Capitulum 21

Numérotation du verset Lc. 21,1 

Respiciens autem vidit eos qui mittebant munera sua
in gazophylacium divites.
Numérotation du verset Lc. 21,2 

Vidit autem et quamdam viduam pauperculam mittentem aera minuta duo.
Numérotation du verset Lc. 21,3 

Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua hec pauper plus quam omnes misit.
Numérotation du verset Lc. 21,4 

Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera Dei,
hec autem ex eo quod deest illi omnem victum suum quem habuit misit.
Numérotation du verset Lc. 21,5 

Et quibusdam dicentibus de templo quod lapidibus bonis et donis ornatum1 esset dixit:
1 ornatum Rusch Weber ] exornatum Catena
Numérotation du verset Lc. 21,6 

Hec que videtis venient dies in quibus non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur.
Numérotation du verset Lc. 21,7 

Interrogaverunt autem illum dicentes: Preceptor, quando hec erunt et quod signum cum fieri incipient?
Numérotation du verset Lc. 21,8 

Qui dixit: Videte ne seducamini.
Multi enim venient in nomine meo
dicentes: Quia ego sum
et tempus
appropinquavit. Nolite ergo ire post illos.
Numérotation du verset Lc. 21,9 

Cum autem audieritis
prelia,
seditiones2
2 seditiones Rusch] et praem. Catena Weber
nolite terreri. Oportet enim3 primum hec fieri, sed nondum4 statim finis.
3 enim Rusch] om. Catena Weber |
4 nondum Catena Rusch ] non Weber |
Numérotation du verset Lc. 21,10 

Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem et regnum adversus regnum.
Numérotation du verset Lc. 21,11 

Et5 terremotus magni erunt per loca et pestilentie et fames terroresque de celo
5 Et Catena Rusch ] om. Weber
et signa magna erunt.
Numérotation du verset Lc. 21,12 

Sed ante hec omnia iniicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias trahentes ad reges et presides propter nomen meum.
Numérotation du verset Lc. 21,13 

Continget autem vobis in testimonium.
Numérotation du verset Lc. 21,14 

Ponite ergo in cordibus vestris non premeditari quemadmodum respondeatis.
Numérotation du verset Lc. 21,15 

Ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.
Numérotation du verset Lc. 21,16 

Trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis et morte6 afficient ex vobis.
6 morte Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 21,17 

Et eritis odio omnibus7 propter nomen meum
7 eritis odio - omnibus Li448 Rusch Weber ] inv. Li448@
Numérotation du verset Lc. 21,18 

et capillus de capite vestro non peribit.
Numérotation du verset Lc. 21,19 

In patientia vestra possidebitis animas vestras.
Numérotation du verset Lc. 21,20 

Cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem, tunc scitote quia appropinquavit desolatio eius.
Numérotation du verset Lc. 21,21 

Tunc
qui in Iudea sunt fugiant ad8 montes
8 ad Rusch ] in Catena Weber
et qui in medio eius9 discedant et qui in regionibus non intrent in eam
9 eius Rusch Weber ] + sunt Catena
Numérotation du verset Lc. 21,22 

quia dies ultionis
hi sunt ut impleantur omnia que scripta sunta.
0 Cf. Is. 34, 8.
Numérotation du verset Lc. 21,23 

Ve autem pregnatibus et nutrientibus in illis diebus.
Erit enim pressura magna super10 terram et ira populo huic.
10 super Catena Rusch ] supra Weber
Numérotation du verset Lc. 21,24 

Et cadent in ore gladii et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum.
Numérotation du verset Lc. 21,25 

Et erunt signa in sole et luna
et stellis et in terris
pressura gentium pre confusione sonitus maris et fluctuum.
Numérotation du verset Lc. 21,26 

Arescentibus hominibus pre timore et exspectatione que supervenient universo orbi. Nam virtutes celorum movebuntur.
Numérotation du verset Lc. 21,27 

Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et maiestate.
Numérotation du verset Lc. 21,28 

His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra.
Numérotation du verset Lc. 21,29 

Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam et omnes arbores,
Numérotation du verset Lc. 21,30 

cum producunt iam ex se fructum, scitis quoniam prope est estas11.
11 est estas Rusch Weber Li448] inv. Li448@
Numérotation du verset Lc. 21,31 

Ita et vos cum videritis hec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei.
Numérotation du verset Lc. 21,32 

Amen dico vobis,
quia12 non preteribit
12 quia Li448 Rusch Weber] quoniam Li448@
generatio hec donec omnia fiant.
Numérotation du verset Lc. 21,33 

Celum
et terra transibunt,
verba autem mea non transibunt13.
13 transibunt Rusch ] transient Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 21,34 

Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrietate et curis huius vite et
superveniat in vos repentina dies illa.
Numérotation du verset Lc. 21,35 

Tamquam laqueus enim superveniet
in omnes qui sedent super faciem omnis terre.
Numérotation du verset Lc. 21,36 

Vigilate itaque omni tempore orantes,
ut digni habeamini fugere ista omnia que futura sunt et stare ante Filium hominis.
Numérotation du verset Lc. 21,37 

Erat autem diebus docens in templo, noctibus vero exiens morabatur in monte qui vocatur Oliveti.
Numérotation du verset Lc. 21,38 

Et omnis populus manicabat
ad eum in templo audire eum.

Capitulum 21

Numérotation du verset Lc. 21,1 
marg.| Respiciens autem vidit etc. sup. probavit Dominus auctoritate David se esse Deum et non purum hominem: Nunc ostendit idem per effectum scientie, qua cognovit corda et intentiones offerentium in templo. Dividitur autem hoc capitulum in tres partes.
marg.| In prima ponitur vidue pauperis commendatio, per quam Ecclesia de gentibus figuratur. In secunda predicitur civitatis et templi Hierusalem pariter et mundi eversio et signa precedentia communiter assignantur ibid. ibi Et quibusdam dicentibus In t ertia monet discipulos suos Dominus esse attentos contra mala imminentia, ibi:  Attendite autem vobis etc. Dicit ergo:
marg.| {b} Respiciens autem Iesus, vidit eos, qui mittebant munera sua in gazophylacium divites Dici tur autem gazophylacium arca foramen desuper habens, in quam templi donaria mittebantur, que 3Rg. 16.d. dicitur Musach sabbati. Mt. 27.a. dicitur Corbona. 4Rg. 12.b. dicitur gazophylacium. Item gazophylacium dicitur porticus, in qua erat arca illa. Unde Io. 8.c. Hec locutus est Iesus in gazophylacio, docens in templo. Et dicitur gazophylacium a Gazis, id est divitiis et phylaxe, quod est servare.
marg.| Item domus Levitarum et Sacerdotum iuxta templum in superiori parte ad Orientem dicebantur gazophylacia. Ez. 42.b. Item locus, ubi referebantur decime. Nehem. 10.d.
marg.| Moraliter autem gazophylacium Dei, est manus pauperis, vel Dei memoria, in qua omnium merita reponuntur in fine remuneranda. In hoc gazophylacium quidquid posueris, centuplum invenies. Iuxta illud Mt. 19.d. Omnis, qui reliquerit domum, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam eternam possidebit Gn. 26.c. Seminavit Isaac in terra illa et invenit in ipso anno centuplum. Modo pauci volunt seminare in hac terra, quasi sit sterilis. Unde conqueritur Dominus Ier. 2.f. Numquid solitudo factus sum Israeli, aut terra serotina.
marg.| {c} Vidit autem et quandam viduam pauperculam mittentem era minuta duo quas i erea minuta et erit minuta substantivum, vel erea minuta, id est minima erea, ut sit era substantivum, quia utrumlibet potest esse substantivum.
marg.| {d} Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua hec pauper plus quam omnes misit adve rbialiter, id est copiosius, id est ex maiori affectu, igitur plus in merito, vel plus proportione residui et sic nominaliter.
marg.| {e} Nam non est casuale, sed ostensivum, quod scilicet illa totum suum misit.
marg.| {e} Nam omnes hi ex abundanti sibi miserunt in munera {6. 253rb} Dei, hec autem ex eo quod deest illi id est quamvis deest illi: Et est forte idioma Hebreum.
marg.| {f} Omnem victum suum, quem habuit, misit Chrysostomus Nullus dicat: Non possum facere. Potes. Non es vidua illa pauperior, non es Petro et Ioanne rusticior. Et sup. Talenta sunt uniuscuiusque virtus, sive preeminentia, sive in pecunia, sive in doctrina, sive in qualicumque tali negotiatione. Et infra. Nihil ita est Deo amicum sicut ad communem utilitatem vivere. Item Chrysostomus: Dominus ait: Nondum dedisti quantum illa, que duos obolos submisit, neque dimidium. Hieronymus Non quantum, sed ex quanto desiderio dederis, considerat Deus. Gn. 4.a. Respexit Deus ad Abel et ad munera eius. Tb. 4.b. Si multum tibi fuerit etc. Eccl. 7.a. Ne dicas, in multitudine munerum meorum respicit Deus etc. Dt. 32.e. Nonne hec condita sunt apud me etc. Glossa In iudicio proferenda. Iob. 14.d. Signasti quasi in sacculo delicta mea.
Numérotation du verset Lc. 21,moraliter 
marg.| Vidua est anima mundo quondam sociata per amorem, modo separata ab eo per contemptum: Et celebratum est divortium inter ipsos a summo Pontifice, id est Christo et iam quasi mortuum sibi reputat, ut Paulus. Gal. 6.d. Mihi mundus crucifixus est et ego mundo. De hac vidua dicit Iob. 24.d. Pavit sterilem et que non parit, id est carnem et vidue non benefecit, id est anime. Sir. 35.c. Nonne lacrime vidue ad maxillam eius descendunt et exclamatio eius super deducentem eas, id est super eum, qui pascit sterilem et ipsi non benefacit.
marg.| Duo minuta, que ista vidua mittit in gazophylacium Dei, sunt affectus compassionis et effectus miserationis. Vel verbum et datum, que debentur pauperibus et aliquando plus valet bonum verbum, quam magnum datum. Eccl. 18.b. Nonne ardorem etc. Nonne ecce verbum etc. Eccl. 4.a. Declina pauperi sine tristitia aurem tuam et redde debitum et responde illi pacifice. Hec dicuntur minuta, si in humilitate sunt facta et tunc Deo sunt accepta et magna reputata. Unde sequitur.
marg.| {d} Vere dico vobis, quia vidua hec etc.] $mystice
marg.| ] Vidua est Ecclesia, cuius maritus, id est Christus adhuc peregrinatur in celo. De qua dicitur in Ps. 131. Viduam eius benedicens benedicam. Et Iob. 29.b. Cor vidue consolatus sum. Duo minuta, que ipsa ponit in gazophylacium, sunt fides et operatio. Vel Dei et proximi gemina dilectio, que consideratione sui minuta sunt, sed in conspectu Dei magna sunt.
marg.| Ideo dicitur Mt. 6.a. Nesciat sinistra tua etc. Alioquin Dominus non videt. Martinus dedit dimidiam clamydem et Dominus totam vestem sibi datam refert dicens: Martinus adhuc cathecumenus hac me veste contexit. Mysterium satis patet in Glossa Sequitur.
marg.| {g} Et quibusdam dicentibus etc.  Secu nda pars, in qua post oblationem et commendationem vidue, in qua Ecclesia gentium designatur, supponitur templi destructio futura, per quod Synagoge reprobatio figuratur, sicut patet in Glossa Et hoc est. Et quibusdam dicentibus de templo, quod bonis lapidibus et donis orantum esset, dixit: Hec, que videtis supple, destruentur. 2Cor. 4.d. Hec, que videntur temporalia sunt, que autem non videntur, eterna sunt. Vel sic.
marg.| Δ Hec, que
marg.| {g} Et quibusdam dicentibus etc.  Mora liter autem destructio templi, religionis et Ecclesie desolatio et deiectio est, que iam pro magna parte destructa est: Non quoad lapidum et reddituum multiplicationem, sed quoad morum sanctitatem et fidei devotionem. Unde Chrysostomus: Edificium quidem templi stat, sanctitas autem cecidit. Sed templum hominum edificium lapidum est, templum Dei congregatio electorum est. Unde 1Cor. 3.d. Templum Dei sanctum est, quod estis vos.
marg.| Et quia hodie Prelati et clerici fere omnes plus curant de lapidibus, quam de animarum edificatione, ideo in brevi Ecclesia destruetur. Unde Mi. 3.d. Sion quasi ager arabitur et Hierusalem in acervum lapidum erit. Et hoc est, quod dicitur: Et quibusdam dicentibus   *   de templo
marg.| marg.| {6. 253va} Δ
marg.| {a} Hec, que videtis, venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur Glossa De signis docet, de tempore non putat intimandum. Act. 1.a. Non est vestrum nosse tempora etc. Sic construe. Venient dies, in quibus non relinquetur lapis super lapidem supple de omnibus his que vos hic videtis etc. Quadragesimo secundo anno post Passionem Domini factum est hoc a Romanis.
marg.| *   de templo, quod bonis lapidibus et donis ornatum esset In h is duobus commendatur ornamentum Ecclesie, scilicet magnitudine lapidum et multitudine reddituum. Unde ille bonus Prelatus dicitur: qui bene scit edificare et redditus multiplicare et ideo non iam eligentur episcopi, vel Abbates, sed latomi et negotiatores. Contra latomos prelatos dicitur Ier. 22.d. Ve, qui edificat domum suam non in iustitia, sed in iniustitia, quia panem pauperum mutat in lapides. Hi sunt peiores diabolo, qui dixit Domino: Dic, ut lapides isti panes fiant. Mt. 4.a. Contra negotiatores, dicitur 2Tim. 2.a. Nemo militans Deo etc. Ps. 70. Quoniam non cognovi negotiationem, introibo in potentias Domini, id est in prelationes. Sed certe modo dicitur: Nihil scit de bonis secularibus, ideo non esset bonus Prelatus. Et de hoc conqueritur Dominus. Ose. 11.d. Circumdedit me Ephraim in negotiatione sua et in dolo domus Israel. Ornamenta vero Ecclesie, quibus multiplicandis et custodiendis deberent intendere Prelati, sunt morum honestas, fidei puritas, orationis devotio, hospitalitas, doctrina, confessio et huiusmodi. Lapides vero sunt bone persone et religiose, quas non solum querere, sed etiam magno pretio emere deberent Prelati, ut eas possent in suis Ecclesiis collocare. 1Pt. 2.a. Ipsi tamquam lapides vivi superedificamini in domos spirituales. Apc. 21.e. Fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata et singule porte erant ex singulis margaritis. Porte sunt Prelati, margarite virtutes.
marg.| {a} Non relinquetur domus etc.  Ruin am turrium et Palatiorum Clericorum minatur Dominus, quod et olim per prophetas predixerat. Amos 3.d. Percutiam domum hiemalem etc. Is. 2.c. Dies Domini super omnes colles elevatos. Sequitur.
marg.| {b} Interrogaverunt autem illum, dicentes: Preceptor, quando etc. Beda. Quia laudantibus edificationes templi predixerat omnia destruenda, discipuli, sicut Marcus ait 13.a. scilicet Petrus et Iacobus et Ioannes et Andreas separatim querunt tempus et signa predicte destructionis Hierusalem et secundum Mt. 24.b. signa ultimi adventus ad iudicium. Dominus autem signa exponens, de tempore ambiguos reliquit, quia novit idipsum expedire eis.
marg.| Sed quia noverat ante eversionem supervenire in Ecclesia Pseudo, qui falso dogmatizarent et errores in Ecclesia disseminarent, predicantes diem iudicii imminere, ideo premonet et premunit Dominus Apostolos, ut sibi precaveant, ne falsis errorum dogmatibus acquiescant, quia primo precedent signa, que ponuntur. Hoc est, quod dicitur.
marg.| {c} Preceptor, quando hec erunt et quod signum, cum fieri incipient ? 1Cor . 1.d. Iudei signa petunt et Greci sapientiam. Quasi discipuli non solum signum destructionis templi, sed et consummationis seculi quesierunt, ut dicitur Mt. 24.a. Sciebant enim, quod tunc fieret omnibus plena remuneratio. Unde Chrysostomus Omnibus laborantibus dulcis est finis: Viator libenter interrogat, ubi est mansio, mercenarius frequenter computat, quando annus completur, agricola semper tempora messis exspectat, mulier pregnans semper de decimo mense cogitat, sic et servi Dei libenter de consummatione requirunt, quia ubi est thesaurus tuus, ibi et cor tuum. Mt. 6.c. Iob. 7.a. Sicut cervus desiderat umbram etc. Sed de malis et otiosis dicitur Amos quinto c. Ve desiderantibus diem Domini, ad quid etc.
marg.| {d} Qui dixit: Videte ne seducamini id est ne quis persuadeat, quasi hec mox sint futura. Chrysostomus Duo respondet, de futuro premonet quasi prescius Deus, de presenti monet quasi benignus magister. Mc. 13.a. Videte, ne quis vos seducat. {6. 253vb} 2Th. 2.a. Ne quis vos seducat, quoniam nisi venerit discessio.
marg.| {e} Multi enim ante completionem horum.
marg.| {f} Venient in nomine meo, dicentes: quia ego sum Chri stus supple.
marg.| {g} Et dice ntes: quia tempus iudicii, vel libertatis et pacis.
marg.| {h} Appropinquavit quas i iam prope est 1Io. 4.a. Multi Pseudoprophete exierunt in mundum. Sap. 4.a. Multigena impiorum multitudo non erit utilis. Imminente excidio civitatis et etiam tempore Apostolorum multi fuerunt heretici et Pseudo, qui dixerunt se esse Christos et tempus libertatis ad diem Domini appropinquare et multas alias falsitates. Contra quos disputat Apostolus 2. Thes. 2. Quorum primus, id est maximus fuit Simon Magus, qui dicebat et in suis voluminibus reliquit scriptum, ut dicit Hieronymus: Ego sum speciosus, ego sum paracletus, ego sum omnipotens, ego Dei omnia, ego sum sermo Dei. Unde Act. 8.b. Vir quidam, nomine Simon, dicens se esse aliquem magnum, cui auscultabunt omnes a minimo usque ad maximum, dicentes: hic est virtus Dei, que vocatur magna, sicut Apostolus dicebat Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. 1Cor. 1.d. Refert etiam Iosephus alium Simonem fuisse in campis Iezrael, qui predicabat se esse Christum et in proximo liberaturum Iudeam a tributo Romanorum. Legitur etiam, quod cum essent filii Herodis Rome et ibi disceptarent de regno, erant quatuor in Iudea, quorum unusquisque se esse Christum predicabat. Sic circa finem mundi erunt multi heretici: Multi dico et numero hominum et numero heresum, plurimos seducentes, quorum princeps erit antichristus, sicut Simon primus fuit in primitiva Ecclesia. Unde in catalogo heresum primo ponitur simonia heresis. Sed quare imminente excidio civitatis et mundi pullulant hereses. Chrysostomus: Quando domus incendio corrumpitur, omnes latrones surgunt et irruunt, ut rapiant, sic quando casus Iudeorum specialiter, vel Christianorum generaliter fieri cepit, omnes demones insurrexerunt per ministros suos querentes, qui perdant. Unde Ps. 103. Posuisti tenebras et facta est nox, in ipsa pertransibunt omnes bestie silve. Item homo circa mortem phantasias videt, sic et mundus in exitu suo multos patietur errores.
marg.| {i} Nolite ergo ire post illos id est acquiescere illis. Tamen multi abibunt post illos. Unde Mc. 13.a. Multi venient in nomine meo et seducent multos. Simon enim multos seducit: Pauci enim hodie sunt beneficiati nisi per Simonem. Quia vel prece carnali, vel servitio temporali, vel intuitu sanguinis, vel timore Principis, vel spe temporalis emolumenti. Item Antichristus multos seducit, id est amor dignitatum Christo contrarius. Christus enim quesitus ad regnum fugit, Io. 6.b. Quesitus ad Crucem et mortem se obtulit, Io. 18.b. Ambitiosus e contrario Christus in una persona duas vel tres naturas habuit, ambitio in una substantia plures congerit personatus, 1Io. 2.c. Nunc Antichristi multi sunt.
marg.| {k} Cum autem etc. Beda. Hec ad litteram a Passione Domini in Iudea abundaverunt, quibus ne territi Apostoli Hierusalem et Iudeam deserant, admonentur, quia non statim finis, sed post quadragintaduos annos. Chrysostomus Non potest esse signum, quod semper fuit in usu: Nam bella hec corporalia semper fuerunt et erunt, loquitur carnaliter de bello Iudaico, spiritualiter autem de bellis Hereticorum in fine. Dicit ergo:
marg.| {k} Cum autem ante excidium.
marg.| {l} Audieritis prelia que ad hostes.
marg.| {m} Et seditiones que ad cives.
marg.| {n} Nolite terreri quas i ne propter ista de Iudea aufugiatis per quadragintaduos annos predicaturi.
marg.| {o} Oportet enim etc.  Amb. De signis docet, de tempore non putat intimandum, Mt. 18.a. Necesse est, ut veniant scandala.
marg.| {p} Sed nondum statim finis id est finalis eversio Iudee.
marg.| {k} Cum audieritis etc.  Duo genera tentationum tangit hic Dominus. Bella sunt ad exteros hostes, seditiones {6. 254ra} ad domesticos cives. Hostes exteri sunt heretici, cives domestici sunt falsi Christiani. Illi fidem, isti mores impugnant: Signanter autem dicit: Cum audieritis non videritis, aut senseritis. Auditus enim preliorum non multum terret, aut ledit et Sancti sine terrore et lesione suscipiunt, sive sustinent tentationes. Unde Chrysostomus In auditione seu corporalium, seu spiritualium preliorum impetrabiles manent, quia ea, que fiunt in mundo, non possunt nocere eis, qui sunt extra mundum: Sicut qui est in tabernaculo, sonum quidem tempestatis audit, ipse autem flatum non sentit. Hoc est quod dicitur: Prv. 28.a. Fugit impius nemine persequente, iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit, Mt. 10.d. Nolite timere eos, qui corpus occidunt etc. Infra 12.d. Nolite timere pusillus grex. Prv. 12.c. Non contristabit iustum quicquid ei acciderit. Sequitur.
marg.| {a} Tunc dicebat illis: Surget gens contra gentem etc.  Sign a ponit communia destructionis Hierusalem et consummationis seculi: quorum alia sunt de celo, alia e terra, alia ab elementis, alia ab hominibus. Verbi gratia: Surget gens contra gentem Ecce signum ab hominibus. Et terremotus magni erunt Ecce signum a terra. Pestilentie et fames Ecce signum ab elementis: Terroresque de celo Hec omnia finem seculi precedent et destructionem Hierusalem precesserunt. Unde dicit Iosephus, quod imminente destructione Hierusalem, stella similis gladio per annum pependit super Hierusalem et currus et equites armati in aere pugnantes et vitula inter manus immolantis peperit agnum. De huiusmodi etiam portentis legitur 2Mcc. 5.a. Dicit autem Chrysostomus: quod non sunt omnia hec signa ad manifestationem. Nam bella corporalia semper fuerunt et fames et terremotus. Nec potest esse signum rei future, quod semper est in usu, sed quod novum fit, illud dicitur signum. Sicut ergo fuit Hierusalem corporalis, que iam expugnata est, sic est et altera spiritualis, id est Ecclesia Christi, que tentatur quotidie et in fine tentabitur. Unde signa, que Dominus dicit, sunt spiritualiter intelligenda et carnaliter. Ergo ad utrumque porrige mentem qui audis. Dicit ergo:
marg.| {b} Surget gens contra gentem laic i contra clericos, canonici contra canonicos, Is. 3.a. Corruet populus, vir ad virum, unusquisque ad proximum suum, tumultuabitur puer contra senem, ignobilis contra nobilem. Item Is. 9.d. Unusquisque carnem brachii sui vorabit, Manasses Ephraim etc.
marg.| {c} Et regnum adversus regnum id est Ecclesia contra Ecclesiam, vel claustrum adversus claustrum. Is. 19.a. Concurrere faciam Egyptios adversus Egyptios et pugnabit vir contra fratrem suum et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum, Za. 8.b. Divisi omnes homines, unumquemque contra proximum suum. Os. 10.a. Divisum est cor eorum etc. supra 11. Omne regnum in se divisum desolabitur etc.
marg.| {d} Et terremotus Is. 24.d. Agitatione agitabitur terra, sicut ebrius, voment enim peccatores.
marg.| {e} Magni erunt per loca Gregorius. Prius corda hominum et post elementa turbantur, ut cum rerum ordo confunditur, ex qua re tribulatio veniat, monstretur. Terre commotio est a vera fide separatio, vel a bonis moribus alienatio. Primum est in hereticis, secundum in hypocritis. Vel certe terre commotio est Ecclesie perturbatio, que fit per advocatos, qui pacem Ecclesie turbant. Eccl. 28.b. Lingua tertia multos commovit et dispersit illos de gente in gentem. Et infra c. Qui respicit illam, non habebit requiem, nec habebit amicum, in quo requiescat, 2. Paralipom. 15.b. Non erit pax egrediendi, vel ingrediendi, sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum: Pugnabit enim gens contra gentem et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabit eos in omni angustia, vos autem confortamini et non dissolvantur manus vestre: erit enim merces operi vestro. Apc. 8.b. Accepit Angelus thuribulum et implevit illud de igne altaris et misit in terram et facta sunt tonitrua et voces et fulgura et terremotus magnus. Quatuor autem sunt, que turbant Ecclesiam Dei modo. Heretici, {6. 254rb} schismatici, hypocrite, advocati, Prv. 30.c. Per tria movetur terra et quartum, quod sustinere non potest: Per servum, cum repugnaverit, per stultum, cum saturatus fuerit cibo, per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta et per ancillam, cum fuerit heres domine sue.
marg.| {f} Et pestilentie id est mali exempli pernicies et erroris pestifera predicatio. Ez. 5.d. Famem congregabo super vos et conteram in vobis baculum panis et immittam in vobis famem et bestias pessimas usque ad internecionem et pestilentia et sanguis transibunt per te.
marg.| {g} Et fames audi endi verbum Dei, Amos 8.d. Mittam famem in terram, non famem panis etc.
marg.| {h} Terroresque de celo unde deberet esse consolatio. Ecce omnia elementa quasi in ultionem auctoris sui consurgunt, Sap. 5.d. Pugnabit pro eo orbis terrarum. Sap. 16.c. vindex enim est orbis iustorum.
marg.| {i} Et signa magna erunt Glossa Constat hec omnia contigisse tempore Iudaice seditionis ante ultimam Provincie eversionem. Hec Glossa innuit ea, que dicta sunt ad litteram, fuisse post Passionem Domini, que etiam erunt ante consummationem seculi. Chrysostomus Quomodo facta est fames verbi in Christiano populo, quo modo comprehenderunt eos pestilentie vitiorum, quanti facti sunt terremotus turbationum. Et infra. Gens, quibus odio sunt patres nostri, hereses sunt. Et infra. Alii dicunt, se neque manducare, neque bibere, sed pendere in aere, alii vestiti ciliciis, circumdati catenis, socia sibi demonia commoventes et quia gratiam Dei non habent, patrocinio demonum commendantur.
marg.| Et infra. Quem ex parte non moveat Antichristus faciens opera Christi et antichristiani officia explentes Christianorum, hec sursum sunt signa, id est   in eis, qui sunt sursum, id est   supra alios. Surget gens contra gentem etc. Glossa Gregorii: Horum alia e celo etc. Gregorius. Omnia, que ad usum vite presentis accipimus, vertimus ad culpam, tranquillitatem humane pacis in vanam securitatem, peregrinationem terre pro habitatione dileximus patrie, salutem corporum redigimus in usum vitiorum, ubertatis abundantiam non ad necessitatem carnis, sed ad perversitatem intorsimus voluptatis, serenitatem aeris cogimus nobis servire ad amorem delectationis terrene.
marg.| Iure igitur nos omnia feriunt, que simul subiecta vitiis nostris serviebant, ut quot in mundo habuimus gaudia, tot postmodum sentiamus tormenta. Sap. 16.d. Omnis creatura tibi factori deserviens exardescit in tormentum adversus iniustos etc. infra. Ecce perturbatio hominum, quia abusi sunt pace. Gn. 16.d. Hic erit ferus, manus eius contra omnes. Ecce respectus ire desuper, quia in hoc ostendetur Deus iratus, quod movebit terram, que naturaliter est immobilis. Pestilentie, inequalitas corporum, pestis est morbus late pervagans, omnes involvens, quasi a pastu nocivo herbe. Ecce inequalitas aeris. Sed nonne ex inequalitate aeris proveniunt pestes, quare ergo sic distinguit. Solutio, quia sepe a diabolo veniunt. Na. 3.a. Ve civitas sanguinum. Glossa Quandoque in morbo corporis flagellum diaboli sentitur. Immittitur enim aliquando, non a natura elementorum, sed a diabolo percutiente, vel regius morbus, vel hydropisis, vel labor calculi et huiusmodi. Sequitur.
marg.| {k} Sed ante hec omnia Pred ixit Dominus signa precedentia eversionem Iudee, hic ostendit causam, scilicet quia post mortem suam precones nominis sui impia crudelitate vexabunt. Et hoc est sed ante hec omnia iniicient vobis manus suas et persequentur tradentes in Synagogas et custodias et ideo vos beati. 1Pt. 3.c. Quis est, qui vobis noceat, si boni emulatores fueritis, sed quid patimini propter iustitiam, beati Mt. 5.a. Beati estis, cum vos oderint homines et persecuti vos fuerint. Sed non omnibus datum est hoc, scilicet pro Christo pati persecutionem. Phil. 1. vobis datum est pro Christo etc.
marg.| {l} Trahentes ad reges et presides propter nomen tuum Mt. 10.c. Tradet frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos afficient et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum, quod predicatis. Et quod est illud nomen, quod predicatis. Gn. 32.g. {6. 254va} Cur queris nomen meum, quod est mirabile: Est enim Tetragrammaton.
marg.| {a} Continget autem vobis in testimonium Quas i vos sustinebitis huiusmodi pressuras, sed idipsum vobis erit in testimonium damnationis eorum et exemplum bonorum. Damnationis inquam illorum, qui vos persequuntur, vel eorum, qui vos audire noluerunt, vel videntes imitari noluerunt. Afflictio enim iustorum, ut dicit Gregorius., bonis est in adiutorium, malis in testimonium, ut inde reprobi sine excusatione pereant, unde exemplum bene vivendi capiunt electi, Za. 3.c. Audi, sacerdos magne, tu et amatores tui, qui tecum sunt, quia viri portendentes vos estis. Vel. Continget vobis in testimonium id est propter testimonium veritatis, vel in testimonium mee caritatis et vestre obedientie et solicitudinis, qui misi vos ad ipsos vocandos et noluerunt venire. Ier. 7.f. Misi ad vos omnes servos meos Prophetas per diem consurgens diluculo et mittens et non audierunt me.
marg.| {b} Ponite ergo in cordibus vestris, non premeditari, quemadmodum respondeatis id est qualiter, utrum ornate, vel inornate, ne videamini testes subordinati a sensu carnis, vel mundi, 1Cor. 2.a. Sermo meus et predicatio mea non in persuasibilibus humane sapientie verbis, sed in ostensione Spiritus etc. Contra hoc, quod hic dicitur Is. 45.d. Annuntiate et venite et consiliamini simul. Glossa Ut omnes per mundum euntes, idem annuntietis. Ex. 4.c. Ego ero in ore tuo. Unde sequitur hic.
marg.| {c} Ego enim dabo vobis os id est verba Is. 45.d. Ego sum, qui loquor iustitiam etc. Mal. 10.c. Dabitur enim vobis in illa hora, quid loquamini, non enim etc. Beda. Nolite terreri, vos ad certamen acceditis, sed ego prelior, vos editis verba, sed ego sum, qui loquor, Ex. 14.d. Dominus pugnabit pro vobis et vos tacebitis. Et sicut organum modulationem emittit, secundum quod temperatur ab artifice, sic predicator loquitur, secundum quod temperatur a Christo, Is. 16.d. Venter meus ad Moab quasi cithara sonabit, que non sonat nisi secundum quod temperatur.
marg.| {d} Et sapientiam ut s apientia cordis os regat et doceat et os sapientiam cordis aliis manifestet et communicet, Eccl. 21.c. Os sapientis etc.
marg.| {e} Cui non poterunt resistere verb eribus.
marg.| {f} Et contradicere verb is Omnes adversarii vestri Multi sunt adversarii vere predicationis verbi Dei, maxime autem detractores et luxuriosi. De primis Prv. 9.b. Noli arguere derisorem, ne oderit te. Ibidem: Qui erudit derisorem, ipse sibi iniuriam facit. De aliis Sir. 21.c. Audivit luxuriosus et displicebit illi et proiiciet illud post dorsum suum. De utrisque Mt. 7.a.a Nolite sanctum dare canibus etc.
a Mt. 7, 6.
marg.| {g} Trademini autem a parentibus et fratribus et cognatis et amicis Qui deberent iuvare et defendere. Hoc autem subditur ad exaggerationem pressurarum. Molestius est enim ab eo supplicium pati, a quo debuit accipere beneficium. Unde maior erit dolor, quam si extranei hoc facerent. Ps. 54. Si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique etc. Tu vero homo unanimis etc. Beda. Maius tormentum est, cum aliquis ab illis patitur, de quibus presumebat, id est bene sperabat, quia cum damno corporis mala patitur amisse caritatis, id est preter damnum corporis, quod sustinet, dolet de amissa dilectione consanguineorum. Mi. 7.a. Omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum venatur ad mortem etc. Et infra. Nolite credere amico etc. Ier. 9.b. Omnis frater supplantans supplantabit et omnis amicus fraudulenter incedet. Sed quomodo est amicus, si fraudulenter incedet, aut quomodo fraudulenter incedit, si est amicus ? Respondeo. Ecclesiast. 6.b. Est amicus socius mense et non permanebit in die tribulationis.
marg.| {6. 254vb}{g} Et morte afficient ex vobis Glossa Quosdam. Chrysostomus: Facientes persecutiones, quomodo hec legere non erubescunt ?
marg.| {i} Et eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum ]   Homi nibus, id est humanum sapientibus. Omnes amatores mundi odiunt Christum et servos eius, quia predicant contemptum mundi Iac. 4.a. Quicumque voluerit esse amicus huius mundi, inimicus Dei constituitur. Chrysostomus Mira virtus Christi et fortitudo Apostolorum a gentibus habebantur odio, ut Iudei, a Cesare abigebantur, ut seditiosi, a Iudeis lapidabantur, ut legis inimici, contra Apostolos omnes preliabantur, Princeps, dux, idiota, plebs, infinita millia Iudeorum tunc ceperunt Romani et duodecim viros inermes non superaverunt. Duo sunt necessaria docenti, ut fide sit dignus, scilicet ut diligatur ab his, quos docet et ut tempus sit liberum a tumultu, omnia autem tunc contraria fuerunt.
marg.| {k} Et capillus de capite vestro non peribit id est quelibet particula, que erit de veritate humane nature: Et est probatio quasi a minori.
marg.| Vel aliter potest exponi et erit metaphora. Capillus de capite vestro non peribit Quia dura sunt, que dixerat de afflictione, ideo hic subdit gaudium de resurrectione, quando fiet plena remuneratio. Est ergo sensus.   Capillus etc.  quas i non solum facta vestra et dicta Deus remunerabit, sed nec modica cogitatio in vobis irremunerata remanebit, unde Ps. 75. Reliquie cogitationis diem festum agent tibi, id est modice cogitationes, ut dicantur reliquie a modicitate, non a paucitate.
marg.| {l} In patientia vestra possidebitis animas vestras quasi dicat: hec predicta sustinebitis, sed in his: id est inter hec maxima patientia opus est. Unde in omnibus habete patientiam, quia in ea.
marg.| {m} Possidebitis animas vestras id est eritis Domini et possessores animarum vestrarum, ut si anime vestre passiones abhorreant, tamen eas rationis arbitrio regatis et ad patiendum inducatis, Rm. 2.c. Testimonium reddente illis conscientia. Contra Glossa In illa die cogitationes accusabunt animas, vel defendent. Non utique ille cogitationes, que tunc erunt, sed que nunc sunt. Nota, due virtutes maxime sunt necessarie predicatoribus, scilicet sapientia et patientia. Nam per sapientiam respondetur verbis, per patientiam verberibus. In his duobus interrogantur predicatores, sicut et ipse Dominus. Sap. 2.d. Contumelia et tormento interrogemus eum: sic et tu. He enim sunt due ale, que date sunt mulieri, id est Ecclesie, ut fugeret in desertum a facie draconis. Apc. 13.d. Verumtamen, quia patientia radix est et omnium virtutum custos, etiam sapientie. Unde Prv. 19.b. Doctrina viri per patientiam noscitur: Ideo de ipsa dicit Glossa Gregorii. Patientia est radix et custos omnium virtutum. Contra: Immo fides, vel humilitas. Solutio. Radix prima pars arboris est et infima et arborem firmam tenet, ne cadat. Fides prima, humilitas secunda, patientia tertia.
marg.| {l} In patientia vestra possidebitis animas vestras id est custodietis. Prv.
marg.| {e}. 15.d. Qui acquiescit increpationibus, possessor est cordis.
marg.| Gregorius. Dum nobisipsis dominari discimus, hoc ipsum incipimus possidere, quod sumus. Prv. 16.d. Melior est patiens viro sorti et qui dominatur animo suo expugnatore urbium.
marg.| Gregorius. Vera patientia est, que ipsum amat, quem portat: Nam tolerare et odisse, non est virtus, sed velamen furoris.
marg.| Quantum lata mens fuerit per amorem, tantum erit et patiens per longanimitatem. Tantum portat quisque proximum, quantum amat ipsum.
marg.| Hieronymus: Tripliciter exercetur patientia. A proximo enim sustinemus persecutiones, damna et contumelias: Ab adversario, tentamenta: A Domino autem flagella. Sine ferro esse martyres possumus, si patientiam in animo servamus. Sequitur.
marg.| {6. 255ra}{a} Cum autem etc.  Hucu sque dixit Dominus, que futura erant Hierusalem per quadraginta duos annos a sua Passione: Hic autem finalem desolationem, que facta est per Romanos, exponit, dicens: Cum autem videritis circumdari ab exercitu Hierusalem id est cum videritis Hierusalem obsessam.
marg.| {c} Tunc scitote, quia appropinquabit desolatio eius id est instat eversio eius.
marg.| {d} Tunc id est in proximo tempore ante obsidionem, dum adhuc fugere licebit, quia primo transiit Romanus exercitus per Iudeam et civitates multas evertit.
marg.| {e} Qui in Iudea sunt, fugiant ad montes quas i non veniant in Hierusalem.
marg.| {g} Et qui in medio eius sunt discedant et qui in regionibus, non intrent in eam Hieronymus ad litteram tanta fuit urbis obsidio et tam arcta, quod nulli erat licitum intrare, vel exire de civitate.
marg.| {h} Quia dies ultionis sang uinis Domini.
marg.| {i} Hi sunt, ut impleantur omnia que inde scripta sunt Mt. 5.b. Iota unum aut unus apex non preteribit a lege, donec omnia fiant. Beda. Ecclesiastica historia narrat, Christianos, qui in Iudea erant, imminente excidio ab Angelo monitos fuisse et trans Iordanem in civitate Pella, donec desolatio Iudee impleretur, habitasse.
marg.| Hec omnia
Numérotation du verset Lc. 21,mystice 
marg.| intelliguntur de Ecclesia, que pro magna parte destruitur per Romanos. Unde et Petrus ad Clementem, abominationem desolationis exponit exercitum Romanorum, ut dicit Chrysostomus sup. Mt. 24. Dicit ergo.
marg.| {a} Cum autem videritis circumdari ab exercitu Roma norum.
marg.| {b} Hierusalem id est Ecclesiam, que modo circumdata est a pueris Romanorum. Iam enim fere in omni Ecclesia sunt Romani constituti Canonici et non solum Romani, quod tolerabile est, sed pueri Romanorum, quod execrabile est.
marg.| {c} Tunc scitote, quia appropinquavit desolatio eius id est Ecclesie. Nihil enim adeo destruit Ecclesiam Dei, sicut quod pueri in Ecclesiis dominantur. Is. 3.e. Ecce Dominus dominator exercitium auferet a Hierusalem et a Iuda validum et fortem et robur panis et omne robur aque et fortem etc.
marg.| {d} Tunc qui in Iudea sunt id est in Ecclesia, ubi est confessio veritatis.
marg.| {f} Fugiant ad montes id est ad claustra, ut ibi salventur latentes. Gn. 16.d. Non stes in omni circa regione, sed in monte salvum te fac. Is. 2.a. Venite, ascendamus ad montem Dei Horeb et ad domum Dei Iacob, id est luctatorum.
marg.| {g} Quia dies ultionis Is. 34.b. Victima Domini in Bosra et interfectio magna in terra Edom, quia dies ultionis Domini annus retributionis iudicii Sion, id est Ecclesie.
marg.| {k} Ve autem pregnantibus et nutrientibus in illis diebus De s ignis, que precesserunt eversionem Hierusalem, quedam exposuit Dominus et ultimo posuit evidenter iudicium destructionis, scilicet obsidionem: adhuc prosequitur de obsidione, dicens: quia tempore obsidionis erit ve pregnantibus, id est in utero habentibus et nutrientibus parvulos iam natos, quia pre sarcina filiorum fugere non poterunt et capientur. Vel per pregnantes et nutrientes intellige quoslibet habentes quelibet fuge impedimenta, ut sit sensus: Ve erit illi, qui aliqua impedimenta habebit, ne fugere possit. Littera patet.
Numérotation du verset Lc. 21,mystice 
marg.| ] autem.
marg.| {k} Ve pregnantibus et nutrientibus in illis diebus id est mortis, vel iudicii tempore propinquante. Pregnantes autem sunt omnes terrenas divitias concupiscentes et nondum habentes, cum autem pepererint, id est habuerint, adiiciunt lac, ut crescat. Amos 1.d. Super tribus sceleribus filiorum Ammon etc. Augustinus de verbis Domini. Quando concupiscit quis rem alienam, anima sua quasi concepisse videtur, quam rem si per aliquam nequitiam potuerit obtinere, quasi natum filium osculari et nutrire cognoscitur. Vis concupiscendo {6. 255rb} impregnari ? Concupisce vitam eternam et intus erit parvulus tuus.
marg.| Item pregnantes sunt pondere peccatorum graves superbia turgentes. Item propositum bonum habentes, sed nondum perficientes. De quibus Is. 37.a. Filii venerunt usque ad partum et virtus non est pariendi. Nutrientes vero sunt omnes divitias habitas avare custodientes.
marg.| Item peccata sua palliantes, excusantes, defendentes.
marg.| Item propositi, vel voti sui exitum differentes. Omnibus his ve in diebus illis. 4Rg. 15.c. Percussit Manahen Thapsam et omnes, que erant en ea et terminos eius de Thersa: Noluerunt enim aperire ei et interfecit omnes pregnantes eius. Manahen interpretatur consulens, vel consolatio, id est Christus. Thersa pulchra, mundus. Ier. 31.b. Congregabo eos, inter quos erunt cecus et claudus et pregnans et pariens simul.
marg.| {l} Erit enim pressura magna super terram Io. 16.g. In mundo pressuram habebitis. Anselmus. O angustie, hinc erunt accusantia peccata, inde terrens iustitia, subtus patens horridum chaos inferni, desuper iratus iudex, intus urens conscientia, foris ardens mundus, iustus vix salvabitur, constrictus ubi latebo ? quomodo parebo ? Latere erit impossibile, apparere intolerabile. Illud desiderabo et nusquam erit, istud execrabor et ubique erit.
marg.| {m} Et cadent in ore id est in consumptione.
marg.| {n} Gladii sent entie divine. Iob. 19.d. Fugite a facie gladii, quia ultor iniquitatum gladius est. Dt. 32.f. gladius meus devorabit carnes.
marg.| {o} Et captivi ducentur in omnes gentes et Hierusalem calcabitur a gentibus Iam calcatur Hierusalem, id est Ecclesia a gentibus incircumcisis carne et corde. Ps. 78. Deus venerunt gentes in hereditatem tuam etc. Ez. 44.c. Hec dicit Dominus Deus: Omnis alienigena incircumcisus carne et incircumcisus corde non ingredietur sanctuarium meum.
marg.| {p} Donec impleantur tempora nationum Beda., id est donec plenitudo gentium intraverit, ut sic omnis Israel salvus fiat. Rm. 11.d. et quasi ad solum proprie nativitatis gavisurus redeat, id est ad fidem.
marg.| Vel ad litteram potest intelligi, quia tempore Antichristi sunt habitaturi Iudei Hierusalem et reedificaturi templum unum, sicut dicunt quidam et legitur Antichristus sessurus in templo 2. Thes. 2.a. Quid autem impletis temporibus nationum et omni Israele salvato sequatur, Dominus ex ordine ponit: Nam et hoc secundum Mt. 24.a. Apostoli quesierunt non solum tempus evertendi templum, sed etiam signum adventus eius et consummationis seculi. Unde sequitur.
marg.| {q} Et erunt signa etc.  Hucu sque posuit Dominus signa eversionis Hierusalem, hic autem ponit propria signa adventus sui ad iudicium et consummationis seculi. Hieronymus vero dicit se invenisse in libris Hebreorum quindecim signa precedentia diem iudicii. Utrum autem dies illi, quibus fient illa, continui sint futuri, an interpolati, non exprimit. Prima die eriget se mare quadraginta cubitis super altitudinem montium, stans in loco suo, quasi murus. Secunda tantum descendet, ut vix intueri possit. Tertia, omnes marine bellue apparentes supra mare, dabunt rugitus usque ad celum. Quarta, ardebit mare et aque omnes. Quinta, herbe et arbores dabunt rorem sanguineum. Sexta, ruent edificia. Septima, petre ad invicem collidentur. Octava, generalis fiet terre motus. Nona, equabitur terra. Decima, exhibunt homines de cavernis et ibunt velut amentes et non poterunt mutuo loqui. Undecima, surgent ossa mortuorum et stabunt super sepulchra. Duodecima, cadent stelle. Decimatertia, morientur homines viventes, ut cum mortuis resurgant. Decimaquarta, ardebit celum et terra, id est superficies aeris et terre. Decimaquinta, fiet novum celum et nova terra et resurgent omnes. Hec eadem signa ponit Mag. in hist. Quedam illorum in Evangelio leguntur, ut hic duplici ex causa. Prima est, ut boni accelerent iter suum. Secunda, ut mali perterriti resipiscant et redeant.
marg.| {6. 255va} Δ Dicit ergo:
marg.| {a} Et erunt signa in sole etc.  Ioel . 2.g. Sol convertetur in tenebras et Luna in sanguinem. Is. 24.d. Erubescet Luna et confundetur Sol, cum regnaverit Dominus exercituum etc. quasi dicat: confundetur ex rubore propter peccata vestra.
marg.| {b} Et in terris pressura gentium hoc tempore Antichristi.
marg.| {c} Pre confusione sonitus maris et fluctuum quia mare confundetur, id est omnino peribit et hoc cum. fragore intenso. Quod autem aque omnino pereant, habetur. Apc. 21.a. Beda. Prenuntiat hoc, quod Ioannes inter cetera seculi miracula habiturum mare conspexit, Apc. 21.a. id est annihilandum, cum dicit: Et mare iam non est. Gregorius. Confusio maris et fluctuum necdum nova exorta est, sed cum multa prenuntiata completa sunt, dubium non est, quin sequantur etiam pauca, que restant, quia sequentium rerum certitudo est preteritarum exhibitio.
marg.| Δ Arescentibus
Numérotation du verset Lc. 21,mystice 
marg.| {a} Et erunt signa in Sole et Luna et Stellis Sed Christus est. De quo Mal. ult. a. Vobis timentibus nomen meum orietur Sol iustitie et sanitas in pennis eius, id est in brachiis in Cruce extensis. Luna est Ecclesia, que a Christo illuminatur, ut Luna a Sole, Apc. 12.a. Signum magnum apparuit in celo, mulier amicta Sole, id est Ecclesia informata Christi conversatione. Stelle sunt singuli fideles, Iud. 5.c. Stelle manentes in ordine suo et cursu pugnaverunt contra Sisaram. In hoc Sole Christo quatuor signa leguntur fuisse, scilicet obscuratio, percussio, statio, retrocessio. Obscuratio solis fuit in Verbi incarnatione, tunc enim quasi sol sub nube latuit et ita quodammodo obscuratus fuit. De qua Apc. 6.d. Sol factus est niger tamquam saccus cilicinus. Dicitur autem saccus, quia Deus pater omnes thesauros suos recondidit in eo, sicut bonus mercator in vili sacco reponit merces suas pretiosas. Cilicinus autem dicitur, propter vite asperitates et vilitates assumptas. De quo dicitur in Ps. 29. Conscidisti saccum meum, non solum aperuisti, sed etiam conscidisti, ut thesauri in eo absconditi et aromata ibi reposita largiter effunderentur nobis. Istum saccum consuerunt Angelus et Maria et ipse Christus. Primum punctum fecit Angelus, dicens: Ave gratia plena. Secundum addidit Maria respondens. Quomodo fiet istud. Tertium superaddidit Angelus quasi acum reddens Marie. Spiritus sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Et ipsa illi acum reiiciens, apposuit quartum, dicens: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Et statim Dominus apposuit manum uniens sibi saccum humanitatem et consutus est saccus. Unde Iob. 16.c. Saccum consui super cutem meam. Non dicit sui, sed consui, id est inseparabiliter mihi univi. Divinitas enim nec a corpore in sepulchro, nec ab anima separata est in limbo. Percussio solis fuit in Christi Passione. De qua Is. 53.c. Propter scelus populi mei percussi eum. Sunt autem in Christo tria, scilicet deitas, anima, caro. Deitas, non fuit percussa, nec anima gladio, licet dolore, sola caro gladio fuit percussa et ita quasi tertia pars solis fuit percussa. Unde Apc. 8.d. Percussa est tertia pars solis et tertia pars Lune et tertia pars Stellarum. Statio solis fuit in Cruce, ubi Christus affixus stetit perseveranter propter tria, scilicet ut plene de hostibus triumpharet. Unde Iosue 10.c. Sol contra Gabaon ne movearis et Luna contra vallem Aialon, steteruntque Sol et Luna donec ulcisceretur se gens de inimicis suis.
marg.| Item stetit sol, ut Deum patrem placaret et nos ei reconciliaret. Unde Ps. 105. Dixit Deus, ut disperderet eos, si non Moyses electus eius etc. Sed quomodo stetit, si confractus fuit, aut quomodo confractus fuit, si stetit ? Sed stetit in divinitate, confractus in humanitate. Item stetit Sol, ut diem duplicaret, id est diem gratie diei glorie continuaret. Ios. 10.c. Stetit sol in medio celi, id est in aere pendens et non festinavit occumbere spatio unius diei et non fuit antea et postea tam longa dies, Ps. 118. Ordinatione tua perseverat dies. Et Ps. 95. Annuntiate de die in diem salutare eius. Quartum signum solis fuit retrocessio: Hoc fuit in resurrectione et ascensione, quando Christus ad patrem rediit, unde venerat. Io. 16.f. Exivi a patre et veni in mundum et iterum relinquo mundum et vado ad patrem. Eccl. 1.a. {6. 255vb} Oritur sol et occidit et iterum ad locum suum revertitur, ibique renascens gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa, in circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur. Ps. 18. A summo celo egressio eius et occursus eius usque ad summum eius. De ista retrocessione solis dicitur Is. 38.b. Reversus est sol decem lineis per gradus, quos descenderat. Decem linee, quas descendens transierat sol, sunt novem ordines Angelorum, quos transivit, quia quodammodo illis se minorem fecit. Unde Ps. 8. Minuisti eum paulominus ab Angelis, Hbr. 2.b. Eum, qui modico, quam Angeli minoratus est videmus Iesum, propter passionem mortis gloria et honore coronatum. Decima linea est homo, usque ad quam descendit Sol, Ct. 2.b. Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles: En ipse stat post parietem. Secundum signum retrocessionis Solis fuit Ezechie, ad tria, scilicet ad salutem recuperandam, ad prolem generandam, ad vitam prolongandam, ita erit et tibi, si tu es Ezechias, id est auxilium Domini. Vult enim Dominus, ut iuvemus eum ad salutem nostram recuperandam et ad opera bona facienda et ad vitam eternam habendam. Unde Apostolus 1Cor. 3.b. Auditores Dei sumus. Hec eadem signa que in sole facta sunt, fiunt quotidie in luna, id est in Ecclesia et in stellis, id est in singulis fidelibus. Percutiuntur enim prius dolore in contritione, deinde obscurantur pudore, in confessione, inde stant perseverantes in satisfactione et tunc demum retrocedunt redeuntes ad statum gratie pristine.
marg.| Item sol est Prelatus, qui debet esse fons totius caloris et luminis. 1Mcc. 6.e. Refulsit sol in clypeos aureos, id est Prelatus in presbyteros et resplenduerunt montes ab eis, id est principes seculares, qui revera resplenderent, si sol luceret et clypei essent aurei. Luna est Ecclesia sicut prius, stelle sunt clerici, terra sunt laici.
marg.| In his quatuor dicit Dominus, quod erunt signa appropinquante mundi consummatione. Signum in sole est obscuratio, in hoc notatur imperitia prelatorum. Signum in luna, est sanguis, in hoc notatur carnalis amor consanguineorum. Signum in stellis est casus in terram, in hoc significatur avaritia clericorum. Signum in terra est pressura, in hoc notatur mutua oppressio laicorum.
marg.| Primum est causa secundi et tertium quarti, ideo quartum destruit tertium et secundum primum.
marg.| De duobus primis dicitur Ioel. 2.g. Sol convertetur in tenebras et Luna in sanguinem, antequam etc. De tertio dicitur Mt. 24.c. Stelle cadent de celo. De quarto dicitur Is. 24.d. Confractione confringetur terra, commotione commovebitur terra, contritione conteretur terra, agitatione agitabitur terra, quatuor innuit genera turbationum in mundo. De omnibus predictis quatuor dicitur Apc. 6.d. Factus est sol niger tamquam saccus cilicinus et luna tota facta est sicut sanguis et stelle ceciderunt de celo super terram et omnis mons et insule de locis suis mote sunt et reges terre. Cum igitur hec signa facta sint, quid restat nisi preparare se ad adventum iudicis ? Dicit ergo.
marg.| {a} Et erunt signa in sole et luna et stellis et in terris pressura gentium Trip lex invenitur pressura et tribulatio generalis.
marg.| Prima fuit tyrannorum contra martyres.
marg.| Secunda hereticorum contra confessores.
marg.| Tertia est Advocatorum contra simplices: De quibus dicit Salomon: Prv. 30.b. Generatio, que pro dentibus gladios habet, id est dentes pro gladiis et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra. Ier. 9.b. Docuerunt linguam suam loqui mendacium. Ps. 67. Dissipa gentes, que bella volunt.
marg.| Quarta erit tempore Antichristi, contra omnes et maior aliis. Unde Dn. 7.a. Videbam in visione mea nocte et ecce quatuor venti celi pugnabant in medio mari et quatuor bestie grandes ascendebant de mari diverse inter se.
marg.| Prima quasi leena, hec est crudelitas tyrannorum.
marg.| Secunda similis urso, hec est versutia hereticorum.
marg.| Tertia quasi pardus, hec est varietas et dolus advocatorum.
marg.| Quarta terribilis, atque mirabilis et fortis nimis, hec est Antichristus.
marg.| {c} Pre confusione sonitus maris id est mundi. Is. 57.d. Impii quasi mare fervens, quod etc. Ps. 92. Mirabiles elationes maris etc.
marg.| {d} Et fluctuum id est persecutionum. Ps. 92. Elevaverunt flumina fluctus suos etc.
marg.| Θ Arescentibus
prol.| {6. 256ra} Δ
marg.| {a} Arescentibus hominibus pre timore et exspectatione, que supervenient universo orbi Arid itatem appellat offuscationem et terrorem, qua imminente iudicii articulo singuli obstupescent et turbabuntur. Beda. Hoc tempore Antichristi, quando erit tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi, neque fiet, ut dicitur Mt. 21.b.b
b Revera Mt.24, 21
marg.| {c} Nam virtutes celorum movebuntur id est horrebunt. Quia sicut aliquis manens in supercilio montis, si vicum, vel civitatem aliquam viderit perire incendio, vel absorberi terre hiatu naturaliter horret, licet tamen sciat incendium ad se non posse ascendere, ita ut electi videntes sub se reprobos cruciari naturali quodam horrore movebuntur. Hieronymus Quid faciet virgula deserti, ubi concutitur cedrus paradisi ? Vel etiam Beda. Virtutes celorum id est angelice potestates tremunt, id est mirantur adventum eius. Unde Iob. 26.c. Columne celi contremiscunt etc. Io. Chrysostomus Si Rex terrenus processurus contra aliquem, expeditionem mandat in populo, dignitates omnes moventur, exercitus excitatur, tota civitas fervet, quanto magis rege celesti exsurgenti iudicare vivos et mortuos, Angelice virtutes commoventur, terribiles ministri terribiliorem Dominum precedentes, Cherubim et Seraphin preparatur ad sedem vivus et rationalis thronus, nec enim potest esse res mortua, que baiulat vitam. Ante ipsum pro candelabris fulgura viva procedunt et pro tubis horrenda tonitrua. Vere magna vox, cui omnia obediunt elementa, que petras scindit, inferos aperuit, vincula mortis dirumpit etc.
marg.| Item Io. Chrysostomus Nec ibi erit resistendi virtus, nec fugiendi facultas, nec penitentie locus, nec satisfactionis tempus, ex angustia omnium rerum nihil remanet nisi luctus: Mt. 24. et Za. 12.d. Plangent terre familie. Tunc neque divitie divitibus, nec parentes pro parentibus intercedunt, nec Angeli sicut solebant pro hominibus faciunt verbum, quia non recipit natura iudicii misericordiam.
marg.| {d} Et tunc videbunt filium hominis venientem ad i udicium, In nube id est in glorificata carne. Dn. 7.d. Aspiciebam in visione noctis et ecce cum nubibus celi etc. Is. 19.a. Ascendet Dominus super nubem levem. Vel In nube id est cum Angelorum et Sanctorum multitudine, qui venient cum eo ad iudicium. Is. 3.c. Dominus ad iudicium veniet cum senioribus populi sui et principibus eius. Prv. 31.c. Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terre. Vel In nube id est in aere, ubi stans iudicabit habens secum signa victorie, scilicet clavos, lanceam et coronam et crucem. Unde Io. Chrysostomus Crux apparebit Sole lucidior existens et non erit necessitas tunc accusationis, cum viderint crucem et ipsum Christum habentem in corpore suo testimonia passionis, ut impleatur illud Za. 12.d. Aspicient ad me, quem confixerunt.
marg.| {e} Cum potestate magna et maiestate qui primo venit cum humilitate magna et infirmitate et ita, qui se humiliat exaltabitur, ut dicitur sup. 18.c. et Is. 2.d. Incurvabitur omnis sublimitas hominum et humiliabitur altitudo virorum et elevabitur Dominus solus in die illa et idola penitus conterentur. Ps. 9. Tunc cognoscetur Dominus iudicia faciens, qui nunc ignoratur iniuriam patiens, dicit beatus Bernardus.
marg.| marg.|Θ
marg.| {a} Arescentibus hominibus pre timore etc. id est ab humore gratie deficientibus. Ps. 101. Quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut cremium aruerunt: Percussus sum ut fenum et aruit cor meum etc.
marg.| {b} Que supervenient universo orbi Iac. 5.a. Agite nunc divites, plorate ululantes in miserus vestris, que advenient vobis.
marg.| {c} Nam virtutes celorum movebuntur Virt utes celorum possunt dici predicatorum: Iuxta illud Ps. 32. Verbo Domini celi firmati sunt etc. Et he virtutes tempore Antichristi movebuntur, id est timore mortis a fide recedent pro maiori parte. Iob. 26.c. Columne celi contremiscunt et pavent ad nutum eius. Mt. 24.b. Nisi breviati essent dies illi etc. Sequitur.
marg.| {f} His autem fieri etc.   Serm o est ad electos, quasi erigite corda vestra tamquam securi, quia post mundi ruinam {6. 256rb} sequetur beatitudo vestra. Et est etiam exhortatio bonorum et consolatio, ut cum viderint mala mundi crebrescere, erigant capita, id est intentionem et considerationem ad finem, ubi fiet eis eterna et plena remuneratio pro modica et brevi sustinentia tribulationum. 2Cor. 4.d. Id quod in presenti est momentaneum et leve tribulationis nostre, supra modum etc. Apc. 22.c. Tempus prope est, ecce venio cito et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua. Et hoc est. His autem que dicta sunt.
marg.| {g} Fieri incipientibus, respicite ea q ue fiunt et finem eorum.
marg.| {h} Et levate ad D eum remuneratorem et liberatorem.
marg.| {i} Capita vestra id est cogitationem et intentionem. Hbr. 12.a. Curramus ad propositum nobis certamen aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum.
marg.| Item in eod. Recogitate eum, qui talem sustinuit adversus semetipsum a peccatoribus contradictionem, ut non fatigemini animis vestris deficientes.
marg.| {k} Quoniam appropinquat redemptio vestra Ipsa enim mala, que hic sustinemus propter Christum, sunt redemptio nostra et ad hoc mittit ea Dominus nobis, ut per illa nos redimamus. Ps. 110. Redemptionem misit Dominus populo suo. Suo dicit: non alieno, quia non omnibus, sed amicis et familiaribus mittuntur xenia. Sequitur.
marg.| {l} Et dixit illis similitudinem: Videte etc.  Sub exemplo arboris docet cognoscere adventum consummationis. Nam sicut productio foliorum et fructuum signum est vicine estatis, ita commotio preliorum et heresum, indicium est propinque consummationis.
marg.| Item ruina mundi signum erit proxime beatitudinis. Et bene ruina mundi fructui comparatur, quia fructus est bonorum. Chrysostomus Sicut homo circa mortem patitur phantasias, sic mundus in exitu suo multos patietur errores. Unde Mt. 24.a. Videte, ne quis vos seducat, multi enim etc. Dicit ergo.
marg.| {m} Videte ficulneam et omnes arbores cum producunt iam ex se fructum, scitis, quoniam prope est estas. Io. Chrysostomus Que est hec similitudo ? Ficus bona verni temporis temperamento mollescit ad folia, Ecclesia autem cogitur miserabiliter ad mortem.
marg.| Solutio. Non retulit ad afflictionem temporalem, sed profectum animarum iucunditatis exemplum.
Numérotation du verset Lc. 21,mystice 
marg.| Mystice. Per arbores significantur homines. Unde et homo antropos dicitur, id est arbor conversa, habens sursum radices, id est cogitationes et desideria fixa in terra viventium, quod significatur per capillos, qui superius in capite sunt quasi radices arboris. Unde omnes homines sunt arbores paradisi naturaliter: Ibi enim primo plantati fuerunt. Sed Adam et Eva quasi insipientes hortulani de illa terra fertili, de illo horto irriguo nos eradicaverunt et plantaverunt in hac terra sterili et arida, id est in mundo et ideo fructus acerbus est et modicus. Sap. 4.a. Adulterine plantationes non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt etsi in ramis in tempore germinaverint, infirmiter posita a vento commovebuntur et a nimietate ventorum eradicabuntur. Confringentur enim rami inconsummati et fructus illorum inutiles et acerbi ad manducandum et ad nihilum apti. Per ficulneam vero, que sola nominatim exprimitur, significatur doctor Theologicus: Et hoc triplici ratione. Primo, quia folia fici viridia sunt et ad similitudinem humane manus formata, sic verba doctoris Theologici semper virent spiritualitate et veritate, quia nihil terrenum, nihil falsum est in eis. Nam qui de terra est, de terra loquitur, qui autem desursum venit, super omnes est: Io. 3.d. Sunt etiam humanis manibus similia, quia quod dicunt, faciunt. Os. 10.a. Vitis frondosa Israel, fructus adequatus est ei. Si ita esset in omnibus, tunc fructus eorum essent in cibum aliorum et folia in medicinam. Iuxta quod dicitur Ez. 47.c. Non defluet ex eo folium etc. Nunc autem abundant folia in ficubus et fructus nullus est. Unde Mt. 23.a. Super {6. 256va} cathedram Moysi etc. Dicunt enim et non faciunt, quasi dicat: folia habent viridia, sed fructum putridum, aut nullum. Folia autem retinent, ut faciant inde sibi perizomata ad tegenda pudenda, sicut dicitur Gn. 3.b. Cum cognovissent etc. Secundo, quia ficus, ex quo incipit fructificare, non cessat usque ad hiemem: Sic Theologus usque ad mortem. Ps. 103. Exibit homo ad opus suum etc. Tertio, quia ficus cum bona est, optima est, cum mala est, pessima est. Unde Ier. 24.b. Quid tu vides, Ieremia ? Et dixi. Ficus bonas, bonas valde etc. Quartam rationem ponit Chrysostomus dicens. Sicut impossibile est, arborem iuxta viam fructus usque ad maturitatem servare, sic difficile est hominem iuxta mundum viventem iustitiam immaculatam usque ad finem tenere. Recede ergo de via et plantare in loco secreto.
marg.| {i} Unde Mt. 21.b. Videns Iesus fici arborem unam secus viam etc. Possent autem dicere doctores Theologi, quod ideo non faciunt, quia Iesus maledixit arborem, ideo dicit ibi Chrysostomus Non quia maledixit arborem, ideo fructum non dedit, sed quia non dabat fructum, ideo maledixit ei.
marg.| {a} Videte non solum audite.
marg.| {b} Ficulneam doct orem Theologum.
marg.| {c} Et omnes arbores id est omnes homines.
marg.| {d} Cum producunt id est procul ad aliorum informationem ducunt.
marg.| {e} Iam quia tempus faciendi est.
marg.| {f} Ex se non solum ex aliis, ut faciunt hypocrite.
marg.| {g} Fructum bono rum operum, per quem venitur ad eternam fruitionem.
marg.| {h} Scitis id est scire potestis.
marg.| {i} Quoniam prope est estas id est futurum seculum, in quo cum Deo regnetis, quando erit plena serenitas, quia tunc transibunt nubila meroris et doloris et laboris quoad bonos, qui hic quasi hieme tempestatem et pluviam, atque grandines persecutionum patiuntur. Apc. 21.a. Absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum et mors ultra non erit etc. Is. 25.c. Et auferet Deus omnem lacrimam ab omni facie etc. Illi autem, qui hic habent estatem terre, transibunt in hiemem perpetuam. Talis enim est natura temporis, ut hiemi succedat estas et estati hiems. Gn. 8.d. Estas et hiems, nox et dies non requiescunt, sup. 6.d. Ve vobis divitibus, qui habetis hic consolationem vestram. Sequitur.
marg.| {k} Ita et vos cum videritis hec fieri id est prelia, terremotus, signa Solis et Lune et stellarum, hoc est ficulnee vestre, atque arborum fructificationem.
marg.| {l} Scitote, quoniam prope est regnum Dei Unde certi et patientes exspectate, que dico vobis: Sed de quo regno Dei dicitur ? Est enim triplex regnum Dei, scilicet sacra Scriptura, gratia, gloria. Sacra Scriptura dicitur regnum Dei, quia docet regnare, id est regere regnum anime ad honorem Dei. De hoc dicitur Mt. 21.d. Auferetur a vobis etc.
marg.| Item gratia dicitur regnum Dei, quia facit regnare. De quo dicitur sup. 17.e. Regnum Dei intra vos est. Item gloria dicitur regnum Dei, quia in ea regnant omnes ad honorem Dei. De qua dicitur Mt. 4.c. Agite penitentiam, appropinquabit enim regnum Dei. De quolibet istorum potest intelligi, quod dicitur hic, specialiter tamen de tertio.
marg.| {m} Amen dico vobis, quia non preteribit generatio hec id est genus humanum de mortalitate ad immortalitatem. Vel id est omne genus Iudeorum, quod non deficiet, donec veniat dies iudicii. Et hoc est.
marg.| {n} Donec omnia fiant id est que dicta sunt, compleantur. Chrysostomus: Duplex est generatio. Una scientium, mala, Prv. 30.b. Generatio, que patri suo maledicit et que matri sue non benedicit etc. Mt. 12.c. Generatio prava et adultera signum querit etc. Alia patientium bona. Ps. 23. Hec est generatio querentium eum etc. de utraque dicitur Eccles. 1.a. Generatio preterit et generatio advenit etc.
marg.| {o} Celum aere um, de quo Mt. 13.a. Volucres celi etc. non ethereum.
marg.| {6. 256vb}{p} Et terra transibunt Beda. Innovabuntur deposita priori forma, permanente autem substantia. Unde dicitur, terra in eternum stat: Eccl. 1.a. et Is. 65.a. Ecce ego creo novos celos et novam terram et non erunt in memoria priora. Apc. 21. Vidi celum novum et terram novam.
marg.| Primum enim celum et prima terra abiit 2. Pet. 3.c. Celos novos et terram novam et promissa ipsius exspectamus et cet.
marg.| {q} Verba autem mea non transibunt Rabanus Sine effectu completionis. Augustinus Sermo Dei, qui non transibit, sententias exprimit permanentes. Unde Mt. 5.b. Unum iota, aut apex unus non preteribit a lege, donec omnia fiant. Nomine autem celi et terre omnem creaturam intelligit Dominus. Sed hec duo ponit, quia pre ceteris in rerum universitate magis stabilia et durabiliora videntur, ea tamen dicit transitura, que autem numquam sunt nisi in transitu, id est verba, hec dicit non transitura. Verba enim non sunt, postquam perfecta sunt et ita non sunt, nisi dum transeunt, id est dum adhuc imperfecta sunt. Ergo quasi per antithesim insinuat, quia quod in rerum universitate videtur durabilius, respectu eternitatis quasi momentaneum est. Et e converso, quod apud homines transitorium, sive momentaneum videtur, fixum est et firmum apud Deum. Nec tamen intelligendum est de verbis ipsis, quod dicitur, non transibunt, sed de intellectu verborum, quia non transibit incompletus, sicut etiam dicit Augustinus et Chrysostomus: Quia celum et terra ad ministerium vestrum facta sunt, verba autem mea ad gubernationem vestram. Ps. 118. In eternum, Domine, permanet verbum tuum. Sequitur.
marg.| {r} Attendite autem vobis Beda. Si medicus vobis diceret attendite, ne quis de succo illius herbe avidius sumat, quia mox morietur, nonne mortem vitaretis ? Nunc iubet Salvator custodiam animarum et corporum et non curatis, maior insania esse non potest.
marg.| {s} Ne forte Libe rtatem arbitrii notat.
marg.| {t} Graventur corda vestra Non dicit, corpora, quia aliquando gravatur corpus propter cibi grossitiem, non propter vitium comedentis.
marg.| {u} In crapula Ecclesiast. 37.d. Propter crapulam multi perierunt, qui autem abstinens est, adiiciet vitam.
marg.| {x} Ebrietate Prv. 20.a. Luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas.
marg.| {y} Et curis huius vite Et p er hec duo tanguntur, que dicit Mt. 24.b. scilicet orate, ne fuga vestra fiat hieme, hoc quantum ad crapulam, vel sabbato, hoc quantum ad curas huius vite. Hbr. 13.b. Optimum est gratia stabilire cor, non escis, que non etc. Phil. 3.d. Quorum Deus venter est etc. 1Cor. 6.c. Esca ventri etc. 1Cor. 8.c. nos non commendet Deo. Rm. 13.d. Non in comessationibus. Rm. 14.c. Non est regnum Dei esca et potus. Rm. 16.c. Huiusmodi Christo Domino non serviunt, sed ventri suo, scilicet Archidiacono.
marg.| {z} Et superveniat in vos repentina dies illa Augustinus Ve illi, qui finem habet luxurie, quando et vite. Ut dicit Apostolus 1Th. 5.a. Cum dixerint pax etc. Ez. 26.c. In terra sedebunt et attoniti super repentino casu, scilicet animi.
marg.| {a} Tamquam laqueus enim id est inseparatus et perpetuo retinens, quod semel cepit. Ier. 48.g. Pavor et fovea et laqueus etc.
marg.| {b} Superveniet in omnes quib us placent illecebre huius mundi.
marg.| {c} Qui sedent super faciem omnis terre Et q ui sunt isti sedentes ? Eccl. 50.d. Duas gentes odivit anima mea, tertia autem non est gens, quam oderim, qui sedent in monte Seir et Philistiim et stultus populus, qui habitat in Sichimis. Apc. 16.b. Quintus Angelus effudit phialam suam super sedem bestie et factum est regnum eius tenebrosum et commanducaverunt linguas suas. Quidam Theologi sunt in celo Scripture, ut capiant terram eligendo, id est facile. Ps. 72. Posuerunt in celum os suum.
marg.| marg.| {6. 257ra} Δ
marg.| {a} Vigilate itaque omni tempore Beda. Non quibusdam certis horis, vel diebus.
marg.| {b} Orantes, ut digni habeamini etc.   Duo monet, vigilare semper et orare. Vigilare per solicitudinem, orantes per devotionem. Mc. 13.d. addit: Et videte per discretionem. Gregorius Illum diem fratres ante oculos cordis ponite et quicquid grave creditur, eius comparatione leviatur. 1. Thessal. ultim. c. Sine intermissione orate. Eccl. 18.c. Mementote ire in die consummationis. Vigilandum est autem omnibus, quia habitant in regione latronum, quia sunt in medio serpentum et leonum rugientium preparatorum ad escam, quia sunt in angustia castrorum undique obsessorum, quia exspectant Dominum venientem, qui dormientes increpat et vigilantes remunerat. De primo dicitur Mt. 24.d. Si sciret paterfamilias, qua hora fur veniret, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam, quod fit, quando suggestiones demonum surrepunt et corrumpunt conscientiam, captivantes in peccatis animam dormitantem. Quod bene significatur 2Rg. 4.b. ubi dicitur, quod Rechab et Baana ingressi sunt ferventi die domum Isboseth, qui dormiebat super stratum suum meridie et ostiaria domus purgans triticum obdormivit et percusserunt eum in inguine et mortuus est. Isboseth, vir confusionis interpretatur, id est quilibet piger et somnolentus in sui custodia. Rechab autem interpretatur extendens, vel pater mollis et significat diabolum vitium gule sub paternitatis specie pretendentem. Baana filius ardoris, hic est luxurie appetitus, qui sequitur ex illo. Ostiaria domus est ratio, qua dormiente, non est mirum si latrones intrent et occidant Isboseth dormientem, id est spiritum negligentem.
marg.| Idem significatur per illum, qui descendens de Hierusalem in Iericho incidit in latrones, qui plagis impositis abierunt semivivo relicto, sup. 10.e. Idem significatur 4Rg. 5.a. ubi legitur, quod latrunculi Syrie captivam duxerunt puellam de terra Israel. Latrunculi Syrie, sunt cogitationes et affectiones, atque locutiones ambitionis occulte. Puella est fidelis anima, que sepe ab his latronibus captivatur et abducitur de terra Israel. Ex predictis patet, quod quidam ab his latronibus occiduntur, alii vulnerantur, alii captivantur. Primum facit consensus, secundum actus, tertium, consuetudo.
marg.| De secundo dicit Hieronymus: Non est securum vicino serpente dormire, id est in cetu hominum mundanorum propter sibilum adulationis, aut venenum detractionis. De primo dicitur Iud. 5.c. Quare habitas inter terminos, ut audias sibilos gregum ? De secundo Eccl. 10.c. Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet, qui occulte detrahit. Eccles. 21.a. Quasi a facie colubri fuge peccatum etsi accesseris ad illa, suscipient te ; de tertio dicitur 1Rg. 26.a. Quod Saul dormiebat in tentorio et reliquum vulgus totum, ideo amisit hastam et scopum aque. Quid est Saul dormiens nisi Prelatus negligens, qui dum voluptati vacat, ad idem subditos provocat ? Ier. 50.b. Effusi estis sicut vituli super herbam et mugistis sicut tauri.
marg.| Tales ad litteram sepe dormiunt etiam in scholis et Ecclesiis, quia cibaria delicata calida sunt et humida, in quibus viget sopor. Unde de deo soporis, id est diabolo dicitur Iob. 40.c. Sub umbra dormit in secreto calami, in locis humentibus. Isti amittunt hastam, id est orationis gratiam et scyphum aque, id est lacrimarum donum. Legitur Iud. 13.a. quod Holofernes iacebat in lecto nimia ebrietate sopitus et amputatum est ei caput a muliere. Holofernes interpretatur vitulus saginatus, id est Prelatus, cui mulier, id est caro amputat caput, id est rationem. De quarto dicitur sup. 12.e. Et vos similes hominibus exspectantibus Dominum suum.
marg.| Item Mt. 24.d. Vigilate, quia nescitis, qua hora Dominus vester venturus sit. Et beatus servus, quem, cum venerit Dominus, invenerit vigilantem, amen dico vobis, super omnia bona sua constituet eum. Et e contrario: Maledictus servus, quem, cum venerit Dominus, invenerit dormientem. Heu quam plures inveniret hodie Dominus dormientes, si veniret, immo fere omnes. Unde Mt. 25.a. Moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt.
marg.| Item Mt. 26.d. Venit Iesus ad discipulos suos et invenit eos dormientes, quibus tamen ante parum dixerat. Sustinete hic et vigilate mecum. Mecum dicit: quia multi sunt, qui optime possunt vigilare per mediam, aut totam {6. 257rb} noctem cum diabolo ad peccata facienda, sed cum Christo nec ad modicum possunt. Unde ipse Dominus dicit Mt. 26.d. Non potuistis una hora mecum vigilare ? Sunt autem quinque cause, propter quas specialiter deberent Prelati vigilate.
marg.| Prima, quia sunt vigiles obsessorum.
marg.| Secunda, quia custodiunt tabernaculum Domini.
marg.| Tertia, quia ducunt navem per mare procellosum.
marg.| Quarta, quia pascunt gregem in medio luporum.
marg.| Quinta, quia custodiunt lectulum Salomonis.
marg.| De primo dicitur Ct. 3. Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem. Is. 21.a. Clamavit leo, id est Prelatus: Super speculam Domini ego sum stans etc. Sed quid fiet de speculatore, si per eius somnolentiam civitas capiatur, aut aliquis occidatur ? Ez. 33.b. Si speculator viderit gladium venientem super terram et non insonuerit buccina et populus se non custodierit, veneritque gladius et tulerit de eis animam, non dicit cappam, ille quidem in iniquitate sua captus est etc. Et quid dicit Is. 56.d. Speculatores eius ceci omnes etc. De secundo dicitur Nm. 1.g. Levite per gyrum tabernaculi figent tentoria.
marg.| Item 2. Paralipom. 35.c. dicitur: Ianitores per portas singulas observabant etc. De tertio dicitur in Ps. 106. Qui descendunt mare in navibus etc. Mare mundus tumens superbia. Unde Psalmo 92. Mirabiles elationes maris.
marg.| Item spumans luxuria. Os. 10.c. Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aque.
marg.| Item fervens avaritia. Is. 57.d. Impii quasi mare fervens etc. Hec tria totum mundum occupant. Propter quod recte dicitur mare. 1Io. 2.c. Omne, quod est in mundo etc. Navis est generalis Ecclesia, que est magna navis. Hec est navis Petri, de qua dicitur sup. 5.a. Ascendens Iesus in unam navim, que erat Simonis etc. De hac etiam Mt. 14. Naves minores sunt particulares Ecclesie. De quibus dicitur in Ps. 47. In spiritu vehementi conteres naves Tharsis, id est explorantes gaudium. Hoc fecit Herodes, gloria pellis. Rector magne navis est Dominus Papa. Rectores minores sunt alii Prelati, qui regunt Ecclesias particulares. Timeo, quod multis competit illud, quod dicitur Pr. 23.d. Eris sicut dormiens in medio mari etc. Isti sunt significati per Ionam, de quo legitur Io. 1.b. Ionas descendit ad interiora navis et dormiebat sopore gravi. Quid est sopor gravis nisi voluptas carnis, aut negligentia et torpor mentis, a quo evigilavit Iacob auditis rumoribus, de Ioseph et gloria eius ? Isti vero ad nullos sermones excitari possunt, quia nolunt, nec etiam auditis rumoribus de Christo et gloria eius, sed postillant quidquid audiunt. Sed certe si attenderent quantum malum fecit prima postilla, id est Eve postillantis verbum Domini. Gn. 3.a. Ipsi dimitterent postillas suas. Dominus dixerat Adam et Eve: Quacumque hora comederitis etc. Et quando diabolus dixit Eve: quare precepit etc. Respondit Eva et addidit postillam suam: Ne forte moriamur. Dominus non dixerat, forte. De quarto dicitur sup. 2.b. Pastores erant in regione etc. Et ideo quatuor bona de ipsis specialiter obiiciuntur ibidem, scilicet Angelorum consortium et allocutio, ibi: Ecce Angelus Domini stetit iuxta illos.
marg.| Item intelligitur clarificatio, sive illuminatio, ibi: Et claritas Dei circumfulsit illos.
marg.| Item timoris magnitudo, ibi: Et timuerunt timore magno.
marg.| Item salutis annuntiatio, ibi: Ecce Evangelizo vobis gaudium magnum etc. Quare ? Quia vigilabant super gregem suum. Sic vigilabat Iacob, id est bonus prelatus, qui dicit Gn. 31.f. Fugiebat somnus ab oculis meis quasi perterritus a suo contrario. De quinto dicitur Ct. 3.c. En lectulum Salomonis sexaginta fortes etc. Lectulus Salomonis est Ecclesia, maxime quoad contemplativos, in quibus quiescit et dormit Dominus, dum illos quiescere et dormire facit somno contemplationis: De quo dicit sponsa Ct. 5.a. Ego dormio et cor meum vigilat. Hunc Dominum sic dormientem custodiunt prelati, cum pacem Ecclesie et quietem custodiunt et procurant. Sic enim fit, quod apud regem dormientem custodiunt famuli vigilantes. Alioquin rei sunt apud regem, sic dormiunt, vel dormitant. Unde 1Rg. 26.c. dicit David ad Abner et ad alios custodes regis, quos invenit dormientes. Vivit Dominus, quoniam filii mortis estis etc. Propter istas quinque causas debent vigilare prelati.
marg.| Item, ut inimicum suum domesticum, id est carnem humilient. Sir. 31.a. Vigilia honestatis tabefaciet carnes. Item, ut cum aliis in Ecclesia Deum laudent. Iob. trigesimooctavo a. Ubi eras cum me laudarent etc. Item ut capiant predam subditis, id est gratiam, vel veniam {6. 257va} Δ vigilando impetrent. Iob. 24.a. Quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum, vigilantesque ad predam preparant panem liberis, id est subditis. Ad vigilandum hoc modo nos admonet Dominus. Mc. 13.d. Vigilate: nescitis enim, quando Dominus veniet, sero, an media nocte, an galli cantu, an mane, id est an in senectute, an in iuventute, an in adolescentia, an in pueritia, ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes.
marg.| Quod autem vobis dico, omnibus dico, vigilate. Ad hoc etiam nos invitat, quod dicitur Iob. 30.c. In persona cuiuslibet nostrum. Qui me comedunt, non dormiunt. Quomodo enim dormire possunt, qui assidue comeduntur ? Exemplum de arbore, cuius radicem corrodebant due bestie, una alba et altera nigra, id est dies et nox et unicornis exspectabat, ut homo, qui erat super arborem, inhians parvo favo mellis, qui erat in summitate ramorum, caderet in os eius, vel in foveam profundissimam, que erat iuxta arborem, ubi erant alie bestie exspectantes eundem hominem. Mirum esset, si homo ille dormiret. Sic est de istis. Ideo dicit Ps. 101. Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto. Et Eccl. 39.a. Iustus cor suum tradit ad vigilandum diluculo. Hoc est secundum, quod precipit hic Dominus, scilicet orare, dicens: Vigilate itaque omni tempore orantes Inst anter, ferventer, prudenter, humiliter, perseveranter et pro aliis et pro vobis. Talis enim oratio impetrat gratiam et sibi et aliis apud Deum. Iac. 5.d. Elias oravit et celum dedit pluviam et terra dedit fructum suum. Impetrat etiam sanitatem, Iac. 5.c. Infirmatur quis in vobis, inducat presbyteros Ecclesie et orent super eum et oratio fidei salvabit infirmum. Sir. 38.a. Ora Dominum et ipse curabit te.
marg.| Item valet ad declinanda mala tam presentia, quam futura. Unde dicitur hic: Orantes, ut digni etc.  quan do caveri non poterunt, nisi hic caveantur.
marg.| {a} Et stare id est confidentes esse, vel securi. Glossa Hec est summa beatitudinis, in presentia iudicis sui securum consistere.
marg.| {b} Ante filium hominis iudi cantis, quando terribilis apparebit malis, ita ut mallent pati quamlibet penam, quam ipsum videre. Unde Apc. 6.d. Abscondent se in petris et speluncis montium et dicent montibus et petris: Cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira agni, quoniam veniet dies ire magnus ipsorum et quis poterit stare ? Na. 1.b. Quis stabit et quis resistet in ira furoris eius etc. Mal. 3.a. Quis poterit cogitare diem adventus eius ? Os. 10.c. Dicent montibus, operite nos et collibus, cadite super nos.
marg.| {c} Erat autem etc.  Ubi est locus communis, quia ibi omnes conveniunt, quod est contra hereticos, qui in locis occultis et secretis predicant et docent. Io. 18.d. Ego palam locutus sum mundo, ego semper etc. Ita etiam precepit discipulis suis loqui in publico et aperto loco. Mt. 10.c. Quod dico vobis, in tenebris id est in parabolis, dicite in lumine etc.
marg.| {d} Noctibus vero etc.  Invi gilans orationis. In hoc ipso docens et instruens nos, de die instare predicationi et aliis operibus misericordie et de nocte vacare orationi et contemplationi. Ps. 41. In die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius. Lam. 2.f. Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum, effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini, leva ad eum manus tuas.
marg.| Locus autem ipse ostendit, qualis debet esse oratio, scilicet erecta sursum per rectam intentionem et devota et compassione plena, hoc est enim orare in monte Oliveti. Sed non vacat, quod dicitur pluraliter, diebus docens et noctibus orans, non die et nocte singulariter, per hoc innuens, quod frequenter est predicandum et frequenter orandum.
marg.| De primo dicit Apostolus 2Tim. 4.a. Predica verbum, insta opportune, importune. De secundo 1. Thessal. 5.c. Sine intermissione orate. Et notandum est, quod dicit diebus erat docens et noctibus orans quia tempore pacis et {6. 257vb} tranquillitatis est predicandum, tempore adversitatis est magis orandum. Sequitur.
marg.| {e} Et omnis etc. id est accelerabat mane.
marg.| {f} Ad eum veni re in templo et audire illum quia certe talis doctor et predicator libenter auditur, qui habitat in monte Oliveti et docet in templo, id est qui vacat misericordie et doctrine. Unde et Dominus ipse discipulos suos ad misericordiam invitat, sup. 6.f. Estote misericordes, sicut pater vester misericors est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lc. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=57&chapitre=57_21)

Notes :