritura erant. Chrysostomus O Petre, modo timebas, ne esses traditor et cogebas Ioannem interrogare quis esset: nunc Christo clamante toties contradicis ? Unde hoc est ? a multo amore. Hieronymus: Avis implumis volare nititur.
marg.| Item Chrysostomus Due erant incusationes et quia aliis se preposuit et quia Christo contradixit. Non ergo credebat, quod Dominus diceret verum. Preterea si credebat hoc, revelatus fuit ei casus suus. Sed Gn. 3.d. dicit Glossa contrarium. Solutio: Credebat, quod Dominus diceret verum, sed non quod pro hoc. Ad aliud potest dici, quod etsi spiritus pietatis non revelet alicui casum suum eternum, potest tamen revelare temporalem et eius revelationem, 1Esr. 2.d. ubi sacerdotes non invenerunt scripturam genealogie sue. Glossa Si ministri altaris in nefanda flagitia ceciderunt, non sunt digni, quod ad sacrum gradum restituantur. Ergo nec Petrus. Solutio: Esther 2. Nec habebat potestatem ad regem ultra redeundi, nisi voluisset Rex. Sane fidei casus descensum honoris meretur et non habet potestatem ultra ad regem redire, nisi superna gratia visitatus in pristine statum dignitatis vocetur.
Numérotation du verset Lc. 22,34 
marg.| {r} Et ille dixit, Dico etc. Chrysostomus Non impulit ad negationem, sed auxilio desertum dimisit, redarguens humanam naturam.
marg.| {s} Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me Chrysostomus Permittit eum cadere, erudiens in omnibus credere Christo, plus etiam quam proprie conscientie. Chrysostomus Non sufficit desiderium hominis, nisi nutu superioris potiatur. Chrysostomus Qui sibi confidit, fortiorem se putat Petro. Videtur autem hoc falsum ad litteram, quod hic dicitur, quia non negavit eum Petrus ter ante gallorum cantum. Respondeo. Ante primum gallorum cantum negavit semel Petrus et postea bis ante secundum cantum, id est inter primum et secundum. Unde Mc. 14.d. Priusquam bis gallus vocem dederit, ter me es negaturus. Quod ergo hic dicitur, sic debet exponi.
marg.| {t} Non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me id est donec trinam negationem inchoaveris. Vel Non cantabit id est non percantabit. Vel. Non cantabit donec etc. id est donec trinam negationem proposito voluntatis consummes, quia voluntate trina negatio in eo consummata est, antequam gallus cantaret. Ambrosius. Ita non reprehendo, quod negavit, ut laudo, quod flevit, aliud commune contradictionis est, aliud speciale virtutis et ideo instruitur ad cavendum, non cogitur ad negandum. [
Numérotation du verset Lc. 22,34 
mystice
marg.| Mystice Gallus est Christus: De quo {6. 261va} Prv. 30.d. Tria sunt que bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter. Leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum, gallus succinctus lumbos suos et aries, nec est qui resistat ei: et qui stultus apparuerit postquam elevatus est in sublime. Leo, gallus, aries: Christus est. Stultus est Anti-Christus. Item Iob. 38.d. Quis dedit gallo intelligentiam ? Ante cantum huius galli: quid est in homine, nisi trina negatio, id est trium virium aversio, seu perversio ?
marg.| {a} Et dixit eis, quando misit vos et cet Domi nus misit discipulos binos et binos ad predicandum ante faciem suam, precipiens eis ne tollerent necessaria, sed a subditis acciperent. Nunc autem aliter precipit: in quo nos instruit, quia pro mutatione rerum et temporum facienda est mutatio consiliorum et dispositio negotiorum. Et hoc est.
Numérotation du verset Lc. 22,35 
marg.| {b} Quando misi vos sine sacculo et pera Quar e sic misit ? Chrysostomus: Maximam habet defensionem inopia. Inopem et nudum neque centum possunt exuere. Et infra. Philargyrum universa contristant. Et non solum homines, sed et vermes et tinee militant contra eum. Et quid dico vermes ? ipsum tempus maximum damnum facit tali. Augustinus Ostendit Dominus a fidelibus suis omnia deberi ministris suis, nulla superflua requirentibus. 1Cor. 9.b. Dominus ordinavit his, qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Glossa Non eadem vivendi regula etc. Persecutionis tempore: Tunc enim possent de rigore regulam relaxare, ut filii Ionadab imminente tribulatione habitaverunt in Hierusalem, quibus prohibitum erat habitare in civitate ? Ier. 36.c.
marg.| {c} Et calceamentis. Hieronymus : Plato dicit duas corporis summitates non esse velandas, nec assuefieri debere mollitiei capitis et pedum, cum hec habuerint firmitatem, cetera robustiora sunt. Ex. 3.b. Solve calceamenta de pedibus tuis. Locus enim etc. Idem Iosue 5.d.
marg.| {d} Numquid aliquid defuit vobis 1Cor . 1.a. Divites facti estis in illo, ita ut nihil desit vobis in ulla gratia.
Numérotation du verset Lc. 22,36 
marg.| {e} At illi dixerunt, nihil. Dixit ergo eis, sed nunc scilicet tempore persecutionis.
marg.| {f} Qui habet sacculum, tollat similiter et peram Per hec duo intelliguntur necessaria. Chrysostomus Pullos de nido educens iubet propriis uti pennis. Sir. 29.c. Eleemosyna viri quasi sacculus cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam oculi conservabit.
marg.| Item pera est memoria, in qua peccata reponuntur ad penitentiam et humilitatem. Iudith decimotertio, b. Iussit ancille sue, ut mitteret caput Holofernis in peram.
marg.| Item pera patientie 1Rg. decimoseptimo, e. In peram pastoralem, quam habebat secum.
marg.| {g} Et qui non habet etc.  Domi nus distinguens regulam vivendi tempore pacis et tempore persecutionis, cum primo misit discipulos ad predicandum, prohibuit eis solicitudinem, ne tollerent necessaria, sed ea a subditis acciperent, imminente autem tempore sue Passionis previdens discipulis imminere tempus persecutionis, ut potius invenirent occisores quam ministratores, dedit eis licentiam tollendi necessaria. Sic quoque dat licentiam tollendi gladium, qui necessarius est tempore persecutionis. Et ad duo, scilicet ad terroris incussionem et proprii corporis defensionem. Et cum Dominus tantum ponat negativam, oportet preintelligi affirmativam, hoc modo: Qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui habet gladium tollat et qui non habet gladium scilicet vendat tunicam suam et emat gladium Quia autem ita debeat preintelligi affirmativa, habes in principio Glossa Gladium, vel habitum sumere, vel non habitum iubet emere etc. Sed nota, quia cum specialiter loqueretur Dominus primitive Ecclesie, tamen primitiva Ecclesia non habuit gladium, nec ei congruebat in gladio decertare. Quamdiu enim Ecclesia fuit novella, oportuit eam plantari, per duo, scilicet per passiones et miracula. Postquam autem processu temporis provecta est Ecclesia, iam non sunt illa duo necessaria. Sed cum primitive Ecclesie non competat {6. 261vb} gladius, cur precepit Apostolis tollere gladium tempore persecutionis ? Ut appareret eis non defuisse facultatem defensionis et sic Dominum sponte venire ad Passionem ostenderetur: et per idipsum misericordia eius exprimeretur. Et hoc est, quod sequitur in Glossa Ut sciant legentes etc. Ambrosius. Cur gladium emere iubes, qui ferire prohibes ? Cur habere precipis, quem vetas promi, nisi forte, ut sit parata defensio, non necessaria ultio et videar potuisse vindicare, sed noluisse ? Lex tamen referire me non vetat et ideo fortasse Petro offerenti duos gladios, satis est dicit, quasi licuerit usque ad Evangelium, ut sit in lege equitatis eruditio, in Evangelio bonitatis perfectio: item secundum aliam Glossa sic exponitur:
marg.| {h} Et emat gladium spir itualem, scilicet verbum Dei. De quo Eph. sexto, c. Gladium spiritus, quod est verbum Dei etc.
marg.| Item, per gladium intelligitur passio martyrii. Unde supra capitulo 2.e. Tuam ipsius animam pertransibit gladius. Dicitur ergo cuilibet, ut emat gladium, id est ut omnia exponat pro audiendo verbo Dei. Cuilibet etiam dicitur, ut vendat tunicam, id est carnem propriam, que est tunica anime, martyrio exponatur, ut ita coronam martyrii sibi emat. Et hec duo nota in illa Glossa. Est gladius spiritualis ut etc. Sequitur infra in Glossa Denique ut scias etc. Summa est, quod de gladio passionis hic loquitur Dominus, non de gladio verbi invitans eos ad tolerantiam martyrii. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 22,37 
marg.| {i} Dico enim etc. quasi ideo precipio tollere necessaria, quia imminet tempus persecutionis vestre. Et vere imminet persecutio vestra, quia ego, qui sum caput vestrum, in proximo sum passurus. Unde sequitur: Dico enim vobis: quoniam adhuc hoc, quod scriptum est per Is. 50. et 53. maxime.
marg.| {k} Oportet impleri in me et cum iniquis . deputatus est localiter et causaliter, quia purabant eum reum, sicut et latrones, in quorum medio crucifixus erat, infra proximo. Vel Cum iniquis Beda., id est cum inferis, ad quos post mortem erat descensurus, ut educeret vincantos suos, id est bonos de lacu, ubi non est aqua, id est refrigerium aliquod.
marg.| {l} Etenim ea, que sunt de me predicta.
marg.| {m} Finem habent id est implebuntur.
Numérotation du verset Lc. 22,38 
marg.| {n} At illi dixerunt : Domine, ecce gladii duo hic  : materialis et spiritualis est in Ecclesia. Idc. 20.b. Habitatores Gabaa erant viri fortissimi, ita sinistra, ut dextera preliantes. Chrysostomus Dignum est querere, cuius gratia gladios portabant. Et infra. Decens est ibi gladios, id est cultellos esse propter agnum et mensam. Hinc forte sumit Ecclesia materiam et occasionem pugnandi gladio materiali. Nam aliter superflueret unus gladius. Ecclesiast. 9.d. Melior est sapientia, quam arma bellica. Is. 2.b. Mi. 4.b. Non levabit gens contra gentem. Romanorum decimosecundo, d. Non vosmetipsos defendentes carissimi. Et infra. Mihi vindicta etc.
marg.| Item secundum Ambrosium duo gladii significant duo testamenta que significantur per gladium bis acutum, Apc. 1. Eccl. 28.b. Lingua tertia multos commovit et Ps. 56. Lingua eorum gladius acutus.
marg.| {o} At ille dixit eis, satis est quasi dicat: . Duo gladii, alter evaginatus, alter non evaginatus sufficiunt. Alter, scilicet ad exprimendam spontaneam susceptionem passionis et Apostolorum audaciam et Domini misericordiam. Alter, scilicet non evaginatus, ad ostendendum, quia non quantum possunt facere sunt permissi. Nota, est multiplex gladius. Est enim gladius verbum Dei, quod habetur in manu et in ore. De primo. Ps. 159. Gladii ancipites in manibus eorum. Hbr. 4.c. Vivus est sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem anime, ac spiritus, compagum etc. Eph. sexto, c. Gladium spiritus. De secundo : Apc. 1.d. et 2.d. et 19.c. De ore ipsius procedebat gladius ex utraque parte acutus. Item {6.262ra} potestas temporalis. Rm. 13.b. Non sine causa gladium portat. Et hic. Vendat tunicam et emat gladium. Item potestas spiritualis. Gn. 3.d. Collocavit Dominus ante Paradisum Cherubin, id est scientem et flammeum gladium, scilicet ut arceat peccatores. Item pena temporalis, supra 2. Tuam ipsius animam pertransibit gladius. Item eterna. Dt. 32. f. Gladius meus devorabit carnes. Item. Si acuero ut fulgur gladium meum. Item comminatio. Ps. 44. Accingere gladio tuo. Alibi. Gladium suum vibravit. 1Par. 21. c. David vidit Angelum stantem inter celum et terram et evaginatum gladium in manu eius. Item consolatio. Ios. 5.d. Vidit virum contra se stantem evaginatum gladium tenentem. 2Mcc. 15.c. Ieremias dedit gladium aureum. Item separatio a malis, Mt. 10.d. Non veni pacem mittere, sed gladium. Apc. sexto, a. de sessore equi rufi, ut sumeret pacem de terra. Et datus est ei gladius magnus.
marg.| Item studium. Is. 2.b. Conflabunt gladios suos in vomeres. Contra Ioel. 3.b. Concidite aratra vestra in gladios et ligones in lanceas. Infirmus dicat, quia ego fortis sum. Item lingua. Ps. 56. Lingua eorum gladius acutus: item increpatio. Ier. 48.b. Maledictus, qui prohibet gladium suum a sanguine: item penitentia. Ez. 21.c. Duplicetur gladius, ac triplicetur gladius. Et infra, g. Lima te ut interficias et fulgeas: item ipse Christus. 2Rg. 1.d. Gladius Saul non est reversus inanis. Is. 55.d. Non revertetur ad me vacuus. Hic est filius fabri. Mt. 13.g. Mc. 6.a. Item iudicium. 3Rg. 3. Afferte mihi gladium. Dn. 13.g. Manet Angelus Domini gladium habens. Bene armatus, qui habet duodecim gladios, tamen Dominus dicit satis esse duos. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 22,39 
marg.| {a} Et egressus etc.  Quar ta pars ubi discipulis dormientibus, Dominus orare describitur et discipulos ad vigilandum et orandum excitare. Ne autem mortem timuisse videretur et invitus venisse ad crucem, ideo locum consuetum adiit, ubi posset facilius inveniri, id est montem Oliveti, unde post resurrectionem ascendit in celum. Act. 1. In quo ostendit Dominus, quibus operibus ascendatur in celum, scilicet per vigiliam, per patientiam, per orationem, per misericordiam. In illo enim monte vigilavit et oravit Dominus et captus fuit, atque ligatus, nec repugnavit, immo sustinuit patienter. Mons autem ipse quartam significat virtutem, id est misericordiam. Unde Hieronymus: In monte Oliveti tenetur Iesus et inde ascendit in celum, ut sciamus, quia inde ascendimus ad celos, unde vigilamus et oramus et ligamur et non recalcitramus in terra. Recte autem post Communionem ascendit in montem Oliveti, ut sic ostenderet, quod virtute dominici Sacramenti ascenditur ad cumulum gratie et inde ad cumulum glorie, que per oleum designatur. Nam in oleo sunt septem proprietates, per quas designantur septem partes glorie, id est tres dotes anime et quatuor corporis. Oleum enim lucidum est in se, in hoc significatur lumen cognitionis. Item calidum est et pabulum ignis, in hoc significatur ardor dilectionis.
marg.| Item unctuosum est et glutinosum, in hoc significatur tertia dos anime, id est apprehensio: item oleum superenatat, in hoc significatur agilitas: item illuminat, in hoc claritas: item morbos sanat, in hoc impassibilitas: item penetrat, in hoc subtilitas. Unde Is. 61.a. Dabo eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu. Dicit ergo.
marg.| {a} Et egressus de Hierusalem et de domo, ubi Pascha fecerat.
marg.| {b} Ibat secundum consuetudinem in montem olivarum Cons ueverat enim singulis noctibus venire in montem Oliveti causa hospitandi, quia singulis diebus circa vesperam per montem Oliveti transibat in Bethaniam ad hospitiolum suum. Sed modo venit causa orandi transiens torrentem Cedron et veniens in hortum ad radicem montis Oliveti, iuxta villulam, que dicitur Gessemani. Mt. 26.d. Mc. 14.
Numérotation du verset Lc. 22,39 
moraliter
marg.| {6. 262rb} Mons olivarum est cumulus misericordie, ad quem Dominus discipulos suos ducit, immo illi sponte sequuntur illum. Unde supra 6.f. Estote misericordes, sicut et pater vester celestis misericors est. Item oliva signum est pacis. Unde columba rediens ad arcam in signum pacis ramum olive reportavit. Gn. 8.b. Unde mons olivarum est cumulus pacis quam vult Dominus discipulos suos habere. Unde Io. 14.d. Pacem relinquo vobis. Item Is. 57.d. Creavi fructum labiorum pacem, pacem ei, qui longe est etc.
marg.| {c} Secuti sunt autem illum et discipuli Alii nolunt sequi nisi discipuli. Ioannis 10.a. b Bonus pastor cum proprias oves emiserit, ante eas vadit et oves illum sequuntur. Io. 8.b. Ego sum lux mundi, qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vite.
b Io. 10, 4.
Numérotation du verset Lc. 22,40 
marg.| {d} Et cum pervenisset ad locum Secundum Mattheum et Marcum. Iuxta villam, vel predium, que dicitur Gessemani.
marg.| {e} Dixit illis, orate, ne intretis in tentationem Idip sum oratur in oratione Dominica. Ne nos inducas in tentationem. Et est tractum a venatoribus, qui inducunt feras in retia, ut ita capiantur. Beda. Non ait, ut non tentemini, sed ne intretis in tentationem, id est ut tentatio vos non superet, nec teneat intra suos casses, quod facit oratio. Sicut enim fur clamore audito fugit et vicini excitantur et veniunt ad succursum, ita clamor orationis diabolum fugat et Angelos et Sanctos omnes ad succurrendum excitat. Unde qui in tentatione non orat, socius est furis et proditor Domini sui, quia videt furem et insidias, que parantur ad capiendum castrum eius et non denuntiat ei, vel amicis eius, ut veniant et defendant castrum domini sui. 2Rg. 11.a. Dixerunt seniores de Iabes Galaad. Concedite nobis septem dies, ut mittamus nuntios ad universos terminos Israel et si non fuerit, qui defendat nos, egrediemur ad vos. Et sequitur, quod miserunt nuntios suos ad Saul et liberati sunt.
Numérotation du verset Lc. 22,41 
marg.| {f} Et ipse avulsus est ab eis quas i non sponte reliquerunt eum. Simile Mc. 6.f. Coegit precedere transfretum. Chrysostomus Consuetudo erat ei, sine eis orare. In quo docemur, tempore orationis querere secretum et fugere tumultum. Unde Mt. 6.a. Cum oraveris, intra cubiculum tuum et clauso ostio ora patrem tuum in abscondito. Item orat secretus a discipulis, ut ostendat rationem suam distare a nostra, sicut et mortem. Ipse enim est, qui orat et qui oratur et ita idem est, qui orat et ad quem oratio dirigitur. Non ita est de nobis. Ipse etiam mortuus est pro culpis alienis, nos autem pro propriis.
marg.| {g} Quantum iactus est lapidis id est tanto spatio, quo possit lapis iaci usque ad ipsum. In quo significatur
Numérotation du verset Lc. 22,41 
mystice
marg.| Mystice quod ipse, qui est lapis, erat separandus ab ei spiritualiter, sed in proximo reversurus ad eos, quod significat absconsio patene in missa, que primo parum absconditur et postea revelatur. Item lapis significat legem, quia lex scripta fuit in lapide. Ex. 31.d. Iactus ergo lapidis est directio legis in Christum. In hoc ergo, quod iactu lapidis se elongat, docet, discipulos ad ipsum legis intentionem debere dirigere tamquam ad finem. Rm. 10.a. Finis legis Christus est ad iustitiam omni credenti.
marg.| {h} Et positis genibus Beda. Ut humilitatem mentis habitu corporis ostenderet. Et bene in oratione ostendit signum humilitatis, quia humilitas deducit orationem usque ante Deum. Ecclesiastici 35.c.c : « Oratio humiliantis se nubes penetrat et donec propinquet, non consolabitur et non discedet, donec Altissimus aspiciat ».
c Sir. 35, 21
Numérotation du verset Lc. 22,42 
marg.| {i} Orabat dicens, pater, si vis, transfer calicem istum a me. In hoc verbo exprimitur infirmitas humane nature in Christo et datur nobis forma orandi et exemplum, ut quantum possumus, cum Deo vitemus mortem, si non possumus, subiiciamus voluntatem nostram divine voluntati. Exponitur autem multis modis. Primo sic:
marg.| {k} Pater, si vis, transfer calicem istum a me id est Passionem. Et est ista petitio infirme nature, expressio vero rationis, ad nostram eruditionem. Et nota, quia calix dicitur scyphus, quo mensurate distribuitur discumbentibus.
marg.| Unde eleganter {6.262va} Δ nomine intelligitur passio, quam Deus sanctis mensurate distribuit, cuique pro modulo suo, neminem patiens affligi ultra quam sustinere possit.
Secundo exponitur sic: Transfer calicem istum id est mortem. A me non ut non veniat, sed ut cito transeat.
Tertio sic: Transfer calicem istum a me id est dolorem et tristitiam mortis muta in gaudium immortalitatis.
Quarto sic: Transfer calicem istum id est mortem istam.   A me id est a meis, scilicet Iudeis, id est fac, ut ab eis non bibam calicem istum. Unde Beda. Orat non tam timore patiendi, quam misericordia prioris populi, ne ab illo bibat calicem propinatum. Quasi si est in beneplacito tue voluntatis, ut opereris salutem gentium sine excecatione Iudeorum   transfer a me calicem istum id est a populo isto propinandum, ne peccato mortis mee excecetur.

Unde quinto sic exponitur:   Transfer calicem istum id est peccatum illate passionis,   A me id est a meis Iudeis, scilicet ut non remaneat in eis finaliter, sed per penitentiam deleatur.
Sexto sic:   Transfer calicem istum id est passionem, seu timorem passionis.   A me id est a meis discipulis, ut, scilicet non timeant mortem, sed audacter sustineant.
Septimo sic:   Transfer calicem istum id est scandalum Passionis mee.   A me id est a meis discipulis, id est fac, ut non remaneat, sed cito transeat.
Octavo modo sic:   Transfer calicem istum id est timorem Passionis temporalis:   A me id est ab omnibus, qui futuri sunt mei, ut, scilicet transeat timor mortis, ita quod non cedant timore mortis.
marg.| Iuxta tres primas expositiones loquitur Christus homo pro se, ostendens in se veritatem humane infirmitatis. Unde Chrysostomus Dicendo, transfer, monstrat, quod humanum est, dicendo, si vis, edocuit, quod virtuosum est et philosophum erudivit etiam reluctante natura sequi Deum, Eccles. 23.d. Gloria magna sequi Dominum. Iuxta quinque ultimas expositiones loquitur Christus pro membris. Unde
marg.| {B}. Bernardus. Agnosco vocem egrotorum in medico, considero caritatem, stupeo miserationem, expavesco dignationem. Sequitur.
marg.| {a} Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat Hieronymus: In se reversus, quod ex hominis persona trepidanter renuerat, ex filii Dei potestate confirmat. Item Hieronymus: Usque in finem non cessat nos docere, patribus obedire et voluntatem eorum voluntati nostre preponere. Act. 9.a. Domine, quid me vis facere ?
Numérotation du verset Lc. 22,43 
marg.| {b} Apparuit autem etc.  Chri stus ex humana infirmitate horrens mortem, pro horrore mortis oravit a se transferri calicem Passionis. Sed naturalis ille horror non potuit rationem ab ordine suo exorbitare, id est non fecit, quin ratio semper paterne voluntati consonaret. Sicut aliquis in die ieiuniorum ex natura humane fragilitatis summo mane esurit et appetit et vult comedere, idipsum tamen non vult de ratione, nec aliquo pacto id faceret. Sed quia tristi et horrenti mortem iucunda est consolatio, ideo statim subditur consolatio Angeli confortantis eum. Et hoc est, Apparuit autem illi Angelus Chrysostomus Propter futuros hereticos Angelus apparuit.
marg.| {c} Confortans eum id est ad modum confortantis se habens, assistendo ei, scilicet ut forte aliqua verba consolatoria dicendo. Et nota, quia quamvis Christus verus homo esset, nulla tamen egebat consolatione angelica, vel humana, sed totum factum est propter nos. Propter nos enim tristis fuit et propter nostram instructionem consolatus, ut per hoc sciamus, quod tribulatis pro Christo non deest divina consolatio. Is. 43.a. Cum ambulaveris in igne, non combureris et flamma non ardebit in te, quia ego Dominus Deus tuus etc. Ps. 90. Cum ipso sum in tribulatione. Ps. Angelis suis mandavit de te etc.
marg.| {d} Et factus in agonia. Nota quod agonia, sive agon Sanctorum dicitur quoddam certamen carnis et spiritus, quo reluctatur caro spiritui et spiritus carni. Sine hoc agone numquam sunt viri sancti in hac vita. Unde Apostolus ad Rm. 7.d. d « Infelix ego homo quis” etc. Huiusmodi autem agonia quosdam facit retroire, vel exorbitare, in quibusdam non prevalet, ut eos exorbitare faciat, sed aliquantulum retardat. Sancti enim dum in hac vita sunt, in via sunt et ad patriam tendunt, sed caro reluctans spiritui quosdam facit {6. 262vb} peccare moraliter et hos de via facit exorbitare ad invium, alios facit peccare venialiter et istos non facit deviare, sed morari. In Christo autem neutrum istorum fecit, ergo nec Christus in huiusmodi agonia fuit, ideo supple, quasi, ut dicas Factus quasi, in agonia Vel legas sine, quasi, sic: Et factus in agonia certaminis inter sensualitatem et rationem. Sensualitas enim timebat mortem et volebat non mori, ratio autem volebat mori pro salute generis humani. Quid igitur potest in nobis sensualitas, que in Christo contradicit humane saluti ? Gregorius. In agonia factus est, significans quod tunc anima merito terretur, quando in proximo invenit, quod in eternum mutare non possit.
d Rm. 7, 24.
marg.| {e} Prolixius orabat In h oc expresse ostendit in se certamen mentis nostre, quia ita prolixe orabat, quasi esset in angustiis agonie.
Numérotation du verset Lc. 22,44 
marg.| {f} Et factus est sudor eius, sicut gutte sanguinis de c orpore eius defluentes in terram. Chrysostomus Ut non videretur hypocrisis prolixius orare, sudores insuper fluunt sicut nimbus sanguinis.
marg.| {g} Decurrentis in terram In t erram decurrere voluit sanguinem suum, ut sic ostenderet quod pro terra, id est pro Ecclesia et orabat et patiebatur, ut ipsam suo sanguine irrigatam secundaret. Iob. 16.d. Terra ne operias sanguinem meum et non inveniat in te locum latendi clamor meus.
marg.| Et nota quod sanguis Christi quinquies legitur effusus.
Primo in circumcisione, supra 2.c.
Secundo, in oratione, id est dum oraret, sicut habes hic.
Tertio, in flagellatione, quando scilicet alligatus est columne et tantum flagellatus, ut de corpore eius pretiosissimus sanguis emanaret: Mt. 27.c.
Quarto, in crucifixione ante mortem, quando manus eius clavate sunt et pedes eius clavati Mt. 27.d.
Quinto, in lanceatione post mortem, quando de latere eius fluxerunt sanguis et aqua. Io. 19.f.
marg.| Prima effusio facta est in exemplum nostrum, scilicet ut noxia desideria carnis amputemus. Secunda in signum, id est in significationem: Eo enim ipso, quod dum oraret, emanaverunt gutte sanguinis de corpore eius defluentes in terram, significavit, quod terrenitatem discipulorum, immo totius generis humani effusione sanguinis sui ablueret. Tertia et quarta in remedium, scilicet peccatorum nostrorum. Quinta in sacramentum, quia per eam commendavit nobis duo sacramenta. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 22,45 
marg.| {h} Et cum surrexisset ab oratione Mt. 26.d. Oravit tertio. Glossa id est tribus vicibus.
marg.| {i} Et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes pre tristitia Hieronymus: Non solum corpore, sed et mente dormiebant discipuli. Chrysostomus Qui cum eo mori elegerant, nec simul tristari, nec vigilare poterant. Languescebant enim oculi eorum negatione iam vicina, ut dicit Beda. Ipse etiam somnus corporis, vel tristitia erat quedam prefiguratio, quod in proximo gravandi erant somno infidelitatis.
Numérotation du verset Lc. 22,45 
mystice
marg.| Mystice vero dormitio Apostolorum significat negligentiam et somnolentiam prelatorum. Is. 56.d. Speculatores eius ceci omnes, universi canes muti non valentes latrare, videntes vana, dormientes et amantes somnia. Am. 6.a. Ve, qui opulenti estis in Sion, id est in Ecclesia et confiditis in monte Samarie, id est in prelatione Ecclesie, optimates capita populorum, qui dormitis etc. Prv. 6.a. Fili, si spoponderis pro amico tuo etc. Lc. causa brevitatis multa pertransit. Dominus enim ter oravit et ter ad discipulos venit et semper dormientes invenit.
marg.| Unde Rabanus Tribus vicibus oravit Dominus, ut et nos a peccatis preteritis veniam, a presentibus malis tutelam, a futuris malis cautelam oremus. Item, ut omnem orationem nostram ad tres personas, id est ad Patrem et Filium et Spiritum sanctum dirigamus. Item, ut contra tentationem triplicis peccati, id est luxurie, avaritie, superbie, clypeum orationis opponamus. Item, ut virtute orationis triplicem timorem, id est mortis, vilitatis, paupertatis abiiciamus.
marg.| Item, ut tres vires anime attentas esse in oratione doceret, ut, scilicet rationabilis solicita sit in meditando, concupiscibilis fervens sit in desiderando, irascibilis fortis sit {6. 263ra} Δ peccata abominando. Item, ter oravit Dominus, ut demonstraret tria esse petenda in oratione, scilicet peccatorum remissionem, virtutum conservationem, glorie adeptionem. Seu veniam, gratiam et gloriam. Item, ter oravit, ut tria genera hominum orare doceret, scilicet Noe, Daniel et Iob, id est Prelatos, continentes et coniugatos. Omnibus enim necessaria est oratio. Unde et hi tres describuntur orantes. Ez. 14.c. Quod autem Dominus ter visitavit discipulos pre tristitia dormientes, significat, quod Dominus visitando tribulatos, tria bona in ipsa tribulatione operatur in eis. Primum bonum est illuminatio mentis ad cognoscendum se, Eccl. 34.b. Qui non est tentatus, quid scit ? Is. 28.e. Sola vexatio dabit intellectum auditui. Ps. 138. Et nox illuminatio mea. Secundum bonum est corporis excussio. Act. 12.a. In ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vincantus catenis duabus. Et ecce Angelus etc. Tertium bonum est consolatio contra mestitiam. Tb. 3.d. Post tempestatem tranquillum facis et post lacrimationem et fletum exultationem infundis etc. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 22,46 
marg.| {a} Et ait illis. Quid dormitis ? Chrysostomus Non increpat rursus, ut non stupefaciat stupefactos. Prv. 24.d. Usquequo piger dormies ? usquequo de somno consurges ?
marg.| {b} Surgite ? quia stando, non iacendo pugnandum est et tentatio pugna est. Eph. 6.c. State succincti lumbos vestros in veritate.
marg.| {c} Et orate, ne intretis in tentationem Beda., id est ne in vos calix mee passionis incumbat. Pondus est in verbo, quasi dicat: videte, ne vos turbatio mee passionis obruat. Item Beda. Apparet, quia pro illis oraverat, quos modo monet orationum suarum vigilando et orando participes existere. Hec Glossa videtur consonare expositioni Hilarii, quia solus Hilarius. premissa verba in hunc modum exposuit. Transeat a me calix iste, id est per breve tempus et quasi in transitu sentiam mortem, ut post resurrectionem meam statim roboretur fides Apostolorum. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 22,47 
marg.| {d} Adhuc eo loquente etc.  Quin ta pars capituli, in qua describitur modus et locus et tempus et ordo Dominice captionis, id est quomodo, a quibus, ubi et quando captus fuit. Captus enim fuit, ut dicitur Io. 18.a. in horto trans torrentem Cedron. Traditus et venditus a discipulo suo post osculum, vespere iam facto. Unde dicit. Adhuc eo loquente id est discipulos suos exhortante ad vigilandum et orandum.
marg.| {e} Ecce turba cum turbine veniens, missa a principibus sacerdotum, ne posset Dominus fugere, aut rebellare.
marg.| {f} Et qui vocabatur Iudas, unus de duodecim antecedebat eos quas i dux exercitus. Ecce venit Iudas cum turba, quia solus familiariter consueverat venire ad Dominum, quia mutata mente, mutatus erat status ipsius Iude. In reprehensionem Iude dicitur, quod antecedebat turbam. Et si hoc in Iuda proditore reprehenditur, quanto magis in episcopis, qui locum illius tenent, secundum illud Ps. 108. Et episcopatum illius accipiat alter. Unde Amos 6.a. Ve, qui opulenti estis etc. ingredientes pompatice domum Israel. Sap. 6.a. Audite reges et intelligite etc.
marg.| {g} Et appropinquavit Iesu corpore, sed mente se elongabat. Ps. 37. Et qui iuxta me erant, de longe steterunt etc.
marg.| {h} Ut oscularetur eum Consuetudo erat, ut Iudas et alii discipuli undecumque venirent, accederent ad Dominum in osculo pacis, ut ita ostenderetur pacificus eorum accessus. Similiter et alii Iudei consueverant. Unde 2Cor. ult. d. Salutate invicem in osculo sancto pacis. Quamvis ergo erat consuetudo, tamen dederat eis hoc signum, ut illum caperent et tenerent, quem ipse oscularetur. Osculum autem signum dedit confisus de mansuetudine eius, ut dicit Chrysostomus Hieronymus: Miser Iudas putabat signa, que fecerat Salvator, fieri magicis artibus et quia forte audierat Dominum in monte transfiguratum, timebat, ne simili {6. 263rb} transfiguratione elaberetur de manibus ministrorum, dat ergo signum osculi. Hieronymus: Aliquid tamen habet de verecundia discipuli, quia non palam persecutoribus eum tradidit, sed per osculi signum. Sed quare suscepit Dominus osculum Iude et permisit os pollutum contingere labia sua ? Hieronymus, Ambrosius., Beda. Non ut doceat te simulare proditionem, sed ne proditionem fugere videretur et ut prophetiam impleret, que dicit. Cum his, qui oderunt me, eram pacificus.
Numérotation du verset Lc. 22,48 
marg.| {i} Iesus autem dixit illi, Iuda osculo filium hominis tradis ? Ambrosius. Per interrogationem pronuntiandum puto, quasi amantis affectu corripiat. Hieronymus: ad Rusticum monachum. Iudas de Apostolatus fastigio in proditionis barathrum labitur et nec familiaritate convivii, nec intinctione buccelle, nec obsequii gratia frangitur, ne quasi hominem tradat, quem filium Dei noverat. Glossa Ambros. Beda. Instrumento pacis mortem irrogas, supple mihi, servus Dominum, discipulus magistrum prodis ? quasi numquid per osculum, quod est instrumentum pacis, perimis ipsam pacem, dum osculo machinaris proditionem ? O quam fraudulentum osculum, quo traditur Iesus. Tale est osculum mundi. Illum enim solum prodit, quem osculatur. 3Rg. vigesimo, c. Dixit Ioab ad Amasam. Salve, mi frater et tenuit mentum eius manu dextera quasi osculans eum et percussit eum in latere et effudit intestina eius in terram et mortuus est. Prv. vigesimoseptimo, a. Meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula odientis. Ecclesiast. 29.b. Donec accipiant, osculantur manus dantis et in promissionibus humiliant vocem suam et in tempore redditionis postulabit tempus.
Numérotation du verset Lc. 22,49 
marg.| {k} Videntes autem hi, qui circa ipsum erant id est discipuli.
marg.| {l} Quod futurum erat, dixerunt ei Domi ne, si percutimus in gladio ? Quasi, numquid licet nobis in gladio decertare ; Modo sume litteram inferius.
marg.| {o} Respondens autem Iesus ait. Sinite usque huc quas i permittite eos ultra progredi, id est implere voluntatem, nolite impedire. Modo revertere.
marg.| {m} Et percussit unus ex illis id est primus inter eos, id est Petrus, qui plus ceteris ardebat. Unde non exspectavit responsum Domini. Sic Phinees zelo legis accensus, Iudeum cum Madianitide coeuntem, pugione perfodit absque Moysi imperio. Nm. 25.b. Unde et summum sacerdotium promeruit. Sic et Petrus percussit.
marg.| {n} Servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dexteram Istu d fecit Petrus inter responsionem Domini et discipulorum interrogationem. Vel etiam simul facta sunt, interrogatio, responsio et percussio, sed simul dici non potuerunt. Unde quod sic faciendus sit ordo littere, innuit Beda. in Glossa Sed dicit <Glossa> interlinearis Petrus zelatus est sicut Phinees. Nm. vigesimoquinto. Sed Phinees reputatum est ad iustitiam, ergo et Petro, ergo non peccavit. Contrarium innuit Beda. in Glossa marginali. Solutio. In Phinees commendatur zelus et opus, in Petro commendatur zelus, sed opus, sive indiscretio vituperatur, unde peccavit.
marg.| {p} Et cum tetigisset auriculam eius, sanavit eum Ambrosius. Iubere potuit, sed operari maluit, ut cognosceremus ipsum esse, qui de limo terre corporis nostri membra variis apta formavit officiis.
Numérotation du verset Lc. 22,49 
mystice
marg.| Mystice : Servus principis est populus Iudaicus, qui in Passione Domini dexteram aurem amisit, id est spiritualem legis intelligentiam perdidit. Iuxta quod Dominus dixerat. Auferetur a vobis regnum Dei. Mt. 21.d. Sinistra auris remansit servo, id est utilitas littere remansit populo Iudaico. Quod autem Dominus postea aurem restituit servo, significat, quod circa finem mundi restituetur spiritualis intelligentia populo Iudaico. Unde Is. 20.e. Si fuerit populus Israel quasi arena maris reliquie convertentur ex eo, Mal. ult. b. Ecce ego mittam vobis Eliam Prophetam etc.
Numérotation du verset Lc. 22,49 
moraliter
marg.| Moraliter autem servus principis {6.263va} Δ significat hypocritam, qui cum sit servus Malchus, id est rex vult appellari. Sed odiosus est Petro, unde amputat ei aurem dexteram, non sinistram, id est auditum divinorum, non terrenorum, Dominus autem restituit dexteram volentibus credere. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 22,50 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Lc. 22,51 
prol.| [sine glossa]
Numérotation du verset Lc. 22,52 
marg.| {a} Dixit autem Iesus ad eos, qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores Nota , quia principes sacerdotum et magistratus non venerunt ad Iesum, sed miserunt ministros et sedebant in atrio Caiphe, quia vero eorum consilio totum gerebatur, volens Evangelista exprimere eorum nequitiam, dixit eos venisse ad comprehendendum Iesum. Tales autem iam veniunt ad capiendum Iesum, principes sacerdotum, id est episcopi et magistratus, id est magistri et seniores, id est consiliarii, hi, qui deberent Iesum servare et defendere verbo et exemplo, capiunt et occidunt. Dn. decimotertio, a. Iniquitas egressa est de Babylone a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum. Ier. 23.d. A Prophetis Hierusalem egressa est pollutio super omnem terram. 1Esr. 9.a. Manus principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima.
marg.| {b} Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus,
Numérotation du verset Lc. 22,53 
marg.| cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me Stul titiam simul et malitiam sacerdotum deprehendit hic Dominus, quia presentem semper habuerunt eum et modo quasi fugitivum querunt. Item de nocte querunt, quem quotidie audiebant docentem. Sed factum eorum convenit tempori et personis. Ipsi enim tenebrosi in tempore tenebroso factum faciunt tenebrosum, Io. tertio, c. Dilexerunt homines magis tenebras quam lucem, erant enim eorum mala opera. Omnis enim etc. Io. 12.f. Qui ambulat in tenebris, nescit, quo vadat. Io. 11.b. Si quis ambulaverit in nocte, ostendit, quia lux non est in eo.
marg.| {c} Cum gladiis et fustibus Hec non sunt arma sacerdotum et magistrorum, sed que dicit Apostolus, Eph. sexto, c. Accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, state succincti lumbos vestros in veritate, induti loricam iustitie et calceati pedes in preparatione Evangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis extinguere omnia tela ignea nequissimi et galeam salutis assumite et gladium spiritus, quod est verbum Dei per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu. Item nota, quia Dominus securus fuit in templo, sed in horto fuit captus, modo et in horto et in templo crucifigitur, id est inter clericos et laicos. Ier. decimoquinto, c. Omnes maledicunt mihi, dicit Dominus.
marg.| {d} Sed hec est hora vestra et potestas tenebrarum Sic construe. Sed hec est hora vestra, scilicet hora tenebrarum, id est congrua vobis et facto vestro et hec est potestas vestra, scilicet potestas tenebrarum, id est demonum, quorum potestas maxima est. Sed tota expenditur in malum, ita principum sacerdotum et magistratuum templi. Apc. 9.d. Potestas equorum in ore eorum est et in caudis eorum etc.
Numérotation du verset Lc. 22,54 
marg.| {e} Comprehendentes autem etc.  Sext a pars ubi trina negatio Petri describitur et eius penitentia sequens. Et primo ostendit Lucas, quo Iudei duxerunt Iesum comprehensum, tamen non exprimit, quo primum duxerunt eum. Unde sciendum, quod primo duxerunt eum ad domum Anne et ibi negavit Petrus semel. Deinde duxerunt eum ad domum Caiphe, qui habebat filiam Anne in uxorem. Ad domos istorum duxerunt Iesum, quia isti duo erant principes sacerdotum sibi per annos singulos succedentes. Emerunt enim a Romano Preside sibi pontificatum. Unde nota quod David instituit vigintiquatuor summos sacerdotes, unus tamen erat ceteris excellentior dignitate et redditibus. Postea cum Iudea facta est Romanis tributaria, per avaritiam emebatur sacerdotium a Romanis. Et Annas administraverat anno precedenti, Caiphas administrabat anno instanti. Ideo vero primo ad Annam {6.263vb} duxerunt, quia socer erat Caiphe et quia domus eius occurrit eis et ne viderentur ei inferre contumeliam transeundo domum eius. Tamen illo anno tenebat administrationem pontificatus Caiphas, sicut dicitur Io. 11.f. Et ideo post aliquantas illusiones, Annas misit eum ad domum Caiphe, ut ibi haberetur consilium de Iesu occidendo, ubi multipliciter est illusus Dominus et ubi Petrus bis negavit. Et hoc est. Comprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Glossa Caiphe, qui pontificatum illius anni, vel in illis annis pretio sibi emerat a Romano principe, prius tamen ad Annam, ut dicitur Io. 19.b. qui erat eius socer et domus eius, primo occurrit eis.
marg.| {f} Petrus vero Beda. In hoc divisus a ceteris.
marg.| {g} Sequebatur eum Beda. Hoc est devotionis.
marg.| {h} A longe Beda. Hoc est timoris nature. Per idipsum quod a longe sequebatur, significatur, quod qui longe erat corpore, in proximo longe futurus erat et mente. Vel significat Ecclesiam a longe secuturam, id est longe aliter passuram, quia pro culpis propriis, ipse pro alienis. Chrysostomus Si discipulus es, sequere magistrum, si vero hic quidem per tribulationem venit, tu vero per quietem, non adhuc eandem vadis viam.
Numérotation du verset Lc. 22,55 
marg.| {i} Accenso autem igni in medio atrio Nota , quia atrium dicitur platea exterior sub divo, id est ubi erant ministri et Petrus cum eis. Seniores erant intus accusantes Dominum. Beda. super Mc. 14. Est ignis caritatis, de quo Lc. 12.f. Ignem veni mittere in terram et quid volo, nisi ut ardeat ? Hic descendit super Apostolos Christi. Act. 2.a. eorum ignorantiam illuminans, peccata incinerans, tepiditatem inflammans, fragilitatem consolidans. Hec enim quatuor facit hic ignis: Illuminat, purgat, inflammat, consolidat. Est et ignis cupiditatis, de quo Iob. 15.d. Ignis devorabit tabernacula eorum, qui libenter munera accipiunt. Hic ignis descendet super discipulos antichristi, illos excecans. Ps. 75. Supercecidit ignis et non viderunt Solem. Hic ardet in domo Pontificis, ut dicitur in Glossa inflammans eorum corda, qui erant in domo, Mi. 6.c. Adhuc ignis in domo impii et thesauri impietatis etc. Ad hunc sedent ministri Pontificis et Petrus in medio eorum, ubi negat Dominum.
marg.| Hoc malum facit hic ignis et multa alia mala facit Petro et sociis eius ignis iste.
Primo quidem solicitudinem parit. Ecclesiast. 5.c. Saturitas divitis non sinit eum dormire. Cunctis diebus etc.
Secundo, turbationem mentis operatur. Prv. 15.c. Conturbat domum suam, qui sectatur avaritiam.
Tertio, proditionem anime inducit. Prv. 1.d. Aversio parvulorum etc.
Quarto, gravedinem mentis facit. Gn. 13.a. ubi nos habemus. Abraham ascendit de Egypto dives valde, alia littera habet, gravatus vehementer.
Quinto, inquinationem mentis facit. Sir. 13.a. Qui tangit picem, inquinabitur ab ea. Hab. 2.b. Ve, qui congregat non sua, usquequo etc.
Sexto facit inflationem. Iob. 20.d. Cum saturatus fuerit arctabitur et estuabit etc. Augustinus Dives extra plenus est, intus vacuus, carne crepat, corde mendicat.
Septimo facit precipitium. Iob. 17.b. Arctabuntur gressus virtutis eius et precipitabit eum consilium suum, immisit enim in rete pedes suos etc.
Octavo, mentem lacerat sicut spine. Unde Dominus divitias appellat spinas. Mt. 13. et supra 8.b. Ubi Gregorius. Profecto spine sunt, quia cogitationum suarum aculeis mentem pungunt. Iob. 30.a. Esse sub sentibus delicias computabant. Prv. 24.d. Per agrum hominis pigri transivi etc.
Nono, mentem excecat. Unde et Tobias 1.b. excecatus est stercore hirundinum, id est amore temporalium. Et Sedechias in Reblatha, quod interpretatur multa. 4Rg. 25.b. Ps. 5. Mane astabo tibi et videbo. Ibi Glossa Non videt Deum, qui terrenis inheret. Gn. 20.d. Sare autem dixit Abimelech. Ecce dedi fratri tuo mille argenteos etc.
Decimo, spoliat virtutibus. Iob. 26.d. Nudus est infernus coram eo, id est avarus. Apc. 3.d. Dicis, quia dives etc.
Undecimo, mentem evacuat omni bono, sup. 1.c. Esurientes implevit {6. 264ra} bonis et divites dimisit inanes. Is. 29.c. Somniat esuriens etc.
Duodecimo ligat hominem et non sinit recte ambulare. 1Tim. 6.b. Qui volunt divites fieri etc. Iob. 6.c. Involute sunt semite gressuum eorum etc.
Tertiodecimo dolorem et afflictionem generat. Eccl. 5.c. Est et alia infirmitas pessima etc.
Quartodecimo inviscat pennas anime et non sinit volare in celum per contemplationem. Augustinus Amor rerum temporalium viscus est pennarum spiritualium. Gn. 14.b. Vallis silvestris, id est mundus, multos habet puteos bituminis.
Quintodecimo multa obstacula ponit in via celi. Ps. 136. Qui cogitaverunt supplantare gressus meos etc. Iob. 18.b. Abscondita est in terra pedica eius etc. Sen. Munera, que fortune imputantur, insidie sunt. Hec mala facit avaritia et multa alia. Sed hec ad presens sufficiant.
marg.| Versus : Sollicitat, turbat, damnat, gravat, inquinat, inflat. Precipitat, pungit, excecat, nudat, inanit. Obligat, affligit, infuscat, scandala tendit.
marg.| Dicit ergo {a} Accenso autem igne cupi ditatis. A quo ? Certe a diabolo. Iob. 41.b. Halitus eius prunas ardere facit etc.
marg.| {b} In medio atrio Caip he Pontificis.
marg.| {c} Et circumsedentibus illis id est ministris Pontificis, ut dicit Mc. 14.f.
marg.| {d} Erat Petrus in medio eorum Bene dicit in medio, quia Petrus donis omnium communicat, certe verum est et peccatis.
Numérotation du verset Lc. 22,56 
marg.| {e} Quem cum vidisset ancilla Querit Beda., quare ancilla primo prodidit Petrum, cum viri magis possent eum cognoscere ? Et respondet, ut ostendatur etiam sexus femineus peccasse in morte Domini et per passionem eius redemptum esse, contra quosdam hereticos, qui dicunt passionem Domini non profuisse feminis. Propter quod etiam post resurrectionem primo apparuit mulieribus, ut ostenderet Eve prevaricationem esse abolitam per suam passionem. Recte etiam principem Ecclesie compulit ad negationem femina, que primum hominem compulit ad transgressionem Io. 18.c. dicit, quod hec ancilla erat ostiaria domus Pontificis. Et quid est hec ancilla nisi cupiditas ? Sine cuius nutu nullus intrat ostium principis sacerdotum. Unde Is. 59.c. Equitas non potuit ingredi. Quare ? Quia nihil donat. Hec ancilla non iam famulatur in domo principis sacerdotum, sed exclusa domina, scilicet caritate, omnibus imperat et dominatur. Eccl. 10.d. Pecunie obediunt omnia. Gn. 16.b. dixit Sarai, princeps mea, id est caritas, Abrahe viro suo, id est principi sacerdotum, quia est pater multarum gentium, inique agis contra me. Ego dedi ancillam meam in sinu tuo, id est concessi providentiam acquirendi et conservandi necessaria vite, que videns, quod concepit filium, thesaurum magnum, despectui me habet, iudicet Dominus inter me et te. Gal. 4.b. Quid dicit scriptura ? Eiice ancillam et filium eius. Prv. 30.c. Per tria movetur terra et quartum, quod sustinere non potest. Per servum cum regnaverit, id est avarum, per stultum cum saturatus fuerit cibo, id est hypocritam et per odiosam mulierem, id est superbiam, que est odiosa Deo et hominibus, ut dicitur Eccl. 10.a. et per ancillam cum fuerit heres domine sue, hec est cupiditas. Quia autem hec ancilla habitat in domo Pontificis, dicit. Ier. 6.c. A minore usque ad maiorem omnes avaritie student. Dicit ergo.
marg.| {e} Quem Petr um, scilicet principem Apostolorum.
marg.| {f} Cum vidisset ancilla quedam sedentem ad lumen Hec ancilla odit sedentes ad lumen. Io. 3.c. Qui male agit, odit lucem. Prv. 17.d. Munera de sinu, id est occulte accipit impius, ut pervertat semitas iudicii, id est compendium cause ad minus.
marg.| {g} Et eum fuisset intuita Habe t enim oculos acutissimos ubique terrarum porrectos. Za. 5.c. Hic est oculus eorum in universa terra et ecce talentum plumbi portabatur, id est bulla et ecce mulier sedens in medio amphore.
marg.| {h} Dixit et hic cum illo erat id est cum Iesu, antequam intrasset domum principis, sed ibi negavit eum. Unde Glossa Ambros. Non in monte, scilicet cum aliis electus est, non in templo, in quo sepe oraverat, non in domo sua negat Petrus, in qua, scilicet Dominum sepe receperat, sed in pretorio Iudeorum, in domo principis sacerdotum, ubi non {6. 264rb} est veritas, id est in cuius pretorii, vel domus habitatoribus non est veritas, quia non sunt veraces. Erat quidem ibi veritas personaliter, sed in eis non habitabat.
Numérotation du verset Lc. 22,57 
marg.| {i} At ille negavit eum dicens. Mulier non novi illum Hoc est contra curiales. Item Mt. 2.a. Magi in curia caruerunt Stella. Beda. Quia negat obreptionis est, quod penitet fidei. Eccl. 34.c. Qui timet Deum, nihil trepidabit. Iob. 17.a. Pone me iuxta te etc. Chrysostomus Si ei adheserimus, stabimus generose. Et infra. Et si omnibus ventis vehementius spiraverint tentationes, festuca nobis erit: et folium. Beda. in Glossa Non solum negat Christum etc. quasi dicat: aliquis, Petrus non negat Christum: ille enim negat Christum, qui dicit, Christum non esse Deum. Immo negat, qui enim negat se esse Christianum, dicens: Non novi Christum, satis negat Christum esse Deum. Nemo diceret, non novi Deum. Nota quod quidam temere excusant Petrum piscatorem et idiotam, volentes constituere sophistam, ita exponentes, quod dicitur, non novi illum quasi dicat: Christus filius Dei est ab eterno genitus a patre, quomodo autem ab eterno genitus sit a patre, non novi. Ad hunc etiam modum exponunt, quod in sequenti dicitur. Nescio, quid dicis, id est non approbo.
Numérotation du verset Lc. 22,58 
marg.| {k} Et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es. Petrus vero ait. O homo, non sum Augustinus Quia noxia sunt pravorum colloquia, que cogunt Petrum negare Deum, vel hominem se non nosse, quem inter condiscipulos confessus fuerat esse filium Dei. 1Cor. 15.d. Corrumpunt mores bonos colloquia prava. Nota, quia de negatione Petri videntur velle tres Evangeliste, Mattheus, Marcus, Lucas, quod tota facta fuerit in atrio Caiphe, solus Ioannes videtur velle, quod prima pars negationis facta sit in atrio Anne, gemina negotio facta sit in atrio Caiphe et ita videtur verum esse secundum ordinem et seriem Evangelii. Io. 18. Unde quod alii dicunt, intelligitur dictum preoccupando. Sed et expositores videntur dissentire. Nam Augustinus de concordia Evangelistarum et super Io. videtur velle, quod omnes tres negationes Petri fuerint facte in domo Anne. Sed Beda. super Lucam et Hieronymus: super Mt. innuunt, quod facte sunt in domo Caiphe. Sed intellige, Augustinum dixisse preoccupando, alios recapitulando.
Numérotation du verset Lc. 22,59 
marg.| {l} Et intervallo facto quasi hore unius, alius quidam affirmabat dicens. Vere et hic cum illo erat. Nam et Galileus est Sed numquid et Galilei, sicut et Hierosolymite, Hebrei sunt ? Utique. Sed unaqueque provincia habet propria idiomata lingue. Per istos duos, qui Petrum negare compellunt in domo pontificis, significantur ministri et socii Prelatorum, qui detrahendo de aliis et adulando ipsis, ipsos sepe negare Christum faciunt. Prv. 29.b. Princeps, qui libenter audit verba mendacii, omne ministros habet impios. Sed numquid tales sunt in domo pontificis ? Mal. 11.b. Ecce qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Ibi Glossa Ecce qui ponunt pulvinaria sub omni cubito, qui vitam peccantium palpant, non tangunt, habitant in domibus regum. Sed vita rigida et predicatio vera debet declinare palatia, que frequentant mollibus induti. Gregorius. Ioannes Baptista non fuit mollibus indutus, quia vitam peccantium blandimentis non fovit, sed aspere increpavit et ideo habitavit in desertis.
marg.| {m} Nam et Galileus est Alii non sunt cum Iesu nisi Galilei, id est transmigrati de vitiis ad virtutes.
Numérotation du verset Lc. 22,60 
marg.| {n} Et ait Petrus, homo, nescio, quid dicis Non est ista vox qualis illa. Et si omnes scandalizati fuerint in te, sed non ego. Prv. 17.c. Qui invertit linguam suam incidet in malum. Prv. 8.b. Os bilingue detestor. Idc. 9.e. Ubi est nunc os tuum, quo loquebaris, quis est Abimelech, ut serviam ei ? Chrysostomus Non ita fuit pigritie Petri negatio, quantum dilectionis Dei castigantis eum. Sed quare permisit Dominus Petrum negare, qui tentum diligebat eum ? Chrysostomus Ut confundatur Marcion, ut nemo de se presumat, ut Christo in omnibus credat, ut alii sibi caveant, ut confundatur eius audacia, ut discat aliis misereri. Sir. 31.b. Intellige, que. etc. {6.264va} Gal. 6.a. Si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto etc.
marg.| Gregorius. Peccatur. Ignorantia, sic Paul. 1Tim. 1.c. Ignorans feci in incredulitate. Infirmitate, ut Petrus hic. Unde Beda. Quia Dominum Petrus negat, obreptionis est etc. Industria, ut Iudas. Iob. 34.c. Quasi de industria recesserunt a me, eo etc.
marg.| Beda. et Ambrosius: Quidam pio erga Petrum affectu locum hunc ita interpretantur, quasi bene dixerit, se illum non nosse, quem nemo perfecte novit. Iterum quod inquisitus dixerit, homo, non sum, interpretati sunt, quod maluit se negare, quam Christum. Quia autem ait, homo, nescio, dicunt, se sacrilegia eorum nescire et reprobando damnare. Sed has expositiones et Dominus ipse frivolas contestatur, qui ter negandum se a Petro predixerat et ipse Petrus, qui se non de industria hoc locutum subsequentibus lacrimis manifestat.
marg.| {a} Et continuo adhuc illo loquente gallus cantavit ] $moraliter
marg.| Gallus est predicator, qui cantat. 1Cor. 15.e. Evigilate iusti et nolite peccare. Ad cuius etiam cantum convertitur Dominus ad peccatorem et tunc peccator flet amare. Proprietates galli, que conveniunt predicatori, notantur his versibus.
marg.| Versus de proprietatibus galli.
marg.| Pugnat, calcar habet gallus, cristamque rubentem. Se ferit ad cantum, scalpit, noctis docet horas. Ova facit vetulus, quibus exoritur Basilicus. Insidet Ecclesie, rostrum quoque tendit in auras. Caudam sustollens habet ista notanda magister. Gignit et ad pastum vocat et sublime cubile.
marg.| De primo Iosue 1.d. Transite armati ante fratres vestros omnes fortes et pugnate pro eis, donec det Dominus requiem fratribus vestris. De secundo Eccl. ult. d. Verba sapientum quasi stimuli etc. De tertio Iob. 39.d. Pulli eius, id est Aquile lambunt sanguinem etc. De quarto, 1Cor. 9.d. Castigo corpus meum etc. De quinto, Phil. 3.b. Omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora etc. De sexto, 1Cor. 15.e. Evigilate iusti etc. Item Rm. 13.c. Hora est iam nos de somno surgere. De septimo, Is. 59.a. Ova aspidum ruperunt et telas aranearum texuerunt, qui comederit de ovis eorum, morietur etc. De octavo, Ez. 3.d. Fili hominis, speculatorem dedi te etc. De nono, Ier. 14.a. Onagri steterunt in rupibus etc. De decimo, Eccl. 11.a. Sapientia humiliati exaltabit caput illius. De undecimo, Is. 66.c. Numquid ego, qui alios parere facio, ipse non pariam ? Iob. 38.d. Quis dedit gladio intelligentiam ? De duodecimo, Mt. 22.a. Simile est regnum celorum homini regi, qui fecit etc. De tertiodecimo, Iob. 39.d. Numquid ad preceptum tuum elevabitur aquila etc. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 22,61 
marg.| {b} Et conversus Dominus a iustitia ad misericordiam. Za. 1.a. Convertimini ad me et ego convertar ad vos.
marg.| {c} Respexit Petrum Augustinus. De concordia Evangelistarum. Quomodo hoc sit accipiendum, diligentius considerandum est. Fuit enim Petrus in exteriori atrio inter eos, qui se calefaciebant. Non est autem credibile, quod ubi corporaliter audiebatur a Iudeis, ibi fieret illa respectio. Nam cum dixisset Mattheus. Expuerunt in faciem eius, adiunxit: Petrus autem sedebat in atrio, quod non diceret, nisi illa cum Domino intus agerentur. Et sicut ex narratione Marci colligitur, non solum in inferioribus, sed in superioribus domus agebantur. Nam posteaquam Marcus narravit, secutus adiunxit. Cum esset Petrus in atrio deorsum. Sic ergo per Marcum constat, quod in superioribus ; per Mattheum, quod in interioribus partibus domus hec cum Domino agebantur, quomodo ergo respexit Dominus Petrum facie corporali ? Quapropter mihi videtur illa respectio divinitus facta, ut ei veniret in mentem et quoties negasset et quod Dominus predixisset, atque ita Domino misericorditer respiciente Petrum salubriter flevit. Sicut dictum est. Respice et exaudi me et convertere, Domine et ita dictum arbitror: Conversus Dominus respexit Petrum. Denique cum Evangeliste in narrationibus suis frequentius soleant ponere Iesum, modo Lc. Dominum posuit dicens. Conversus Dominus respexit Petrum, Mattheus et Marcus, quia de ista respectione tacuerunt, non verbi divini, sed verbi Iesu Petrum recordatum dixerunt, ut ex {6. 264vb} hoc intelligamus istam respectionem a Iesu non humanis oculis, sed divinitus factam. Ad hoc idem facit Leo Papa dicens. Dominus Iesus, qui intra pontificale concilium corpore tenebatur solo, trepidationem discipuli, foris positi, divino vidit intuitu et paventis animum mox, ut respexit, erexit et in fletum penitudinis incitavit. Sic igitur volunt sancti, quod respectu misericordie respexit Dominus Petrum. De quo Sap. 4.c. Gratia et misericordia in Sanctos eius et respectus in electos illius. Beda. Respexit Dominus, ut recordaretur Petrus, quia misericordia ad penitentiam vocat. Ps. 41. Abyssus abyssum invocat.
marg.| {d} Et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat, quia priusquam Gallus cantet ter, me negabis Chrysostomus: Nihil ita curat delictum, ut memoria eius continua. Et infra Omnino est misericordia dignus, qui peccavit et confessus est. Prv. 28.b. Qui abscondit scelera sua etc. Et supra. Si nos eius non meminerimus, Deus non obliviscetur. Et infra. Si hoc non irasceris, non sapies magna, non recidivabis. Et infra. Sed sustinet anima memoriam ita amaram, cogamus eam. Melius est eam moderari nunc, quam coram orbe universo. 2Rg. 12.c. Tu fecisti in occulto etc.
Numérotation du verset Lc. 22,62 
marg.| {e} Et egressus foras Petrus Vict orinus. Ut haberet locum liberum flendi.
marg.| {f} Flevit amare Ambr os. Lacrimas lego, satisfactionem non lego etc. Argumentum, quod contritio tollit omnem penam. Victorinus. Egreditur Petrus foras, ut ab impiorum concilio seclusus pavide negationis sordes liberis fletibus abluat. Sic qui vult vitare peccata et emendare, que fecit, debet egredi de mala societate, cum qua peccavit. Ps. 25. Non sedi cum concilio vanitatis etc. Ambros. Et venie fletus consulunt et verecundie, lacrime sine horrore culpam sequuntur, lacrime veniam non postulant et merentur. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 22,63 
marg.| {g} Et viri, qui tenebant illum, illudebant ei Abd. 1.c. Omnes viri federis tui illuserunt tibi, invaluerunt adversum te viri pacis tue. Prv. 3.d. Ipse deludet illusores etc.
marg.| {h} Cedentes eum. Iob. 16.d. Exprobrantes percusserunt maxillam meam, saturati sunt penis meis.
Numérotation du verset Lc. 22,64 
marg.| {i} Et velaverunt eum Velant Christi faciem, qui non permittunt sibi ostendi veritatem, neque penarum, neque iudicii. Velant enim faciem Domini hypocrite. Is. 29.e. Ve qui profundo estis corde etc.
marg.| {k} Et percutiebant faciem eius quam Moyses desiderabat sibi ostendi. Ex. 23.c. Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos. Dixitque Dominus. Facies mea precedet te et requiem dabo tibi. Et David. Ostende faciem tuam et salvi erimus. Et Iacob Gn. 32.g. Vidi Dominum facie ad faciem et salva facta est anima mea. Est. 15.d. Valde mirabilis es, Domine et facies tua plena est gratiarum. Et tamen miseri Iudei hanc alapis et sputis contaminaverunt. Quod ipse patienter sustinuit propter nos. Unde Is. 50.c. Corpus meum dedi percutientibus et genas meas vellentibus, faciem meam non averti ab increpantibus et conspuentibus in me. Septuaginta dicunt. Dorsum meum posui ad flagella et genas meas ad alapas, faciem meam non averti a conversione sputorum. Lam. 3.d. Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis. Mi. 5.a. In virga percutient maxillam iudicis Israel. Hieronymus: Voluit Dominus conspui, ut nos lavaret, voluit velari, ut velamen culpe et ignorantie a cordibus nostris auferret. In capite voluit percuti, ut caput nostrum, id est Adam, restitueret sanitati. Alapis voluit cedi et verbis derideri, ut nos ei labiis et manibus, id est verbis et operibus applaudamus, sicuti docet Ps. 46. Omnes gentes plaudite manibus etc.
marg.| Mystice: Colaphi et sputa Iudeorum significant blasphemias et opprobria falsorum Christianorum, quibus incessanter Deum inhonorant. Unde Beda. Qui tunc cesus est colaphis Iudeorum, nunc ceditur blasphemiis falsorum Christianorum et qui consputus est salivis infidelium, nunc vesanis opprobriis fidelium exhonoratur. Unde Iob. 30.b. Abominantur me et longe fugerunt a me et faciem meam conspuere non verentur. Prv. 17.d. Non est bonum damnum inferre iusto, nec percutere principem, qui recte iudicat. Augustinus Non minus peccant, qui {6.265ra} blasphemant Christum regnantem in celis, quam Iudei, qui crucifixerunt ambulantem in terris.
marg.| {a} Et interrogaverunt eum dicentes, prophetiza, quis est qui te percussit ? quasi hoc obiiciebant ei, quod dicebat se Prophetam. Chrysostomus: Divinum illud caput percusserunt viri inquinati et abominabiles. Et Infra Que nobis erit cura de reliquo in contumeliis postquam Christus hoc passus est ? Hbr. 12.a. Recogitate ergo eum, qui talem sustinuit a peccatoribus, id est vilibus, adversus semetipsum, id est Dei filium, contradictionem, ut non fatigemini etc. Phil. 2.a. Hoc sentite in vobis. Hbr. 13.a. Mementote vincantorum etc. Is. 57.a. Iustus perit et non est, qui recogitet in corde.
Numérotation du verset Lc. 22,65 
marg.| {b} Et alia multa blasphemantes, dicebant in eum Is. 1.b. Dereliquerunt Dominum, blasphemaverunt sanctum Israel. Iudei dominatorem spernunt, maiestatem autem blasphemant.
Numérotation du verset Lc. 22,66 
marg.| {c} Et ut factus est dies Premisit Lc. de prima illusione, que facta est in atrio Principis ab eis, qui percutiebant faciem eius velatam illudentes ei. Fuit enim ter illusus, non autem secutus est ordinem. Debuit enim premittere causam illusionis, quam hic subdit dicens. Et ut factus est dies quia tunc maior fuit frequentia, quam fuisset in nocte. Glossa Vide, quam soliciti in malo, tota nocte vigilaverunt, ut facerent homicidium. Iob. 17.c. Noctem verterunt in diem. Ier. 9.b. Ut inique agerent, laboraverunt. Nota, quia tota nocte laboraverunt, in querendo falsos testes, nec testibus poterant eum convincere et arguebant eum querentes utrum esset Christus. Et preterit breviter Lucas, quia in alio Evangelista legitur, quod ipse Princeps Sacerdotum interrogavit eum. Tu es Christus filius Dei benedicti ?
marg.| {d} Convenerunt seniores plebis Act. 4.c. Convenerunt vere in unum adversus Dominum etc.
marg.| {e} Et Principes Sacerdotum et Scribe duxerunt illum in concilium suum Ps. 21. Concilium malignantium obsedit me etc. Eccl. 16.a. In Synagoga peccantium exardebit ignis. Ier. 11.d. Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam etc.
marg.| {f} Dicentes, si tu es Christus, dic nobis Sap. 2.d. Contumelia et tormento interrogemus eum. Beda. Non veritatem desiderant, sed calumniam parant etc. Nota, quia secundum alium Evangelistam, prolixius accusabant eum et de blasphemia et de calumnia. De blasphemia, quod se diceret filium Dei, quod Iudei dicunt blasphemiam. De calumnia, quod se diceret Christum, scilicet Messiam in lege promissum et ita regem Iudeorum, quod calumniati sunt. Sed quia sciebant, quod de blasphemia non moveretur Pilatus, cum non haberet fidem unius Dei, sed idola coleret, ideo sub silentio pretereunt utrum esset verus filius Dei, querentes an sit Christus, ut si hoc possent ab eo extorquere, statim traherent eum ad Pilatum tamquam derogantem Romano imperio. Intelligebant enim Christum purum hominem, sic dicit Beda.
Numérotation du verset Lc. 22,67 
marg.| {g} Et ait illis. Si vobis dixero, non credetis mihi,
Numérotation du verset Lc. 22,68 
marg.| si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis Dixerat aliquando, se esse Christum et non credebant ei, immo quadam die cum hoc diceret, tulerunt lapides, ut iacerent in eum. Interrogaverat etiam eos de Christo, sup. 20.g. nec responderunt, cum quereret ab eis, quid vobis videtur de Christo, cuius filius est ? Responderunt, David. Et ipse statim obiecit eis. Quomodo ergo David etc. nec etiam eum, qui innoxius erat, dimittere volebant.
Numérotation du verset Lc. 22,69 
marg.| {h} Ex hoc autem id est ex hac passione et pro hac passione, ut sit, ex temporale et causale simul.
marg.| {i} Erit filius hominis sedens a dextris virtutis Dei secu ndum quod homo, id est in potioribus patris. Deus enim pater Christo, secundum quod homo, dedit potiora bona, quam alicui creature. Vel secundum quod Deus est equalis patri. Hbr. 12.a. Qui proposito, sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta etc. Beda. Ego, scilicet quem ut hominem contemnitis, per supplicium {6. 265rb} crucis ero exaltatus et habens, id est apparens habere nomen, quod est super omne nomen Phil. 2.b.
Numérotation du verset Lc. 22,70 
marg.| {k} Dixerunt autem omnes, tu ergo es filius Dei ? Qui ait, vos dicitis Cont ra Interrogabant, non enuntiabant. Unde expone. Dicitis id est dicere potestis, interrogatione mutata in assertionem. Vel potest dici, quod sermo comicus est, ut sumatur interrogatio pro enuntiatione. Vel dicitis in cordibus. Unde Glossa Sua sententia damnantur, id est per id quod sentiebant.
marg.| {l} Vos inquam, dicitis, quia ego sum quamvis hic infirmus appaream. Beda. Ita temperat responsionem, ut et dicat verum et sermo eius calumnie non pateat. Maluit se Christum filium Dei probare, quam dicere, ut condemnandi causa tolleretur his, qui fatentur, quod obiiciunt. De hoc verbo non poterant eum accusare, ac si diceret. Ego nec dico, nec nego, sed vos dicitis, probate ex miraculis. Fatentur, quod obiiciunt, id est fatentur Christum esse filium Dei, quod tamen obiiciunt, quasi pro crimine, scilicet quod diceret se filium Dei.
Numérotation du verset Lc. 22,71 
marg.| {m} At illi dixerunt, quid adhuc desideramus testimonium quod se Christum et filium Dei dicat ?
marg.| {n} Ipsi enim audivimus de ore eius Ipsi revera non audierant, sed de verbis eius violenter traxerunt. Iob. 16.c. Suscitatur falsiloquus contra faciem meam contradicens mihi. Isti etiam sunt, qui rapiunt verbum de ore simplicium, ut advocati. Idc. 12.b. Dixerunt Galaadite. Numquid Ephrateus es etc. 3Rg. 20.f. Quod acceperunt viri pro homine etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lc. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=57&chapitre=57_22)

Notes :