Capitulum 14

Numérotation du verset Lc. 14,1 

Et factum est cum intraret in domum cuiusdam principis Phariseorum sabbato manducare panem et ipsi
observabant eum.
Numérotation du verset Lc. 14,2 

Et ecce homo quidam hydropicus erat ante illum.
Numérotation du verset Lc. 14,3 

Et respondens Iesus
dixit ad legisperitos
et Phariseos dicens1: Si licet sabbato curare?
1 dicens  Rusch Weber] om. Catena
Numérotation du verset Lc. 14,4 

At illi tacuerunt.
Ipse vero apprehensum sanavit eum ac dimisit.
Numérotation du verset Lc. 14,5 

Et respondens ad illos dixit:
Cuius vestrum asinus
aut bos in puteum cadet
et non continuo extrahet2 illum die sabbati?
2 continuo extrahet Rusch Weber ] inv. Catena
Numérotation du verset Lc. 14,6 

Et non poterant ad hec respondere illi3.
3 illi Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 14,7 

Dicebat autem et ad invitatos
parabolam
intendens quomodo primos accubitus eligerent
dicens ad illos:
Numérotation du verset Lc. 14,8 

Cum invitatus fueris ad nuptias
non discumbas in primo loco,
ne forte honoratior
te sit invitatus ab eo.
Numérotation du verset Lc. 14,9 

Et veniens is qui te et illum vocavit
dicat tibi: Da huic locum
et tunc incipies4 cum rubore novissimum locum tenere.
4 incipies Rusch ] incipias Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 14,10 

Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco
ut cum venerit
qui te invitavit dicat tibi: Amice,
ascende superius.
Tunc erit tibi gloria coram simul discumbentibus.
Numérotation du verset Lc. 14,11 

Quia omnis qui se exaltat
humiliabitur
et qui se humiliat
exaltabitur.
Numérotation du verset Lc. 14,12 

Dicebat autem et
ei qui se invitaverat:
Cum facis prandium
aut cenam
noli vocare amicos tuos
neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos, neque5 divites
5 neque Rusch ] om. Catena Weber
ne forte
et ipsi te reinvitent et fiat tibi retributio.
Numérotation du verset Lc. 14,13 

Sed cum facis convivium voca pauperes,
debiles, cecos et claudos6
6 cecos et claudos Rusch ] claudos caecos Li448@ Weber , claudos et cecos Li448
Numérotation du verset Lc. 14,14 

et beatus eris quia non habent
retribuere tibi, retribuetur enim tibi
in resurrectionem7
7 resurrectionem Rusch ] resurrectione Li448@ Weber
iustorum.
Numérotation du verset Lc. 14,15 

Hec cum audisset quidam
de simul discumbentibus dixit illi: Beatus qui manducabit panem in regno Dei.
Numérotation du verset Lc. 14,16 

At ipse dixit ei: Homo quidam
fecit cenam magnam
et vocavit multos.
Numérotation du verset Lc. 14,17 

Et misit servum suum
hora cene
dicere invitatis ut venirent quia iam parata sunt omnia.
Numérotation du verset Lc. 14,18 

Et ceperunt simul omnes excusare.
Primus dixit ei: Villam emi
et necesse habeo exire
et videre illam.
Rogo te
habe me excusatum.
Numérotation du verset Lc. 14,19 

Et alter dixit: Iuga boum emi quinque et eo probare illa.
Rogo te habe me excusatum.
Numérotation du verset Lc. 14,20 

Et alius dixit: Uxorem duxi
et ideo non possum venire.
Numérotation du verset Lc. 14,21 

Et reversus servus nuntiavit hec domino suo. Tunc iratus paterfamilias dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis et pauperes
ac debiles
et cecos
et claudos
introduc huc.
Numérotation du verset Lc. 14,22 

Et ait servus:
Domine, factum est ut imperasti et adhuc locus est.
Numérotation du verset Lc. 14,23 

Et ait Dominus servo: Exi in vias et sepes et compelle intrare
ut impleatur domus mea.
Numérotation du verset Lc. 14,24 

Dico autem vobis quod nemo virorum illorum
qui vocati sunt gustabit cenam meam.
Numérotation du verset Lc. 14,25 

Ibant autem turbe multe
cum eo.
Et conversus dixit ad illos:
Numérotation du verset Lc. 14,26 

Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores adhuc autem et animam suam, non potest meus esse8 discipulus.
8 meus esse Catena Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Lc. 14,27 

Et qui non baiulat crucem suam
et venit post me non potest meus esse discipulus.
Numérotation du verset Lc. 14,28 

Quis enim ex vobis volens
turrim
edificare, nonne9 prius sedens
9 nonne Catena Rusch ] non Weber
computat sumptus
qui necessarii sunt
si habeat10 ad perficiendum?
10 habeat Catena Rusch ] habet Weber
Numérotation du verset Lc. 14,29 

Ne postquam11 posuerit fundamentum
11 postquam Rusch ] posteaquam Catena Weber
et non potuerit perficere.
Omnes
qui vident incipiant illudere ei
Numérotation du verset Lc. 14,30 

dicentes: Quia hic homo cepit edificare et non potuit consummare.
Numérotation du verset Lc. 14,31 

Aut quis12 rex
12 quis Catena Rusch ] qui Weber
iturus committere bellum adversus alium regem non sedens prius cogitat,
si possit cum decem millibus occurrere ei
qui cum viginti millibus venit ad se?
Numérotation du verset Lc. 14,32 

Alioquin adhuc illo longe agente
legationem mittens rogat ea que pacis sunt.
Numérotation du verset Lc. 14,33 

Sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus que possidet non potest meus esse discipulus.
Numérotation du verset Lc. 14,34 

Bonum est sal.
Si autem sal13 evanuerit in quo condietur?
13 sal Rusch ] + quoque Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 14,35 

Neque in terram,
neque in sterquilinium
utile est
sed foras mittetur.
Qui habet aures audiendi
audiat.

Capitulum 14

Numérotation du verset Lc. 14,1 
marg.| {6. 218ra} Et factum est, cum etc.  Istu d dividitur in quinque partes. In prima sanatur hydropicus sabbato et convincuntur observatores Domini de avaritia et sabbati violatione, de qua Dominum accusabant. In secunda arguuntur Scribe et Pharisei de superbia, quia in conviviis locum superiorem eligebant et docentur alii, quem locum eligere debeant ad convivium invitati. Ibi: Dicebat autem et ad invitatos In tertia docet quales persone debeant invitari ibi: Dicebat autem et ei In quarta ostendit Dominus, quales excludentur a cena Domini et quales recipientur, ibi: Homo quidam In quinta docet Dominus, qualiter et quam pure debeat appeti regnum Dei, ubi fiet convivium invitatis, ibi: Ibant autem turbe etc. Dicit ergo:
marg.| {a} Et factum est etc.  Non fercula voluptatis, sed panem necessitatis.
Numérotation du verset Lc. 14,mystice 
marg.| Mystice. Domus Principis sacerdotum est Synagoga. Nam Princeps sacerdotum Moyses est. Hanc domum intravit Iesus, quando carne assumpta venit in mundum.
marg.| {b} Manducare panem id est obedientia et penitentia Iudeorum delectari.
marg.| {c} Et ipsi Phar isei.
marg.| {d} Observabant eum si s abbatum solveret, id est ex invidia insidiabantur ei, si possent eum in aliquo accusare. Sed frustra iacitur rete ante oculos pennatorum. Prv. 1.b. Et sicut tunc factum est Domino, sic fit modo discipulis eius, secundum quod dicitur Io. 16.c. Si me persecuti sunt et vos persequentur, si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt.
marg.| {e} Et ecce homo etc.  quia non erat repositus in camera, sed in domo communi. ISIDORUS. Proprium hydropici est, ut quanto plus bibat, tanto plus sitiat. Unde recte significat avarum, qui quanto plus habet, tanto plus cupit habere. Eccl. 5.b. Avarus non implebitur pecunia. Eccl. 14.a. Viro cupido etc. Et dicit Beda: Vitium, quod iste gestabat in corpore, Pharisei gestabant in corde, id est avaritiam et ideo coram ipsis curavit eum corporaliter, ut hoc exemplo discerent curari spiritualiter. Per hunc etiam significantur luxuriosi, quia sicut hydropicus, quanto plus bibit, tanto plus sitit, ita qui se luxurie immergit, amplius eam appetit.
marg.| {f} Et respondens Iesus Insi diosis observatoribus, id est cogitationibus eorum, que sibi soli patebant. Iuxta illud 1Rg. 16.b. Homo videt etc.
marg.| {g} Dixit ad legisperitos etc.  qui maxime invidebant ei et observabant eum, ut sua responsione confutaret. Glossa A legisperitis, legis iudicium querit.
marg.| {h} Dicens, si licet sabbato curare Oper a caritatis facere sine sabbati violatione ? Dominus in sabbatis libentius et frequentius docebat et curabat duplici ratione. Una est, ut plures lucrifaceret, quia tunc plures conveniebant. Secunda, propter spirituale sabbatum, ad quod docendo et sanando invitabat. Sed scribe et Pharisei infirmorum sanationem dicebant sabbati violationem, ex invidia male interpretantes illam legem. Lv. 23.a. Sex diebus facietis opus etc. Adhuc hodie multi, aut invidia, aut avaritia dictante, male interpretantur scripturas, ut vel alios mordeant, vel sua vitia tegant: vel aliquod emolumentum acquirant. Contra primos dicitur Gal. 5.c. Quia si invicem mordetis etc. Gregorius. Nazianzenus. Omnes ex hoc docti et Catholici volunt videri, si alios reprehendamus et illos solos optimos iudicamus, quicumque poterunt de fratribus latius et acerbius obtrectare, vel certe, qui subtiliter, vel figuraliter momorderunt. Contra secundos, qui scilicet male exponunt scripturas, ut tegant peccata sua. Is. 9.c. Propheta docens mendacium etc. Contra tertios: Ez. 13.c. Violabant me etc. Mi. 3.b. Hec dicit Dominus super Prophetas qui seducunt etc.
marg.| {i} At illi tacuerunt quia quicquid dixissent, contra eos esset. Si enim dicerent: quod licet, quare ergo observant ; si non licet, quare ipsi pecora sua curant ? Eccl. 20. Est tacens non habens sensum loquele,
marg.| {k} Ipse vero etc.  cora m Phariseis, quia sicut ille hydropisi corporali laborabat, ita ipsi spirituali, id est avaritia gravius laborabant. Mt. 23.c. Ve vobis Scribe et Pharisei hypocrite, qui estis similes sepulchris dealbatis etc.
marg.| {l} Ac dimisit Glossa abire sanatum corporaliter, ut se transferret ad salutem animarum.
marg.| {m} Et respondens {6. 218rb} ad i llos
marg.| insidiosos observatores.
marg.| {n} Dixit, cuius etc.  Hic arguit eos de violatione sabbati et tacite de avaritia dicens cuius vestrum Pluraliter dicit vestrum ut per hec innuat, eos omnes avaritia laborare.
marg.| {o} Asinus, aut bos in puteum cadet etc. Beda   : non animali, sed sue avaritie consulens.
marg.| {p} Extrahet illum die sabbati non intelligens in hoc violationem sabbati.
marg.| {q} Et sic convicti non poterant ad hoc respondere illi
Numérotation du verset Lc. 14,mystice 
marg.| . Per asinum stultus quilibet, per bovem sapiens designatur. Unde Dt. 22.b. Non arabis in bove simul et asino. Ibi Glossa id est fatuum sapienti in predicatione non sociabis, ut equali potestate verbum Dei annuntient. Per puteum significatur luxuria, seu carnis concupiscentia. Unde Prv. 23.c. Fovea profunda est meretrix et puteus angustus aliena. Asinus ergo et bos in puteum cadit, quia tam sapiens, quam stultus in luxuriam aliquando ruit. Exemplum in Salomone, de quo Eccl. 47.c. Collegisti etc. Eccl. 7.d. Inveni amariorem morte mulierem, que laqueus venatorum est, id est demonum et sagena cor eius. Sagena omnes pisces et magnos et parvos capit, sic mulier omnes. Eccl. 9.b. Propter spem mulieris multi perierunt. Quid autem sit faciendum, cum ceciderit bos, vel asinus in puteum. Non est ibi dimittendus, sed continuo extrahendus: Ex. 23.a. Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.
marg.| Communia accidentia hydropici.
marg.| Tumor corporis, in quo superbia notatur, que sanatur per repressionem humilitatis, quod significatum est. Iud. 8.a. quia Gedeone humiliter respondente ad viros Ephraim, dicitur: Cum locutus fuisset, requievit spiritus eorum, quo tumebant contra eum etc.
marg.| Fetor oris, peccati infamia. Is. 34.a. De cadaveribus eorum ascendet fetor etc.
marg.| Sitis avaritie. Iob. 18.b. Exardescet contra eum sitis.
marg.| Genitalium inflatio, id est luxuria. Col. 2.d. inflatus sensu carnis sue.
marg.| Pigrities pedum, id est affectus ad bonum pigrescentes. Tit. 1.c. Cretenses semper mendaces, male bestie, ventres pigri. Sap. 15.d. Pedes eorum pigri ad ambulandum.
marg.| Spiritualium compressio, per quam invidia, que bona comprimit, ne communicentur, contra quod Sap. 7.b. Quam sine fictione etc. Prv. 14.d. Putredo ossium invidia.
marg.| Cutis infectio, id est exterioris conversationis deformitas. Bernardus. Hec forma vestium, deformitatis mentium et morum est indicium etc.
marg.| {r} Dicebat autem Secu nda pars, in qua convictos de avaritia et sabbati violatione, videns quomodo de primis accubitibus obtinendis laborarent, invitat eos parabolice ad humilitatem. Vel postquam Phariseos superbos arguit, simplices, qui aderant ad idem convivium invitati, de humilitate instruit, tamquam idoneos et instructione sua dignos. Et nota, quia humilitas proprie dicitur virtus evangelica, id est verbis et exemplis in Evangelio specialiter insinuata: Commendata quidem est in veteri testamento. Unde et Dominus legitur dixisse de David: Inveni virum secundum cor meum propter eminentiam humilitatis, quam habuit. Sed specialiter in evangelio. Nam magister humilitatis, verbo humilitatem insinuans ait: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Mt. 11.d. Et alibi. Si quis percusserit te in maxillam etc. Mt. 5.f. Eandem insinuavit facto: quia de paupercula Virgine natus, in presepe reclinatus et sicut in omnibus suis patet: Infert ergo hic de humilitate, proponens eis exemplum humilitatis in quodam facto. Et hec instructio exemplum est, non parabola proprie. Parabola enim proprie dicitur, ubi res rei comparatur, ut regnum celorum grano sinapis. Potest tamen hoc exemplum dici parabola, quamvis hic Dominus parabolice non loquatur: Ideo scilicet quia proprie nos invitat Dominus ad sectandam humilitatem in hoc facto, ut exemplo eius in omnibus factis humilitatem exhibeamus. Nam si ideo parabola dicitur, quia
Numérotation du verset Lc. 14,mystice 
marg.| exponitur, sicut videtur innuere. Interl. sic omnis historia potest dici parabola. Hoc est ergo, quod dicit.
marg.| {r} Dicebat autem et ad invitatos ab i pso principe Phariseorum.
marg.| {6. 218va}{a} Parabolam ista m. Glossa ordinaria, aliud
Numérotation du verset Lc. 14,mystice 
marg.| significantem.
marg.| {b} Intendens id est intelligens.
marg.| {c} Quomodo primos etc. id est quomodo ad hos laborarent, scilicet. Vel. Intendens etc. id est per doctrinam suam
Numérotation du verset Lc. 14,mystice 
marg.| intendens persuadere, quomodo in Ecclesia debeamus sedes eligere. Ideo superiores persone in humilioribus sedibus sedent, id est remotioribus ab altari, que tamen ex usu modo reputantur digniores.
marg.| {d} Dicens ad illos: Cum invitatus fueris etc.   pros equere litteram, que plana est.
Numérotation du verset Lc. 14,mystice 
marg.| . Nuptie sunt Christi et Ecclesie coniunctio. De quibus Apc. 19.b. Venerunt nuptie Agni et uxor eius preparavit se byssino splendenti et candido. Byssinum enim sunt iustificationes Sanctorum. Gregorius. Nuptialis thalamus est virginalis uterus, de quo Ps. 18. In sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Sed quare vocantur nuptie ? Chrysostomus: Ut nihil sit triste, nihil calamitosum. Has nuptias celebravit Deus pater, quando humanam naturam suo filio copulavit, Mt. 22.a. Simile factum est regnum celorum homini Regi, id est Deo patri, ut dicit Glossa qui fecit nuptias filio suo. Ad has nuptias invitantur, quicumque ad fidem Christi invitantur. In his nuptiis convivium fuit et adhuc est, doctrina Evangelii. Unde Chrysostomus: Convivium nuptiale est, doctrina iustitie. Multas enim proprietates habet sermo ad escam. Sicut enim qui non masticat cibum, non sentit eius saporem, ita verbum, quod audimus, nisi masticaverimus tractantes, non intelligemus verbi virtutem. Ideo manna interpretatur, quid est hoc, ut quotiescumque audimus, queramus, quid est hoc. Item quod masticatum est, mittitur in stomachum, id est in memoriam, aliter non prodest, Lv. 11.d. Animal, quod non ruminat, immundum est et ille homo immundus est apud Deum, qui non recordatur et retractat aliquando, quod audit. Ad has nuptias vellet Dominus omnes venire et invitat, Prv. 9.a. Sapientia edificavit sibi domum et excidit columnas septem, immolavit victimas suas et miscuit vinum et proposuit mensam suam et misit ancillas suas, ut vocarent ad arcem: Mt. 22.a. Misit Rex servos suos vocare invitatos ad nuptias. Apc. 19.b. Beati, qui ad cenam nuptiarum etc. Ad has nuptias non solum invitat nos Dominus, sed qualiter recumbere debeamus, ostendit, dicens.
marg.| {e} Cum invitatus fueris ad nuptias id est cum vocatus a Christo per inspirationem, vel predicationem exteriorem unitati Ecclesie sociatus fueris.
marg.| {f} Non discumbas in primo loco id est non te extollas pre ceteris de scientia, vel de meritis gloriando, Eccl. 6.a. Non te extollas in cogitatione anime tue velut taurus, Eccl. 11.a. In vestitu ne glorieris unquam, nec in die honoris tui extollaris, Eccl. 3.c. Quanto magnus es etc.
marg.| {g} Ne forte quia potest contingere, quod.
marg.| {h} Honoratior te id est Deo invitanti gratiosior, etsi aliis sit occultus.
marg.| {i} Sit invitatus id est ad fidem vocatus.
marg.| {k} Ab illo id est a Deo, qui omnes vocat, aut per inspirationem, aut per predicationem, aut per flagellorum visitationem, aut per beneficiorum collationem. Et hoc facit, quia vellet omnes homines salvos fieri, 1Tim. 2.b. Hoc enim bonum est et acceptum coram salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult salvos fieri. Et tamen pauci veniunt, Mt. 20.b. Multi sunt vocati, pauci vero electi.
marg.| {l} Et tunc , id est cum te extuleris, id est meliorem ceteris reputaveris.
marg.| {m} Veniens is, qui te et illum vocavit id est Deus, qui corda singulorum ac me ita intelligit. Iuxta illud. Prv. 16.a. Spirituum ponderator est Dominus.
marg.| {n} Dicat tibi inte rius occulte, vel exterius manifeste. Sepe enim Deus videns aliquem de se presumentem et se aliis preserentem, per misericordiam ei intimat, quod ille, cui se prefert, ei preferendus est, ut revocet eum ab errore suo.
marg.| {o} Da huic locum Glossa id est intellige te minorem et alios maiores, ac meliores. Eccl. 3.c. Quanto magnus etc.
marg.| {p} Et tunc id est quando cognoveris meliora de aliis, quibus te prius meliorem putabas.
marg.| {q} Incipias cum rubore etc. id est tunc confunderis, quia te aliis pretulisti, Eccl. 13. Attende, ne seductus in stultitia humilieris etc. {6. 218vb}Prv. 29.c. Vidisti hominem velocem ad loquendum etc.
marg.| {r} Sed cum vocatus fueris et v eneris ad nuptias, id est ad fidem Incarnationis, vel certe ad convivium sacre lectionis, ubi panis vite proponitur et aqua sapientie propinatur, secundum quod dicitur, Eccl. 15.a. Cibavit illum pane vite et intellectus et aqua etc.
marg.| {s} Vade prof iciendo.
marg.| {t} Recumbe in novissimo loco te m inorem omnibus reputando. Hoc non faciunt, qui in Ecclesia appetunt dignitates prelationum, aut in claustro se reputant sanctiores, aut in scholis sapientiores, volentes audiri et numquam audire, contra quos, Eccl. 31.b. Supra mensam magnam etc. Item Eccles. 7.a. Contra primos. Noli querere ab homine ducatum, neque a rege cathedram honoris. Non te iustifices ante Deum, quoniam agnitor cordis ipse est et penes Regem noli velle videri sapiens: Prv. 25.a. In loco magnorum ne steteris etc. Sepe enim, qui triginta annis, vel eo amplius mansit in claustro, reputat se meliorem eo, qui recenter intravit, sed quandoque puer intrat claustrum, qui prima die ferventior est eo. De tali dicitur: Gaudium est Angelis Dei super uno peccatore penitentiam agente, scilicet tam subito converso et fervente.
marg.| {u} Ut cum venerit in m orte, vel ad iudicium, vel quotidie per inspirationem qui te invitavit, dicat tibi
marg.| {x} Amice qui amaris et amas semper, Prv. 17.c. Qui omni tempore diligit, amicus est.
marg.| {y} Ascende superius in p resenti ad maius meritum, in futuro ad maius premium, 1Tim. 3.c. Qui bene ministraverint, gradum bonum sibi acquirent. Vel Dicat tibi etc. id est ex humilitate amicum te recognoscat, qui ex presumptione prius aliis postponebat. Dominus enim semper exaltat humiles et deiicit superbos, sicut dicit B. virgo sup. 1.e. Deposuit potentes etc. Eccl. 10.c. Memoriam superborum perdidit Deus etc. Iac. 4.b. Deus superbis resistit etc.
marg.| {z} Tunc erit tibi etc. id est id eadem fide manentibus, vel eandem lectionem audientibus, vel in eadem beatitudine quiescentibus, qui omnes cum admiratione glorificabunt te prius humiliatum, dicentes: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus etc. Est. 6.c. Hoc honore condignus est quemcumque etc. Prv. 29.d. Humilem spiritu suscipiet gloria. Et utitur Dominus verbo futuri temporis, dicens erit ex quo instruit te, ne queras hic mercedem.
marg.| {a} Quia omnis etc.  Istu d est conclusio parabole, quasi diceretur ei, ad quid induxisti hanc parabolam, ad ostendendum, quia omnis, qui se exaltat de se presumendo.
marg.| {b} Humiliabitur id est vilis reputabitur a Deo etsi non coram hominibus.
marg.| {c} Et qui se humiliat exaltabitur a De o. Prv. 29.d. Superbum sequitur humilitas, id est humiliatio. Exemplum de Lucifero: Is. 14.c. Et humilem spiritu suscipiet gloria, Prv. 29.d. Exemplum de David, qui minimus inter fratres factus est Rex Israel, 1Rg. 19.c. Et de Saule dicitur. 1Rg. 15.d. Nonne cum parvulus esses etc. Iob. 22.d. Qui humiliatus fuerit, erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos etc.
marg.| Convivium
marg.| Misericordie pro Deo, ut hic, Is. 58.c. Egenos vagosque etc. Tb. 2.a. Vade et adduc aliquos etc.
marg.| Familiaritatis, in hoc bonum nature, Iob. 1.a. Faciebant convivia etc. Gn. 43.d. Ioseph precepit dispensatori domus sue dicens: Introduc viros etc.
marg.| Mercimonie, hoc indifferens, unde hic: Noli vocare etc. 2Rg. 3.d. Fecit David Abner et viris eius, qui venerant cum eo, convivium. Et dixit Abner ad David: Surgam et congregem etc.
marg.| Gastrimargie, hoc malum, Rm. 13.d. Non in comessationibus et ebrietatibus. Iac. 5.a. Epulati estis super terram etc. Infra 16.e. Homo quidam erat dives, Prv. 23.c. Vacantes potibus et dantes symbola etc.
marg.| Dolositatis, 3Rg. 13.e. Fecerat Absalon convivium, 1Mcc. ult. Surrexit Ptolemeus etc.
marg.| Iactantie, Mc. 6.c. De Herode, Dn. 5.a. Balthasar rex fecit convivium grande etc.
marg.| {6. 219ra}{a} Dicebat autem etc.  Tert ia pars, in qua docet Dominus, quales persone debeant invitari. Glossa Secundum ordinem littere postquam monuit invitatos, qualiter debeant accumbere, monet et invitatorem, quos debeat invitare, ne temporalis expensio bonorum, quam facit, in vacuum cedat, id est non ad meritum vite eterne, vel forsan augmentet peccatum, sed ita expendat temporalia, ut per hec pateat via ad eterna. Unde hic docet ordinem caritatis, Ct. 2.a. Ordinavit in me caritatem. Hoc est, quod hic dicitur Dicebat autem et ei, qui se invitaverat Glossa principi Phariseorum etc.
marg.| {b} Cum facis prandium quacumque hora diei.
marg.| {c} Aut cenam vesp ere.
marg.| {d} Noli vocare etc.  supp le tantum, quia amici sunt, ut non tollat substantiam, sed causam.
marg.| {e} Neque cognatos id est carnali affectu, vel cognatione coniunctos.
marg.| {f} Neque vicinos, neque divites prop ter hoc, quod divites.
marg.| {g} Ne forte etc. Beda. Non ait: Et fiat tibi peccatum, sed retributio fiat. Quinque tangit, que evacuant bonum opus merito, scilicet naturalis amicitia, sanguinis cognatio, carnalis affectio, laudis ambitio, mercenaria intentio. Primum tangit ibi Noli vocare amicos id est aliquos tantum intuitu naturalis amicitie: Non quia hoc malum sit, sed quia premio caret apud Deum, Mt. 5.g. Si diligitis eos, qui vos diligunt, quam mercedem habebitis ? Nonne et Ethnici hoc faciunt ? Secundum tangit ibi. Neque cognatos Hoc iterum prohibet, non quia malum sit, sed quia premio caret apud Deum. Tertium tangit ibi Neque fratres Et hoc similiter non malum est, sed premio caret. Propter hec duo dicitur. Mt. 12.b. Extende manum tuam. Quartum tangit ibi. Neque vicinos Hoc malum est. Multi enim dant eleemosynas vicinis suis, ut laudentur tamquam boni. Propter hoc dicitur 3. Io. b. Carissime, fideliter agis, quicquid operaris in fratres et hoc in peregrinos, Eccl. 11.a. Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post multa tempora invenies illum. Quintum indifferens est et tamen plus habet mali quam boni et tangitur ibi Neque divites Is. 58.c. Frange esurienti panem tuum et egenos, non divites, vagosque induc in domum tuam. Prohibet etiam Dominus convivia divitum, propter superfluitates, detractiones, confabulationes   et c eteras inhonestates, que ibi solent fieri, Prv. 23.c. Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus etc. Infra 17.e. Homo quidam erat dives, qui epulabatur quotidie splendide. Docet etiam
Numérotation du verset Lc. 14,mystice 
marg.| Mystice in hoc, non irritare convivantes, ne fiat litigium, Eccl. 31.c. Noli provocare diligentes in vino, multos enim exterminavit vinum.
marg.| {h} Sed cum facis convivium, voca pauperes a qu ibus in presenti nihil potes exspectare.
marg.| {i} Debiles, claudos et cecos id est qui non habent, unde sibi possint preparare, nec etiam valent laborare.
marg.| {m} Et beatus eris Eccl . 9.d. Viri iusti sint tibi convive et in timore Dei sit tibi gloriatio, Tb. 2.a. Cum esset dies festus Domini et factum esset prandium bonum in domo Tobie, dixit filio suo: Vade et adduc aliquos de tribu nostra timentes Deum, ut epulentur nobiscum, Eccl. 12.a. Da misericordi et ne suscipias peccatorem. Eccl. 10.c. Noli despicere iustum hominem pauperem et noli magnificare virum peccatorem divitem.
marg.| {n} Quia non habent unde possint, supple retribuere tibi: retribuetur enim tibi a Deo, scilicet In resurrectione iustorum vel Retributione Eccl. 12.a. Benefac iusto et invenies retributionem magnam et si non ab ipso, certe a Deo. Et nota quod non faciunt Sancti mentionem de resurrectione reproborum, licet tamen vera sit eorum resurrectio sicut salvandorum. Sed ideo non faciunt de ea mentionem, quia non curant de ea.
Numérotation du verset Lc. 14,moraliter 
marg.| {b} Cum facis prandium aut cenam etc.  Conv ivium potest dici oratio, ubi homo interior reficitur, licet exterior ieiunet, immo ipsum ieiunium hominis exterioris est refectio interioris, secundum quod dicit Apostolus, 2Cor. 4.d. Licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur etc. Ipsa etiam oratio de macie corporis {6. 219rb} impinguatur. Unde Hieronymus: Macra est oratio, quam macies corporis non impinguat. Oratio vero, que fit pro bonis vie, dicitur prandium, illa vero, que fit pro bonis patrie, dicitur cena, quia post prandium restat cena, post cenam vero nullum restat convivium. Vel prandium est oratio diei, cena vero oratio noctis, sicut innuit Glossa Prandium ergo vel cenam facere, est ad orationem accedere. Quales ergo debeat unusquisque ad suum convivium invitare, docet hic Dominus dicens cuilibet.
marg.| {b} Cum facis prandium aut cenam id est cum accedis ad orationem, ut reficiaris pane lacrimarum et inebrieris vino compunctionis.
marg.| {d} Noli vocare amicos tuos etc. id est noli orare tantum pro amicis et cognatis et iustis, qui sunt divites in virtute, sed etiam pro inimicis et peccatoribus, qui sunt pauperes apud Deum. Pro his magis orandum est, quia magis indigent. Et hec oratio potior est apud Deum. Unde Mt. 5.g. Orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii patris vestri, qui in celis est, qui facit solem suum etc. In hoc multi deficiunt, quia raro pro inimicis et peccatoribus ornat, sed pro amicis et viris sanctis, pro seipsis ; quod idem est, ac si quis reliquias mense sue mitteret Regi, vel Comiti. Dominus oravit pro inimicis in Cruce, Infra 23.e. Is. 53.d. Sic etiam Stephanus pro lapidantibus se, Act. 7.g. Is. 58.c. Frange esurienti panem tuum etc. Et hoc est, quod subdit Dominus.
marg.| {h} Sed cum facis convivium, voca pauperes id est peccatores. Et postea dividit in tres species, scilicet.
marg.| {i} Debiles id est peccantes ex impotentia.
marg.| {k} Claudos id est peccantes ex malitia, qui habent pedem intellectus sanum, sed pedem affectus infirmum.
marg.| {l} Et cecos id est peccantes ex ignorantia. Sequitur.
marg.| {o} Hec cum audisset etc.  Domi nus instruxerat invitatorem suum de modo invitationis, ut quoscumque invitaret, ex misericordia invitaret et dixerat pro tali invitatione reddendam esse mercedem in resurrectione: Unde quidam ex eis, qui intererat convivio, hoc simpliciter intelligens putavit, quod quasi equa vice redderetur ei merces, ut pro refectione egenorum, quos ex misericordia reficeret in presenti, in futuro reficeretur alimonia corporali. Unde ait Beatus, qui manducabit panem in regno Dei Dicit ergo: Hec cum audisset quidam de simul discumbentibus, dixit illi: Beatus, qui manducabit panem in regno Dei quia hoc ipsum manducare panem est esse beatum. Augustinus Hic erravit Cerinthus hereticus, quia Adam iussus est manducare: Gn. 2.c. De omni ligno paradisi comede etc. Beda. Panis in regno celorum non est corporalis iuxta Cerinthum. Iste ex hoc erravit, quia putavit homines immortales resurrecturos, non tamen sine corporali alimonia victuros, sumens argumentum ex primis parentibus, qui in primaria conditione creati sunt immortales, tamen cibi alimonia egentes. Sed revera errant huiusmodi, non attendentes, quia longe aliter erunt homines immortales in resurrectione, quam ante peccatum fuerunt immortales, id est potentes non mori. Intelligitur autem non de pane materiali, ut mentitur Cerinthus hereticus, sed de pane celesti et spirituali, qui est ipse filius Dei. Unde Io. 6.e. Ego sum panis vivus, qui de celo descendi. Unde verba ista trahenda sunt ad alium sensum, quam forte habuerit ille, qui hoc ait, ut dicatur Beatus erit, qui manducabit panem in regno Dei id est Christum supple, eo modo manducationis, de quo dictum est: Io. 6. si quis manducaverit etc. Nota ergo, quod iste panis tripliciter manducatur, dupliciter in via et simpliciter in patria. In via siquidem manducatur sacramentaliter, id est sub sacramento, quod commune est bonis et mali. De qua manducatione dicitur 1Cor. 11.g. Probet seipsum homo etc. Item in via manducatur spiritualiter a vere credentibus in eum. Hoc enim est manducare eum spiritualiter, vere credere in eum, quod convenit tantum bonis et se corpori eius mystico incorporare. Est enim corpus Christi materiale, quod sumpsit de virgine et corpus Christi mysticum. Item e contrario est in manducatione spirituali et in actuali. Qui enim cibum actualem manducat, cibum sibi incorporat, qui autem cibum spiritualem {6. 219va} spiritualiter manducat, incorporat se ipsi cibo, id est mystico corpori, id est fit de unione Ecclesie. De hac manducatione dicitur. Io. 6.e. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in eternum. Beda. Si quis incarnationis Sacramento perfecte incorporatus, divine maiestatis visione frui meruerit, hic eterna beatitudine gaudebit. Sacramento, intellige, id est rei sacramenti, scilicet unionis Ecclesie. Et nota quod Sacramentum Eucharistie proprie dicitur Sacramentum incarnationis. Tertio modo manducatur in patria, quod fit videndo facie ad faciem et contemplari, quod est frui Deo. De hac manducatione dicitur. Eccl. 24.c. Qui edunt me, adhuc esurient etc.
marg.| Panisa: Doloris et penitentie. Ps. 41. Fuerunt mihi lacrime mee. Item: Surgite cum sederitis, qui manducatis panem doloris, Gn. 21.b. Abraham dedit Agar panem penitentie et utrem aque et abiit in desertum. - Laboris. Gn. 3.d. In sudore vultus tui etc. Ps. 127. Labores manuum tuarum etc. - Verbi Dei. Lam. 4.a. Parvuli petierunt panem etc. - Divine consolationis, 1Rg. 30.c. Cum Egyptius comedisset panem, reversus est spiritus etc. - Eucharistie, Io. 6.e. Panis, quem ego dabo etc. - Contemplationis. Gn. 49.c. Aser pinguis panis eius et prebebit delicias regibus. – Refectionis eterne, ut hic: Beatus, qui manducabit panem in regno Dei. Sed multi sunt, qui non possunt venire de uno pane ad alium. Sequitur.
a Distinctio: Panis.
Numérotation du verset Lc. 14,mystice 
marg.| {a} At ipse dixit ei: Homo quidam Mystice iste homo quidam, est Christus Dominus, qui homo, vel hominis filius vult appellari, cum tamen sit Deus et Dei filius, in confusionem multorum, qui cum sint inferiores genere, volunt tamen denominari ab accidente et tamen dicit Philosophus, quod difficile est denominationem converti. Cum enim sint filii fabrorum, vel carpentariorum, volunt appellari nepotes episcoporum, vel Archiepiscoporum, si aliqui sint, vel fuerint in tota parentela eorum etiam a remotis. Soli Pape solet mutari nomen, cum fit Papa: Nunc autem si unus fiat episcopus, toti progeniei mutatur nomen suum, quia ipso episcopante tota sua progenies episcopatur cum illo. Unde Is. 66.c. admirans de tam subita et de tot filiorum generatione, ait: Numquid parturiet terra in die una, aut parietur gens simul, quia parturivit et peperit Sion filios suos ? Immo etiam ipsa Ecclesia admiratur tam subitum partum: Is. 49.f. Quis genuit mihi istos, ego etc. Dicitur etiam   homo quidam id est unus, non multiplex, ut pomposi. Item unus, non divisus, contra cupidos et ambitiosos, quorum cor in tot partes divisum est, quot honores, aut quot prebendas habere concupiscunt, ideo vicini sunt morti. Ose. 10.a. Divisum est cor eorum, nunc interibunt. Item dicitur   homo quidam id est singularis conceptus sine semine patris natus sine dolore matris, immunis a peccato, mortuus pro peccato. Iste homo fecit cenam, non unam tantum, sed triplicem et quamlibet magnam et ad quamlibet vocavit multos et multipliciter, scilicet per inspirationem, per predicationem, per flagella, per beneficia. Prv. 1.c. Vocavi et renuistis, extendi manum meam et non fuit, qui aspiceret, despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis. Prima cena est doctrina Evangelica. Secunda sacrosancta Eucharistia. Tertia vita beata. De prima dicitur. Is. 21.b. Pone mensam etc. Et dicitur magna propter quatuor. Primo, quia Dominus cene magnus est, scilicet Christus. Secundo, quia convive magni, scilicet omnes, qui audiunt Theologiam, Eccl. 9.d. Viri iusti sint tibi convive. Tertio, quia servitores sunt magni, scilicet Doctores Theologi, de quibus dicitur, 3Rg. 10.a. Videns regina Saba omnem sapientiam Salomonis et domum, quam edificaverat etc. Quarto, quia fercula sunt magna, que ibi apponuntur, scilicet quatuor sensus sacre scripture, id est historicus, tropologicus, allegoricus, anagogicus. Prv. 8.a. Intelligite parvuli astutiam, audite quam de magnis locutura sum. Hanc cenam fecit Dominus in monte Thabor, ubi vocatis discipulis proposuit eis septem inter fercula satis bona. Primum est paupertas, secundum est mansuetudo, tertium luctus, quartum iustitia, quintum misericordia, sextum cordis munditia, septimum pax. O quam felices sunt, qui illis ferculis satiantur. Sed certe multis apponuntur, qui nec modicum {6. 219vb} gustant de illis. Multi etiam cum vocantur ad cenam, ut comedant de illis ferculis, nolunt venire excusantes se, sicut hic dicitur. Alius villam emit, hic est ambitiosus. Alius iuga boum emit quinque, hic est curiosus. Alius uxorem duxit, hic est luxuriosus. Hec tria, scilicet ambitio dignitatum, curiositas vanitatum, amor voluptatum ita replent multos, ut predicta fercula fastidiant manducare. Unde dicunt: Deest panis, non sunt aque, anima nostra iam nauseat super cibo isto levissimo: Nm. 21.b. Hanc cenam impediunt tria, maxime Parisiis. Primum est frequens congregatio magistrorum, propter quod multe lectiones et disputationes omittuntur. Secundum est, quod de cena fit prandium. Nam post auditum sacre lectionis vadunt multi ad lectionem scientie secularis, ubi quasi suffocati a nimio vino obdormiunt in morte, sicut dicitur. Ier. 51.g. Inebriabo magistratus eius et dormient somnum sempiternum et non expergiscentur. Quod satis eleganter significatur Iud. 4.c. ubi legitur, quod Iahel aperuit utrem lactis et dedit Sisare ad bibendum et operuit eum pellibus et dormientem occidit clavo tabernaculi per tempora fixo usque ad terram. Per lac, quod de carne mulgetur, significatur scientia secularis. Iahel autem interpretatur assensio et significat Ecclesiasticam dignitatem. Sisara vero interpretatur visio equitatis et significat illos, qui dicunt se audire scientias seculares, ut videant equitatem. Sed quidquid ipsi dicant, Iahel propinat eis. Tertium impedimentum est indiscreta dispensatio verbi Dei, quia ubi magis est necesse, nolunt venire ad predicandum, vel ad docendum. Lam. 4.a. Parvuli petierunt panem etc. Item Lam. 2.d. Parvuli dixerunt matribus suis, id est Prelatis, ubi est triticum et vinum, cum deficerent quasi vulnerati in plateis. Hec tria impedimenta istius cene tangit Apostolus 1Corint. 11.e. Vobis convenientibus in unum iam non est dominicam cenam manducare: Ecce primum. Unusquisque enim cenam suam presumit ad manducandum: Ecce secundum: Alius quidem esurit, alius vero ebrius est: Ecce tertium: Secundam cenam fecit Dominus in die cene in Hierusalem in cenaculo magno strato, sicut dicitur. infra 22.b. Ubi discumbens cum discipulis suis proposuit eis quatuor fercula satis bona et bene parata. Primum fuit panis Azymus. Secundum, Agnus typicus. Tertium, lactuce agrestes. Quartum, caro sua et sanguis suus. Per hec quatuor significantur alia quatuor fercula multo meliora et Domino chariora. Primum est vite puritas, que pane azymo designatur. Secundum, perfecta humilitas, que per agnum anniculum significatur. Tertium, vera obedientia, que figuratur per lactucas agrestes. Lactuca enim tenera est et fervens et talis debet esse obedientia. Quartum, consummata caritas, que per corporis et sanguinis dispensationem significatur: Iuxta illud Io. 15.b. Maiorem hac dilectionem etc. Primum opposuit nobis Dominus nobiscum conversando. Secundum discipulorum pedes lavando. Tertium, Crucem ascendendo. Quartum in omnibus factis et dictis suis, quia quidquid fecit et dixit, totum fuit plenum caritate. Hec quatuor fercula requiret Dominus a quolibet nostrum, secundum quod dicitur Prv. 23.a. iuxta aliam editionem. Ad mensam divitis sedisti, scito quoniam talia oportet te preparare. Primi ferculi duplex est preparatorium, scilicet odium peccati et amor virtutum, qui hec duo habet, pure vivit. Secundi ferculi similiter duplex est preparatorium, scilicet consideratio humane conditionis, que tam vilis est, in principio sperma fetidum, in medio vas stercorum, in fine esca vermium et consideratio melioris. Unde Gregorius. Sicut incentivum elationis est consideratio deterioris, ita cautela humilitatis est consideratio melioris. Tertii ferculi similiter duplex est preparatorium, scilicet imperantis auctoritas et rei imperate utilitas. Quarti ferculi similiter est duplex preparatorium, scilicet consideratio beneficiorum Christi, quibus meruit diligi et consideratio premiorum, que promittit diligentibus se. Cor. 2.c. Oculus non vidit etc. Manducationem huius cene impediunt tria, scilicet peccati conscientia, sumentis irreverentia, superioris prohibitio. Propter que dicit Apostolus 1Cor. 11.g. Probet seipsum homo etc. Hec cena dicitur magna, sicut et prima, propter quatuor. Primo, quia Dominus magnus, scilicet Christus. Secundo quia convive magni, scilicet omnes fideles, qui digne accipiunt. Tertio, quia servitores magni, scilicet Angeli, qui creduntur assistere et servire sacerdoti et omnibus convivantibus in hac cena. Quarto, quia fercula apposita magna sunt, scilicet corpus et sanguis ipsius Domini, Prv. 23.a. Quando sederis, ut comedas cum principe, diligenter attende, que sunt posita ante faciem tuam. Tertiam cenam faciet Dominus in celo omnibus amicis suis, sicut dicitur Is. 25.c. Faciet {6. 220ra} Dominus omnibus populis, in monte hoc convivium pinguium, convivium vindemie, pinguium medullatorum vindemie defecate. Hec cena dicitur magna, sicut et alie due propter quatuor. Primo, quia Dominus magnus est, scilicet Architriclinus, id est Deus Trinitas. Secundo, quia magni et multi convive, scilicet omnes electi. Tertio, quia magnus est ibi servitor scilicet Christus, sup. 12.e. Beati sunt servi illi, quos, cum venerit Dominus, invenerit vigilantes: Amen dico vobis, quia faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis. Quarto, quia magna fercula, scilicet gaudia eterna: De quibus Is. 51.d. Venient in Sion laudantes et letitia sempiterna super capita eorum gaudium et letitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus. Hanc cenam impediunt tria, scilicet macula peccati, debitum pene, defectus caritatis, que est vestis nuptialis, sine qua nemo recipitur in nuptiis. Unde Mt. 22.b. Quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? Sunt autem octo, propter que quelibet istarum cenarum debent placere invitatis, que tangit Dominus. Infra 22. Et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo. Primum est servitoris nobilitas, quod tangitur per hoc, quod dicitur: Ego. Secundum est ordinata ferculorum positio, quod tangitur, ubi dicitur: Dispono. Tertium est convivarum honestas, quod tangitur ibi: Vobis. Quartum est vultus hilaritas, quod tangitur ibi: Sicut disposuit mihi. Quintum est invitantis auctoritas, quod notatur ibi: Pater meus. Sextum est mense fecunditas, quod notatur ibi: Super mensam meam. Septimum est loci amenitas, quod tangitur ibi: In regno. Octavum est loci securitas, quod tangitur ibi: Meo. Prima cena manducatur in scholis. Secunda in Ecclesiis. Tertia in celis. De qualibet igitur istarum cenarum dicit Lucas.   Homo quidam Sed exponamus de tertia. Glossa sic continuat ad presens: Quasi vere beatus, qui comedet panem in regno Dei, sed dediti vitiis terrenis, vel curiositati, vel voluptatibus huius mundi, non comedent. Unde subditur parabola.
marg.| {a} Homo quidam scil icet Christus, sic prius expositum est.
marg.| {b} Fecit cenam magnam id est paravit omnibus refectionem eternam, quia ianuam regni aperuit. Mt. 22.a. habetur de prandio et aliud ibi per prandium, quam hic per cenam. Per prandium enim ibi intelligitur presens refectio viatici, a qua multi excluduntur. Unde ille exclusus est, qui non habebat vestem nuptialem. Per cenam hic intelligitur refectio eterne beatitudinis, qua satiabuntur electi gustantes et videntes, quam suavis est Dominus. Ad hanc invitantur omnes et veniunt aliqui libenter, aliqui invitantur et non veniunt, alii veniunt tracti. Recte Cenam quia in vespere, id est in ultima etate dormitante Moyse, id est deficiente lege. Unde Ioanne incarcerato, cepit Dominus predicare. Unde dicunt discipuli, infra, ultimo <capitulo>.e. Mane nobiscum, Domine, quoniam etc.
marg.| {c} Et vocavit multos ad c enam. Nota. Glossa Bede Verbum incarnatum etc.
marg.| {d} Et misit servum suum Glossa id est ordinem predicatorum, qui censentur nomine servi singulariter, quia omnes conveniunt in idipsum.
marg.| {e} Hora cene id est ultima etate, sive in fine seculi, 1Cor. 10.c. Nos sumus, in quos fines seculi devenerunt. 1Io. 2.c. Audistis, quia Antichristus venit, nunc autem Antichristi multi facti sunt, unde scimus, quia novissima hora est.
marg.| {f} Dicere id est ad dicendum Invitatis, ut venirent, quia iam parata sunt omnia etc. Fercula prime cene parata sunt, presto est paupertas, presto est et mansuetudo et luctus etc. Sic et fercula aliarum cenarum parata sunt, quia filius Dei omnia paravit. Per ipsum iam patet introitus regni celorum. Io. 14.a. Vado vobis parare locum et si abiero et preparavero vobis locum, iterum veniam etc.
marg.| {6. 220rb}{g} Et ceperunt omnes simul excusare qui venire noluerunt. Et pro maiori parte dictum est, sicut dicitur: Omnes currunt ad bellum, multis tamen remanentibus. Gregorius. Excusat omnis, qui plus terrena quam celestia diligit ; et si ad celestia se tendere dicat, hoc omnes dicimus. Amb. Ideo se excusant, quia nemini intercluditur regnum, nisi quem sue vocis professio excludit. Intellige professio exterior, vel interior. Nemo enim excluditur, nisi pro peccato exteriori, vel interiori.
marg.| {h} Primus dixit ei: Villam etc.  Quas i multi ad cenam dominicam invitati eius epulas fastidiunt, alii detenti superbia vite, alii curiositate, alii carnis voluptate. Primam excusationem refert Augustinus ad superbiam vite. In emptione enim ville notatur acquisitio dominii: Qui enim villam emit, hominibus appetit dominari et preesse, quod ex radice superbie procedit. Ac si dicat, malo dominari in terrenis, quam venire ad cenam eternam. Eccl. 8.b. Interdum dominatur homo homini in malum suum. Dicit ergo.
marg.| {i} Villam emi id est appetitum dominandi habui, vel dominatum ipsum multo labore acquisivi, vel pretio anime mee comparavi. Quicumque enim dominatum appetit, animam suam perdit, quia gratiam amittit, que est vita anime. Hanc villam emit Lucifer, quia pro dominatione, quam appetiit, regnum eternum amisit. Similiter primus homo dominari voluit et in servitutem omnium et etiam publicum cecidit, qui Dominus omnium factus fuit.
marg.| {k} Et necesse habeo ambi tione cogente, que non potest coram Domino permanere, nec in celo habitare.
marg.| {l} Exire ab e ternorum contemplatione et mei consideratione. Omnis enim superbus extra se est, quia supra se est. Ps. 130. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi etc.
marg.| {m} Et videre illam totu m studium ad illam applicare. Hoc enim est superborum, scilicet toto studio laborare ad hoc, quod possint dominari. Vel per villam potest intelligi solicitudo necessariorum corporis, ut non videatur se excusare per superbiam, sed per solicitudinem necessariorum corporis, id est victualium. Ac si dicat, habeo mihi villam emere, id est terrenam substantiam comparare ad necessitatem corporis. Gregorius. Villam exit videre, qui sola exteriora cogitat propter substantiam, id est corpus et totum studium ad illam applicat. Et hoc est, quod ab amatoribus mundi prius queritur, scilicet substantia corporis, id est necessaria corpori.
marg.| {n} Rogo te, habe me excusatum Int. Ora pro me, quia homo peccator sum, sup. 5.b. In superficie verborum pretendit humilitatem, ubi dicit Rogo sed ex superbia venire contemnit. Gregorius. Dum dicit: rogo te, habe me excusatum, humilitas sonat in voce, dum venire contemnit, superbia in actione.
marg.| {o} Et alter dixit: Iuga boum etc.   Excu satio istius refertur ad concupiscentiam oculorum, unde curiositas procedit.
marg.| Quidam sunt, qui temporalibus deliciis delectati, omnia, que vident, concupiscunt. Iste ergo dum ad cenam eternam invitatur, pretendit excusationem dicens.
marg.| {p} Iuga boum emi quinque id est curiositatem quinque sensuum investigando vana, multo labore acquisivi, quasi dicat: potius solicitus sum de his, que per quinque sensus administrantur, id est de exterioribus, que curiositatem faciunt, quam de cena eterna. Tales in ceno temporalium quasi sues nutriuntur et dominicam cenam fastidiunt, cenum cene preferentes. Tales frequenter in tantam decidunt curiositatem, ut potius scrutentur vitia aliena quam sua. Nam curiosus etiam est, qui vitam aliorum investigat et sua interiora ignorat. Gregorius. Curiosus animus, quanto est peritus alieni, tanto est ignarus sui. Eccl. 21.d. Pes fatui facilis in domum proximi sui. Prv. 27.b. Domum fratris tui ne ingrediaris. Quinque autem sensus per quinque iuga boum bene intelliguntur, quia ad terrena nos trahunt, ut circa ea versemur, sicut boves terram versantes.
marg.| Ideo etiam per iuga significantur, quia sicut in iugo sunt boves combinati, ita unusquisque sensuum habet duo membra officio suo deputata. Due enim sunt aures, duo oculi, due nares, in gustu etiam duo instrumenta, lingua et palatum, in tactu gemina voluptas carnis interius et exterius.
marg.| {q} Et eo probare illa Nota quod ipsum verbum istius exprimit vitium eius, quia probatio ad curiositatem pertinet.
marg.| Tales habent quinque iuga, sed Christus unum, sup. 10.g. Unum est necessarium. Rogo te, habe me excusatum {6. 220va}{a}   Et alius dixit, uxorem duxi id est carnalem voluptatem, propter quam multi a regno excluduntur. De hac uxore dicitur Prv. 27.c. Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur.
marg.| {b} Et ideo non possum venire Excu satio istius refertur ad concupiscentiam carnis. Iste etiam non rogat excusari, quia solum peccatum carnis non palliatur in confessione. Huic loco adherent Heretici, qui nuptias damnant, quia excusatio istius reprobatur, qui se excusat per coniugium. Hoc dupliciter solvitur. Primo, non reprehenditur coniugium simpliciter, sed in comparatione, ut sic ostendatur virginitas ei preferenda. Unde Amb. Coniugium non reprehenditur, sed integritas ad maiorem honorem vocatur. Vel ideo redarguitur excusatio eius, qui se excusat per coniugium, quia multi contrahunt, id est ducunt matrimonium, non causa prolis, sed causa explende libidinis. Unde Glossa Bede Quia multi non propter fecunditatem, sed propter desideria carnis uxores ducunt et ideo per rem iustam, id est per coniugium iustum carnalis voluptas designatur, propter quam carnalem, scilicet voluptatem, ad cenam Dei studiosius recusat venire.
marg.| Allegor. secundum Amb. Per primum, qui ait. Villam emi Inte lliguntur gentiles, immoderato affectu temporalibus inhiantes. Secundus, qui ait,   Iuga boum emi quinque sign ificat Iudeos iugo legis pressos. In qua lege sunt quinque iuga, id est mandata decem, vel quinque libri Moysi, qui duplicantur in spiritu et littera. Per tertium, qui ait,   Uxorem duxi Inte lliguntur Heretici, qui semper attentant rigorem fidei, sicut mulier prima attentavit virum et reduxit. Solent etiam mulieres se ornare et artificiose fictitium sibi colorem apponere, ut ita fallant oculos intuentium, sic Heretici solent verba ornare quibusdam verbis phaleratis et falsitatem palliare, ut seducant corda simplicium, affectantes falsum decorem, non pulchritudinem interiorem, de qua dicitur Ps. 44. Omnis gloria filie regis ab intus.
marg.| marg.|Versus.
marg.| Uxor, villa, boves, cenam clausere vocatis: Mundus, cura, caro, cenam clausere renatis.
marg.| Sequitur.
marg.| {c} Et reversus servus etc.  Para ta cena, id est aditu paradisi reserato misit paterfamilias servum, id est Christus chorum predicatorum dicere invitatis, ut venirent, quia parata sunt omnia. Iam aperta est regni ianua et non venerunt invitati, alii detenti superbia vite, alii curiositate, alii carnis voluptate. Quod postquam renuntiavit chorus predicatorum Christo, iratus est paterfamilias. Et est anthropospathos, id est humana propassio. In Deum enim non cadit motus ire, sed dicitur irasci, quia opera facit, que congruunt irato. Audito enim, quod primo invitati venire contempserant, quasi iratus misit servum, ut in vicos et plateas exiret et quoscumque inveniret, compelleret intrare. Dicit ergo: Et reversus est etc.
Numérotation du verset Lc. 14,moraliter 
marg.| Servus, id est predicator post invitationem, id est predicationem, debet reverti ad Dominum per gratiarum actionem et ad se, per sui considerationem. Primo debet reverti ad Deum, ut ei, non sibi attribuat fructum predicationis. Ad se vero debet reverti, ne de fructu sue predicationis superbiat. De primo dicitur Iob. 38.d. Numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi, adsumus ? Ibi Glossa Vadunt fulgura, cum predicatores miraculis coruscant: Revertentia dicunt, assumus, cum non sibi, sed Deo tribuunt, quicquid se fortiter egisse cognoscunt. Eccl. 1.b. Ad locum, unde exeunt flumina revertuntur, ut iterum fluant. De secundo dicitur Act. 12.b. Petrus ad se reversus, ait: nunc etc. Iob. 5.d. Visitans speciem tuam non peccabis.
marg.| {d} Tunc iratus paterfamilias id est Christus, cuius familia sunt omnes electi, qui irascetur malis in die iudicii. Is. 28.f. Irascetur Dominus, ut faciat opus suum, peregrinum est opus eius ab eo. Irascetur autem de illorum ingratitudine et laboris sui frustratione. Is. 49.a. Ego dixi in vacuum laboravi sine causa et vane fortitudinem meam contempsi. Ps. 29. Que utilitas in sanguine meo etc.
marg.| {6. 220vb}{a} Dixit servo suo. Exi cito in plateas id est ad illos, qui sunt in via lata et spatiosa, que ducit ad mortem. Mt. 7.b.
marg.| {g} Et vicos civitatis id est ad illos, quos temporalium rerum coarctat inopia. Ct. 3.a. Circuibo civitatem per vicos et plateas, querens quem diligit anima mea. Quidam sunt, ut innuitur in Glossa Amb. et ut dicit Augustinus qui vagantur per campos licentie, putantes licitum quicquid est libitum, qui laxas sibi fecerunt habenas, effrenata libertate utentes, frenum continentie arcentes. Isti vocantur de latitudine voluptatum ad arctiorem vitam, isti significantur per eos, qui vocantur de plateis: Per eos vero qui vocantur de vicis, moraliter intelliguntur illi, qui penuria necessariorum arctati intrant claustrum et ita ad Deum convertuntur. Vicus enim arctior est quam platea, quia inter domos, que sunt altrinsecus, non est nisi strata angusta, ut possint homines commeare. Unde bene per vicum angustia paupertatis exprimitur, tales enim veniunt coacti. Sequitur.
marg.| {h} Et pauperes, ac debiles et cecos et claudos etc. Mt. 9.b. Non veni vocare iustos etc. Pauperes spiritu, vel sui reputatione. Prv. 13.a. Est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
marg.| {i} Ac debiles ad m alum, vel ad bonum sui reputatione. Is. 40.g. Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem malam, in bonam debilitatem. 2Cor. 12.d. Cum infirmor, tunc potens sum. 1Rg. 30.d. Dereliquit me Dominus meus, quia egrotare cepi etc. Glossa Christus manu fortis, quos despectos a mundi gloria reperit, in suum amorem convertit et cibo pavit. Vel coniunge ista duo. Pauperes, ac debiles id est pauperes debiles, id est humiles ad differentiam superborum pauperum.
marg.| {k} Et cecos id est simplices idiotas, qui lumen ingenii non habent, vel qui se reputant nihil scire. Io. 9.g. Si ceci essetis, peccatum non haberetis, nunc autem quia dicitis videmus, peccatum vestrum manet.
marg.| {l} Et claudos gres sus suos in bonum dirigere per se insufficientes. Vel Claudos id est qui bona sciunt, sed mala faciunt, vel qui simul bona et mala faciunt. 3Rg. 18.d. Usquequo claudicatis in duas partes ? Vel Claudos sui reputatione. Is. 35.b. Tunc saliet sicut cervus claudus. Mt. 9.b. Non veni vocare iustos sui reputatione, sed peccatores. Ez. 34.a. Quia obiectum etc.
marg.| {m} Et ait servus id est ordo peccatorum.
marg.| {n} Domine, factum est sicut imperasti et adhuc locus est id est multos quales dixisti, vocavimus, sed isti non implent locum convivii tui.
marg.| {o} Et ait Dominus servo ]   Exi in vias et sepes. Secundum Amb. per illos, qui vocantur de viis, significantur illi, qui licet adhuc sint extra viam, que ducit ad vitam, tamen quodammodo in viam se preparant. Nam prope viam est, qui habet iam voluntatem benefaciendi, qui nullis cupiditatibus suggillatur, de quo scilicet non triumphat cupiditas. Per eos, qui de sepibus vocantur, significantur illi, qui mala a bonis fecerunt et tentationi fidei munimen fidei et patientie opponunt. Eccl. 46.d. Ubi non est sepes, diripietur possessio. Chrysostomus: Christus via est generalis. Io. 14.a. Ego sum via, veritas et vita. Puto, quod et Sancti, qui ducunt ad Christum, vie sunt. Lam. primo a. Vie Sion lugent.
marg.| Item diabolus via publica est ad mortem et vie eius sunt professiones huius mundi, professio philosophie, professio militie, professio ludorum, que omnes ducunt ad diabolum. Mt. 16.c. Et porte inferi non prevalebunt adversus eam. Dicit ergo.
marg.| {p} Exi in vias id est cuiuslibet conditionis homines voca ad fidem.
marg.| Item castitas via, fornicatio via est. Illa ad Christum, ista ad diabolum. Item omnia opera nostra, sunt vie, sive in celum, sive in infernum. Iob. 31.a. Vias meas
marg.| {6. 221ra} Δ ipse considerat.
marg.| {a} Et compelle intrare Domi nus quosdam compellit, quos, scilicet adversitate, vel infirmitate, vel paupertate, vel tentatione ad penitentiam vocat. Augustinus Felix necessitas, que ad meliora compellit. Sen. Infirmitati mee gratias ago, que cogit me non posse, quod non debeo velle.
marg.| marg.|Δ
marg.| {f} Exi cito etc.  Allegorice Dist inguuntur hic duo genera hominum, videlicet cives et agrestes, ut per illos, qui vocantur de vicis et plateis, intelligantur Iudei tamquam cives, id est legem, ac prophetas et eloquia Dei habentes. Per eos, qui de viis et sepibus, intelligantur gentiles, quasi inculti et agrestes, id est legem et Prophetas et eloquia Dei ignorantes. Civium enim est nosse legem et Prophetas et instituta, agricolarum ignorare. Ad Iudeos primo misit Dominus predicatores, scilicet Apostolos, qui multis de Iudeis conversis redeuntes ad Dominum, dixerunt.
marg.| {n} Domine, factum est etc.  quia primitiva Ecclesia de Iudeis iam intravit. Sed adhuc vacant loca ad mensam tuam, ut adhuc possit introduci Ecclesia de gentilibus.
marg.| {a} Δ Compelle intrare supp le pauperes et debiles, cecos et claudos. Hoc enim iterato intelligendum est, quia tales de utroque populo vocati sunt. Hoc, quod sequitur, utrique expositioni convenit, scilicet et allegorice et prime.
marg.| {b} Ut impleatur domus mea Glossa Numero predestinatorum fidelium, qui numerus inexpletus non remanebit. Quia novit Dominus, qui sunt eius. Apc. 6.c. Tempus adhuc modicum est, donec impleatur numerus conservorum eorum, qui interficiendi sunt, sicut et illi.
marg.| {c} Dico autem vobis, quod nemo virorum illorum excu santium, scilicet.
marg.| {d} Qui vocati sunt supp le et noluerunt venire.
marg.| {e} Gustabit cenam meam etia msi per seram penitentiam aliquando intrare querant. Mt. 25. Distinguuntur ergo tria genera vocatorum. Quidam veniunt, sed coacti, qui scilicet tertio sunt vocati, quod notatur per hoc, quod dictum est, compelle Alii venire contemnunt, ut qui primo sunt invitati. Alii invitantur et spontanei veniunt, scilicet secundo vocati. Item primo et secundo invitati in hoc conveniunt, quod utrique sunt peccatores, superbi, secundo vocati humiles. Hanc convenientiam et differentiam assignat quidam Glossa
marg.| {f} Ibant autem turbe etc.  Quin ta pars, ubi docet Dominus, quam sincero amore debeat appeti regnum Dei, ubi fiet cena, de qua supra actum est. Unde turbe, que sequuntur eum euntem in Hierusalem, significant illos, qui vel invitati, vel compulsi veniunt ad cenam et tota intentione imitantur Iesum in Hierusalem, id est ad eterne pacis visionem precedentem. Unde Mi. 2.d. Ingredientur portam et transibunt per eam et rex eorum transibit coram eis et Dominus in capite eorum. Dicit: Ibant autem turbe multe capte dulcedine predicationis et miraculorum Io. 6.g. Domine, ad quem ibimus, verba vite eterne habes.
marg.| {g} Cum eo desc endente a domo convivii. Proficiscens enim Dominus Hierusalem ad petitionem Principis Phariseorum, qui eum ad convivium invitaverat, in domum eius declinavit, de convivio vero proficiscebatur iter destinatum. Videns autem Dominus turbas sequentes se, instruit eas de modo sequendi, immo in turbis non vere sequentibus instruit veros sequaces, qui regia via incedunt, Christum sequentes passibus operum, non passibus corporum. Instruit ergo Dominus generaliter omnes, qui sunt in via ad patriam tendentes. Et est hic ordo doctrine.
marg.| Primo docet cavere ea, que possunt esse impedimento viam ingredientibus. Secundo addit de suffragiis, que sunt necessaria venientibus. Tertio agit de lege, que preposita est et data pervenientibus. Addet adhuc necessarium hec omnia implentibus, scilicet misericordiam Dei, ut his omnibus impletis, dicant: Servi inutiles sumus, ut postquam impedimenta abiecerint, suffragia comparaverint, legem viantibus propositam conservaverint, tandem implorent speciale suffragium, scilicet Dei misericordiam, que est unicum et singulare refugium. Primum ergo instruit de vitandis impedimentis, quia maximum est vianti nosse impedimenta multiplicia, id est exteriora et interiora, que sunt impedimenta ardue vie ducentis ad vitam. Nec sufficit abiicere exteriora, nisi abiiciantur interiora, ideo Dominus non tantum ait. Odit patrem suum et matrem, sed addidit, adhuc et animam suam. Et quia multa sunt impedimenta exteriora, hortatur Dominus scilicet abiicere graviora, scilicet carnales affectus, qui precipue homines retrahunt ab ardua via.
marg.| {6. 221rb} Legitur enim de multis, quos non terrebat angustia pressurarum, revocabat tamen eos a martyrio affectus uxorum et matrum ostendentium eis ubera. Unde multi parati martyrio, retinebantur carnali affectu, vel cura uxoris, vel liberorum. Hec ergo sunt precipua impedimenta exteriora, scilicet affectus carnales. Ideo Dominus specialiter docet ea amputanda et similiter interiora, scilicet desideria carnis. Dicit ergo.
marg.| {h} Et conversus dixit ad illos qui sequebantur eum.
marg.| {i} Si quis venit ad me et non odit patrem suum Chrysostomus: Non simpliciter iubet odio habere, quia hoc valde iniquum est, sed si voluerit plus me diligi, in hoc odio habeatur.
marg.| {k} Et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores id est eorum vitia et carnales affectus.
marg.| {l} Adhuc autem et animam suam id est vite animalis desideria, sive concupiscentiam, non potest meus esse discipulus De primo dicit Chrysostomus: Omne, quod de terra suscipimus, in terra dimittitur, nemo recordatur carnalem affectum, cum de carne recesserit. De secundo dicitur. Eccles. 18.d. Post concupiscentias tuas non eas etc. Gregorius. Tunc bene animam nostram odimus, cum eius carnalibus desideriis non acquiescimus, sed reluctamur et frangimus. Io. 12.d. Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam eternam custodit eam. Is. 49. Sanctificate eum, qui despicit animam suam. Iud. 5.c. Zabulo et Nephtalim obtulerunt animas suas morti in regione Morome, que interpretatur sublimitas, aut celsitudo, id est religio.
marg.| Item de primo dicit Gregorius. Simul et odisse et diligere possumus, ut et cognatione coniunctos et nosipsos ex precepto divino diligamus et quos in Dei via adversarios patimur, odiamus. De quo odio dicitur in Ps. 138. Perfecto odio oderam illos. Ibi Glossa Hoc est perfecto odio odisse, ut nec propter vitia homines odias, nec propter vitia homines diligas. Item Beda. Diligamus parentes, quod sunt, odio habeamus, quod in Dei itinere nobis obsistunt. Ex. 32.f. Occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum suum, id est affectum carnalem eorum extinguat in se. Chrysostomus: In illis est sanctum obedire, que non nocent pietati.
marg.| {m} Et quia non baiulat etc.  quia non sufficit vitare impedimenta, si desunt suffragia, ideo subiungitur hic quoddam speciale suffragium, in via, scilicet baiulatio. Crucis, Si quis enim vult tutus incedere per viam, in qua sunt latrones, defert secum sigillum Imperatoris sui et ita multoties tutus incedit, ita cum nobis contingat transire viam plenam offendiculis, scilicet viam regiam, per quam debemus sequi Regem nostrum, preambulum nostrum non possumus tuti transire sine Imperatoris nostri sigillo, id est sine crucis vexillo, quod semper in periculis pretendimus, Crucem autem portat, qui pro Christo sanguinem suum effundit. Preter hunc modum duobus modis baiulatur crux, sicut dicit Gregorius. Vel cum per abstinentiam caro affligitur, vel per compassionem proximi animus affligitur. Debemus enim crucifigere membra nostra, manus ne ad percutiendum moveri possint, vel ad sanguinem effundendum, sicut ille, qui habet manus affixas cruci, non potest eas movere et ita cetera membra. Debemus quoque nos crucifigere proximis compatiendo, quia mala proximorum sunt frixorium Sanctorum. Iob. 30.d. Flebam quondam super eo, qui afflictus erat etc. Glossa Plus est de seipso dare, quam de suis: et plus est compassio quam datum. Dicit ergo Et qui non baiulat crucem suam Chrysostomus: Suam, non meam, ne putes Christi crucem sufficere sine tua. Item Chrysostomus Crucem tollit, qui paratus est ad omne periculum propter Deum, sicut Paulus. Act. 21.c. Ego autem non solum alligari etc. Beda. Crux a cruciatu dicitur, que semper est portanda, ut amor Christi ostendatur. 2Cor. 1.c. Mortificationem Christi Iesu semper in corpore nostro circumferentes, ut et vita Iesu etc. Chrysostomus: Nullus verecundetur crucem, circumferamus eam, ut coronam. Etenim omnia, que secundum nos sunt, per crucem perficiuntur, regeneratio, consecratio, propter hoc, in domo, in ianuis, in muris, in frontibus et in mente scribimus eam.
marg.| Quando igitur sigillaris, excogita causam et conditionem crucis. Empti enim estis pretio magno, dicit Apostolus 1Cor. 6.d. Augustinus Pretium crucem dixit, nec simpliciter eam digito insigniri oportet, sed prius electione cum multa fide. Si ita insigniveris visui tuo, nullus demonum prope stare poterit, videns ensem, quo plagam accepit. Si enim loca horrescimus, in quibus inciduntur damnati, excogita qualiter patitur videns arma, quibus Christus caput eius abscidit. Crux demones non terribiles, sed contemptibiles facit.
marg.| {n} Et venit etc.  bene operando.
marg.| {o} Non potest meus esse discipulus {6. 221va} Δ Gregorius. Nisi quis a semetipso deficiat et eum, qui super est, non appropinquat, nec valet apprehendere, quod supra ipsum est, si nesciat mactare, quod est. Iud. 5.b. Qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino, qui ascenditis super nitentes asinos et sedetis supra in iudicio et ambulatis in via, loquimini, id est vos qui carnem vestram mortificatis et vosipsos iudicatis et in via virtutum proficitis loquimini, id est predicate, vel docete.
marg.| {a} Quis enim etc.  Domi nus turbis se sequentibus et ipsis omnibus existentibus in via et ad patriam festinantibus, dedit documentum de vitandis impedimentis, necnon et de suffragiis vie. Sed quia non sufficiunt premissa, nisi perseveremus, subdit de lege perseverantie, sine qua nulla virtus coronatur, secundum quod dicitur 1Cor. 9.d. Omnes, qui in stadio currunt etc. Unus, id est perseverans. Nec solum hortatur de perseverantia, verum etiam de cautela, que pernecessaria est viantibus, ne dum in via sunt, ardua supra vires aggrediantur, sed pro modulo virium suarum sese intra se metiantur. Aliqui enim minus cauti vitam austeriorem eligunt, ad quam sustinendam insufficientes, in medio vie deficiunt. Inducit ergo Dominus similitudinem, per quam instruit de utroque: de perseverantia, scilicet et de cautela. Sicut enim aliquis turrim edificaturus, si provide agat, premeditatur secum et tacite considerat, si sufficiant ei opes ad edificii consummationem, ita unusquisque, antequam aggrediatur ardua, debet premeditari, si sufficiens sit ad vitam arctiorem.
marg.| Loquitur ergo Dominus per simile edificantis. Et merito, quia mundum contemnere, parentes odire, seipsum abiicere, est edificium construere, per quod ad celum ascenditur. Differt autem edificium spirituale et terrenum, sicut dicit Beda. Nam ad corporale edificium necesse est divitias congregare, ad edificium spirituale dispergere. Unde Ps. 111. Dispersit, dedit pauperibus, iustitia eius manet in seculum seculi. Est autem turris mala et turris bona. Turris mala triplex. Prima, turris Babel. Gn. 11.b. id est superbia. Secunda, turris Egypti Magdalum. Ex. 12.a. id est luxuria. Tertia, turris lignea super elephantem. 1Mcc. 6.d. id est spes in pecunia, seu avaritia. Is. 2.c. Dies Domini super omnem turrim excelsam. Iste turres non sunt edificande, sed diruende ; et ideo de his non sumitur similitudo. Est autem turris bona multiplex. Prima, est spes in Deum proveniens ex bonis mentis. Ps. 60. Spes mea turris fortitudinis. Sumptus ergo ad edificandum hanc turrim, sunt propria merita bona. 2. Paralipomen. 14.b. Dixit Aza Iude. Edificemus etc. Sumptus non habet, sed ex alienis expensis vult edificare hanc turrim, qui bona non exercens, confidit in alienis precibus et meritis, quoniam spes talium frustrabitur. Et hoc est, quod dicitur supra 13.a. quod turris cecidit super decem et octo Siloa. Sir. 21.b. Qui edificat domum suam impendiis alienis, quasi qui colligit etc. Item sumptus non supputat, nec habet, qui tantum in suis operibus confidit et non plus in Dei misericordia, quia ipsa dat sumptus bono edificatori. 1Esr.6.a. Sumptus de domo Regis dabuntur. 1Mcc. 10.d. ad Edificanda, vel restauranda opera Sanctorum sumptus dabuntur de ratione Regis, id est Dei. Item sumptus habent, sed non edificant turrim spiritualem, qui bona nature, vel fortune expendunt in negotiis carnis, vel diaboli, vel mundi. Est etiam turris bona secunda, scilicet turris David, id est humilitas. Ct. 4.b. Sicut turris David collum tuum, que edificata est cum propugnaculis. Tertia turris eburnea, id est castitas. Ct. 7.b. Collum tuum, sicut turris eburnea. Quarta turris Libani, id est innocentia. Ct. 4.b. Nasus tuus sicut turris Libani, que respicit contra Damascum. Quinta turris gregis, id est caritas fraterna. Mi. 4.c. Et tu turris gregis nebulosa filia Sion, usque ad te veniet. Sexta, turris vinee, id est defensio Ecclesie. Is. 5.a. Plantavit Dominus vineam electam et edificavit turrim in medio eius. Septima turris verbum, id est sacre doctrine. Ct. 8.c. Ego murus et ubera mea sicut turris. Octava turris fortitudinis, id est Christus. Prv. 18.b. Turris fortissima nomen Domini. De his turribus dicitur in Ps. 121. Fiat pax in virtute {6. 221vb} tua et abundantia in turribus tuis. Licet ergo hec parabola de qualibet istarum turrium posset exponi, tamen dicemus hic turrim, virtutum congeriem significare, seu vite sancte altitudinem, que multis sumptibus et laboribus edificatur, per quam solam ascenditur in celum. Dicit ergo.
marg.| {a} Quis enim quasi dicat: . Ita debetis odire parentes et vosipsos abiicere et mundum contemnere et crucem baiulare, quia ita consummatur edificium, per quod venitur ad regnum. Quod patet. Quis enim id est aliquis ex vobis Et notat quis raritatem sicut ibi. Quis ascendet in montem Domini.
marg.| {b} Volens edificare turrim id est virtutum congeriem, vel vite sublimitatem. Augustinus Fundamentum est fides Christi. Unde 1Cor. 3.c. Fundamentum aliud nemo etc. Parietes sunt, spes et timor, qui e regione consurgunt et equaliter ; nam si alter amplius, solveretur edificium. Eccles. 2.b. Qui timetis Dominum, sperate in illum, quasi dicat: edificate utrumque parietem. Tectum superius est caritas. De quo Mt. 24.c. Qui in tecto est, non descendat etc.
marg.| {c} Turrim Glossa Humilitatis, que bene turri comparatur, quia qui quanto humilior, tanto excelsior, quanto minor in oculis suis, tanto maior in oculis Dei.
marg.| {d} Nonne prius sedens id est a mundi tumultibus quiescens. Qui enim secularibus negotiis se implicat, non militat expedite. Vel.
marg.| {e} Sedens id est seipsum considerando humilians. Is. 47.a. Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylonis.
marg.| {f} Computat sumptus, qui necessarii sunt id est considerat diligenter, quibus operibus, quibusve laboribus possit construi edificium, quo perveniatur ad regnum. Et ponit Glossa tria, que sunt principalia in hoc edificio. Primum est eleemosynarum largitio, supra 11.f. Date eleemosynam etc. Secundum, contemptus seculi. Ps. 61. Divitie si affluant, nolite cor apponere. 1Io. 2.c. Nolite diligere mundum, neque ea, que in mundo sunt. Tertium, est preparatio anime contra adversa mundi, quia semper mundus persequitur contemptores suos. Unde et Pharao persequitur Israel fugientem. Ex. 14.b. Ecclesiast. 2.a. Fili accedens etc. Vel. Computat sumptus, si habeat ad perficiendum id est prius considerat vires suas, utrum sufficere possit ad hoc, quod inchoare proponit. Sir. 18.c. Ante iudicium interroga teipsum et in conspectu Dei invenies propitiationem. Computat Glossa quia omne, quod agimus, prevenire per studium considerationis debemus. Prv. 4.d. Oculi tui etc. Contra Prv. 22.d. Vidisti virum velocem etc. Solutio. Velocem, id est strenuum et solicitum et solertem, sic non excluditur consilium. Philosophus. Priusquam incipias, consulito, sed postquam consulueris mature, facto opus est.
marg.| {g} Ne postquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere non habens consummationem operum, que fidei conveniunt.
marg.| {h} Omnes, qui vident, vel viderint id est inviderint, scilicet insidiatores inimici nostri carnales, vel spirituales. Beda. Maligni spiritus, inimici nostri, qui de nostro defectu gratulantur et irrident deficientes. Unde Ambrosius. In omni, quod agimus, occultos adversarios considerare debemus, qui nostris operibus insidiantur et nisi contra eos vigilemus, patimur irrisores, quos habemus ad malum persuasores. Ps. 24. Deus meus in te confido, non erubescam, neque irrideant me inimici mei etc. Omnes enim, tam boni, quam mali Angeli conspiciunt nos laborantes. Illi, id est boni de bono gratulantur, de malo quasi dolent ; mali vero de bono tristantur, de malo irrident. 1Cor. 4.b. Spectaculum facti sumus mundo et Angelis et hominibus. Mundo, id est amatoribus mundi, qui sedulo conspiciunt viros religiosos, ut si in aliquo deprehendat lapsum eorum, statim insultent et dicant. Hypocrita erat iste. Angelis malis. De his dicit   Omnes, qui viderint, incipiant illudere ei, dicentes, quia hic homo cepit edificare et non potuit consummare Sequ itur.
marg.| {i} Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem etc.  Hic docet Dominus quartum, quod necessarium est viantibus, scilicet de imploratione misericordie Dei, sine qua inutilia sunt predicta. Nullus enim salvari posset, nisi Deus misericorditer ageret cum eo.
marg.| Posita ergo similitudine de turre edificanda, supponit hic aliam similitudinem de rege pugnaturo. In qua duo ostenduntur.
marg.| Primum est, quod pugnando oportet pervenire ad regnum, quia vita nostra militia est. Iob. 7.a. Militia est vita hominis super terram, 2. ad Timotheum secundo a. Non coronabit, nisi qui legitime certaverit. Secundum, quod nullus per sua merita potest pervenire ad regnum, {6. 222ra} Δ nisi iustitia Dei per misericordiam temperetur, quia omnis homo in comparatione Dei imperfectus est. Unde Iob. 4.d. Numquid homo comparatione Dei iustificabitur ? quasi dicat: non. Ecce, qui serviunt ei, non stabiles sunt et in Angelis suis reperit pravitatem. Ps. 142. Non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Is. 64.c. Facti sumus ut immundus omnes nos etc. Gr. Sepe iustitia nostra ad examen divine iustitie deducta iniustitia est et sordet in districtione iudicis, quod in oculis fulget operantis. Ideo dicit Iob. 9.d. Verebar omnia opera mea. Quia ergo de turre meritorum locutus fuerat, ne crederet aliquis per hec posse ascendere in celum, ideo de severitate iudicis adiungit, dicens: Aut quis Rex iturus committere bellum adversus alium regem Rege m dicit quemlibet, sensus suos et membra tam hominis interioris, quam exterioris bene regentem et peccata graviter punientem. De quo Prv. 20.b. Rex qui sedet in solio iudicii, intuitu suo dissipat omne malum. Alium Regem dicit Christum, de quo Is. 33.d. Deus Rex noster ipse veniet et salvabit nos. Rex igitur contra alium Regem committit bellum, quando aliquis ex meritis suis se posse salvari confidit. Sed necesse est, quod omnis talis victus succumbat, quia non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam, que revelabitur in nobis. Iob. 9.a. Vere scio, quod non iustificetur homo compositus Deo, si voluerit contendere cum eo, non poterit respondere ei unum pro mille. Unde Ps. 114. Quid retribuam Domino pro omnibus, que retribuit mihi.
marg.| {a} Nonne sedens etc.  Sicu t prius docuit premeditari ad cavendam irrisionem inimici, ita et nunc docet premeditari ad impetrandam misericordiam Christi. Unde Prv. 4.d. Oculi tui recta videant et palpebre tue precedant gressus tuos.
marg.| {b} Si possit cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit ad se ? Beda. Cum decem millibus occurrit Deo, qui offert ei opera decem mandatorum, solo opere ea adimplendo. Sed Dominus cum viginti millibus venit, quia non solum de opere exteriori, sed etiam de intentione rationem exigit. Unde Ps. 44. Intende prospere, procede et regna. Vel certe cum viginti millibus veniet, quia plura pro nobis quam nos pro ipso fecerimus se fecisse ostendet et plura mala sustinuisse. Mi. 6.b. Quid dignum offeram Domino ? Curvabo genua mea Deo excelso, id est interius et exterius me illi humiliabo.
marg.| {c} Alioquin id est si videt se insufficientem et quod non potest ex equo Deo occurrere. Adhuc illo longe agente id est mortem, vel iudicium propter penitentiam differente. Sap. 12.b. Bone spei fecisti filios tuos, quoniam iudicans das locum in peccatis penitentie.
marg.| {e} Legationem mittens orat ionum, suspiriorum, lacrimarum et bonorum operum.
marg.| {f} Rogat ea, que pacis sunt id est reconciliationis. Ps. 121. Rogate, que ad pacem sunt Hierusalem, id est anime. Multi enim rogant, que ad pacem sunt carnis, que est mala pax. De qua dicitur Mt. 19.d. Non veni pacem mittere in terram, id est in carnem. Pacem vero anime illam querit et exspectat a nobis Dominus. Is. 27.a. Quis dabit me spinam et veprem etc. Et infra Faciet mihi pacem etc. Beda. Mittere legationem ad faciendam pacem, nihil aliud est, quam omnibus renuntiare. Unde infert.
marg.| {g} Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus que possidet, non potest meus esse discipulus Nota , unde inferat: Duo proposita sunt in premissa similitudine, scilicet edificare turrim et computare sumptus. Duo similiter proposita sunt in secunda, scilicet sedere, occurrere, sive pacem facere et mittere legationem. Sume ergo unum de utraque parabola et concurrent illa duo, que proposita sunt, scilicet edificare turrim et computare sumptus. Duo in secunda, scilicet pacem facere et legationem premittere. Idem est enim edificare turrim et pacem facere et esse discipulum Christi. Qui enim turrim humilitatis edificat et pacem pectoris habet, discipulus Christi est. Similiter idem est preparare sumptus, ut in spirituali edificio {6. 222rb} expendat et premittere legatos, scilicet pauperes quos facit amicos de mammona iniquitatis, ille omnibus renuntiat.
marg.| Est ergo sensus: sic ergo etc. quasi dicat: ex quo non bene turrim edificat, qui sumptus non preparat, nec secure occurrit, qui legatos non premittit, ergo nec potest esse meus discipulus, qui non renuntiat omnibus. Unde Petrus, qui volebat esse discipulus eius, dicit Mt. 19.d. Ecce nos reliquimus omnia etc.
marg.| Ubi Beatus Bernardus. Recte fecisti, Petre, quia sequi non poteras oneratus eum, qui exultavit ut gigas ad currendam viam. Prv. 4.b. Currens non habebis offendiculum.
marg.| Beda. Hoc distat inter renuntiare omnibus et relinquere omnia, quia renuntiare omnibus, convenit omnibus, qui licite mundanis utuntur, sic tenent, que mundi sunt, ut tamen propterea non teneantur a mundo. Relinquere vero omnia, perfectorum est, qui omnia temporalia abiiciunt propter Deum.
marg.| {h} Bonum est sal Dixe rat Dominus, neminem posse fieri discipulum suum, nisi renuntiaret omnibus. Unde posset aliquis dicere, quod non sit bonum, esse discipulum Christi, quia non est bonum omnibus renuntiare, ideo ostendit, quod utrumque bonum est, scilicet renuntiare omnibus et discipulum Christi esse, his verbis Bonum est sal id est bonum est omnibus renuntiare et discipulum Christi esse. Sal enim tria facit.
marg.| Primo, terram facit sterilem et ideo salem esse, est omnibus renuntiare. Item sal carnes a corruptione conservat et saporem dat cibis, sic Christi discipulus a corruptione peccati cavere docet et exemplum benefaciendi prebet et ideo salem esse et discipulum Christi esse. Mt. 5.b. Vos estis sal terre, id est condimentum Ecclesie. Augustinus Sicut non est cibus aptus sine sale, ita sermo non est utilis sine documento Apostolice sapientie, Iob. 6.a. Numquid poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum ? quasi dicat: non.
marg.| Ideo Lv. 2.d. Precipitur in omni sacrificio sal offerri. Chrysostomus: Sal carnem tenet, ne putrescat, putridam autem servare non potest.
marg.| {i} Si autem sal etc. id est predicator.
marg.| {k} Evanuerit cupi ditate effluens, vel timore succumbens, vel errore subversus, vel comminatione perterritus, vel prosperis elevatus, vel adversis depressus, vel curiositate seductus, sicut illi, de quibus dicitur Rm. 1.c. Evanuerunt in cogitationibus suis.
marg.| {l} In quo condietur ipsu m sal. Augustinus Si doctor saporem sapientie amiserit, per quem fatuitas eius emendabitur ? quasi dicat: per nullum, quia non recipit correctionem. Eccl. 12.c. Quis medebitur incantatori a serpente percusso ? Sal infatuatum colorem servat, saporem perdit, sic Prelatus infra 17.g. Memores estote uxoris Loth. Vel. In quo condietur Ecclesia, que debet condiri vita et doctrina maiorum.
marg.| {m} Neque in terram etc.   Per terram significantur hic boni, bonis operibus fecundi. Per sterquilinium significantur mali, qui in se inutiles et fetidi sunt, sed tamen aliis prosunt, quos persequendo faciunt fecundos. Vel per sterquilinium peccatores, qui memoria peccati resipiscunt. Est ergo sensus: quod Prelatus, aut predicator, aut etiam doctor infatuatus nec bonis, nec malis est utilis, sed magis inutilis, Ez. 15.a. Fili hominis, quid fiet de ligno vitis ? Ecce igni datum est in escam, utramque partem eius consumpsit ignis. Numquid non utile erit ad opus, etiam cum esset integrum etc.
marg.| {n} Sed foras mittetur id est a dignitate sua deponetur, Is. 22.f. Expellam te de statione tua et de ministerio tuo deponam te. Vel. Foras mittetur id est a consortio electorum excludetur. Apc. ult. c. Foris canes et venefici etc.
marg.| {o} Qui habet aures audiendi quib us verbum Dei percipere possit.
marg.| {p} Audiat Beda., obediendo et faciendo, que didicit. Triplex auditus innuitur hic, scilicet auditus sentiendi, auditus intelligendi, auditus obediendi. Iob. ult. a. Auditu audivi te etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lc. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=57&chapitre=57_14)

Notes :