Hugo de Sancto Caro

Capitulum 24

Numérotation du verset Lc. 24,1 

Una
autem sabbati, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes que paraverant aromata
Numérotation du verset Lc. 24,2 

et invenerunt lapidem revolutum a monumento.
Numérotation du verset Lc. 24,3 

Et ingresse non invenerunt corpus Domini Iesu.
Numérotation du verset Lc. 24,4 

Et factum est dum mente1 consternate essent de isto
1 mente Li448 Rusch Weber] om. Li448@
ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.
Numérotation du verset Lc. 24,5 

Cum timerent autem et declinarent vultum in terram
dixerunt ad illas: Quid queritis viventem
cum mortuis?
Numérotation du verset Lc. 24,6 

Non est hic
sed surrexit. Recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilea esset
Numérotation du verset Lc. 24,7 

dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere.
Numérotation du verset Lc. 24,8 

Et recordate sunt verborum eius.
Numérotation du verset Lc. 24,9 

Et regresse a monumento nuntiaverunt hec omnia illis undecim2 et ceteris omnibus.
2 undecim Rusch Weber ] duodecim Catena
Numérotation du verset Lc. 24,10 

Erat autem Maria Magdalena3
3 Magdalena Rusch ] Magdalene Catena Weber
et Ioanna
et Maria Iacobi
et cetere que cum eis erant que dicebant ad apostolos hec.
Numérotation du verset Lc. 24,11 

Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non crediderunt4 illis.
4 crediderunt Rusch ] credebant Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 24,12 

Petrus autem surgens
cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat.
Numérotation du verset Lc. 24,13 

Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem
nomine Emmaus.
Numérotation du verset Lc. 24,14 

Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus que acciderant.
Numérotation du verset Lc. 24,15 

Et factum est dum fabularentur et secum quererent
et ipse Iesus appropinquans ibat cum illis.
Numérotation du verset Lc. 24,16 

Oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.
Numérotation du verset Lc. 24,17 

Et ait ad illos: Qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis5 tristes?
5 estis] estise cacogr. Rusch
Numérotation du verset Lc. 24,18 

Et respondens unus cui nomen Cleophas dixit ei: Tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti que facta sunt in illa his diebus?
Numérotation du verset Lc. 24,19 

Quibus ipse dixit6: Que? Et dixerunt7: De Iesu Nazareno qui fuit vir propheta,
6 Quibus ipse dixit Rusch ] quibus ille dixit Li448 Weber , om. Li448@ |
7 dixerunt Rusch Weber ] + ei Catena |
potens in opere et sermone coram Deo et omni populo
Numérotation du verset Lc. 24,20 

et quomodo tradiderunt eum8 summi sacerdotes9 et principes nostri in damnationem10 mortis et crucifixerunt eum.
8 tradiderunt eum Catena Rusch ] inv. Weber |
9 sacerdotes Li448@ Rusch ] sacerdotum Weber |
10 damnationem Li448 Rusch Weber ] condamnationem Li448@ |
Numérotation du verset Lc. 24,21 

Nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israel et nunc super hec omnia tertia dies est11 hodie quod12 hec facta sunt.
11 est CorS1 Catena Rusch ] om. Weber |
12 quod] ex quo CorS1 (al. non hab. EX sed grecus habet) Cor3 (gr.) |
Numérotation du verset Lc. 24,22 

Sed et mulieres quedam ex nostris terruerunt nos que ante lucem fuerunt ad monumentum.
Numérotation du verset Lc. 24,23 

Et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere.
Numérotation du verset Lc. 24,24 

Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non invenerunt.
Numérotation du verset Lc. 24,25 

Et ipse dixit ad eos: O stulti et tardi corde ad credendum in omnibus que locuti sunt prophete.
Numérotation du verset Lc. 24,26 

Nonne hec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam?
Numérotation du verset Lc. 24,27 

Et incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis que de ipso erant.
Numérotation du verset Lc. 24,28 

Et appropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire.
Numérotation du verset Lc. 24,29 

Et coegerunt13 illum dicentes: Mane nobiscum, Domine14, quoniam advesperascit et inclinata est iam dies. Et intravit cum illis.
13 coegerunt Li448 Rusch Weber ] congregaverunt praem. Li448@ |
14 Domine Rusch ] om. Catena Weber |
Numérotation du verset Lc. 24,30 

Et factum est dum recumberet cum eis15, accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis.
15 eis Rusch ] illis Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 24,31 

Et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum.
Numérotation du verset Lc. 24,32 

Et dixerunt ad invicem:
Nonne cor nostrum ardens erat in nobis
dum loqueretur in via et aperiret nobis Scripturas?
Numérotation du verset Lc. 24,33 

Et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt16 congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant
16 invenerunt ΩJ Catena Rusch ] viderunt Weber
Numérotation du verset Lc. 24,34 

dicentes: Quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni.
Numérotation du verset Lc. 24,35 

Et ipsi narrabant17 que gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.
17 narrabant ΩJ Rusch Weber ] narraverunt Li448@
Numérotation du verset Lc. 24,36 

Dum autem hec18 loquuntur19, stetit Iesus20 in medio eorum et dixit21 eis: Pax vobis. Ego sum, nolite timere.
18 autem hec ΩJ Rusch ] inv. Catena Weber |
19 Dum... loquuntur] Hec autem hiis loquentibus ipse CorS1 (G. sic hab.) =Cor3 (gr.) |
20 stetit Iesus Rusch ] inv. CorS1 Cor3 ΩJ Catena Weber |
21 dixit ΩJ Catena Rusch ] dicit Weber |
Numérotation du verset Lc. 24,37 

Conturbati vero et conterriti existimabant22 se spiritum23
22 existimabant CorS2 ] estimabant CorS2 (alia cor<rectio>ne) |
23 spiritum (ſṕm) Li448 Rusch Weber ] ipsum (ıṕm) Li448@ |
videre.
Numérotation du verset Lc. 24,38 

Et dixit eis: Quid turbati estis
et cogitationes ascendunt in corda vestra?
Numérotation du verset Lc. 24,39 

Videte manus meas et pedes24, quia ego ipse25 sum. Palpate et videte,
24 pedes Rusch ] + meos CorS1 (sic hab. G.) Cor3 (gr.) ΩJ |
25 ego ipse Li448 Rusch ] inv. Li448@ Weber |
quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere.
Numérotation du verset Lc. 24,40 

Et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes.
Numérotation du verset Lc. 24,41 

Adhuc autem illis non credentibus et mirantibus pre gaudio dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur?
Numérotation du verset Lc. 24,42 

At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis.
Numérotation du verset Lc. 24,43 

Et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis.
Numérotation du verset Lc. 24,44 

Et dixit ad eos26: Hec sunt verba que locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum,
26 eos  Rusch Weber ] illos Catena
quoniam necesse est impleri omnia
que scripta sunt in lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me.
Numérotation du verset Lc. 24,45 

Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas.
Numérotation du verset Lc. 24,46 

Et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia
Numérotation du verset Lc. 24,47 

et predicari in nomine eius penitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma.
Numérotation du verset Lc. 24,48 

Vos autem
estis testes horum.
Numérotation du verset Lc. 24,49 

Et ego mittam27
27 mittam Rusch ] mitto Li448@ Weber
promissum Patris mei in vos.
Vos autem sedete
in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto.
Numérotation du verset Lc. 24,50 

Eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis.
Numérotation du verset Lc. 24,51 

Et factum est dum benediceret illis, recessit ab eis et ferebatur in celum.
Numérotation du verset Lc. 24,52 

Et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem
cum gaudio magno.
Numérotation du verset Lc. 24,53 

Et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum28.
28 Deum Catena Rusch ] + Amen Weber
EVANGELIUM LUCE EXPLICIT29.
29 Evangelium ... explicit Rusch ] Explicit Evangelium secundum Lucam Weber , om. Catena

Capitulum 24

Numérotation du verset Lc. 24,1 
marg.| Una autem sabbati etc. Hoc est ultimum quod dividitur in tres partes. In prima probatur multis argumentis veritas resurrectionis In s ecunda commendatur lex et aperitur discipulis veritas predicationis, ibi:   Et cum manducasset In t ertia agitur de gloria ascensionis, ibi   Eduxit autem etc.  Nota ndum est autem in principio, quod resurrectio Domini nulli nota fuit, nisi post factum, in signum, quod nulli resurrectio spiritualis, que fit per gratiam, nisi soli Deo nota est. Ecclesiast. 9.a. Nemo scit, an amore an odio dignus sit etc. Fuit autem confirmata resurrectio Christi tribus miraculis.
marg.| Primum est, quod clauso sepulchro et integro signaculo exivit.
marg.| Secundum, quod in adventu Angeli terra tremuit. Unde Ps. 75. Terra tremuit et quievit, cum exsurgeret in iudicio Deus.
marg.| Tertium est, quod Angelus terrificus apparuit. Quia autem de clauso sepulchro exivit, significat, quod de Virgine natus fuit. Unde Augustinus in libro de symbolo. Castitas uteri virginalis ornatur ex convenientia inviolabilis sepulchri. Terremotus in adventu Angeli significat, quod totus mundus movendus erat in predicatione Dominice resurrectionis. Angelorum autem aspectus et habitus, ostendit, quales debeant esse nuntii Dominice resurrectionis, scilicet malis terribiles, quod notatur in fulgore et {272vb} bonis mansueti, quod notatur in nive. Quia autem Lc. de duobus Angelis loquitur, Marcus de uno solo, significat, quod predicatores Domini debent habere unitatem fidei et binarium caritatis. Nunc autem vide litteram.
marg.| {6.272vb} Glossa Una sabbati etc. infra. Magnus fervor etc. Contra Io. 20.d. Nondum ascendi ad patrem meum. Glossa In corde tuo. Igitur non fuit fervor caritatis. Hic sumitur caritas pro naturali dilectione. 1
1 sententia inclusa Ed1703
marg.| Diluculo Chrysostomus Quotidie seculum finire videmus, tamquam mali servi, iam albescit Aurora et adhuc dormimus. Rm. 13.d. Hora est iam nos de somno surgere.
marg.| {a} Una autem sabbati id est prima die post sabbatum, scilicet Dominica die. Simile Gn. 1.a. Factum est vespere et mane dies unus, id est primus. Sicut etiam dicitur Luna quasi luminum, una, id est prima. Et nota quod sicut Gentiles propter reverentiam Deorum suorum ab eis denominaverunt dies, sic Iudei a sabbato.
marg.| {b} Valde diluculo venerunt ad monumentum muli eres. Idem dicit Marcus, sed aliis verbis, scilicet valde mane una sabbatorum veniunt ad monumentum. Ioannes dicit: Una sabbati Maria Magdalene venit ad monumentum, cum adhuc tenebre essent. Mattheus dicit: Vespere autem sabbati, que lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulchrum. Et licet verbis discordet Mattheus ab aliis, tamen sensu convenit, ut dicit Augustinus Per vespere enim accipit Mattheus noctem, in cuius fine venerunt mulieres ad monumentum, quod innuit hoc verbum lucescit, quod est luce terminatur: Et ita in hora adventus mulierum ad sepulchrum conveniunt omnes Evangeliste et omnes expositores. De hora vero resurrectionis disputatio est apud Sanctos. Nam Hieronymus: et Ambr. videntur velle, quod media nocte surrexit Dominus. Quod probant dupliciter.
marg.| Primo, quia Samson media nocte tulit portas Gaze in supercilium montis: Idc. 16.a. ubi figurata est resurrectio Christi.
marg.| Secundo, ex facto quodam Apostolorum, qui instituerunt in primitiva Ecclesia, ut media nocte Dominice resurrectionis celebraretur Missa. Beda. vero et Augustinus dicunt quod surrexit diluculo Dominice diei, quod etiam probatur per hoc, quod quadraginta horis fuit Dominus in sepulchro, scilicet quatuor horis diei Parasceves. Crucifixus enim fuit hora sexta et hora nona mortuus et ita oportuit, quod per diem sabbati integrum et noctes sequentes integras fuerit in sepulchro. Et hoc ultimum modo tenet Ecclesia. Et quod obiicitur de Samsone, quod media nocte tulit portas Gaze, hoc est, quod Christus surrexit nullo sciente. Simile Mt. 25.a. media nocte clamor factus est, ecce sponsus venit. Sed adhuc obiicitur. Constat enim, quod mulieres summo diluculo venerunt ad monumentum et invenerunt lapidem revolutum: Ergo Dominus iam surrexerat, ergo surrexit ante diem. Solutio: Summo diluculo venerunt mulieres, id est venire ceperunt et quando pervenerunt dies erat. Unde Marcus dicit: Orto iam sole, intellige, id est emittente radios in hemispherium nostrum. Et secundum hoc fuit Christus in limbo quadraginta horis. Augustinus de concor. Evang. Orto iam sole, id est cum orbi ab Orientis parte iam illucesceret, quod non fuit utique, nisi solis Orientis vicinitate. Eius enim vicinitate est ille fulgor, qui nomine Aurore solet appellari. Sequitur.
marg.| {c} Portantes secu m, scilicet mulieres, que paraverant, aromata etc.
Numérotation du verset Lc. 24,mystice 
marg.| Mystice: Per monumentum significatur hic corpus Dominicum, ad quod accedere nemo debet, nisi una sabbati, id est habens pacem pectoris. Et valde diluculo, id est discussis tenebris vitiorum et per lucem penitentie fugatis, portans aromata, id est bona opera et bonam famam. Qui aliter accedit, male accedit. Propter quod dicit Apostolus, 1Cor. 11.g. Probet seipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat: Qui enim manducat indigne, iudicium sibi manducat et bibit. Gn. 3.d. In sudore vultus tui vesceris pane tuo, id est tibi ad salutem dato.
marg.| Item quod mulieres valde diluculo venerunt, fervorem magnum querendi et inveniendi Dominum indicat. Is. 55.a. Querite Dominum, dum inveniri potest, invocate eum, dum prope est. Mt. 7.a. Omnis, qui querit, invenit et qui petit, accipit et pulsanti aperietur.
marg.| {d} Et invenerunt lapidem revolutum a monumento Beda. Angelus enim Domini descendit de celo et revolvit lapidem: Mt. ult. a. Chrysostomus Post resurrectionem venit Angelus.
marg.| marg.| {6. 273ra} Δ
marg.| {a} Et ingresse non invenerunt corpus Domini Iesu ] $mystice
marg.| Mystice. Supra diximus monumentum corpus Christi. Hic autem dicimus sacram Scripturam, in qua olim latuit Dominus quasi mortuus et sepultus. Unde Io. 5.f. Scrutamini scripturas, in quibus vos putatis habere vitam. Lapis superpositus est velamen littere, ac figurarum. Unde et lex in lapide scripta fuit. Ex. 31.d. mulieres sunt scholares ad studium venientes, qui videntes sacre Scripture difficultatem et sui fragilitatem, timent accedere. Unde dicunt Mc. 16.a. Quis revolvet nobis lapidem ab ostio monumenti, id est quis aperiet nobis difficultatem Scripture ad intelligendum ? Apc. 8.a. Quis est dignus aperire librum et solvere signacula eius et nemo poterat, neque in celo, neque in terra, nec subtus terram aperire librum, neque respicere illum: Et ego flebam etc. Hoc est, quod Lam. 4.a. dicitur: Parvuli petierunt panem et non erat, qui frangeret eis. Tamen hic dicitur, quod mulieres invenerunt lapidem revolutum a monumento. Et dicit Glossa quod Angelus Domini descendit de celo et revolvit lapidem, per quod ostenditur, qualis debet esse doctor, cuius officium est, lapidem revolvere, librum aperire, panem frangere, id est occulta Scripturarum manifesta facere. Debet enim esse Angelus Domini, id est purus vita, alatus obedientia, conspicuus scientia. Mal. 2.b. Labia sacerdotis custodiunt scientiam et legem ex ore eius requirunt, quia Angelus Domini exercituum est. Mt. 18.b. Angeli eorum in celis semper vident faciem patris mei, qui in celis est. Debet etiam doctor descendere de celo, id est de altitudine Scripture, ita ut possit intelligi. Ps. 143. Domine, inclina celos tuos etc. Is. 94.a. Utinam dirumperes celos etc. Sequitur: Et ingresse non invenerunt corpus Domini Iesu Sic Iudei et Heretici si scripturam ingrederentur per veram intelligentiam. Christum non purum hominem, sed verum Deum invenirent, Io. 10.b. Ego sum ostium sacre Scripture, per me si quis introierit, ingredietur usque ad contemplationem divinitatis Christi et egredietur usque ad considerationem humanitatis eius et utrobique pascua inveniet, id est refectionem spiritus. Can. 2.a. Introduxit me rex in cellam vinariam, ordinavit in me caritatem. Ideo Iudei, Heretici et etiam quidam clerici, nec refectionem spiritus inveniunt in scriptura, nec ordinem caritatis habent, quia non ingrediuntur sacram Scripturam, sed foris in littera semper manent. Mt. 12.d. Ecce mater tua etc. Ibi Glossa Mater et fratres populus Iudeorum est, qui Iesu intus docente non possunt intrare, quia spiritualiter verba eius negligunt intelligere. Ideo dicit Ps. 41. Ingrediar in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei. Sequitur.
marg.| {b} Et factum est etc. id est de magni lapidis revolutione et de corporis tam venerabilis amissione. De primo stupebant et mirabantur, de secundo dolebant. Sed sicut tentato Domino post victoriam Angeli ministraverunt. Mt. 4.b. ita modo post mortem devictam venerunt Angeli, qui non solum verbo, sed etiam habitu fulgenti nuntiaverunt gloriam triumphantis. Unde sequitur.
marg.| {c} Ecce duo viri id est duo Angeli in specie virorum.
marg.| {d} Steterunt iuxta illas in veste fulgenti Appa ruerunt etiam in facie fulgenti et hoc ideo per candorem vestis triumphus Christi exprimeretur et per igneam faciem custodibus terror incuteretur. In igne terrorem, in candore solatium. Ergo et in ignea facie et in veste candida apparuisse leguntur, ut ignis terreret custodes et candor liniret mulieres. Et quia Christus in morte triumphaverat et sicut tunc astiterunt Angeli corpori posito in sepulchro, sic assistunt quotidie in altari corpori consecrato et sacerdoti serviunt consecranti. Unde et in secretis non dicit sacerdos. Amen, quia Angeli ibi respondent, ubi audiunt clerici servientes. Mt. 24.c. Ubicumque fuerit corpus Domini, illuc congregabuntur et aquile, id est Angeli, solem in rota videntes, id est Christum in eternitate. Sed oritur hic questio de littera, quia Ioannes dicit duos viros istos sedentes, Lc. autem dicit eos stantes. Et hoc solvit Chrysostomus dicens, quod Angeli primo sedebant, sed mulieribus assurrexerunt et steterunt iuxta illas.
marg.| Item queritur, ubi erant isti Angeli, aut intus in monumento, aut extra ? Videtur, quod intus per hoc, quod dicit Ioannes, scilicet quod unus sedebat ad pedes et alter ad caput.
marg.| Item quod extra per hoc, quod dicit Lucas: Steterunt {6. 273rb} iuxta illas. Item Mattheus dicit, unum sedentem super lapidem revolutum, ergo extra. Marcus vero dicit, unum sedentem intus. Ad hoc solvit Hieronymus: dicens, quod monumentum dicitur apud Marcum, non locus corporis sepulti, sed quedam pars macerie ante speluncam, in quam intraverunt mulieres et ibi repererunt Angelos sedentes in dextera parte sepulchri, qui videntes mulieres assurrexerunt eis et ita conveniunt omnes Evangeliste. Quia autem Mattheus et Marcus dicunt uterque unum Angelum sedentem et Ioannes et Lc. dicunt duos, potest dici, quod revera duo erant, vel plures, sed Mattheus et Marcus unum dicunt propter unitatem et similitudinem eorum. Dicentes autem unum, non negant plures fuisse.
Numérotation du verset Lc. 24,mystice 
marg.| Mystice. Per istos duos viros custodientes sepulchrum, significantur doctores sacre Scripture, qui debent esse viri, ut dicit Hieronymus non infantes amantes temporalia. Prv. 1.c. Usquequo parvuli diligitis infantiam etc. Debent etiam esse duo propter officium gemine caritatis. Unde supra 1.a. Misit Dominus discipulos suos Binos et Binos ante faciem suam. Debent etiam stare erecti in celum, non iacere in terra. Unde Angelus dixit Ios. 7.b. Surge, cur iaces in terra ?
marg.| Item Ez. 3.f. Ingressus est in me spiritus et statuit me supra pedes meos et locutus est mihi.
marg.| Item debent stare iuxta mulieres, id est proximi esse infirmis per compassionem et auxilium. Rm. 15.a. Debemus nos firmiores imbecillitatem infirmorum sustinere.
marg.| Item debent habere vestem fulgentem, id est conversationem laudabilem. Phil. 2.b. Sitis sine querela et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis prave et perverse, inter quos lucetis, sicut luminaria in mundo verbum vite continentes, 1Pt. 2.c. Conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo etc. Si tales essent doctores, omnes timerent eos et venerarentur. Unde sequitur.
marg.| {e} Cum timerent autem muli eres, scilicet.
marg.| {f} Et declinarent vultum in terram pre timore et reverentia Angelorum, quos viderant. Lv. 19.g. Honora personam senis. Iob. 29.d. Qui me audiebant, exspectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum, verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum, si voluissem ire ad eos, sedebam primus etc. Modo aliter est. Eccles. 10. Vidi servos in equis et principes ambulantes super terram quasi servos. Beda. Exemplo mulierum cum appingamus mysteriis celestibus, cum gaudia supernorum civium contemplamur, ad conspectum Angelorum debemus vultum in terram humiliter declinare, terram, nos et pulverem esse recolentes. Sic Abraham vocavit se pulverem et cinerem. Gn. 18.d. dicens. Loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis. Dn. 8.e. Cum loqueretur ad me Angelus, prolapsus sum pronus in terram. Beda. Nota quod sancte mulieres, nec in terram cecidisse, nec aliquis sanctorum in resurrectione Domini prostratus in terram adorasse legitur, unde mos cepit in Ecclesia paschali tempore non flecti genua in oratione, sed vultu in terram declinato orare.
marg.| {g} Dixerunt ad illas Ange li scilicet.
marg.| {h} Quid queritis ? supp leam queritis viventem cum mortuis ? Sic legitur sub duplici interrogatione, Vel sub una sic: Quid id est quare.
marg.| {i} Queritis viventem cum mortuis resu scitatum a mortuis, qui locus est proprie mortuorum ? Unde non redarguuntur, quia querunt viventem, sed quia cum mortuis, quia vivens non est, querendus inter mortuos Augustinus in libro de symbolo. Si amatur vita, quare non queritur vera ? Queritur autem a quibusdam, sed non invenitur, quoniam ubi non est queritur. Os. 6.b. In gregibus suis et in armentis suis vadent ad querendum Dominum et non invenient. Prv. 14.b. Ne insidieris et queras impietatem in domo iusti, neque vastes requiem. Contra quosdam, qui bonos dicunt malos, vivos mortuos. Is. 5.e. Ve, qui dicunt bonum malum et malum bonum etc.
marg.| {k} Non est hic id est in monumento presentia corporis.
marg.| {l} Sed surrexit die tertia. Os. 6.a. Vivificavit nos post duos dies et die tertia suscitabit nos, quia resurrectio sua, causa est nostre resurrectionis. Unde 1Cor. 5.c. Christus resurrexit a mortuis primitie dormientium. Vivit Dominus, iuramentum fuit veterum. Gal. secundo d.
marg.| {6. 273va} Δ Vivo autem ego, iam non ego. Ideo autem duabus noctibus et una die voluit in morte manere, ut ostenderet sua simpla morte, nostram duplicem esse destruendam. Os. 13.d. Ero mors tua, o mors. Glossa Bede. Die tertia, infra Lucem sue simple mortis. Mors enim dicitur lux, quia causa lucis nobis et respectu nostre. Que tantum in carne, id est in humana natura eius. Cave ne adhereas adverbio, tantum, quasi habuerit in carne et non in anima. Constat enim, quod anima eius senserit tristitias et dolores. Unde: Tristis est anima mea etc. Que in corpore, quantum ad penam et in animam, quantum ad culpam.
marg.| {a} Recordamini etc.  Ange lus ideo monet mulieres recordari verborum Domini, ut eum prescivisse futura cognoscant et verum Deum credant et ideo vera esse, que predixit, scilicet se tradendum Iudeis et occidendum et tertia die resurrecturum. Et per hoc, quod mulieres iuxta sepulchrum iubentur recordari verborum Domini, que de sua passione simul et resurrectione predixerat, docemur, quod inter mysteria passionis sunt recordanda gaudia resurrectionis et e converso, ut fiat quedam mixtura luctus et gaudii. Eccl. 11.c. In die bonorum ne immemor sis malorum etc. Et hoc est: Recordamini qualiter locutus est vobis id est quam pie, quam vere, quam discrete.
marg.| {b} Cum adhuc in Galilea esset mort alis.
marg.| {c} Dicens, quia oportet filium hominis etc. Mt. 20.c. Ecce ascendimus Hierosolymam et filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget. Ibi Chrysostomus: Christus tunc illusus est et nunc traditur Christus ad illudendum. Christus enim verbum veritatis est. Et cum vides scripturas Prophetarum et Evangelii et Apostolorum traditas esse in manus falsorum sacerdotum et scribarum, non intelligis, quia Christus traditus est principibus iniquis et scribis ? Unde Lam. 3.b. Factus sum in derisum omni populo.
marg.| {g} Et recordate sunt etc.  Nota , quia mulieres stantes ad monumentum reducunt ad memoriam, non solum, que predixerat de Passione, verum etiam de resurrectione. Hinc est, quod in sacrificio altaris, quod specialiter est representatio passionis, fit etiam mentio resurrectionis et ascensionis. Unde ibi dicitur. Memores Passionis, necnon et Resurrectionis etc.
marg.| {e} Et regresse a monumento etc.  Vide rant et audierant ab Angelis.
marg.| {f} Illis undecim etc. Chrysostomus: Evangelista non privat mulierem laude, nec verecundiam putat ab ea didicisse. Voluit autem Dominus per mulieres nuntiare viris suam resurrectionem, ut sicut a muliere ad virum venit mors, ita nunc a muliere ad viros veniat destructio mortis, ac per hoc mulierum opprobrium tolleretur et sic per amoris privilegium deletum est antiquum opprobrium.
marg.| {g} Erat autem Maria Magdalene soro r Lazari et Marthe, que unxerat pedes Domini unguento, sup. 7.f.
marg.| {h} Et Iohanna uxor Chuzi procuratoris Herodis.
marg.| {i} Et Maria Iacobi mino ris mater, que fuit uxor Alphei, de quo habuit quatuor filios, id est Iacobum istum, qui dicitur Iacobus minor, non etate, sed vocatione, quia vocatus posterior a Domino: Sicut et in monasteriis maiores dicuntur et digniora obtinent loca, non secundum etatem, sed quia primi claustrum intraverunt. Item maxime sanctitatis fuit iste Iacobus, quia et frater Domini appellatus est, quia ei simili et quia cognatus eius et quia filius Ioseph adoptivus. Alii tres fuerunt, Ioseph et Simon et Thadeus. Glossa Maria Iacobi minoris et Ioseph soror matris Domini, unde et Iacobus frater Domini dicitur. Sed unde venit istud, unde non continuatur sufficienter ex premissis, nisi aliquid suppleas. Eadem enim ratione alter Iacobus frater Domini diceretur, quia consobrinus eius fuit, sicut iste. Solutio: Unde, non notat causam sufficientem, sed efficientem. Fuit enim simillimus in facie, ut dicunt, unde dictus est frater Domini. Alia causa patet in littere expositione.
marg.| {k} Et cetere, que cum eis erant etc.  Hinc habes, quod plures fuerunt, quam tres, Ecclesia tamen non representat, nisi de tribus tantum. Utrum autem tres fuerint dicte Marie, non satis certum habetur: Nec ex eo, quod in {6. 273vb} Marco habetur Maria Iacobi et Salome, potest haberi, quod fuerint tres, quia una tantum est mater Iacobi et filie Salome, scilicet Maria uxor Alphei, que habuit quatuor filios, sicut dictum est, nisi intelligas de Iacobo maiore dictum, quod dicitur, Maria Iacobi et sic alia erat mater Iacobi maioris et alia filia Salome. Inter has tamen mulieres, primo apparuit Dominus Marie Magdalene, ut dicitur Mc. 16.b. Et hoc quinque rationibus. Primo, quia ardentius diligebat. Unde supra 7.g. Dimissa sunt ei peccata multa, quia dilexit multum. Secundo, ut ostenderet, quod pro salvandis peccatoribus mortuus est. Mt. 9.b. Non veni vocare iustos, sed peccatores. Tertio, ut ostenderet, quod meretrices precedant sapientes in regno celorum. Unde Mt. 21.c. Amen dico vobis, quia Publicani et meretrices precedent vos in regno Dei. Quarto, ut sicut mulier fuerat nuntia, seu ministra nostre perditionis, ita esset nuntia nostre redemptionis. Quinto, ut ubi abundavit peccatum, superabundaret et gratia. Rm. 5.d. Et hec fuit prima apparitio Christi post resurrectionem, ipsa die resurrectionis, in qua quinquies apparuit. Primo Marie Magdalene, ut dictum est Io. 20.c. Secundo ipsi eidem cum aliis mulieribus in via redeuntibus a sepulchro. Mt. ult. b. Tertio Petro, ut infra eod. sed nescitur ubi. Quarto duobus discipulis euntibus in Emaus, infra eod. Quinto discipulis congregatis absque Thoma, Io. 20.e. Istas quinque apparitiones representat sacerdos in Missa, quinquies se vertens ad populum. Sed tertia versio est cum silentio, que significat apparitionem factam Petro, que nescitur, ubi fuerit facta, vel quando, vel quomodo. Sexto apparuit octava die resurrectionis omnibus discipulis presente Thoma. Io. 20.f. Septimo ad mare Tyberiadis septem discipulis: Io. ult. a. Octavo, apparuit undecim discipulis in Galilea. Mt. ult. c. Nono in cenaculo in Hierusalem discipulis cenantibus. Mc. ult. c. Act. 1.a. Decimo in monte Oliveti, quando ascendit, infra eod. Act. 1.a. Pluries apparuit Dominus ante Ascensionem, sicut Iacobo et quingentis fratribus, 1Cor. 15.a. Et Ioseph incarcerato, ut dicunt quidam. Sed iste decem apparitiones leguntur expresse in Evangeliis et ideo magis autentice sunt. Et sicut decies legitur apparuisse post resurrectionem, ita decima die post ascensionem misit Spiritum S. in quo
Numérotation du verset Lc. 24,mystice 
marg.| Mystice monstravit, quod per observantiam decalogi ex hominibus erat restituendus decimus ordo. Unde Mt. 20.c. Si Vis ad vitam ingredi, serva mandata. Hoc autem non est tacendum, quod Dominus post mortem non legitur apparuisse, aut locutus fuisse matri sue. Quare hoc ? Ut mortui mundo carnalem affectum non habeant ad parentes. Dt. 33.a. Qui dixerit patri suo et matri sue, nescio vos et fratribus ignoro illos et nescierunt filios suos, hi custodierunt eloquium tuum. Sequitur.
marg.| {l} Et visa sunt ante illos, sicut deliramentum verba ista scilicet quoniam Dominus resurrexisset a morte, quia contra naturalem Philosophiam erat. Unde Paulus Corinthiis, qui non poterant credere, quod mortui resurgerent, dicit 1Cor. 15.e. Dicit aliquis, quomodo resurgent mortui, aut quali corpore venient ? Insipiens tu, quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur. Sic est et hodie, quicquid dicitur divitibus de contemptu mundi et ambitiosis de humilitate, luxuriosis de castitate totum videtur eis deliramentum. Eccl. 21.c. Audiet luxuriosus et displicebit ei et proiiciet illud post dorsum suum.
marg.| {m} Et non crediderunt illis nec tamen discrediderunt. Quod patet ex hoc, quod Petrus et Ioannes audito hoc cucurrerunt ad monumentum, in quo docemur non cito debere credere cuilibet, licet bona docenti, id est Io. 4.c. Carissimi nolite credere omni spiritui, sed probate spiritus, si ex Deo sunt. Eccles. 19.a. Qui cito credit, levis est corde et minorabitur. Senec. Et omni et nulli credere, utrumque vitium est. Glossa Quia discipuli tarde credunt, non tam illorum infirmitas, quam nostra fuit futura firmitas. Nam illis dubitantibus Resurrectio multis argumentis demonstratur, que dum legentes agnoscimus, quid aliud, quam de eorum dubitatione solidamur ? Summa est, quia quanto resurrectio discipulis difficilius est credita, tanto firmius est probata et ita fides in nobis roborata.
marg.| marg.| {6. 274ra} Δ
marg.| {a} Petrus autem etc.  et I o. cum eo, qui etiam precucurrit citius Petro, sed posterior introivit in monumentum. Unde Io. 20. Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum. Currebant autem duo simul et ille alius discipulus precucurrit citius Petro et venit prius ad monumentum et cum se inclinasset, vidit linteamina posita, non tamen introivit. Venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum et vidit linteamina. Tunc ergo introivit ille alius discipulus, qui venerat prius et vidit et credidit.
marg.| {c} Et procumbens vidit linteamina sola posita sine corpore. Chrysostomus Quod erat signum resurrectionis, non transpositionis.
marg.| {d} Et abiit secum id est solus.
marg.| {e} Mirans etc.  Et t unc creditur, quod apparuit ei Dominus. Beda. Ioannes commemorat quod ipse et Petrus simul cucurrerunt et quod Petro introeunte in monumentum et vidente linteamina et sudarium, ipse Ioannes se inclinans vidit linteamina, nec prior introivit. Sed intelligendum est, primo Petrum procumbentem vidisse, quod Lucas commemorat, Ioannes tacet, post vero ingressum, ut diligentius interiora dignosceret, ingressum tamen antequam Ioannes intraret.
Numérotation du verset Lc. 24,moraliter 
marg.| {a} Petrus surgens a to rpore et ignavia. Eph. 5.d. Surge, qui dormis etc. Ct. 3.a. Surgam et circuibo civitatem etc.
marg.| {b} Cucurrit etc.  sic currendum est ad claustrum. Contra pigros. Hieronymus: ad Paulinum: Festina, queso te et herenti in salo navicule funem magis prescinde, quam solve.
marg.| {e} Et procumbens etc.  sic aliquando in claustro sine re religionis potest videri solus habitus religionis. 1Rg. 19.c. Cum venissent nuntii, qui querebant David, inventum est simulacrum super lectum et pelles pilose caprarum ad caput eius. Sequitur.
marg.| {f} Et ecce Dicu nt aliqui, quod unus istorum fuit Lc. et alter Cleophas, sed vitande causa arrogantie, de se tacet. Mos enim est scriptoribus sacre Scripture pre humilitate nomina sua subticere. Unde Ioannes de se loquens ait. Hic est discipulus ille, quem diligebat Iesus. Ambrosius tamen dicit in quadam ep. quod alter socius Cleophe fuerit Ammaon. Sed contra. In prologo Moralium Gregorii. Lucas dicit duos ivisse in Emaus, unum nominat, scilicet Cleopham, sed autem, qui reliquus fuit, non nominat. Sed contra Ex. 25.b. Duo circuli in altero latere. Glossa Marcus et Lucas, quia postea credentes discipuli apostol><i> facti sunt. Solutio: Gregorius dicit, quod Lucas fuit alter, sed secundum quod quidam dicunt.
marg.| {i} Ibant ipsa die resu rrectionis.
marg.| {l} In castel. etc.  alio nomine dicitur Nicopolis. Unde Hieronymus in epitaphio Paule. Nicopolim, que prius Emaus vocabatur, apud quam in fractione panis cognitus est Dominus Cleophe, domum in Ecclesiam dedicavit. Dicitur autem stadium a stando, quia Hercules gigas ille legitur tantum sub uno anhelitu cucurrisse et ibi stetisse. Continet autem stadium 125. passus. Quod probatur hoc modo. Stadium est octava pars milliarii, ut dicit Beda. Milliarium vero passus mille continet, unde et nomen accepit. Et dicitur miliare dimidia leuca, vel ut aliis placet tria, milliaria faciunt duas leucas. Octava vero pars mille est 125. Unde patet, quod stadium 125. passus habet et ideo 60. stadia septem millia passuum et quingentos continent. Hoc est septem milliaria et dimidium. Et bene congruit hoc spatium illis discipulis. Iam enim transierat sextum milliare, quia certi erant de morte, que facta erat sexta die, transierunt et septimum milliare, quia Christum in sepulchro quievisse septima sabbati non dubitabant. Sed octavum milliare nondum perfecerant, quia resurrectionem, que octava die facta est, nondum credebant, immo adhuc ambigui erant aliquantulum, tamen ad fidem resurrectionis accedebant. Unde Eccl. 11.a. Da partes septem, necnon et octo, id est crede mortem et sepulturam, crede et resurrectionem. [
Numérotation du verset Lc. 24,mystice 
marg.| Mystice ostenditur hic distantia et via ab Ecclesia militante usque ad triumphantem. Hierusalem enim visio pacis interpretatur et significat Ecclesiam triumphantem, ubi ille, qui est vera pax, videtur facie ad faciem. Is. 33.c. Regem in decore suo videbunt, id est in Deitate, {6. 274rb} 1Io. 3.a. Scimus, quam cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Emaus autem interpretatur mater festinans, vel desiderium consilii, quod bene competit Ecclesie militanti. Nam ipsa mater est omnium fidelium, quos generat predicando. Unde 1Cor. 4.d. In Christo Iesu ego vos per Evangelium genui. Item balneat baptizando. Mt. ultim. d. Ite, docete omnes gentes etc. Item educat, sive lactat informando et instruendo et consolando, 1Cor. 3.a. Tamquam parvulis in Christo lac potum dedi vobis, non escam. Item festinat ad patriam, quantum potest. Hbr. 4.c. Festinemus ingredi in illam requiem. Dicitur autem Emaus alio nomine Nicopolis, id est civitas victorie, civitas civium unitas. Act. 4.f. Multitudinis credentium etc. Et ideo victorie, quia omnis pugna unanimiter congressa parit victoriam. Ct. 6.c. Que est ista etc. Sexaginta stadia ab Emaus in Hierusalem significant perfectam et integram observantiam mandatorum, per quam quasi per viam necesse est, de militante Ecclesia ad triumphantem venire. Unde Mt. 19.c. Si vis ad vitam ingredi etc. Psalmoa : « Viam mandatorum tuorum cucurri ». Dicit ergo.
a Ps. 118.
marg.| {f} Et ecce Evid entiam boni exempli significat. Mt. 5.b. Sic luceat lux vestra etc.
marg.| {g} Duo cari tate coniuncti.
marg.| {h} Ex illis scilicet Christi discipulis.
marg.| {i} Ibant pedi bus mentis et corporis.
marg.| {k} Ipsa die resurrectionis, id est penitentie, quod est contra pigros, qui tardant facere penitentiam. Ecclesiastici 5.b.b « Non tardes converti ad Dominum » etc.
b Sir. 5, 8.
marg.| Sequitur.{m} Et ipsi loquebantur etc. In Hierusalem de Christo, non de vanis, vel malis. Eph. 4.g. Omnis sermo malus non procedat ex ore vestro etc. Et quia isti loquebantur, de bonis et de ipso, ideo Christus ipse apparuit eis. Unde sequitur.
marg.| {n} Et factum est etc. Vulgare Romanum est, id est dum loquerentur ad invicem.
marg.| {o} Et secum quererent quomodo omnia facta fuissent et quid possit esse, quod mulieres narraverant.
marg.| {p} Et ipse Iesus etc. corporaliter, spiritualiter.
marg.| Peregrinus
marg.| Christus
marg.| Suis hic.
marg.| Celo. Mt. 25.b. Homo peregre Proficiscens vocavit servos suos.
marg.| Mundo. Ps. Et peregrinus filiis matris mee. Io. 1.a. In mundo erat et mundus eum non cognovit. Ps. 118. Incola ego sum in terra. Iob. 19.c. Quasi peregrinus fui in oculis eorum.
marg.| Iustus: Mundo. 2Cor. 5.b. Dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino. Hbr. 11.c. Confitentes, quia peregrini etc. Claustro. 4Rg. 8.a. Vade, peregrinare, ubicumque repereris. Et infra. Peregrinata es in terra Philisthiim Sunamitis misera, vel captiva, vel mortificata.
marg.| In Testamento. Eph. 2.c. Hospites testamentorum etc.
marg.| Luxuria, sup. 15.c. Filius prodigus inter porcos in regione peccati.
marg.| Negligentia. Gn. 15.c. Peregrinum futurum est semen tuum in terra Egypti, id est ignorantie.
marg.| Peccator. Avaritia. Iud. 17.c.
marg.| Adolescens, de Bethlehem peregrinari voluit ubicumque sibi commodum reperisset.
marg.| Pusillanimitate. Gn. 47.b. Dies peregrinationis vite mee centum triginta anni parvi et mali.
marg.| Rapina. 2Rg. 12.a. Cum autem peregrinus quidam, id est diabolus venisset ad divitem, parcens ille etc. Ira, 1Pt. 4.c. Nolite peregrinari, in fervore etc.
marg.| Odio. Romipete. Ex. 23.a. Peregrino molesto non eris.
marg.| Superbia. Mt. 27.a. Ager figuli emitur de pecunia maledicta in sepulturam peregrinorum. Sed Deus scit, quis est bonus peregrinus. Sequitur.
marg.| {q} Ibat cum illis Appa ruit autem eis Dominus pro duobus, scilicet ut resurrectionem suam eis intimaret et ut adimpleret, quod promiserat. Mt. 18.b. Ubi sunt duo, vel tres in nomine meo congregati, ibi sum in medio eorum. In hoc ergo veracem se ostendit et licet de resurrectione eius hesitarent, tamen diligebant eum, ideo voluit in medio eorum corporaliter esse et corporalem presentiam exhibere.
marg.| {r} Oculi autem illorum inte riores et exteriores.
marg.| {s} Tenebantur {6. 274va} propria dubitatione. Unde Gregorius Sicut ipsi intus amabant et tamen dubitabant, sic ipse foris et presens adest et quis sit non ostendit. De se ergo loquentibus presentiam exhibet et de se dubitantibus speciem cognitionis aufert. Unde sequitur.
marg.| {a} Ne eum agnoscerent Beda. Non veritate fallente, sed ipsis non valentibus veritatem percipere. Gn. 19. dicit Glossa quod percussi sunt acrisia discipuli Domini, sicut Sodomite querentes domum Loth Sap. ult. c. Percussi sunt cecitate, sicut illi in foribus iusti. Item 4Rg. 6.d. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 24,moraliter 
marg.| {b} Moraliter: Et ait ad illos etc. Duplex est tristitia. Una bona, de offenso Deo, alia mala, de damno seculi, 2Cor. 7.c. Que secundum Deum est tristitia, penitentiam operatur.
marg.| {c} Et respondens unus, cui nomen Cleophas. Ambrosius. Alius vocabatur Ammaon filius Rufi. Alii dicunt quod Lc. ipse.
marg.| {d} Dixit ei: Tu solus peregrinus etc.  Ita lege. Numquid tu solus es peregrinus etc. quasi dicat: omnes alii noverunt preter te. Et nota quod eo ipso, quod eum peregrinum putant, ad litteram, falluntur.
Numérotation du verset Lc. 24,mystice 
marg.| Mystice verum dicunt, quia vere peregrinus erat a mentibus eorum, qui in fide eius dubitabunt.
marg.| {e} Quibus ille dixit, que ? Et dixerunt, de Iesu Nazareno etc. Beda. Prophetam et magnum fatentur, filium Dei tacent, vel quia nondum perfecte credunt, vel si credunt, timent tradi in manus Iudeorum, nescientes cum quo loquebantur. Iudei iam denuntiaverant supplicium omnibus confitentibus Christum filium Dei, ideo simpliciter dicebant Prophetam, non filium Dei.
marg.| {f} Potens in opere Act. 1.a. Cepit Iesus facere et docere. Mt. 5.c. Qui fecerit et docuerit sic, magnus vocabitur in regno celorum.
marg.| {g} Et sermone Eccl . 8.a. Omne, quod voluerit, faciet et sermo illius potestate plenus est.
marg.| {h} Coram Deo etc.   Cora m Deo per rectam intentionem, coram populo per bonam operationem. Gregorius Per hoc, quod egimus, laudem exterius non queramus. Sic autem sit opus in publico, quatenus intentio maneat in occulto, ut de bono opere proximis exhibeamus exemplum et tamen pro intentione, qua soli Deo placere querimus, semper optemus secretum.
marg.| {i} Et quomodo tradiderunt eum etc.  Io. 18.f. Gens tua et Pontifices tui tradiderunt te mihi.
marg.| {k} Et crucifixerunt eum etc.  Prv. 13.b. Spes, que differtur affligit animam. Se autem ipsos quodammodo temeritatis arguunt, quod ab eo sperabant redemptionem, quem mortuum viderant, nec credebant resurrecturum et maxime dolent eum sine culpa occisum, quem innocentem noverant et ex hoc tristes incedebant.
marg.| {l} Et nunc super hec omnia etc. quasi dicat: hodie deberet resurgere, iuxta quod predixit, tamen promissam resurrectionem tacent timentes eum, cui loquebantur.
marg.| {m} Sed et mulieres etc.  Quia resurrectionem nondum celebrabant, ideo de audita fama eius potius sunt territi, quam gavisi. Beda. Merito dicuntur terruisse eos, quibus de non invento corpore plus mestitiam addiderunt, quam denuntiata resurrectione gaudium, quo recrearentur, afferunt.
marg.| {n} Que ante lucem fuerunt ad monumentum etc. scilicet Petrus et Ioannes. Supra singulariter dicitur de Petro, quod cucurrerit ad monumentum, hic de duobus pluraliter et ita fuit: Sed Petrum solummodo primo commemoravit, quia primitus illi Maria nuntiavit, sicut specialiter dictum fuerat ei. Dicite discipulis eius et Petro. Mc. ult. b. quia specialiter de eo dictum est, ne desperaret ex negatione. Et ita inveniunt, sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt Sequitur.
marg.| {o} Et ipse dixit ad eos. O stulti. Is. 32.b. Stultus fatua loquetur. Et sup. a. Cor stultorum intelliget sapientiam.
marg.| {o} Et tardi corde etc. Ecclesiastici 5.b.c « Ne tardes converti ad Dominum ». Chrysostomus Quando contemnere {6. 274vb} mortem poterit, qui nec alium morientem potest videre ?
c Sir. 5, 8.
marg.| {q} In omnibus, que locuti sunt Prophete Rabanus : Moyses Israeliticos postes sanguine agni obsignavit. Ex. 12.d. et Ez. 9.b. dicit idem signum in frontibus dari. De duobus autem reprehendit eos Dominus, scilicet de stultitia et dicitur pigritia. De stultitia quidem, quia scripturas, que plene continent mysterium passionis et resurrectionis Domini, non intellexerunt. Unde ipse Dominus incipiens a lege et Prophetis interpretatus est eis Scripturas. Audierunt autem scripturas multoties, sed nondum intellexerant et ideo reprehensibiles erant, sicut et multi alii, qui multa audiunt et pauca intelligunt et pauciora faciunt. Unde miratur Dominus. Is. 33.c. Ubi est litteratus, ubi est verba legis ponderans, ubi est doctor parvulorum. Multi sunt litterati et multi doctores, sed pauci ponderant verba: legis iusto pondere. Aliter enim viverent. Is. 28.e. Ponam in pondere iudicium et iustitiam in mensura. De pigritia vero, quia mulieribus credere noluerunt, neque his, que a Christo audierant, vel in lege noverant, non poterant acquiescere. Sic est modo fere in omnibus, quia et pauca sciunt et illa pauca, que sciunt, facere negligunt. Unde Beda. Hic gemina nobis humiliandi necessitas incumbit, qui nec in Scripturis quantum oportet edocti, nec ad implenda, que novimus, quantum decet, sumus intenti. Nam si Moyses et Prophete de Christo locuti sunt et eum per passionem ad gloriam intraturum predixerunt, quomodo gloriatur se Christianum esse, qui neque in Scripturis qualiter ad Christum pertinent, investigat, neque ad gloriam, quam eum Christus habere cupit, per passionem contingere desiderat ? Sequitur.
marg.| {r} Nonne hec oportuit etc. Oportuit, id est opportunum fuit propter sex. Primo, propter suam humilitatem, quia gloriam resurrectionis sic sibi meruit. Phil. 2.a. Christus factus est obediens etc. Secundo, propter communem omnium utilitatem, quia per mortem eius sumus reconciliati Deo. Rm. 5.b. Cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii eius: Tertio, propter peccatorum immanitatem, seu debitorum quantitatem, que tanta erant, quod non poterant solvi minori pretio, quam sanguine Christi. 1Pt. 1.c. Non corruptilibus etc. Quarto propter Scripturarum indissolubilitatem, que hec predixerant, nec solvi possunt. Is. 53.c. Tamquam ovis ad occisionem ducetur. Quinto propter exemplum, ut, scilicet mors, sive passio propter Dei gloriam et proximi utilitatem non timeretur. Mt. 10.d. Nolite timere eos, qui occidunt corpus. Io. 13.b. Exemplum dedi vobis etc. Sexto, ut ostenderet, qualis est via ad patriam, sive ad gloriam, scilicet passio et ignominia et miseria, Act. 14.d. Per multas tribulationes oportet etc.
marg.| {s} In gloriam suam Quam fatui sunt igitur, qui putant sine passione intrare in gloriam suam. Unde Mt. 20.c. cum matertera Domini petiisset ab eo, ut duo filii sui et cognati Domini sederent cum eo in regno glorie sue, respondit Dominus eis. Nescitis, quid petatis, potestis etc. Ibi Glossa Nescitis, quia sedem glorie queritis, quam nondum meruistis, delectat culmen honoris, quos nondum exercuit vis laboris.
marg.| {t} Et incipiens a Moyse et omnibus Prophetis etc. Beda. Glossa infra. Veritas melius operando, quam audiendo intelligitur. Chrysostomus Postquam Scripturis non creditis, ab his, qui extra fidem sunt, cogimur allicere. Hoc et Deus fecit. Ier. 2.c. Transite ad insulas Cethim et videte et in Cedar mittite et considerate vehementer etc.
marg.| {u} Et appropinquaverunt castello, quo ibant et ipse finxit etc. id est pretendit habitum longius abeuntis. Et pulchre se finxit ab eis elongandum corpore, qui ab eo erant elongati mente. Unde Gregorius Talem se exhibuit in corpore, qualis apud illos erat in mente etc. Notat autem {6. 275ra} Δ fictio, vel fingere fragilitatem. Ps. 102. Ipse novit figmentum nostrum. Item sapientiam, Ps. 32. Qui finxit sigillatim corda eorum. Sir. 19.d. Est iustus, qui inclinat faciem et fingit se non videre, quod ignoratum est. Item iustitiam. Ps. 93. Qui fingis dolorem in precepto. Item opus figuli. Rm. 9.d. Numquid dicit figmentum figulo etc. Item simulationem. Spiritus Sanctus discipline effugiet fictum. Sap. 1.b. Hic autem notat fictio iustitiam et sapientiam. Ad hoc enim finxit, se velle ire longius, ut invitarent eum ad hospitium et invitando mererentur et post meritum cognoscerent eum. Simile Mc. 6.g. Circa quartam vigiliam noctis venit Iesus ad eos ambulans supra mare et volebat eos preterire. Ibi Glossa Ut ad horam conturbati, sed continuo liberati plus liberationis sue miraculum stuperent et ereptori suo gratias maiores referrent. Item Augustinus de concordia quatuor Evangel. Quomodo intellexerunt Apostoli Dominum velle preterire eos, nisi quia in diversum ibat, quod ad eliciendum illum clamorem valebat, cui subveniri oportebat.
marg.| {a} Et coegerunt illum lice t non cognoscerent. Gregorius Hoc exemplo colligitur, quod peregrini ad hospitium, non solum sunt vocandi, sed etiam trahendi. Hbr. 13.a. Hospitalitatem nolite oblivisci, per hanc enim placuerunt quidam Angelis hospitio receptis. Chrysostomus Propterea magna merces, quia nesciens eos Angelos esse hospitavit, quia si scivisset nil mirabile. Beda., Laicus si unum, vel duos recepit, hospitalitatis preceptum implevit. episcopus si omnes non recipit, inhumanus est. Sap. ultim. c. de Sodomitis. Iuste patiebantur etenim indetestabilem hospitalitatem instituerunt. Et infra. Quoniam inviti recipiebant hospites etc.
marg.| {b} Dicentes etc. $moraliter
marg.| Eccles. 12.a. Memento Creatoris tui diebus iuventutis tue. Et infra. Antequam tenebrescat etc. Ier. 6.a. Ve nobis, quia declinavit dies et longiores facte sunt umbre vesperi.
marg.| {c} Et intravit etc.  Hoc contra Abbates, qui numquam, vel raro recumbunt cum monachis in refectorio. Eccl. 32.a. Rectorem te posuerunt, noli extolli etc.
marg.| {d} Accepit panem etc.
marg.| marg.|$
Numérotation du verset Lc. 24,mystice 
marg.| Nota verbum et ordinem verbi. Panis est verbum Dei. Ps. 103. Et panis cor hominis confirmet. Panem accepit Iesus in manu, quia legem implevit opere. Mt. 5.b. Non veni solvere legem, sed adimplere. Deinde benedixit orando, postea fregit exponendo, ad ultimum porrigebat illis predicando. Hunc ordinem debet tenere predicator et doctor, ut primo accipiat panem addiscendo et faciendo. Eccl. 18.c. Ante iudicium, id est ante predicationem, ubi iudicium fit, para iustitiam tibi et antequam loquaris, disce. Secundo oret et orare faciat, ut predicatio sua officium, vel effectum habeat et abundet in eo. Est. 14.c. Da mihi fiduciam, Domine, rex deorum et universe potestatis, tribue sermonem compositum in ore meo in conspectu leonis. Col. 4.a. Orationi instate vigilantes etc. Item 2. Thessal. 3.a. Fratres orate pro nobis etc. Tertio frangat, id est minutatim exponat, ita ut parvuli possint intelligere. 1Cor. 3.a. Tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam. Lam. 4.a. Parvuli petierunt panem etc. Post hec potest predicare. Mt. 14.b. Acceptis quinque panibus Iesus benedixit, fregit et dedit discipulis suis. Si ita facerent doctores, tunc addiscerent auditores. Unde sequitur.
marg.| {e} Et aperti sunt oculi eorum etc.   Quem non cognoverunt in expositione scripturarum, cognoverunt opere ipso, id est in fractione panis. Et per hoc
Numérotation du verset Lc. 24,mystice 
marg.| . Significatum est, quia non auditores legis, sed factores iustificabuntur. Rm. 2.b. Iac. 1.d. Et veritas melius opere, quam verbo manifestatur. Unde. A mandatis tuis intellexi, agendis, scilicet non dixit mandata tua intellexi. Eccl. 1.d. Fili, concupiscens sapientiam, serva iustitiam.
marg.| {f} Et ipse etc. Beda., subtrahitur carnalibus oculis species infirmitatis, ut mentibus incipiat apparere gloria resurrectionis, id est quam infirmitate cognoscere non poterant. {6. 275rb} Sed quare evanuit. Ut tu non queras laudes hominum, cum benefeceris. Mt. 6.a. Attendite, ne faciatis iustitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab illis. Item, ut subtracta specie infirmitatis mens eorum elevaretur in gloriam resurrectionis. Unde sequitur.
marg.| {g} Et dixerunt ad invicem iam certi eum resurrexisse.
marg.| {h} Nonne etc. Nota quod hi duo discipuli non cognoverunt Dominum duplici de causa, quia, scilicet torpore a gemino frigore, scilicet incredulitatis et timoris. Erant enim iacreduli et timidi. Dominus autem aperiens eis scripturas calida fecit corda eorum, quia verba sacre Scripture sunt carbones, qui inflammant corda audientium. Ct. 5.b. Anima mea liquefacta est etc. Item Ps. 147. Emittet verbum suum et liquefaciet ea. Item. Eloquium Domini inflammavit eum. Item. Ignitum eloquium tuum. Item. Quid detur tibi, aut quid apponatur tibi ad, id est contra linguam dolosam. Sagitte potentis acute, id est predicatores, qui sunt sagitte pennate, cum carbonibus desolatoriis, id est cum preceptis sacre Scripture, que sunt carbones igniti. Beda. Ex audito sermone cor prius torpore incredulitatis et timoris frigidum igne Spiritus sancti est accensum, ut iam superno desiderio ardeat et ad credendam veritatem se extendat etc. Et nota, quia est multiplex ardor. Est enim caritatis ardor, sup. 12.f. Ignem veni mittere in terram et quid volo etc. Is. 6.a. Seraphin, id est ardens. Io. 5.f. Ioannes erat lucerna ardens. Item naturalis dilectio. Hinc Ps. 7. Sagittas suas ardentibus effecit, id est istis duobus effecit, id est exposuit, hoc est, extra fecit. Item ira. Eccl. 18.b. Nonne ardorem refrigerat ros ? Item tentatio. Eccl. 43.c. Obvians ros, id est gratia ab ardore vehementi. Item gehenna. Dt. 22.c. Ignis succensus est in furore meo et ardebit. Item pena pro peccato temporali. Ps. 2. Cum exarserit in brevi ira eius, beati etc. Item tribulatio. Eccl. 16.a. In Synagoga peccantium exardebit ignis eius etc. Is. 30.f. Ecce nomen Domini venit, de longinquo, ardens furor eius.
Numérotation du verset Lc. 24,moraliter 
marg.| per hoc, quod Dominus in via docuit, insinuat, quod numquam et nusquam cessandum est a doctrina veritatis. Dt. 6.b. Meditaberis sedens in domo tua et ambulans in itinere. Mt. 5.d. Esto consentiens cito adversario tuo, dum es in via cum eo. Sequitur.
marg.| {i} Et surgentes eadem hora scilicet die resurrectionis.
marg.| {k} Regressi sunt in Hierusalem 4Rg. 7.b. Hec dies boni nuntii est, si tacuerimus et noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur.
marg.| {l} Et invenerunt congregatos undecim Ergo Thomas aderat.
marg.| {m} Et eos, qui cum ipsis erant, dicentes, quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni Quod apparuerit Dominus Petro, hinc habemus, de modo apparitionis nihil habetur. Beda. Primo omnium virorum apparuit Petro, quod etsi non dicit Evangelista, quando, vel ubi factum sit, tamen quia factum sit, non tacet. Et dicit Beda. Primo omnium virorum, quia certum est eum primo apparuisse mulieribus. Item Beda. Iam fama erat, quod resurrexerat Dominus ab illis mulieribus facta et a Simone Petro, cui apparuerat, hec loquentes supple discipulos invenerunt isti duo, hoc etiam ipsi prius audierant, quod surrexerat, sed timuerunt dicere in via, quando tantummodo Angelos dixerunt visos a mulieribus. Ignorantes enim eum, cum quo loquebantur, poterant timere, ne inciderent in manus Iudeorum, si quid passim dicerent de Christi resurrectione.
marg.| {n} Simoni id est obedienti claustrali apparet Dominus, sed noluit Simon illud narrare, nec tamen penitus tacetur. Sequitur.
marg.| {o} Et ipsi scilicet duo discipuli.
marg.| {p} Narrabant, que gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum etc.  Argu mentum pro eleemosyna et predicatione. Is. 58.c. Frange esurienti etc. Act. 2.g. Erant perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione fractionis etc. Ct. 4.a. {6. 275va} Δ Sicut fragmen mali punici, ita gene tue, id est predicatores.
marg.| {a} Dum autem hec loquuntur, stetit Iesus in medio eorum Mt. 18.c. Ubi sunt duo, vel tres in nomine meo congregati, ibi sum ego in medio eorum. Nota, cum Dominus intravit, Thomas non erat cum eis, quando autem duo discipuli invenerant undecim congregatos, tunc erat cum illis. Intellige ergo, Thomam paulo ante exiisse, cum ipsi narrarent ea, que gesta erant et interim Dominus aliis apparuit et ipso recedente venit Thomas, sicut dicit Io. 20.f. Clausis autem ianuis potuit Dominus intrare, cum haberet corpus glorificatum, qualia erunt corpora Sanctorum post diem iudicii.
marg.| {b} Et dixit eis Iesu s.
marg.| {c} Pax vobis Chrysostomus Ideo Paulus continue dicit. Gratia vobis et pax.
marg.| Δ Hinc est,
prol.| Pax
marg.| marg.|Bona
marg.| Christus. Eph. 2.c. Ipse est pax nostra. Mi. 5.b. Erit iste pax Assyriis, cum venerit in terram nostram.
marg.| Eternitatis. Io. 14.d. Pacem meam do vobis. Ps. 147. Qui posuit fines tuos pacem. Ps. 75. Factus est in pace locus eius. Phil. 4.b. Pax Dei, que exuperat omnem sensum.
marg.| Pectoris. Idc. 6.e. Edificavit Gedeon altare et vocavit illud, Domini pax. Ps. 118. Pax multa diligentibus legem tuam, ideo pax nulla diligentibus mundum.
marg.| Congregationis. Rm. 12.d. Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes, sup. 2.b. Gloria in excelsis Deo et in terra pax hominibus bone voluntatis, non male.
marg.| Indifferens
marg.| Mortis sacre, sup. 2.a. Nunc dimitis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace. Ps. 4. In pace in idipsum, dormiam et requiescam.
marg.| Temporis. 4Rg. 20.d. Sit tantum veritas et pax in diebus meis, 4Rg. 9.e. Pax est Iehu ? At ille respondit. Que pax etc.
marg.| Consensus iniquitatis. Mt. 10.d. Non veni mittere pacem, sed gladium. Is. 57.d. Non est pax impiis.
marg.| marg.|Mala
marg.| Prosperitas malorum. Ps. 72. Zelavi super iniquos pacem peccatorum videns. 1. Thessal. 5.a. Cum dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus.
marg.| Pacis simulatio, Ez. 13.b. Deceperunt populum meum dicentes, pax, pax et non est pax, Ier. 6.d. Curabant contritionem filie populi mei cum ignominia dicentes: Pax, pax et non erat pax.
marg.| Δ Hinc est, quod episcopus, qui specialiter est vicarius Christi, in primo ingressu ad populum et in prima versione in missa dicit: “Pax vobis” sicut Dominus quando primo apparuit discipulis, legitur dixisse. Pax vobis. Secundo autem in missa ante susceptionem Eucharistie dicitur. “Pax Domini sit semper vobiscum” quia Dominus secundo intrans ad discipulos, scilicet post dies octo secundo legitur eis dixisse: “Pax vobis”. Est et alia causa quare in missa dicatur “Pax Domini etc.” ut per hoc significetur quia Passio Christi, cuius fit representatio, pacem fecit inter homines et Deum. Sed neutra istarum est specialis causa. Non ergo, quia pro generali communione, que fiebat in primitiva Ecclesia, que signum erat pacis et fraterne dilectionis, introductum est in missa osculum pacis. In primitiva namque Ecclesia omnes quotquot intererant canoni Misse, singulis diebus communicabant et si nollent communicare, egrediebantur post offertorium, scilicet post Missam cathecumenorum. Post institutum est, ut singulis diebus interessent canoni Misse, sed solis Dominicis diebus communicarent. Postea restrictum est ad tres festivitates, scilicet ut non communicarent, nisi in Natali et in Pascha et in festo Pentecostes. Quis autem restrinxerit ad unam solam festivitatem, sicut fit {6. 275vb} temporibus nostris, nescio. Pro ista ergo generali communione, que fiebat in primitiva Ecclesia, que signum erat pacis et fraterne dilectionis, introductum est osculum pacis et ideo specialiter dicitur: Pax Domini sit semper vobiscum.
marg.| {d} Ego sum Ex. 3.d. Ego sum, qui sum. Io. 8.g. Antequam Abraham fieret, ego sum. Item vox eius nota erat eis.
marg.| {e} Nolite timere sup. 12.d. Nolite timere pusillus grex, complacuit enim patri vestro dare vobis regnum.
marg.| {f} Conturbati etc.  Cont ra Io. 20.e. Gavisi sunt discipuli viso Domino. Solutio: Primo turbati sunt, sed postea gavisi. Unde Ambrosius.: Lc. historice singula prosecutus est, Ioannis finem exspectavit, hic seriem.
marg.| {g} Existimabant se spiritum non carnem, videre spiritum, scilicet quem emiserat in passione, assumpto aereo corpore. Non enim videbatur eis, quod vera caro, que iacuit in sepulchro, tam cito surrexisset. Simile Mt. 14.c. Videntes eum ambulantem supra mare turbati sunt, dicentes, quia phantasma est. Act. 12.c. Currens puella nuntiavit Petrum stare ad ostium. At illi dixerunt ad illam: Insanis. At illa magis affirmabat sic se habere. Illi autem dixerunt: Angelus eius est. Nota, quia pauci discipulorum adhuc credebant, scilicet Petrus, cui Dominus apparuerat et duo discipuli, quibus apparuerat euntibus in Emaus, alii nondum credebant. Ideo propter eorum conditionem poterant credentes turbari. Et licet Petrus crederet firmiter surrexisse, de hoc tamen poterat turbari, quoniam clausis ianuis corporaliter intraverat. Unde Beda. Credebant Apostoli, sed tamen turbabantur primo, quia opinionem paucorum sententia maioris partis excludit etc. quasi licet crederent, tamen quia plures turbabantur, quam crederent, non dicuntur credidisse propter pauciores, sed fuisse turbati propter plures.
marg.| {h} Et dixit eis, quid turbati estis et cogitationes fals e, ascendunt in corda vestra ? Bene dictum est, ascendunt Prave enim cogitationes, que de superbia procedunt, in corde ascendunt. Bene autem a patre luminum descendunt, quia omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum. Iac. 1.c. Mt. 9.a. Quid cogitatis mala in cordibus vestris ?
marg.| {i} Videte manus meas et pedes meos , quia ego ipse sum, palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere Glossa Post resurrectionem in corpore suo Dominus duo contraria ostendit et corpus palpabile eiusdem nature, ut informet ad fidem et incorruptibile alterius glorie, ut invitet ad premium. Contra. Si duo contraria ostendit, ergo, vel falso, vel ex falsis. Solutio: Gregorius Duo mira iuxta humanam rationem sibi valde contraria Dominus ostendit, quasi dicat: non fidei sunt mira, vel contraria, sed humane rationi.
Numérotation du verset Lc. 24,mystice 
marg.| {i} Videte manus meas et pedes meos , id est opera et affectus meos erga vos et alios. Sic Prelati et doctores alii deberent ostendere populo opera sua et affectum suum. Sed non est necesse, quod affectus omnium videantur et utinam opera multorum non viderentur. Mt. 23.a. Que dicunt, facite, secundum autem opera eorum nolite facere. Aliter.
marg.| {i} Videte manus etc.  Sic boni manus perforatas per largitionem habent.
marg.| {k} Pedes id est affectus per compassionem, Ps. 21. Foderunt manus meas et pedes meos, terrena aliis dando et cor humiliando. Hec sunt signa resurrectionis glorie.
marg.| {l} Palpate et videte Quid am non permittunt se palpare, sed sunt, sicut rostrum, quod percutit levantem se. Alii abscondunt se, quia forte non habent manus bonas.
marg.| {m} Spiritus carnem et ossa non habet ] $mystice
marg.| ] Ossa Christi sunt Prelati, qui sustinent totum pondus Ecclesie super se. Iob. 9.b. Sub quo curvantur, qui portant orbem. 1Rg. 2.b. Domini sunt cardines terre et posuit super eos orbem. De his ossibus Lam. 1.e. Ignem misit in ossibus meis et erudivit me. Caro Christi sunt subditi, qui portantur a Prelatis. Ps. 77. Recordatus est, quia caro sunt. Iob. 19.d. Quare persequimini me, sicut Deus et carnibus meis saturamini ? dicit Christus hereticis et Tyrannis. Et infra. In carne mea videbo Deum Salvatorem meum. Non dicit in ossibus. Is. 40.b. Videbit caro salutare Dei. Sequitur. {6. 276ra} Δ
marg.| {a} Et cum hoc dixisset etc.  Cert um est, quia corpus Christi surrexit sine omni deformitate, non ergo fuerunt cicatrices in eo. Sed hoc habendum est in miraculis divine potentie, quod in corpore immortali cicatrices ostendit miraculose. Quare autem Dominus in corpore glorificato voluerit reservare cicatrices, habentur quinque cause in Glossa satis aperte. Beda. Ut ostensa vulnerum cicatrice infidelitatis vulnus sanaret, quas cicatrices et tunc servavit et in iudicio servaturus est. Primo ad fidem resurrectionis adstruendam. Deinde, ut patri pro nobis supplicans, quale genus mortis pro homine pertulerit, semper ostendat. Psalmo 83. Respice in faciem Christi tui. Tertio, ut sua morte redempti, quam misericorditer sint adiuti, propositis eiusdem mortis insinuet indiciis. Sed postremo, ut in iudicio, quam iuste damnentur impii, denuntiet ostensa, quam ab illis accepit cicatrice. Za. 12.c. Aspicient ad me, quem confixerunt. Et 13.c. Quid sunt plage iste etc. Apc. 1.b. Videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt. Non ergo ex impotentia curandi cicatrices servavit. Sed, (ut est quinta causa) perpetuum victorie sue circumferat triumphum. Ambrosius. addit sextam causam dicens: In quo non solum fidem firmat, sed etiam devotionem acuit, quod vulnera suscepta pro nobis celo inferre maluit, ut patri nostre premia libertatis ostenderet. Nota quod dicitur in fine Glossa Ut perpetuum victorie sue circumferat triumphum, quia hoc verbum videtur sumptum ab Ambrosio, qui perelegans simile hoc ostendit. Accedit medicus ad militem vulneratum multiplici vulnere, ponit in optione eius, quomodo velit sanari potius, an ita, ut appareant sine omni deformitate cicatricum vestigia, an ita, scilicet ut omnino deleantur et nulla appareant. Si hoc, inquit, ponatur in optione militis strenui, puto, quod ipse preeliget sanari, cum apparentibus cicatricum vestigiis et sine omni deformitate, ut ipsa cicatricum eius vestigia probitatis eius sint indicia. Sic Dominus ad ostendendam victoriam suam, scilicet quod in cruce triumpharet de diabolo, voluit reservare cicatrices in corpore glorificato. Sequitur.
marg.| {b} Adhuc autem illis non credentibus etc.   Bonu m fuit nobis, quod discipuli ita duri fuerunt ad credendum resurrectionem. Nam si cito credidissent, non ita probata fuisset. Unde Gregorius. super Ioannem. Quod discipuli tarde crediderunt, non tam illorum infirmitas, quam nostra firmitas futura fuit. Nam illis dubitantibus resurrectio multis argumentis monstratur. Prebuit enim se oculis videndum, manibus contrectandum. Unde 1Io. 1.a. Quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus et manus nostre contrectaverunt de verbo vite. Et non solum videri et tangi voluit post resurrectionem, immo et convesci, quod est probatio vere resurrectionis. Leguntur enim magi, arte magica mortuos suscitasse, ut facerent eos loqui et deambulare, sed non poterant facere, ut comederent. Manducavit autem Dominus ante passionem cibum pro supplenda inopia, post passionem pro manifestanda potentia. Nec tunc transiit cibus in nutrimentum, sed consumptus est. Nam sicut terra arida aquam suscipit ad sui irrigationem, sic ante passionem Dominus cibum comedit ad nature humane sustentationem. Et sicut radius Solis naturali quadam potentia et virtute caloris aquam consumit, sic potentia deitatis cibum a Christo post resurrectionem sumptum in comedendo desiccavit. Tradunt enim sancti, quia in comedendo cibus desiccatur. Sicut ergo Sol aliter absorbet aquam, aliter terra, quia ille potentia, ista indigentia, ita Christus ante resurrectionem cibum sumpsit ex necessitate, post resurrectionem consumpsit propria potestate. Augustinus 13. de civitate Dei 22. Non potestas, sed egestas edendi, ac bibendi gloriosis corporibus auferetur.
marg.| {c} At illi etc.] $mystice
marg.| . Piscis assus est Christus passus in fluctibus mundi, sicut piscis in fluctibus maris tunditur, igne passionis assatus in ara crucis. Ipse est et favus mellis. Favus enim est mel in virgine cera et significat deitatem in carne corrupta. Piscis assus fuit Christus in Passione, favus mellis in Resurrectione. Piscem assum igitur et favum mellis offert Christo, qui fidem Passionis et Resurrectionis firmiter tenet. Sed quia discipuli nondum plene solidati erant in fide, ideo partem piscis, {6. 276rb} et non totum piscem offerunt Domino. Per hoc etiam, quod piscis assus et favus mellis simul coniunguntur, significatur, quia illos, qui hic tribulationibus pro nomine eius assantur, iucunditate eterne beatitudinis satiabit. Item pisces in vivario, sunt religiosi in claustro, qui frequenter indigent aqua recenti, id est doctrina et lacrimis, alioquin moriuntur. Is. 50.b. Ponam flumina in siccum et computrescent pisces sine aqua et morientur in siti. Ex. 7.d. Versa est aqua in sanguinem et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt. Pisces in mari, vel in fluvio sunt homines in seculo, qui liberi sunt et vadunt, quo volunt. Hab. 1.a. Facies hominis quasi pisces maris. Mt. 13.f. Simile est regnum celorum sagene misse in mare et ex omni genere piscium congreganti. Sed piscium quidam sunt mundi secundum legem, quidam immundi. Lv. 11.b. Omne, quod habet pennulas, aut squamas tam in mari, quam in fluminibus et in stagnis, comedetis, quicquid autem pennulas et squamas non habet eorum, que moventur in aquis et vivunt, abominabile vobis, execrandumque erit. Squama significat fidem et spem, quia sicut squama piscem protegit a lesione et munditie eius attestatur et antequam piscis comedatur, abiicitur, ita fides et spes hominem protegunt a perditione et munditiam operantur in mente. Unde Act. 15.b. Fide purificans corda eorum. Et antequam homo incorporetur Christo per gloriam, evacuatur fides et spes. Unde 1Cor. 13.c. Cum venerit, quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est, id est cum dabitur perfecta visio, evacuabitur fides et spes. Pennula vero, que facit piscem saltabilem ad celum, significat caritatem, que sola facit desideria sancta, quibus saltatur in paradisum. Et dicit Glossa super Lv. 11. quod omnes pisces, qui habent pennulas, habent squamas, sed non e converso. Boni ergo sunt pisces squamosi et pennati, mali vero sunt omnes alii. Hi sunt pisces, qui manducant Ionam et volunt devorare Tobiam. Boni religiosi significantur per piscem, qui reddidit tributum pro Christo et pro Petro, quia ipsi supplent in corpore, que desunt passionum Christi. Sicut dicit Apostolus de se, Col. 1.d. Adimpleo ea, que desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia, cuius factus sum ego minister. Sed quia omnis nostra passio, vel tribulatio minor est, immo nulla respectu passionis Christi, eque est sufficiens ad gloriam, sicut dicitur Rm. 8.d. Non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam. etc. Ideo bene dicitur hic. At illi obtulerunt ei partem piscis assi id est seipsos super carbones caritatis et passionis assatos. De quibus dicitur in Ps. 17. Carbones succensi sunt ab eo. Sunt autem boni etiam favus mellis, qui licet tribulentur exterius, dulcedine tamen eterne iucunditatis, quam sperant, reficiuntur interius. Unde sponsa dicit Ct. 1.b. Nigra sum, sed formosa. Nigra exterius per estum tribulationum, formosa interius per spem remunerationis et interne consolationis. Recte igitur post resurrectionem comedit piscem assum et favum mellis, quia illos corpori suo uniet in gloria, qui exterius tribulantur et interius gloriantur de ipsa tribulatione, quam pro Christo sustinent. Sicut Paulus 2.Cor. 12.c. Libenter gloriabor in infirmitatibus meis. Sequitur.
marg.| {d} Et cum manducasset coram eis quia passus est coram eis.
marg.| {e} Sumens reliquias, dedit eis ] $mystice
marg.| ] Reliquias passionis sue, de quibus Ps. 75. Reliquie cogitationis diem festum agent tibi. Ps. 36. Quoniam sunt reliquie homini pacifico. Io. 6.b. Colligite fragmenta, ne pereant. Psalmo. 20. In reliquiis tuis preparabis vultum eorum. Ps. 16. Reliquie impiorum peribunt, id est libri. Ps. Diviserunt reliquias suas parvulis suis, id est divitias, vel modicitatem. Item nota quod dicit reliquias, ut saltem partem passionis Christi, vel suorum imitemur. Tb. 6.b. Cordis eius particulam etc. Col. 1.d. Adimpleo ea, que desunt etc.
marg.| {f} Et dixit ad eos: hec sunt verba id est res verborum. Simile Is. 39.b. Non fuit verbum in domo, quod non ostenderet eis etc.
marg.| {g} Que locutus sum ad vos, cum adhuc essem vobiscum in e adem carne mortali. Nam et modo cum eis erat presentia corporali.
marg.| marg.| {6. 276va} Δ
marg.| {a} Quoniam necesse est impleri omnia, que scripta sunt in lege Moysi et Prophetis et Psalmis de me Mt. 5.b. Unum iota et unus apex non preteribit a lege, donec omnia fiant.
marg.| {b} Tunc aperuit etc.   Lc. transit brevius quod Io. 20.e. explicat diffusius, scilicet quomodo insufflavit et dixit eis: Accipite Spiritum sanctum. Et hac inspiratione Spiritus Sanctus aperuit eis, ut licet essent idiote, omnes scripturas intelligerent. Ideo autem specialiter inspiravit eis scripturarum notitiam, ut gentilium insaniam arguerent et reprimerent calumniam. Calumniantur enim adhuc gentiles Christum artibus magicis prophetasse et miracula fecisse. Aperit ergo, ut intelligant, Christum, antequam natus esset, de seipso prophetasse per Isaiam et alios Prophetas, quod arte magica facere non posset. Etsi enim arte magica posset prophetare, non tamen antequam natus esset. Aperuit ergo eis intelligentiam Scripture, ne posset eos turbare error gentilium. Iudei quoque fabulantur, Christum fecisse sibi sanguinem impollutum et intrasse in Sancta sanctorum et de propitiatorio asportasse nomen Dei ineffabile scriptum in quadam charta et in virtute eius fecisse miracula, sed non ita legitur de calumnia Iudeorum, sicut de calumnia gentilium. Dicit ergo. Tunc aperuit illis sensum contra presumentes de suo sensu.
marg.| {c} Ut intelligerent Scripturas Beda. Omnes ambages aufert, visus est, tactus est, manducavit. Et ne in aliquo sensus humanos ludificasse videretur, mittit manus ad scripturas, ut etsi magicis artibus videatur potuisse, quod voluit, sicut dicunt pagani, saltem eum videant prophetare non potuisse, antequam natus fuerit.
marg.| {d} Et dixit eis, quoniam sic scriptum est scilicet quod Christus erat passurus et resurrecturus a mortuis die tertia. Et hoc est.
marg.| {e} Et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia Os. 6.a. Revertamur ad Dominum, quia ipse cepit et salvabit nos, percutiet et curabit nos et vivificabit nos post duos dies, in tertia suscitabit nos.
marg.| {f} Et predicari in nomine eius penitentiam et remissionem peccatorum Beda. Plus proficit ad predicandum sancti amoris conscientia, quam sermonis exercitata scientia. Et nota, quia et predicatio Christi et Ioannis incepit ab eodem, scilicet a penitentia. Mt. 3.a. et 4.c. Agite penitentiam, appropinquabit enim regnum celorum. Et commendat hic Ecclesie unitatem, ubi dicit, quia oportet predicari penitentiam omnibus gentibus. Predicari inquam.
marg.| {g} In omnes gentes Beda. Non enim in una gente tantum Iudeorum, vel in aliqua parte terrarum.
marg.| {h} Incipientibus supp le vobis predicare.
marg.| {i} Ab Hierosolyma Is. 2.a. De Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem.
marg.| Vel Ab Hierosolyma id est a Iudea. Act. 13.g. Vobis oportebat primum etc. Et nota, quia a Iudea incipiendum erat, non solum pro Iudaici populi veneratione, sed etiam pro tollenda a gentibus desperatione, ut audientes, quod etiam Christus crucifigentibus se promitteret veniam, nullum haberent diffidentie locum. Os. 11.a. Dicetur eis filii Dei viventis. Hinc est etiam, quod cum dicimus: Gloria tibi, Domine, convertimus faciem ad orientem, quia inde venit Evangelium ad nos.
marg.| {k} Vos autem qui vidistis et audistis.
marg.| {l} Estis id est eritis.
marg.| {m} Testes horum que predicanda sunt, que vidistis et audistis. Non enim sufficit testimonium de auditu, Act. 4.d. Non possumus, que vidimus et audivimus non eloqui. Fuerunt autem in Apostolis omnia, que requiruntur in testibus. Primo examinati fuerunt a Christo multis tribulationibus. Sap. 3.b. Quasi aurum in fornace probavit illos etc. et accepit, id est acceptos habuit ad testificandum. Item debent esse viri, non mulieres, que cito et defacili corrumpuntur, vel flectuntur. Ideo dicit: Vos qui estis viri, id est virtuosi, non feminei. Act. 1.a. Accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos et eritis mihi testes in Hierusalem etc. Item debent esse iurati et rogati testificari. Unde qui nec iuratus, nec rogatus testificatur, falsus testis est. Prv. 19.b. Falsus testis non erit impunitus. Item oportet, quod non sint infames. Unde de eo, qui episcopatum desiderat, dicitur 1Tim. 3.b. {6. 276vb} Oportet illum testimonium habere bonum ab his, qui foris sunt. 2Cor. 2.d. Deo gratias, qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitie sue manifestat per nos in omni loco, quia Christi bonus odor sumus Deo. Item debent non esse surdi per inobedientiam. Prv. 28.b. Qui declinat aurem suam, ne audiat legem, oratio eius erit execrabilis. Item non pro se, sed pro alio debent testificari, alioquin pro se non valet testimonium. Io. 7.b. Tu de teipso perhibes testimonium, testimonium tuum non est verum. Hec omnia habuerunt Apostoli et ideo veri testes fuerunt. Unde Is. 43.b. Vere vos testes mei, dicit Dominus. Act. 10.f. Nos sumus testes omnium, que fecit in regione Iudeorum. Sequitur.
marg.| {n} Et ego etc.  Quas i ut sufficiatis ad testandum, mittam vobis auxilium. Et hoc est. Ego mitto id est mittam.
marg.| {o} Promissum patris mei in vos Prom issum potest teneri masculine et tunc debet suppleri, scilicet Spiritum sanctum. Sed Glossa vult, ut neutraliter legatur. Promissum Glossa Spiritus sancti gratiam, quam ipse promisit eis in nomine patris. Io. 15.d. Cum autem venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a patre meo spiritum veritatis, qui a patre procedit, ille testimonium perhibebit de me et vos testimonium perhibebitis etc.
marg.| {p} Vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto Nota , quia hoc dictum est die Ascensionis et forte hoc idem dixit die Resurrectionis. Vel probabilius est, quod Lc. tamquam breviloquus subito transit de die Resurrectionis ad diem Ascensionis. Quod autem sequitur. Eduxit autem eos foras certum est factum esse in die Ascensionis. Et nota quod poterat Dominus, si vellet, statim confirmare discipulos virtute Spiritus Sanctus ex alto. Iuxta illud Eccl. 11.c. Facile est in oculis Domini subito honestare pauperem. Sed distulit. Ut exemplum daret sequentibus, ne imperfecti et ante tempus predicare presumant. Unde Eccl. 3.b. Tempus tacendi et tempus loquendi. Ibi Hieronymus: Nihil nobis rectum videatur, nisi quod discimus, ut post multum silentium de discipulis efficiamur magistri. Discipline enim Pythagorice est, per quinquennium tacere et post eruditos loqui. Docemus autem in Ecclesiis, quod nescimus, omnes artes absque doctore non discimus, sola hec tam vilis et tam facilis est, ut preceptore non egeat. Prv. 18.c. Qui prius respondet, quam audiat, stultum se esse demonstrat. Ideo dicitur Eccl. 32.b. Audi tacens simul et querens et pro reverentia accedet tibi bona gratia. Sedere autem in civitate, est
Numérotation du verset Lc. 24,mystice 
marg.| , in scholis diu audire, vel in claustro studere, vel intra cordis sui claustra tacitum residere, donec perfecte indutus sit scientia et virtute et tunc primo licet exire foras alios instruendo. Ideo dicit.
marg.| {p} Vos autem qui debetis esse testes mei, id est predicatores veritatis.
marg.| {q} Sedete in civitate id est in scholis, vel in claustro, 3Rg. 2.g. Semei stravit asinum suum et ivit ad Achis in Geth etc. Vel In civitate id est intus in mente. Beda. In civitate sedet, qui intra mentis claustra se constringit, ne loquendo exterius evagetur, vel cum divina virtute perfecte fuerit indutus, tunc quasi ipse a se foris exeat alios instruendo. Unde subditur:
marg.| {r} Quoadusque induamini virtute que est vestis anime, Idc. 6.g. Spiritus Domini induit Gedeon, qui clangens buccina convocavit domum Abiezer, ut sequeretur se. Rm. 13.d. Induimini Dominum Iesum Christum et curam carnis ne feceritis in desideriis Iob. 29.c. Iustitia indutus sum et vestivi me sicut vestimento et diademate iudicio meo. Unde autem deberent exspectare hoc indumentum, determinat subdens.
marg.| {s} Ex alto id est a Deo. Iac. 1.c. Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum.
marg.| {t} Eduxit autem etc.  Hic pretermittit Lc. omnia, que per quadraginta dies gesta sunt a Christo, que Ioannes plenius narrat. Et ipsum primum diem resurrectionis coniungit Lc. diei Ascensionis, significans per hoc, quod nullus {6. 277ra} ascendet in celum, nisi qui a peccato resurrexerit. Eph. 5.d. Surge, qui dormis: et exsurge a mortuis: et illuminabit te Christus. In Bethaniam vero ascensurus et benedicturus discipulos eduxit, ad significandum, quod nemo dignus est ascensione, vel Dei benedictione, nisi fuerit in obedientia. Unde Phil. 2.a. Christus factus est obediens etc. Vel ideo ascensurus in celum eduxit discipulos in Bethania, ut ostenderet se ascendere propter eos, qui sunt in die obedientie: sicut enim, ut sanaret inobedientes: ita ascendit, ut secum traheret obedientes. Et nota, quia sicut Bethania in latere montis Oliveti est sita: sic Ecclesia in letere Christi fundata: quia de latere eius fluxerunt Ecclesie fundamenta, id est duo principalia Sacramenta, scilicet Eucharistie et Baptismatis, quibus simpliciter nascitur et ita nutritur. Christus autem mons Oliveti, de cuius vertice, id est altitudine deitatis spiritualis unctio † manat, id est gratia Spiritus sancti, suos etiam illuminat et eis pacem prestat. Ramus enim olive pacem designat. Illud quoque non vacat a mysterio, quod Bethania quindecim stadiis distat a Hierusalem. Et potest esse triplex significatio, septem et octo. Possunt enim significare novum et vetus Testamentum, vel etiam presentem et futuram, vel septimam etatem et octavam. Dicit ergo:
marg.| {a} Eduxit autem eos id est discipulos.
marg.| {b} Foras civi tatem. Sic oportet exire de mundo, qui habere Dei benedictionem desiderat.
marg.| {c} In Bethaniam que interpretatur domus obedientie, que in monte Oliveti sita est: quia obedientia iuncta debet esse misericordie et paci, que duo per olivam designantur.
marg.| {d} Et elevatis manibus suis benedixit eis conf irmans eis, quam prius dederat potestatem benedicendi et virtutem, Eccl. 36.c. Da mercedem, Domine, sustinentibus te, ut Prophete tui, id est Predicatores tui fideles inveniantur in sua predicatione: et exaudi orationes servorum tuorum: secundum benedictionem Aaron da populo tuo. Nm. 6.d. Sic benedicetis filiis Israel et dicetis: Benedicat tibi Dominus et custodiat te: ostendat Dominus faciem suam tibi et misereatur tui: convertat Dominus vultum suum ad te et det tibi pacem. Ter dicitur Dominus, quia omnis benedictio a tota est Trinitate.
marg.| {e} Et factum est etc.  celu m baiulis nubibus, non ab Angelis, sed virtute propria, tamen cum Angelis comitantibus ipsum et iubilantibus. Unde Ps. 49. Ascendit Dominus in iubilatione et Dominus in voce tube, 4Rg. 2.b. Ascendit Elias per turbinem in celum.
marg.| {f} Et ipsi etc.  Hierusalem ubi promissionem Patris iussi sunt exspectare.
marg.| {g} Cum gaudio magno Gaud ebant enim Apostoli propter Domini sui glorificationem, propter diaboli humiliationem, propter Iudeorum confusionem, propter generis humani factam redemptionem, propter Angelice ruine reparationem. Nota, quia discipuli secuti sunt Dominum usque ad locum, unde ascendit: et quia processerunt cum eo sequentes crucifixum: ideo Ecclesia representans hanc eorum processionem, singulis dominicis diebus prefert in processione vexillum Crucis, ac si dicat, sequar Crucifixum. Ecce quare vexillum Crucis prefert. Sed quare refert eum Dominus, cum Discipulis suis non redierit. Quia licet ascenderit in celum, nec redierit Dominus cum eis corporaliter ; tamen ipse idem ait. Ego vobiscum sum usque ad consummationem seculi, Mt. ult. d.
marg.| {h} Et erant semper in templo etc. Beda. Quia Dominum post triumphum Resurrectionis celos vident penetrare.
marg.| Item exspectantes Domini promissionem, supra 12.e. Et vos similes hominibus exspectantibus Dominum suum, quando revertatur a nuptiis. Nota, quia Lc. a Sacerdotio incepit et in eodem terminat, scilicet in laude et benedictione Apostolorum, quod ad Sacerdotium pertinet, ergo in figura animalium sortitus est formam vituli etc.
marg.| Postilla Domini Hugonis Cardinalis super Evangelium secundum Lucam explicit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lc. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=57&chapitre=57_24)

Notes :