Capitulum 6

Numérotation du verset Lc. 6,1 

Factum est autem in sabbato secundo primo
cum transiret per sata
vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes1 manibus.
1 confricantes Rusch Weber ] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 6,2 

Quidam autem Phariseorum dicebant illis:
Quid facitis quod non licet in sabbatis?
Numérotation du verset Lc. 6,3 

Et respondens Iesus ad eos dixit: Nec hoc legistisa que2
0 Cf. 1Rg. (1Sm.) 21, 6.
2 que Rusch ] quod Catena Weber
fecit David cum esuriret3 ipse et qui cum eo erant?
3 esuriret Rusch ] esurisset Li448@ Weber | cum esuriret ipse om. Li448
Numérotation du verset Lc. 6,4 

Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum eo4 erant quos non licebat5 manducare nisi tantum sacerdotibus?
4 eo Rusch ] ipso Li448@ Weber |
5 licebat Li448@ Rusch ] licet Weber |
Numérotation du verset Lc. 6,5 

Et dicebat illis: Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.
Numérotation du verset Lc. 6,6 

Factum est autem et in alio sabbato
ut intraret in synagogam et doceret. Et erat ibi homo et manus eius dextera erat6 arida.
6 erat Rusch Weber] om. Catena
Numérotation du verset Lc. 6,7 

Observabant autem scribe et Pharisei si in7 sabbato curaret ut invenirent unde accusarent8 illum.
7 in Li448 Rusch Weber] om. Li448@ |
8 unde accusarent Catena Rusch ] accusare Weber |
Numérotation du verset Lc. 6,8 

Ipse vero sciebat cogitationes eorum
ait9 homini qui habebat manum aridam: Surge et sta in medium10. Et surgens stetit.
9 ait Rusch ] et praem. Catena Weber |
10 medium Rusch Weber ] medio Catena |
Numérotation du verset Lc. 6,9 

Ait autem ad illos Iesus: Interrogo vos
si licet sabbato
bene facere
an male
animam salvam facere
an perdere?
Numérotation du verset Lc. 6,10 

Et circumspectis omnibus
dixit homini: Extende manum tuam.
Et extendit et restituta est manus eius.
Numérotation du verset Lc. 6,11 

Ipsi autem repleti sunt insipientia
et colloquebantur11 ad invicem quidnam facerent de12 Iesu.
11 colloquebantur Li448 Rusch Weber ] circumloquebantur Li448@ |
12 de CorS1 (al.) Catena Rusch ] om. CorS1 Cor3 (gr. non habet) ΩJ Weber |
Numérotation du verset Lc. 6,12 

Factum est autem in illis diebus exiit in montem orare
et erat pernoctans in oratione Dei.
Numérotation du verset Lc. 6,13 

Et cum dies factus esset vocavit discipulos suos
et elegit duodecim
ex ipsis quos et apostolos nominavit:
Numérotation du verset Lc. 6,14 

Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius,
Iacobum et Ioannem, Philippum et Bartholomeum,
Numérotation du verset Lc. 6,15 

Mattheum et Thomam,
Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes,
Numérotation du verset Lc. 6,16 

Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor.
Numérotation du verset Lc. 6,17 

Et descendens
cum illis de monte13 stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudea et Samaria14 et Hierusalem et Maritima15 et16 Tyri et Sidonis
13 de monte Rusch ] om. Li448@ Weber | de monte cum illis Li448 |
14 et Samaria Rusch] om. Catena Weber |
15 Maritima Catena Rusch ] Maritimae Weber |
16 et Catena Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Lc. 6,18 

qui venerant17 ut audirent
17 venerant Catena Rusch ] venerunt Weber
eum18 et sanarentur a languoribus19 suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis curabantur.
18 eum Li448 Rusch Weber ] illum Li448@ |
19 languoribus Rusch Weber ] lanoribus Li448@ , lan. Li448 |
Numérotation du verset Lc. 6,19 

Et omnis turba querebat20 eum tangere
20 querebat Catena Rusch ] querebant Weber
quia virtus de illo exibat21 et sanabat omnes.
21 exibat Catena Rusch ] exiebat Weber
Numérotation du verset Lc. 6,20 

Et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat:
Beati pauperes
quia vestrum est regnum Dei.
Numérotation du verset Lc. 6,21 

Beati qui nunc esuritis
quia saturabimini. Beati qui nunc fletis
quia ridebitis.
Numérotation du verset Lc. 6,22 

Beati eritis cum vos oderint homines
et cum separaverint vos
et exprobraverint
et eiecerint nomen vestrum
tamquam malum propter Filium hominis.
Numérotation du verset Lc. 6,23 

Gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa est22 in celo
22 est Catena Rusch ] om. Weber
secundum hec enim faciebant prophetis patres eorum.
Numérotation du verset Lc. 6,24 

Verumtamen
ve vobis divitibus
quia habetis consolationem vestram.
Numérotation du verset Lc. 6,25 

Ve vobis qui saturati estis
quia esurietis. Ve vobis qui nunc ridetis23, quia lugebitis et flebitis.
23 nunc ridetis Rusch ] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 6,26 

Ve cum benedixerint vobis24 omnes25 homines,
24 benedixerint vobis Rusch ] benedixerint Li448@ , vobis bened. Li448 , bene vobis dixerint Weber |
25 omnes CorS1 (al.)] om. CorS1 Cor3 (grec. non habet) ΩJ |
secundum hec faciebant pseudo prophetis26 patres eorum.
26 pseudo prohetis Rusch ] prophetis Weber
Numérotation du verset Lc. 6,27 

Sed vobis dico qui auditis:
Diligite inimicos vestros
benefacite his qui oderunt vos27.
27 oderunt vos Catena Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Lc. 6,28 

Benedicite
maledicentibus vobis, orate pro calumniantibus vos.
Numérotation du verset Lc. 6,29 

Et qui28 te percusserit29
28 Et qui Li448 Rusch ] et ei qui Li448@ , ei qui Weber |
29 percusserit Rusch ] percutit Li448@ Weber , percu. Li448 |
in maxillam unam30 prebe illi31 et alteram,
30 unam Rusch ] om. Li448@ Weber | maxillam unam] inv. Li448 |
31 illi Li448 Rusch ] om. Weber , ei Li448@ |
et ab eo qui aufert tibi vestimentum
etiam tunicam
noli prohibere.
Numérotation du verset Lc. 6,30 

Omni autem petenti te
tribue et qui aufert que tua sunt
ne repetas.
Numérotation du verset Lc. 6,31 

Et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter.
Numérotation du verset Lc. 6,32 

Et si diligitis eos32 qui
32 eos Rusch Weber ] illos Catena
vos diligunt que vobis est gratia? Nam et peccatores
diligentes se diligunt.
Numérotation du verset Lc. 6,33 

Et si benefeceritis33 his qui
33 benefeceritis Rusch Weber ] benefacitis Li448@ , benefaci. Li448
vos diligunt34
34 vos diligunt Rusch ] vobis benefaciunt Catena Weber
que vobis gratia est35? Siquidem et peccatores hoc faciunt.
35 gratia est Rusch ] inv. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 6,34 

Et si mutuum dederitis36 his a quibus speratis recipere
36 dederitis Rusch Weber ] dederis Catena
que gratia erit37 vobis? Nam et peccatores fenerantur peccatoribus38
37 erit Rusch ] est Catena Weber |
38 fenerantur peccatoribus Rusch ] inv. Catena Weber |
ut recipiant equalia.
Numérotation du verset Lc. 6,35 

Verumtamen diligite inimicos vestros
et benefacite et mutuum date nihil inde sperantes39
39 inde sperantes Catena Rusch ] desperantes Weber
et erit
merces vestra multa et eritis filii Altissimi
quia ipse benignus est super ingratos et malos.
Numérotation du verset Lc. 6,36 

Estote ergo misericordes sicut et40 Pater vester misericors est.
40 et Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 6,37 

Nolite iudicare
et non iudicabimini, nolite condemnare et non condemnabimini.
Dimittite
et dimittetur41.
41 dimittetur vobis Catena Rusch ] dimittemini Weber
Numérotation du verset Lc. 6,38 

Date
et dabitur vobis
mensuram bonam
et42 confertam
42 et Catena Rusch ] om. Weber
et coagitatam
et supereffluentem dabunt in sinum vestrum.
Eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis.
Numérotation du verset Lc. 6,39 

Dicebat autem illis et similitudinem:
Numquid potest cecus cecum ducere?
Nonne ambo in foveam
cadunt43?
43 cadunt Li448@ Rusch ] cadent Weber
Numérotation du verset Lc. 6,40 

Non est discipulus
super magistrum.
Perfectus autem omnis erit, si sit sicut44 magister eius.
44 si sit sicut Catena Rusch ] ut CorS1 ( G. hab. ) Cor3 (Glosa habet#), sicut Weber
Numérotation du verset Lc. 6,41 

Quid autem vides festucam in oculo fratris tui
trabem autem
que in oculo tuo est
non consideras?
Numérotation du verset Lc. 6,42 

Aut45 quomodo potes dicere fratri tuo:
45 Aut Li448 Rusch ] et Li448@ Weber
‘Frater, sine eiciam festucam de oculo tuo’ ipse in oculo tuo trabem non videns46? Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.
46 non videns CorS1 ( gr. ) Cor3 (Glossa !) ΩJ Rusch Weber ] vides CorS1 (al.)
Numérotation du verset Lc. 6,43 

Non est enim arbor bona
que facit fructus malos,
neque arbor mala
faciens fructum bonum.
Numérotation du verset Lc. 6,44 

Unaqueque enim arbor ex47
47 ex Rusch ] de Catena Weber
fructu suo cognoscitur.
Neque enim de spinis
colligunt ficus, neque de rubo
vindemiant uvam.
Numérotation du verset Lc. 6,45 

Bonus homo de bono thesauro48 cordis sui49
48 thesauro ΩJ² Rusch Weber ] + suo ΩJ* (rubr. cancel et exp.) |
49 cordis sui CorS1 Cor3 (Glossa habet utrobique CORDIS SUI ) ] om. CorS1 (al.) |
profert bonum
et malus homo de malo thesauro50
50 thesauro Rusch ] om. Weber
profert malum. Ex abundantia enim cordis
os loquitur.
Numérotation du verset Lc. 6,46 

Quid autem vocatis me Domine Domine et non facitis que dico?
Numérotation du verset Lc. 6,47 

Omnis qui venit ad me
et audit
sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis est.
Numérotation du verset Lc. 6,48 

Similis est homini
edificanti domum
qui fodit51 in altum
51 qui fodit Li448 Rusch Weber ] om. Li448@
et posuit fundamenta
in altum52 supra petram.
52 in altum Rusch ] om. Catena Weber
Inundatione autem facta
illisum est flumen
domui illi
et non potuit eam movere.
Fundata enim erat supra petram.
Numérotation du verset Lc. 6,49 

Qui autem audit53
53 audit Li448 Rusch ] audivit Li448@ Weber
et non fecit similis est homini
qui edificat54 domum suam supra55 terram
54 qui edificat Rusch ] aedificanti Li448@ Weber , edifi. Li448 |
55 supra Li448 Rusch Weber ] super Li448@ |
sine fundamento in quam illisus est fluvius et continuo concidit56
56 concidit Li448 Rusch Weber ] cecidit Li448@
et facta est ruina
domus illius magna.

Capitulum 6

Numérotation du verset Lc. 6,1 
marg.| Factum est autem in sabbato etc.  Supr a redarguit Dominus vanam superstitionem Scribarum et Phariseorum, qui contra Domini discipulos indignabantur, eo quod non ieiunarent frequenter, sicut ipsi et discipuli Ioannis, excusans discipulos duplici similitudine. Adhuc in principio huius capitis excusat Dominus discipulos suos super alia indignatione Phariseorum. Dividitur autem istud caput in sex partes.
marg.| In prima ponitur responsio Domini pro discipulis contra Phariseos indignantes super spicarum vellicatione et confricatione, que videbatur ipsis Phariseis Sabbati violatio.
marg.| In secunda parte ponitur manus aride sanatio facta in alio sabbato, propter quod et contra Dominum indignati sunt Pharisei, ibi Factum est autem et in alio sabbato In t ertia ponitur sermo Domini habitus post noctis orationem et duodecim Apostolorum electionem in monte ad discipulos et ad turbas, in quo pauperibus consolationem et e contra divitibus imprecatur eternam damnationem, ibi:   Factum est autem in illis diebus In q uarta ponitur exhortatio Domini ad discipulos suos, in qua invitat eos ad culmen perfectionis, ibi:   Sed vobis dico In q uinta ponitur hypocritarum redargutio, qui cum pleni sint peccatis gravioribus leviora in fratribus aspere reprehendunt, in quo ostenditur etiam, quod peccator peccatorem non valet iuste corrigere, ibi,   quod autem vides In s exta bonos auditores verbi assimilat, sibi Dominus, malos vero diabolo, ibi:   Omnis, qui venit ad me etc.   Dici t ergo.
marg.| {i} Factum est autem in sabbato secundo primo Hoc tribus modis exponitur. Primo sic: Factum est in sabbato secundo primo id est in sabbato secundo a primo, id est sequente precedens sabbatum. In precedenti enim sabbato intravit Synagogam, ubi sanavit demoniacum, supra 4.f. In sequenti ibat per sata, ubi Apostoli vellebant spicas. Secundo sic. Factum est in sabbato secundo primo id est in sabbato Evangelico legali prelato. Et dicitur sabbatum Evangelicum primum respectu legalis sabbati et dignitate et tempore. Dignitate, quia sabbatum Evangelicum est feriare a vitiis, legale vero sabbatum est feriare ab operibus servilibus. Tempore, quia prius fuit observatum ab antiquis patribus, quam legale fuerit institutum. Utroque modo Secundo primo sunt due dictiones.
marg.| Tertio sic Factum est in sabbato secundo primo id est in sabbato Evangelico, quod est secundum et primum.
marg.| Primum, quia ante legale sabbatum a patribus observatum. Secundum, quia post legale a Christianis, quasi noviter observatum et in Evangelio, quasi noviter institutum. Statutum enim erat et preceptum sabbatum Evangelicum, quod est cessare a vitiis, sed naturaliter tantum. Unde antiqui ductu naturalis rationis hoc {6. 163ra} observabant, postea vero statutum erat et preceptum die Salvatoris in Evangelio et ita Salvatoris sabbatum pectoris potest dici, primoprimum, inquantum est naturale et secundoprimum inquantum est Evangelicum et sic est una dictio composita ex obliquo et recto.
marg.| {a} Cum transiret per sata Domi nus, vellebant discipuli eius spicas. Hoc enim licitum erat secundum legem. Dt. 23.d. Si intraveris segetem amici tui, franges spicas et manu conteres, falce autem non metes. Hoc autem faciebant discipuli fame urgente, quia non habebant spacium manducandi propter hominum frequentiam. In quo facto duo notantur, scilicet quod Prelati et predicatores debent postponere corporalem refectionem propter populi eruditionem. Item quod post eruditionem populi non debent querere lauta cibaria, sed comedere gratanter, que inveniunt in domibus sacerdotum. Infra 10.a. Edentes et bibentes, que apud illos sunt.
marg.| {b} Et manducabant confricantes manibus ] $mystice
marg.| . Per Apostolos designantur Prelati Ecclesie ; et predicatores. Et hoc generale est ubique, quia electi, quia edocti, quia missi. Per agrum, sive per sata, significatur mundus, multis hominum generibus quasi multis granorum generibus seminatus. Unde Io. 4.e. Levate oculos vestros et videte regiones, quia iam albe sunt ad messem. Spice sunt homines: In spica enim sunt duo, scilicet granum et palea: Et in homine duo, scilicet corpus et anima. Per sata transeunt predicatores, quando transeunt per mundum predicantes et confessiones hominum audientes. Spicas vellunt, mentes hominum a terrenis separando. Ier. 15.d. Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Lev. 23.d. Feretis manipulos spicarum primitias messis vestre ad sacerdotem, qui elevabit fasciculum coram Domino. Item spicas confricant manibus, penitentiam imponendo, non solum verbo, sed etiam exemplo, ut per penitentiam, quasi per confricationem palea separetur a grano, id est vitium a virtute. Unde Beda. apud Mc. 2. et Mt. 12. Discipuli precedentes Dominum hoc egisse referuntur ; quia necesse est, ut doctoris sermo precedat et sic cor auditoris gratia superne iustificationis illustret. Deinde post confricationem manducant, id est Ecclesie incorporant in eorum conversione delectando. Hic enim est rectus ordo: Primum est avulsio a terrenis, secundum confricatio penitentie et tribulationis, tertium est incorporatio Ecclesie. Unde Act. 10.b. Macta et manduca. Spice virides non possunt fricari, nisi prius igne torreantur, nec homines agere penitentiam, nisi a peccatis separentur, antequam comminatione extremi iudicii, vel igne tribulationis exurantur. Lv. 2.d. Si obtuleris munus primitiarum frugum tuarum Domino de spicis adhuc virentibus, torrebis eas igne et confringes in modum farris et sic offeres primitias tuas Domino, fundens super eas oleum, quasi temperamentum comminationis. Item per sata significantur hominum corda: per spicas significantur virtutes. Unde Gn. 41.a. Septem spice pullulabant in culmo, uno, id est in Christo, in quo fuit et est omnium virtutum plenitudo plene et pulcherrime, alie quoque septem tenues et percusse uredine oriebantur de stipula, que priorum pulchritudinem devoraverunt, que sunt septem criminalia peccata, quibus virtutes destruuntur. Per sata vadunt predicatores, corda hominum diligenter considerando. Spicas vellunt, virtutes a terrena intentione separando. Confricant, omnia opera sua diiudicando, ut Iob. 9.d. Verebar omnia opera mea. Et Idc. 6.b. Gedeon excutit et purgat frumenta, ut fugiat Madian, id est diabolum. Manducant in bonis operibus delectando. Ps. 127. Labores manuum tuarum, quia manducabis etc. Item per sata significatur sacra Scriptura, que multis sententiis quasi multis seminibus est seminata. Spice sunt divina eloquia, palea historie et granum spiritualis intelligentie continentia. Et per hec sata vadunt predicatores in scripturis studendo, meditando, legendo. Unde Io. 5.f. Scrutamini scripturas, in quibus vos putatis vitam habere. Spicas vellunt, dum sententias potiores eligunt. Manibus confricant, dum opere et exemplo verum a falso, bonum a malo discernunt. Manducant, dum sententias veras memorie commendant. De istis spicis precipitur in lege, ut messores eas non colligant, sed pauperibus colligendas relinquant. Lv. 23.d. Postquam messueritis {6. 163rb} segetem terre vestre, non secabitis eam usque ad solum, nec remanentes spicas colligetis, sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Unde et Booz precepit messoribus suis, ut ex industria relinquerent spicas, quas Ruth colligere posset absque rubore. Et doctores Ecclesie multa inexposita reliquerunt, non verecundantes, si minores post eos possunt aliquid de suo ingenio exponendo invenire. Unde Moyses dicit Nm. 11.f. Quis tribuat, ut omnis populus prophetet ? Dn. 12.b. Pertransibunt plurimi et multiplex erit scientia. Non est pretereundum, quod sabbatis dicuntur discipuli ire per sata et vellere spicas: Mc. 2.d. Quia in quiete et pace studendum est in Scriptura. Eccl. 38.c. Sapientiam scribe in tempore vacuitatis et qui minoratur actu, sapientiam percipiet. Sequitur.
marg.| {c} Quidam autem Phariseorum dicebant illis, quid facitis, quod non licet in sabbatis secu ndum preceptum legis: Ex. 16. et 35. Super Marcum habetur, quod erat sabbatum et Neomenia simul, quia erant calende cuiusdam mensis. Quia autem dicitur sabbatis pluraliter, forte ad illud potest referri, quia erat duplex sabbatum, id est sabbatum et Neomenia. Per istos significantur illi, qui doctores et predicantes reprehendunt, quia in festis diebus student, cum tamen Ioannes in Dominica die viderit Apocalypsim suam, ut dicitur Apc. 1.c. Nota quod Mattheus et Marcus, dicunt, hec ipsi Domino fuisse obiecta. Sed a diversis et ipsi Domino et discipulis potuerunt obiici et cuicumque obiectum sit, ad ipsum maxime pertinet. Si enim transgrediuntur discipuli, videtur in eum culpa redundare, qui habet eos corrigere. Is. 11.a. Arguet in equitate pro mansuetis terre, id est respondebit pro discipulis. Unde sequitur.
marg.| {d} Et respondens Iesus ad eos dixit: Nec hoc etc.  Trip liciter excusat Dominus discipulos suos. Primo per famis necessitatem, ponens exemplum de David, qui erat inferior Apostolis. Secundo, per sacerdotis dispensationem, qui erat inferior Christo. Unde dicit: Quia Dominus est filius hominis etiam sabbati. Nota ergo, cum David fugeret a facie Saul, venit in Nobe civitatem et intravit domum Achimelech. sacerdotis et cum urgeretur fame, petiit ab eo panes propositionis, quos non licebat edere, nisi solis sacerdotibus, quos et dedit. Si ergo David excusatur propter famis necessitatem et sacerdotis dispensationem, quanto magis Apostoli debent esse excusati propter famis necessitatem et Christi dispensationem ?
marg.| Tertia excusatio est. Mt. 12.a. per misericordie preelectionem. Unde inducit illam auctoritatem Os. 6.c. Misericordiam volo et non sacrificium. Dicunt autem quidam, quod Achimelech dispensavit cum David, qui erat summus sacerdos: Necessitas enim sola non excusat fine dispensatione. Idem dicunt de Matathia, qui pugnavit in sabbatis. 1Mcc. 2.e. Unde Leo Papa. Ubi necessitas fuerit ad utilitatem Ecclesie, qui potestatem habet, ea dispenset. Sed
marg.| Beatus Bernardus.: distinguit tria. Quedam prime necessitatis, ut vota, que cuique necessaria facit propria in promittendo voluntas. Quedam secunde necessitatis, ut precepta, que necessaria facit precipientis auctoritas. Quedam tertie necessitatis, ut ea, que Dominus docuit in sermone suo in monte, que facit necessaria precepti dignitas.
marg.| In primis potest dispensare ille, qui preest ex causa, aliter non. Unde Bernardus. de Consideratione. Non sum tam rudis, ut ignorem vos dispensatores esse positos, sed in edificationem, non in destructionem. Ubi necessitas urget, excusabilis est dispensatio, ubi utilitas provocat dispensationem, laudabilis est dispensatio, utilitas dico communis, non propria, ubi nihil horum est, non est dispensatio, sed crudelis dissipatio. Dicitur ergo.
marg.| {e} Nec hoc legistis, quod fecit David, cum esuriret ipse et qui cum eo erant 1Rg. 21.b.
marg.| {f} Quomodo intravit in domum Dei id est Abiathar, vel Achimelech pro ipso, quia non legitur ipse David intrasse. Glossa dicit super Mt. duodecimo. Quod hoc factum est sub Achimelech. Mc. secundo, dicit, quod hoc factum est sub Abiathar. Chrysostomus solvit dicens, quod Binomius erat. Vel aliter, ambo tunc aderant presentes, Achimelech pater et Abiathar filius eius, sed Abiathar {6. 163va} maioris dignitatis erat sub David, quam fuisset Achimelech sub Saule, ideo Dominus facit mentionem de ipso.
marg.| {a} Et panes propositionis sumpsit id est qui proponebantur coram Domino singulis sabbatis, ut legitur Lv. 23.a. Et Ex. 15.c.
marg.| {b} Et manducavit et dedit eis, qui cum ipso erant, quos non licebat manducare, nisi tantum sacerdotibus secu ndum legem Lv. 24.b. Tamen lex nolebat aliquos perire. Beda. Si David et Achimelech probabili excusatione famis, legis mandatum transgredientes † non reprehenduntur, cur eandem in Apostolis non probatis famem, id est famis excusationem ? Fames enim probanda non est. Alia est Glossa hic dubitabilis. Ambr. Magna hospitalitatis gratia, proposito periculo mortis, non declinat hospitem animus sacerdotis. Ex hoc videtur, quod Achimelech sciebat David esse fugitivum, quod falsum est, quia David dixerat ei, quod Saul miserat eum. Respondeo, proposito, id est imminente, imminebat enim ei periculum mortis, licet ipse ignoraret: Unde et paulo post interfectus est et sacerdotes alii in Nobe a Saule.
marg.| {c} Et dicebat illis, quia Dominus est filius hominis etiam sabbati quas i non sunt arguendi, quia vellunt spicas in sabbato, quia auctoritate mea hoc faciunt, qui sum Dominus sabbati. Mt. 12.a. Sacerdotes Sabbatum violant. Io. 7.c. Si circumcisionem accipit homo etc. Mc. 2.d. Sabbatum propter hominem factum est. Chrysostomus Cur ergo punitur, qui ligna legit: Nm. 15.d. Quia si leges in principio essent contempte, vix essent postea custodite.
marg.| {d} Factum est autem etc.  Secu nda pars in qua agitur de curatione manus aride, quam curavit Dominus in Synagoga coram omnibus in alio sabbato, propter quod sacerdotes et Pharisei indignati sunt contra eum, sicut in precedenti sabbato indignati fuerant contra discipulos, qui spicas vellebant in sabbato. Dicit ergo. Factum est autem et in alio sabbato, ut intraret in Synagogam et doceret. Propter duo docet et curat Dominus in sabbato, scilicet propter insinuandum spirituale sabbatum et propter celebriorem populi conventum: Sicut hi, quibus venandi ars, ubi feras, aut volucres, aut pisces abundare didicerunt, ibi retia tendunt.
marg.| {e} Erat ibi homo et manus eius dextera erat arida, observabant autem Scribe et Pharisei, si in sabbato curaret, ut invenirent, unde accusarent eum Si c uraret, arguerent eum de sabbati transgressione ; si non curaret, accusarent eum de crudelitate, vel imbecillitate.
marg.| {f} Ipse vero sciebat cogitationes eorum ut D eus 1Rg. 16.b. Homo videt ea, que parent etc.
marg.| {g} Et ait homini, qui habebat manum aridam, surge et sta in medium ut o mnes videant infirmitatem et laudent Deum de beneficio sanitatis.
marg.| Δ Unde
marg.| {e} Et erat ibi homo ] $mystice
marg.| . Sicut dicit Beda., homo iste significat humanum genus, in fecunditate boni operis arefactum pro manu in primo parente ad pomum extensa, quam sanavit innocens manus in Cruce extensa. Per hoc etiam, quod homo habens manum aridam erat in Synagoga,
Numérotation du verset Lc. 6,mystice 
marg.| innuitur, quia quanto prudentiores, tanto aridiores, id est magis steriles a fructu boni operis: Et hec sententia redundat super capita sua. Unde Beda. Ubi donum maioris scientie, ibi transgressor maiori subiacet culpe. Homo iste, sicut dicit Hieronymus:, significat avaros, qui nolentes dare volunt accipere: Contra illud Ecclesiast. 4.d. Non sit manus tua ad accipiendum porrecta et ad dandum collecta. Notandum autem, quod quidam habent cor aridum, sine devotione, sine affectione, sine compassione, sine bona cogitatione: In quorum persona loquitur David, ubi dicit: Percussus sum sicut fenum et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum. Alii autem {6. 163vb} habent linguam aridam, quantum ad bonas locutiones, quia nec orant, nec predicant, nec confitentur, nec exhortantur alios ad bonum, nec Deum laudant in Ecclesia, cantabo cum aliis. Lam. 4.a. Adhesit lingua lactentis ad palatum eius in siti. Is. 41.d. Egeni et pauperes querunt aquas et non sunt, lingua eorum in siti aruit. Alii habent manum aridam, non sinistram, sed dexteram, quia ad mala opera facienda sunt potentes, bona autem facere nolunt. De quibus dicitur Za. 11.d. Brachium eius ariditate siccabitur et oculus eius dexter tenebrescens obscurabitur. Invidi habent cor aridum, detractores habent linguam aridam, avari habent manum aridam et hoc, vel quia nihil dant, vel quia parum dant, vel quia cum tristitia et litigio dant. Donum eorum, sine condimento est. Eccles. 20.b. Datus insipientis non erit utilis tibi, oculi enim illius septemplices sunt, exigua dabit et multa improperabit et apertio oris illius inflammatio est. Eccl. 18.c. Datum indisciplinati tabescere facit oculos. Et supra b. In omni dato ne des tristitiam mali verbi. Alii sunt toti aridi et in corde quantum ad bonas cogitationes et in lingua quantum ad bonas locutiones et in manu quantum ad bonas operationes: De quibus dicitur in Ps. 21. Aruit tamquam testa virtus mea. Testa tota arida est. Et alibi. Ps. 101. Et ossa mea sicut cremium aruerunt. Et alibi. Ps. 128. Fiant sicut fenum tectorum, quod priusquam evellatur per mortem, exaruit per invidiam in corde, per detractionem in lingua, per avaritiam in manu, de quo non implebit manum suam, qui metet, id est Christus in die iudicii. Tales sunt, sicut arbores arefacte in radice et in stipite et in ramis, quia fine succo, sine fructu, sine foliis sunt. Mc. 11.c. Cum mane transirent, Iesus, scilicet et discipuli eius, viderunt ficum aridam factam a radicibus. Arescit autem arbor propter quatuor.
marg.| Primo propter decorticationem: sic homo propter sui ostentationem. Ioel. 1.b. Gens ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis, posuit vineam meam in desertum, ficum meam decorticavit. Et postea sequitur: Vinea confusa est, ficus elanguit, malogranatum et palma et malum et omnia ligna agri aruerunt.
marg.| Secundo propter aque defectionem: sic homo propter doctrine defectum. Amos 4.a. Pars una civitatis completa est et pars, super quam non pluit, aruit.
marg.| Tertio propter radicis corrosionem: Sic homo, aliquando propter detractionem arescit a bono. Quod significatum est in Ione 4.c. per hederam virentem et vermem corrodentem: per hederam enim, que viret in hieme, significantur boni, qui gaudent in adversitate ; per vermem, significantur detractores, qui corrodunt radicem, id est pervertunt intentionem et sic arere faciunt hederam, quia bonos quandoque cessare faciunt a bono. Unde dicitur, ibi: Letatus est Ionas letitia magna super hedera et preparavit Dominus vermem in ascensu diluculi in crastinum et percussi hederam et exaruit.
marg.| Quarto propter evulsionem, aut frequentem transplantationem: Sic homo propter status sui frequentem mutationem. Iob. 14.b. Lignum habet spem, si precisum fuerit, rursus virescit. Sic multi semper putant, quod si mutarent statum suum, melius se haberent: Sed arbor antiqua post transplantationem, aut vix, aut numquam rursus virescet. Ab ista ariditate spirituali sanat Dominus per tria, que sunt in littera:
marg.| Primum est contemptus terrenorum et celestium appetitus, quod notatur, ubi dicit: Surge Nam qui surgit a terra. sursum se elevat. Eph. 5.d. Surge, qui dormis. Secundum est cessatio a peccatis, quod notatur, ibi   Sta in medium Is. 1.e. Quiescite agere perverse. Nahum 2.c. State, state et non est, qui revertatur. Tertium est bona operatio, quod notatur ibi   Extende manum tuam Dici t ergo.
marg.| {d} Factum est autem etc.
marg.| {h} Surge id est terrena contemne, celestia quere et a peccato quiesce.
marg.| marg.|Θ
prol.| {a} Et
marg.| {6. 164ra} Δ Unde et Dominus post resurrectionem suam stetit in medio discipulorum et ostendit eis vulnerum cicatrices.
marg.| {a} Et surgens stetit, ait autem ad illos Iesus, interrogo vos, si licet sabbato bene facere, an male Beda. Non est auctor mali Deus, sed quos non salvat, perdere dicitur. Unde exponit, quod dicitur.
marg.| {b} Animam salvam facere id est hominem curare. Nomine anime, sicut dicit Beda., totus homo significatur, ut Dt. 10.d. Iacob intravit in Egyptum cum septuaginta animabus.
marg.| {c} An perdere id est non curatum dimittere. Aliter exponitur solum de ipsa anima. Unde dicit Beda. Corpus curaturus de anime salvatione interrogat, quia illa miracula propter anime salutem faciebat et ipsa sanatio manus salutem anime significabat. Sensus est, sanaturus manum, ideo de salute anime fecit mentionem, ut ostendat, se non sanare corpora, nisi pro salute animarum, ut scilicet curati ad fidem convertantur et alii audientes et videntes miracula. Vel ideo, quia sanatio manus aride significat anime sanationem per illicitam excusationem a bonis gratuitis arefacte, que sanatio facta est per extensionem manuum Christi in Cruce. Querit ergo Dominus: Si licet animam salvam facere an perdere Glossa id est a perditione salvam non facere, gratiam, supple apponendo ? Sicut enim defectus gubernatoris evertit navem, ita gratie subtractio, id est non appositio.
marg.| {d} Et circumspectis omnibus quas i iratus illis obmutescentibus.
marg.| {e} Dixit homini, extende manum tuam et extendit et restituta est sani tati manus eius quia statim Dei Imperium sequitur miraculum.
marg.| {h} Ipsi autem repleti sunt insipientia id est invidia, que facit insipientes.
marg.| {i} Et colloquebantur adinvicem, quidnam facerent de Iesu id est quomodo eum perderent. Ambrosius. Quia solo livore permoti sunt non illis culpa fuit, vel hominem manum extendere, vel Iesum sanare, sed magna insipientia de nece eius tractare, cuius beneficiis plurimum indigebant.
marg.| marg.|Θ
marg.| {a} Et surgens stetit Velo x et perfecta obedientia non querit inducias faciendi penitentiam, Ecclesiastici 5.b.a « Non tardes converti ad Deum et ne differas de die in diem ».
a Sir. 5, 8.
marg.| {f} Extende manum tuam. Dt. 15.b. Non obdurabis cor tuum, neque manum contrahes, sed aperies eam pauperi.
marg.| {g} Et extendit et restituta est] sanitati. Ecce affectus eleemosyne, scilicet restitutio sanitatis, non tantum corporalis, sed magis spiritualis. Dn. 4.e. Redime peccata tua eleemosynis. Tb. 4.b. Eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat et non patietur animas ire in tenebras. Eccles. 29.c. Conclude eleemosynam in sinu pauperis et hec pro te exorabit ab omni malo. Verumtamen extenditur manus ad Deum propter puram orationem. Lam. 3.e. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum etc. 1Tim. 2.c. Volo viros orare in omni loco levantes puras manus, Ex. 17.c. Cumque levaret Moyses manus suas vincebat Israel. Item ad proximum etiam inimicum liberandum. Prv. 24.b. Erue eos, qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses. Mt. 5.g. Benefacite his, qui oderunt vos. Prv. 25.c. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum etc. Item extendi debet manus ad pauperes extraneos, non tantum vicinos. Dt. 15.b. Non obdurabis cor tuum, neque etc. Is. 11.a. Mitte panem tuum super transeuntes aquas, scilicet super pauperes peregrinos. Dare enim vicinis tantum, aliquando inanem gloriam habet infra 14.c. Cum facis prandium, aut cenam noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos, 2. Io. 1.b. Carissime, facis fideliter, quicquid operaris in fratres et hoc in peregrinos. Multi Prelatorum nesciunt extendere manum suam, quia nesciunt et nolunt dare beneficia, nisi consanguineis et nepotulis, vel servientibus suis. De Domino vero dicitur Prv. 31.c. Manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem.
marg.| {i} Et colloquebantur adinvicem, quidnam facerent de Iesu Sic multi offenduntur, quia alii benefaciunt. Tales de lumine Solis excecantur. Unde Amos 8.c. Occidet Sol in meridie et tenebrescere faciam terram in die luminis. Tales sunt, sicut bufones, qui odore vinearum moriuntur. Et similes {6. 164rb} Iude, qui odore unguenti mortuus est spiritualiter, unde Maria revixit: Io. 12.a.
marg.| {k} Factum est autem etc.  Tert ia pars ubi agitur de electione duodecim Apostolorum per recapitulationem. Ante enim predicta miracula electi fuerunt Apostoli et sermo factus est ad eos in monte, ut patet Mt. 5.a. Recapitulat ergo Lucas, ut aliquid addat. Alii namque electionem Apostolorum in supercilio montis asserunt factam, iste quasi de proprio addit de pernoctatione Domini in oratione. Oravit enim nocte, que precessit electionem Apostolorum, non tamquam potens, sibi prestare, quod orabat, sed instruit te, quia non nisi premissa oratione facienda est electio in Ecclesia. Omnis enim actio Christi, instructio est Christiani. Dicit ergo Lucas: Factum est autem in illis etc. Intellige, antequam hec fierent. Vel.
marg.| {l} In illis diebus quib us, scilicet predicabat et miracula faciebat.
marg.| {6.164rb} Glossa qui Deum, orando etc. Nota quod Dominus in monte orat, per hoc innuens, quod qui orando petit celestia, ille orat in monte, qui autem petit temporalia orat in infimis, sive valle. Et iuxta hoc nota quod in littera dictum est in oratione Dei, quia Deum orabat ; et que pertinent ad Deum petebat, non que ad seculum. Item per hoc, quod elegit discipulos in monte, indicat ab ipso loco, quod eminentiam vite debent habere, qui in Ecclesia eliguntur. Glossa Mons in quo etc. Altitudinem significat iustitie, id est eminentiam virtutum et bonorum operum: Ne in infimis remaneant, id est ne operentur infima, id est temporalia, sed alta, id est celestia. Item Glossa Apostolos preeminentius etc. Montes, id est Apostoli, pacem, id est verbum pacis, id est verbum Evangelii. Sic et Moyses, quasi turbe remanent in imo, soli Apostoli ascendunt supercilium montis, in quo monstratur altitudo intelligentie in eis et infirmitas capacitatis in turbis. Solus. Leguntur enim Iosue et Aaron ascendisse usque ad terminos montis, qui erant in latere, sed solus Moyses cacumen ascendit. 1
1 sententia inclusa Ed1703
marg.| {m} Exiit] a civitate, vel a turba.
marg.| {n} In montem orare et erat pernoctans in oratione Dei non seculi. Item non pro se quasi indigens, sed pro me quasi clemens. Ambrosius. Quid te pro tua salute oportet facere, quando Christus pro te pernoctat in oratione ? Prescribitur autem nobis forma orandi, quam debemus imitari. Primo, ut pro aliis oremus. Unde Iacob ultimo d. Orate pro invicem, ut salvemini. Secundo, ut tempore orationis a turba nos separemus. Mt. 26.d. Sedete hic, donec vadam illuc et orem. Tertio, ut pro eternis oremus, suppeditantes nobis mundum et carnem, hoc enim significat altitudo montis. Item fiducialiter sine hesitatione, hoc significat firmitas montis. Iac. primo a. Qui indiget sapientia, postulet eam a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat et dabitur ei: postulet autem in fide nihil hesitans etc. Item mons non colligit sordes, in quo notatur, quod munda debet esse mens orantis, aliter, non exauditur. Is. 1.d. Cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam, manus enim vestre sanguine plene sunt. Item nocte oravit, quia nox secretior, ideo orationi aptior. Ps. 118. Media nocte surgebam ad confitendum tibi etc. Et alibi. Ps. 41. In die mandavit Dominus misericordiam suam, id est opera misericordie et nocte canticum, id est orationem. Lam. 2.f. Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum effunde, sicut aquam cor tuum etc. Item de nocte infestat acrius princeps tenebrarum et ideo magis instandum est tunc orationi. Ps. 100. In matutino, officio scilicet interficiebam omnes peccatores terre. Item in nocte orandum, ut vitetur hypocrisis. Mt. 6.a. Cum oraveris, intra in cubiculum tuum et clauso ostio ora patrem tuum in abscondito etc. Item in nocte oravit, quia in nocte adversitatis recurrendum est ad suffragium orationis. Infra 11.b. Quis vestrum habebit amicum et non ibit ad illum media nocte, adversitatis, scilicet Is. 21.b. Anima mea desideravit te in nocte. Sequitur.
marg.| {6. 164va}{a} Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos non se ingerunt: Hbr. 5.a. Nec quisquam sumit sibi honorem etc.
marg.| {b} Et elegit duodecim ex ipsis Iste numerus sacratus est in Evangelio propter numerum Apostolorum, sicut denarius sacratus est in lege propter decalogum. Dicitur autem sacratus propter significationem duorum numerorum ex quibus surgit, scilicet ternarii et quaternarii. In hoc ergo numero electi sunt, ut per hoc
Numérotation du verset Lc. 6,mystice 
marg.| significaretur, quod fidem sancte Trinitatis per quatuor mundi climata essent delaturi, vel ut fide Trinitatis insigniti, quatuor mundi partes illuminarent. Hi enim sunt duodecim hore diei totum mundum illuminantes: Io. 11.b. Item hi sunt duodecim Patriarche, id est principium spiritualis generationis: Gn. 29. et 30. Item hi sunt duodecim principes tribuum: Nm. 2. precepta salutaria promulgantes. Item hi sunt duodecim fontes in Elim: Ex. 15.d. doctrina salutari mundum irrigantes. Item hi sunt duodecim lapides pretiosi in veste sacerdotali: Ex. 28.c. vite sanctitate splendentes. Item hi sunt duodecim panes propositionis: Lv. 24.a. pane verbi Dei Ecclesia nutrientes. Item hi sunt duodecim exploratores terre promissionis: Nm. 13.a. viam vite aliis ostendentes. Item hi sunt duodecim lapides altaris: Ex. 24.a. fidem dominice Passionis predicantes. Item hi sunt duodecim vituli, quos Moyses immolavit Domino: Ex. 24.b. seipsos Domino sacrificantes. Item hi sunt duodecim lapides elevati in Iordane, Iosue 4.a. duodecim articulos fidei predicantes. Item hi sunt duodecim boves sub mari eneo. 3Rg. 7.d. baptismi gratiam nuntiantes. Item hi sunt duodecim leones in throno Salomonis. 3Rg. 10.c. adversariis fidei viriliter resistentes. Item hi sunt duodecim porte civitatis prophetie: Ez. 48.d. potestate clavium regnum celorum nobis aperientes. Item hi sunt duodecim fundamenta civitatis superne: Apc. 21.f. Ecclesiam precibus et meritis suis et doctrina sustentantes. Item hi sunt duodecim stelle in corona sponse: Apc. 12.a. morum honestate Ecclesiam ordinantes. Hos ergo elegit Dominus.
marg.| {c} Quos et Apostolos nominavit scil icet missos. Rm. 10.c. Quomodo predicabunt, nisi mittantur. 1Mcc. 4.e. Elegit Iudas Sacerdotes, sine macula habentes voluntatem in lege Dei et mundaverunt in sancta.
marg.| {d} Simonem supp le vocavit. Simon obediens.
marg.| {e} Quem cognominavit Petrum ad d ifferentiam Simonis Chananei. Petrus cognoscens, quia ex obedientia cognitio. Ps. 118. A mandatis tuis intellexi. Glossa Bede. Cognominavit, non modo primum, sed longe prius, cum ab Andrea adducto dicitur: Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus: Io. 1.f. etc. Nota quod hec Glossa videtur contraria textui: Mc. 3.c. Ibi enim habetur plane in littera: Et imposuit Simoni nomen Petrus, in electione, quando elegit eum Apostolum, cum aliis: Hic habetur in Glossa quod non primo cognominatus est Petrus, sed cum adductus est ab Andrea dicente: Vidimus Messiam. Sed quia melius est littere adherere et Glossam exponere, quam e converso, sequamur litteram, dicentes, quia in electione primo cognominatus est Petrus et exponamus Glossam que dicit, non modo primum cognominis etc. id est non modo primo facta est mentio huius cognominis, sed quando adductus est ab Andrea, quando dictum est ei a Domino: Tu vocaberis Cephas, id est Petrus: Tunc enim facta est mentio huius cognominationis, non impositio, sed tantum impositionis predictio. Mc. 3.c. imposuit: Mt. 16.c. confirmavit. Cum necesse haberet, quasi dicat: propter mysterium, quod non hoc nomine antea vocaretur: Ecce finis glosse concordat veritati littere Marci. Et nota quod commutatum est nomen, ut ex ipsa commutatione sacramentum Petre, id est firmitas innueretur, ut per hoc intelligeretur, quia de obediente fieret firmus. Sequitur.
marg.| {f} Et Andream fratrem eius scil icet vocavit. Nota quod numerus Apostolorum ponitur combinando, super hoc tamen non habetur causa ab expositoribus assignata. Andreas virilis, vel respondens pabulo, fortitudo enim soror est obedientie. Prv. 21.d. Vir obediens loquetur victorias.
marg.| {g} Iacobum supp lantator, paupertas, scilicet.
marg.| {h} Et Ioannem grat ia, caritas scilicet.
marg.| {6. 164vb}{i} Philippum os l audis, id est affabilitas: Eccles. 4.a.
marg.| {k} Et Bartholomeum susp endens aquas, id est continentia.
marg.| {l} Mattheum assu mptus, vel additus, id est socialitas.
marg.| {m} Et Thomam abys sus, id est humilitas. Glossa B. Mattheus compari suo Thome in ordine humilitatis causa sese supponit, cum a ceteris Evangelistis sit prelatus, scilicet Mc. 3.c. Lc. hic. Comparem intellige ratione combinationis. Et est summa, quod Marcus et Lc. considerantes excellentiam Mt., quia fuit Apostolus et Evangelista, preponunt eum Thome et ipse Mattheus humilitatis causa se postponit ei.
marg.| {n} Iacobum luct ator, id est patientia.
marg.| {o} Alphei doce ns, vel fugitivus.
marg.| {p} Et Simonem pone ns tristitiam, scilicet spes, qui vocatur Zelotes
marg.| {q} Iudam Iacobi per quem confessio laudis, qui etiam dicitur Corculus, Lebeus, Thadeus.
marg.| {r} Et Iudam Scarioth per quem confessio peccati.
marg.| {s} Scarioth memo ria mortis.
marg.| {t} Qui fuit proditor Argu mentum, quod propter occultum peccatum, quod scit Prelatus, ut Deus, non debet aliquem repellere de beneficio.
Numérotation du verset Lc. 6,moraliter 
marg.| {a} Et cum dies etc.   In h oc loco datur forma electionis faciende. Omnia enim, que sunt necessaria ad electionem canonicam celebrandam hic determinantur. Primum est, quod debet esse circumspecta, ut melior et utilior Ecclesie eligatur, quod notatur, ibi: In illis diebus exiit in montem unde potest longe lateque circumspici. Dt. 3.c. Ascende cacumen Phage et oculos tuos circumfer ad Occidentem et ad Aquilonem et Austrum et Orientem. Sed multi hodie in electione non in monte sanctitatis, sed in valle vilitatis existentes, tantum se, vel cognatos, aut familiares suos respiciunt et illos nominant, cum tamen dicatur Ex. 25.b. quod Cherubim se respiciebant mutuo versis vultibus in propitiatorium, id est in Christum. Iob. 39.a. dicitur de onagro: Circumspicit montes, id est viros sanctitate sublimes et virentia queque perquirit, ut scilicet de bonis melior eligatur. Hoc enim, dicit nomen electionis: Eligere enim est extra alios aliquem legere, sicut dicit DAMASCENUS. Unde Ct. 5.c. dicitur ad sponsam: Qualis est dilectus tuus ex dilecto o pulcherrima mulierum, qualis est dilectus tuus, quia sic adiurasti nos ? Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus. Sed hodie non de bonis melior, sed de malis peior eligitur frequenter. In quo eligentes similes sunt demonibus, qui peiorem diabolum sibi caput constituerunt. Et Idc. 9.b. dixerunt omnia ligna silvarum ad rhamnum, veni et impera super nos. E contrario dicitur Moysi. Ex. 18.d. Provide tibi de omni plebe viros sapientes et timentes Deum, in quibus sit veritas et qui oderint avaritiam et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos, id est Archiepiscopos et episcopos et Archidiaconos et Decanos. Item debet esse libera, non coacta, vel conducta prece, vel minis, vel pretio, vel timore, quod notatur, cum dicitur: Exiit in montem etc. ubi est libertas aeris et spatii, ubi nihil impedit visum, aut gressum. 1Rg. 11.d. Perrexit omnis populus in Galgala, quod interpretatur collis preputiorum, vel revelatio et fecerunt ibi regem Saul coram Domino. Item oratio debet premitti ad Deum, quod notatur, ibi: Et erat pernoctans in oratione Dei, non in collisione, vel in colligatione mutua. Ideo autem oratio debet precedere electionem, quia solus Deus videt corda hominum et scit, quis sit idoneus. Contingit enim sepe, quod ille qui austerus, vel fatuus appareret exterius in facie, benignus et sapiens sit interius in corde. Unde dicitur Eccles. 13.d. Vestigium boni cordis et faciem bonam difficile invenies et cum labore. Unde et Samuel volenti inungere primum filium Isai, eo quod magnus et elegans esset, dixit Dominus, ne respicias vultum eius, nec altitudinem stature eius, quoniam abieci eum, nec iuxta hominum intuitum ego iudico: Homo enim videt ea, que parent, Dominus autem intuetur cor. 1Rg. 16.b. Et Eccl. 11.a. dicitur. Non laudes virum in specie sua, nec spernas homines in visu suo. Ideo semper orandus est Dominus ante electionem, ut ostendat, quis sit idoneus. Unde Act. 1.d. cum Apostoli vellent unum Apostolum loco Iude orantes dixerunt:
marg.| {6. 165ra} Δ Domine, qui nosti corda omnium, ostende nobis, quem elegeris ex his. Sed hodie frequentius premittitur fraudulenta collisio, quam devota oratio et ideo plures per collisionem in fraudem eliguntur, qualicumque electione quam per orationem. Unde dicit Dominus Os. 8.a. Ipsi regnaverunt et non ex me, principes extiterunt et non cognovi. Ideo debet fieri in die, non in nocte, quia qui male, agit odit lucem. Io. 3.c. Quod notatur ibi Et cum dies factus esset Et n on quolibet die, sed die assignato, quod notatur per hoc, quod dicit singulariter.   Et cum dies factus esset Toto tempore ante debet Ecclesia esse in oratione Dei, sicut hic dicitur.   Erat pernoctans in oratione Dei Item die assignato debent venire Canonici ad electionem pure propter Deum, quod notatur ibi.   Vocavit Dominus discipulos suos Sed certe hodie multos vocat propria ambitio, multos carnalis affectio, multos pecunia, multos invidia. Unde potest dici illud: Mt. 24.c. Ubicumque fuerit corpus episcopi mortui, illuc congregabuntur et Aquile, id est Canonici, ut sibi, vel suis rapiant dignitatem. Is. 34.c. Occurrent demonia onocentauris et pilosus clamabit ad alterum, illic congregati sunt milvi alter ad alterum. Demonium interpretatur scientia. Et tunc currunt scioli, qui propter suam scientiam ambiunt, promoveri. Sed scientia minimum est inter illa tria, que faciunt hominem idoneum eligi, scilicet vita, zelus, scientia. Sed heu hodie de his tribus nulla fit mentio, sive inquisitio, sed magis si est nobilis genere, si bonus manducator, si strenuus bellator et huiusmodi, qui significantur per onocentauros. Per pilosos significantur papelardi, qui simulant sanctitatem et per hoc volunt promoveri: Per milvos, qui mures et extalia animalium rapiunt, significantur advocati et pueri, qui etiam illuc conveniunt ad litigandum, alter contra alterum: Unde Is. tertio a. Unusquisque ad proximum suum tumultuabitur, puer contra senem, ignobilis contra nobilem, apprehendet enim vir fratrem suum etc. Item debet eligi de Canonicis Ecclesie si est ibi idoneus, quod notatur ibi.   Et elegit duodecim ex ipsis, quos et Apostolos nominavit Unde Act. 1.d. Oportet ex his viris, qui nobiscum sunt congregati, testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis. Os. 2.c. Dabo ei vinitores eius ex eodem loco. Dt. 17.c. constitues regem eum, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Item formice formicam eligunt sibi ducem et apis apem et grues gruem. Item qui eligitur debet esse de discipulis Domini. Unde dicitur. Vocavit discipulos suos et elegit ex ipsis. Quinque vero faciunt discipulum Domini.
marg.| Primum humilitas. Mt. 11.a. Discite a me etc.
marg.| Secundum caritas Io. 13.d. in hoc scient omnes, quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis adinvicem.
marg.| Tertium adiectio carnalis affectionis ad parentes suos, Infra 14.f. Si quis venerit ad me et non oderit patrem suum et matrem etc.
marg.| Quartum est promptitudo exponendi se morti pro fratribus. Infra 14.f. Qui non baiulat crucem suam et venit post me, non potest meus esse discipulus.
marg.| Quintum est abrenuntiatio omnis cupiditatis, Infra 14.g. Qui non renuntiat omnibus, que possidet, non potest meus esse discipulus. Item debet esse Apostolus, id est missus ad ministrandum, non ad dominandum. Mt. 10.b. Ecce ego mitto vos etc. 1Cor. 4.a. Sic nos existimet etc. Mt. 20.d. Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. Sequitur.
marg.| {a} Et descendens cum illis de monte etc.  Elec turus Apostolos ascendit in montem, docturus turbas descendit in campum. In quo
Numérotation du verset Lc. 6,mystice 
marg.| innuitur infirmitas capacitatis turbarum, que sublimia intelligere non sufficiunt. Ostendit ergo in hoc Dominus, quod perfectioribus sunt altiora dicenda, minoribus leviora. Unde 1Cor. 2.a. Non iudicavi me scire inter vos nisi Christum Iesum et hunc crucifixum. Sapientiam autem loquimur inter perfectos. Hbr. 5.d. Omnis, qui lactis est particeps, expers est sermonis iustitie: parvulus enim est, perfectorum autem est solidus cibus. Unde raro legitur, turba Dominum in montem sequi, vel quod Dominus aliquos infirmos in monte sanaverit, sed post sanationem quandoque leguntur secuti Dominum in montem. Sic et nos extinctis motibus illicitis, luce scientie illustrati, culmen virtutum possumus {6. 165rb} attingere. Instruit etiam hic Dominus Prelatos et predicatores, ut aliquando ascendant in montem contemplationis oraturi et sibi et Deo vacaturi. Aliquando descendant in campum turbis predicaturi. Unde Io. 1.g. Videbitis celum apertum et Angelos Dei ascendentes et descendentes super filium hominis. Gregorius. Predicatores prius in contemplatione hauriunt, quod postmodum aliis in predicatione effundunt. Item discipuli promoti cum Domino descenderunt in campum et ibi steterunt cum turba, sic promoti in dignitatibus debent descendisse ad turbas per compassionem et humilitatem et stare cum illis per bone vite conformitatem. Ecclesiastic. 32.a. Rectorem te posuerunt, noli extolli, esto in illis quasi unus ex ipsis. SENECA. Omnia sint intus dissimilia, frons populo conveniat. Ps. 103. Ascendunt montes et descendunt campi, in locum etc. Ecclesiastici 3.c.b Quanto magnus es, humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam. Ad talem Prelatum libenter veniunt subditi et libenter audiunt et libenter confitentur ei. Quod significantur per hoc quod subditur. Et turba discipulorum et multitudo plebis etc. Ioannis 10.a.c Bonus pastor cum proprias oves emiserit, ante eas vadit et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius. Item notandum est, quod dicitur.
b Qo. 3.
c Io. 10, 4.
marg.| {c} Stetit in loco campestri qui est locus communis, sic Prelatus in loco communi debet stare, ut possit ab omnibus, qui eo indigent facile inveniri. Ct. 2.a. Ego flos campi. Dt. 16.d. Iudices et magistros constitues in omnibus portis tuis, ut iudicent populum iusto iudicio. Dicit ergo:
marg.| {d} Et descendens de monte quo ascenderat oraturus et Apostolos electurus.
marg.| {b} Cum illis quos scilicet vocaverat. Et sciendum, quod Dominus dicitur ascendisse in montem, ut doceret. Mt. 4.a. Item ut se transfiguraret. Mt. 17.a. Item ut oraret. Mt. 26.d. Item dicitur ascendisse desertum, ut diabolum superaret. Mt. 4.b. Item dicitur ascendisse asinam, ut humilis appareret. Mt. 21.a. Item dicitur ascendisse Crucem, ut omnes ad se trahendo exaltaret. Io. 12.e. Item dicitur ascendisse in celum, ut nobis locum prepararet. Io. 14.a.
marg.| {c} Stetit in loco campestri Chrysostomus Nemo potest in valle stare et de monte loqui, sed aut ubi stas, inde loquere, aut unde loqueris, ibi sta. Et ita primo debet populus se considerare qualis sit, postea qualem habeat sacerdotem. Nunc autem seipsum non videns, semper iudicat de moribus sacerdotum.
marg.| {d} Et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis stet it, supple, cum eo, vel sedit circa eum, sicut solet fieri ad sermones.
marg.| {e} Ab omni Iudea et Samaria et Hierusalem et maritima et Tyri et Sidonis supp le a partibus. Cave, ne intelligas maritimam illam, que est iuxta mare Galilee, sive stagnum Genesareth et ab eo sic dicitur, sed de remota maritima intelligendum est, que est iuxta Tyrrhenum mare, in quo sunt Tyrus et Sidon. Glossa Bede. Non a proximo mari Galilee, quia hoc non miraculi loco poneretur, quasi hoc non esset miraculosum, si de parva maritima confluerent ad Dominum. Et nota, quia miraculum proprie dicitur, quod preter nature cursum evenit. Interdum tamen miraculum dicitur quodlibet insuetum, vel inusitatum, licet preter naturam non eveniat et hoc modo accipitur hic. Sed a mari magno cognominatur, in quo etiam Tyrus et Sidon comprehendi poterant. Sed quia civitates sunt gentium, consulte nominatim ponuntur, ut quanta sit virtus Christi intimetur, que etiam exteras civitates excitat. Quasi responsio est ad hoc, quod posset obiici. Posset enim dici, cum in maritima misceantur Tyrus et Sydon, quare postquam dixerat, a maritima, addit Tyri et Sidonis ? Et hec est ratio, que subiungitur in Glossa quod ille civitates ideo suis nominibus exprimuntur, quia sunt civitates gentium et ex hoc ipso evidentius apparet virtus Christi, que remotissimas civitates alienigenarum excitat. Ad hos non ivit Dominus, sed ipsi venerunt ad Dominum, ut magis confunderentur Iudei.
marg.| {6. 165va}{a} Qui venerant, ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis Sicu t dicit Rabanus quidam sequebantur Dominum ad informationem, ut discipuli, quidam ad curationem, ut infirmi, quidam ad observationem, ut invidi, quidam ad refectionem, ut famelici, quidam ad videndum nova, ut curiosi. De Iudea et Hierusalem veniunt discipuli confitentes, de Samaria veniunt Pharisei invidentes et observantes, de maritima veniunt infirmi salutem querentes, de Tyro famelici esurientes, de Sidone curiosi nova venantes.
marg.| {b} Ut audirent eum Chrysostomus Si iustitiam facere non vis, ut quid predicatorem iustitie audis ? Quare magistrum vocas, cuius non vis esse discipulus ?
marg.| {c} Et sanarentur Bene dicit, quia ex auditu verbi Dei datur sanitas. Ps. 106. Misit verbum suum et sanavit eos. Sap. 16. Non herba, neque malagma etc.
marg.| {d} A languoribus suis corp oralibus et spiritualibus.
marg.| {e} Et qui vexabantur a spiritibus immundis ab e ffectu, curabantur.
marg.| {f} Et omnis turba querebat eum tangere, quia virtus cura tionis.
marg.| {g} De illo exibat tamq uam de fonte rivulus et sanabat omnes.
Numérotation du verset Lc. 6,mystice 
marg.| . Sicut dicit Beda., tangit Christum, qui fideliter credit in eum. Heretici autem comprimunt eum. Unde dixisse legitur turbe comprimenti se. Quis me tetigit ? De cuiusmodi tactu, id est tactu infidelitatis dictum est Magdalene. Io. 20.d. Noli me tangere etc. quasi dicat: ei Dominus. Nondum enim perfecte de me credis. Item Ex. 19.b. Bestia, que tetigerit montem, lapidabitur. Item Beda. Tangitur a Christo, qui confirmatur ab illo. Qui sic tangit et tangitur, spiritus ipsius virtute sanatur. Sequitur:
marg.| {h} Et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat. Beati etc.  Omni bus loqui volebat: tamen specialiter in discipulos oculos levat, ut attentius audiant et altius intelligant et elevatio etiam oculorum significat, quoniam erat de celestibus locuturus, sicut oris apertio. Mt. 5.a. significat, quoniam erat profunda, tamen aperte docturus. Utrum autem fuerit idem sermo, qui narratur hic et qui narratur Mt. 5.a. dubitatio est. Quidam dicunt quod fuerunt duo. Unus solis discipulis in montis cacumine sedendo factus, quem narrat Mattheus. Alius postea in campo, sive planitie montis ad omnes et hunc fecit stando, quem narrat Lucas. Alii dicunt quod tantum unus fuit sermo. Turbis enim irruentibus ascendit Dominus in supercilium montis, ubi vocatis ad se discipulis elegit ex eis duodecim, quos Apostolos nominavit. Deinde descendit cum illis in quandam planiciem eiusdem montis et stetit ibi, donec turbe congregate essent, quibus congregatis sedit et accesserunt ad eum propinquius discipuli et tunc fecit sermonem suum discipulis et turbis pariter, quem narrant Mattheus et Lc. diverso ordine, sed eadem rei veritate. Nota etiam, quod Mattheus plenarie ponens sermonem habitum ad discipulos, secundum aliam opinionem, ponit octo beatitudines. Lc. ponens sermonem habitum ad turbas, ponit tantum quatuor, quibus in Glossa eleganter adaptantur quatuor cardinales virtutes. In his etiam quatuor, quas ponit Lucas, intelliguntur ille quatuor, quas tacet. Dicit ergo.
marg.| {i} Beati pauperes rebu s et spiritu. Rebus per omnimodam abdicationem, ut Apostoli, vel ad minus per omnimodam subiectionem, ut Patriarche. Spiritu per voluntatis proprie abiectionem et sensus singularis depositionem. Tales sunt beati, quia eis ad votum succedit, quod amant, id est ipsa paupertas voluntaria, quam secure et quiete possident quantum et quamdiu volunt. Unde dicit Senec. Paupertas est bonum sine calumnia. Item beati sunt, qui iam habent in se stolam corporis glorificati. Sunt enim impassibiles tam ad verba quam ad verbera per omnimodam sui abiectionem. Hec est vera paupertas, que nihil habet, neque cor, neque corpus, neque res, de quarum amissione doleat. Gregorius. Qui nihil habet in mundo, quod diligat, nihil est in mundo, quod pertimescat et ideo nihil est ei molestum. Tales sunt vere monachi in claustro Domini. Unde quia regnum Dei claustrum Domini est, recte dicit. Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei, sicut monachorum est claustrum. {6. 165vb} Item sunt agiles per obedientie promptitudinem. De qua dicit Augustinus Verus obediens mandatum non procrastinat etc. Item sunt subtiles per dignitatum et honorum abrenuntiationem. Item sunt lucidi per mundane cure depositionem, que nigrum facit. His ergo et talibus dicitur. Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei Et merito, quia regnum mundi contempserunt. Item ipso iure paupertatis. Omnis enim domus Dei ubicumque sit, pauperum est et omnia bona eius. Item quia regnum Dei et etiam ipsum Deum possidet pietas, que est mater pauperum, quod inde apparet quia ipsum vendidit pro redemptione captivorum, ipsum spoliavit pro indutione nudorum, ipsum assavit in Cruce pro refectione egenorum. Item titulo emptionis, pretio iam soluto. Mt. 19.d. Omnis, qui reliquerit etc. Quia igitur talium est regnum Dei, oportet, ut qui vult habere, emat ab illis: Infra 16.c. Facite vobis amicos de mammona iniquitatis. Nota, sicut innuitur in Glossa temperantia congruit paupertati. Consistit enim in coercendis illecebris, quia cum se et sua abdicat, pravas delectationes in se refrenat, que et facit cordis munditiam. Unde in hac beatitudine intelligitur illa sexta beatitudo, quam ponit Mattheus: Beati mundo corde. Sequitur.
marg.| {k} Beati, qui nunc id est ad modicum, esuritis.
marg.| {m} Quia saturabimini in e ternum.
marg.| {l} Esuritis ad litteram, id est fame et siti carnis lasciviam castigatis in via.
marg.| {m} Quia saturabimini pane vite et intellectus in patria, unde Ps. 16. Satiabor, cum apparuerit gloria tua, infra 14.a. Beatus, qui manducabit panem in regno Dei. Is. 55.d. Omnes sitientes etc. Io. 7.f. Qui sitit etc. Chrysostomus Non omnes vocat ad potum, sed sitientes. Item Beati qui nunc esuritis iustitiam, dicit Glossa id est vite rectitudinem. Quia saturabimini id est implebitur desiderium vestrum. Unde Ps. 126. Beatus vir, qui implevit desiderium suum ex ipsis, que desiderat, scilicet bonis celi. Non solum vite proprie rectitudinem esurire debemus, secundum omnium et maxime peccatorum. Nam Dominus cum vidit ficum sterilem, statim esurit. Mt. 21.b. Sic nos cum videmus peccatorem, debemus esurire eius salutem. Et beatus talis stomachus, qui sic esurit, quia Dominus dat escam esurientibus. Hac fame mortui sunt omnes amici Dei. Hac etiam fame Balaam mori volebat, qui dixit Nm. 22.b. Moriatur anima mea morte iustorum. Siquidem pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. Hanc famem habent omnes viri predicatores, sicut scriptum est. Famem patientur ut canes et circuibunt civitatem. Numquid nunc hanc famem habebat rex opulentissimus, qui dicebat. Defectio tenuit me pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam. Est autem tota esuries humani cordis de duobus. Intellectus siquidem esurit veritatem et affectus esurit bonitatem, quibus uterque replebitur in futuro. Unde Is. 65.c. Servi mei comedent et vos esurietis. In hac beatitudine intelligitur quinta beatitudo, quam ponit Mt. 5.a. scilicet. Beati misericordes, Glossa Qui enim compatiuntur aliis et miserentur et tribuunt sua non querentes aliena: Ecce iustitia, que congruit esurientibus eam, que etiam facit misericordem. Ambrosius. Qui esurit, esurienti compatitur, compatiendo largitur, largiendo fit iustus, equalem se inferioribus prestat, dolum excludit, veritatem requirit. In hac Glossa satis patet, qualiter se continent ad invicem iustitia et misericordia. Sequitur.
marg.| {n} Beati, qui nunc fletis de p resenti miseria.
marg.| {o} Quia ridebitis de d ilatatione bonorum. Io. 16.c. Tristitia vestra etc. Is. 60.a. Tunc videbis et afflues et mirabitur et dilatabitur cor tuum. Ista tria dona sunt contra tria vitia. Paupertas contra avaritiam, esuries contra luxuriam, luctus contra superbiam. Et nota ordinem: Pauperes esuriunt, esurientes flent. Nota ergo, quod domum luctus est quasi probatica piscina, in qua lavantur hostie, antequam domino offerantur. Quinque porticus habens, quia quinque sunt genera lacrimarum. Prime sunt pro incolatu huius miserie et he potant sitientem animam. Secunde sunt pro {6. 166ra} errore proprie culpe et he lavant immundum. Tertie sunt pre horrore gehenne, he humectant aridam. Quarte sunt pro desiderio patrie, he rigant iam fecundam. Quinte pro miseriis proximorum, he caritatem demonstrant. De primis dicitur in Ps. 79. potum dabis nobis in lacrimis in mensura. De secundis. Ps. 6. Lavabo per singulas noctes lectum meum lacrimis meis. De tertiis. Ps. 114. Eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrimis. De quartis. Ps. 40. Fuerunt mihi lacrime mee panes die, ac nocte. De quintis Ier. 9.a. Quis dabit capiti meo etc. Chrysostomus Beati, qui lugent sua peccata, sed beatiores, qui aliena. Et infra. Quamdiu caritas Sanctorum ad peccatores est et luctus est. Harum lacrimarum est triplex efficacia in Deum. Prima est inebriatio. Is. 43.d. Adipe lacrimarum tuarum inebriasti me. Secunda est punctio. Glossa super Tobiam. Oratio Deum lenit, lacrima cogit. Hec ungit, illa pungit. Tertia est violentia. Ps. 38. Auribus percipe lacrimas meas. Ibi Augustinus Violente sunt in precibus lacrime. Rabanus Semper luctus inter duas letitias consistit, mundi precedentem et celi propinquantem. Beatus, cui temporalis tristitia precurrit eternam letitiam. Item Rabanus Quatuor modis fit planctus Sanctorum. Cum et propria peccata deplorant, cum in infernum cadentes plangunt, cum in peccatis viventes lugent, cum pro desiderio regni gemunt. Et quatuor species lacrimarum natura continet. Sunt enim humide, ut abluant sordes peccatorum et restituant perditum baptismum. Sunt false, ut carnis fluxum et dulcedinem temperent voluptatum. Sunt et calide, ut prevaleant contra infidelitatis frigus. Sunt et pure, ut mundatis pristinis erroribus, in puram restituant conversationem. Notandum etiam, quod prudentia congruit flentibus, id est dolentibus, dum considerat in felicitatem huius vite et infelicitatem future. Prudentia enim dicitur quasi providentia. Ille autem sibi sapienter providet, qui huius vite miserias attendit. Que etiam facit pacem pectoris, que est septima beatitudo, quam ponit Mattheus, dicens. Beati pacifici etc. Sic ergo patet, qualiter illa intelligatur in hac tertia, quam ponit Lc. hic.
marg.| marg.|Luctus
marg.| De malo presentis miserie,
marg.| De malo vite, quod est
marg.| De desiderio patrie,
marg.| Innatum nobis.
marg.| commissum a nobis.
marg.| amissum a nobis.
marg.| De peccatis propriis,
marg.| De peccatis alienis,
marg.| quod facit beatum.
marg.| quod facit beatiorem.
marg.| De detrimento virtutum,
marg.| De incolatu seculi.
marg.| De dilatione celi.
marg.| Irriguum inferius Ios. 15.d.
marg.| irriguum superius.
marg.| De peccati plena remissione. Is. 56.c. Adducam eos in montem sanctum meum et letificabo eos etc.
marg.| Consolatio
marg.| De vera retributione in reprobis. Is. ultim. g. Erunt usque ad satietatem visionis omni carni.
marg.| De liberatione presentis miserie. Apc. 21. Absterget Deus omnem lacrimam ab oculis sanctorum.
marg.| De adeptione celestis patrie. Mt. 25.b. Euge serve bone. Is. ultim. d. Gaudete cum ea gaudio universi, qui lugetis super eam etc.
marg.| marg.|Versus.
marg.| Fle, si letari, servi si vis dominari. Da, si ditari, ieiuna, si satiari.
marg.| Sequitur.
marg.| {a} Beati eritis, cum vos oderint etc. id est cum homines corde, ore, opere vos persecuti fuerint, non merito peccatorum vestrorum, sed propter filium hominis, id est quia in ipsum creditis et ipsum predicatis, beati eritis, supple, si sapienter et equanimiter et letanter sustinueritis. Hi enim sunt tres digiti, de quibus dicit Is. 40.c. Quis appendit tribus digitis molem terre ? Primi quidem parentes vendiderunt regnum celorum pro lenocinio unius pomi. Isti vero redimunt pretio odiorum, contumeliarum, iniuriarum. Isti quidem cum Christo comedunt in vigilia et ideo cum eodem comedent in festo. In hac vigilia comeditur panis arctus et bibitur aqua tribulationis, sicut dicitur Is. 30.e. Dabit tibi Dominus panem arctum et aquam brevem. In festo vero omnia pinguia et omnes delicie comedentur. Unde Is. 25.c. Faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium etc. Isti sunt socii passionum in via, ideo erunt et consolationum in patria. Scriptum est enim 2Cor. 1.b. Sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis, infra 22.c. {6. 166rb} Vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis etc. Ideo dicit Ecclesiastic. 6.a. Si possides amicum, in tentatione posside illum. Ad istos devolutum est onus celestis hereditatis, id est presentes tribulationes, quare necesse est, ut ad ipsos devolvatur ipsa hereditas. Isti solvunt debitum, quo obligata erat celestis hereditas: ideo iure est eorum. Ergo, Beati eritis, cum vos etc. Adam siquidem peccavit corde, ore, opere et ideo celestem hereditatem tripliciter obligavit, id est odiis, contumeliis. Corde peccavit nimis uxorem amando et ideo induxit super nos odium Dei, Angelorum et hominum. Peccavit ore, pomum comedendo et se male excusando et induxit super nos obligationem contumeliarum. Peccavit opere, sive manu, pomum accipiendo et obligavit nos molestiis et iniuriis. Dicit ergo.
marg.| {a} Beati eritis, cum vos oderint homines cord e.
marg.| {b} Et cum separaverint vos oper e, pellendo, scilicet de Synagogis. Unde cum recessisset Iudas proditor a societate, dixit Iesus. Nunc clarificatus est filius hominis.
marg.| {c} Exprobraverint ore, vos, id est nomen Crucifixi vobis. Hoc enim improperabant fidelibus in primitiva Ecclesia, quod adorarent crucifixum. Vel exprobraverint vos, sicut ipsum Christum et Ioannem Baptistam. Mt. 11.c. Venit Ioannes non manducans, neque bibens et dicunt, demonium habet. Venit filius hominis manducans et bibens et dicunt: ecce homo vorax et potator vini. Io. 15.c. Non est servus maior Domino suo: Si me persecuti sunt et vos persequentur.
marg.| {d} Et eiecerint nomen vestrum Chri stianum, scilicet. Sepe enim nomen Christianum usque adeo in defectum venit, ut nemo auderet illud confiteri. Beda. Quantum ad Iudeos et Gentiles nomen Christianum sepe abrasum a memoria et ab omnibus eiectum est. Vel Eiecerint nomen vestrum id est vos Christianos a societate, sive collegio suo. Io. 9.e. Iam enim conspiraverunt Iudei, ut si quis confiteretur eum Christum, extra Synagogum fieret. Is. ult. b. Audite verbum Domini, qui tremitis ad verbum eius, dixerunt fratres vestri odientes vos et abiicientes propter nomen meum etc.
marg.| {e} Tamquam malum 1Cor . 4. Tamquam purgamenta huius mundi facti sumus. Eiecerint inquam.
marg.| {f} Propter filium hominis id est eius amore, eius pretio, eius vice. Beda. Cuius nomen vestrum facitis cognomen, quia a Christo dicuntur Christiani. Item, Propter filium hominis, nulla alia de causa. Nota etiam, quia in hac beatitudine, que hic ponitur, intelligitur secunda beatitudo, quam ponit Mattheus, scilicet. Beati mites. Fortitudo enim congruit huic beatitudini, que hic ponitur, que etiam facit mansuetudinem. Mitis enim est, qui nullis movetur molestiis. Fortis est, qui vincit iram et alios motus animi. Prv. 16.d. Melior est patiens viro forti. Laudabilius est, seipsum vincere, id est proprios motus animi reprimere, quam alium vincere etc.
marg.| Si beati
marg.| Pauperes
marg.| Esurientes
marg.| marg.|Flentes
marg.| Patientes
marg.| ergo miseri
marg.| Amantes divitias. Prv. 13.a. Est quasi dives, cum nihil habeat et est quasi pauper etc. Eccl. 31.a. Qui aurum diligit, non iustificabitur Iob. 37.d. Ab Aquilone aurum venit. Ier. 1.c. Ab Aquilone pandetur omne malum. Ergo unde aurum, inde malum etc.
marg.| Comessatores. Prv. 23.c. Noli esse in conviviis potatorum, nec etc.
marg.| Risores Iac. 4.c. Miseri estote et lugete. Iac. 5.a. Plorate ululantes in miseriis vestris etc.
marg.| Impatientes. Iac. 5.c. Ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt. Prv. 13.b. Qui {6. 166va} pauper est, increpationem non sustinet.
marg.| Sequitur.
marg.| {a} Gaudete in illa die etc.  Trib us modis hortatur Dominus discipulos suos ad sustinentiam adversorum: Primo per ostensionem premii, ubi dicit Ecce enim merces vestra Secundo, per exemplum Prophetarum, ubi dicit Secundum hec enim Tertio, per pene commutationem, cum dicit Verumtamen etc. Dicit ergo.
marg.| {a} Gaudete inte rius propter stolam anime.
marg.| {b} In illa die scil icet presentis tribulationis, que illuminat, ut collyrium Apc. 3.d.
marg.| {b} Et exultate exte rius, propter stolam corporis. Non est hoc datum omnibus, scilicet gaudere in tribulatione, sed quibusdam et paucis, de quibus dicitur, Act. 5.g. Ibant Apostoli gaudentes. Phil. 1.d. Donatum est vobis pro Christo, non solum etc.
marg.| {c} Ecce enim merces etc.  Ideo gaudete, enim, quia merces vestra multa est et magna. Magna pretiositate, multa in numerositate. Ps. 30. Quam magna multitudo dulcedinis tue.
marg.| {d} In celo in l oco tuto et ameno et quieto. Is. 32.d. Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiducie, in requie opulenta. Mt. 6.c. Thesaurizate vobis thesauros in celo. Item magna est merces, quia pro paupertate temporali, que est modica et momentanea, dabitur regnum eternum, pro fame horaria, satietas perennis, pro luctu momentaneo letitia sempiterna, pro vilitate modica, gloria perpetua. Ps. 126. Cum dederit dilectis suis somnum, ecce hereditas Domini filii merces fructus ventris. Gn. 15.a. Ego sum merces tua magna nimis. 2. Corint. 4.d. Id quod est in presenti momentaneum et leve etc. Item multa est merces, quia duodecim sunt gaudia Paradisi significata per duodecim fructus, de quibus dicitur Apc. 22.a. Sap. 3.a. In paucis vexati, in multis bene disponentur. Beda. Inter odia cordium, inter probra linguarum, inter manus persequentium, letiori corde versamini intuitu superne mercedis. Gregorius. Consideratio premii minuit vim flagelli. Sequitur.
marg.| {e} Secundum hec enim etc. Augustinus Exemplo Prophetarum temperat rigorem tribulationis, quasi dicat: non est novum, si vos, qui estis servi mei, patimini a Iudeis, quia Prophete mei propter eandem causam passi sunt a patribus eorum. Et si illi, qui non habuerunt exemplum, constantes fuerunt in tribulationibus et vos, qui iam habetis exemplum constantiores esse debetis. 2Tim. 3.c. Omnes, qui pie volunt vivere in Christo persecutionem patientur. Dicit ergo. Secundum hec enim etc. Sic continua ; Ne turbemini, si vos persequantur. Enim, quia, secundum hec faciebant Prophetis, qui timore non deficiebant a veritate, patres eorum. Sequitur.
marg.| {f} Verumtamen ve vobis divitibus Lc. ponens temperatum sermonem ad turbas, licet admixti erant discipuli, quasi per antithesim quatuor promissionibus opponit quatuor comminationes. Sicut enim quatuor beatitudines posuit quatuor virtutibus respondentes, ita ponit quatuor ve quatuor vitiis respondentia:
marg.| Primum est contra cupiditatem divitum, quod opponitur paupertati.
marg.| Secundum est contra voluptatem Epicureorum, quod opponitur Esuriei.
marg.| Tertium est contra vanitatem letantium, quod opponitur luctui.
marg.| Quartum est contra placentiam mundi, quod opponitur vilitati sive contemptui. Mattheus octo ponit beatitudines et octo ve, non tamen in eodem sed postea 23. Lc. vero tantum quatuor beatitudines ponit et quatuor ve, sed reducuntur octo beatitudines ad quatuor, sicut ex premissis patet. Aliter etiam reducuntur, sed parum differenter. Nam paupertas continet mansuetudinem. Qui enim vere pauper est, nihil habet, unde dolere valeat et ideo nec irritat, nec irritatur, quod est mansuetudinis. Item esuries complectitur misericordiam. Nam qui esurit, esurienti compatitur et compatiendo largitur, quod est misericordie, ut dicit Ambrosius. Item luctus continet munditiam cordis. Nam lacrima pro peccatis propriis et alienis oculum mundificat rationis. Item sub vilitate et contemptu comprehenditur pacificatio et patientia, que sunt due ultime beatitudines in Mattheo. Nam qui vere contemnit et se et mundum et etiam se contemni patitur, pacem habet et patientiam. Referuntur etiam he quatuor {6. 166vb} beatitudines ad quatuor virtutes cardinales, ut dicit Ambrosius. Nam paupertas temperantiam, esuries iustitiam, luctus prudentiam, contemptus fortitudinem gignit. Sed quare non ponuntur in Mattheo statim post beatitudines, sicut sua ve, respondentia sicut in Luca: Responsio, quia in Mattheo loquitur perfectis, qui non indigent comminatione, quia perfecta caritas foras mittit timorem. 1Io. 4.d. In Luca vero loquitur imperfectis, quibus necessaria est comminatio pene, quia timor Domini expellit peccatum. Ecclesiastic. 1.c. Et initium sapientie timor Domini. In eod. b. Dicit ergo.
marg.| {g} Ve id est eterna damnatio parata est.
marg.| {h} Vobis divitibus qui amatis divitias temporales, sive terrenas, vel inique habetis, vel habere cupitis, vel vos divites reputatis, tumentes et alios contemnentes, vel speratis in divitiis. Iac. 5.a. Agite nunc divites, plorate et ululate in miseriis, que evenient vobis. Ecclesiastic. 5.b. Qui amat divitias, fructum non capiet ex eis. Item Ecclesiast. 5.c. Quid prodest possessori, nisi quod cernit oculis suis divitias ? Item Prv. 11.d. Qui confidit in divitiis suis, corruet. 1Tim. 6.d. Nolite sperare in incerto divitiarum. Et bene dicit. Ve quod est interiectio et non dicit, eterna damnatio divitibus, quod tamen idem est. Sed interiectio significat affectum mentis, nomen vero conceptum. Ad innuendum ergo, quod divites iam per affectum non solum per intellectum sentiunt in se, quod passuri sunt in inferno, ideo dicit ve. Unde Ier. 2.d. Scito et vide, quam malum et amarum est, te dereliquisse Dominum Deum tuum. Sed quia multi habent divitias, qui in eis nullum habent solatium, nec amorem ad eas, qui scilicet habent ut dispensatores et ad hoc custodiunt tantum, ut bene dispensent, ideo subdit.
marg.| {i} Qui habetis consolationem vestram Glossa contra necessarias temporis miserias. Miserie enim temporales necessarie, id est utiles sunt ad coercendas carnis illecebras.
marg.| {k} Vestram non divinam, id est quam queritis et amatis vobis et ideo ve vobis. Consolatio enim talis via est ad perpetuum cruciatum. sicut econtrario tribulatio temporalis via est ad eternam consolationem. Unde infra 16.g. dicit Abraham diviti in inferno: Fili, recordare etc. nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Siquidem calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in hoc et facta est commutatio, quia tristitia pauperis versa est in gaudium et gaudium divitis in merorem. Unde dicit Iac. 4.c. Lugete divites et estote miseri, quia risus vester vertetur in luctum et gaudium in merorem. Ve ergo vobis divitibus, quia perdetis usum temporalium, quem nunc diligitis, scilicet presentem consolationem. Sunt autem tria, que istam consolationem operantur, divitie, delicie et honores. Omnis enim consolatio mundi ad hec tria refertur. Hi sunt tres consolatores, de quibus dicit Iob. 16.a. Consolatores onerosi omnes vos estis, qui onerant consolatum onere gravissimo, scilicet desolatione eterna. Hec est consolatio somniantis, quam habent divites huius mundi. De qua dicitur Is. 29.c. Sicut somniat sitiens et bibit et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit et vacua est anima eius. Sic erit etc. Ps. 85. Dormierunt somnum suum etc. Et alibi. Ps. 72. Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges. Optime dicit imaginem, quia sicut somnians non videt res, sed imagines rerum et tamen credit se videre res, ita divites credunt se habere divitias veras, cum tamen non habeant nisi imaginativas, sive phantasticas divitias. Est etiam divitibus triplex ve in presenti. Ve laboris in acquirendo, ve timoris in custodiendo, ve doloris in deferendo. Et propter hoc forte dicitur Apc. 8.d. Ve ve ve habitantibus in terra. Et hoc triplex ve perpetuabitur in inferno, quia erit ibi labor fine requie, timor sine spe, dolor sine consolatione et ideo non dicit, est, vel erit.
Numérotation du verset Lc. 6,mystice 
marg.| . Sicut dicit Glossa per divites intelliguntur Iudei de divitiis legis gloriantes, sive heretici, sive Philosophi, qui de sapientia sua et torrente eloquii sui confidentes veritatem expositionis vilipendunt et secundum regulas philosophicas de Christi generatione et aliis fidei articulis nituntur discutere. Quibus in futuro erit ve, cum manifestum erit, eos errasse et thesauros iniquitatis, qui non proderunt, sibi collegisse. {6. 167ra} Δ Sequitur.
marg.| {a} Ve vobis, qui saturati estis id est crapule et ebrietati vacatis. Contra quod dicitur infra 21.f. Videte, ne graventur corda vestra crapula et ebrietate.
marg.| {b} Quia esurietis eter naliter. Is. 65.c. Servi mei comedent et vos esurietis. Ideo etiam ve his in presenti, quia talis saturitas aufert somni requiem. Ecclesiastic. 5.c. Saturitas divitis non sinit eum dormire. Item quia sanitatem aufert. Iob. 20.b. Cum saturatus fuerit, arctabitur, estuabit et omnis dolor irruet super eum. Item quia pudicitiam aufert. Hieronymus: Venter vino estuans cito despumat in libidinem. Ier. 5.b. Saturavi eos et mechati sunt. Item quia famem parit eternam. Is. 65.c. Ecce servi mei comedent et vos esurietis etc. Et hanc rationem assignat hic Dominus quasi fortissimam, quia totum damnum hominis est fames eterna, id est defectus boni eterni. Item Ve vobis, qui saturati estis desideriorum vestrorum adimpletione et peccatorum delectatione, quia talis saturitas corrumpit palatum anime et aufert saporem celestium ciborum. Prv. 27.a. Anima saturata calcabit favum. Item, Ve vobis, qui saturati estis carnibus draconum, id est defectibus et vitiis aliorum detrahendo. Iob. 19.d. Quare me persequimini sicut Deus et carnibus meis saturamini ? Prv. 23.c. Noli esse in conviviis potatorum. Sequitur.
marg.| {c} Ve vobis, qui nunc ridetis de m undi felicitate nunc in modico. Rm. 6.d. Quem fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis ?
marg.| {d} Quia lugebitis et flebitis de i nferni calamitate. Prv. 14.b. Risus dolore miscebitur. Eccl. 7.a. Cor sapientis ubi tristitia, scilicet in presenti, cor stultorum ubi letitia. Item, Ve vobis, qui ridetis, nimia facilitate, quia lugebitis in inferno. cogente necessitate. Eccl. 19.d. Risus dentium et ingressus hominis enuntiant de illo. Item, Ve vobis, qui ridetis, cum nimia dissolutione, quia lugebitis in inferno oris opilatione, sicut dicitur in Ps. 106. Iniquitas oppilabit os suum. Eccl. 21.c. Fatuus in risu exaltat vocem: vir autem sapiens vix tacite ridebit, id est raro. Et tunc modeste, sicut Iob. 29.d. Si quando ridebam ad eos, non credebant. Ubi dicit Gregorius. Prelatus debet se habere taliter ad subditos, ut ridens timeri et iratus possit amari, ne nimia letitia vilem, vel immoderata sevitia reddat odiosum. Item, Ve vobis, qui ridetis id est gaudetis de mundi voluptatibus et risui et vaniloquiis operam datis, quia lugebitis, infernalibus miseriis subito advenientibus. Iob. 21.b. Tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt. Item Ve vobis, qui ridetis de mundana promotione, quia lugebitis, de infernali demersione, que vos occupabit. Et quanto gradus altior, tanto casus erit profundior. Unde cum lucifer dixisset: Ascendam in celum et ero similis Altissimo, dictum est ei: Verumtamen in infernum detraheris in profundum laci. Is. 14.d. Merito illis ve, qui rident de sua suspensione, de maris submersione, de propria illusione. Omnis enim purpura, omne sceptrum, omnis corona illusio est et ludibrium, postquam in his Domino Iesu fuit illusum. Unde dicit Augustinus Risus illorum risus est phreneticorum, sed sapientes malunt se habere sanos plangentes, quam phreneticos ridentes. Unde Ecclesiastic. 2.a. Risum reputavi errorem et gaudio dixi, quid frustra deciperis ? Dominus ter flevisse legitur. Super Hierusalem eversione, infra 19.f. Super Lazari suscitatione. Io. 11.e. Et in Cruce. Hbr. 5. Risisse autem numquam legitur. In quo notatur, quod viro iusto, non est hic tempus ridendi, sed flendi. In futuro vero erit tempus ridendi. Unde. Eccl. 3.a. Tempus flendi et tempus ridendi. Primo dicit flendi, postea ridendi. Prv. ult. d. Ridebit in die novissimo. E contrario malus flebit in die novissimo ; quia risit in die primo. Fletus autem ille eternus erit duplex, id est de duobus, scilicet de carentia omnis boni et presentia omnis mali. Hec enim duo erunt in inferno, ut dicit Augustinus Ideo dicit Dominus. Ve vobis, qui nunc ridetis, quia lugebitis et flebitis. Non dicit, nunc, per quod datur intelligere in eternum. Sequitur.
marg.| {e} Ve cum benedixerint vobis omnes homines id est cum vobis adulatoriis favoribus arriserint laudando in malis, sicut dicit in Ps. 9. Laudatur peccator in desideriis anime sue et iniquus benedicitur. Vel adulando in bonis, quod non est minus malum quam vituperatio. Unde SENECA. Lauda parce, vitupera parcius. Similiter {6. 167rb} enim reprehensibilis est nimia laudatio, ut immoderata vituperatio. Illa siquidem adulatione, ista malignitate suspecta est. Prv. 27.c. Qui benedicitur proximo suo voce grandi, id est nimia laude extollit, vel mala eius diminuendo, vel bona plus equo laudando, de nocte consurgens, id est circa hoc solicitus, ut est omnis adulator, maledicenti similis erit, id est detractori, quia vel mala diminuendo confidentiam prestat, vel bona laudando intentionem inclinat, ut quod propter Deum inceperat, propter humanum favorem finiat. Unde Is. 3.c. Popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt. Legitur Mt. 26.g. quod Iudei velabant Domino faciem et dicebant, Ave Rabbi. Sic adulatores laudando excecant. Unde significantur per Philisteos, qui Samsonem excecaverunt. Idc. 16.e. Cecus bene audit, quod ei dicitur, sed non videt, quod ei fit, sic ille, qui decipitur adulatione, bene scit, quod falsum est, quod ei dicitur et tamen quasi non videns libenter audit. Unde Horatius dicit. Falsus honor iuvat et mendax infamiam terret. Quam nisi mendosum et mendacem ? Et nota quod dicit. Cum benedixerint vobis omnes homines. Non enim malum est benedici a bonis, sed a malis benedici, maledici est. Unde Senec. dicit. Si continens es, adulationes devita, sitque tibi tam triste laudari a turpibus, quam laudari ob turpia. Sed que culpa mihi, si homines mihi benedicant ? Nulla, si non recipio, id est si inde non gaudeo mihi. Sed si appeto et mihi congaudeo, pecco. Preterea hominum benedictio hec extollentie et ruine occasio est. Est etiam exinanitio et evisceratio iustorum et laqueus, quem pauci sciunt declinare et qui declinat, sapiens comprobatur. Unde Prv. 27.c. Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantium.
marg.| {f} Secundum hec faciebant Prophetis patres eorum supp le, id est pseudoprophetis, quos adulterino favore demulcebant, qui non predicabant nisi pro captando humano favore. Glossa Bede. Benedicebant pseudoprophetis, qui ob captandum vulgi favorem de corde suo prophetabant. Ez. 13.a. Ier. 23.c. Et in prophetis Samarie vidi fatuitatem etc. Sequitur.
marg.| {g} Sed vobis dico Locu tus est Dominus ad turbas, hic convertit sermonem ad Apostolos. Et est hec quarta pars, in qua invitat Dominus discipulos ad culmen perfectionis. Non enim sufficit perfectis non odire inimicum, vel diligere amicum, sed oportet diligere inimicum. Et hoc est. Sed vobis dico, quasi omnibus dixi. Beati pauperes, beati esurientes, beati flentes, beati patientes. Sed vobis, specialiter, dico, qui auditis, ut discipuli, ex amore et mansuetudine, utraque aure, id est corporis et cordis et auditum facitis, vel facere vultis. Ut sit pondus in verbo.
marg.| {h} Qui auditis id est intelligitis et intellectum facere vultis.
marg.| {i} Diligite inimicos vestros Loqu itur hic Dominus perfectis, nec solum huius temporis, sed etiam primitivis perfectis, quos instruebat, scilicet Apostolis, qui per patientiam tormentorum et proprii sanguinis effusionem erant Ecclesiam fundaturi. Quedam ergo, que hic dicuntur, congruunt primitivis perfectis, quedam etiam imperfectis, quedam perfectis huius temporis.
marg.| Δ Unde notanda est
marg.| {i} Diligite inimicos vestros acti ve, id est qui vobis inimicantur, non vos ipsis. Sicut enim amicus dicitur, qui amat et qui amatur, sic inimicus, qui odit et qui oditur. Sed proprie amicus est, qui amat et inimicus, qui odit et sic accipitur hic. Inimici autem diligendi sunt, qui ad Deum ire compellunt, sicut dicit Gregorius. Mala, que nos hic premunt, ad Deum ire compellunt. Item quia faciunt exire a peccato et quandoque a mundo. Ex. 12.e. Urgebant Egyptii populum exire de terra velociter.
marg.| Item quia serviunt sicut instrumenta fabrilia vasis fabrilibus. Nam illorum beneficio formantur. Unde Augustinus Quod lima ferro, quod fornax auro, quod flagellum grano, hoc tribulatio iusto. Item sicut dapifer servit prandentibus. Qui enim iniuriam, vel contumeliam irrogat, dapes patientie, seu mansuetudini ministrat. Sic servivit Esau Iacob. Gn. 25.c. Maior serviet minori. Sic stulti serviunt sapientibus. Unde Prv. 11.d. Qui
marg.| Θ stultus est
prol.| {6. 167va} Δ Unde notanda est hic quedam distinctio perfectorum. Sunt enim aliqui quos contemplativos dicimus, qui omnibus omnino postpositis, nudi nudum Christum sequuntur et est summa perfectionis eorum, habere vitam in patientia et mortem in desiderio. Sunt et alterius modi perfecti, scilicet Prelati maiores, qui non tenentur habere mortem in desiderio: immo tenentur desiderare vitam pro salute et profectu subditorum et est summa perfectionis eorum paratos esse mori, si necessitatis articulus interveniat, antequam periclitetur fides subditorum. Sunt et alterius modi perfecti minores sacerdotes et diaconi, quorum summa perfectionis est votum continentie. Sunt etiam perfecti coniugati, quorum summa perfectionis est sibi reservare necessaria et omnia superflua erogare. Notandum rursus, quia in lege erat talio beneficiorum et talio iniuriarum. Dominus prima fronte excludit talionem iniuriarum, sed ne videatur omnino legem solvere reservat talionem beneficiorum et cum cumulo docet et precipit cumulare beneficia. Iniuriis etiam precipit reddi beneficia, ut scilicet iniuriis lacessiti beneficia reddamus. Et ut intelligatur quibus iniuriis, que beneficia reddantur, notandum quod iniuria triplex est, scilicet iniuria cordis, iniuria oris, iniuria operis. Iniuria operis dividitur in iniuriam proprii corporis et in iniuriam rerum. Iniuria rerum dividitur in iniuriam rerum necessariarum et rerum superfluarum. Iniuria cordis est odium. Huic iniurie debetur dilectio cordis et exhibitio beneficii exterioris et hoc tam a perfecto quam ab imperfecto, quia tam perfectus quam imperfectus tenetur inimicum diligere corde, nec propter odium cordis ab exteriori beneficio debet desistere. Ecce habes, quia hic quedam dicit, que congruunt etiam imperfectis. Iniuria oris est detractio. Cui debet duo perfectus, scilicet orationem et operationem, debet enim optare bonum detractoribus et orare, ut desistant a malis. Iniurie proprii corporis debet patientiam sine ultione, quantum ad primitivos perfectos, quibus illud congruit. Qui te percusserit in dextera maxilla, prebe ei et aliam. Perfecti huius temporis non tenentur prebere aliam, sed parati esse, quia nec Christus legitur percutienti alteram prebuisse. Quibus etiam perfectis huius temporis licita est ultio iniuriarum proprii corporis. Alioquin minime premitteret hoc Ecclesia Templariis et hospitalariis, qui sunt viri religiosi. De iniuria rerum superfluarum nemo perfectus potest aliquid impetere. De iniuria rerum necessarium adherendum est verbo Apostoli dicentis. Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt. Dum itaque nullus hodie sit perfectior, vel eque perfectus Apostolo, omnibus generaliter licet sua repetere, sed quibusdam non expedit. Sic ergo distingue. Perfectis minoribus sacerdotibus, coniugatis, licet sua repetere et sub iudice et expedit: tamen non cum lite, vel contentione. Prelatis licet repetere sua etiam sub iudice, sed non expedit. Potius enim deberent vacare instructioni subditorum, vel contemplationi. Speculativis licet repetere sua, sed non sub iudice, nec eis expedit. Ita distinguit Ct. et bene.
marg.| Θ stultus est, serviet sapienti
marg.| Beatus Bernardus.: Quid nisi servire dicam, qui mihi caput radit, vel calceamenta tergit, vel terram meam rorat ? Caput radit, qui temporalia tollit. Calceamenta tergit, qui verbera infligit. Terram rorat, qui contumelias irrogat. Sed quia non sufficit corde diligere, nisi dilectio probetur operis exhibitione, ideo sequitur.
marg.| {a} Benefacite his, qui vos oderunt mini strando cibum mentis, id est doctrinam, vel bonam instructionem. Ministrando etiam necessaria corporis. 1Io. 3.d. Fratres non diligamus verbo et lingua, sed opere et veritate. Nam talis dilectio inimicum mutat in fratrem. Prv. 25.c. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum et si sitierit, potum da illi, sic etc. Quid si benefeceris inimico ? Tibi amplius benefecisti quam illi. Dando et accipiendo omnis inimicitia compescitur. Hieronymus super epistolam ad Rm. 12. Noli negare, quod Deus negat nulli, quamvis sit blasphemus et impius, qui facit Solem suum oriri super bonos et malos et pluit super gratos et ingratos. Sine discretione omnibus tribuamus, non querentes cui, sed quare demus. Quisquis enim in quacumque necessitate moritur, qui succurrere potest, si non fecerit, occidit. Docuit Dominus, quid debeatur iniurie cordis, subsequenter ostendit Dominus, quid debeatur iniurie oris, dicens.
marg.| {b} Benedicite id est bona optate et gratias agite.
marg.| {c} Maledicentibus vobis Sicu t David Semei. 2Rg. 16.b. Rm. 12.c. Benedicite persequentibus vos, benedicite et nolite maledicere. {6. 167vb} 1Cor. 4. Maledicimur et benedicimus, persecutionem patimur et sustinemus, blasphemamur et obsecramus Et hoc est, quod sequitur hic.
marg.| {a} Orate pro calumniantibus vos conv ertendis et reconciliandis, ut fratres fiant. Gregorius. Ille preces suas multum valere facit, qui eas pro inimicis effundit. Posset obiici, quare non licet inimicis imprecari, cum prophetis hoc licuerit ? Legitur enim Elias imprecatus fuisse quinquagenario 3Rg. 1.b. dicens. Si homo Dei sum etc. Ideo solvit Beda. in Glossa dicens, quod non fuerunt imprecationes, cum legantur Prophete pro inimicis orasse, sed futurorum predictiones. Sed quia perfectorum est non solum orare pro inimicis, immo et paratos esse ad secundas et tertias et quartas et quintas iniurias, ideo subdit.
marg.| {e} Et qui te percusserit in maxillam unam etc.  quod tribus modis exponitur. Primo sic. Qui te percusserit in maxillam unam id est in quamcumque partem corporis, sed maxilla ponitur, que est nobilissima pars.
marg.| {f} Prebe ei et alteram id est paratus sis sustinere percussionem alia. Unde Augustinus Non tantum non repercutias, sed si vult alteram ferire patienter feras. Sic exponitur convenit istud etiam perfectis nostri temporis. Secundo per maxillam intelligitur auctoritas sacre Scripture. Unde Samson cum maxilla asini legitur occidisse Philisteos. Iud. 15.c. Et secundum hoc est sensus.
marg.| {e} Qui te percusserit in maxillam unam id est disputando, vel respondendo eliserit unam auctoritatem, appone ei alteram. Tertio per maxillam, que omnibus patet et est nobilior pars corporis intelligitur aperta lesio in re digna. Unde sensus est. Si quis improperaverit tibi, quod begardus, vel papelardus sis, vel stultus, quia prebendas tuas dimisisti, vel aliquid huiusmodi, percussio est in maxillam et tu prebe ei alteram, id est paratus sis pati aliam lesionem pro consimili causa, ut si improperat tibi, quod sis papelardus, paratus sis pati iterum, si vocat te hypocritam, aut furiosum. Qui talis est, pacem habet cum omnibus. Unde Beda. Quid tam mirum, quam percutienti prebere maxillam ? immo omnis indignantis impetus frangitur, ira sedatur et per patientiam ille, qui iniuriatur, ad penitentiam provocatur. Et Rabanus Perfecta pax est, nullam velle vindictam. Ad hanc pacem sex gradibus ascenditur, qui tanguntur in littera hic, sed plenius Mt. 5. Primus est in vindicando se, non plus reddere. Secundus minus reddere. Tertius nihil reddere. Quartus equanimiter portare. Quintus bonum pro malo reddere. Sextus ad omnem aliam iniuriam sustinendam paratum esse et de omnibus gratias agere. Hi sunt sex gradus, quibus ascenditur ad thronum Salomonis. 3Rg. 10.c. Item Qui te percusserit in maxillam id est in presentia tua tibi iniuriam fecerit. Prebe ei alteram id est paratus sis sustinere in absentia tua aliam iniuriam. Sic Dominus Is. 50.c. Faciem meam non averti ab increpantibus etc. Lam. 3.d. Dabit percutienti se maxillam, saturabitur opprobriis. Mi. 5.a. In virga percutient maxillam iudicis Israel. Hec expositio accipitur ex illo loco. Sustinetis si quis in faciem vos cedit. 2Cor. 11.d. Ibi Glossa In faciem ceditur, cui in presentia iniuria irrogatur. Chrysostomus Qui repercutit legis implet mandatum, non Christi. Sed dicis, dignus est ille repercuti. Etiam, sed tu non es dignus repercutere, quia illius discipulus es, qui cum malediceretur, non maledicebat, cum pateretur, non comminabatur. Si oculum alterius eruis, numquid tuum recuperasti ? Non, sed cum membro etiam patientiam perdidisti. Diabolus vulnera corporum propter vulnera animarum procurat. Si tu non repercusseris, ab homine quidem victus videris, diabolum autem vicisti. Sequitur.
marg.| {g} Et ab eo etc.  Supr a monuit Dominus discipulos ad patientiam odiorum, conviciorum, percussionum, hic armat ad patientiam iniuriarum in rebus, docens non solum resistere iniurianti, sed ablata non repetere. Licet autem imperfectis sua repetere sub iudice sine contentione et scandalo, perfectis vero non licet sub iudice, sed simpliciter possunt repetere, vel maiori denuntiare. Unde super illud 1Cor. 6. Iam quidem omnino delictum est in vobis, quod iudicia habetis inter vos, quare non magis iniuriam accipitis ? quare non magis fraudem patimini ? dicit Augustinus Ex hoc patet, quod peccatum est habere iudicium contra aliquem. Idem. Perfectis licet sua repetere simpliciter, id est sine lite, sine iudicio, sed non convenit inde movere causam ante iudicem. Infirmis vero licet movere {6. 168ra} causam ante iudicem et iudicium habere contra fratrem, sed non contentiose, vel fraudulenter. Unde Versus. Expedit infirmis licet absque dolo fine lite: Prelatis licet hoc, non expedit anachorete. Non licet, ut per eum sint tres in iure petite. Consilium ergo dat omnibus, ut sua non repetant in iudicio, sed preceptum perfectis, id est perfectionem professis. Numquam enim iudicium fine peccato terminare potest, aut raro. Unde Chrysostomus Primo res indigna est, ut homo fidelis stet in iudicio ante conspectum iudicis secularis. Qui te venerari debuerat propter dignitatem fidei, iudicat te propter necessitatem mundi et per dignitatem Christi propter negotium mundi. Omne iudicium irritatio cordis est. Si semel in iudicium ingressus fueris, iam non cogitas, ut veritas cause appareat, sed ut quocumque modo victor existas. Hoc Deus illis mandat, qui magis diligunt Deum, quam mundum. Nam qui lucrum anime magnum estimat, damnum rei modicum putat. Difficile est rem dimittere, sed difficilius est de iudicio sine peccato exire. Sed si hoc preceptum est religiosis, ergo peccant mortaliter repetendo sua. Dicunt ad hoc, quod non repetunt sua, sed bona pauperum. Sed si non licet repetere sua, quomodo licet repetere aliena ? Item dicunt quod ante iudicem Ecclesiasticum possunt repetere sua, sed non ante secularem. Sed quis est iudex secularis ? an ille, qui iudicat secularia ? Dicunt quod hoc non est preceptum nisi illis, qui ad hoc se astrinxerunt voto. Sed ad quid voto additur preceptum ? Dicunt quod tunc fuit preceptum, sed crescente malitia mundi, permissum est repetere sua. Sed quis potuit dispensare contra preceptum Christi ? Dicunt quod si non liceret repetere sua, perderet omnis religio sua omnia. Melius est perdere res, quam obedientiam et veritatem. Dicunt, sic periret omnis religio. Immo aliter non servatur. Fugienda autem sunt iudicia. Primo propter honestatem. Prv. 20.a. Honor est homini, qui separat se a contentionibus, Secundo propter pacis conservationem. 1Corint. 6.b. Iam omnino delictum est in vobis, quia iudicia habetis. Ibi Glossa Litigare, peccatum est, cum pax esse debeat. Tertio propter iurgiorum declinationem. Gn. 13.b. Ne queso sint iurgia inter me et te et inter pastores. Prv. 17.b. Semper iurgia querit malus. Quarto propter scandali vitationem. Mt. 18.a. Ve mundo a scandalis. Ibi Glossa Quantum potes sine peccato vitare scandalum proximi debes. Quinto propter advocatorum malignitatem. De quibus dicit Sidonius. Hi sunt, qui causas morantur admissi, impediunt pretermissi, fastidiunt admoniti, obliviscuntur rogati, dedignantur locupletati. Sexto, quia litigare est opus demonum et homines demonibus assimilat, ut dicit Augustinus Dicit ergo.
marg.| {a} Et ab eo, qui aufert tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere repu gnando, vel tua auctoritate, sicut nec Dominus prohibuit in Passione. Vestimentum corporis dicitur omnis res temporalis, pro cuius ablatione non est pugnandum, vel litigandum, sed sustinendum. Mt. 5.f. Qui vult in iudicio tecum contendere et tollere tunicam, dimitte ei pallium. Est autem vestimentum anime virtutes. De quo Eccl. 9.b. Omni tempore sint vestimenta tua candida. Pro huiusmodi vestimenti ablatione pugnandum est usque ad mortem. Eccl. 4.d. Usque ad mortem certa pro iustitia et Deus expugnabit pro te inimicos tuos. Sed quia caritas non tantum patiens est ad sustinenda damna, sed benigna ad communicanda bona sua. Ideo addit.
marg.| {b} Omni autem petenti te tribue Manu m, linguam, cor. Manum, donando. infra 11.f. Date eleemosynam etc. Condonando. infra eod. f. Dimitte etc. Mutuando. Dt. 23.d. Fratri tuo commodabis id quod indigebit, absque usuris. Linguam, orando. Iac. ult. d. Docendo. Hieronymus: Non solum de eleemosynis hoc intelligitur, quia etiam divites nec semper dare possunt, sed de pecunia que numquam deficit, id est de sapientia, quam tanto plus retines, quanto plus eam pro Deo petentibus tribuis. Corrigendo. Eccles. 19.c. Corripe amicum, ne forte non intellexerit et dicat, non feci, aut si fecit ne iterum addat facere. Cor, diligendo. Levi. 19.c. Compatiendo. Iob. 30.d. Flebam quondam super eo, qui afflictus erat et compatiebatur anima mea pauperi, Ibi Gregorius. Largiens sua ea, {6. 168rb} que extra se sunt, tribuit, sed qui fletum impedit, aliquid de se dare videtur. Congaudendo. Rm. 12.d. Gaudere cum gaudentibus. Prv. 4.a. Fili, da mihi cor tuum.
marg.| {c} Et qui aufert, que tua sunt id est esse dicuntur ut domus, fundus, pecunia et huiusmodi.
marg.| {d} Ne repetas cum lite, aut scandalo. Sed si vere advertis, nihil tuum est nisi peccatum. Naturalis quidem bona et gratuita et temporalia, que habes Dei sunt, qui commendavit tibi. 1Cor. 4.b. Quid habes, quod non accepisti. 1Tim. 6.b. Nihil intulimus etc. Si quid ergo tuum est, peccatum est. Unde religiosi nihil dicunt meum, nisi peccatum. Os. 13.c. Perditio tua ex te Israel. Ab eo ergo qui aufert, que tua sunt, id est confessore, vel predicatore, vel Christo, qui aufert monendo, rogando, docendo, condonando, ne repetas iterum peccando. Eccl. 5.b. Non adiicias peccatum super peccatum. Nota, quia est persecutio ex corde, scilicet odium, cui opponitur, diligite. Item persecutio ex ore, scilicet convicium, cui opponitur, benedicite. Item est persecutio in corpore, cui opponitur, ne repetas. Sequitur.
marg.| {e} Et prout vultis etc.  Domi nus exclusa talione iniuriarum, ut dictum est, ne videatur omnino legem solvere, reservat talionem beneficiorum et cum cumulo: precipit enim non simpliciter beneficia reddi, sed etiam cumulari. Unde non dicit, prout faciunt vobis homines, sed prout vultis ut faciant vobis homines, quasi cum cumulo reddite beneficia, unusquisque enim melius vellet sibi fieri, quam fiat ei. Dicit ergo.
marg.| {e} Et prout vultis volu ntate rationabili, sive consiliata, ut cesset omnis obiectio.
marg.| {f} Ut faciant vobis homines quib us potest rependi vicissitudo. A Deo autem et ab Angelis multa volumus fieri nobis, que non possumus facere illis. Ideo bene dicit. Prout vultis ut faciant vobis homines, non Deus, vel Angeli, quibus tamen redditur vicissitudo, solo caritatis affectu.
marg.| {g} Et vos facite illis similiter loco et tempore. Duo precepta legis naturalis complectitur Lc. in hoc, quod dicit. Prout vultis etc. Unum affirmativum. Mt. 7.b. Omnia quecumque vultis etc.
marg.| {t} Alterum negativum. Tb. 4.c. Quod ab altero oderis tibi fieri, vide ne tu aliquando alteri facias. Hanc duplicem regulam dedit Deus in Paradiso monachis suis, id est Angelis et hominibus et vult quod servetur ab omnibus, nec aliquis absolvitur ab his regulis. Unde omnes homines sunt regulares, nec intrabit aliquis in Paradisum, nisi qui hanc regulam servaverit, id est qui contra non fecerit, quod dico propter parvulos, qui non possunt eam adhuc servare, sed dicuntur eam servare, quia non faciunt contra. Sen. Ab alio exspectes, alteri quod feceris. Sequitur.
marg.| {h} Et si diligitis eos, qui id est ideo quia vos diligunt, que vobis est gratia ? Nulla, quia hoc est naturale. Unde Beda. Amare amantem nature est, non amantem vero beneficii, cogere ad amorem perfectionis Christi est. Et hanc docet Dominus hic, cum dicit. Diligite inimicos vestros, benefacite, mutuum date. Hanc docet et Salomon Prv. 25.c. Si esurierit inimicus tuus etc. Et tamen bonum est diligere diligentes. Prv. 8.b. Ego diligentes me diligo. Sed certe Dominus plus diligit, quam diligatur. 1Io. 4.b. In hoc apparet caritas Dei, non quasi nos dilexerimus eum, sed quia ipse prior dilexit nos. Dico quod nulla est gratia si diligitis diligentes vos.
marg.| {i} Nam et peccatores publ icani ethnici, diligentes se diligunt, natura duce.
marg.| {k} Et si benefeceritis his, qui id est ideo quia, vobis benefaciunt, que vobis est gratia ? Siquidem et peccatores hoc faciunt. Chrysostomus: Nos igitur dicamus de Deo. Si Deus tantum iustos et amicos audit et adiuvat, quam laudem meretur bonitatis ? Nonne et homines mali etc.
marg.| {l} Etsi mutuum etc.  Hoc dicit Dominus de dando mutuo. Sunt enim duo genera beneficii, vel cum benevole donamus, quod damus, vel cum reddituro vicem commodamus. Dicit ergo.
marg.| {l} Et si mutuum dederitis his, a quibus speratis recipere id est hoc solo, quia speratis recipere, non pro Deo datis.
marg.| {m} Que gratia est vobis ? Nam et peccatores peccatoribus fenerantur, ut recipiant equalia Dt. 15.b. Non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum, sed aperies eam pauperi et dabis mutuum, quo {6. 168va} eum indigere perspexeris. Et infra. Nec ages quippiam callide in eius necessitatibus sublevandis. Et infra. Ego precipio tibi, ut aperias manum pauperi. Dt. 23.d. Fratri tuo absque usura id, quo indiget, commodabis, ut bene dicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere.
marg.| {a} Verumtamen etc.  Post quam dilectionem et beneficium et peccatorum mutuum redarguit, quasi infructuosa, qui sola natura duce, vel cupiditate diligunt et benefaciunt. Nunc qualiter a fidelibus fructuose hoc fieri debeat, ostendit dicens.
marg.| {a} Verumtamen diligite inimicos vestros Eccl . 10.a. Omnis iniurie proximi ne memineris et nihil agas in operibus iniurie. Rm. 12.d. Nulli malum pro malo etc. Prv. 25.c. Si esurierit inimicus tuus etc. Lv. 19.d. Non queras ultionem, nec memor eris iniurie civium tuorum. Chrysostomus Odium est spiritus tenebrarum et ubicumque insederit, sordidat pulchritudinem sanctitatis. Et infra. Si consideraveris quomodo diabolus implet voluntatem suam per ministerium eius, non solum non irasceris, sed etiam misereberis eius. Item Chrysostomus Deus non vult esse amicus fidelium, quandiu ipsi fuerint inimici. Chrysostomus Si doctor memor sit iniurie, solvitur totus Ecclesie status. Item Chrysostomus Generaliter universis cuncta mandavit, sed specialiter sacerdotibus. Quedam enim sunt mandata, que specialiter sacerdotibus indicuntur.
marg.| {b} Et benefacite Expo ne sicut supra.
marg.| {c} Et mutuum date, nihil temp orale.
marg.| {d} Indesperantes ultr a sortem ab homine, sed a Deo, propter quem fit, si bene sit mutuum, debet sperari remuneratio Eccl. 29.a. Fenerare proximo tuo in tempore necessitatis illius. Prv. 19.c. Feneratur Domino, qui miseretur pauperis. Item. Prv. 33.a. Qui accipit mutuum, servus est fenerantis. Ergo qui miseretur pauperis, facit Deum servum suum. Prohibetur autem usura. Primo, quia caritatem evacuat, cuius est omnia communicare. Cor. 13.b. Caritas non querit, que sua sunt. Secundo, quia facit Christum mendacem et Apostolum eius mendacem. Uterque dixit, quod granum non facit fructum, nisi prius moriatur. Christus Io. 12.d. Apostolus. 1Cor. 15.e. Sed usura multiplicat granum et denarium sine morte interveniente. Tertio, quia contra naturam transmutat species, faciens de argento aurum, de avena frumentum. Quarto, quia tempus, quod est in sola Dei potestate, vendit. Si enim dictum est discipulis. Non est vestrum nosse tempora, que pater posuit in sua potestate. Act. 1.a. multo fortius dicitur usurariis. Non est vestrum vendere tempora, que pater posuit in sua potestate. Quinto, quia usura nullum festum colit, quia usura semper operatur, ita in festis diebus, sicut in profestis, ita de nocte, sicut de die. Unde Gn. 8.d. Frigus et estas, estas et hiems, nox et dies non requiescent. Peccatur autem circa mutuum tripliciter. Primo, quando non fit indigenti. Nehem. 5.a. Factus est clamor magnus populi et uxorum eius adversus fratres suos Iudeos et erant, qui dicerent, filii nostri et filie nostre multe sunt nimis, accipiamus pro pretio eorum frumentum et comedamus et vivamus. Alii dicebant, mutuo sumamus pecunias etc. Et sequitur ibi, quod hoc multum displicuerit Nehemie. Secundo quando repetitur ab indigenti, quando non potest reddere sine gravamine. Is. 58.a. Omnes debitores vestros repetitis. Ibi Glossa Qui repetit non habentem, Deo facit violentiam. Nehem. 5.b. Ego et fratres mei et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum, non repetamus in commune istud es alienum, comedamus, quod debetur nobis. Ex. 22.d. Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante Solis Occasum reddes ei etc. Tertio, quando commodatur res vilis, vel inutilis pro bona. Amos 8.a. Audite hoc, qui conteritis pauperem et deficere facitis egenos terre dicentes. Quando transibit messis et venundabimus merces et sabbatum et aperiemus frumentum, ut imminuamus mensuram et augeamus siclum et supponamus stateras dolosas, ut possideamus in argento egenos et pauperes pro calceamentis et quisquilias frumenti vendamus ?
marg.| {e} Et erit merces vestra multa in c elo Glossa Bede. Sive enim reddat homo, quod commodastis, reddet tamen et Deus, quo iubente fecistis, sive non reddat, homo supple, hereditas vestra in eternum erit. Ecclesiast. 12.a. Benefac iusto, {6. 168vb} et invenies retributionem et si non ab ipso, certe a Deo. Eccl. 11.a. Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post multa tempora invenies eum.
marg.| {f} Et eritis filii Altissimi per adoptionem. 1Th. 5.a. Omnes filii lucis estis etc. Item filii per imitationem. Eph. 5.a. Estote imitatores Dei sicut filii carissimi. Item per hereditatis eterne adoptionem. Rm. 8.c. Filii Dei sumus, si autem filii et heredes, heredes quidem Dei, coheredes autem Christi. De misericordia autem, quod faciat filium Dei, Ecclesiastic. 4.b. In iudicando esto pupillis misericors, ut pater et eris tu velut filius Altissimi.
marg.| {g} Quia ipse benignus est quia peccatores longanimiter exspectat ad penitentiam, ut fiant filii eius et revertentes clementer suscipit ad veniam. Unde Rm. 2.a. An divitias bonitatis eius et patientie et longanimitatis contemnis ? Ignorans quoniam benignitas Dei ad penitentiam te adducit ? Item.
marg.| {h} Benignus id est largus. Quod patet ex quinque. Primo quia dat omnibus, qui volunt accipere. Mt. 5.g. Qui facit Solem suum oriri super bonos et malos. Unde hic sequitur.
marg.| {i} Et pluit super ingratos et malos Chrysostomus: Carnalia beneficia prestat dignis et indignis, non gratiam spiritualem. Argumentum quod panes non Ecclesias. Chry. Vere misericors est, qui inimicis miseretur. Sic Deus pluit super ingratos Rm. 5.b. Cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii eius. Act. 17.f. Dat omnibus vitam et inspirationem. Secundo, cognoscitur benignus esse ex hoc, quod dat omnibus abundanter Iac. 1.a. Qui dat omnibus affluenter et non improperat. Mt. 25.b. Dedit unicuique secundum propriam virtutem. Tertio, quia rogat alios petere, quia vult dare. Mt. 7.a. Petite et accipietis. Ps. Dilata os tuum et implebo illud. Quarto, quia dat plus quam petatur 3Rg. 3.b. Salomoni petenti solam sapientiam dedit etiam divitias. Et sup. 1.a. Zacharie petenti pacem populo, dedit et filium. Za. 10.a. Petite a Domino pluviam a tempore serotino et Dominus faciet nives et pluviam imbris. Quinto. quia gratis dat sine spe remunerationis. Iob. 35.b. Si iuste egeris, quid donabis ei, aut quid de manu tua accipiet ? Sequitur.
marg.| {k} Estote ergo misericordes, sicut et pater etc.  Non dicit. Estote potentes sicut pater, vel scientes ut filius, hoc enim libenter audiretur, sed misericordes, ut Spiritus sanctus. Mt. 9.b. Misericordiam volo et non sacrificium. Misericordia peccata relaxat. Prv. 16.a. Misericordia et veritate redimitur iniquitas. Item misericordia locum preparat unicuique in celo quasi ostiaria. Eccl. 16.b. Omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum. Ambrosius. Non sunt hominis, que secum afferre non potest. Sola misericordia comes est defunctorum. Dicit ergo Estote ergo misericordes, sicut et pater vester misericors est. Qui misericors est in exspectando. Sap. 11.d. Dissimulans peccata hominum etc. Is. 5.d. Exspectavi ut faceret etc. Item in recipiendo: infra 15.a. Cum adhuc longe esset, vidit eum pater eius et occurrens cecidit super collum eius. Item in condonando: infra 7.f. Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Item in revocando. Is. 30.e. Et erunt aures tue audientes vocem post tergum monentis. Item in donando. Ps. Misericors et miserator Dominus, escam dedit timentibus se. Item in puniendo et remunerando, quia punit citra meritum et remunerat ultra. Is. 61.b. Ut predicarem annum placabilem Domino et diem ultionis Deo nostro. Estote ergo misericordes et vos in exspectando debitores vestros. Mt. 18.d. Serve nequam, nonne oportuit te misereri conservi tui, id est exspectare ? Item in condonando. Mt. 6.b. Dimittite et dimittetur vobis. Et hic idem subiungitur. Item estote misericordes infirmos visitando, non solum corpore sed etiam fide. Rm. 14.a. Infirmum in fide assumite, in cura, sed cum pixidibus Sacre Scripture. Item estote misericordes famem luxurie et sitim avaritie extinguendo. Prv. 25.c. Si esurierit inimicus tuus etc. Item a servitute iracundie redimendo. Eph. 4.f. Sol non occidat super iracundiam vestram. Iob. 37.c. Non ergo te superet ira. Item nudos vestiendo contra frigus tristitie. Iob. 31.b. Si despexi pretereuntem, eo quod non haberet indumentum et absque operimento pauperem, si non {6. 169ra} benedixerunt mihi latera eius et de velleribus ovium mearum calefactus est ? Item in hospitio cordis colligendo, contra invidie dispersionem, Is. 58.c. Egenos, vagosque induc in domum tuam. Item mortuos sepeliendo, contra pompam superbie. Is. 32.a. Erit sicut vir, qui absconditur a vento et celat se a tempestate. He sunt septem partes misericordie, contra septem vitia generalia. Versus. Visito, poto, cibo, redimo, tego, colligo, condo. Item estote misericordes vobis, a peccatis cessando. Eccl. 30.d. Miserere anime tue placens Deo. Prv. 11.c. Benefacit anime sue vir misericors. Eccl. 14.a. Qui sibi nequam etc. Non credo predicatori, quod misereatur mei, qui non miseretur sui. Sed quia misericordia tam potest esse in iudicando, quam in largitate beneficiorum. Ideo subiungitur.
marg.| {a} Nolite iudicare Beda. Sine misericordia etiam quedam aperta. Iac. c. Iudicium sine misericordia etc.
marg.| {b} Et non iudicabimini a De o Glossa Bede. Sunt quedam media et incerta, quo animo fiant, quia et bene et male possunt fieri. Nescimus etiam qualis futurus est, qui nunc apparet malus, de cuius correctione desperare et eum quasi abiectum reprehendere temerarium est. Secundum hanc Glossam sensus est: Nolite iudicare id est de incertis definitivam sententiam proferre: Nolite dubia temere definire. De apertis enim malis, que bono animo fieri non possunt, nobis permittitur iudicare et hoc tamen cum misericordia, sicut innuit Beda. in <Glossa> interlineari. Chrysostomus Qui non iudicat proximum propter peccatum, quod fecit in ipsum, illum nec Deus iudicat propter peccatum, quod fecit in ipsum. Et Infra Sed nos rogati dimittimus et Deus antequam rogetur, dimittit. Terra ministrare iussa est et non iudicare et tu terra es. Gn. 3.d. Terra es et in terram ibis. Detractor immisericors est ; qui iudicat et mordet incautum etiam mortuum, ut hiena que violat sepulchrum. Nota ergo, quod non omne iudicium prohibetur hic, sed quoddam. Est enim iudicium discretionis, 1Cor. 11.g. Si nosmetipsos diiudicaremus etc.
marg.| Item est iudicium computationis. Mt. 12.d. Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam.
marg.| Item est iudicium approbationis. Mt. 19.d. Sedebitis et vos super sedes etc.
marg.| Item est iudicium certitudinis et definitionis, quod est Prelatorum. Ps. 57. Recte iudicate filii hominum. Hec iudicia conceduntur.
marg.| Item est iudicium suspicionis et hoc duplex. Unum, quod provenit ex innata fragilitate, sine consensu rationis et hoc est humana tentatio, de quo dicitur. 1Cor. 10.c. Tentatio vos non apprehendat nisi humana. Aliud est cum consensu, de quo Rm. 14.a. Tu qui es, qui iudicas servum alienum ?
marg.| Item est iudicium temeritatis. Et hoc est multiplex. Quoddam est usurpativum, ut quando ille, qui non est iudex, iudicat. De hoc vide Glossa super Mt. 7. Iudicium temerarium est, quando hi, ad quod non pertinet, iudicant. Aliud est perniciosum. De quo Hieronymus: super Mt. 7. Multi preventi maioribus, leviora in fratre vituperare malunt, quam emendare. Aliud est superstitiosum, quod potest dici reconventionale, ut quando avarus iudicat alium avarum condemnando ipsum. De quo Rm. 2.a. In quo alium iudicas, teipsum condemnas. Ibi Glossa Quia te non observas ab his, unde alios reprehendis. Aliud est preceps, ut quando non observato iuris ordine sententia definitionis precipitatur: sicut David, qui possessionem Miphiboseth adiudicavit Sibe. 2Rg. 19.e. Hec omnia mala sunt et vitanda.
marg.| {c} Nolite condemnare id est dignum damnatione iudicare. Et est expositio precedentis. Sepe enim in his humanum fallitur iudicium. Nam qui hodie est malus, subito potest visitari a Deo. Eccl. 11.c. Facile est in oculis Dei subito honestare pauperem.
marg.| Item Eccl. 18.d. A mane usque ad vesperam immutabitur tempus et hec omnia citata in oculis Domini.
marg.| {d} Et non condemnabimini a De o. Ille etiam alium condemnat, qui exemplo necat et est malitia exemplariorum. Et sicut peccat, qui bona, vel bonos condemnat, sic qui {6. 169rb} mala, vel malos iustificat. Prv. 17.c. Qui iustificat impium et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Deum. Is. 5.e. Ve qui dicitis bonum malum et malum bonum.
marg.| {e} Dimittite et dimittetur vobis Dimi ttite iniurias illatas vobis et dimittetur vobis peccatum vestrum a Deo, cui frequenter fecistis iniurias. Eccl. 28.a. Homo homini servat iram et a Deo querit medelam. In hominem similem sibi non habet misericordiam et de peccatis suis deprecatur. Relinque proximo tuo nocenti te et tunc deprecanti tibi solventur peccata tua.
marg.| Item dimittite incarceratos liberos et dimittetur vobis peccatum, pro quo estis incarcerati. Is. 58.b. Dimitte eos, qui confracti sunt, liberos et omne onus dirumpe.
marg.| Item dimittite prebendas superfluas et dimittetur vobis peccatum.
marg.| Item dimittite debita vobis et dimittetur vobis a Deo, quod ei debetis. Mt. 6.b. Dimitte nobis debita nostra etc.
marg.| {f} Date paup eribus temporalia.
marg.| {g} Et Dabitur vobis a De o vita eterna oratione pauperum, quorum est, infra 16.c. Facite vobis etc. Bona est ista commutatio. Quandoque etiam cum vita eterna dabitur abundantia temporalis, cum expedit. Prv. 3.b. De primitiis frugum tuarum da pauperibus et replebuntur horrea tua saturitate.
marg.| Item 11.d. Qui inebriat, ipse quoque inebriabitur. Mt. 10.b. Gratis accepistis, gratis date. Isti sunt duo socii inseparabiles. Unde in abbatiis, ubi eiectus est, date, noluit remanere, dabitur vobis. Augustinus Dicit tibi Christus, da mihi, dedi tibi, habuisti largitorem, habe debitorem, habe et feneratorem. Nam Domino feneratur, qui miseretur pauperis, Prv. 19.c. Sequitur.
marg.| {h} Mensuram bonam etc.  Istu d potest continuari ad plura, que supradicta sunt, vel ad proxime posita. Primo modo sic: Quasi diligite inimicos vestros et nolite iudicare et dimittite debitoribus vestris, quia ipsi.
marg.| {m} Dabunt id est erunt causa, quare Dominus dabit in sinum vestrum, mensuram bonam etc. Chrysostomus Superfusa mensura datur ei, qui nec iudicat, commota autem ei, qui iudicat quidem, sed non condemnat, bona autem ei, qui condemnat, sed dimittit: Quoniam sicut maior est mensura superfusa, quam commota et commota, quam bona, sic maior est, qui nec iudicat. Ad proxime positum continuatur sic. Ita dixi: Date pauperibus, scilicet.
marg.| {h} Mensuram bonam id est legitimam et magnam. Sunt enim parve mensure in civitate, que propter modicitatem sunt illegitime. Item bonam, quia de re bona et utili. Ps. 102. Qui replet in bonis desiderium tuum.
marg.| {i} Et confertam id est plenam. Singula verba pondus habent. Posset enim mensura esse legitima et semiplena propter hoc ponit utrumque et bona et confertam id est bene plenam. Tunc enim confertur mensura, quando granum in modio manibus deprimitur. Et quod plus est.
marg.| {k} Coagitatam id est calcatam, sive conquassatam. Hoc solet fieri, cum modius hac et illac agitatur.
marg.| {l} Et super effluentem id est non rasilem, sed cumulatam. Et his verbis plenitudo remunerationis exprimitur.
marg.| {m} Dabunt paup eres scilicet quibus vos dedistis eleemosynas. Beda., id est erunt causa, ut Deus det, quia occasio promerendi fuerunt. Dabunt inquam.
marg.| {n} In sinum vestrum In s inum quidem non tunice sed anime. Sinus autem anime est intellectus, qui implebitur gloria visionis aperte et affectus, qui implebitur letitia delectationis perfecte. Septem notantur hic circa remunerationem. Primum est discretio remunerantis, quod notatur per mensuram. Secundum est fidelitas eius, quod notatur per bonam. Tertium est veritas eius, quod notatur per confertam. Quartum caritas, quod notatur per coagitatam. Quintum largitas, quod notatur per supereffluentem. Sextum liberalitas, quod notatur per dabunt. Septimum premii utilitas, quod notatur per sinum vestrum. Item per sinum notatur, quod premium illud absconditum est modo. Is. 64.b. Oculus non vidit, Deus, absque te, que preparasti exspectantibus te etc. Item notatur securitas. Nam res, que habetur in sinu secura est. Is. 32.d. Sedebit populus etc. Item iusta retributio. Nam qui in sinu pauperis abscondit eleemosynam, iustum est ut Deus abscondat in sinum illius eleemosynam suam. Eccl. 29.c. Conclude eleemosynam in sino pauperis et ipsa pro te exorabit ab omni malo.
marg.| {o} Eadem quippe mensura Istu d generaliter sicut dicit Beda., de omnibus potest accipi, que mente, manu, lingua aguntur, quia secundum opera singulorum reddit Deus: Rm. 2.a.
marg.| {6. 169va}{a} Qua mensi fueritis In b ono et in malo.
marg.| {b} Remetietur vobis Quan titati quippe meriti respondebit quantitas premii, in genere, id est magnum premium magno merito et parvum parvo. Is. 3.b. Dicite iusto, quoniam bene etc. Is. 27.b. In mensura contra mensuram. Apc. 28.b. Quantum glorificavit se etc. Sequitur.
marg.| {c} Dicebat autem etc.  Hic loquitur Dominus contra scribas et Phariseos, sicut patet per Mt. 15.b. ubi discipuli dixerunt ad Dominum: Scitis, quia audito hoc verbo, Pharisei sunt scandalizati ? Et ait Dominus: Sinite illos, ceci sunt et duces cecorum. Cecus autem si ceco ducatum prestet, ambo in foveam cadunt. Contra quos dixit hoc supra: Nolite iudicare etc. Ipsi enim hypocrite erant omnes alios iudicantes et volentes esse duces aliorum, cum essent ceci. Sicut et modo multi volunt duces esse et Prelati aliorum, qui seipsos non vident, quia ceci sunt et idiote. Contra quos dicit Chrysostomus Si habere ducem cecum periculosum est ceco, multo magis velle alii ducem esse. Nota ergo, quia proxime dixerat Dominus: Nolite iudicare etc. Et nolite condemnare etc. Deinde subiunxit. Dimittite et dimittetur vobis. Et postea addidit: Date et dabitur vobis, ad hec probanda inducit duas similitudines. Et prima similitudo de ducatu ceci pertinet ad duo extrema, scilicet ad dimissionem iniuriarum et dationem beneficiorum. Et secunda respicit ad hoc, quod dixerat Dominus. Nolite iudicare etc. Licet autem he due similitudines generaliter ad omnes pertineant, specialiter tamen congruunt Prelatis, qui sunt Doctores et ductores gregum, qui cecis subditis debent prebere ducatum. Unde et eis specialiter congruit dimissio iniuriarum et datio beneficiorum, alioquin non possunt cecos subditos ducere verbo et exemplo, immo ceci sunt cum eis. Nam si subditus iniuriatur Prelato, vel negat beneficia petenti, est cecus, quod si Prelatus non dimittat ei iniurias, vel etiam negat beneficia petenti, iam cum eo cecus est et est ei occasio erroris. Respiciunt enim subditi vitam Prelatorum et eis in erroribus se facile conformant, quia error sapientis facile trahitur in exemplum. Dicit ergo:
marg.| {c} Dicebat autem etc. Beda., per quam invitat ad dandum eleemosynam et ad dimittendum iniuriam. Et hoc intellige generaliter de omnibus, specialiter tamen de Prelatis, sicut patebit.
marg.| {d} Numquid potest etc. Glossa Bede. Si contra violentum, vel violentiam ira te cecaverit, si contra petentem avarus eris: numquid vitiata tua mente vitium eius curare poteris ? Non solum, qui tibi iniuriam fecit, sed etiam tu, qui ferre nescis, reus eris. Et est sensus: Si quis de subditis tuis te per violentiam exasperavit et ira usque adeo cecaverit oculum mentis tue, ut non dimittas ei iniurias:
marg.| Item si petenti beneficia negaveris, numquid tu cum cecus sis, illuminare poteris. Sed sicut ille, ita et tu reus, id est cecus eris: Unde et ducatum prebere non poteris. Si autem improbitas illius te tranquillum invenerit, id est mitem ad sustinendas iniurias, ipse exemplo tui ad penitentiam illustrabitur et tu inde habebis coronam. Item.
marg.| {d} Numquid potest etc. Glossa Stultus stultum docere ? quasi dicat: non. Ex hoc ipso, quod hoc verbum docere in Glossa ponitur, palam est, quia similitudo specialiter doctoribus congruit.
marg.| {e} Nonne ambo in foveam id est in perditionem cadunt quasi dicat: sic. Is. 24.c. Formido et fovea et laqueus super te, qui habitator es terre. Modo revera multi sunt ceci duces cecorum, qui in prelationibus sunt constituti. Nm. 24.a. Dixit vir, cuius obturatus est oculus. 2Rg. 5.a. legitur, quod Iebusei posuerunt super muros Hierusalem cecos et claudos in despectum David. Sic multi ad defensionem Ecclesie faciunt Prelatos cecos scientia et claudos virtute, qui nec sciunt, nec valent. Unde Is. 56.d. Speculatores eius ceci omnes, nescierunt universi, canes muti non valentes latrare. Sed quid {6. 169vb} dixerunt Iebusei ad David. 2Rg. 5.a. Non ingredieris huc, nisi abstuleris cecos et claudos. Et verum est hoc, quia non plenarie possidebit Christus Ecclesiam, donec abstulerit desuper muros eius cecos et claudos. Quomodo ergo, vel qualis speculator erit cecus et qualis ductor erit claudus ? Gregorius. Dum pastor per abrupta vitiorum graditur, necesse est, ut grex in precipitium ducatur. Sequitur.
marg.| {f} Non est discipulus super magistrum Quas i cecus Prelatus ceco subdito ducatum prebeat, ambo ruunt, quia cecus Prelatus ceco subdito est occasio ruine. Quia non est id est non consuevit esse.
marg.| {g} Discipulus supra magistrum id est prelatum suum. Videtur enim subdito, quod sufficiat ei, si imitetur Prelatum suum.
marg.| {h} Perfectus autem etc. id est Prelatus. Et ita potest istud legi et sic erit de precedenti similitudine, quamvis hoc non habeatur, ex Glossa tamen legit hoc per se hoc modo.
marg.| {f} Non est discipulus Apos tolus, scilicet vel quilibet alius homo.
marg.| {g} Et est sensus, quasi dicat: si Christus patienter sustinuit iniurias et eas dimittat, non dedignentur Apostoli, vel alii eas patienter sustinere et dimittere. Chrysostomus: Discipulus et servus non dicitur secundum hominum naturam.
marg.| {h} Perfectus autem etc. Mt. 23.a. Unus est magister vester. Io. 15.c. Non est servus maior Domino suo. Mt. 5.g. Perfecti estote sicut pater vester celestis perfectus est.
marg.| {i} Quid autem vides etc.  Quin ta pars et respicit hec similitudo ad id quod primo propositum est, scilicet. Nolite iudicare etc. Dicit ergo.
marg.| {i} Quid autem vides festucam id est levius quiddam.
marg.| {k} In oculo fratris tui quasi dicat: cur habes oculum apertum ad iudicandum aliena crimina et clausum ad iudicandum tua maiora ? Unde sequitur.
marg.| {l} Trabem autem id est gravius crimen.
marg.| {m} Que in oculo tuo est id est intentione non consideras Is. 23.a. Erubesce Sidon etc.
marg.| Ita exponitur istud secundum, quod primo expositum est: Nolite iudicare etc. id est de incertis definitivam sententiam proferre, vel nolite dubia temere definire. Magis autem proprie exponitur istud hic de temeraria subditorum reprehensione. Sunt enim nonnulli, qui nimis severe arguunt subditos et eos exasperant, sed non castigant.
marg.| Hi non sunt benigni correctores, sed acerbi reprehensores et hoc ex odio, vel ex invidia, vel simulatione. Sed cum hoc generaliter congruat Prelatis, qui huiusmodi sunt, qui scilicet nimis severe arguunt subditos, specialiter tamen congruit hypocritis, qui alios dure arguere consueverunt, ne aliquo videantur notabiles.
marg.| Isti sunt, qui trabem non vident in oculo proprio, festucam autem vident in alieno, id est gravia in se non considerant, propter levia alios exasperant. Et hoc mirum non est, quia ipsi habent oculum cecatum, illi, quos arguunt habent turbatum.
marg.| Trabes enim, vel baculus, peccatum grave oculum cecat, festuca, id est peccatum leve oculum turbat, non cecat. Contra hos ergo invehitur Dominus dicens.
marg.| {i} Quid autem vides festucam etc. quasi dicat: tu qui habes oculum cecatum, quomodo vides festucam eius, qui habet tantum turbatum ? Chrysostomus Laicus etsi magnum fecerit peccatum, festuca est quantum ad peccatum sacerdotum, Rm. 2.d. Qui alium doces, cur teipsum non doces ? Prv. 28.a. Vir pauper calumnians pauperes, similis est imbri vehementi, in quo paratur fames. Chrysostomus: Si in veritate argueres, ut salvares, prius teipsum salvares. Numquid potes alii benevolentior esse quam tibi ? Eccl. 14.a. Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit ?
marg.| Item Chrysostomus: Qualiter in alienis oculis vides tam parva et in tuis tam magna transcurris ? Si te magis diligis, quam proximum, quare ipsum procuras et non prius te ipsum ? Si autem teipsum contemnis, manifestum est, quod non est procuratio, quod alium iudicas: Sicut hydropicus corripit eum, cui digitus tumet, ipse sui ventris immemor. Si malum est, sua non videre peccata, duplex et triplex malum est alios iudicare. Non prohibet Dominus corrigere et arguere, sed sua contemnentem alios iudicare: Hoc peccatum gravius est trabe.
marg.| Item Hilarius. Vix invenitur aliquis ab hoc vitio alienus, quia unusquisque suis vitiis favens aliena facile reprehendit et aliena gravius tolerando, quam {6. 170ra} sua, sumit auctoritatem arguendi sine exemplo sue emendationis.
marg.| {a} Aut quomodo potes dicere etc. Beda. Non potes minus, ut iram in fratre emendare, donec maius, ut odium, vel invidiam pepuleris de corde tuo. Odium et invidia sunt tenebre, que reddunt oculum cecatum. Gregorius. Improbus et imperitus est medicus, qui aliis mederi appetit et proprium vulnus nescit. Chrysostomus Omnis sacerdos, si vult docere populum, prius doceat seipsum et ideo sequitur.
marg.| {b} Hypocrita etc.  Hic docet Dominus ordinem mundandi alios. Primo munda te, postea munda alios. Aliter non mundas, sed inquinas. Io. 8.a. Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat. 2Rg. 7.a. secundum aliam translationem: Non edificabis mihi domum, quia vir sanguinum es. Ibi Glossa Sordes tergere non valent manus, que lutum tenent. Eccl. 34.a. Ab immundo quid mundabitur ; quasi dicat: nihil. Ideo dicitur 1Mcc. 4.e. Elegit Iudas sacerdotes sine macula voluntatem habentes in lege Domini et mundaverunt sancta, dicit ergo. Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies, ut educas festucam de oculo fratris tui Beda. Non est prius doctor aliis idoneus mederi, qui nondum se sanaverit. sup. 4.d. Medice, cura teipsum. Potest tamen arguere ex officio, sed non idonee, quantum ad se ex merito. Sequitur:
marg.| {c} Non est enim arbor bona etc.  Quia scribe et Pharisei sicut hypocrite exterius ostendebant sanctitatem hominibus, interius autem pleni erant dolo et avaritia et iniquitate: Ideo Dominus comparat eos arbori, que non a foliis, sed a fructibus cognoscitur, qualis fit. Communiter enim tam arbor bona, quam mala folia habet, sic verba bona et bene composita et etiam quedam opera exteriora, ut est ieiunium, oratio, habitus, vilitas et huiusmodi habent tam boni quam mali: Unde nec ab his discerni possunt. Sed docet Augustinus quod a tribus maxime cognoscuntur hypocrite, qui videntur exterius boni, interius autem mali sunt.
marg.| Primum est bonorum oppressio, quos opprimunt, vel persequendo factis, vel detrahendo verbis. Omnes enim hypocrite detractores sunt.
marg.| Secundum est facilis reprehensio aliorum, quod faciunt, ut videantur habere zelum.
marg.| Tertium impatientia in adversis. Supra: omnes enim moventur et offenduntur in contumelias sibi dictas, quia gloriam querunt, ideo dolent ad contumeliam: Hieronymus: Non queras gloriam et non dolebis, cum ingloriosus fueris. Qui laudem non appetit, nec contumelias sentit. Non ideo bonum te estimet, quia bonus predicaris. Sen. Si is es, quem te multi intelligunt, introrsus bona spectent.
marg.| Nota etiam, quod super Mattheum habetur, quod arbor bona, vel mala est ipse homo, hic autem habetur, quod voluntas. Sed non est contrarium: hoc enim voluntati attribuitur per causam, quia ipsa est causa, quare opus hominis dicatur bonum, vel malum, vel ipse homo dicatur arbor bona, vel mala. Dicit ergo:
marg.| {c} Non est enim arbor bona id est voluntas.
marg.| {d} Que facit etc. id est opera mala. Arbor ergo dicitur voluntas, nihilominus potest dici et ipse homo. Unde Grece dicitur antropos, id est arbor conversa, quia radices habet superius, id est capillos in capite, id est cogitationes in celo, sive in Deo. Ier. 17.b. Beatus vir qui confidit in Domino et erit Dominus fiducia ipsius et erit tamquam lignum, quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas. Radices sunt cogitationes et affectiones, que non videntur, aque sunt fluenta gratie et doctrine, humor devotio, folia sunt verba, cortex habitus exterior, flores fama et opinio, fructus sunt opera, terra plantationis Ecclesia.
marg.| {e} Neque arbor mala faciens fructum bonum est supple. In Mt. Non potest arbor mala fructus bonos facere, intellige manens mala. Sicut per simile ostendit Augustinus de nive, dicens: quod non potest calefieri, scilicet manens nix, ex quo enim calefit iam est aqua.
marg.| {f} Unaqueque enim etc.  Hoc sicut dicitur in Glossa Intelligendum est de manifestis. Quod enim predictum est. Non est arbor bona etc. tam de occultis quam de manifestis intelligitur. Sed hoc. Unaqueque arbor etc. {6. 170rb} tantum de manifestis intelligitur. Ex manifestis enim fructibus non occultis cognoscuntur arbores male. Nec solum a fructibus cognoscuntur, sed etiam a cortice, a foliis, a flore et maxime a fructu: sic et homo cognoscitur a cortice, id est exteriore gestu et habitu. Eccl. 19.d. Ex visu cognoscitur vir et ab occursu faciei cognoscitur sensatus: Amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis enuntiant de illo.
marg.| {B}. Bernardus. Solent dicere homines: Nonne de vestibus cura est Deo et non magis de moribus ? An forte hec vestium forma deformitatis morum, aut vitiorum indicium est. Augustinus in libro de sancta virginitate. Non improbet te vultus, non vagi oculi nec infrenis lingua, non petulans risus, non nitentes habitus, non tumidus, aut fluxus incessus. 4Rg. 1.b. Cuius figure et habitus est vir, qui occurrit vobis et locutus est verba hec ? At illi dixerunt: Vir pilosus et zona pellicea accinctus renibus. Qui dixit Elias Thesbytes est. Ecce quomodo cognovit eum Rex a cortice.
marg.| Item cognoscitur a foliis, id est a verbis. Mt. 26.g. Et tu Galileus es: nam et loquela tua manifestum te facit, Iud. 12.b. Numquid Ephrateus es tu ? Quo dicente non sum, interrogabant eum: Dic ergo Seboleth, quod interpretatur spica: Qui respondebat Cheboleth etc. Io. 3.d. Qui de terra est, de terra loquitur.
marg.| Item cognoscitur a flore, id est a fama et opinione, que revero non sunt contemnenda. Augustinus crudelis est, qui famam negligit, 2Cor. 2.d. Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt et in his, qui pereunt. Rm. 12.d. Providentes bona etc. Ideo dicit sponsa Ct. 2.a. Fulcite me floribus.
marg.| Item cognoscitur a fructu, id est ab opere. Apc. 14.c. Opera illorum sequuntur illos, quasi testes. Beda. Ieiunia et orationes et huiusmodi sunt simulatis, ut et bonis, sed non debent oves pelles suas deponere et si aliquando lupi se eis contegunt, quasi dicat: pellibus ovinis induuntur lupi, scilicet. Hypocrite, specie bonorum operum induti in superficie, sed non propterea debent oves suas deponere, id est a ieiuniis et orationibus et ceteris bonis operibus vacare. Si enim dicat ovis, non induar amplius vellere meo, quia nescio qua die vidi lupum indutum vellere ovino: stultum esset. Chrysostomus Quare non dedit doctrinam qua cognoscerentur ? Quia voluit nos esse in agone semper. Sequitur.
marg.| {g} Neque enim etc.   ad l itteram:
Numérotation du verset Lc. 6,mystice 
marg.| , per spinas intelliguntur heretici sive hypocrite quia sicut de spinis nemo colligit fructus ubertatem, sic ab hereticis nemo accipit doctrine veritatem.
Numérotation du verset Lc. 6,moraliter 
marg.| Spine sunt divitie temporales, que pungunt et lacerant possidentem et viam impediunt, ne libere transeatur et suffocant semen verbi Dei, ne satum oriatur. Mt. 13.a. Alia ceciderunt inter spinas et creverunt spine et suffocaverunt ea. Iob. 30.e. Esse sub sentibus delicias computabant. Ier. 4.a. Novate etc. Prv. 24.d. Per agrum pigri hominis etc. Per ficum autem, que dulcis est, intelligitur opus misericordie, quod dulce est et suave pauperibus. Mi. 7.a. Ficus precoquas desideravit anima mea.
marg.| Ergo de spinis ficus colligitur, cum opus misericordie de divitiis oritur.
marg.| Ad hoc dantur divitie, ut in usus pauperum expendantur et sic de spinis ficus colligantur. Per rubum, qui pungit, tribulatio et angustia huius vite intelligitur.
marg.| Per uvam vero spiritualis letitia significatur. Hic ergo duo genera hominum reprehendit Dominus principaliter, qui suis donis abutuntur, id est divites et pauperes. Divites de impietate, quia de spinis non colligunt ficus, id est de suis divitiis pauperibus non succurrunt. Pauperes de impatientia, quia de rubo non colligunt uvas, id est de tribulationibus suis et angustiis spiritualem letitiam non acquirunt. Zacheus de spinis ficus collegit, cum dimidium bonorum suorum pauperibus dedit et si quem defraudaverat, restituit, {6. 170va} infra 19.b. De rubo vero uvas collegerunt illi, de quibus dicitur Act. 5.g. Ibant Apostoli gaudentes etc. Iac. 1.a. Omne gaudium etc. E contrario quidam de ficis colligunt spinas, id est hypocrite, qui de operibus misericordie, que faciunt sibi, congregant divitias et prebendas. De quibus dicitur Mt. 6.a. Amen dico vobis receperunt mercedem suam. Sequitur.
marg.| {a} Bonus homo etc.  Dixe rat supra arborem bonam fructus malos non facere et arborem malam bonos, sed bona arbor bonos fructus facit et mala malos. Idem dicit hic, sed alia similitudine: idem vocans thesaurum, quod prius radicem et id quod profertur, idem quod fructum. Radix et thesaurus intentio est, vel voluntas, fructus, sive id quod profertur opus, vel verbum. Dicit ergo: Bonus homo etc. Sic continua. Ita dixi, quod de spinis non colligunt ficus etc. sed bonus homo de bono thesauro cordis sui intentione cogitationis, profert bonum proventum operis et malus homo etc.
marg.| {b} Ex abundantia etc.  In t hesauro enim cordis, si loco auri cuprum est, cuprum profertur. Chrysostomus: Superemanans intus nequitia effundit extra per os verba. Et infra Si tantum est in rivo, quantum putas est in fonte ? Et infra Exemplum de vomente et hypocrita. Prv. 15.a. Os stultorum ebullit stultitiam. E contrario dicit iustus. Eructavit cor meum verbum bonum. Beda. Per oris locutionem universa, que actu, vel cogitatu de corde proferuntur, Dominus significat. Nam et verbum pro facto solet poni. Unde. Non fuit verbum, quod non ostenderet eis 4Rg. 20.c. Is. 39.b. alia translatio. Item ex abundantia cordis os loquitur Interl. Deo etsi non hominibus. Sensus est, quia ipse veraciter intelligit, ex qua intentione verba procedant, licet alii non possint quandoque ita, ut est, intelligere. Nota thesaurus bonus triplex. Primus est thesaurus pecunie, de quo Eccl. 28.b. Pone thesaurum tuum in preceptis Altissimi et proderit tibi magis, quam aurum. Secundus est thesaurus scientie, de quo Eccl. 20.b. et 41.c. Sapientia absconsa et thesaurus occultus, que utilitas in utrisque ? Tertius est thesaurus gratie, de quo Prv. 21.c. Thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti. Sed multi amittunt hos thesauros per insipientiam suam, aut per incautam ostensionem, ut Ezechias, Is. 39.c. Quid viderunt viri isti in domo tua etc. Gregorius. Depredari etc. Alii amittunt per stultam absconsionem. Eccl. 29.b. Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum et non abscondas illam sub lapide in perditionem. Exemplum. Alii amittunt per furum subtractionem, aut per tinee corrosionem, aut per eruginis consumptionem. Fures dico adulatores. Tineam vanam gloriam. Eruginem invidiam. Mt. 6.c. Nolite thesaurizare vobis thesauros etc. De hoc ergo triplici thesauro potest dici: bonus homo de bono thesauro etc. De primo profertur bonum misericordie, id est eleemosyna. De secundo, bonum doctrine. De tertio, bonum opus. Unde Mt. 1.b. Apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus et myrrham. Similiter est malus thesaurus triplex. Primus est thesaurus pecunie male acquisite, vel male retente. Iac. 5.a. Aurum vestrum et argentum eruginavit. Ier. 50.f. Gladius ad thesauros eius. Secundus est thesaurus culpe. Rm. 2.a. Thesaurizas tibi iram in die ire Domini, id est peccatum, Tertius est thesaurus erroris. Ps. 32. Ponens in thesauris abyssos. Malus ergo homo de primo thesauro profert ineptas expensas. De secundo malum opus. De tertio falsa dogmata etc.
marg.| In thesauro bono habetur
marg.| Firmitas.
marg.| Pretiositas.
marg.| Secretum.
marg.| Pulchritudo.
marg.| Solicitudo.
marg.| Confidentia.
marg.| {c} Quid autem etc. quasi dicat: vos habetis folia sine fructu, id est verba sine opere, similes salicibus, que habent folia similia olivis, sed fructu carent. De quibus dicitur Iob. 40.c. {6. 170vb} Circumdabunt eum salices torrentis. Sunt etiam similes struthionibus, que pennas habent accipitris, sicut dicitur Iob. 39.b. Penna struthionis similis est pennis Herodii et accipitris.
marg.| Tales sunt omnes hypocrite, qui abundant verbis operibus vacui. De quibus dicitur Mt. 7.d. attendite a falsis prophetis etc. Et nota quod quidam semel vocant Dominum, illi videlicet, qui tantum habent eum in ore. De quibus Is. 29.d. Populus hic labiis etc. Quidam vocant bis, illi videlicet, qui credunt corde et confitentur ore, sed opere contradicunt. De quibus dicitur. Tit. 1.
marg.| {b} Confitentur se nosse Deum, factis autem negant. Alii ter vocant, id est corde, ore, opere. De quibus dicitur 1Cor. 12.a. Nemo potest dicere, Dominus Iesus. Glossa Corde, ore, opere, nisi in Spiritu sancto. Alii autem nec corde, nec ore, nec opere vocant, qui, scilicet tantum vana cogitant et loquuntur et mala semper operantur. De quibus Is. 59.a. Non est, qui invocet iustitiam, nec est, qui iudicet vere, sed confidunt in nihilo et loquuntur vanitates, conceperunt laborem et pepererunt iniquitatem. Sequitur.
marg.| {d} Omnis, qui etc.  Hec est tertia similitudo ad idem pertinens. Prima quidem fuit de arbore, secunda de thesauro, tertia est de edificio. Et est hic finis sermonis sui et commendatio, per quod invitat nos ad eius impletionem, ostendens premium implentis et penam contemnentis. Simile, Apc. ult. a. Beatus, qui custodit verba prophetie huius: Et si quis apposuerit ad hec, apponet Deus super illum plagas scriptas etc. Assimilat autem Dominus in hac parabola sibi bonos auditores sermonis huius, malos vero diabolo. Et nota, sicut haberi potest ex Glossa triplex est architectus, scilicet generalis, partialis, singularis tam sapiens, quam insipiens. Generalis architectus est Ecclesie Christus, qui fundator est totius Ecclesie generalis. Partialis architectus est quilibet Prelatus, qui fundator est Ecclesie sue specialiter. Singularis architectus est quilibet homo, ad quem spectat edificium anime sue, debet enim fundare eam in virtutibus.
marg.| Item est diabolus generalis architectus Ecclesie malignantium et malus Prelatus est architectus partialis, quilibet malus est singularis architectus. Dicit ergo:
marg.| {d} Omnis, qui etc.  per fidem.
marg.| {e} Et audit sermones meos cum devotione et intelligit.
marg.| {f} Et facit eos in o pere, ostendam vobis, cui similis sit Non enim sufficit audire. Rm. 2.b. Non auditores legis iusti sunt apud Deum etc. Iac. 1.d. Estote factores verbi etc. Infra 21. Beati, qui audiunt. Chrysostomus: Scientia, que ex solis dictionibus est, ex ore procedit et que de Spiritu sancto est, de corde profertur. Et ideo spiritualis scientia non solum dicitur, sed etiam sentitur: et ideo si alios terret, ipse plus timet. Sequitur.
marg.| {g} Similis est homini id est Christo.
marg.| {h} Edificanti domum id est Ecclesiam. Prv. 9.a. Sapientia edificavit sibi domum et excidit columnas septem, Doctorum, ac Prelatorum universitatem. Chrysostomus: Qui edificat se in caritate et misericordia, edificat supra petram Christum, Quia omne bonum Christus est.
marg.| {k} Qui fodit terr am abiiciendo, id est terrenorum amorem de cordibus eorum, quos ponit in edificio.
marg.| {l} In altum humi litatis. Vel In altum id est in celum. Vel fodit in altum id est locat fundamentum Ecclesie in profundo, ut sit immobile. Altum enim interdum ponitur pro supremo, interdum pro profundo.
marg.| {m} Et posuit fundamentum fide i.
marg.| {n} Supra petram id est Christum, 1Cor. 10.b. Petra autem erat Christus. Apc. 21.f. fundamentum primum iaspis. Secundum quod de partiali architecto legitur, tunc ponitur fundamentum pro fundatione hoc modo.
marg.| {m} Et posuit fundamentum id est fundamentum Ecclesie sue.
marg.| {n} Supra petram id est Christum. Sequitur secundum primam expositionem.
marg.| Δ Inundatione autem
prol.| Aliter legitur totum.
marg.| {g} Similis est homini id est viro iusto.
marg.| {h} Edificanti ex v ivis lapidibus bonorum operum.
marg.| {i} Domum id est conscientiam. Aggei 1.b. Ascendite in montem, portate ligna et edificate domum et acceptabilis mihi erit.
marg.| {k} Qui fodit in altum humi litatis usque ad obiectionem proprie voluntatis. Hec enim profundissima fossio, scilicet voluntatis abiectio. De quo dicit quidam infra 16.a. Fodere non valeo etc.
marg.| {m} Et posuit etc.  rect e intentionis.
marg.| {n} Supra petram id est Christum. 1Cor. 3.c. Fundamentum nemo aliud potest
marg.| Θ ponere preter
prol.| {6. 171ra} Δ
marg.| {a} Inundatione autem facta id est persecutione insurgente.
marg.| {b} Illisum est flumen Domui illi id est abundantia impulsionum.
marg.| {c} Et non potuit eam movere Pote st enim irruere, sed non diruere. Rm. 8.g. Quis nos separabit a caritate Christi ? Tribulatio, an angustia etc.
marg.| {d} Fundata enim etc. Glossa Quod ergo cadit, non edificatur in Christo, intellige finaliter cadere et edificari. Nota, sicut dicit Beda.: Dominus appellat hic inundationem fluctus persecutionum, quas alibi Mt. 16.c. appellat portas inferi, quandoque sunt causa ruendi in infernum, scilicet murmurantibus, qui non patienter sustinent, sed succumbunt: secundum aliam Glossam inundatio intelligitur districta futuri iudicii examinatio, quandoque utraque Ecclesia consummata erit, scilicet militans et triumphans, Vel Ecclesia bonorum et malignantium, quando omnis superbus, id est reprobus ducetur, sive proiicietur in tenebras exteriores.
marg.| Θ ponere preter id quod positum est, quod est Christus Iesus. Is. 28.d. Ponam in fundamentis Sion lapidem angularem, id est Christum. Prv. 30.d. Lepusculus plebs invalida etc.
marg.| {a} Inundatione autem facta tent ationum, aut vitiorum. De qua Ose. 4.a. Maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt.
marg.| {b} Illisum est flumen tent ationum: de quo Apc. 12.d. et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen etc.
marg.| {c} Et non potuit eam movere a lo co suo, id est a Christo, de quo Eccl. 10.a. Si spiritus potestatem habentis etc. Sed quare non potuit moveri ?
marg.| {d} Fundata enim etc. id est supra Christum, cui attribuendum est, quod non cadit. Prv. 10.d. Iustus quasi fundamentum sempiternum. Unde Paulus Rm. 8.g. Quis nos separabit etc. quasi dicat: nihil. Eccl. 26.d. Fundamenta eterna supra petram solida et mandata Dei in corde mulieris sancte, id est fidelis anime. Chrysostomus: Christianorum, qui se edificat super Christum, nulla res eruere potest. Sequitur.
marg.| {e} Qui autem audit etc.  Comp aravit Dominus bonum auditorem verbi bono architecto, id est sibi, nunc comparat malum auditorem malo architecto, id est diabolo, quem hominem appellat, sicut et Mt. 13.d. Inimicus homo hoc fecit. Dicit ergo: Qui autem audit exterius et non facit.
marg.| {f} Similis est homini id est diabolo.
marg.| {g} Edificanti domum suam id est Ecclesiam malignantium.
marg.| {i} Supra terram id est amorem terrenorum. Chrysostomus: Terra facit fructum, arena sterilis est.
marg.| {k} Sine fundamento id est fide Christi. Vel aliter secundum Glossa
marg.| {h} Domum suam id est mundum in maligno positum. Ne intelligas autem mundum sensibilem in maligno, id est potestate maligni positum, sed mundum, scilicet amatores mundi. De quibus alibi: Mundus eum non cognovit: Io. 1. Et nota duo, quia diabolus supra terram edificat et fine fundamento, quia in amore terrenorum pertrahit et in peccata ruere facit, que fundamento carent, quia non habent naturalem substantiam: Semper tamen peccatum est in natura bona, quia malum non potest esse nisi in re bona, Angelo, vel homine. Vel sine fundamento, id est sine fundo, ut specialiter intelligatur de peccato desperationis. Et est tractum quasi per simile a sententia Academicorum dogmatizantium veritatem latere in puteo, qui caret fundo, quia quanto profundius investigatur veritas, tanto secretius latet. Nec aliquis veritatis fundum potest attingere, quia inquirendo veritatem nemo potest terminum invenire. A simili ergo, qui cadit in peccatum desperationis, dicitur cadere in puteum sine fundo, quia non constituit sibi terminum in peccando. Sequitur.
marg.| {l} In qua domo , scilicet Ecclesia malignantium, vel mundo.
marg.| {m} Illisus est fluvius conc upiscentia { 171rb } carnis, concupiscentia oculorum, superbia vite, Chrysostomus Flumina sunt secularis scientie professores, de quorum ventre flumina exeunt aque mortue.
marg.| {n} Et continuo concidit Inte llige concidit presens, quia omnis in presenti cadit, qui in solo Deo spem non ponit. Vel intellige concidit, preteritum positum pro futuro, ut intelligatur de casu, vel ruina tempore iudicii futuri.
marg.| {o} Et facta est ruina domus etc.  quia eterna. Istud similiter exponitur de architecto partiali malo.
marg.| {e} Qui autem etc.  pecc atori scilicet. Gn. 6.a. Non remanebit spiritus meus in homine etc.
marg.| {g} Edificanti domum suam id est conscientiam. Gregorius. Qualis apud se quisque lateat, illata contumelia probat.
marg.| {i} Supra terram id est amore terrenorum.
marg.| {l} In qua illisus est fluvius tent ationum.
marg.| {n} Et continuo concidit Prv. 10.d. Quasi tempestas transiens non erit impius, iustus autem quasi fundamentum sempiternum.
marg.| {o} Et facta est ruina etc. Iob. 22.c. Viri iniqui, qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum, qui dicebant Deo, recede a nobis.
marg.| {o} Chrysostomus: Si fornicatus, vel adulteratus fuerit Christianus, ruina est, sed surgere potest, sicut David, sed si fidei aliquid prevaricatus fuerit, tunc est ruina eius magna, quia funditus ruit. Potest et intelligi de eterna ruina. De qua Mt. 25.d. Ite maledicti in ignem eternum. Nota, est domus demonis et domus hominis et domus Dei. Domus demonis est congregatio peccatorum, vel cor cuiuslibet peccatoris. De qua infra 11.d. Revertar in domum meam, unde exivi. Domus hominis propria conscientia, Sap. 8.c. Intrans in domum meam conquiescam cum illa. Domus Dei quintuplex. Templum materiale. Io. 2.c. Nolite facere domum patris mei domum negotiationis. Et Mt. 21.b. et Mc. 11.c. Domus mea domus orationis vocabitur. Item domus hospitalis. Mt. 26.a. Erat Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi.
marg.| Item anima fidelis, Ps. 25. Domine, dilexi decorem domus tue, 1Cor. 3.d. Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Item Ecclesia militans. Ps. 92. Domum tuam, Domine, decet sanctitudo. Item Ecclesia triumphans. Io. 14.a. In domo patris mei mansiones multe sunt. Prima domus est omnium. Secunda pauperum. Tertia Dei. Quarta iustorum. Quinta beatorum. Quarte domus, id est Ecclesie militantis fundator et fundamentum est Christus. Fundator quidem. Unde Mt. 16. Tu es Petrus etc. Fundamentum vero. Unde 1Cor. 3.c. Fundamentum aliud etc. Parietes sunt duo populi: gentiles et Iudei, activi et contemplativi. Eph. 2.c. Ut duos condat in semetipsum. Quatuor anguli, quatuor Evangeliste. Columne, Prelati, Ct. 5.d. Crura eius columne marmoree, que fundate sunt super bases argenteas. Ostium Christus. Io. 10.b. ego sum ostium. Et infra Qui non intrat per ostium etc. Ianitores, qui ferunt claves, sunt sacerdotes, Mt. 16.c. Tibi dabo claves regni celorum. Fenestre per quas lumen intrat in domum, sunt doctores, quas fecit Salomon in templo obliquas, id est exterius strictiores et interius latiores 3Rg. 6.a. Nunc autem in loco lucis tenebre intrant in domum per fenestras, Ier. 9.f. Ingressa est mors per fenestras in domos vestras. Cortine sunt decem precepta, quibus ornatur interius Ecclesia, Ex. 26.a. Decem cortinas de bysso retortas et hyacintho etc. Mensa, Sacra Scriptura, Ex. 25.c. Facies et mensam de lignis Sethim etc. Lectus, religio sive claustrum, Ct. 3.c. Lectulum Salomonis etc. Item Ct. 1.d. Lectulus noster floridus. Minister, Prelatus, infra 12.f. Quis putas etc. Famuli, omnes iusti, Iob. 1. Dominus, Christus, Ps. 104. Constituit eum Dominum domus sue etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lc. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=57&chapitre=57_6)

Notes :