Capitulum 11

Numérotation du verset Lc. 11,1 

Et factum est cum esset in loco quodam1 orans
1 loco quodam Rusch Weber ] inv. Catena
ut cessavit dixit unus ex discipulis suis2 ad eum: Domine, doce nos orare sicut3 Ioannes docuit discipulos suos orare4.
2 suis Rusch ] eius Catena Weber |
3 sicut Rusch ] + et Catena Weber |
4 orare Rusch ] om. Catena Weber |
Numérotation du verset Lc. 11,2 

Et ait illis: Cum oratis dicite: Pater, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum.
Numérotation du verset Lc. 11,3 

Panem nostrum quotidianum da nobis hodie5.
5 hodie Catena Rusch ] cotidie CorS1 ( DA NOBIS COTIDIE sic hab. grec.) Cor3 (gr.) ΩJ Weber
Numérotation du verset Lc. 11,4 

Et dimitte nobis peccata nostra siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis. Et ne nos inducas in temptationem.
Numérotation du verset Lc. 11,5 

Et ait ad discipulos6:
6 discipulos Rusch ] illos Catena Weber
Quis
vestrum habet7 amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi: Amice, commoda mihi tres panes
7 habet Rusch ] habebit Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 11,6 

quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum.
Numérotation du verset Lc. 11,7 

Et ille de intus respondens dicat: Noli mihi molestus esse.
Iam ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili.
Non possum surgere et dare tibi.
Numérotation du verset Lc. 11,8 

Et ille si perseveraverit pulsans8
8 et ... pulsans Catena Rusch ] om. Weber
dico vobis etsi non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit, propter improbitatem
tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios.
Numérotation du verset Lc. 11,9 

Et ego vobis dico9: Petite
9 vobis dico Rusch Weber ] inv. Catena
et dabitur vobis,
querite
et invenietis,
pulsate et aperietur vobis.
Numérotation du verset Lc. 11,10 

Omnis enim qui petit accipit et qui querit invenit et pulsanti aperietur.
Numérotation du verset Lc. 11,11 

Quis
autem ex vobis patrem petit10 panem numquid lapidem
10 petit Catena Rusch ] petet Weber
dabit illi? Aut11 piscem numquid pro pisce serpentem
11 Aut Li448 Rusch Weber ] + si Li448@
dabit illi?
Numérotation du verset Lc. 11,12 

Aut si petierit ovum
numquid porriget illi12 scorpionem?
12 illi Li448 Rusch Weber ] sibi Li448@
Numérotation du verset Lc. 11,13 

Si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare
filiis vestris, quanto magis Pater vester celestis13 de celo dabit spiritum bonum petentibus se?
13 celestis Rusch ] om. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 11,14 

Et erat14 eiciens demonium et illud erat mutum.
14 erat Rusch Weber ] + Ihesus Catena
Et cum eiecisset demonium locutus est mutus et admirate sunt turbe.
Numérotation du verset Lc. 11,15 

Quidam autem
ex eis dixerunt: In Beelzebub principe demoniorum eicit demonia.
Numérotation du verset Lc. 11,16 

Et alii temptantes signum de celo querebant ab eo.
Numérotation du verset Lc. 11,17 

Ipse autem ut vidit cogitationes eorum
dixit eis: Omne regnum
in se ipsum
divisum desolabitur15 et domus supra domum cadet.
15 desolabitur Li448@ Rusch ] desolatur Weber
Numérotation du verset Lc. 11,18 

Si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia dicitis in Beelzebub me eicere16 demonia?
16 me eicere Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Lc. 11,19 

Si autem ego in Beelzebub eicio demonia, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices vestri erunt.
Numérotation du verset Lc. 11,20 

Porro si in digito Dei eicio demonia
profecto pervenit17 in vos regnum Dei.
17 pervenit Catena Rusch ] praevenit Weber
Numérotation du verset Lc. 11,21 

Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea que possidet.
Numérotation du verset Lc. 11,22 

Si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa eius arma18 auferet19 in quibus confidebat et spolia eius distribuet20.
18 eius arma Rusch ] inv. Catena Weber |
19 auferet Catena Rusch ] aufert Weber |
20 distribuet Catena Rusch ] distribuit Weber |
Numérotation du verset Lc. 11,23 

Qui non est mecum adversum21 me est
21 adversum Li448 Rusch Weber ] contra Li448@
et qui non colligit mecum dispergit.
Numérotation du verset Lc. 11,24 

Cum immundus spiritus
exierit ab22 homine ambulat23 per loca inaquosa querens requiem et non inveniens dicit: Revertar in domum meam unde exivi.
22 ab Catena Rusch ] de Weber |
23 ambulat Catena Rusch ] perambulat Weber |
Numérotation du verset Lc. 11,25 

Et cum venerit invenit eam24 scopis mundatam
24 eam Rusch ] om. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 11,26 

et tunc vadit et assumit septem alios spiritus secum25 nequiores se. Et ingressi habitant ibi et fiunt26 novissima hominis illius peiora prioribus.
25 secum Rusch ] om. Weber , post assumit Catena |
26 fiunt Rusch ] sunt Catena Weber |
Numérotation du verset Lc. 11,27 

Factum est autem cum hec diceret, extollens vocem quedam mulier de turba
dixit illi: Beatus venter qui te portavit
et ubera que suxisti.
Numérotation du verset Lc. 11,28 

At ille dixit: Quinimmo27 beati
27 Quinimmo Catena Rusch ] Quippini Weber
qui audiunt verbum Dei
et custodiunt illud28.
28 illud Catena Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 11,29 

Turbis autem concurrentibus
cepit dicere: Generatio hec
generatio nequam est.
Signum querit
et signum non dabitur illi29 nisi signum Ione prophete30.
29 illi Rusch Weber] ei Catena |
30 prophete Li448 Rusch ] om. Li448@ Weber |
Numérotation du verset Lc. 11,30 

Nam sicut Ionas fuit signum Ninivitis, ita erit et Filius hominis generationi isti.
Numérotation du verset Lc. 11,31 

Regina Austri surget
in iudicio
cum viris generationis huius et condemnabit illos, quia venit a finibus terre audire sapientiam Salomonis et ecce plus31 Salomone hic.
31 plus Cor1LP Rusch Weber] plus quam Catena
Numérotation du verset Lc. 11,32 

Viri Ninivite surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia penitentiam egerunt
in predicatione32 Ione
32 in predicatione Li448 Rusch ] ad praedicationem Li448@ Weber
et ecce plus quam33 Iona hic.
33 quam Catena Rusch ] om. Cor1LP Weber
Numérotation du verset Lc. 11,33 

Nemo
lucernam
accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant.
Numérotation du verset Lc. 11,34 

Lucerna corporis tui
est oculus tuus.
Et34 si oculus tuus
34 et Rusch ] om. Catena Weber
fuerit simplex35
35 fuerit simplex Li448 Rusch Weber ] inv. Li448@
totum corpus tuum lucidum erit.
Si autem nequam fuerit
etiam corpus tuum tenebrosum erit.
Numérotation du verset Lc. 11,35 

Vide ergo ne lumen quod in te est tenebre sint.
Numérotation du verset Lc. 11,36 

Si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit
non habens aliquam partem tenebrarum erit lucidum totum et36 sicut lucerna fulgoris illuminabit te.
36 et] om. CorS1 Cor3 (grecus non habet)
Numérotation du verset Lc. 11,37 

Et cum loqueretur rogavit eum37 quidam Phariseus ut pranderet apud se. Et ingressus recubuit.
37 eum Rusch ] illum Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 11,38 

Phariseus autem cepit intra se dicere reputans38: Quare non baptizatus esset ante prandium?
38 dicere reputans Rusch ] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 11,39 

Et ait Dominus ad illum: Nunc vos Pharisei quod de foris est calicis
et catini mundatis,
quod autem intus est vestrum
plenum est rapina et iniquitate.
Numérotation du verset Lc. 11,40 

Stulti, nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit.
Numérotation du verset Lc. 11,41 

Verumtamen quod superest date eleemosynam et ecce omnia munda sunt vobis.
Numérotation du verset Lc. 11,42 

Sed ve vobis Phariseis
qui39 decimatis mentam et rutam et omne olus
39 qui Catena Rusch ] quia Weber
et preteritis iudicium et caritatem Dei.
Hec autem
oportuit
facere
et illa non omittere.
Numérotation du verset Lc. 11,43 

Ve vobis Phariseis qui40 diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro.
40 qui Catena Rusch ] quia Weber
Numérotation du verset Lc. 11,44 

Ve vobis
qui41 estis ut monumenta
41 qui Catena Rusch ] quia Weber
que non patent42
42 patent Rusch ] apparent Catena , parent Weber
et homines ambulantes supra nesciunt.
Numérotation du verset Lc. 11,45 

Respondens autem quidam ex legis peritis ait illi: Magister, hec dicens etiam nobis contumeliam facis.
Numérotation du verset Lc. 11,46 

At ille ait: Et vobis legis peritis
ve, quia oneratis homines oneribus
que portare43 non possunt
43 portare Rusch ] porta Li448@ , port. Li448 , portari Weber
et ipsi uno digito vestro
non tangitis sarcinas.
Numérotation du verset Lc. 11,47 

Ve vobis qui44 edificatis monumenta prophetarum
44 qui Catena Rusch ] quia Weber
patres autem vestri occiderunt illos.
Numérotation du verset Lc. 11,48 

Profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum, quoniam quidem ipsi eos occiderunt.
Vos autem edificatis eorum sepulcra.
Numérotation du verset Lc. 11,49 

Propterea et sapientia Dei dixit:
Mittam
ad illos prophetas et apostolos
et ex illis occident
et persequentur
Numérotation du verset Lc. 11,50 

ut inquiratur sanguis omnium prophetarum qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista
Numérotation du verset Lc. 11,51 

a sanguine Abel usque ad sanguinem Zacharie
qui periit
inter altare et edem, ita dico vobis requiretur ab hac generatione.
Numérotation du verset Lc. 11,52 

Ve vobis legis peritis qui45 tulistis
45 qui Li448 Rusch] quia Li448@ Weber
clavem scientie ipsi non introistis et eos qui introibant prohibuistis.
Numérotation du verset Lc. 11,53 

Cum autem46 hec ad illos diceret, ceperunt Pharisei et legisperiti graviter insistere
46 autem Rusch ] om. Li448@ Weber | hec autem Li448
et os eius opprimere de multis
Numérotation du verset Lc. 11,54 

insidiantes et querentes capere aliquid ex ore eius ut accusarent eum.

Capitulum 11

Numérotation du verset Lc. 11,1 
marg.| Et factum est, cum esset etc.  [ 196vb ] Superius actum est de perfectione duplicis vite, id est active et contemplative sub figura duarum sororum: Sed quia homo hanc perfectionem non potest habere a se, nisi detur a Deo, a quo est omne bonum, ideo inducit Lc. Dominum orasse et discipulos ad orandum informasse, ut sic per orationem utriusque vite perfectionem obtinerent: Et cum Glossator reddit causam, quare hec precedentibus continuentur, non quantum ad historiam sequi videntur, sicut nec proximo premissum. Dividitur autem hoc capitulum in octo partes. Primo, docet Dominus formam orationis. Secundo, docet instantiam et frequentiam orandi, ibi Quis vestrum etc. Tertio, dat fiduciam impetrandi, ibi Et ego dico vobis Quarto, eiicit demonia et convincit Iudeorum invidiam, qui super hoc blasphemabant, ibi Et erat eiiciens demonium Quinto laudatur Maria, que talem filium generavit, ibi Factum est autem Sexto, ostendit Dominus Iudeos perituros, nisi peniteant duplici similitudine, ibi Turbis autem concurrentibus Septimo, ostendit Dominus lumen predicationis, nec amore vite, nec timore mortis esse occultandum, sed omnibus propalandum, ibi Nemo lucernam accendit Octavo, arrogantiam et superstitionem Phariseorum et Scribarum redarguit, qui vere doctrine foris pretendunt speciem, sed male vite intus occultant feditatem, propter quod imprecatur eis multiplex ve, ibi Sed ve vobis Phariseis etc. Dicit ergo:
marg.| {m} Factum est, cum esset in loco quodam id est solitario et secreto.
marg.| marg.|{n} Orans
marg.| ut n on { 197ra } tantum verbo, sed etiam exemplo doceret esse orandum, infra 18.a. Oportet semper orare et non deficere.
marg.| {a} Ut cessavit orar e, ut quod docuerat exemplo, doceret et verbo. Adhuc enim rudes erant discipuli et utroque documento indigebant.
marg.| {b} Dixit unus ex discipulis eius ad eum: Domine, doce nos orare Rm. 8.e. Quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.
marg.| {c} Sicut Ioannes docuit discipulos Hoc dicit, ut Dominum citius inclinaret ad faciendum, quod petebat et quia non petebat nisi bonum, quia Ioannes idem faciebat. Sed quare ad orationem magis invitantur discipuli, quam ad alia opera pietatis ? Respondeo, quia maxime placet Deo et fugat diabolum. Chrysostomus Solam orationem quasi spirituale tributum anima offert Deo de suis visceribus. Magna quippe dignitas orationis, mox ut ab ore processerit, suscipiunt eam Angeli manibus suis et offerunt eam ante Deum, sicut Angelus ad Tobiam dixit: Ego orationem tuam obtuli ante Deum: Tb. 12.c. Et non solum magna est dignitas orationis, sed et magna et multa utilitas. Primo ignem celestem impetrat, quo desiderium ascenditur. Unde 3Rg. 18.f. et 4Rg. 1.b. Legitur, quod oravit Elias et cecidit ignis de celo. Secundo diabolum effugat, primo Mal. 4.b. Tuba cecinerunt hi, qui erant cum Iuda et contrite sunt gentes et fugerunt. Tertio, torporem animi excitat. Ecclesiast. 18.c. Ne impediaris orare semper. Quarto a tentatione liberat Mt. vigesimosexto, d. Orate, ne intretis in tentationem. Quinto veniam peccatorum impetrat. Unde 2Rg. 12.d. David postquam oravit, audivit, translatum est peccatum tuum a te. Hieronymus: Oratione sanantur pestes mentis. Sexto, vitam ad faciendam penitentiam prolongat. Unde 4Rg. vigesimo a. Legitur, quod Ezechie facta oratione additi sunt quindecim anni vite. Septimo sanitatem corporis impetrat. Ecclesiast.38.a. Fili, in infirmitate tua ne despicias teipsum, sed ora Deum et ipse curabit te. Iac. ultimo, c. Oratio fidei curabit infirmum. Octavo, gratiam impetrat, supra 1.a. Oravit Zacharias et genuit Ioannem. Nono, sapientiam impetrat. Iac. primo, a. Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter etc. Exemplum de Salomone, 3Rg. 3.b. Decimo celum claudit malis et aperit bonis, 3Rg. 17.a. Et Iac. ult. d. Elias oratione oravit et clausum est celum et iterum oravit et apertum est. Undecimo, pacem conservat, 1Tim. secundo. Obsecro primum omnium fieri orationes, postulationes, gratiarum actiones, pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus, qui in sublimitate constituti sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus. Duodecimo, docet quid agendum sit in dubiis. 2 Par. 20.c. Cum ignoremus, quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.
Numérotation du verset Lc. 11,2 
marg.| {d} Et ait illis, cum oratis, dicite non solum corde, sed etiam ore. Est enim oratio pius affectus mentis in Deum, oris ratione directus. Unde et ipsa vocalis oratio specialiter valet ad sex, scilicet ad memoriam suscitandam. Item ad torporem et somnolentiam excutiendam. Item ad desiderium accendendum. Item ad devotionem augendam. Item ad obsequium implendum. Item ad exemplum prestandum.
marg.| {e} Pater sanctificetur etc. Formam orandi brevem et utilem tradit hic Dominus discipulis: Et hoc propter quinque. Primo, ut Deus honoretur. Honor enim patri debetur, a quo incipit hec oratio. Mal. 1.b. Si ego pater, ubi honor meus ; Secundo, ut a solo Deo, quod necessarium est, postuletur, quia ipse est pater, ad quem pertinet cura provisionis. Sap. 6.a. Equaliter cura est illi de omnibus 4Rg. 1.b. Numquid non est Deus in Israel, ut eatis ad consulendum Beelzebub Deum Accaron ? Tertio, ut rogatus, quod petitur, largiatur. Mt. 7.a. Petite et accipietis. Ibi enim Glossa Non denegat se petentibus, qui sponte obtulit se non petentibus. Quarto, ut quid petendum esset, doceret. Nam quid oremus, prout oportet, nescimus. Rm. 8.e. Quinto, { 197rb } ut doceret eos se humiliare, quia omnis orans se humiliat ei, quem orat. Ps. 85. Exaudi me, Domine, quoniam inops et pauper sum ego. Ecclesiastici 35.c.a « Oratio humiliantis se penetrat nubes ». Commendatur autem hec oratio et precellit in tribus, scilicet in dignitate, in brevitate et in fecunditate. In dignitate, quia ab ipso Domino, qui oratur, edita est et edocta. In brevitate, ut cito addiscatur et facilius memorie tradatur et ut frequentius dicatur, ut tedium non faciat, ut de ignorantia nemo excusare se valeat, ut cito exaudiendam innuat. In fecunditate etiam commendatur, quia omnia petenda et necessaria continet. Unde septem petitiones continet secundum Mattheum: Septenarius autem numerus est universitatis. { 197va }Δ Sed Lc. causa brevitatis dimisit duas, ut dicit Beda., ut patebit inferius. Et sunt distincte iste septem petitiones secundum duas vitas, temporalem, scilicet et celestem, de quibus prius actum est in fine precedentis. Tres prime petitiones pertinent ad vitam celestem: Ibi enim consummabuntur, sed hic inchoantur. Tres ultime ad vitam temporalem: Media, scilicet Panem nostrum etc. est communis et quasi confinium utrarumque confortans et dirigens transeuntem de vita temporali ad celestem. Sufficientia autem petitionum sic patet. Omnis petitio, aut est de bono adipiscendo et proprie dicitur oratio, aut de malo amovendo et proprie dicitur deprecatio. Omne autem bonum aut est bonum celeste, aut spirituale, aut temporale, id est aut bonum glorie, aut bonum gratie, aut bonum nature: Nam bonum fortune sub bono nature continetur. Bonum celeste petitur ibi   Adveniat regnum tuum Bonu m spirituale, ibi   Fiat voluntas tua Bonu m temporale, ibi   Panem nostrum sicu t patebit infra. Et ita in his tribus petitur omne bonum. Item omne malum, aut est preteritum, aut presens, aut futurum. Amotio mali petitur, ibi   Dimitte nobis etc.  Caut ela contra futurum petitur, ibi   Et ne nos inducas etc.  Libe ratio a presenti petitur, ibi   Sed libera nos etc.  Sept ima petitio, scilicet   Sanctificetur nomen tuum est quasi confirmatio omnium. Inchoavit autem Iesus tamquam bonus magister orationem suam a nomine patris, non a nomine Domini, quia magis amari appetit, quam timeri et pater nomen est amoris. Unde Ier. 3.b. Saltem amodo voca me pater meus etc. Item ut daret orantibus fiduciam impetrandi. Unde Beatus Bernardus.: Oratio, que paterno dulcescit nomine, omnium petitionum mearum impetrandarum fiduciam mihi prestat. Is. 49.d. Numquid potest mater oblivisci infantem suum, ut non etc. Item ut vocantes patrem se filios recognoscant, non degenerantes a tanto et tali patre, qui affectu et benevolentia pater est. Is. 51.a. Attendite ad Abraham patrem vestrum, id est Christum et ad Saram, que peperit vos, id est Ecclesiam. Item ut sic excitet nos ad orandum et honorandum se. Eccl. 3.b. Gloria hominis est ex honore patris sui. Item ut ostenderet, vere orantes se non esse servos, quibus dantur mobilia, sed filios, quibus debetur hereditas. Io. 15.b. Iam non dicam vos servos etc. Mattheus apponit   noster Lc. non. Per hoc innuit Lucas, quod est pater omnium per creationem. Mattheus autem per hoc, quod dicit   noster innu it, quod est pater fidelium specialiter per recreationem. Et dicit   noster non meus, ut ostenderet, quod non unius, sed multorum pater est. Prius erat pater unius per naturam, scilicet Christi, sed ex tempore factus est pater multorum per gratiam. Item per hoc invitat nos ad humilitatem, ut nemo sibi applaudat de nobilitate generis. Mal. 2.b. Numquid non unus pater omnium nostrum est etc. Item per hoc invitavit nos ad fraternitatis amorem, ut quilibet pro alio quasi pro se oret. Iac. ult. d. Orate pro invicem, ut salvemini. Item per hoc innuit Dominus, quod oratio quanto communior, tanto Deo acceptior. Unde Mt. 5.g. precepit orare pro inimicis. Item per hoc invitavit nos ad pacem et concordiam, quia nulla discordia debet esse inter fratres. Gn. 13.b. Ne queso sit iurgium inter me et te, fratres enim sumus. Item per hoc invitavit nos ad mutuum honorem, qui debet esse potissime inter fratres, 1Tim. 6.a. Qui fideles habent Dominos, non contemnant, sed magis serviant, quia fratres sunt. Rm. 12.c. Honore invicem prevenientes. Item per hoc invitavit nos ad mutuum auxilium. Prv. 18.c. Frater, qui adiuvatur a fratre etc. Item in hoc, quod Dominus dixit   noster oste ndit se esse fratrem nostrum, alioquin non vere dixisset   Pater noster et i n hoc ostenditur nostra nobilitas, quia fratres sumus filii Dei. Gn. 45.b. Ego sum Ioseph frater vester. Mt. ult. b. Nuntiate fratribus meis, ut eant in Galileam, ubi me videbunt. Item Mattheus addit.   Qui es in celis Lc. non. Uterque bene facit. Lc. non apponendo innuit eum esse ubique per potentiam, per presentiam, per essentiam. Mattheus vero addit hoc propter septem causas. Primo, ut ores in spiritu secreto et mundo, quale est celum. Io. 4.d. Deus spiritus est et eos, qui adorant eum, oportet adorare in spiritu et veritate. Secundo, ut celestia petas, non terrena. Io. 16.e. Usque modo non petistis quicquam in nomine meo, petite ut gaudium vestrum sit plenum. Tertio, ut ad celi habitaculum tendas. Ct. 1.a. Trahe me post te. Quarto, ut in altissimo confidas, cui assistunt Angeli. Ps. 124. Qui confidunt in Domino sicut mons Sion, non commovebitur in eternum, qui habitat in Hierusalem. Quinto, ut sanctum imiteris. Lv. 19.a. Sancti estote, quia etc. Sexto, ut {6. 197vb} ostendatur, quod potens est dare, quod petitur, quasi pater existens in cellario pleno et referto omnium bonorum affluentia. Unde cum dicimus   Qui es in celis idem est, ac si diceremus. Da, quod petimus, quia potes. Es enim in cellario tuo, ubi omne bonum affluit et redundat. 1Tim. 6.c. Beatus et solus potens rex regum Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem et lucem habitat inaccessibilem. Rm. 10.c. Idem Dominus omnium, dives in omnes, qui invocant illum. Unde sponsa congratulans, ait Ct. 1.a. Introduxit me rex in cellaria sua, exultabimus et letabimur in te. Item Ct. 2. Introduxit me rex in cellam vinariam etc. Et statim videns suavitatis abundantiam dixit: Fulcite me floribus: stipate me malis. Septimo, ut ostenderet qualis locus preparabitur nobis et ubi. Io. 14.a. Vado vobis parare locum. Io. 17.d. Quos dedisti mihi volo, ut ubi ego sum et illi sint mecum. In his tribus verbis, scilicet   Pater noster, qui es in celis capt atur benevolentia. Primo a persona rogati, cum dicitur,   Pater Secu ndo a persona rogantis, cum dicitur,   noster Tert io a persona assessorum, cum dicitur,   qui es in celis Dein de sequuntur petitiones secundum Mattheum. Ipse enim primus scripsit Evangelium et ab ipso ore Domini accepit. Erat enim unus ex tribus, ad quos habitus est sermo in monte. Unde prolixius et diffusius ponit Dominicam orationem: Lc. transit brevius, quia viderat Mattheum plene prosecutum. Secundum Mattheum namque oratio Dominica octo partibus constat. Premittitur enim captatio benevolentie. Sequuntur septem petitiones, quarum duplex est ordo: Unus secundum quod in nobis implentur. Alius secundum dignitatem rerum petitarum et hunc tenet Mattheus et Lc. similiter, quia premittunt dignitates. Similiter fecit Is. 11.a. Qui dona digniora preposuit, descendens de sapientia ad timorem. Sic etiam fecit Moyses, mandata de colendo Deo preposuit mandatis de proximo diligendo. Ex. 20.a. Ut autem melius videamus dignitatem petitionum et quomodo una oriatur ex alia, ordinem, per quem in nobis implentur, primo exequamur et postea ad ordinem evangelicum revertemur. Prima ergo petitio est   Libera nos a malo quam ponit Mattheus, sed Lc. tacet, quia intelligit eam sub illa   Et ne nos inducas in tentationem Cons ideravit enim, quia Mattheus non dixerat et libera nos a malo, repetendo et, sic enim videretur facere duas petitiones repetendo copulativam coniunctionem: Immo ait   Sed libera nos a malo pone ndo continuativam coniunctionem. Unde visum est, velle unam tantum esse petitionem. Verumtamen ista, scilicet   Libera nos a malo prim a est petitio, quia homo volens ascendere in celum, videns, quia non potest ascendere, nisi prius fuerit liberatus a malis presentibus, clamat orando   Libera nos a malo mult iplici, id est a peccato originali, a peccato actuali, ab amore mundi, a proprio sensu, a propria voluntate, a diaboli potestate. His dispositis fit homo pauper spiritu, quod totum fit propter donum timoris, quia timor Domini expellit peccatum. Eccl. 1.c. Unde cum dicimus.   Libera nos a malo roga mus nobis dari donum timoris, per quod effecti pauperes spiritu, liberamur a malo. Et ita prima petitio petit donum timoris, quod efficit virtutem paupertatis et expellit peccatum superbie et complet ipsam primam petitionem. His autem omnibus abdicatis, insurgunt tunc fortiores tentationes, quia Pharao contemptus surgit in scandala. Propter quod dicit Eccl. 2.a. Fili, accedens ad servitutem Dei etc. Idcirco obtenta hac petitione, necessaria est mansuetudo, que nec irritat, nec irritatur, nec aliquibus iniuriis lacessitur. Unde recte sequitur.   Et ne nos inducas in tentationem id est non permittas nos succumbere in tentatione, id est da nobis donum pietatis, per quod mites effecti contemnamus iniurias et sic nullis tentationibus succumbamus. Sicut enim donum timoris efficit paupertatem, sic donum pietatis efficit mansuetudinem. Et sicut in prima petitione petitur donum timoris, ita in secunda petitur donum pietatis et expellitur invidia. Nec oramus, ut non veniant tentationes, sed ne inducamur in tentationibus, quod est succumbere tentatori. Sed quamvis homo sit liberatus a malo per donum timoris et virtutem paupertatis, nec frangatur adversis per donum pietatis et virtutem mansuetudinis, adhuc in multis offendit quotidie, quia nemo est, qui non peccet, ut dicitur 3Rg. 7.e. et Eccl. 7.c. ideo necessaria est virtus luctus, quam efficit donum scientie, quo peccata quotidiana lavantur. Unde tertio sequitur.   Et dimitte nobis debita nostra etc.  Hoc est, da nobis donum scientie, quo illuminati peccata et miserias nostras videamus, seu cognoscamus et cognita { 198ra } lugeamus et sic lugentibus dimittantur et expellitur ira. Debitores nostri sunt, qui debent nobis pecuniam, vel qui fecerunt nobis iniuriam. Si debetur tibi pecunia et perfectus es, dimitte, si petit, si imperfectus es, licite potes requirere, si ille habeat, unde reddat, si autem non habet, debes dimittere. Item si fecit iniuriam tibi et veniam petit, dimitte, si non petit, adhuc corde dimitte, paratus dimittere etiam ore, cum locus affuerit. He tres petitiones pertinent ad vitam temporalem, quia liberatio a malis, non frangi adversis, lugere pro peccati quotidianis, separant nos a mundo, vel custodiunt in mundo a malo. Tres sequentes elevant ad celum. In prima, que sequitur, que est quarta petitio ascendendo, petitur panis, quo in via confortetur viator, ne deficiat. Et hic panis de celo datur, sed in terra manducatur et ideo illa petitio est quasi confinium congruens transeunti de vita temporali ad vitam celestem. Hic panis a Mattheo dicitur supersubstantialis, quia super omnes substantias et super omnem intelligentiam est et quia celestis est. Unde Io. sexto, e. Ego sum panis vivus, qui de celo descendi. A Luca dicitur quotidianus, quia quotidie necessarius est et quotidie comedimus illum, quidam sacramentaliter, quidam spiritualiter, quidam utroque modo. In Hebreo vero dicitur sogolla, id est egregius, seu peculiaris. Egregius, hoc est supersubstantialis. Peculiaris, hoc est quotidianus. In greco vero dicitur τον αρτον ημὼν ἐπιούσιον quod idem est. Per istum panem, quanto plus manducatur, fit esuries iustitie. Acquiritur autem per domum fortitudinis. Unde sensus est.   Panem nostrum quotidianum id est panem nostrum supersubstantialem   Da nobis hodie hoc est, da nobis donum fortitudinis, quo tuam iustitiam esuriamus et esurientes eodem reficiamur et roboremur et acedia repellatur, quousque esuries nostra plenius satietur, quod erit in patria, sicut dicit Mt. 5.a. Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Sed nota quod hic nos suggillat Grecus dicens arguendos presumptionis et temeritatis. Formam enim verborum ab eo in orando accepimus, qui a Deo non accepit immediate. Eius autem verba pretermisimus, qui ab ore Domini Dominicam orationem accepit, id est Mt., qui dicit supersubstantialem. Lc. vero quotidianum. In aliis vero sequimur Mattheum et ita ex utroque quasi conflavimus nobis Dominicam orationem. Hieronymus: Nos liberat attendens nos non esse arguendos presumptionis, vel temeritatis. Utrumlibet enim dicamus, congruit Hebraice veritati. Ubi enim Mattheus dicit supersubstantialem, Lc. quotidianum, Hebraica veritas habet sogolla, quod interpretatur egregius, vel pecularis, id est domesticus. Mattheus ad alteram respexit interpretationem, dicens, supersubstantialem, quasi dicat: panem nostrum egregium. Lc. alteram, dicens, quotidianum, ac si diceret, panem nostrum peculiarem.
a Sir. 35, 21
marg.| { 198va } Δ Sequitur quinta petitio: Fiat voluntas tua etc. Et bene sequitur. Homo enim pastus illo pane supersubstantiali sentiens dulcedinem cibi celestis, petit, ut voluntas Dei, fiat in terra, sicut fit in Celo, id est sicut in civibus celi, sic fiat in civibus terre: Hoc est, ut sicut Angeli conformant voluntatem suam voluntati divine, sic faciant homines. Item: Fiat voluntas tua, sicut in celo et in terra, id est sicut fit in Christo, ita fiat in Ecclesia. Item: Sicut in celo, id est in anima viri iusti, in terra, id est in carne eius. Item: Sicut in celo, id est in viro sancto, ita in terra, id est in peccatore. Item: Sicut in celo, id est in synderesi, ita in terra, id est in libero arbitrio. Hoc autem totum fit per donum consilii, quo nobis consulitur, ut simus misericordes, si volumus misericordiam consequi. Unde sensus est: Fiat voluntas tua sicut in celo et in terra, id est da nobis donum consilii, quo misericordes effecti, tuam voluntatem impleamus in terra pro modo vie, sicut impletur in celo pro modulo patrie, avaritia relegata. Postquam vero homo consecutus est misericordiam et omnino subiecit se divine voluntati, statim ad altiora suspirat, ut, scilicet illum videat, cuius voluntati obtemperat remotis omnibus nebulis phantasmatum, quod non potest esse in presenti.
marg.| Ideo sequitur sexta petitio, in qua hoc petitur {d} Adveniat regnum tuum ubi plenarie fit voluntas Dei. Unde Lc. sub hac petitione reposuit precedentem. Merito autem sexto loco ponitur hec petitio, in qua petitur visio Dei, quia homo sexto die conditus, sexto die visione Dei se privavit, sed Dominus sexta etate et sexto die ad visionem suam eam reformavit et idcirco sexto loco postulat homo visionem Dei, quam sexto die amisit et sexto die recuperavit, quod fit per cordis munditiam, quam donum intellectus operatur in nobis. Unde sensus est, Adveniat regnum tuum id est da nobis donum intellectus, quo mundi corde effecti.
marg.| {b} Regnum tuum id est te regnantem in sanctis videamus, gule vitio penitus abdicato. Visionem autem Dei et regni eius sequitur pax et quies et delectatio summa, que fit per donum sapientie, quo in cognitis delectamur, quod postulatur, cum dicitur: Sanctificetur nomen tuum, in nobis, scilicet ut tu pater noster dicaris et nos filii tui in eternum. Hoc est, da nobis donum sapientie, quo pacati mente filii Dei nominemur et simus sine fine, luxurie voluptate penitus obiecta. Ecce scala Iacob, qua ascenditur de terra in celum. Unde Ps. 83. Ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrimarum in loco, quem posuit.
marg.| marg.|Θ
marg.| {e} Pater etc. { 197va} Sed quia Iacob vidit in hac scala Angelos non solum ascendentes, immo etiam descendentes, breviter transcurramus easdem septem petitiones secundum ordinem descendendi: In quo ordine, prima est Pater etc. sanctificetur nomen tuum
marg.| quo nomine intelligendum sit, ex premissis potest intelligi, scilicet de hoc nomine pater, ac si Deo dicant fideles. Orando petimus, Domine, ut nomen tuum fiat sanctum sive sanctificatum in nobis. Modo enim sumus filii adoptionis, sed adhuc possumus amittere nomen filiationis: nam et Iudas fuit filius. Petimus ergo, ut immutabiliter simus filii tui.
marg.| marg.|Aliter
marg.| {a} Θ [ 198ra ] Est ergo sensus. Sanctificetur nomen tuum id est da, ut nomen tuum sanctum et firmum sit in nobis, quod non impletur nisi in patria. Quod ut fiat plenarie: Adveniat regnum tuum, id est Ecclesia militans uniatur triumphanti, id est Ecclesia in qua regnas per fidem, veniat ad te per speciem. Nec istud impletur nisi in patria. Vel aliter.
marg.| {a} Sanctificetur nomen tuum ] id est sanctum appareat in nobis per triplicem notitiam. Quarum prima est credere, quod Deus est, ut dicitur Hbr. 11.b. Accedentem ad Deum oportet credere, quia est. Secunda est, scire, quid non est Deus. Augustinus. Si non comprehendis, quid sit Deus, multum comprehendis, si comprehendis, quid non sit Deus. Tertia est scire, quid sit Deus et quomodo sit, quod erit, quando videbimus eum sicut est. Prima liberat ab insipientia, qua dixit insipiens in corde suo non est Deus. Secunda liberat ab idololatria, que ligna et lapides veneratur, ut Deum. Tertia liberat ab omni miseria, hec erit in patria. Unde 1Io. 3.a. Filii Dei sumus et nondum apparet, quid erimus. Scimus autem etc. Ideo sequitur:   Adveniat regnum tuum id est regnum veniat ad regnum. Sed hoc non potest esse nisi omnino consentiamus voluntati divine et ideo sequitur. Fiat voluntas tua etc. Et hanc tacet Lucas, quia sub precedenti comprehendit, ut dicit Beda. Ista tertia petitio non est nisi premissarum duarum quodammodo {6. 198rb} expositio. Ita enim exponitur   Sanctificetur nomen tuum in a nima, id est nomen filiationis confirmetur in nobis secundum animam, ut secundum animam simus immutabiliter filii tui, quod iam habent sancti.
marg.| { 198va }] {a} Θ Adveniat regnum tuum in c orpore, quia in resurrectione corporum regnum veniet ad regnum, Fiat voluntas tua sicut in celo et in terra, id est sicut in anima, ita et in terra, id est in corpore. Ecce secundum hanc expositionem non est tertia nisi predictarum repetitio. Unde Lc. statim post illam petitionem Adveniat regnum tuum, quia in via tanta necessarium est viaticum, adiunxit.
Numérotation du verset Lc. 11,3 
marg.| { 199ra } {a} Θ Panem nostrum quotidianum etc. id est quamdiu sumus in hoc die, id est in hac vita presenti. Sed quia hoc pane sumus indigni, quamdiu sumus peccatorum sordibus inquinati. { 199va } Θ Ideo sequitur.
marg.| {a} Et dimitte nobis peccata nostra, siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis Sed quia hostis semper infestat, cui non possumus sine Deo adiuvante resistere: Ideo sequitur:
marg.| {d} Et ne nos inducas in tentationem id est induci non permittas, id est ita iuves nos, ut non inducamur. Et non tantum hoc facias nobis. Sed libera nos a malo, id est a Diabolo, a peccato, a mundo, a purgatorio, ab inferno. Amen, id est vere, vel fideliter. Vere quoad intellectum ; fideliter quoad effectum. Ideo autem Dominus in fine posuit, Amen, quia hec oratio potissime ex intellectu et affectu dicenda est. Lc. vero, sicut predictum est, hanc ultimam petitionem non posuit, quia sub precedenti reposuit, ut dicit Beda. Per hoc enim unusquisque se a malo liberari intelligit, quod non inducitur in tentationem. Secundum Bedam in Glossa Iste petitiones distinguuntur hoc modo. Tres prime pertinent ad Ecclesiam triumphantem, quatuor sequentes ad Ecclesiam militantem. Quatuor enim eorum, que in oratione Dominica petuntur, petit sibi Ecclesia fieri in via, dum militat. Tria petit sibi fieri in patria ubi triumphat. Et licet tempore precedant, que sunt in via: Mattheus tamen preposuit petitiones, que implentur in patria, quia bona in patria potiora sunt bonis vie. Et est prima petitionum pertinentium ad Ecclesiam triumphantem. Sanctificetur nomen tuum Et expone sicut prius. Panem nostrum quotidianum Hec est prima petitionum pertinentium ad Ecclesiam militantem. Et intelligitur de pane ad sustentationem vite necessario et de viatico. Unde hoc secundum, quod etiam predictum est, potest esse, immo est communis utrique, scilicet vie et patrie, licet Beda hoc non dicat. Queritur hic, cur petitiones pertinentes ad patriam comprehense sunt sub ternario ? Respondeo, quia summa beatitudinis in patria est Trinitatis visio, sive perfruitio. Item cur pertinentes ad viam sub quaternario ? Quia forma quadrata, id est stabilitas necessaria est in huius vite lubrico.
marg.| marg.|
marg.| {c} Pater etc.  [ 197va ] Chrysostomus hanc orationem exponit in originali super Mattheum satis moraliter et satis subtiliter, quodlibet verbum ponderans et exponens, hoc modo Pater Chrysostomus Patrem se magis voluit dici, quam Dominum, ut fiduciam daret impetrandi, quia servi non semper impetrant. Si filium Dei te credis, illa pete, que tibi expediunt accipere et illum decet dare. Si carnalia petas, quomodo illa libenter prestat, que etsi habeas, precipit ut contemnas Noster Non dicit meus, quod soli Christo competit, qui filius est per naturam. Libenter audit Deus, quando Christianus non solum pro se, sed pro altero orat. Pro se orare nature est, pro altero gratie. Pro se orare cogit necessitas, pro altero caritas. Dulcior autem est oratio ante Deum, quam non necessitas mittit, sed caritas fraternitatis commendat Qui es in celis Erubescant se terrenis rebus substernere, scientes se patrem habere celestem.
marg.| Δ Sicut enim degener filius ad opprobrium pertinet generosi patris, sic et Christianus iniustus ad blasphemiam pertinet Dei iusti. Nam sicut per bonos glorificatur, sic per malos blasphematur. Unde Rm. 2.d. Nomen Dei blasphematur per vos inter gentes.
marg.| {a} Sanctificetur nomen tuum Quom odo sanctificatur ab homine, qui sanctificat omnes, aut sanctum quomodo sanctificetur ? Sed in se quidem sanctum est, queritur autem, ut sanctificetur in nobis, ut cum nos illum sanctificaverimus in nobis, tunc ille sanctificat nos in se. Nam qui non sanctificat Deum, non sanctificatur ab eo. Sanctificavimus autem Deum in nobis, quando scientes eum sanctum timemus et solicite vigilamus, ne forte violemus sanctitatem nominis eius in nobis per opera mala. Sicut qui preclara veste indutus est, fugit omnem rem sordidam, ne perdat gratiam candoris eius, sic qui Christum induit: Gal. 3.d. Sollicitus debet esse, ne contaminet eum. Ipse quidem incontaminabilis manet, tamen contaminationis iniuriam graviter nostro vindicabit interitu.
marg.| {a} Δ Adveniat regnum tuum Regn um dicitur et retributio iustorum pro iustitia et peccatorum pro culpa. Vel regnum dicuntur sancti. Unde Mt. 13.e. Colligent zizania de regno eius, id est de populo Christiano. Vel regnum dicitur Sacra Scriptura. Unde Mt. 21.d. Auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius. De omnibus unus est intellectus. Aliud est regem esse, aliud regnare. Ecce Deus naturaliter omnium rex est, sed non in omnibus regnat. Nam in iniquis hominibus diabolus regnat, qui faciunt eius voluntatem. Unde Eph. 6.b. Rectores mundi tenebrarum harum. Non dixit, mundi tantum, sed addit tenebrarum. Tenebre autem dicuntur iniqui, sancti lux. Unde Eph. 5.b. Fuistis aliquando tenebre, tunc etc. Diabolus et mali homines sunt in potestate Dei, tamen nolunt esse sub Deo, non sunt regnum Dei. Iustum regnum est, quando et rex vult habere homines sub se et illi volunt esse sub eo. Quando autem rex cogit per violentiam esse sub se, illud quantum ad veritatem non est regnum, sed tyrannis. Ideo Deus quamvis omnes habeat in potestate, violentes tantum recipit, ut non sit tyrannus, sed rex. Diabolus plane tyrannus est, qui et nolentes compellit suam facere voluntatem. Quid est ergo, quod dicit, quia interim duo sunt regna in mundo, Dei et diaboli, id est iusti et iniqui, { 198vb } hic queritur, ut tollatur de medio regnum diaboli, id est iniqui et veniat regnum Dei tantummodo, id est iusti. Quod fiet tunc, quando omnes iniqui cum principe suo mittentur in stagnum inferni. Sic intelligendum est de iustitia. Modo enim et iustitia et iniquitas regnant, tunc extincta iniquitate, sola iustitia regnabit. Fiat voluntas tua. Numquid non facit Deus ubique, quod vult ? Omnia, quecumque voluit Dominus, fecit. Sed hoc queritur, ut in nobis fiat, id est ut eam nos faciamus. Quamdiu ergo regnum mixtum est in terra, fit quidem voluntas Dei, sed non sicut in celo. In celo enim faciunt Angeli voluntatem Dei solius, non sic est in terra, sed hoc fiet in fine. Communiter autem accipi debet, quod ait. Sicut in celo et in terra, adveniat regnum tuum, sicut in celo et in terra, fiat voluntas tua sicut in celo et in terra. Et vide, quam caute locutus est. Non dixit. Pater sanctifica nomen tuum in nobis, adveniat regnum tuum super nos, fac voluntatem tuam in nobis, ne seipsum videatur in hominibus sanctificare, aut regnum suum, super quos vult adducere, aut voluntatem suam in quibus vult facere et per hoc inveniretur Deus personarum acceptor. Nec iterum dixit: Sanctificemus nomen tuum, suscipiamus regnum tuum, faciamus voluntatem tuam sicut in celo, ne hominum tantummodo videatur esse, quod sanctificant Deum, aut quod suscipiunt regnum eius, aut quod faciunt voluntatem eius, sed medie dixit et impersonaliter: Sanctificetur, adveniat, fiat, ut utriusque opus necessarium demonstraret. Nam sicut homo non potest facere bonum nisi habeat Dei adiutorium, ita nec Deus bonum operatur in homine, nisi homo voluerit. Sicut nec semen sine terra, nec terra fine semine fructificat, sic nec homo sine Deo, nec Deus fine homine iustitiam operatur in homine.
marg.| 199ra ] {a} Δ Pane m nostrum quotidianum
marg.| videtur, quod qui petit quotidianum, non habeat in crastinum: Quomodo enim peteret quotidianum, vel diurnum, qui habet preparatum in quinque vel in decem dies ; Illud enim petitur, quod non habetur. Quod si est, oratio ista paucis potest convenire. Forsitan solum conveniebat Apostolis, qui omni tempore vagabantur et ipsa vagatio amplius quotidiano victu possidere non poterat. Sed ita debemus aptare Christi doctrinam, ut omnes in ea proficiant, ne forte communis medicina dum paucis, aut nulli prodest, inveniatur superflua, que ad omnium salutem est preparata. Ergo non ideo oramus panem, ut habeamus, quod manducemus, sed ut, quod manducamus, de manu Domini accipiamus. Nam habere ad manducandum communiter est inter iustos et iniustos et frequentius habent peccatores, quam iusti: De manu autem Dei accipere non est commune, sed tantum sanctorum. Preparare ergo non vetat, sed cum peccato preparare: Nam qui cum iustitia panes preparat, illi Deus dat panem, quem manducat. Qui autem cum peccato, non illi dat Deus, sed diabolus: Nam omnia quidem a Deo dantur, non tamen omnia a Deo subministrantur. Vel ita, ut dum a Deo datur sanctificatus accipiatur et ideo non dixit: Panem quotidianum, sed addidit, nostrum, id est quem iam habemus paratum apud nos, illum da nobis, ut dum a te datur, sanctificetur, ut puta laicus offert sacerdoti panem, ut benedicat et porrigat illi, quod panis est, offerentis est, quod sanctificatus, beneficium est Sacerdotis. Numquid non sufficit dicere Panem nostrum da nobis hodie quar e addidit   quotidianum ? Ut l uxuriosos cibos compescat, ut tantum quis manducet, quantum natura exigit, non quantum lascivia carnis impellit. Si enim tu tantum in uno convivio expendas, quantum sufficere poterat centum hominibus moderate viventibus, aut tibi ipsi centum diebus disciplinate viventi, iam quotidianum cibum manducas, sed multorum dierum. Christianus si possibile est pane quotidiano non plus habeat, quam possibile non est quantum ad possibilitatem humanam. Item quare dixit   nostrum Prop ter duas rationes. Primo, quia omnia dat nobis sive arantibus, sive militantibus non nobis solis dat, sed etiam aliis per nos. Qui ergo de laboribus indigentibus non prestat, non potest dicere: Panem nostrum da nobis hodie, sed mendaciter dicit: panem meum da mihi. Non enim suum tantum panem manducat, sed et alienum. Item, qui iuste acquisitum panem manducat, suum manducat, qui de peccato, alienum manducat.
marg.| {c} Da nobis hodie ut n on pro crastino simus solliciti.
marg.| Θ Cum enim
prol.| [ 199va ] Δ Cum enim ignores, si vives cras, qua de causa ita sollicitus es ? Accinctos et alatos nos vult esse, tantum nature satisfacientes, non luxurie, vel avaritie.
Numérotation du verset Lc. 11,4 
marg.| {a} Et dimitte nobis etc.  Cum qua spe orat, qui inimicitiam servat etiam adversus sedentem ? Sir. 28.a. Homo homini servat iram et a Deo querit medelam. Si ergo qui lesus est, frustra orat, nisi indulserit, quomodo putas orat, qui per iniustitiam alios ledit et gravat ? Sed multi nolentes dare veniam peccantibus in se, fugiunt hanc orationem. Stulti primum, quia non sic orant, ut docuit Christus, nec sunt Christi discipuli. Secundo, quia nec pater exaudit orationem, quam filius non dictavit. Cognoscit enim pater filii sui sensum et verba non suscipit, que usurpatio humana excogitavit, sed que sapientia Christi exposuit. Non dixit, sicut et nos dimittemus, sed dimittimus, ut prius dimittamus et postea petamus dimissionem. Rememorat hic Dominus peccatorem, ut humiliet, iubet remittere, ut conscientiam purget, promittit veniam, ut statuat in spe: Te facit Dominum suum, sicut decreveris inquit de eo et ego de te decernam, tu conservo dimittis, ego servo, tu obnoxius peccato, ego sine peccato. Sed dicis, iniuste passus sum, hec sunt peccata. Si enim iuste, peccata non sunt et tu talium venis accipere remissionem ? Poterat quidem Deus sine hoc dimittere, sed vult falsitatem nostram repellere et philantropie occasiones studet dare.
marg.| {d} Et ne nos inducas in tentationem Quia multa magnifica supra posuit, nunc addit humilitatis doctrinam, ut dum dicunt: Et ne nos inducas in tentationem cognoscant se esse infirmos et cognitio infirmitatis gloriationis causam extinguat. Duo ergo petimus, ut non inducat in tentationem et ut inductos nos liberet de periculo tentationis. Nam si secundum veritatem iustitie homines examinaret, nullus posset fieri salvus, ideo difficile tentat et tandiu tentat, donec nos vincamus tentationem. Sed quandiu nos velle vincere ostendimus, non virtutum nostram tentat, sed voluntatem, 1Cor. 10.c.
marg.| Fidelis Deus etc. Volens autem glorificare hominem, tentat eum, non ut cum magno iudicio glorificet, sed {6. 199vb} ne sine causa glorificet, docet humiliter renuere agones, non insilire. Libera nos, a pernicioso. Perniciosum diabolum vocat, iubens nos ad ipsum implacabile habere prelium et monstrans, quod non natura talis est, sed propter abundantiam malitie sic vocatur et quia a nobis nihil passus nos persequitur. Et non dixit, a malis libera nos, sed a malo, ut non odiamus proximos, cum ab ipsis mala passi fuerimus, sed ab illis ad istum transponamus inimicitias sicut ad causam malorum. Tuum enim est regnum et virtus et gloria. Hic est textus. Chrysostomus In utroque regno ad tres primas petitiones pertinent hec tria. Ac si dicat quis: Non habet Deus regnum in terra ? Respondet: Tuum est regnum. Non potest Deus facere in terris, quod oratis: Fiat voluntas tua ? Respondet, tua est virtus. Item Dei gloria est, si dimittentibus dimittat.
Numérotation du verset Lc. 11,moraliter 
marg.| {e} Pater [ 197va ] cuius nos filios confitemur, cui amorem et honorem debemus. Mal. 1.b. Si ego pater, ubi honor meus ? Si Dominus, ubi timor meus ? Ex. 20.b. Honora patrem tuum Pater cuius est filios corripere. Prv. 3.b. Quem diligit Dominus, corripit et quasi pater in filio complacet sibi Pater cuius est filiorum errantium misceri. Ps. 102. Quomodo miseretur pater filiorum etc. Pater qui debes filium revertentem suscipere, gratulantur infra 15.d. Surgam et ibo ad patrem meum. Et infra. Et cum adhuc longe esset etc. Pater qui thesaurizas filiis, non filii tibi. Gal. 4.a. Misit Deus spiritum filii sui etc. Noster nos creans, nos recreans, nos erudiens, nos heredes faciens. Rm. 8.c. Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quod filii Dei sumus: Si autem filii et heredes etc. Beda. Pater noster dicitur, quod commune est omnibus, sed differenter Pater generaliter omnium per creationem. Is. 64.c. Et nunc pater noster es tu, nos vero lutum Pater specialiter iustorum per adoptionem. Mt. 23.c. Unus est pater vester Pater singulariter Christi per generationem. Eph. 3.c. Flecto genua mea ad patrem Domini mei Iesu Christi. Io. 20.d. Ascendo ad patrem meum et patrem vestrum. Divisum dixit, meum et vestrum, ut differentiam demonstraret Pater noster ergo dicit, ut dehortetur ab elatione, ab indignitate, a personarum acceptione. Item ut pensemus aliam in nobis gratiam, quam in antiquis. Item ut patri filialem rependamus affectum. Item ut recordemur fraternitatem in proximum. Item ut timeamus offendere patrem nostrum. Item ut impetrandi fiduciam habeamus. Unde Augustinus. Cum dicitur, Pater noster, monetur nobilis et dives non superbire contra minores. Non enim vere possunt dicere. Pater noster, nisi fratres. Cavendum est etiam cuique a sordibus, ne tanto patre sit indignus. Antiquis ut servis dicitur Dominus: Unde sepe dicitur in Prophetis: Hec dicit Dominus: Nobis ut filiis dicitur Pater. Unde Mt. vigesimotertio, a. Unus est pater vester, qui in celis est. Nunc per gratiam dicitur pater, in quo fiducia nobis [ 198rb ] datur. Qui enim negabit filiis, qui iam dedit, quod pater est ? Hieronymus: Nusquam invenitur preceptum populo antiquo, ut dicerent pater noster, aut orarent patrem Deum, sed propheta ostendit eos filios esse potuisse, si boni essent. Is. 1.a. Filios enutrivi etc. Qui es in celis, id est in Sanctis per gratiam. Ps. 18. Celi enarrant gloriam Dei. Item. Qui es in celis, id est in scripturis sanctis per intelligentiam. Io. 5.f. Scrutamini scripturas etc. Gn. 7.b. Rupti sunt fontes abyssi magne, id est sacramenta Ecclesiastica apparuerunt, quia cataracte celi, id est scripture aperte sunt. Item. In celis, id est in secretis, id est in sinu partis. Ct. 1.d. Dum esset rex in accubitu suo. Item. In celis celorum ad differentiam aliorum deorum, qui sunt in terra tantum. Ier. 10.b. Dii, qui celos et terram non fecerunt, pereant. Augustinus Cum ad orationem stamus, ad orientem convertimus nos, ut admoneatur animus ad naturam excellentiorem, id est ad Deum se convertere, sicut corpus convertimus ad excellentius corpus, scilicet celum et partem unde lumen venit, scilicet orientem. Ps. 67. Psallite Deo, qui ascendit super celum celi ad orientem. Pater, confortat fidem. Noster, dilatat caritatem. Qui es in celis, elevat spem.
marg.| {a} Sanctificetur in n obis per efficaciam, per perseverantiam, per augmentum, per munditiam, per ostensionem, per confirmationem, per consummationem.
marg.| {b} Nomen tuum quod est pater, ut vere filii tui et nominemur et simus. 1Io. 3.a. Augustinus Nomen patris in nobis est, qui filii dicimur, quod petimus sanctificari, non ut ipse sanctior sit in se, sed in nobis per efficaciam, per augmentum et per apparentiam. Item, Nomen tuum quod est Deus, ut a Deo simus dii. Iuxta Ps. 81. Ego dixi Dii estis. Nomen tuum quod est Dominus, ut nos quasi boni servi te solum timeamus. Mal. 1.b. Si ego Dominus, ubi timor meus ? Is. 8.c. Dominum exercituum ipsum sanctificate, ipse pavor vester et ipse terror vester et erit vobis in sanctificationem. Pater caritatem, Deus fidem: Dominus timorem nutrit. Item, Nomen tuum quod est magister, ut tui solius discipuli simus firmiter et sincere. Mt. 23.a. Vos nolite vocari rabbi, unus enim est magister vester. Io. 9.f. Numquid et vos vultis fieri discipulis eius, id est Christi ? Et dixerunt etc. Item, Nomen tuum quod est Iesus, ut a te salvatore simus salvati. Actuum 4.c. Non est aliud nomen sub celo datum hominibus, in quo oporteat salvos fieri credentes. Is. 56.b. Dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus et nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit. Item, Nomen tuum quod est Christus, ut nos veri Christiani simus. Ps. 104. Nolite tangere Christos meos. Apc. 2.d. Scio, ubi habitas, ubi sedes est Satane et tenes nomen meum et non negasti fidem meam. Quodlibet istorum nominum sanctificatur in nobis, per vite sanctitatem, sicut e contrario blasphematur per vite perversitatem. Is. 52.b. Dominatores eius inique agunt et iugiter tota die nomen blasphematur.
marg.| {a} * 198vb ]   Adveniat regnum tuum Adve niat, id est ad nos veniat.
marg.| {b} Regnum tuum quad ruplex. Scripture, gratie, militantis Ecclesie, triumphantis Ecclesie. Primum petimus venire ad nos per notitiam, per operationem. Mt. 21.d. Auferetur a nobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructum illius. Mt. 18.a. Nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum celorum. Secundum petitur venire ad nos, ut destruat in nobis regnum peccati. Rm. 6.b. Non regnet peccatum in vestro mortali corpore. De quo infra 17.e. Regnum Dei, id est gratia intra vos est. Tertium petitur venire ad quartum, ut fiat unum. Os. 1.d. Congregabuntur filii Iuda, id est Ecclesie militantis et filii Israel, id est Ecclesie triumphantis et ponent sibimet caput unum. Ps. 105. Congrega nos de nationibus, ut gloriemur in laude tua. Io. 10.c. Alias oves habeo et illas oportet me adducere et fiet unum ovile et unus pastor. Ambrosius. Cum dicimus: Adveniat regnum tuum, desiderium nostrum excitamus ad futurum regnum, ut nobis veniat et in eo regnare mereamur. Fiat voluntas tua, que est hominum sanctificatio, 1. Thessal. 4.a. Hec est voluntas Dei sanctificatio vestra: Item: Fiat voluntas tua, que est peccatorum iustificatio et salvatio. Io. 6.d. Hec est voluntas patris mei, ut omnis, qui videt filium et credit in eum, habeat vitam eternam, 1Tim. 2.b. Qui vult omnes homines salvos fieri. Item: Fiat voluntas tua, que est preceptorum adimpletio, sicut dicit Glossa super Mt. 6. Voluntas Dei semper fit. Ps. 113. Omnia, quecumque Dominus voluit fecit, Iob. 23.c. Ipse solus est et nemo potest avertere cogitationes eius et anima eius quecumque voluit, hec fecit. Sed oramus, ut libertas nostri arbitrii societur per gratiam voluntati sue, que est sanctificatio nostra et vita eterna. Sicut in celo et in terra, id est sicut in Christo, sic in Ecclesia. Item sicut in Ecclesia triumphante, sic in militante. Item sicut in spiritu, sic in carne. Item sicut in Angelo, sic in homine. Item sicut in iusto, sic in peccatore. Item sicut in synderesi, sic in voluntate. Item sicut in contemplativo, sic in activo. Item sicut in claustrali, sic in seculari. Item sicut in clerico, sic in laico. Item sicut in Prelato, sic in subdito. Hec est tertia petitio, que regitur et impletur per caritatem, secunda per spem, prima per fidem. Fides prima est virtutum, ideo primo petitur sanctificatio nominis patris in nobis, quod fit per fidem. Fides enim nos facit filios Dei. Io. 1.a. Dedit eis potestatem filios Dei fieri etc. Secundo petitur adventus regni futuri in nobis, quod fit per spem. Spe enim speramus regnum illud aliquando futurum in nobis. Rm. 8.2. Spe salvi facti sumus. Tertio petitur impletio voluntatis Dei in nobis, quod fit per caritatem, que est ordinata voluntas et impletio legis. Rm. 13.c. Qui enim proximum diligit, legem adimplevit. Sanctificetur ergo fide nomen Dei, ut credat rationabilis. Adveniat regnum eius spe, ut obediat irascibilis. Fiat voluntas eius caritate, ut diligat concupiscibilis.
marg.| {a} Panem nostrum quotidianum id est necessaria presentis vite, intelligentiam Sacre Scripture, Sacramentum Eucharistie, refectionem gratie, firmamentum obedientie.
marg.| {c} Da nobis hodie id est dum dicitur hodie. Hi sunt quinque panes, quibus Dominus quinque millia hominum satiavit in deserto: Io. 6.b. De primo dicitur. Sir. 29.d. Initium vite hominis aqua et panis. Hunc etiam petimus nobis dari, quia per nos habere non possumus, in quo manifestatur nostra paupertas. Augustinus Qui panem quotidianum petit, dives est, an pauper ? Hunc dat Christus nobis et petit iterum a nobis in suis membris, ideo qui non vult pati repulsam, libenter debet dare. Tb. 4.b. Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere, ita enim fit, ut nec a te avertatur facies Domini. Augustinus Dicit Christus, da mihi ex eo, quod dedi tibi, habuisti largitorem, habe debitorem, habe et feneratorem. De secundo dicitur. Lam. 4.a. Parvuli petierunt panem et non erat, qui frangeret eis. Et hic gratis debet dari, sicut gratis accipitur. Mt. {6. 199rb} 10.a. Gratis accepistis, gratis date. Infra 6.f. Date et dabitur vobis. Quia hic panis quanto amplius datur, tanto amplius habetur. Prv. 11.d. Alii dividunt propria et ditiores fiunt.
marg.| Augustinus. Scientia nobilis thesaurus et avarum dedignata possessorem, distributa recipit incrementum.
marg.| De tertio dicitur. Sap. 16.c. Paratum panem de celo prestitisti eis sine labore, omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem etc. Gn. 3.d. In sudore vultis tui visceris pane tuo. Io. 6.e. Ego sum panis vivus, qui de celo descendi. Istum dat Dominus ad vivificandum. Unde Io. 6.e. Panis, quem ego dabo etc. Et nos debemus eum dare similiter, non vendere, quia Dominus eiicit vendentes et ementes de templo. Io. 2.c.
marg.| De quarto dicitur Is. 4.a. Panem nostrum comedemus etc.
marg.| De quinto dicitur. Io. 4.e. Cibus meus est, ut faciam voluntatem eius, qui misit me. 3Rg. 19.a. Respexit Elias et ecce ad caput eius panis subcinericius et vas aque et surrexit et comedit et bibit et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb, quod interpretatur mensa, id est usque ad paradisum ubi comeditur panis glorie: infra 4.d. Beatus, qui manducabit hunc panem in gloria. Ps. 77. Panem Angelorum manducavit homo. Quemlibet istorum docet nos petere Dominus. Dicamus ergo de primo.
marg.| {a} Panem id est presentis vite necessitatem, non superfluitatem, non voluptatem.
marg.| {b} Nostrum nost ro labore acquisitum et nobis utiliter comedendum, quem nemo nostrum sibi appropriat sicut veri monachi Christi.
marg.| {c} Da nobis qui etiam per nos habere non possumus.
marg.| {d} Hodie ut d iscrete utamur, ad laborem pascamur et sollicitudo de crastino tollatur. Sir. 33.d. Panis et disciplina et opus servo. Augustinus Satis constat esse mendicum, quem quotidie necesse est panem suum mendicare, dicendo: Panem nostrum da nobis hodie. Chrysostomus Non pro divitiis, nec pro pretiositate vestimenti iussit nos orare Dominus, sed pro pane tantum, non pro lascivia. Unde patet, quod nihil debet queri in oratione, nisi quod necesse est ad salutem. Item de secundo.
marg.| {a} Panem id est Sacram Scripturam.
marg.| {b} Nostrum id est pro nobis editum, a nobis intellectum, a nobis impletum, id est nostrum per intelligentiam, per amorem, per operationem.
marg.| {c} Da nobis id est omnibus sine acceptione personarum.
marg.| {d} Nolite id est manifeste et lucide ad intelligendum. Sap. 6.d. Quid est sapientia et quemadmodum facta sit, referam et non abscondam a vobis Sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius etc. Item de tertio.
marg.| {a} Panem sacr amentalem, id est Eucharistiam.
marg.| {b} Nostrum nobi s datum in nativitate. Is. 9.d. Puer natus est nobis et filius datus est nobis. Pro nobis oblatum in passione. Is. 53.c. Oblatus est, quia ipse voluit nostrum ut simus adinvicem uniti per amorem et ipsi per fidem.
marg.| {c} Da nobis sic unitis.
marg.| {d} Hodie ut i n die gratie sumamus illum, non in nocte peccati. 1Cor. 11.g. Probet autem seipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat etc. Item de quarto.
marg.| {a} Panem grat ie.
marg.| {b} Nostrum nobi s oblatum. Apc. 3.d. Ego sto ad ostium et pulso, si quis audierit vocem meam etc. Io. 7.e. In novissimo die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens: si quis sitit, veniat ad me et bibat. Idem aqua, quod panis, scilicet gratia. Panis, quia confirmat, aqua, quia lavat et refrigerat.
marg.| {c} Da nobis hodie id est in vita presenti, quia qui non habet hodie, id est in presenti gratiam, non habebit cras, id est in futuro gloriam. Ps. 83. Gratiam et gloriam dabit Dominus. Infra 19.b. Habenti dabitur et abundabit. Habet gratiam dabitur gloria, alii non. Mt. 22.b. Intravit Rex, ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali etc. De quinto.
marg.| {a} Panem obed ientie.
marg.| {b} Nostrum quia nostrum est obedire, Dei autem precipere, unde et preceptor appellatur: Supra 5.a.
marg.| {c} Da nobis hodie Augustinus Domine, da, quod iubes et iube, quod vis. Quilibet illorum panum dicitur quotidianus, quia quotidie necessarius. Et quanto plus comeditur, tanto amplius esuritur. Eccl. 24.c. Qui edunt me, adhuc esurient etc. Sequitur.
marg.| {a} Et dimitte nobis ut l iberi redeamus ad patriam et expediti.
marg.| {b} Peccata nostra seu debita nostra, secundum Mattheum. Peccata siquidem dicuntur debita, quia peccantes faciunt debitores. Unde Ps. 36. Mutuabitur peccator et non solvet, quia non habet unde. Hec sunt enim debita, quibus obligata erat mulier Sunamitis. 4Rg. 4.a.
marg.| Nec habuit, unde solveret, volebat filios suos vendere, sed Eliseus, id est Christus dedit oleum gratie, unde solvit, misericordiam in alios faciendo. Eccl. 28.a. Relinque proximo tuo nocenti te et tunc deprecanti tibi peccata solventur. Ps. 71. Ex usuris quas requirit diabolus ex hoc debito et iniquitate, ecce sors, redimet Dominus animas eorum et postea honorabile erit nomen eorum coram illo. 1Rg. 22.a.
marg.| Convenerant ad David omnes, qui erant in angustia constituti etc.
marg.| {c} Siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis Augustinus… Aliter nullus totius orationis est fructus, supra 6.f. Dimittite et dimittemini: Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis. Eccl. 28.a. Homo homini etc. quasi dicat: inconveniens est hoc. Mt. 18.d. Serve nequam etc. Augustinus Nulla alia oratione sic oramus, quasi pascamur cum Domino. Et bene post cibum petitur venia peccatorum, quia in cibo de facili peccatur. Unde Iob. 1.a. Cum transissent in orbem dies convivii, mittebat Iob. ad illos et sanctificabat eos, consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos, dicens: Ne forte peccaverint filii mei. Ubi dicit Gregorius. in Moralitatum <libro>. Corpus dum refectione resolvitur, animus ad inane gaudium relaxatur.
marg.| Peccatur autem de facili in pane materiali, abusu, voluntate, tenacitate, prodigalitate, nimia saturitate, Ez. 16.f. Hec fuit iniquitas Sodome, otium etc. In doctrinali peccatur de facili, negligentia, curiositate, tenacitate, otiositate. Prv. 11.d. Qui abscondit frumenta maledicetur in populis. Eccl. 26.d. Difficile exuitur negotians a negligentia sua et non iustificabitur caupo a peccatis labiorum. In sacramentali peccatur, irreverentia, indignitate et infidelitate. 1Cor. 11.g. Qui manducat indigne etc. In omnibus peccatur ingratitudine. Eccl. 29.d. Pascit Dominus, scilicet et potabit ingratos et adhuc amara audiet. Hieronymus Quasi Dominus petat symbolum de pane, orandum est, dimitte nobis. Sequitur.
marg.| {d} Et ne nos inducas in tentationem id est non permittas nos in tentatione superari, sine qua nullus probatus est. Ps. 25. Proba me, Deus et tenta me. Eccl. 3.b. Qui non est tentatus, pauca recognoscit. Sed libera nos a malo.
marg.| Augustinus. In mala, que nondum sunt, non permittas nos induci et ab eis, in quibus sumus inducti, libera nos. Ps. 68. Eripe me de luto, id est peccato tenaci et vili, ut non infigar per consuetudinem et obstinationem. Amen.
marg.| Hieronymus: Hoc est signaculum orationis, id est vere fideliter. Tres prime petitiones sine coniunctione ponuntur, quatuor ultime sunt coniuncte. Quare hoc ? Quia tres prime pertinent ad statum, ubi Trinitas erit omnia in omnibus, veritas in rationabili, securitas in irascibili, suavitas in concupiscibili. Quatuor ultime pertinent ad statum vie, ubi multis simul indigemus supra 10.g. Martha, Martha, solicita es etc. Item via lubrica est, ideo firmitas coniunctionis et societatis necessaria est. Eccl. 4.c. Melius est duos esse simul, quam unum etc. In patria vero nihil est tale et ideo non est ibi necessaria coniunctio. Sequitur.
marg.| {6. 200ra}{a} Et ait ad illos: Quis vestrum etc.  Secu nda pars, postquam discipulis tradidit formam orandi, subsequenter in hac parte instruit eos de instantia et frequentia orandi, scilicet ut non sit momentanea oratio, per simile pulsantis ad ostium amici: qui importune pulsat et per instantiam impetrat, quia multo magis impetrat aliquis a Deo, si perseveranter petat ab eo. Dicit ergo:
marg.| {b} Quis vestrum Et l egitur hoc interrogative. Sed <Glossa> interlinearis vult, ut legatur remissive. Quis id est si quis, vel aliquis.
marg.| {c} Habebit amicum et ibit ad illum media nocte quan do iam omnes dormiunt et volunt quiescere. Hoc dicit ad innuendum, quod qui tali hora dat, paratus est dare semper.
marg.| {f} Et dicet illi, amice, commoda mihi tres panes non tantum unum.
marg.| {i} Quoniam etc.  Litt eralis sensus satis patet.
Numérotation du verset Lc. 11,mystice 
marg.| {b} Quis vestrum etc.  Amic us dicitur quasi animi custos. Hic custos est Christus, qui solus animum custodit et suum et nostrum. Ps. 126. Nisi Dominus custodierit civitatem etc. Prv. 17.c. Amicus est, qui omni tempore diligit. Eccl. 9.b. Amicus fidelis protectio fortis, qui invenit illum, invenit thesaurum. Quid mirum ? Quia in ipso sunt omnes thesauri sapientie et scientie Dei absconditi. Col. 2.a. Ideo sequitur in Eccl. Fideli amico nulla est comparatio et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius. Amicus enim fidelis est medicamentum vite et immortalitatis. De quo amico dicitur hic. Quis vestrum habebit amicum quasi dicat: pauci sunt, qui habeant hunc amicum. Quare ? Quia pauper est. Prv. 19.a. Fratres hominis pauperis oderunt eum, insuper et amici eius recesserunt ab eo. Et dicit Habebit non habet, in quo notatur longitudo amoris, quia non cito rumpitur amor eius ex parte illius. Unde beatus Dionysius Benigissimus Iesus primus est in adventu, ultimus in recessu.
marg.| {d} Et ibit ad illum ment e et desiderio.
marg.| {e} Media nocte id est in profundo adversitatis. Is. 26.b. Anima mea desideravit te in nocte. Os. 6.a. In tribulatione sua mane consurgent ad me etc.
marg.| {f} Et dicet illi, amice qui amas prius, quam ameris, 1Io. 4.b. In hoc est caritas Dei, non quia nos dilexerimus Deum, sed quia ipse prior dilexit nos.
marg.| {g} Commoda mihi ad u suram.
marg.| {h} Tres penes Glossa intelligentiam sancte Trinitatis. Vel tres panes scilicet fidem, spem et caritatem quibus pascitur tota anima. Nam fide rationabilis, spe irascibilis, caritate pascitur concupiscibilis. De his tribus panibus dicitur, 1Rg. 10.a. Cum veneris ad quercum Thabor, invenient te tres viri ascendentes ad Deum in Bethel. Unus portans tres hedos, alius portans tres tortas panis, alius portans lagenam vini. Item tres panes vocat tres gratias, scilicet gratiam operantem, cooperantem, consummantem, sive perseverantem. Item tres panes sunt rationis discretio, voluntatis rectitudo, corporis fortitudo, quos Dominus commodat ad usuram, quam inde vult habere, scilicet opera bona, vel animas ipsorum, quibus commodat.
marg.| {i} Quoniam amicus meus id est cor, sive animus meus.
marg.| {l} Venit de via ad me Anim us noster de via, id est de invio venit ad nos, quia toties deviat, quoties temporalium amore involvitur, nec ad celestia anhelat et sic exorbitat. Ad nos autem venit, cum ad supernorum meditationem recordari et celesti cibo satiari querit. Cui debemus tunc offerre tres panes, id est ad fidem Trinitatis ipsum dirigere et hos a Deo debemus petere. Dicit ergo.
Numérotation du verset Lc. 11,6 
marg.| {k} Amicus meus venit ad me de via huiu s seculi, in qua evagatur quasi fugitivus, huc, atque illuc curiose discurrens. Ps. 39. Multiplicate sunt super capillos capitis mei et cor meum dereliquit me. Mt. 6.b. Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Ergo in multis locis. Os. 10.a. Divisum est cor eorum, nunc interibunt. Huius autem evagationis causa est cupiditas, vel curiositas. Cupiditas trahit cor per diversa desideria, Prv. 21.d. Desideria occidunt pigrum, noluerunt enim quicquam manus eius {6. 200rb} operari etc. Curiositas trahit per varias cogitationes, Iob. 17.c. Cogitationes mee dissipate sunt torquentes cor meum. Hunc amicum errabundum reducit ad domum aliquando Spiritus sanctus. Gn. 37.c. Missus Ioseph de valle Hebron, venit in Sichem et invenit eum vir, id est Spiritus sanctus errantem in agro. Aliquando tribulatio reducit eum. Os. 2.b. Sepiam vias tuas spinis etc. Et infra Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis, quam nunc. Aliquando media. Infra 15.c. Facta est fames valida etc. Et infra d. Surgam et vadam ad patrem meum.
marg.| {m} Et non habeo, quod ponam ante illum scilicet epulas consolationum, aut virtutum, quas libenter comedit cor humanum, quas nequaquam potest habere, nisi ab illo dentur ei.
Numérotation du verset Lc. 11,7 
marg.| {n} Et ille de intus id est Christus, qui modo deintus est et nos deforis, sed in futuro exibit ad nos, ut nos introducat secum ad nuptias.
marg.| {o} Respondens dicat, noli mihi molestus esse id est tuis precibus non debeo de cetero inquietari, quia tarde sunt.
marg.| {p} Iam ostium clausum est Osti um, scilicet glorie. Mt. 5.a. Media nocte venit sponsus et que parate erant, intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua. Vel ostium, id est intelligentia verbi divini, quod Paulus sibi rogavit aperiri. Col. 4.a. Orate pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi. Ioannes vero vidit hoc ostium sibi apertum in celo. Apc. 4.a. Vidi et ecce ostium apertum in celo et vox prima, quam audivi, quasi tube loquentis mecum, dicens: Ascende huc et ostendam tibi, que oportet cito fieri, non tantum dici. Item ostium, id est Christus, Io. 10.b. Ego sum ostium. Hoc triplex ostium clauditur peccatoribus, dum in peccato sunt, sed aperitur eisdem, cum per penitentiam revertuntur.
marg.| {q} Et pueri mei id est omnes humiles puritatem vite servantes. Vel Pueri id est predicatores.
marg.| {r} Mecum sunt in cubili quie tis eterne. Vel id est in quiete eterne beatitudinis, quidam spe, quidam re. Is. 8.d. Ecce ego et pueri mei, quos dedit mihi Dominus etc.
marg.| {s} Non possum surgere et dare tibi id est non debeo ex meritis tuis. Et hoc dicit Dominus, ut presumptio tollatur et desiderium amplius accendatur, quia facilitas venie incentivum est delinquendi et quia, quod maiori labore acquiritur, plus amatur.
Numérotation du verset Lc. 11,8 
marg.| {t} Et ille si perseveraverit pulsans prec ibus, non pudore territus, nec tedio fatigatus.
marg.| {u} Dico vobis etsi non dabit illi surgens, eo quod amicus eius sit aman s etiam non amatus. Christus enim non amantes amat, quia semper amat. Prv. 17.c. Omni tempore diligit, qui amicus est.
marg.| {x} Propter improbitatem tamen eius id est instantiam et ardorem.
marg.| {y} Surget de m isericordia ad miserationem.
marg.| {z} Et dabit illi, quotquot habet necessarios pane s, quia Dominus dat ad necessitatem, non ad voluptatem, vel superfluitatem sua dona.
marg.| Et dabit illi Glossa Vel per se inspirando, vel predicatorem mittendo.
marg.| Hic aperte ostendit Dominus, quod tantum debet homo instare orationi, ut impetret apud Deum, quod petit et quod impetrabit, si instet, Is. 62.c. Qui reminiscimini Domini, ne taceatis et ne detis silentium ei, donec stabiliat et donec ponat Hierusalem laudem in terra, 2. Paralipom. 15.a.
marg.| Si quesieritis Dominum, invenietis ; si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos, Ier. 29.c. Ibitis et adorabitis me et exaudiam vos, queretis me et invenietis me, cum quesieritis me in toto corde vestro, Is. 30.e.
marg.| Ad vocem clamoris tui, ut audierit, respondebit tibi etc. Glossa Sit digna audiri, Is. 65.d. Eritque, antequam clament, ego exaudiam etc.
Numérotation du verset Lc. 11,9 
marg.| {a} Et ego dico vobis disc ipulis meis.
marg.| {6. 200va}{a} Petite bonu m temporis in solatium, bonum virtutis in meritum, bonum eternitatis in premium. Chrysostomus: Amavit Dominus cetera, non hominem, ut virtus eius sit ipse et necessitate coactus roget.
marg.| {b} Et dabitur vobis Io. 16.e. Si quid petieritis in nomine meo, dabit vobis.
marg.| {c} Querite viam , veritatem et vitam. Io. 14.a. Ego sum via, veritas et vita.
marg.| {d} Et invenietis Is. 55.b. Querite Dominum, dum inveniri potest.
marg.| {e} Pulsate ad o stium misericordie, intelligentie, glorie, quod est Christus. Io. 10.b. Ego sum ostium.
marg.| {f} Et aperietur vobis pers everantibus, Mt. 10.c. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Item, Petite veniam Querite gratiam. Pulsate ad gloriam, Za. 10.a. Petite pluviam a Domino in tempore serotino et Dominus faciet nives et pluvias imbris et dabit singulis herbam in agro. Nix extinguit malas herbas, ecce venia, que petitur. Pluvia terram fecundat, ecce gratia, que queritur. Herba in agro est gloria in celo, ad quam pulsatur. Item Petite sapientiam ad intelligendum, Iac. 1.a. Si quis vestrum indiget sapientia etc. Querite gratiam ad operandum, Ps. 68. Querite Dominum et vivet anima vestra, vita gratie: Pulsate ianuam celi ad ingrediendum, Is. 26.a. Aperite portas et ingredietur gens iusta. Item, Petite intelligentiam veritatis, Phil. 4.a. Petitiones vestre innotescant apud Deum. Querite ubi sit, id est in qua facultate, in quo libro, in qua auctoritate: Et ea inventa Pulsate studendo, orando, interrogando, Col. 3.a. Si consurrexistis cum Christo etc. Item.
marg.| {a} Petite inci pientes Querite proficientes Pulsate perfecti. Item Petite coniugati. Est. 5.b. Que est petitio tua Esther ? Querite continentes. Idt. 9.a. Subveni, queso Domine Deus meus, mihi vidue. Pulsate virgines et martyres, quia inter virginitatem, martyrium et ingressum nihil est medium. Item Glossa
marg.| {a} Petite oran do. Querite operando, Pulsate perseverando, Eph. ult. c. Orantes omni tempore etc. Quodlibet tamen istorum cuilibet potest adaptari. Item petite orando, querite ieiunando, pulsate eleemosynas faciendo.
Numérotation du verset Lc. 11,10 
marg.| {g} Omnis enim ecce largitas Dei, qui dat omnibus affluenter: Iac. 1.a. Chrysostomus: Omnis, non dicit iustus tantum.
marg.| {h} Qui petit pie, perseveranter, pro se, ad salutem. Pie, cum fidei professione. Perseveranter, id est instanter horis et temporibus constitutis et nihil contrarium sue petitioni faciendo. Pro se, digno. Ad salutem, id est illud, quod iuvat ad salutem eternam consequendam, ut sunt virtutes: Temporalia enim magis aliquando nocent. Chrysostomus: Si temporalia petas, quomodo ille libenter prestat, que etiamsi habeas, precipit, ut contemnas ? He autem quatuor differentie, orationis effectum operantur et sumuntur, Io. 15.a. Si mansueritis in me, per fidem, spem et caritatem, quod est pie et verba mea in vobis manserint, per rectam intelligentiam, quod iterum pertinet ad pietatem, quicquid petieritis, ubi notatur perseverantia propter modum et tempus, in nomine meo, id est ad rem nominis mei, ecce ad salutem, fiet vobis, ecce pro se. Diasyrticum enim est, id est quicquid petieritis vobis, fiet vobis. Bene ergo dicit: omnis enim qui petit hoc modo.
marg.| {i} Accipit illu d, vel equivalens. Ergo si non accipit constat, quod non bene petiit, Iac. 4.a. Petitis et non accipitis, eo quod male petatis. Nota quod petit aliquando bonus bonum bene, ut Christus infra 23.e. Pater, ignosce illis. Aliquando malus malum male, ut Balaam, qui mente petiit maledicere populo Israel. Nm. 23. Aliquando bonus malum bene, ut Paulus petiit amotionem stimuli. 2Cor. 12.c. Aliquando, malus bonum male, ut Satan, qui petiit, ut tentaret: Iob. 1.b. Item nota, ut supra dixerat: Petite et dabitur vobis in futuro, scilicet modo dicit: Omnis, qui petit, accipit in presenti, scilicet quia hoc ipsum, quod petit, bonum est, Rm. 8.e. Spiritus postulat pro nobis, id est facit nos postulare. Item in ipsa petitione dum fit, est quedam mentis iucunditas et fiducia, sicut in operatione bona. Unde Ps. 18. In custodiendis illis retributio multa. Glossa Quia non tantum in futuro pro illis reddetur premium, sed etiam hic in eorum custodia est {6. 200vb} magnum gaudium et hec est arrha habendi premium. Bene ergo dicit: Accipit, quasi dicat: vere petenti dabitur premium in futuro, quia.
marg.| {g} Omnis, qui pie petit, accipit arrham in presenti.
marg.| {k} Et qui querit dili genter, sapienter, perseveranter.
marg.| {l} Invenit leta nter, patienter, utiliter, que quesivit. Sed contra Ct. 3.a. Quesivi et non inveni illum. Item Os. 5.b. Vadent ad querendum Dominum et non invenient. Item Io. 7.e. Queritis et non invenietis. Solutio: Sponsa incaute quesivit, quando non debuit, id est nocte et ideo non invenit. In Os. ubi non debuit, id est in armentis et ideo non invenit. In Io. qualis non debuit, quia in mundo et malitioso et ideo non invenit.
marg.| {m} Et pulsanti fort iter, desideranter, perseveranter.
marg.| {n} Aperietur feli citer. Et non dicit, aperitur, quia manifestatio premii in futurum servatur. Et nota quod cum dicitur. Petite, querite, pulsate, non determinat, quid vel ad quid, ad significandum, quod istud, quod petitur et queritur et ad quod habendum pulsatur, innominabile est. Is. 64.b. Oculus non vidit, Deus, absque te etc. Glossa super Mt. 7. Petimus fide per eam ad Christum euntes, querimus spe qua attingimus usque ad interiora, pulsamus caritate, dum laboribus insudamus, ut quod petimus et querimus, consequamur. Primum petere debes, ut habeas ; post querere, ut invenias ; inventa observare, ut introeas. Augustinus sup. Mt. 7. dicit, quod hec tria verba, petite, querite, pulsate, ad instantissimam petitionem referuntur. Verum dicit: Sed non excludit, quin ad aliud referantur. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 11,11 
marg.| {o} Quis autem etc. Augustinus explanat quid petendum sit et a quo. Quid ? Piscis, ovum, panis, id est fides, spes, caritas. A quo ? A patre, qui libenter dat filiis quicquid habet. Notandum ergo, quod supra docuit Dominus, quibus verbis et quomodo sit orandum, addit etiam pro quibus sit orandum, scilicet pro quatuor pertinentibus ad viam et pro tribus pertinentibus ad patriam: Adhuc de eodem hic repetit, ut plenius et perfectius nos instruat, pro quibus bonis sit orandum. Nam bonorum alia sunt bona temporalia, alia bona eterna. Item bonorum temporalium alia dicuntur bona temporum, alia bona in tempore. Bona temporum dicuntur, que secundum decursus temporum nobis ministrantur, ut fructus terre. Et hec dicuntur bona, non nostra, quia non faciunt nos bonos, nec proprie sunt nostra, cum sint bestiis et avibus communia. Hec tamen possunt peti ad sustentationem, aliter enim non peteret Ecclesia pro fructibus terre et serenitate aeris et huiusmodi. Bona in tempore dicuntur, ut per ea perveniamus ad bravium, quod erit sine tempore, ut virtutes. Et hec proprie dicuntur bona nostra, quia faciunt bonos. Orandum est ergo pro bonis eternis, pro bonis temporum, pro bonis in tempore, nec non pro remotione malorum. Bona eterna dantur in premium, bona temporum in solatium, bona in tempore in meritum. In oratione autem Dominica docuit esse orandum pro bonis eternis, scilicet pro tribus pertinentibus ad patriam. Docuit et orandum esse pro bonis temporum et pro remotione mali. Unde patet sermonem istum non solis perfectis esse propositum, qui petunt sola bona eterna. Quod ergo minus ibi docuerat, hic supplet, scilicet orare pro bonis in tempore, id est pro virtutibus et specialiter pro tribus, scilicet caritate, fide, spe. Per panem intelligitur caritas, quia facit fortem, Ps. 103. Panis cor hominis confirmat, Ct. 8.b. Fortis est ut mors dilectio. Item sine pane omnis mensa inops est, ita sine caritate omnis virtus vacua, 1Cor. 13.d. Si linguis hominum loquar etc. Per lapidem significatur cordis duritia, que contraria est caritati, vel odium, quod cor hominis indurat et inexorabile {6. 201ra} Δ reddit ad iniurias dimittendas, Ier. 50.d. Tollite de via lapides, id est de corde peccata, que ipsum cor faciunt lapideum, Ez. 11.d. Auferam a vobis cor lapideum et dabo vobis cor carneum. Mt. 3.b. Potens est Deus etc. Per piscem significatur fides. Primo, quia piscis nutritur et generatur in aquis et fides datur in aqua Baptismi et nutritur in aquis doctrine. Item piscis in aquis latet et fides in Scripturis. Item piscis trahitur de locis visibilibus et fides est de invisibilibus. Hbr. 11.a. Fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium. Item piscis non frangitur fluctibus, vel motibus aque, nec fides tribulationibus, 1. Ioa. 4.a. Hec est victoria, que vincit mundum fides nostra. Hbr. 11.g. Alii ludibria et verbera etc. Item piscis est pulmentum et fides opera condit, ut placeant, Hbr. 11.b. Sine fide impossibile est placere Deo, Io. 21.b. Pueri numquid pulmentarium habetis ? Item piscis, antequam comedatur, exquamatur et fides ante celi convivium exquamabitur, quia obscuritatem et enigma deponet et remanebit visio sola, 1Cor. 13.c. Cum venerit, quod perfectum est etc. Beda. Sicut piscis sub tegmento aquarum nascitur, vivit et alitur, ita fides, que est in Deum, scilicet qua creditur in Deum, scilicet fides Christiani, non Iudei, vel gentilis, invisibiliter in corde gignitur, invisibili gratia Spiritus sancti, per aquam Baptismi consecratur, invisibili auxilio divine protectionis, ne deficiat, nutritur, id est roboratur, invisibilium premiorum intuitu operatur. Per serpentem venenosum significatur infidelitas, quam pro fide predicabit Antichristus. Unde dabit pro pisce serpentem, ideo querit Dominus. Numquid pro pisce serpentem dabit ? quasi dicat: non, sed Antichristus. Et multi recipiunt serpentem, qui nolunt recipere piscem. 2Th. 2.c. Mittet illis Deus operationem, ut credant etc. Per ovum spes intelligitur, quia in ovo nondum est fetus perfectus, sed spes fetus, nam fovendo speratur, sic spes non de habitis est, sed de habendis. Per scorpionem, desperatio, que a cauda pungit, id est retro aspicere facit ad petenda temporalia. Premittitur autem hic caritas fidei et spei, cum in Apostolo fides utrique preponatur. Vide tamen, quia non sibi obloquitur veritas evangelica et doctrina apostolica, Fides in Apostolo premittitur, quia est fundamentum, caritas in Evangelio, quia mater est aliarum.
marg.| marg.|Θ
marg.| Patet ergo, quod hic dicitur.
marg.| {o} Quis id est si quis.
marg.| {p} Autem ex vobis patrem petit panem, numquid lapidem dabit illi ? quasi dicat: non. Littera satis patet et mysterium ex predictis.
marg.| {q} Aut si q uis petit.
marg.| {r} Piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi ? ] 12
marg.| aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem ? quasi dicat: non. Et est hic argumentum a minori. Si a patre carnali petatis aliquid, non dabit vobis contrarium, nec patiemini repulsam: Ergo si a patre celesti aliquid pie petatis, non patiemini repulsam.
Numérotation du verset Lc. 11,moraliter 
marg.| Sunt etiam ova pestifera, mala exempla maiorum, Is. 59.a. Ova aspidum ruperunt et telas aranee texuerunt et qui comederit de ovis eorum morietur et quod confotum est, erumpet in regulum.
marg.| Θ Si ergo
Numérotation du verset Lc. 11,13 
marg.| {a} Si ergo etc. Beda. Malos vocat seculi amatores, qui revera mali sunt duplici malitia, id est pene et culpe. Prima mali sunt, quia soliciti de acquirendo, de custodiendo, de non amittendo, Mt. 6.d. Sufficit diei malitia sua, Gn. 47.b. Dies peregrinationis vite mee centum triginta annorum sunt parvi et mali. Secunda mali sunt, quia vel male acquirunt, vel male expendunt, vel male retinent, Eccl. 11.b. Si dives fueris, non eris immunis a delicto. Augustinus Omnis dives, aut iniquus, aut heres iniqui, Iac. 4.a. Quicumque voluerit esse amicus huius seculi, inimicus Dei constituetur. Isti bona temporalia iudicant bona, que licet plus debito ament et dando minus habeant, tamen dant filiis suis, quia amant eos. Ergo multo fortius pater celestis, qui omnia bona habet et dando non minus habet, nec nimis diligit ea, dabit ea filiis suis, quos verius diligit, quam pater carnalis et hoc est: si ergo vos cum sitis mali Item malos vocat Apostolos, qui licet boni erant in se et aliis hominibus meliores, tamen respectu divine bonitatis sunt mali, Iob. 25.b. stelle non sunt munde in conspectu eius, id est in comparatione, quanto magis homo putredo et filius hominis vermis. Infra 18.b. Nemo bonus, nisi solus Deus, Is. 64.b. Facti sumus, ut immundus omnes nos, omnes iustitie nostre, quasi pannus menstruate. Gregorius. Sepe iustitia nostra ad examen divine iustitie deducta, iniustitia est et sordet in districtione iudicis, quod in oculis fulget operantis. Isti similiter dant bona, sibi data, seu spiritualia, seu temporalia, ergo multo fortius dabit Dominus, cum a nullo accipiat, sed omnes ab illo. Unde omnes dant {6. 201rb} non sua, solus Deus dat sua.
marg.| {a} Si ergo vos cum sitis etc.  Loqu itur aliquibus, qui admixti erant discipulis, vel etiam ipsis Apostolis, sicut expositum est.
marg.| {b} Nostis bona data id est vobis ad usum data, nec proprie vestra.
marg.| {c} Dare filiis vestris, quanto magis pater vester de celo dabit spiritum bonum petentibus se id est Spiritum sanctum, qui est plenitudo et fons omnium bonorum, Ps. 103. Emitte spiritum tuum etc. Et alibi Ps. 50. Spiritum sanctum tuum ne auferas a me, quasi dicat: Dominus, si isti dant, longe magis ille dabit. Et nota, quia Mt. 7.b. dicit: Dabit bona petentibus se: In quo ostendit Spiritum sanctum esse plenitudinem bonorum omnium. Lc. ait: Dabit spiritum bonum, ostendens, per quem bona dantur.
Numérotation du verset Lc. 11,14 
marg.| {d} Et erat etc.  Hec est quarta pars in qua post predicationem adiungit miraculorum operationem, ut qui non credunt verbis, credant miraculis. Nam ut dicit beatus Bernardus : Melius movent facta, quam verba. Et Poeta b : « Segnius irritant animum » etc. Et sicut predicationem calumniati sunt Pharisei, sic et operationem. Sed utrobique convincit eos Dominus: Dicit ergo:   Et erat Cont inuationem notat preteritum imperfectum.
b Fons : Horatius, De arte poetica, v. 180 : « Segnius irritant animos demissa per aurem / quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae / ipse sibi tradit spectator ». [MM2022]
marg.| {e} Eiiciens demonium ibi coram illis a corporibus obsessorum, que intrare animam numquam possunt, nisi quando permittuntur.
marg.| {f} Et illud erat mutum Glossa id est mutos faciens et cecum, ut dicit Mt. 12.b. Sed quare hos sensus potius, quam alios impedit diabolus ? Chrysostomus Odit nequitia demonis alterutrum ingressum, per quem rediturus erat, opilavit auditum et visum et tertium, id est linguam, ne confiteatur.
marg.| {g} Et cum eiecisset demonium, locutus est mutus Et a udivit similiter. Unde tria miracula simul facta sunt in eo. Cecus vidit, mutus locutus est et demon expulsus est et demoniacus liberatus est.
Numérotation du verset Lc. 11,mystice 
marg.| Mystice. Demonium est peccatum primo a demone inventum, id est faciens mutum a confessione fidei et peccati, Eccl. 15.c. Non est speciosa laus in ore peccatoris, Eccl. 17.d. A mortuo, quasi nihil perit confessio etc. Hoc demonium eiicit Iesus, gratiam infundendo, que illuminat et ora tacentia ad confessionem relaxat et sic demonem effugat. Et hoc est.
marg.| {g} Et cum eiecisset demonium id est peccatum.
marg.| {h} Locutus est mutus Is. 35.c. Aperta erit lingua mutorum, quia scisse sunt in deserto aque, id est in peccatore gratie, vel lacrime. Et nota, loquela data est homini ad laudandum Deum, ad edificandum proximum, ad accusandum seipsum. Primam loquelam aufert luxuria, Is. 1.d. Cum multiplicaveritis orationem etc. Secundam aufert avaritia, que sibi soli intendit. Mt. 25.c. Qui autem unum talentum acceperat, abiens fodit in terram etc. Tertiam aufert superbia, que non vult videri rea in aliquo, Prv. 28.a. Viri mali non cogitant iudicium. Ecce triplex demonium, quod triplicem aufert loquelam, Apc. 16.c. Vidi de ore bestie et de ore draconis et de ore pseudo-prophetarum exire tres immundos spiritus in modum ranarum. Za. 13.a. Auferam de terra prophetas et immundum spiritum. Primum demonium eiicitur per ieiunium. Mc. 9.d. Hoc genus etc. Secundum per recordationem dominice Passionis, Tb. 6.b. Cordis piscis particula, si super carbones ponatur, extricat omnes genus demoniorum. Tertium expellitur maxime per orationem. 1Rg. 16.d. Tollebat David citharam etc. Nota ordinem. Primo eiicitur demonium, postea loquitur mutus. Ct. 3.d. Surge Aquilo et veni Auster, perfla hortum meum etc. Naturaliter omnis mutus, surdus. Is. 41.g. Non est annuntians et non est predicans, neque audiens sermones meos, Is. 42.c. Quis surdus etc. Sequitur:
marg.| {i} Et admirate sunt turbe id est minores: Illi admirantur facta Domini et multis fuit causa salutis admiratio. Sed maiores blasphemant: Unde sequitur:
Numérotation du verset Lc. 11,15 
marg.| {k} Quidam autem ex eis id est scribe et pharisei, qui erant maiores synagoge:
marg.| {l} Dixerunt, in Beelzebub principe demoniorum eiicit demonia Nota quod Iudei unius Dei cultores irrisionis causa idolum Sidoniorum, qui erant eis vicini appellabant Beelzebub, cui, scilicet idolo dicebant presidere principem demoniorum, Luciferum, scilicet. Hoc etiam eodem nomine, scilicet Beelzebub, dictus est, Deus Acharon. Nomina vero omnium idolorum a Belo habuerunt originem. Ninus enim, qui Niniven condidit et nomine suo denominavit, {6. 201va} patrem habuit Belum, quem tenerrime diligebat, pro cuius morte valde dolens fecit fieri auream statuam, que similitudinem eius exprimeret, quam in tanta habuit reverentia, ut sui servi fugitivi, vel quilibet facinorosi possent ad eam confugere, nihil amplius timerent ; unde statim ceperunt ei thurificare et divinos honores exhibere, videntes, quia placeret Nino. Ad huius exemplar ceteri de circumstantibus finibus in honorem patrum suorum ceperunt facere statuas aureas et eas adorare et sic pullulavit idololatria. Ante autem idola sortita sunt nomina a Belo, ut esset, quasi unum commune nomen omnium idolorum, sed secundum diversa idiomata, postea variata sunt. Nam Babylonii idolum suum vocabant Beel, alii Baalim, Baal, scilicet Palestini, alii, scilicet Moabite, Beelphegor. Sic enim dicitur idolum tentiginis, id est Priapi. Iudei vero ob derisionem gentilium appellabant idolum Beelzebub, quasi virum muscarum. Baal enim vir, Zebub musca interpretatur, quia musce congregabantur super idolum illud propter cruoris fetorem immolati. Et hoc nomine vocant hic principem demoniorum, quasi dicerent, confederatus, vel familiaris est principi demoniorum et ideo consensu et auctoritate illius minores demones obediunt ei, ut exeant, quando vult. Hoc autem ex sola invidia dicebant, qua contra ipsum ardebant. Chrysostomus Non quando magna dicebat: sed quando faciebat salutes hominum, tunc institerunt Pharisei et ita magis demones molestabantur. Item Chrysostomus: Invidia non querit, quid dicat, sed solum, ut dicat. Item Chrysostomus Emulatione non est malitia alia deterior. Adulter enim in brevi complet peccatum suum, amulator vero numquam quiescit. Et Infra sicut porcus gurgite et demones iactura nostra, ita hi proximi malis letantur, alienas calamitates propria gaudia existimantes. Et Infra sicut Scarabei nutriuntur stercore, ita hi aliorum infortuniis, Iob. 5.a. Parvulum occidit invidia. Invidia aliena bona non loquitur, ibi muta est, circa mala loquax. Ideo quando hoc Evangelium legitur, cantatur de Ioseph vendito ex invidia fratrum, in tertia dominica quadragesime. Ex hac Abel innocens occiditur. Ex hac Dathan et Abiron et Maria contra Moysen insurgunt. Ex hac sunt lites et bella, quia invidia non patitur alterius preeminentiam. Ex hac fit homo imitator diaboli. Cuius invidia mors intravit in orbem terrarum. Sap. 2.d. Unde tunc legitur epistola ad Eph. 5.a. Imitatores Dei estote, non Diaboli.
Numérotation du verset Lc. 11,16 
marg.| {a} Et alii tentantes ad p robandum et decipiendum, Mt. 22.b. Quid me tentatis, hypocrite. Ps. 94. Tentaverunt me patres vestri etc.
marg.| {b} Signum de celo querebant ab eo sicu t tonitruum tempore Samuelis, Rg. 7.c. Aut ignis emissionem tempore Elie, 3Rg. 18.f. 4Rg. 1.c. Chrysostomus: Semper discere, signum est, numquam posse proficere, sic semper testimonium querere, signum est, numquam velle credere. Hoc proprium est Iudeorum semper querere signa a Domino. 1Cor. 1.d. Iudei signa petunt. Abraham. Gn. 15.b. Gedeon. Iud. 6.g. Unde et Dominus dixit ad Achaz. Pete tibi signum a Domino etc. Is. 7.b. Unde etiam Petrus, quia prevaluit in miraculorum operatione, ad predicandum Iudeis missus est. Paulus vero ad predicandum gentibus, quia prevaluit in profunditate ingenii et torrente eloquii. Isti autem, qui petebant hoc signum de celo erant Scribe et Pharisei. Nec tamen exhibet eis Dominus hec signa visibiliter, quia si ea miraculose ostenderet, ipsi tamen depravarent et dicerent, aliunde provenire. Adhuc scribe nostri et Pharisei petunt signa de celo, id est signum sublimitatis volunt habere in se et in aliis venerantur, signa vero humilitatis, vilitatis et paupertatis nolunt videre, ad minus in se, que tamen sunt proprie signa Christi nobis nati. Sup. 2.b. Ecce evangelizo vobis gaudium magnum etc. et hoc vobis signum etc. Pastores bene crediderunt huic signo, sed multi contradixerunt et contempserunt et adhuc faciunt, supra 2.e. Ecce hic positus est etc. Ps. 73. Signa nostra non vidimus etc. Mt. 16.a. Generatio mala et adultera signum querit et signum non dabitur ei, nisi signum Ione {6. 201vb} Prophete, id est signum humilitatis et vilitatis et mortis.
Numérotation du verset Lc. 11,17 
marg.| {c} Ipse autem, ut vidit cogitationes eorum Inte llige singulas singulorum. Possunt enim homines quasdam hominum cogitationes cognoscere, de quibus agnoscendis Plato librum composuit, sed non singulas singulorum, 1. Paralipomen. 28.b. Omnia corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intelligit, Sir. 42.c. Abyssum et cor hominum investigabit. Et infra d. Non preterit illum omnis cogitatus.
marg.| {d} Dixit eis omne regnum etc.
marg.| Syllogismus, quem fecit Dominus contra Iudeos.
marg.| Omne regnum in se divisum desolabitur.
marg.| Satanas, id est regnum, in se divisus est.
marg.| Ergo regnum non stabit, conclusio sub interrogatione.
marg.| Quidam tentantes querebant a Domino signum de celo, idipsum habentes in cordibus, quod et Scribe et Pharisei blasphemantes, id est in virtute demoniorum Dominum eiicere demonia mentientes, Dominus autem si diligenter attendere vellet, statim dedit eis signum de celo, non ad verba eorum, sed ad cogitata respondendo. Ubi enim ostendit se nosse secreta cordis, dat evidens signum deitatis. Solius enim Dei est, renes et corda scrutari, id est cogitationes hominum intueri, Sap. 1.d. Cordis scrutator, 1Rg. 16.b. Deus intuetur cor. Non ergo hic respondet verbis signa querentium, sed blasphemantium. Quibus obviat dupliciter. Primo utitur indirecta ratione, postea directa, sicut ex ipso textu Evangelii patebit. Et est indirecta ratiocinatio, cum pars adversarii sumpta et ad inconveniens ducta, falsa esse ostenditur et sic deinceps ad veritatem reditur. Procedit ergo indirecte hoc modo, ut. Si dicitis in virtute principis demonum eiicit alios demones et sic Satanas Satanam eiicit et si Satanas Satanam eiicit, Satanas a Satana est divisus et regnum eius stare non potest et ita est inconveniens secundum eos. Constat ergo, quod falsum est, quod vos dicitis, constat ergo, quia non eiicio demones in virtute diaboli, sed in virtute Spiritus sancti. Quod autem ex divisione demonum sequatur eversio regni eorum, ostendit duplici similitudine, videlicet, quia si principes regni dividantur inter se, regnum patitur dissolutionem et si domus pugnet contra domum, id est habitatores unius domus contra habitatores alterius, tota civitas desolatur. Postea directe probat hoc idem. Si exorciste vestri, qui inter templi ministros erant minores, quibus, scilicet maiores erant Levite et sacerdotes in virtute Spiritus sancti eiiciunt demonia, multo magis ego in virtute Spiritus sancti. Hoc est, quod dicitur.
marg.| {e} Omne regnum in seipsum divisum desolabitur ad l itteram verum est. Hieronymus: Concordia res parve crescunt, discordia maxime dilabuntur, Os. 10.a. Divisum est cor eorum, nunc interibunt, Mi. 7.b. Filius contumeliam facit patri etc. Prv. 28.a. Propter peccata terre multi principes.
marg.| {f} Et domus supra domum cadet id est regno diviso, familia contra familiam insurget, Mt. 24.a. Surget gens contra gentem etc.
Numérotation du verset Lc. 11,18 
marg.| {g} Si autem et Satanas in seipsum divisus est id est regnum eius, quod est congregatio demonum et malorum hominum, qui revera nullam habent pacem adinvicem, vel concordiam, Sap. 4.a. Multigena impiorum multitudo non erit utilis.
marg.| {h} Quomodo stabit regnum ipsius quasi dicat: Non stabit et ita nulla est eius potestas et ita nec potest demon demonem eiicere etc.
marg.| {i} Quia dicitis in Beelzebub eiicere me demonia Istu d debet precedere. Unde sic ordina complexionem, sive argumentum ex littera. Quia dicitis in Beelzebub eiicere me demonia. Satanas in se divisus est. Modo assume. Sed omne regnum in seipsum divisum desolabitur etc. Debuit concludere. Ergo regnum eius stare non potest. Hanc conclusionem sub interrogatione posuit dicens: Quomodo stabit regnum ipsius ?
Numérotation du verset Lc. 11,mystice 
marg.| Mystice etiam exponit istud Glossa de regno Ecclesie et de regno synagoge, quorum alterum divisum est, alterum manet indivisum. Regnum enim legis, id est lex ipsa a Iudeis scinditur. Caput enim legis, id est Christum a lege dividunt. {6. 202ra} Ubi mentio est de Christo, verba legis calumniantur, cetera recipiunt. Probat ergo regnum Ecclesie non esse divisum et est quasi argumentum a destructione consequentis. Si regnum est divisum, desolatur: ergo, si non desolatur, non est divisum. Sed regnum Ecclesie numquam desolatum est, quia Ecclesia pulsantibus undique molestiis semper inconcussa manet, ergo regnum eius non est divisum. Dn. 2.g. Suscitabit Deus celi regnum, quod in eternum non dissipabitur. De hoc regno ait Dominus Pilato. Io. 18.g. Regnum Dei est in hoc mundo, non de hoc mundo. Hic non hinc, quia non est de amatoribus mundi huius, Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 11,19 
marg.| {a} Si autem ego in Beelzebub etc. Beda. quasi dicat: . Si expulsio demonum facta per filios vestros exorcistas Deo attribuitur et non diabolo, quare in me idem opus eandem non habet causam ? Vel secundum Augustinum et Beda.m. Filii eorum sunt Apostoli, qui inter alia miracula demones expellebant, quam expulsionem Iudei non diabolo, sed Deo assignabant et eandem expulsionem demonibus in Christo assignabant. Unde patet, quod ex invidia movebantur.
marg.| {b} Ideo scilicet quia ipsi non ex diabolo, ut vos dicitis, sed ex Deo eiiciunt demones.
marg.| {c} Ipsi iudices vestri erunt scil icet Apostoli per approbationem sententie. Et non tantum iudices erunt, sed et testes nequitie vestre et veritatis mee, quia a me habent illam potestatem, non a diabolo. Is. 43.b. Vere vos testes mei, dicit Dominus. Secundum quod exponitur de exorcistis. Sic dicitur.
marg.| {b} Ideo ipsi iudices vestri erunt non a sessione, ut Apostoli, sed comparatione. Hoc modo iudicabunt muliercule reges et Imperatores, id est comparatione operum ipsarum ipsi ostendentur damnabiles.
Numérotation du verset Lc. 11,20 
marg.| {d} Porro si in digito Dei id est in virtute Spiritus sancti eiicio demonia quasi dicat: si verum est, quod dico et falsum est, quod dicitis, profecto etc. Mt. 12.c. dicit in spiritu Dei. Idem est. Manus enim, vel brachium patris dicitur filius. Unde Is. 53.a. Et brachium Domini cui revelatum est. Ps. 143. Emitte manum tuam de alto. Dicitur autem manus, vel brachium, quia per ipsum operatur.
marg.| Et sicut manus, vel brachium eiusdem est substantie cum corpore, ita filius cum patre. Digitus vero dicitur Spiritus sanctus, quia procedit a Patre et Filio, sicut digitus a manu et corpore. Vel propter distinctionem donorum, que per Spiritum sanctum dantur hominibus, quia sicut varii sunt digiti et una tamen manus, sic varia sunt dona Spiritus sancti, unus tamen, atque idem Spiritus: nec obest inequalitas digiti et manus, licet enim maior sit manus, quam digitus, tamen quia digitus a manu est et eiusdem substantie cum illa, ideo significatur Spiritus sanctus per digitum. De hoc digito dicitur. Ex. 8.e. Digitus Dei est hic.
marg.| {e} Profecto pervenit pret eritum pro futuro, id est perveniet, In vos regnum Dei id est iudiciaria potestas et dabitur in vos sententia damnationis pro culpa mendacii. Vel aliter.
marg.| {f} Regnum Dei id est superna beatitudo, quasi dicat: si in Spiritu Dei eiicio demonia, iam pervenit aditus regni Dei ad Ecclesiam, quia in proximo offeretur hostia, que aperiet ianuam regni Dei et idipsum erit in vos, id est contra vos, vel regnum Dei id est Christus, infra 17.e. Regnum Dei intra vos est, id est inter vos.
Numérotation du verset Lc. 11,21 
marg.| {g} Cum fortis armatus custodit atrium suum Supr a probavit Dominus, quod non eiicit dymonia in principe demoniorum, adhuc probat idem hic directe sub metaphora pugnatorum. Sicut enim fortior vincit minus fortem et distribuit spolia eius, sic Christus vicit diabolum, quia fortior eo, quia cum diabolus ante eius adventum mundum possideret, ipse fortior supervenit et ei abstulit potestatem et spolia eius, id est peccatores, quibus Ecclesiam spoliaverat fraudulenter, distribuit in diversis officiis Ecclesiasticis ordinando. Unde Eph. 4.b. Ascendens Christus in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. Et dedit, quosdam, quidem Apostolos etc. Fortem dicit ergo diabolum, de quo Iob. 41.d. Non est potestas super terram etc. Sed per superbiam suam debilitatus est in tantum, ut neminem {6. 202rb} possit vincere, nisi ille velit. Unde Hieronymus Debilis est hostis, qui non potest vincere nisi violentem. Sed Christus fortior est. Unde Iob. 9.c. Si fortitudo queritur etc. et ideo vicit eum in congressu, de quo dicit Ier. 46.c. Fortis impegit in fortem et ambo pariter ceciderunt. Sed diversimode, quia diabolus irreparabiliter, Christus autem surrexit. Unde Mi. 7.b. Non leteris inimica mea synagoga, quia cecidi, consurgam, cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est, educet me in lucem et videbo iustitiam eius etc. Atrium, sive castrum diaboli erat mundus, quem tamquam Dominus ante adventum Christi in pace possidebat, nullo contradicente. Unde Io. 14.d. Princeps mundi appellatur, sicut Dominus Antiochie appellatur Princeps Antiochie. Arma diaboli, sunt diversa genera peccatorum. Et e contrario arma Christi diversa genera iustorum. Rm. 6.c. Neque exhibeatis membra vestra, arma iniquitatis, peccato etc. Luxuriosi sunt lorica diaboli. Eccl. 43.c. Super omnem congregationem aquarum, id est voluptatum, requiescet et sicut lorica induet se aquis. Galea eius in capite, sunt superbi et ambitiosi. 1Rg. 17.a. Egressus est vir spurius de castris Philistinorum etc. Arcus diaboli, sunt detractores Os. 1.b. Conteret arcum Israel in valle Iezrael. Scutum eius sunt hypocrite. Iob. 41.a. Corpus eius, quasi scuta fusilia etc. Ps. 45. Arcum conteret et confringet, arma et scuta comburet igni infernali.
marg.| Chrysostomus: Dominus tres solutiones ponit.
marg.| Exemplum regni de regno.
marg.| Apostolorum virtutem, quam non accusabant, ibi: si autem ego etc.
marg.| Fortitudinem diaboli, Iob. 41.d. Quam si divisus esset, non haberet, ibi: Cum fortis armatus.
marg.| Dicit ergo.
marg.| {g} Cum fortis armatus id est diabolus his armis, quibus diximus armatus.
marg.| {h} Custodit ad d amnationem.
marg.| {i} Atrium suum id est mundum, sicut lupus custodit ovile ad devorationem. Aliter enim lupus custodit ovile, aliter canis. Lupus ad devorandum, canis ad defendendum, sic Christus et diabolus.
marg.| {k} In pace sunt ea, que possidet id est omnes peccatores, quia illos, non vult inquietare diabolus, quia sibi favent. Gregorius. Illos pulsare negligit, quos se possidere iure quieto sentit. Ista pax guerra est mortalis. Mt. 10.d. Non veni mittere pacem in terram, sed gladium, Vel in pace id est in otio, que iterum mala pax est. Sicut vinea, que non foditur, in pace est et deterioratur et lorica, que non induitur, conteritur rubigine, sic anima otiosa. Eccl. 33.d. Multam malitiam docuit otiositas. Bonam vero pacem, non habent, id est pectoris. Is. 57.d. Non est pax impiis dicit Dominus.
Numérotation du verset Lc. 11,22 
marg.| {l} Si autem fortior illo id est Christus, de quo Ps. 23. Dominus fortis et potens in prelio. Chrysostomus: Non debent hostem timere fortem, qui habent principem fortiorem.
marg.| {m} Superveniens id est de supernis veniens. Io. 3.d. Qui desursum venit, super omnes est. Mt. 12.c. Alligaverit etc. si dicis, quia fortis est diabolus, non valeo contra eum, stat adversum te Scriptura hec et dicit, quia mentiris, quia ligatus est adversarius tuus.
marg.| {n} Vicerit eum mult iplici tentationi, viriliter resistendo et in passione equanimiter sustinendo.
marg.| {o} Universa arma eius id est peccatores, quibus armatus erat, id est de universis aliquos.
marg.| {p} Auferet, in quibus confidebat Is. 49.g. Numquid tolletur a forti preda, aut, quod captum fuerit a robusto, salvum esse poterit ? quia hec dicit Dominus, equidem et captivitas a fortiori tolletur. Io. 1.d. Ecce agnus Dei etc. Os. 13.d. Diripiet Dominus thesaurum omnis vasis desiderabilis.
marg.| {q} Et spolia eius id est peccatores diabolo ablatos.
marg.| {r} Distribuet id est diversis officiis Ecclesiasticis assignabit, sicut dictum est. Is. 8.a. Voca nomen eius, accelera, spolia detrahe: Chrysostomus Non solum demones vasa sunt diaboli, sed etiam homines, qui, que illius sunt, agunt.
Numérotation du verset Lc. 11,23 
marg.| {s} Qui non est mecum id est qui dissimilia opera {6. 202va} meis operibus facit.
marg.| {a} Contra me est id est mihi contrarius est. Talis est diabolus et omnis peccator.
marg.| {b} Et qui non colligit mecum id est sicut ego ad cultum unius Dei ad unitatem fidei, ad unitatem dilectionis Dei et proximi.
marg.| {c} Dispergit per heresim et schismatum diversitates. Hoc est officium diaboli, congregata dispergere, officium autem Christi est dispersa congregare. Is. 11.c. Dispersos Iuda colliget a quatuor plagis terre. Quidam enim dispersi sunt ad Orientem per nobilitatem generis, alii ad Occidentem per nimium timorem mortis, alii ad Austrum per prosperitatem. Alii ad Aquilonem per adversitatem. Ez. 37.c. A quatuor ventis veni Spiritus etc. Sequitur.
marg.| {d} Cum immundus spiritus etc.   Duo sunt genera tergiversantium, sive Domino insidiantium, proposuit Evangelista alios blasphemantes, alios signum de celo querentes. Blasphemantibus obviavit dupliciter. Primo indirecte et postea directe, ostendens, quia non eiiceret demones in virtute principis demoniorum, vel demonum, qui nullum habet cum eo participium societatis, adhuc obviat eisdem, scilicet blasphematoribus. Nondum enim respondet querentibus signa, quibus etiam specialiter responsurus est Arguit ergo Scribas et Phariseos, immo omnes Iudeos propter perversitatem ipsorum ostendens peiores esse, quam fuerunt ante legem. Ante legem enim thurificaverunt idolis in Egypto, quemadmodum Egyptii. Tandem interventu Moysi et Aaron servorum suorum misertus est Dominus populi sui, dedi ei legem, per quam revocatus est a via idololatrie, sive a cultura idolorum ad cultum unius Dei. Tandem tempore Incarnationis, non cognovit populus ille visitatorem suum, quia milvus et hirundo et ciconia etc. Ier. 8.c. Itaque peiores facti sunt Iudei, quam erant ante legem, quia, sicut dicit Beda., maior infidelitas est venientem non suscipere, quam venturum non credere. Melius etiam est viam veritatis non agnoscere, quam post agnitam retroire. 2. Pet. 2.d. Invehitur ergo Dominus contra Iudeos, ostendens, quod eos possederit diabolus ante legem et modo plenius possidet, qui expulsus a Iudeis postea validius aggressus est eos, sicut princeps expulsus ab aliquo castro obsesso, postea cum maiori fortitudine redit ad idem castrum impugnandum. Hoc autem ostendit Dominus, quasi per quandam similitudinem dicens.
marg.| {d} Cum immundus etc. id est a Iudeis.
marg.| {f} Ambulat per etc.  et a rida, id est transiit ad gentes, que sunt, quasi rivus siccus et inaquosus, quia a pinguedine caritatis steriles et quibusdam deviis erroribus perambulantes. Postea vero facte sunt aquose, id est fructuose per susceptionem fidei et ideo in eis requiem non invenit diabolus. Unde sequitur.
marg.| {g} Querens etc.  in e is diabolus et non inveniens, dicit, revertar in domum meam, unde exivi, Expulsus enim diabolus a gentibus redit ad Iudeos, non cognoscentes visitatorem suum et tunc validius aggressus est eos, quam ante.
marg.| {i} Et cum venerit, invenit eam scopis mundatam Inte llige prius, quia plebs Iudaica legalibus preceptis quasi virgeis instrumentis primo fuerat mundata. Scopa enim dicitur virgeum instrumentum, quo mundantur domus.
Numérotation du verset Lc. 11,24 
marg.| {l} Et tunc vadit et assumit septem alios spiritus secum nequiores se id est universitatem omnium demonum. Septenarius enim numerus est universitatis.
marg.| {n} Et ingressi habitant ibi et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus quia Iudei iam peiores sunt, quam fuerunt olim in Egypto ante legem, quia maior infidelitas est etc. Blasphemant enim tam Christum in conventiculis suis, quia semel in hebdomada in synagogis suis solent semper excommunicare Christianos. Aliter legitur istud de quolibet baptizato sic.
marg.| {d} Cum immundus spiritus exierit in b aptismo, vel penitentia.
marg.| {e} Ab homine pomp is diaboli abrenuntiante.
marg.| {f} Ambulat per loca inaquosa id est explorat corda fidelium ab omni malo humore siccata, si quo modo intrare valeat. 1Pt. 5.b. Adversarius vester etc.
marg.| {g} Querens requiem et non inveniens, dicit, Revertar in domum meam etc.  Nota quod secundum hanc lectionem in bono accipitur, quod dictum est, Inaquosa sive arida, quia hec nomina tetris et aureis notis scribuntur. Unde diabolus dicitur habitare in locis humidis, quod ad mysticum sensum referendum est, ut per hoc significetur, quod habitat {6. 202vb} in mollibus, id est per humorem luxurie defluentibus. Iob. 40. Sub umbra dormit, in secreto calami, in locis humentibus. Ez. 29.a. Draco magne, qui cubas in medio fluminum. In locis vero aridis non dicitur habitare, quia non habet locum in mentibus firmis. Prv. 30.c. Via colubri super petram, id est in sicco non apparet.
marg.| {h} Revertar in domum meam unde exivi id est ad animam, a qua per baptismum, vel penitentiam eiectus fui. Is. 37.g. Per viam, qua venit Sennacherib, per eam revertetur etc. Chrysostomus A virtute desolati, demonum actionibus facile erunt occupabiles.
Numérotation du verset Lc. 11,25 
marg.| {i} Et cum venerit, invenit eam scopis id est baptismo, vel penitentia. Is. 14.f. Scopabo eam in scopa etc. Ps. 76. Exercitabar et scopebam spiritum meum.
marg.| {k} Mundatum a vi tiis. Is. 1.e. Lavamini, mundi estote, sed nullo bono opere cumulatam.
Numérotation du verset Lc. 11,26 
marg.| {m} Septem alios spiritus id est septem simulationes, que se virtutes mentiuntur et ideo nequiores se, id est apertis vitiis. Unde Augustinus Simulata equitas, non est equitas, sed duplex iniquitas. Tres ergo sunt septenarii. Primus est bonus, qui continet septem dona Spiritus sancti, scilicet spiritus sapientie et intellectus. Secundus septenarius continet septem spiritus nequam, id est septem vitia capitalia, vel principalia, septem donis contraria, que sunt luxurie, que sapientie opponitur, gula intellectui, avaritia consilio, acedia fortitudinis, ira scientie, invidia pietati, superbia timori. Tertius septenarius continet septem simulationes, quas Dominus nequiores vocat ipsis vitiis manifestis, quia sub mentita specie bonitatis illaqueant imprudentes. He ergo sunt. Simulatio sapientie, simulatio intelligentie, simulatio consilii, seu providentie, simulatio fortitudinis, seu patientie, simulatio scientie, simulatio pietatis, simulatio timoris, seu humilitatis.
marg.| Has omnes simulationes facit hypocrysis. Unde et Dominus septies dicit. Ve vobis hypocrite. Mt. 23. Octavo addit ve, sed non ponitur ibi, hypocrite.
marg.| {n} Et ingressi habitant ibi sub protectione hypocrisis, id est simulate sanctitatis.
marg.| {o} Et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus Chrysostomus Difficilior erit pena posteriorum peccatorum. Io. 5.c. Sanus factus es, iam noli peccare, ne etc. 2. Pet. 2.d. Melius erat illis non cognoscere viam iustitie etc.
Numérotation du verset Lc. 11,27 
marg.| {p} Factum est autem etc.  Supr a blasphemaverunt Pharisei Dominum, dicentes: In Beelzebub ipsum eiicere demonia, quod audiens quedam mulier, ancilla, scilicet Marthe et Pampilli viri eius, Stella nomine, non valens tantas iniurias Salvatoris portare, in confusionem Phariseorum et in laudem filii laudavit matrem.
marg.| Communis enim est laudatio matris et filii eius. Et quia hec mulier, nec dives, nec nobilis erat, sed de communi plebe, ideo hoc Evangelium communiter in profestis diebus legitur in honorem Virginis et Filii eius et Iudeorum et hereticorum confusionem.
marg.| Commendatur autem in hoc Evangelio Beata Virgo particulariter, id est in duplici parte sui corporis, scilicet in ventre et in uberibus.
marg.| In ventre, quia portavit Dominum novem mensibus et sex diebus, qui pro uno mense accipiuntur. Sap. 7.a. In ventre matris figuratus sum caro decem mensium tempore.
marg.| In uberibus, quia lactaverunt eum. Ct. 4.a. Quis det mihi te fratrem meum sugentem ubera matris mee ? Et in hoc confutatur Manicheus, qui dicit Christum corpus habere phantasticum et non verum. Confutantur etiam alii heretici, qui dicunt, Dominum sibi fecisse corpus ex ethere puro et postea se transfudisse in uterum Virginis.
marg.| Quod non esse verum probatur hic per hoc, quod dicit ubera. Ex iisdem enim emanat lac pueris nutriendis et materia germinis. Unde cum de lacte Virginis fuerit nutritus, sic hic dicitur, ergo de carne eius est factus. Dicit ergo:
marg.| {p} Factum est Δ aut em]
marg.| {p} Factum est autem etc.] $mystice
marg.| Mystice. Mater Christi Ecclesia. Can. 1.b. Filii matris mee pugnaverunt contra me. Venter eius cetus Prelatorum, Ct. 5.d. Venter eius eburneus distinctus
marg.| Θ sapphiris
marg.| {6. 203ra} Δ aute m cum hec
marg.| predicta.
marg.| {b} Diceret Iesu s Iudeis.
marg.| {c} Extollens id est ex corde tollens.
marg.| {d} Vocem in C hristi commendationem et Iudeorum blasphemantium confusionem.
marg.| {e} Quedam mulier de turba id est non dives, aut nobilis, sed de communi plebe.
marg.| {f} Dixit illi id est Christo, quem Iudei blasphemaverant.
marg.| {g} Beatus etc. id est qui ad nos te beatum portavit, vel id est beatum te portavit. Non enim a ventre filius, sed venter a filio beatificationis honorem suscepit, sicut vas novum a bono vino saporem et odorem accepit, non vinum a vase. Ct. 8.b. Venter tuus, sicut acervus tritici. Acervus, quia pregnans. Tritici, de quo Io. 12.d. Nisi granum frumenti etc. Vallatus liliis, id est duplici castitate, interiori et exteriori, immo quadruplici, cordis, oris, corporis, oculorum et ciborum et vestium. In his omnibus attenditur castitas et luxuria. De corde et oculis, dicit Augustinus Impudicus oculus impudici cordis est nuntius. 2. Pet. 2.c. Habentes oculos plenos adulterii et incessabilis delicti. Mt. 15.b. De corde exeunt etc. De ore. Eph. 5.a. Fornicatio et omnis immunditia, nec nominetur in vobis. De corpore. Sap. 4.a. O quam pulchra est casta generatio etc. De vestibus. Is. 3.d. In die illa auferet Dominus ornamenta calceamentorum et lunulas etc. Ibi nominat Isaias viginti unum ornamenta mulierum provocantia ad luxuriam. De cibis. Eph. 5.d. Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Dicitur autem beatus venter Virginis specialiter propter tria mirabilia, que in eo facta sunt.
marg.| Primo, quia ibi Deus factus est homo, verbum infans, eternus temporalis, immortalis mortalis, immensus parvulus, creator creatura. Io. 1.b. Verbum caro factum est. Ier. 31.d. Novum creavit Dominus super terram, femina circumdabit virum, perfectum scientia et virtute.
marg.| Secundo, quia qui fecit ventrem, factus est in eodem ventre. Hoc est mirabile, sicut si quis faceret prius domum et postea nasceretur in eadem domo. Ps. 86. Gloriosa dicta sunt de te civitas Dei. Homo natus est in ea et ipse fundavit eam Altissimus. Is. 66.c. Quis audivit unquam tale et quis vidit huic simile ?
marg.| Tertio, quia venter ille maius se continuit, id est Deum, quem totus non capit orbis. Is. 45.c. Vere tu es Deus absconditus. Sed quare non dixit, mulier ille beata mater, que te portavit, potius quam beatus venter ? Ad innuendum compassionem et caritatem Virginis, que omnes miseros in ventre suo portat per compassionem et caritatem Virginis et sua omnibus communicat per caritatem. Unde dicitur de ea. Ct. 7.b. Venter tuus, sicut acervus tritici vallatus liliis. Nota vero, quod bis dicitur beata.
marg.| Primo ab Elisabeth, sup. 1.e. Beata, que credidisti, quoniam perficientur ea, que dicta sunt tibi a Domino.
marg.| Secundo a seipsa, sup. 1.e. Beatam me dicent omnes generationes.
marg.| Tertio dicitur hic venter eius beatus, propter tria privilegia, que habuit, ut dicit
marg.| Beatus Bernardus.: Fuit enim, sine corruptione fecunda, sine gravedine gravida, sine dolore puerpera. Sequitur.
marg.| {h} Et ubera, que suxisti Ex h oc relinquitur, quod tantum ubera Virginis et non alicuius alterius mulieris suxit. Quod figuravit Moyses, qui lactari noluit ab Egyptica muliere, ut dicunt. Quare autem hec duo coniunxit, scilicet ventrem et ubera ? Glossa reddit rationem, quia scilicet ex eodem fonte procedit semen ad gignendos pueros et lac ad nutriendos. Utrum autem ab uberibus procedat, quere a Physicis. Sed quantum ad presentem locum pertinet, ita expone. Ex eodem fonte, id est ex carne matris.
Numérotation du verset Lc. 11,28 
marg.| {i} At ille id est Iesus.
marg.| {k} Dixit illi mulieri, vel omnibus.
marg.| {l} Quinimmo Nota quod hic solet fieri, quedam erronea distinctio in quibusdam Ecclesiis, que ita distinguunt, quinimmo ut legatur interrogative. Hec distinctio non valet. Nota ergo, quod dupliciter potest legi. Potest enim poni. Quinimmo pro una dictione, scilicet pro immo, quasi dicat: non tantum est beata Maria, quia me beatum portavit, immo magis est beata, quia verbum meum audit et custodit illud. Vel ita, ut sint due dictiones et hec dictio, {6. 203rb} quin, nihil ibi operetur, preter quam determinet, immo esse superadditivum, non privativum. Quandoque enim privativum est, ut cum dicitur: Non faciam hoc, immo illud, quasi dicat: non faciam hoc, sed illud. Superadditivum est, ut cum dicitur: Non tantum faciam hoc, immo etiam illud. Ita ergo distingue quin id est quasi non est tantum beatus venter, qui me portavit, immo beati, qui audiunt verbum Dei etc. Et ita quin notat, immo non esse superfluum. Si enim simpliciter diceretur: Beatus venter, qui te portavit et Dominus adderet, immo beati, qui audiunt, videretur, immo esse privativum. Unde tenetur hic additive: Et est sensus Quinimmo quasi dicat: quod beatus est venter, qui me portavit et beata ubera, que me lactaverunt. Sed.
marg.| {m} Beati sunt qui audiunt aure cordis.
marg.| {n} Verbum Dei ab o re meo, vel cuiuslibet.
marg.| {o} Et custodiunt fide et opere. Iac. 1.d. Estote factores verbi etc. Rm. 2.b. Non auditores legis iusti sunt etc.
marg.| Θ sapphiris. Ier. 4.e. Ventrem meum, ventrem meum doleo. Ps. 43. Conglutinatus est in terra venter noster. Ubera eius sunt predicatores, qui lacte simplicis doctrine lactant parvulos Ecclesie. 1Cor. 3.a. Tamquam parvulis in Christo lac potum dedi vobis, non escam, Os. 9.d. Da eis Domine etc. Mulier, que Dominum laudavit, quia de turba erat, significat simplices et minores, qui maioribus et litteratis blasphemantibus, laudant Dominum. Unde Ps. 8. Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos, ut destruas inimicum et ultorem. Propter inimicos tuos confundendos. Qui etsi aliquando lingua laudent, semper vita blasphemant, ut dicit Augustinus. Interdum autem et vita et lingua simul blasphemant. Dicitur ergo in laudem simplicium laicorum, qui inter clericos blasphemantes laudant Deum.
marg.| {a} Factum est autem, cum hec diceret Iesu s.
marg.| {c} Extollens vocem conf essionis, orationis et laudis.
marg.| {e} Quedam mulier de turba non de senioribus. Mt. 21.a. Turbe, que precedebant etc. Io. 7.d. et g. de turba autem multi crediderunt et dicebant, numquam sic locutus est homo. Et responderunt, ergo etc.
marg.| {g} Beatus venter, qui te portavit Hic est venter Marie, que interpretatur illuminata, vel illuminatrix, stella maris, vel amarum mare. Quod bene convenit Prelatis. Primo enim oportet, quod sint illuminati, deinde illuminatores. Primo docti, postea doctores. Mt. 5.b. Vos estis lux mundi. Deinde oportet, quod sint stelle, id est parvi per humilitatem, lucidi per doctrinam et bonam famam, in celo fixi, per contemplationem. Phil. 2.c. Inter quos lucetis, sicut luminaria in mundo verbum vite continentes. Remoti a terra, per contemptum terrenorum, deinde oportet eos esse mare, ut omnia flumina gratiarum et scientiarum intrent in eos et ipsi non redundent per elationem. Sicut dicitur Eccl. 1.b. Omnia flumina intrant in mare etc. Item omnia flumina tentationum et tribulationum debent intrare in Prelatos, ita tamen, quod ipsi non redundent per impatientiam, aut murmurationem. Item omnia flumina peccatorum aliorum debent intrare in eos per alveum confessionis, ita quod ipsi non redundent per aspernationem confitentium.
marg.| Item omnia flumina miseriarum omnium subditorum debent intrare in eos per alveum compassionis, ita quod ipsi non redundent per iactantiam, aut ostentationem.
marg.| {h} Et ubera, que suxisti id est predicatores, qui lacte simplicis doctrine lactant Christum in parvulis. Mt. 25.c. Esurivi etc. Ct. 4.c. Pulchriora sunt ubera tua vino.
marg.| {i} At ille dixit: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud Duob us modis auditur verbum Dei, scilicet auditu interiori et auditu exteriori. Et de utroque dicitur. Rm. 10.d. Fides ex auditu. Et in Ps. 50. Auditui meo dabis gaudium et letitiam. Eccl. 24.c. Qui audit me, non confundetur. Tribus autem modis custodiunt. In corde, per iugem meditationem. In ore, per utilem expositionem. In manu, per operis executionem, sup. 2.c. Maria autem conservabat etc. Io. 14.c. Qui habet mandata mea et servat ea, ille est, qui diligit me. Quidam vero custodiunt, sicut frumentum in arca, id est in quaternis et libris, numquam seminantes et numquam inde comedentes et ideo numquam metent, quia numquam metit, qui non seminat, sed potius maledicetur cum servo nequam, qui abscondit pecuniam Domini sui. Mt. 25.c. Unde Prv. 11.d. Maledicetur in populis, qui abscondit frumenta.
Numérotation du verset Lc. 11,29 
marg.| {a} {6. 203va} Turbis autem concurrentibus Sext a pars. Quidam Iudeorum calumniabantur opera Domini, quibus hucusque respondit. Alii tentantes eum, signa de celo querebant, quibus modo respondet, ostendens, nisi peniteant in proximo perituros, si autem peniteant, misericordiam habituros. Ponens exemplum de Ninivitis, qui peccatis suis exigentibus perituri erant. Sed quia ad predicationem Ione fecerunt penitentiam, ideo misericordiam invenerunt. Et ex hoc patet, Iudeos fuisse peiores Ninivitis, qui ad predicationem Ione egerunt penitentiam, ipsi autem ad predicationem ipsius filii Dei penitere noluerunt, sed potius ipsum predicatorem occiderunt. Et hoc est.
marg.| {a} Turbis autem concurrentibus ad a udiendum verbum Dei, occasione eius, quod dixerat. Beati, qui audiunt verbum Dei. Vel ad videnda miracula, que ab eo fieri audiebant. Quidam tamen veniebant ad ipsum causa sanitatis recuperande, quidam causa famis pellende, alii causa videndi miracula, alii ad insidiandum, alii ad ministrandum, alii ad discendum.
marg.| {c} Cepit dicere: Generatio hec Iude orum scilicet generatio nequam est Mt. 12.c. Mala et adultera. Mala quidem propter operum perversitatem, adultera propter idololatriam et infidelitatem. Ez. 16.e. Iudicabo te iudicio adulterarum.
marg.| {c} Signum querit de c elo, scilicet quasi illa, que videbant, non fuissent signa. Chrysostomus: Similis est natura infidelitatis terre arenose, que quantumvis pluviam biberit, semper sitit. Talis est conditio febrium.
marg.| {d} Et signum non dabitur ei, nisi signum Ione prophete de c elo, quia eo indigni sunt. Discipulis vero dedit signum de celo, quia digni erant eo in Transfiguratione. Mt. 17.a. Sed numquid non. Io. 12.e. Audita est vox de celo, quasi tonitruum.
marg.| Item Infra 23.f. Sol obscuratus est. Solutio. Non dabitur ei, id est ad utilitatem eius, quia visis his signis non crediderunt. Vel sic. Non dabitur ei signum scil icet Deitatis mee, id est in proprio corpore non ostendam eis signa Deitatis, sicut discipulis in Transfiguratione et Ascensione.
marg.| Nota autem, quod in terra dedit multa signa potestatis sue, quale fuit suscitatio Lazari. Io. 11.f. Curatio leprosi. Mt. 8.a. et alia huiusmodi. Item infirmitatis sue, quale fuit, esuries post ieiunium quadraginta dierum. Mt. 4.a. Petrarum scissio, monumentorum apertio. Mt. 27.f. Solis obscuratio signum fuit potestatis et de celo. Et hoc est Et signum non dabitur ei, nisi signum Ione Prophete id est non dabitur ei signum de potestate, sed de infirmitate, id est humanitatis et mortis, cuiusmodi signum datum est Ione, quia per idipsum, quod fuit in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus significatum est, quod filius Dei erat in corde terre triduo mansurus.
Numérotation du verset Lc. 11,30 
marg.| {e} Nam sicut Ionas fuit signum Ninivitis peni tentie et liberationis. Nota quod Ionas signum fuit Ninivitis verbo et opere. Ipso verbo, quia viva voce significavit eis, quia subverterentur, nisi converterentur. Exemplum etiam fuit eis in propria persona. Ac si diceret tacite. Considerate de me, quia volui fugere a facie Domini, ne exequerer mandatum eius, ideo proiectus sum in mare, absorptus sum a ceto, ibi motus sum ad compunctionem et assecutus veniam et salvavit Dominus animam meam. Ita erit de vobis.
marg.| {f} Ita erit et filius hominis generationi isti Iona s tribus diebus fuit in ventre ceti, sed quia penituit, evomitus fuit ; ita Ninivite in ventre diaboli fuerunt, sed quia penituerunt, evomiti, id est liberati fuerunt. Similiter Christus tribus diebus fuit in sepulchro et tertia die resurrexit. Sed Iudei non crediderunt. Unde patet, quo peiores fuerunt Ninivitis. Ionas enim tantum triduo predicavit, Christus multo tempore. Item Ionas nullum signum fecit, Christus multa. Item Ionas erat alienigena, Christus indigena. Item Ionas purus homo, Christus Deus et homo. Chrysostomus: Ninivite intra tres dies facti sunt populus Dei, qui tamen prophetas, non habuerunt, Iudei intra tres dies crucifixionis Domini, facti sunt populus diaboli. Illi evaserunt vindictam imminentem, isti pertulerunt {6. 203vb} atrocissimam. Adhuc autem ad maiorem confirmationem ponit aliud exemplum ad idem dicens.
Numérotation du verset Lc. 11,31 
marg.| {g} Regina Austri surget in iudicio Non mille annis ante iudicium, ut Iudei fingunt de fabula mille annorum, sed in ipso iudicio.
marg.| {h} Cum viris generationis huius id est cum Iudeis. Beda. Ecce communis ostenditur resurrectio tam bonorum, quam malorum.
marg.| {i} Et condemnabit illos De h ac Regina non ambigitur, quin fuerit mulier religiosa et electa, non tamen tanti meriti, ut cum Apostolis auctoritate sit iudicatura. Unde Glossa determinat.
marg.| {i} Condemnabit illos non potestate iudicii, sed comparatione melioris facti.
marg.| {k} Quia venit reli cto suo imperio.
marg.| {l} A finibus terre cum magna difficultate.
marg.| {m} Audite sapientiam Salomonis quem sola fama noverat. 2Par. 9.a. Regina Saba cum audisset famam Salomonis, venit, ut tentaret eum in Hierusalem in enigmatibus cum magnis opibus. Idem 3Rg. 10.a.
marg.| {n} Et ecce plus Salomone hic id est inter vos. Unde non oportebat vos ire longe ad audiendam sapientiam eius, qui plus est, quam Salomon, quia Deus et homo. In septem condemnat Iudeos Regina Austri. Primo, quia femina erat et ipsi viri. Secundo, quia de longinquo venit, ipsi presentem habebant. Tertio, quia cum difficultate venit et sumptibus multis, ipsi gratis oblatum habebant. Quarto, quia reliquit imperium suum, ipsi in terra sua. Quinto, quia cum muneribus venit, ipsi beneficium Christi negaverunt. Sexto, quia ad purum hominem venit, ipsi Deum et hominem. Septimo, quia sola fama noverat Salomonem, ipsi multis miraculis approbatum contempserunt.
Numérotation du verset Lc. 11,32 
marg.| {o} Viri Ninivite surgent in iudicio cum generatione hac Iuda ica, non ante, ut mentiuntur Iudei.
marg.| {p} Et condemnabunt illam id est infidelitatis arguent, non auctoritate, sed facti melioris comparatione.
marg.| {q} Quia penitentiam egerunt in predicatione Ione quod non fecerunt Iudei ad predicationem Christi. Et tamen Ionas tantum tribus diebus predicavit eis. Christus tribus annis. Item predicavit peregrinis. Christus civibus suis.
marg.| Item Ionas nullum miraculum fecit, Christus multa. Item Ionas erat purus homo, Christus Deus et homo. Unde sequitur.
marg.| {r} Et ecce plus quam Ionas hic id est in hoc loco inter vos, ut nulla, sit excusatio de distantia loci.
Numérotation du verset Lc. 11,mystice 
marg.| Mystice. Per Ninivitas et Reginam Austri significatur Ecclesia, que constat duobus generibus hominum, id est innocentibus et penitentibus. Innocentes per reginam designantur, penitentes per Ninivitas. Per Ionam et Salomonem significatur Christus. Ionas enim donum columbe interpretatur, Salomon pacificus et Christus donum columbe, id est Spiritus sancti est. Is. 9.b. filius datus est nobis. Et non tantum pacificus, immo et pax nostra, que exuperat omnem sensum et fecit utraque unum. Eph. 2.c.
Numérotation du verset Lc. 11,moraliter 
marg.| Per Iudeos clerici, per reginam et Ninivitas mulieres et laici designantur. Illi de longinquis partibus cum labore multo veniunt audire sermones, isti presentes contemnunt. Unde Chrysostomus Regina Austri surget cum Christianis et condemnabit eos, quia venit a finibus terre et Christiani nolunt de domibus suis, vel de plateis, ubi nihil agunt, venire, ut audiant Christum. Multi etiam de Ecclesia, ubi Christus docet, exeunt et Christum docentem solum derelinquunt. De hoc ergo dicit hic.
marg.| {a} Turbis autem concurrentibus id est mente et corpore currentibus ad Christum et clerici iacent et torpent in lectis suis. Amos 6.a. Ve qui opulenti estis in Sion, qui dormitis in lectis eburneis etc.
marg.| {b} Cepit dicere , generatio hec nequam est Dt. 32.c. Generatio perversa est et infideles filii. Prv. 30.b. Generatio, que patri suo maledicit et que matri sue non benedicit. Generatio etc.
marg.| {c} Signum querit 1Cor. 1.d. Iudei signa petunt etc. Ps. 64. Turbabuntur, qui habitant terminos a signis etc.
marg.| {d} Nisi signum Ione Prophete ] id est Christi. Quod est triplex. Primum est paupertatis et humilitatis, sup. 2.b. Et hoc vobis signum etc. Secundum patientie. Io. 3.b. Sicut {6. 204ra} Moyses exaltavit etc. Tertium resurrectionis. Ps. 85. Fac mecum signum in bonum. Ibi Glossa Signum in bonum est resurrectio, infra 21.e. Erunt signa in sole et luna. Chrysostomus: Hec et ad Christianos pertinent. Quomodo ? Viri Ninivite exsurgent cum obaudientibus Christianis et condemnabunt eos, quia ad predicationem Ione ignoti et semel predicantis conversi sunt, modo Dominus tota die clamat: Penitentiam agite et hi a peccatis non recedunt. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 11,33 
marg.| {a} Nemo lucernam accendit etc. Dixerat Dominus, reginam Austri et Ninivitas surgere contra generationem Iudeorum et eos iudicare, non auctoritate iudicii, sed comparatione melioris facti. Sicut ergo exemplo regine Austri et Ninivitarum pretulit Ecclesiam Synagoge, ita docet Sacramenta Ecclesie, non esse admiscenda ceremoniis Synagoge, ut faciebant, quidam heretici, dogmatizantes et post Christi Passionem non esse salutem, sine Circumcisione, sabbato et Neomeniis. Id autem ostendit per metaphoram lucerne. Et primo ostendit de seipso, quia hoc non facit, ut auctoritate sua ostendat, quia nemo id facere debet, dicens.
marg.| {a} Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit: Lucerna proprie dicitur lux in testa. Lucerna ergo, id est lux in testa, est verbum Dei in natura humana. Per lucernam ergo fides Incarnationis intelligitur, quasi dicat: Dominus: Ego lucernam accendo et sub modio non pono, id est non intra angustos fines Iudee coarcto, immo volo, quod ubique diffundatur per omnes partes orbis. Et pono super candelabrum, id est Ecclesiam septiformi spiritu illustratam, quia in candelabro erant septem lucerne, quibus significantur septem dona Spiritus sancti. Et quia ego id non facio: Ergo.
marg.| {a} Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit id est debet accendere et in abscondito ponere. Quia autem predicto modo prius de ipso Domino legendum sit, innuit illa Interl. De ipso hoc dicit. Et Amb. in Glossa In signum huius rei etiam signum crucis ponitur in eminentiori parte corporis, scilicet in fronte, ut per hoc significetur, quia fides incarnationis debet poni in eminenti et omnibus manifestari.
marg.| Lucerna: - Verbum Dei. Ps. 118. Lucerna pedibus meis verbum tuum. Prv. 6.c. Mandatum lucerna est. - Predicatores. Phil. 2.c. Lucetis, sicut luminaria in mundo. - Ioannes. Ps. 131. Paravi lucernam Christo meo. Io. 5.f. Ipse erat lucerna. - Intentio ut hic. Lucerna corporis tui est oculus tuus. - Dona Spiritus sancti. Ex. 25.d. Septem lucernas pones super candelabrum. - Opera, infra 12.e. Sint lumbi vestri precincti et lucerne ardentes in manibus vestris. - Inanis gloria. Iob. 18.b. Lucerna, que super impium est, extinguetur.
marg.| Vel prosperitas etc. Aliter exponitur. Unde nota, quia hic est septima pars capitis, in qua ostendit Dominus predicationis lucernam non esse occultandam, sed omnibus manifestandam. Et cum sit multiplex lucerna, ut patet in notula superiori, de quarum qualibet posset exponi hoc verbum, tamen specialiter de lucerna predicationis, que sicut lucerna domum, ita ipsa illuminat Ecclesiam. Lucerna lumen habet in testa, sic predicatio spiritualem sensum in lit. Dicit ergo.
marg.| {a} Nemo lucernam accendit stud endo, seu addiscendo.
marg.| {b} Et in abscondito ponit Eccl . 20.d. Sapientia absconsa etc. Doctrina sine vita, lucerna sine oleo. Beatus Bernardus.: Lingua magniloqua et manus otiosa, doctrina lucida et vita tenebrosa est monstruosa.
marg.| {c} Neque sub modio timo ris humani, vel amoris mundani. Mt. 10.c. Nolite timere eos, qui occidunt corpus. Chrysostomus: Modius supra vacuus, subter plenus significat mundiales. Idem. Modius reversatus est et terram aspiciens, qui timore tentationis abscondit verbum Dei etc.
marg.| {d} Sed supra candelabrum Beda., id est super Ecclesiam, {6. 204rb} in qua septiformis gratia relucet. Za. 4.a. Vidi et ecce candelabrum aureum, id est Ecclesia et lampas eius super caput ipsius, id est Christus. Is. 62.a. Salvator eius, ut lampas accendatur. Et septem lucerne, id est septem dona Spiritus sancti super caput eius. Et septem infusoria, id est universitas doctorum lucernis erant.
marg.| {e} Ut qui ingrediuntur Eccl esiam per ostium, qui est Christus. Ioa. 10.b. ego sum ostium etc.
marg.| {f} Lumen videant bone vite ]   et s ane doctrine. Aliter. Lucerna Christus habens flammam Divinitatis in testa humanitatis, que continet oleum pietatis: De quo dicitur Prv. 31.c. Non extinguetur in nocte lucerna eius. Candelabrum crux est, super quod fuit posita lucerna ad illuminationem totius Ecclesie. Et per hoc invitat discipulos ad passionem, ponens se in exemplum.
Numérotation du verset Lc. 11,34 
marg.| {g} Lucerna corporis tui est oculus tuus : Quos instruxerat de fide Incarnationis, instruit de puritate et simplicitate intentionis, que imponit nomen operibus, dicens: Lucerna corporis tui id est totius operationis tue. Corpus enim, quandoque totalitatis nomen est. Unde corpus legum et canonum dicimus continere universam legem, vel canones. Rm. 6.a. Ut destruatur corpus peccati, id est congeries. Ita corpus dicitur hic universitas operum.
marg.| {h} Est oculus tuus id est mentis intentio. Oculus dicitur intentio, quia sicut oculus membra ad operandum dirigit et lucerna gressus ad ambulandum, ita intentio congeriem operum dirigit et informat. Beatus Bernardus: Sanum vas et secretum conscientia et secretis servandis idoneum, quicquid in eo reposuero securus sum, quod non perdam, servabit, vivo defuncto restituet. Nam quocumque ego vado, ipsa est mecum, secum deferens depositum, quod servandum accepit.
marg.| {i} Si oculus tuus fuerit simplex id est intentio pura et recta solius Dei respectu.
marg.| {k} Totum corpus tuum id est tota congeries bonorum, ut operum tuorum lucidum erit
marg.| {l} Si autem nequam fuerit etc. Chrysostomus: Si de oculo corporali loqueretur, dixisset: sanus et infirmus non simplex et nequam: Quid enim si benignum habet oculum et infirmum ? Samson oculos amisit ad molam. Iud. 16.e. Et cecatur Sedechias in Rebblatha, quod interpretatur multa hec. 4Rg. ult. b. Nihil enim adeo contrarium est oculis, sicut pulvis. Chrysostomus: ut qui graves habet oculos, si ponas eum in loco tenebroso melius videt, si autem ponat eum in sole, nihil videt: Sic homo mundialis, qui oculum mentis terrenis desideriis sordidum habet, si ponas eum in rebus mundialibus sapit et astutus est, si autem trahas eum ad res spirituales, nihil sapit. 1Cor. 2.d. Animalis homo etc.
marg.| Simplex, sive plica. Erroris. Duplicitatis. Hypocrisis. Simulationis. Adulationis. Serviendi mundo et Deo. Vel Legi et Evangelio.
marg.| {m} Etiam corpus tuum tenebrosum erit Beda. Si perversa intentio precesserit, pravum opus sequitur et si aliquando iustum videatur. Augustinus Si intentio sordidatur appetitu temporalium, tenebre factorum sordide et valde tenebrose erunt, tum propter turpem et confusum intentionis finem, tum quia operis exitus in se dubius est.
Numérotation du verset Lc. 11,35 
marg.| {n} Vide ergo ne lumen, quod in te est, tenebre sint Beda. Ne ipsa intentio, que anime lumen est, vitiorum tenebris fuscetur.
Numérotation du verset Lc. 11,36 
marg.| {o} Si ergo, corpus tuum totum lucidum fuerit, non habens aliquam partem tenebrarum Beda. Si bonum bona intentione facis, non habens in tua conscientia aliquam partem male cogitationis.
marg.| {p} Erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris illuminabit te hic et in futuro. Glossa Bede. Hec contra hypocrisim Phariseorum subdole signa querentium specialiter dicta, nos iuxta moralem sensum instruunt. Sequitur.
marg.| marg.| {6. 204va} Δ
Numérotation du verset Lc. 11,37 
marg.| {a} Et cum loqueretur etc.  Supr a contra Phariseorum hypocrisim subdole signa querentium docuit Dominus intentionem cordis mundari, ut ex munda intentione, mundi opera, que Deo placeant oriantur: Quo sermone finito adhuc tamen eo loquente nuntiatum est ei, quod mater et fratres eius starent foris querentes loqui ei. Qui cum respondisset nuntianti fratrem et sororem et matrem suam esse omnem, qui facit voluntatem patris sui, ut dicit Mt. 12.d. et sup. 8.c. Exiens inde intravit ad convivium Pharisei. Unde non dixit Lucas: Cum loqueretur hec, sed, cum loqueretur innuens, quod post dicta verba nuntio, intravit ad convivium Pharisei: Cuius superstitionem in ipso convivio Dominus reprehendit propter duo. Primo, quia mandatis Dei traditiones hominum preferebat et discipulos arguebat, qui mandata hominum dimittebant et mandata Dei custodiebant. Secundo, quia sordes suorum cordium negligentes, ablutiones vasorum summo studio observabant. Huic Phariseo multi sunt similes in utraque superstitione. In prima quidem, quia magis offenduntur, si quis transgrediatur constitutionem humanam, que tota die mutatur, quam si mandatum Dei transgrediatur. De quibus dicitur Mt. 23.c. Ve vobis Scribe et Pharisei hypocrite, qui decimatis mentham et anethum et cyminum et relinquitis, que graviora sunt legis, iudicium et misericordiam et fidem, duces ceci excolantes culicem, camelum autem glutientes.
marg.| In secunda superstitione sunt similes Phariseis Archidiaconi, qui quasi lotrices in suis visitationibus inquirunt, si lintea, vel palle altaris alba sint, de animabus autem, quale sint dissimulando, pretereunt, magisque puniunt transgressores synodalium preceptorum, quam preceptorum Dei. Mt. 23.c. Ve vobis Scribe et Pharisei, qui mundatis, quod deforis est calicis et paropsidis, intus autem pleni estis rapina et immunditia. Dicit ergo: Et cum loqueretur Fort e de eadem sententia, de qua prius, sed aliquo intervallo: Vel sicut prius dictum est.
marg.| {b} Rogavit illum quidam Phariseus, ut pranderet apud se Fort e causa curiositatis, vel observationis, vel hypocrisis et simulationis. Sic etiam plerique bonos invitant ad convivia sua: Vel causa simulationis, ut per hoc boni appareant. Mt. 6.a. Attendite, ne iustitiam vestram etc. vel causa observationis, ut reprehendant, Eccl. 13.b. Ne credas multis verbis potentis, ex multa enim etc.
marg.| {c} Et ingressus recubuit Sed quomodo consensit Dominus prandere cum tali, quem sciebat, quod invitabat eum malo fine ? Videtur enim facere contra doctrinam suam. Mt. 10.b. In quamcumque civitatem, aut castellum intraveritis, interrogate, quis in ea dignus sit et ibi manete. Respondeo propter tria.
marg.| Primo, ut exemplum daret, quod a malis possunt accipi eleemosyne, que sunt necessarie vite.
marg.| Secundo, quia non erat aperte malus.
marg.| Tertio, quia ex presentia sua, aliqui meliorandi erant.
Numérotation du verset Lc. 11,38 
marg.| {d} Phariseus autem cepit intra se reputans dicere, quare non baptizatus esset id est quare non lavisset manus ante prandium Mt. 15.a. Quare discipuli tui transgrediuntur traditiones seniorum ? Non enim lavant manus suas, cum panem manducant. Ubi Chrysostomus dicit. Ab ipsa interrogatione capiuntur. Non enim dicit legem Moysi transgrediuntur, sed traditiones, quas Moyses fieri prohibuit. Dt. 13. Per totum. Terribiliores esse volebant, quia ipsi legislatores erant, ulciscebantur sua, que Dei erant non curantes.
Numérotation du verset Lc. 11,39 
marg.| {e} Et ait Dominus ad illum: Nunc vos Pharisei, quod deforis calicis et catini mundatis id est munditiam carnis exterius observatis.
marg.| {f} Quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate Augustinus Hoc contra illos, qui peccata corporalia, quasi gravissima detestantur, spiritualia autem non. Gregorius. Peccata carnalia maioris sunt infamie, sed minoris culpe, spiritualia e converso.
marg.| Quod autem intus est vestrum, plenum est etc. Chrysostomus: ostendit, quod per calicem et catinum de hominibus loquitur. Et infra Deus corporum neque munditiam laudat, neque sordes condemnat. Pone tamen si sordes odit vasorum, quanto magis sordes conscientie odit.
marg.| {6. 204vb} Et infra Non vasa lavanda sunt aquis, sed conscientia precibus.
Numérotation du verset Lc. 11,40 
marg.| {g} Stulti, nonne, qui fecit, quod deforis est etiam id quod intus est fecit id est qui fecit corpus et animam. Hoc contra Manicheos. Beda. Quasi, qui fecit utramque naturam, utramque mundari valuit. Is. 1.e. Lavamini, mundi estote.
Numérotation du verset Lc. 11,41 
marg.| {h} Verumtamen quasi dicat: non oportet manus corporis lavari aqua materiali, si manus cordis lavantur eleemosynis: Nam sicut aqua materialis mundat sordes materiales, ita eleemosyna mundat sordes spirituales. Unde Eccl. 3.d. Ignem ardentem extinguit aqua et eleemosyna resistit peccatis. Sed quia homo debet primo sibi providere necessaria et postea aliis, determinat Dominus, quando et quomodo debeat fieri eleemosyna, dicens.
marg.| {h} Verumtamen supp le de eo, quod superest victui necessario.
marg.| {i} Date eleemosynam id est quod residuum est, ultra necessaria victui. Idipsum consulit Apostolus 2Cor. 8.c. dicens: Non ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio etc. Istud similiter intelligendum est de vestimento. Unde supra 3.b. Qui habet duas tunicas, det unam non habenti. Vel sic.
marg.| {f} Quod autem intus est vestrum, plenum est rapina et iniquitate non potestis per vos salvari: verumtamen consilium do quod solum superest id est restat post tanta scelera, scilicet date eleemosynam propter Deum.
marg.| {k} Et ecce omnia munda sunt vobis Verumtamen ad hoc, quod ordinata sit eleemosyna et utilis, oportet ut incipiat a seipso. Unde Eccl. 30.d. Miserere anime tue placens Deo. Est autem duplex eleemosyna. Una spiritualis, qua subvenitur animabus. Alia corporalis, qua subvenitur corporibus. Utraque opus misericordie est et bona, sed prima melior. Fit autem utraque eleemosyna septem modis, iuxta septem opera misericordie, que notantur hoc versu.
marg.| marg.|Versus.
marg.| Visito, poto, cibo, redimo, tego, colligo, condo.
marg.| De primo dicitur Iac. 1.d. Religio sancta etc. Sup. 1.g. Visitavit nos oriens ex alto. De secundo et tertio dicitur Prv. 25.c. Si esurierit inimicus tuus etc. De quarto Prv. 24.b. Erue eos, qui ducuntur ad mortem etc. Ps. 25. Redime me, Domine et miserere mei. De quinto Is. 58.c. Cum videris nudum, operi eum. De sexto Is. 55.c. Egenos, vagosque duc in domum tuam. De septimo, Tb. 4.a. Cum acceperit Deus animam meam, corpus meum sepeli. Est autem fructus, sive effectus eleemosyne multiplex. Primus est, quia de peccatis preteritis veniam impetrat. Eccl. 3.b. Eleemosyna patris, id est Christi non erit in oblivione: Nam pro peccatis matris restituetur tibi bonum et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua. Secundus, quia a futura morte et gehenna liberat. Tb. 4.b. Eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat et non patitur animas ire in tenebras. Tertius, quia absolvit a pena debita pro peccatis. Dn. 4.e. Redime peccata tua eleemosynis. Quartus surgit ex his tribus, scilicet quod animam mundat: Unde hic, date eleemosynam et ecce etc. Quintus, quia fomitis ardorem mitigat. Eccles. 3.d. Ignem ardentem extinguit aqua etc.
marg.| Sextus, quia gratiam conservat. Eccl. 17.c. Eleemosyna viri, quasi sacculus cum ipso et gratiam hominis, quasi pupillam conservabit. Septimus, quia diabolum expugnat. Eccl. 29.c. Conclude eleemosynam in sinu pauperis et hec exorabit pro te ab omni malo. Et infra Super scutum potentis et lanceam adversus inimicum tuum pugnabit. Octavus, quia multiplicat amicos et intercessores infra 15.c. Facite vobis amicos etc. Act. 9.g. Circumsteterunt eum omnes vidue flentes etc. Nonus, quia vitam prolongat, 1Tim. 4.c. Pietas ad omnia utilis est promissionem habens vite, que nunc est future. Decimus, quia Deo assimilat. Act. 20.g. Ipse dixit. Beatius est multo magis dare, quam accipere. Undecimus, quia Deum facit servum sibi. Prv. 19.c. Feneratur Domino, qui miseretur pauperis, qui autem accipit multum, servus est fenerantis. Ergo etc. Duodecimus, quia fiduciam dat habendi gloriam. Tb. 4.b. Fiducia magna coram summo Deo eleemosyna omnibus facientibus eam. Fit autem eleemosyna {6. 205ra} Δ dando, commodando, dimittendo. Unde Beda. Nihil maius eleemosyna, qua ex corde dimittimus, quod in nos quisque peccavit. Sunt autem multa, que ornant eleemosynam. Primum cordis compassio. Is. 58.c. Cum effuderis esurienti animam tuam etc. Secundum, dulcedo sermonis. Eccles. 18.b. Nonne ardorem refrigerabit ros, sic et verbum melius quam datum. Tertium hilaritas dantis. Eccl. 35.b. In omni dato hilarem fac vultum tuum. Quartum quantitas dati. Tb. 4.b. Si multum fuerit etc. quintum discretio largientis. Ecclesiastic. 12.a. Si benefeceris, scito, cui feceris etc. Sextum velocitas dandi. Prv. 3.d. Ne dicas amico etc. Septimum est rectitudo intentionis. Mt. 6.a. Nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua.
Numérotation du verset Lc. 11,42 
marg.| {a} Sed ve vobis Phariseis Octa va pars et ultima capituli ubi Dominus redarguens hypocrisim et arrogantiam Phariseorum imprecatur eis, primo triplex ve et post alia tria. Primum propter avaritiam, secundum propter ambitionem, tertium propter hypocrisim. Primo ergo reprehendit avaritiam, quia ipsa est radix omnium malorum, ut dicitur. 1Tim. 6.b. Pharisei enim et sacerdotes occasione decimarum quas Dominus iusserat dare Levitis ad eorum sustentationem, etiam minutissima decimabant, vel dando, vel recipiendo. Erant enim inter eos quidam populares, qui dabant decimas, qui etiam de vilibus et inutilibus, scilicet mentha et rutha et cymino dabant decimas pro simulatione religionis, sive pro captando favore humano. Quidam erant sacerdotes, qui accipiebant. Utrique minuta decimabant et peccata maxima negligebant. Et super hoc reprehendit eos Dominus, magis attendens, ut credo, tempora nostra quam illa: Nunc enim omnes fere tam Prelati, quam subditi, tam laici, quam clerici contemptis operibus caritatis, student avaritie et cupiditati. Unde Is. 56.d. Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam Ier. 6.c. A minore usque ad maiorem etc. De decimis autem habemus. Ex. 22.d. Lv. ult. d. Nm. 18.d. Dt. 12.c. 14.c. et 18.a. 26.c. Mal. 3.c. Mt. 23.c. et hic. Et nota, quia tres erant decimationes in lege. Una debita, que dabatur Levitis de omnibus frugibus. Altera media, id est partim spontanea, partim debita, ut ille oblationes, que fiebant in scenopegia, in Pascha et in Pentecoste. Que ideo dicebantur medie, quia pro libito suo licebat eis offerre: ergo quia aliqui forte plus offerebant, cum liceret eis minus offerre, secundum hoc dicebantur spontanee. Quia vero oblationem pretermittere non licebat, ideo debite. Quedam vero spontanee erant, utpote que sola gratia dabantur. In omnibus his decimationibus excedebant alios Phariseis, sed non intentione bona hoc faciebant. Quia ergo dixerat Dominus: Date eleemosynam et omnia munda sunt vobis, ne crederet aliquis Phariseos, qui multas eleemosynas dabant, esse mundos, ostendit eos esse immundos, quia non pura intentione hoc agebant, sed ex avaritia et ambitione et pro favore humano: Et hoc est: Sed ve vobis, quasi dicat: Omnia sunt munda facientibus eleemosynam. Sed ve, id est eterna damnatio imminet, vobis Phariseis, licet multas eleemosynas detis, quia non pure datis.
marg.| {b} Qui decimatis id est decimas requiritis. Vel Decimatis, id est decimas datis. infra 18.b. dicit Phariseus: Decimas do omnium, que possideo.
marg.| {c} Mentham et rutam et omne olus id est quelibet minuta.
marg.| {d} Et preteritis iudicium et caritatem Dei Chrysostomus: Iudicium quantum ad iudices, caritas quantum ad privatos. Chrysostomus: In causam Scribarum et Phariseorum cadere videntur multi, qui videntur Ecclesiam honorare, avaritiam preponentes caritati, litigantes invicem.
marg.| Et infra Sicut meretrix adulterium, idipsum putat et virum.
marg.| {e} Hec autem scil icet iudicium et caritatem.
marg.| {f} Oportuit facere prim o loco.
marg.| {g} Et illa scil icet eleemosynas fructuum non omittere. Chrysostomus Iustitiam, misericordiam et fidem propter suam gloriam mandavit Deus, decimas autem propter Sacerdotes.
marg.| Et infra Sacerdotes de suo lucro solicite agebant, de gloria Dei et salutem hominum negligebant, ideo dicit, Ve {6. 205rb} Et Infra Omnes de suo honore soliciti sunt, de honore Dei nullus suas portiones vigilanter defendunt, obsequium Ecclesie non attendunt.
Numérotation du verset Lc. 11,43 
marg.| {h} Ve vobis Phariseis, quia diligitis primas cathedras in Synagogis Hic redarguit arrogantiam, qua primatus appetunt. Ps. 1. Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum etc. Mt. 27. Super cathedram Moysi etc. Eccles. 7.a. Noli querere ab homine ducatum neque a rege cathedram honoris.
marg.| {i} Et salutationes in foro Rabanus Culpa non caret, si iidem in foro litibus intendunt, qui in cathedra Moysi et synagoge magistri cupiunt appellari. Iac. 3.a. Fratres nolite plures magistri fieri. Eccl. 7.a. Noli querere fieri iudex etc. Chrysostomus: Vocari volunt, non esse, nomen appetunt, officium negligunt. Ex. 20.b. Non assumes nomen Dei tui in vanum.
Numérotation du verset Lc. 11,44 
marg.| marg.|{k} Sequitur.
marg.| Ve vobis, qui estis, ut monumenta, que non parent Beda. Hic superstitionem ipsorum doctorum redarguit, qui foris speciem recte doctrine pretendunt, feditatem vero, quam intus gerunt, occultant. Arguit ergo hic de hypocrisi. Et dicit Chrysostomus: Quanta hinc Ecclesiis Dei orta sunt mala ? Et ideo comminatur eis Dominus, dicens.
marg.| {k} Ve vobis, qui estis, ut monumenta, que non parent qual ia intus sint.
marg.| {l} Et homines ambulantes supra nesciunt et i deo credunt defacili doctrine vestre. Chrysostomus: Sepulchrum, quandiu clausum est pulchrum videtur, si vero apertum fuerit, horribile, sic simulatores quandiu non cognoscuntur, laudabiles sunt, cum autem cogniti fuerint, abominabiles sunt. Ps. 5. Sepulchrum patens est etc. Nota, sepulchrum dicitur quasi semipulchrum. Tales sunt hypocrite exterius nitidi, interius fetidi. Unde patet, quod non sunt filii sponse, id est Ecclesie, que dicit Ct. 1.b. Nigra sum, sed formosa etc. Chrysostomus: Iustorum corpora templa dicuntur. 1Cor. 6.d. Membra vestra templum sunt Spiritus sancti etc. Corpora peccatorum sepulchra dicuntur, quia anima mortua est in corpore peccatoris. Nec enim viva putanda est, nihil vivum, id est spirituale agit in corpore. Ex motu perpenditur, quod vivat animal. Chrysostomus: Dic hypocrita, si bonum est bonum esse ? Ut quid non vis esse quod vis apparere ? Et infra Quod turpe est apparere, turpius est esse.
marg.| Et infra. Ergo aut esto, quod appares, aut appare, quod es.
Numérotation du verset Lc. 11,45 
marg.| {m} Respondens autem quidam etc.  Domi nus imprecatus est Phariseis eternum ve, propter tria sicut patet ex premissis. Audiens ergo quidam ex legisperitis quia Dominus sic eos argueret, urgente propria conscientia, non potuit continere, quin Domino responderet, quasi conquerens Domino, quod contumeliosa verba loquatur contra eos. Unde Dominus quasi indignatus imprecatur etiam ipsis legisperitis ve. Et hoc est, quod hic dicitur: Respondens autem quidam ex legisperitis, quem conscientia accusabat et convincebat esse reum.
marg.| {n} Ait illi: Magister hec dicens etiam contumeliam nobis facis Non faciebat contumeliam, sed veritatem dicebat.
Numérotation du verset Lc. 11,46 
marg.| {o} At ille ait. Et vobis legisperitis ve quas i nondum specialiter et nomine expresso imprecatus fueram vobis, sed modo imprecor.
marg.| {p} Qui oneratis homines oneribus supp le legis.
marg.| {q} Que portare non possunt id est precipitis hominibus, ut impleant omnia legis precepta, cum vos non impleatis etiam minima: Ve enim doctori, qui, que precipit, in propria persona non facit. Ideo autem precipiebant omnia, quia in lege continetur. Dt. 27.d. Maledictus, qui non audierit et fecerit omnia verba legis huius. Que portare non possunt, quantum ad litteram. De facili portantur quantum ad spiritualem intelligentiam. Act. 15.c. Hoc est onus etc.
marg.| {r} Et ipsi uno digito vestro non tangitis sarcinas legi s, id est nec in minimis perficitis, quia lex sine gratia nequit impleri, quam non habetis, quia a me non queritis. Gratia impetrat, quod lex imperat. Vel Oneratis oneribus, penitentie, quia iniungunt ita gravem penitentiam, quod portari non potest. Hi significantur per Roboam. 3Rg. 12.c. Pater meus cecidit vos flagellis, ego autem etc.
marg.| marg.| {6. 205va} Δ
marg.| {a} Non tangitis sarcinas peni tentie, quam iniungitis. Rabanus Hoc generaliter contra omnes magistros, qui grandia docent et minora faciunt. Similiter sacerdotes, qui grande pondus venientibus ad confessionem imponunt et sic dum pena peccati presentis fugitur, pena futuri contemnitur. Si enim fascem super humeros adolescentis, quem non potest baiulare posueris, necesse habet, ut aut fascem reiiciat, aut sub pondere confringatur. Sic ille, cui grave pondus imposueris, necesse est aut penitentiam reiiciat, aut suscipiens dum ferre non potest scandalizatus amplius peccet. Chrysostomus Si erramus modicam penitentiam imponentes, nonne melius est propter misericordiam dare rationem, quam propter crudelitatem ? Ubi paterfamilias largus est, dispensator non debet esse tenax. Si Deus benignus, ut quid sacerdos est austerus ? Vis apparere sanctus ? Circa tuam vitam esto austerus, circa aliorum benignus. Audiant te homines parva mandantem et gravia facientem. Talis est Sacerdos, qui indulget sibi et alios gravat, quemadmodum malus descriptor tributi in civitate, qui se relevat et onerat impotentes. Contra hos dicitur Dt. 25.c. Non habebis in sacculo tuo diversa pondera etc. Lv. 19.g. Statera iusta etc. Proverbior, 20.b. Pondus et pondus etc. Io. 11.f. Solvite eum et sinite abire.
Numérotation du verset Lc. 11,47 
marg.| {b} Ve vobis, qui edificatis ambi tiose ornando et servando monumenta prophetarum Hic arguuntur Scribe et Pharisei de vana gloria, quia omnia opera sua faciebant ob laudes hominum. Ponitur autem exemplum de uno opere quod faciebant, in quo se magis culpabiles per consequens ostendebant. Edificabant enim sepulchra prophetarum quos patres eorum occiderant. Et hoc quidem bonum erat, sed non bona intentione, nec in bono statu faciebant, quia sola laude hominum hoc faciebant et in peccatis. Erant enim patrum suorum imitatores factis, licet dicerent se non consentire Patribus in nece prophetarum. Quod aperte falsum est, quia ipsi occiderunt Dominum prophetarum. Unde Mt. 23.d. Testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui occiderunt Prophetas et vos implete mensuram patrum vestrorum. Nec solum propter illos scriptum est hoc, immo propter multos, qui modo sunt Rm. 15.a. Quecumque scripta sunt etc. Chrysostomus: Si illis solis dixisset hec, dicta fuissent et non scripta. Et Infra Patres Iudeorum mortui sunt, filii autem vivunt, mortuorum sanctorum cultores et vivorum persecutores. Ficte simulabant, quidam se ob favorem vulgi captandum, patrum suorum horrere perfidiam, monumenta Prophetarum, qui ab eis occisi sunt magnifice ornando, sed ipso opere testificantur, quantum paterne nequitie consentiant.
marg.| Item Chrysostomus Quidam edificat martyria, vel violentiam faciunt aliis, sed non gaudent martyres, quando illis pecuniis honorantur, pro quibus pauperes plorant. Qualis est illa iustitia munerare mortuos et expoliare viventes ? Ecclesiastic. capite 34.d. Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris.
marg.| {c} Patres autem vestri occiderunt illos ] Chrysostomus Que est iustitia Sanctos colere et sanctitatem condemnare ? Semper Iudei fuerunt preteritorum et Sanctorum cultores, presentium contemptores, quia non sustinentes increpationes Prophetarum, occidebant eos.
marg.| Primus gradus pietatis est sanctitatem colere, deinde sanctos, quia non Sancti ante sanctitatem fuerunt, sed sanctitas ante Sanctos.
Numérotation du verset Lc. 11,48 
marg.| {d} Profecto testificamini ] Chrysostomus: qui estis filii homicidarum, eo quod consentitis operibus patrum vestrorum. Testificamini exemplo operum. Unde Hieronymus: Contra vosmetipsos testes estis. Opere enim vos esse imitatores patrum vestrorum testificamini quorum facinora verbo detestamini. Mt. 23.d. Si fuissemus etc. Chrysostomus Alter alterius culpam facile intelligit, suam difficile.
marg.| Et infra Exemplum de episcopis. Et infra Ille vere iustus et sapiens est, qui sibi iudex esse potest.
marg.| Nota ergo, quia dupliciter testificabantur se esse imitatores patrum suorum, in malis scilicet quia, Christum {6. 205vb} et Apostolos persequebantur, sicut illi Prophetas. Item quia hoc bonum, quod faciebant, scilicet ornando sepulchra non bene faciebant, quia pro vana gloria.
marg.| {e} Quoniam quidem ipsi eos occiderunt Et n unc multi occidunt Prophetas, non permittentes veritatem et iustitiam, pro qua mortui sunt, predicari. Is. 30.b. Filii nolentes audire verbum Dei, qui dicunt videntibus, nolite videre.
Numérotation du verset Lc. 11,moraliter 
marg.| {f} Vos autem edificatis eorum sepulchra ] ambitiose ornando. Et in hoc estis accusatores paternorum facinorum. Sepulchrum dicitur quasi semipulchrum et significat hypocritas, qui habent pulchritudinem exteriorem, sed carent interiori.
marg.| Sepulchra ergo edificat, quicumque vult apparere bonus exterius, cum sit malus interius.
marg.| Dicit autem Chrysostomus, quod sepulchra non fiunt in civitate, sed in inferno proprie, ubi est locus eorum. Is. 33.b. Contriti sunt in Sion peccatores, possedit timor hypocritas.
Numérotation du verset Lc. 11,49 
marg.| {g} Propterea et sapientia Dei dixit id est ab eterno disposuit, vel ex tempore dixit per me hominem, vel per Evangelistam.
marg.| Mittam ad illos Prophetas etc. Vel dixit per Prophetas. Unde Chrysostomus: Quamvis his verbis non dicat Propheta, sensus tamen horum verborum invenitur. Unde Ez. 2.a. Et mittam legatos ad gentes apostatrices. Is. 18.a. ite Angeli veloces ad gentem convulsam.
marg.| {g} Mittam ad illos Prophetas et Apostolos Idem est ergo auctor veteris et novi Testamenti. Mentitur ergo hereticus dogmatizans vetus datum esse a diabolo.
marg.| {i} Et ex illis occident ] ut Iacobum. Act. 12.a.
marg.| {k} Et persequentur ut n on recepti ab eis, transirent ad gentes. Act. 13.g. Mt. 10.c. Cum vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam. Chrysostomus Verba divina quamvis rustica et incomposita, viva sunt. Io. 6.g. Verba viva habes. Omnia autem verba secularia quamvis composita et ingeniosa, mortua sunt, quoniam in venis non habent veritatem Dei. Prv. 10.b. Vena vite os iusti.
marg.| Et infra Quoties veritatem verborum gladio maligni verbi corrumpunt, occidunt Prophetas et Apostolos et sanguinem eorum verborum et veritatem effundunt, illi lapidant, qui blasphemant.
Numérotation du verset Lc. 11,50 
marg.| {l} Ut inquiratur sanguis omnium Prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi a generatione ista Chrysostomus Quid ergo aliorum peccata vindicat Deus in istis ? Si soli passi sunt talia, cum non soli peccassent, sicut multis servis peccantibus castigatur unus pro suo peccato et videtur pro omnibus flagellatus, quia pertulit solus, quod et aliis est promissum.
marg.| Chrysostomus Ut inquiratur quasi dicat: vos audistis de Cain et de ceteris malis factam vindictam et non estis per exempla eorum correcti, unde graviori pena feriemini et venient super vos exempla priorum, que non timuistis.
marg.| Tempore Abel iusti, Iudei non fuerunt, mali autem fuerunt.
marg.| Quantum ad hominem, multe sunt generationes, quantum ad Deum, due, bonorum una, altera malorum.
marg.| Bonis promisit Deus per singulas Generationes Christum venturum, prestitit autem novissimis sanctis, ita per singulas generationes comminatus est malis, reddidit autem generationi novissime. Numquam talis gratia ab initio mundi data est hominibus, qualis in Christo, aut talis interitus venit super impios, sicut super Iudeos. Sicut pii communicant meritis Christi, ita impii et maxime invidi demeritis diaboli. Diabolus autem pro omni peccato punitur, quod suggerendo suum fecit et invidi similiter, quibus bona displicent et mala placent.
marg.| Nota quia per hoc pronomen ista non fit demonstratio ad generationem Iudeorum, quia non omnes occisi sunt a Iudeis, sed Glossa determinat de generatione ista, id est malorum: Omnes enim mali una generatio sunt, sicut dicit Beda.
Numérotation du verset Lc. 11,51 
marg.| {a} {6. 206ra} A sanguine Abel usque ad sanguinem Zacharie Iste Zacharias filius fuit Ioiade sacerdotis et mortuo patre suo occisus est a Ioas rege Israel, quia corripiebat eum. 2Par. 2. 4.f.
marg.| {b} Qui periit id est occisus est.
marg.| {c} Inter altare holocaustorum.
marg.| {d} Et edem id est templum. Duo erant altaria in templo. Ex. 30.a. Unum incensi interius, aliud holocaustorum exterius. Ex. 40.c. Inter quod templum Zacharias occisus est. Sed cur iste specialiter nominatus est, quasi fuerit ultimus, cum tamen multi post ipsum occisi fuerint a generatione illa ante Christi nativitatem et Christo nato mox pueri occisi ? Ideo isti duo specialiter positi sunt, qui alter fuit laicus, alter sacerdos, ut per eos significentur duo genera martyrum, alii laici, alii divinis obsequiis mancipati.
marg.| {e} Ita dico vobis, requiretur ab hac generatione Repetit in maiorem confirmationem.
Numérotation du verset Lc. 11,moraliter 
marg.| Cain occidit Abel, id est possesse divitie luctum penitentie. Cain possessio, Abel luctus interpretatur. supra 6.d. Ve vobis divitibus etc. Lugere enim necesse est, vel hic, vel in futuro. Boni modo lugent, sed ridebunt in futuro sine fine. Io. 16.d. Plorabitis etc. E contrario mali modo rident cum mundo, sed lugebunt in futuro sine fine. Prv. 14.b. Extrema gaudii luctus occupat etc.
marg.| Item Ioas occidit Zachariam, id est abundantia temporalis Domini memoriam. Ioas enim interpretatur temporalis. Zacharias, memor Domini, vel memorans Dominum. Gn. 40.d. Succedentibus prosperis prepositus pincernarum oblitus est interpretis sui. Iob. 16.d. Terra, ne operias sanguinem meum.
Numérotation du verset Lc. 11,52 
marg.| {f} Ve vobis etc.  Hic arguit sapientes de malo suo exemplo, quo corrumpunt alios, qui etiam error sapientum facile trahitur in exemplum. Sapientes autem dupliciter peccabant et peccant adhuc. Primo quia pravis expositionibus, aut obscuris ianuam intelligentie claudunt auditoribus et ita nec ipsi intrant, nec alios sinunt intrare in regnum celorum, id est intelligentiam scripturarum. Unde Mt. 23.b. Ve vobis scribe et Pharisei hypocrite, qui clauditis regnum celorum ante homines etc. Secundo regnum celorum claudunt hominibus, si quos verbo edificant, exemplo scandalizant et ita nec ipsi intrant, nec alios intrare permittunt. Unde dicit.
marg.| {f} Ve vobis legisperitis, qui tulistis id est abstulistis.
marg.| {g} Clavem scientie id est humilitatem. Prv. 11.a. Ubi humilitas, ibi et sapientia. Io. 4.b. Puteus altus est et in quo haurias etc. Beda. Clavis humilitas Christi, quam qui habent, Scripturas intelligunt. Is. 22.f. Dabo clavem domus David super humerum eius. Hanc legisperiti, nec ipsi in lege, ac prophetis intelligunt, nec alios intelligere volunt, nec ab aliis intelligi volunt. Unde sequitur.
marg.| {h} Ipsi non introistis inte lligendo.
marg.| {i} Et eos, qui introibant, prohibuistis Chrysostomus: Non dicit ve, qui non aperitis, sed qui clauditis. Chrysostomus: Lex et Prophete Christi adventum manifeste predicabant, sed hanc ianuam intellectus pravis expositionibus claudebant. Chrysostomus: Clavicularii sunt sacerdotes. Et infra Claves scripturarum verbum scientie, quo aperitur ianua veritati. Nota Mt. 13. ponit octove, sup. ponuntur 6. quatuor, hic autem sex.
Numérotation du verset Lc. 11,53 
marg.| {k} Cum autem hec ad illos diceret, ceperunt Pharisei et legisperiti graviter insistere id est sustinere. Tales enim gravius ferunt correctiones. Eccl. 21.b. Qui odit correctionem, vestigium est peccatoris.
marg.| {l} Et os eius opprimere quia dixerat veritatem. Adhuc qui diceret veritatem aperte inveniret, qui os eius opprimeret. Multos enim habet adversarios veritas et paucos defensores. Is. 59.c. Facta est in oblivionem veritas et qui recessit a malo, prede patuit.
Numérotation du verset Lc. 11,54 
marg.| {m} De multis i nsidiantes ei et querentes capere aliquid ex ore eius, ut accusarent eum Mt. 22.b. Abeuntes Pharisei consilium inierunt, ut Iesum caperent in sermone, pre turbis iniicere in eum manus aperte non audebant etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lc. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=57&chapitre=57_11)

Notes :