Capitulum 1

Numérotation du verset Lc. 1,1 

PROHEMIUM BEATI LUCE IN EVANGELIUM SUUM INCIPIT.1 Quoniam quidem multi
1 Prohemium... incipit] Item alius prologus ΩJ, Alius prologus , Hic incipit Lucas et facit ipse prologum suum Cor1 LP , Weber
conati sunt ordinare narrationem2 que in nobis
2 narrationem ΩJ Rusch Weber ] narrationes
complete sunt
rerum
Numérotation du verset Lc. 1,2 

sicut tradiderunt nobis
qui ab initio ipsi viderunt
et ministri fuerunt sermonis,
Numérotation du verset Lc. 1,3 

visum est et mihi
assecuto a principio omnia3 diligenter,
3 omnia Ω Catena Rusch ] omnibus ΩJ* ( rubr. cancel. ) Weber
ex ordine tibi4 scribere, optime Theophile,
4 ex ordine – tibi ] inv.
Numérotation du verset Lc. 1,4 

ut cognoscas eorum verborum5 de quibus eruditus es veritatem.
5 verborum P ] om.
EVANGELIUM SECUNDUM LUCAM INCIPIT. CAPITULUM 16
6 Evangelium… Capitulum 1 Rusch ] Expliciunt prologi. Incipit evangelium secundum Lucam , Explicit prologus. Incipit evangelium secundum Lucam ΩJ, hic incipit c. 1 CorS1, om. Li448@ Weber
Numérotation du verset Lc. 1,5 

Fuit in diebus Herodis regis Iudee,
sacerdos quidam
nomine Zacharias
de vice Abia
et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth.
Numérotation du verset Lc. 1,6 

Erant autem ambo iusti7
7 ambo iusti Li448 Rusch ] inv. Cas574 Li448@ Weber
ante Deum,
incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini
sine querela.
Numérotation du verset Lc. 1,7 

Et non erat illis filius
eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent8 in diebus suis.
8 processissent S Catena Weber ] processerant Rusch
Numérotation du verset Lc. 1,8 

Factum est autem cum sacerdotio fungeretur9
9 fungeretur Rusch Weber ] + Zacharias Li448@
in ordine vicis sue ante Deum,
Numérotation du verset Lc. 1,9 

secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret
ingressus in10 templum Domini
10 in S Cas574 Catena Weber ] om. Rusch
Numérotation du verset Lc. 1,10 

et omnis multitudo populi erat foris orans11 hora incensi12.
11 populi erat foris orans Rusch ] erat populi orans foris Am70 (foras) Weber, populi erat orans foris Cas574 (foras) Catena |
12 incensi] in cena Am70 |
Numérotation du verset Lc. 1,11 

Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi.
Numérotation du verset Lc. 1,12 

Et Zacharias turbatus est videns et timor irruit super eum13.
13 eum Catena Rusch Weber ] illum
Numérotation du verset Lc. 1,13 

Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio
tua
et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium
et vocabis nomen eius Ioannem.
Numérotation du verset Lc. 1,14 

Et erit gaudium tibi14 et exultatio
14 gaudium tibi S Cas574 Li448 Ed1455 Weber ] inv. Li448@ Rusch
et multi in nativitate eius gaudebunt.
Numérotation du verset Lc. 1,15 

Erit enim magnus
coram Domino et15 vinum et siceram16 non bibet
15 et Cas574 Catena S Ed1455 Weber ] om. Rusch |
16 siceram Cas574 Catena S Rusch ] sicera Weber |
et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris sue
Numérotation du verset Lc. 1,16 

et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
Numérotation du verset Lc. 1,17 

Et ipse precedet ante illum
in spiritu
et virtute17 Elie
17 virtute] veritate *
ut convertat corda patrum in filios
et incredulos18
18 incredibiles Ed1455 Rusch Weber ] incredulos Li448@
ad prudentiam iustorum
parare Domino plebem perfectam.
Numérotation du verset Lc. 1,18 

Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam?
Ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis.
Numérotation du verset Lc. 1,19 

Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel
qui asto
ante Deum
et missus sum loqui ad te et hec tibi evangelizare
Numérotation du verset Lc. 1,20 

et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo hec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis que implebuntur in tempore suo.
Numérotation du verset Lc. 1,21 

Et erat plebs exspectans Zachariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo.
Numérotation du verset Lc. 1,22 

Egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt
quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis et permansit mutus.
Numérotation du verset Lc. 1,23 

Et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam.
Numérotation du verset Lc. 1,24 

Post hos autem dies
concepit Elisabeth19 uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens:
19 Elisabeth] + filium
Numérotation du verset Lc. 1,25 

Quia sic fecit mihi Dominus20 in diebus
20 fecit mihi Dominus Cas547 Li448 Rusch ] fecit Dominus mihi Li448@ , mihi fecit Dominus Weber
quibus respexit aufferre opprobrium meum inter homines.
Numérotation du verset Lc. 1,26 

In mense autem sexto,
missus est angelus Gabriel21 a Deo in civitatem Galilee cui nomen Nazareth
21 angelus Gabriel Am70 Cas574 Catena ² Weber ] inv. * Rusch, angelus * (glossator compl.: a. Gabriel )
Numérotation du verset Lc. 1,27 

ad virginem desponsatam
viro cui nomen erat Ioseph
de domo David
et nomen virginis Maria.
Numérotation du verset Lc. 1,28 

Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus.
Numérotation du verset Lc. 1,29 

Que cum audisset22 turbata est
22 audisset Catena Rusch ] vidisset Weber
in sermone eius et cogitabat
qualis esset ista salutatio.
Numérotation du verset Lc. 1,30 

Et ait angelus ei 23: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum.
23 angelus ei  Am70 F P S Ed1455 Rusch Clementina Weber ] inv. Cas574 Catena, illi angelus M
Numérotation du verset Lc. 1,31 

Ecce concipies in utero et paries filium
et vocabis nomen eius Iesum.
Numérotation du verset Lc. 1,32 

Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur
et dabit illi24 Dominus Deus25 sedem
24 illi] om. |
25 Deus] om. |
David patris eius.
Numérotation du verset Lc. 1,33 

Et regnabit in domo Iacob in eternum et regni eius non erit finis.
Numérotation du verset Lc. 1,34 

Dixit autem Maria ad angelum:
Quomodo fiet istud
quoniam virum non cognosco?
Numérotation du verset Lc. 1,35 

Et respondens angelus dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te
et virtus Altissimi
obumbrabit tibi.
Ideoque et26 quod nascetur ex te27 sanctum vocabitur Filius Dei.
26 et Cas574 Li448 Rusch Weber ] om. Li448@ |
27 ex te Cas574 Catena Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Lc. 1,36 

Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senectute28 sua
28 senectute Catena Rusch ] senecta Weber
et hic mensis
est sextus
illi que vocatur sterilis.
Numérotation du verset Lc. 1,37 

Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum.
Numérotation du verset Lc. 1,38 

Dixit autem Maria:
Ecce ancilla Domini
fiat mihi secundum verbum tuum.
Et discessit ab illa angelus29.
29 ab illa - angelus Cas574 Catena S Ed1455 Weber ] inv. Rusch
Numérotation du verset Lc. 1,39 

Exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana
cum festinatione in civitatem Iuda30.
30 Iuda Catena Rusch Clementina Weber ] Iude Wordsworth ( To22 Ad10546 Vallicelliana B.VI )
Numérotation du verset Lc. 1,40 

Et intravit in31 domum Zacharie
31 in Li448 S P Rusch Weber ] om. Cas574 Li448@
et salutavit Elisabeth.
Numérotation du verset Lc. 1,41 

Et factum est ut audivit salutationem Marie Elisabeth,
exultavit infans in utero eius
et repleta est Spiritu sancto Elisabeth
Numérotation du verset Lc. 1,42 

et exclamavit
voce magna
et32 dixit:
32 et] om.
Benedicta tu inter mulieres
et benedictus fructus ventris tui.
Numérotation du verset Lc. 1,43 

Et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me?
Numérotation du verset Lc. 1,44 

Ecce enim ut facta est vox salutationis tue in auribus meis
exultavit in gaudio33 infans in utero meo.
33 in gaudio CorS2 ( Infra. .e. et factum est ut audivit. in gaudio. al. sine hoc sed textus est ) coniec. ] om. CorS2 ( al. ) ; haec lectio nec Wordsworth nec Weber recenserunt.
Numérotation du verset Lc. 1,45 

Et beata que credidisti34 quoniam perficientur ea35 que dicta sunt tibi36 a Domino37.
34 credidisti Wordsworth (B D P9389² G H Θ J K To22 O Q R V X Z) Weber (s Z P G Φ) Cor4 CorS2 (utraque correctio sic) Cor2 (in antiphona dicitur in secunda persona CREDIDISTI ) ΩM² ΩF ( sic iuxta imaginem phototypicam quam propria industria feci ante deteriorationem – potius quam restaurationem – A.D. 2012-2013 a conservatoribus Bibliothecae Mediceae perpetratam) ΩJ S R Li448@ Rusch Clementina] credidit Amiatinus Cava etc. BL35167 Sarum ΩM* CorS2 (in aliis BEATA QUE CREDIDIT etc. dicta sunt) Cor2 (grec. anti.) Am70 Cas574 L Ed1455 Weber, credidit vel credidisti Li448 Mt366 |
35 ea] in te Rusch , cf. Corpus antiphonalium officii, n° 6165 etc. |
36 tibi ΩM ΩJ ΩF S R Am70 Li448@ Rusch Clementina ] ei Cor2 ( grec. anti. ) BL35167 ( a Domino ei ) Cas574 L Ed1455 Weber, tibi vel ei Li448 etc., ei vel tibi Mt366 etc. |
37 Et beata… Domino] Cor2 V f. : « Et infra: EXULTAVIT IN GAUDIO INFANS IN UTERO MEO ET BEATA QUE CREDIDIT QUONIAM PERFICIENTUR EA QUE DICTA SUNT EI A DOMINO : grec. anti. In antiphona dicitur in secunda persona CREDIDISTI  ». Cf. Corpus antiphonalium officii, n° 6165: “Beata es, Virgo Maria Dei Genitrix, QUAE CREDIDISTI Domino perfecta sunt IN TE QUAE DICTA SUNT TIBI ” ; cf. ibid., n° 1455, 1565, 1566, 2925, 6165, 6165bis, 6759. |
Numérotation du verset Lc. 1,46 

Et ait Maria:
Magnificat anima mea
Dominum.
Numérotation du verset Lc. 1,47 

Et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo
Numérotation du verset Lc. 1,48 

quia respexit
humilitatem ancille sue.
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes38
38 dicent omnes L Rusch Weber Catena ] inv. Li448@*
generationes
Numérotation du verset Lc. 1,49 

quia
fecit mihi magna qui potens est
et sanctum nomen eius.
Numérotation du verset Lc. 1,50 

Et misericordia eius
a
progenie
in39 40
39 a progenie in Cor2 ² (**) CorS2 (… Paris<iis> sed in pluribus: A PROGENIE IN PROGENIES ) J F P S R Catena ] in progenies et BL35167 M Cor2 (anti.) CorS2 ( IN PROGENIES ET PROGENIES al<iqui> sic et Paris<iis> sed in pluribus A PROGENIE IN PROGENIES ) Ed1455 Rusch Weber |
40 <Nota> CorS2 note la présence de la leçon “in progenies et” dans quelques manuscrits à Paris, mais indique la leçon liturgique comme majoritaire. On est donc en présence de deux versions du texte ‘parisien’, l’ancienne et la moderne. Cette clé de lecture permet de concilier sans contradiction les assertions de CorS2 et Cor2 . |
progenies timentibus eum.
Numérotation du verset Lc. 1,51 

Fecit potentiam in brachio suo
dispersit superbos mente cordis sui.
Numérotation du verset Lc. 1,52 

Deposuit
potentes de sede et exaltavit humiles.
Numérotation du verset Lc. 1,53 

Esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes.
Numérotation du verset Lc. 1,54 

Suscepit Israel puerum suum41
41 suum Cor2 ² ] om. Cor2*
recordatus42
42 recordatus Cas574 BL35167 Cor2² (**) Cor2 ( moderni ) J F P S Li448 Clementina ] + est Li448@ , memorari Cor2 (grec. anti.) Ed1455 Rusch Weber
misericordie sue43.
43 sue Weber (M P) Cas574 BL35167 J P S Catena Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Lc. 1,55 

Sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in secula.
Numérotation du verset Lc. 1,56 

Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus
et reversa est in domum suam
Numérotation du verset Lc. 1,57 

Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium.
Numérotation du verset Lc. 1,58 

Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei.
Numérotation du verset Lc. 1,59 

Et factum est in die octavo,
venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris sui44 Zachariam.
44 sui Cas574 N P Catena Rusch ] eius Weber
Numérotation du verset Lc. 1,60 

Et respondens mater eius
dixit: Nequaquam sed vocabitur Ioannes.
Numérotation du verset Lc. 1,61 

Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua45 qui vocetur hoc nomine.
45 tua] + eius , sua Cas574
Numérotation du verset Lc. 1,62 

Innuebant autem46 patri eius quem vellet vocari eum.
46 autem Cas574 N Rusch Weber ] om. P
Numérotation du verset Lc. 1,63 

Et postulans pugillarem
scripsit dicens: Ioannes est nomen eius.
Et mirati sunt universi.
Numérotation du verset Lc. 1,64 

Apertum est autem illico os eius et lingua eius et47 loquebatur benedicens Deum.
47 et BL35167 L N Cas574 Li448@ Ed1455 Weber ] om. Am70 Rusch
Numérotation du verset Lc. 1,65 

Et factus est timor super omnes48 vicinos eorum et super omnia montana Iudee divulgabantur omnia verba hec.
48 omnes S Rusch ] om.
Numérotation du verset Lc. 1,66 

Et posuerunt omnes qui audierant49
49 audierant Cas574 Li448@ S P Weber ] audierunt Rusch
in corde suo
dicentes: Quis50 putas puer iste erit?
50 Quis P Catena Rusch ] Quid CorS2 (in greco) Weber
Etenim manus Domini erat cum illo.
Numérotation du verset Lc. 1,67 

Et Zacharias pater eius impletus est Spiritu sancto et prophetavit dicens:
Numérotation du verset Lc. 1,68 

Benedictus
Dominus51 Deus Israel quia visitavit
51 Dominus P Catena Rusch ] om. Weber
et fecit redemptionem
plebis52 sue.
52 plebis P Li448@ Rusch ] plebi Weber
Numérotation du verset Lc. 1,69 

et erexit cornu salutis nobis
in domo David pueri sui.
Numérotation du verset Lc. 1,70 

Sicut locutus est per os sanctorum qui a seculo sunt prophetarum eius,
Numérotation du verset Lc. 1,71 

salutem ex inimicis nostris
et de manu omnium qui oderunt nos.
Numérotation du verset Lc. 1,72 

Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti.
Numérotation du verset Lc. 1,73 

Iusiurandum
quod iuravit ad Abraham patrem nostrum
Numérotation du verset Lc. 1,74 

daturum
se nobis.
Ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi
Numérotation du verset Lc. 1,75 

in sanctitate
et iustitia
coram ipso
omnibus diebus nostris.
Numérotation du verset Lc. 1,76 

Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis ; preibis enim ante faciem Domini parare vias eius.
Numérotation du verset Lc. 1,77 

Ad dandam scientiam salutis plebi eius ; in remissionem peccatorum eorum.
Numérotation du verset Lc. 1,78 

Per viscera
misericordie Dei nostri
in quibus
visitavit nos
oriens ex alto.
Numérotation du verset Lc. 1,79 

Illuminare
his qui in tenebris et in umbra mortis sedent,
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
Numérotation du verset Lc. 1,80 

Puer autem crescebat
et confortabatur spiritu et erat in desertis53 usque ad54 diem ostensionis55 sue ad Israel.
53 desertis P Catena Rusch ] deserto Weber |
54 ad Catena Rusch ] in P Weber |
55 ostensionis Li448 Rusch Weber ] offensionis Li448@ |

Capitulum 1

Numérotation du verset Lc. 1,1 
marg.| Quoniam 1   quidem multi etc.  Impi ngua oblationem et da locum medico. Eccl. 38.b. Hoc fit, cum oratio, sive lectio conditur caritatis affectu. Sic enim effectum habet medicina et tunc datur locus medico, id est Luce. Lc. enim medicus de corporibus ad animas, de herbis transivit ad verba, que sicut aromata trita, meliorem consequuntur effectum. Sed quoniam preparatio medicinam iuvat, suo operi preponit ipse Lc. proemium, scribens Teophylo, qui potentissimus erat in Achaia, vel potius, cuilibet amanti Deum. Hoc enim nomen Theophyli dicit. Hunc tenens ordinem. Primo ostendit, quibus de causis scripserit Evangelium, ne forte videretur superflue scripsisse post alios, scilicet propter pseudo-Evangelistas, qui pullulaverunt et sub nomine Thome et Matthie multa scripserant, errores multos continentia. Et cum ipse Lc. peritus esset historiographus, voluit tradere historiam, ut falsas eorum traditiones eliminaret et excluderet ab eis errores seminatos: Secundo ostendit modum tractandi, quo scilicet modo sit tractaturus Evangelicam historiam. Tertio ostendit, quo fine scripserit. Dicit ergo, quoniam quidem etc. Sed primo notandum, quod sicut per figuras quatuor animalium figuratus est Christus, ita et per nomina eorum. Est enim Mattheus, id est donatus in nativitate. Is. 9.b. Parvulus natus est nobis et filius datus est nobis. Marcus, id est excelsus mandatus in passione, quia ad mandatum { 127rb } patris exaltari in cruce non dubitavit. Phil. 2.a. Factus est obediens etc. Lucas, id est ipse consurgens in resurrectione. Ioannes, in quo est gratia in Ascensione et sancti Spiritus missione.
1 Quoniam] Explicit Expositio Proemii sancti Lucae. Eiusdem Reverendissimi patris, domini Hugonis, cardinalis et Proemii Sancti Lucae expositio capituli.XVI. ( !) Ed1703
marg.| {o} Quoniam quidem multi Cons tructio littere dupliciter potest ordinari. Primo ita et pretermittens. Quoniam, ad tempus.
marg.| {p} multi conati sunt ordinare narrationem iterum Evan gelii, scilicet: Que in nobis sunt complete Complete sunt inquam, sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis. Modo sume, quoniam. Et quoniam conati sunt, id est inutiliter aggressi, ut in levam partem interpretetur hoc, quod dico conati, visum est et mihi assecuto omnia a principio scribere tibi, optime Theophyle et hoc diligenter ex ordine, id est ordinate. Ecce aperit modum tractandi, subsequenter finem.
marg.| {y} Diligenter ex ordine per hoc notat prolixitatem tractatus. Nemo enim potest commode servare diligentiam in brevitate nimia. Unde Glossa: Prolixiorem etc. Finem notat dicens:
Numérotation du verset Lc. 1,4 
marg.| {b} ut cognoscas veritatem id est ordinem.
marg.| {c} Eorum verborum, de quibus eruditus id est Evangelice historie, quam sciebat, sed ordinem ignorabat. Aliter potest ordinari, ut construas ita.
Numérotation du verset Lc. 1,4 
moraliter
marg.| {o-p} moraliter Quoniam quidem multi etc.  : Mali multi sunt, e contrario boni pauci sunt. Mt. 20.b. Multi vocati, pauci vero electi, Eccl. 1.d. Stultorum infinitus est numerus. 1Cor. 9.b. Omnes currunt, sed unus accipit bravium.
marg.| {u} moraliter Visum est et mihi assecuto a principio omnia scribere tibi diligenter ex ordine, optime Theophyle: Scri bere inquam ex ordine: Sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis. Visum est inquam mihi: Modo resume a principio.
marg.| {q} $moraliter
marg.| Conati sunt: Mali conantur propria virtute, ideo elaborant et sine fructu, nec perficiunt. Ier. 9.b. Ut inique agerent, laboraverunt. E contrario boni facile agunt et fructuose et consummant. Nm. 23.d. Non est lassitudo in Iacob et dolor in Israel: Alia littera, ubi nostra habet: Non est augurium in Iacob, nec divinatio in Israel. Sancti enim sine dolore luctantur et sine lassitudine contemplantur. Is. 40.g. Current et non laborabunt. Quod spiritu Dei incipitur, leviter fit et bene perficitur: Deus enim operando non laborat, quia dixit et facta sunt: Et quod incipit, consummat, quia Dei perfecta sunt opera.
marg.| {r} $moraliter
marg.| Que in nobis complete sunt vel redundant Eccl . 1.b. Omnia flumina intrant in mare et mare non redundat, id est non augetur, neque affluit. Sic avarus pecunie, scientie, librorum multitudine non redundat. Res ille, id est Christi mysteria in Apostolis abundabant et ideo redundabant, per manus eleemosyne, per oculos lacrime, per ora preces et instructiones. Ps. 62: « Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea » etc. Nota quod non ait a nobis, sed   in nobis Deo attribuens non sibi, ac si diceret. Non a nobis implete sunt sed a Deo in nobis. In nobis redundant, dicit, id est per nos, sive per officium nostrum per universum orbem more undarum fluentium mentes fidelium irrigant.
marg.| {s} $moraliter
marg.| Ipsi viderunt: inte lligendo.
Numérotation du verset Lc. 1,4 
moraliter
marg.| {t} moraliter Et ministri fuerunt: oper e exequendo, quasi non solum intellexerunt, sed etiam ministerio, id est opere impleverunt. Et bene iungit visionem et ministerium. Ier. 31.d. Postquam ostendisti mihi, percussi femur meum, quasi dicat: sicut vidi, sic feci. Is. 42.d. Qui vides multa, nonne custodies ?
marg.| {x} Assecuto a principio: ideo potest esse testis idoneus. Io. 15.d. Vos testimonium perhibebitis de me, quia ab initio mecum estis.
marg.| {z} Scribere: Vetu la melius scribit Evangelium quandoque quam Doctor quia opere exequitur et aliis prebet exemplum. Is. 44.a. Iste dicet, Domini ego sum et hic scribet manu sua Domino. Io. 8.a. Digito scribebat in terram.
marg.| {a} Optime Theophyle: scri bitur Theophylo, quia amicis consilia revelantur. Prv. 25.b. Causam tuam cum amico tuo tracta.
marg.| {b} Ut cognoscas: quia amanti datur cognitio. 1Io. 2.d. Unctio eius docebit vos de omnibus.
Numérotation du verset Lc. 1,5 
marg.| { 127va } Fuit 2   in diebus etc. Iob. 38.d. Numquid producis luciferum in tempore suo ? Ioannes Baptista est lucifer, qui precessit ortum solis. Sed absconsus est orto sole, quia non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine, Io. 1.a. Hunc Lucas produxit, id est productum ostendit in tempore suo, id est tempore opportuno, scilicet diebus Herodis regis. Tempus enim luciferi est pars noctis extrema cum instante luce sequentis diei et tunc quandoque sunt tenebre densiores: Sic nato Ioanne et instante Christi nativitate fuit cecitas in populo Iudeorum, ita ut ipsum luciferum solem esse putarent. Sed confessus est Ioannes, quia non sum ego Christus et quia illum oportet crescere, me autem minui. Io. 3.d. Ideo Lc. volens texere historiam de nativitate Domini, premittit de nativitate militis, id est Ioannis, ostendens quando et de quibus parentibus natus fuerit et regionem et regem, cuius tempore natus fuerit: Unde sequitur convenienter morem historiographi, has determinando circumstantias, sicut dicit Glossa Implevit etc. Dicit ergo.
2 Fuit] Reverendissimi In Christo Patris et Domini, Domini Hugonis etc. Cardinalis Postilla super Evangelium secundum Lucam incipit expositio capituli 1 praem. Ed 1754
marg.| {a} Fuit in diebus Herodis regis Iudee Iste Herodes fuit Ascalonita, qui fuit alienigena, qui primo finito regno Iudeorum regnavit in Iudea, secundum quod prophetatum fuerat a Iacob. Gn. 49.b. Non auferetur sceptrum de Iuda etc. Iam etiam sacerdotium vendebatur a Romanis et ita quodammodo iam cessabat unctio sacerdotii.
Numérotation du verset Lc. 1,5 
moraliter
marg.| {a} Fuit in diebus Herodis etc.  : Dies Herodis suo sole illuminatur. Dies eius est prosperitas spiritualis, que facit duos dies, potentiam opprimentem, sapientiam decipientem. Ier. 17. Diem hominis non desideravi. Herodes interpretatur glorians in pellibus et significat diabolum, qui gloriatur in hypocritis, qui pellibus ovium sunt induti, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Mt. 7.c. Qui {6. 127vb} et rex dicitur quia regnat super omnes filios superbie. Iob. 41.d. In diebus eius fuit Zacharias, quia semper Dominus malis regnantibus aliquos bonos suscitat ad eorum malitiam reprimendam. Sic Elias tempore Achab. Non enim abiicit Dominus omnino populum suum, quia etsi malus sit princeps, tamen si sacerdos bonus est, potest esse ut Ioannes, id est gratia Dei nascatur in populo. Ier. 31.c. Inebriabo animas sacerdotum pinguedine et populus meus adimplebitur bonis. Tunc est tempus pessimum et abiectus populus, quando princeps malus est et sacerdos. Sic fuit tempore passionis Domini et forte est modo, Ier. 2.e. Confusi sunt domus Israel, ipsi et reges eorum, principes et sacerdotes et prophete eorum.
marg.| {b} Sacerdos quidam nomine Zacharias : Nota etiam, quod Ioannes primo commendatur a patre, secundo a matre. Sed ad solum patrem mittitur Angelus, quia vir caput est mulieris. 1Cor. 11.a. Christus e contrario primo commendatur a matre et deinde a patre putativo, id est Ioseph. Sed ad solam matrem mittitur Angelus, quia de illa sola sine patre natus est Christus: Et in hoc plenissime respondet veritas umbre. Duorum quidem in veteri testamento conceptio et nativitas fuit per Angelum nuntiata, id est Isaac et Samsonis. Et duorum in novo, id est Ioannis et Christi. Isaac, qui interpretatur risus figura fuit Ioannis, de quo scriptum est. infra eod. Et multi in nativitate eius gaudebunt. Et in eius, id est Isaac conceptione nuntianda mittitur Angelus tantum ad patrem. Samson, qui interpretatur sol eorum, figura fuit Christi, quia et Samsonis conceptio per Angelum fuit soli mulieri nuntiata. Tres Herodes fuerunt, Ascalonita, Antipas, Agrippa: Ascalonita necat pueros, Antipas Ioannem, Agrippa Iacobum, claudens in carcere Petrum.
Numérotation du verset Lc. 1,moraliter 
marg.| {c} Zacharias: Zacharias interpretatur memor Domini, quia propriam gloriam non querit. 2Cor. 10.d. Qui gloriatur, in Domino glorietur. Magna laus est sacerdotis, qui in diebus Herodis, id est prosperitatis spiritualis, Domini tenet memoriam. Pincerna enim liberatus a carcere et ministerio suo restitutus, oblitus est Ioseph. Gn. 40.d. Ier. 2.b. Ambulaverunt post vanitatem suam et vani facti sunt et non dixerunt, ubi est Dominus. Debet autem sacerdos, id est episcopus esse memor Domini in triplici statu, 1. patientis, iudicantis, regnantis. Patientis, ut imitetur 1Cor. 9.d. Castigo corpus meum etc. Iudicantis, ut timeat et sic iuste iudicet subditos. Sap. 6. Audite reges et intelligite, discite iudices finium terre: iudicium durissimum in his, qui presunt, fiet. Regnantis, ut desideret contemplando. Ct. 1.a. Trahe me post te. Tit. 2.d. Sobrie et pie et iuste vivamus in hoc seculo. In tribus autem maxime debet esse memor., scilicet in regiminis susceptione, ut intret per ostium, id est per Christum. In beneficiorum collatione, ut exeat per ostium, propter Christum beneficia conferendo. In temporalium dispensatione, ut ea distribuat pauperibus propter Christum et sic iterum exeat per ostium. Io. 10.b. Ego sum ostium, si quis per me introierit, ingredietur et egredietur. Et ideo dicitur introeuntibus in Ps. 120. Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum.
marg.| {d} De vice Abia id est de octava. 1 Par. 24.b. ut sit indeclinabile Abia. Vel de vice Abie, ut dicitur, Abias Abie. Quid hoc sit, plenius dicetur inferius.
Numérotation du verset Lc. 1,moraliter 
marg.| {d} De vice Abia: Hoc dicitur, quia episcopus debet attendere, cuius vicem gerat, scilicet patris Domini, ut se amabilem exhibeat et reverendum. Sed primo patrem amabilem, deinde Dominum reverendum. Sic Moyses Ex. 32. primo ut pater pro populo supplicavit, deinde ut Dominus populum iudicavit. Iob. 29.d. Cum sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen merentium consolator. Non est ergo   de vice Abia prelatus id est non gerit vicem Christi, qui tamen pater est, vel qui tamen Dominus est, sed pater et Dominus simul esse debet. Is. 22.f. Potestatem tuam dabo in manu eius et erit quasi pater habitantibus Hierusalem. In parte commendatur etatis maturitas, sapientie dignitas, morum gravitas, caritatis affectus. In Domino iustitie zelus, animi fortitudo, ut neminem timeat, sed timeatur et largitatis virtus. Item   de vice Abia id est de vice octava debet esse, ut omnia fiant pro eternis. Eccl. 11.a. Da patres septem, necnon et octo.
marg.| {e} Et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth In c ommendatione aliorum prophetarum, ut Isaie, Ieremie, Os. et aliorum non preponuntur nisi nomina patrum, hic autem preponitur nomen patris et matris, quia uterque propheta fuit. Elias autem preco secundi adventus introducitur subito sine patre et matre. 3Rg. 17.a. ideo fit, quia Ioannes precursor fuit in testimonium carnalis generationis: Elias precursor erit in secundo adventu, ubi carnalis generatio locum penitus non habebit, sed spiritualis: De qua dicitur Mt. 19.d. In regeneratione cum sederit filius hominis etc.
Numérotation du verset Lc. 1,moraliter 
marg.| {e} Et uxor illi de filiabus Aaron etc.  : Aaron interpretatur Montanus, id est Christus Is. 2.a. Erit in novissimis diebus preparatus mons domus Domini. Filie Aaron omnes scientie. Eccl. 1.a. Omnis sapientia a Domino Deo est, Elisabeth una de filiabus Aaron est scientia sacre Scripture. Interpretatur enim Dei mei saturitas, quia alie scientie inflant. 1Cor. 8.a. Aggei. 1.b. Comedistis et non estis saturati, bibistis et non estis inebriati. Sed hec scientia et satiat et inebriat. Ps. 21. Edent pauperes et saturabuntur. Prv. 13.d. Iustus comedit et replet animam suam, venter autem impiorum insaturabilis. Hec debet esse uxor et episcopi et alie debent esse ut famule. Sap. 8.a. Exquisivi sapientiam a iuventute mea et quesivi sponsam mihi eam assumere et amator factus sum forme illius. Sed dicitur infra eodem, quod non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis quia nondum preceperat Angelus Zacharie accedere ad eam, sine cuius mandato non debet aliquis accedere ad hanc uxorem. Sepe tamen accesserat Zacharias ad eam, sed frustra, quia Angelus nondum preceperat. Sed ubi venit mandatum Angeli, concipit Elisabeth et nascitur Ioannes et multi gaudebunt. Prv. 5.b. Letare cum muliere adolescentie tue cerva carissima et gravissimus hinnulus, ubera eius inebrient te omni tempore. Interpretatur etiam Elisabeth, Deus meus cognovit, id est fecit cognoscere. Ante Ioannem, id est gratiam, cognitio Dei sterilis est in clerico et memoria, id est. Zacharia muto a laude.
Numérotation du verset Lc. 1,6 
marg.| {f} Erant autem ambo iusti ante Deum qui non fallitur {6. 128ra} Δ ut homines. Hoc ideo determinat, quia coram hominibus non videbatur iusta Elisabeth, quia erat sterilis et omnis sterilis maledicta fuit in lege. Ex. 23.d. Non erit infecunda etc. Dt. 7.c. Non erit apud te sterilis utriusque sexus. Os. 9.d. Quid dabis eis ? Da eis vulvam sine liberis et ubera arentia.
marg.| {a} Incedentes in omnibus mandatis id est obedientes mandatis Dei et facientes ea.
marg.| {c} Et incedentes in iustificationibus Domini id est in iustitia Dei.
marg.| {d} Sine querela prox imorum. Iusti quoad Deum, sine querela, quoad proximum, quia discretus erat Zacharias in iudiciis. Phil. 3.b. Secundum iustitiam, que ex lege est, conversatus sine querela. Quia nec aliquis de ipso, nec ipse de aliquo conquerebatur. Ecce multipliciter commendat parentes Ioannis. Et comprehendit quedam Glossa commendationem in quinque. Commendatur enim a genere, ubi dicitur, quod Zacharias fuit, de vice Abdia et Elisabeth de filiabus Aaron Ab equitate, ubi dicitur iusti Iustus enim est, qui servat equitatem, qui reddit sibi, quod suum est et Deo et proximo. Ab officio, ubi dicitur Sacerdos. A facto, ubi dicitur incedentes in mandatis. A iudicio, id est a discretione inter causam et causam, vel inter bonum et malum, ubi dicitur in iustificationibus et sine querela. Sequitur.
marg.| {e} Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis ut c oncipere non valeret. Augustinus Ut vacare amplexibus non deceret. Gn. 18.b. Postquam senui et Dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo.
marg.| {f} Et ambo processissent in diebus suis Due cause tanguntur hic, quare non haberet prolem, scilicet quia erat sterilis et annosa et hoc ideo, ut maior appareret virtus. Hoc enim divinitus et miraculose factum est, ut et parentes gratiores essent et ceteri ex miraculosa Ioannis nativitate eum tamquam prophetam audirent. Unde infra eod f. Quis putas, id est quantus erit puer iste ? Procuratum est etiam a Domino, ut Ioannes esset unigenitus et primogenitus sicut Christus, ut nuntius similis sit Domino, quia secundum iudicem populi, sic et ministri eius. Eccl. 10.a. Uterque sanctus et in utero matris, sed Ioannes sanctificatus, Christus vero sanctus natus. Ier. 23.b. Suscitabo David germen iustum etc.
marg.| {f} $moraliter
marg.| *   Erant autem ambo iusti ante Deum: Inte nsam et occultam et sinceram notat iustitiam:   Iusti enim ante Deum id est quos Deus iustos reputabat, qui in Angelis suis reperit pravitatem. Iob. 4.d. In hoc intensio. Item   ante Deum id est in abscondito, ubi Deus videt non coram hominibus. Mt. 6.a. Sit eleemosyna tua in abscondito et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Prv. 16.a. Revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tue. Ecce occultatio. Item   ante Deum qui verus est arbiter operis et intentionis. Prv. 16.a. Omnes vie hominum, id est omnia opera hominum patent oculis eius, spirituum, id est intentionum ponderator est Dominus. Dt. 16.d. Iuste, quod iustum est, exequeris.
marg.| {a} Incedentes rect e postquam dixit iusti dicit incedentes in quo profectus est operis. Sic Ps. 118. Beati immaculati in via etc. Sponsus enim non tam sessionem, aut studium commendat in sponsa, quam incessum. Ct. 7.a. Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis filia principis.
marg.| {b} In omnibus mandatis ince dit, qui singulas virtutes in exercitio habet. Mandata possunt intelligi moralia, iustificationes ceremonialia, hoc magis ad litteram pertinet. Vel secundum Amb. Mandata sunt precepta Dei, iustificationes iudicia. Et bonus ordo, prius mandata, postea iudicia. Eccl. 18.c. Ante iudicium para iustitiam.
marg.| {c} Et iustificationibus Domini non hominum. Iudicium Domini est verum sine personarum et munerum acceptione. Dt. 1.c. Quod iustum est iudicate, sive civis sit ille sive peregrinus, nulla erit distantia personarum, quia Dei iudicium est. In huiusmodi ergo, id est in iudiciis, in confessionibus, in beneficiis Ecclesiasticis conferendis, deponit homo personam hominis et induit personam Dei et ideo in his nulla debet esse acceptio personarum.
Numérotation du verset Lc. 1,7 
marg.| {g} Processissent in diebus suis Sene s fuerunt antequam { 128rb } generarent. Oportet enim primo senescere in divina lege, quam officium docendi, vel predicandi assumere. Et tunc primo promittit Angelus fructum et consulit concubitum et non ante. Unde Ct. 2. primo dicitur sponsa amore languescere, in quo notatur diuturnitas et senectus et postea dicitur ei: Surge, propera, amica mea.
Numérotation du verset Lc. 1,8 
marg.| {h} Factum est autem etc.  1. N ota tempore David multiplicatus est Dei populus et ideo voluit etiam ipse cultum Dei ampliare.
marg.| 2. Prius erat tantum unus summus Sacerdos, qui tunc non poterat sufficere propter multitudinem populi et ideo constituit David vigintiquatuor summos Sacerdotes, sedecim de genere Eleazar, octo de genere Ithamar. 1Par. 24.a. Hi vicissim ministrabant in templo per septimanas. Sed quia una septimana plus valebat quam alia, ne esset contentio inter Sacerdotes ex precepto David, proiecta est sors et divise sunt septimane et cuius sors primo cecidit, primo administravit et eo defuncto filii eius per successionem. Similiter cuius sors secundo cecidit, administravit in secunda septimana et filius eius per successionem, quia non nisi semel proiecta est sors. Contigit ergo, quod octava septimana de sorte contigit Abie, de cuius genere fuit Zacharias. Unde et ei successit in octava vice, ideo supra dictum est de vice Abia, quia huiusmodi vicarie administrationes dicebantur vices, ut sicut Abdias fuit octavus, sic et Zacharias et quicumque ei succederet, octavam ageret septimanam. Tunc ergo erat forte ultima dies octave septimane et decima dies Septembris, in qua triplex solemnitas concurrebat, unde et tribus nominibus censebatur. Dicebatur enim festum afflictionis, festum expiationis, festum propitiationis. Afflictionis, quia illa die se affligebant omnes usque ad pueros septennes, ieiunando usque ad noctem. Expiationis, quia Sacerdos illa die intrans in sancta sanctorum aspergebat parietes et utensilia templi sanguine vitule rufe, que aspersio erat quedam expiatio figuralis. Fiebant etiam illa die cineres de vitula rufa cremata. Unde per totum fiebat aqua expiationis. Item propitiationis, quia illa die propitiatus est Dominus populo super peccato vituli et Sacerdos hanc propitiationem illa die populo nuntiavit. Intrabat autem singulis diebus Sacerdos in templum bis, scilicet in sacrificio matutino et sacrificio vespertino, in cuius consummatione ponebat Sacerdos incensum super altare. Postea intrabat in sanctasanctorum cum pulvere thymiamatis, quem ponebat in thuribulo aureo, quod deferebat in manibus plenum prunis, ut sic caligo fumi oculo eius involveret, ne sursum aspiciens, posset intueri duo Cherubim, ne si forte gloria Domini inter duos Cherubim appareret et ex ipsa visione statim expiraret.
marg.| 3. Factum est autem, cum Zacharias posuisset incensum super altare incensorum et egressus esset de sanctisanctorum et staret a dexteris altaris incensorum quod erat in sanctis, ut dicit Ioseph et Beda. et Hieronymus: et omnes sancti preter Augustinum: apparuit ei Angelus, qui exauditam eius orationem, quam pro populo faciebat et Ioannem nasciturum nuntiavit. Et hoc est, quod dicitur hic: Factum est autem etc. Hic autem notanda est duplex opinio.
marg.| 4. Quidam enim dicunt quod unus erat super illos vigintiquatuor summos Sacerdotes, quos constituit David, qui dicebatur princeps Sacerdotum, quo decedente, antequam sepeliretur, eligebatur sorte alius de eadem Tribu.
marg.| 5. Alii dicunt quod nullus erat supra illos vigintiquatuor Sacerdotes, sed ille, in cuius hebdomada incidebat decima dies Septembris, per totum illum annum erat summus Sacerdos, sive princeps Sacerdotum, quod tunc contigit Zacharie. In secundo enim tabernaculo non intraret nisi summus Sacerdos semel in anno cum sanguine. Post Zachariam facti sunt duo summi Sacerdotes per ambitionem, qui sibi annuatim succedebant. Hec opinio secunda magis concordat glossis.
Numérotation du verset Lc. 1,8 
mystice
marg.| Mystice Per ingressum Zacharie in sancta, significatur ingressus Christi in Mariam et per ingressum Zacharie in sancta sanctorum, significatur ingressus Christi in celum. Sicut enim summus Sacerdos intrabat in sanctasanctorum, ut interpellaret pro populo foris stante, sic Christus impletis omnibus introivit in celum, ut interpellet pro nobis patrem adhuc stantibus foris. Unde Hbr. 9.f. Non in manufacta sancta Iesus introivit exemplaria verorum, sed in ipsum celum, ut appareat nunc pro nobis vultui Dei. Et dicit hic Glossa quod pulchre ea die descensio eius, id est Christi per Angelum nuntiatur, quia eius per legem Ascensio figurabatur et cave, qua illa die non fuit nuntiatus adventus Christi, sed tamen tantum adventus precursoris, in quo quodammodo intimatus fuit adventus Salvatoris. Quare dicit per legem { 128va } intellige, id est per introitum sacerdotis legalis in sancta sanctorum. Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur Zacharias, id est officium sacerdotis exequeretur. Simile Eccl. 45.c. Fungi sacerdotio.
Numérotation du verset Lc. 1,8 
moraliter
marg.| {h} Moraliter. Fungeretur 3   sacerdotio, id est exercere officium sacerdotis, quod consistit in quinque, scilicet in oratione, predicatione, Missarum celebratione, confessionum auditione, vasorum templi conservatione. Hec enim sunt quinque talenta, que tradidit Dominus servis suis. Mt. 25.b. Sunt autem multi, qui adhuc nesciunt officium suum, qui tamen dignitate et nomine sacerdotii gloriantur. 1Rg. 2.c. Porro filii Heli filii Belial nescientes Dominum, neque officium sacerdotum ad populum. 2. Mt. 4.c. Sacerdotes non iam circa altaris officium dediti erant, sed templo contempto et sacrificiis neglectis festinabant participes fieri palestre et prebitionis eius iniuste.
3 fungeretur] corr., fungi Ed1703 Ed1754
marg.| {a} In ordine vicis sue id est secundum ordinem et vicem suam 1Cor. 14.g. Omnia honesta et secundum ordinem fiant.
marg.| {b} Ante Deum id est gratis, non pro gloria, neque pro lucro Mal. 1.c. Quis est ex vobis, qui claudat ostia et incendat altare meum gratuito ?
9
marg.| {c} Secundum consuetudinem sacerdotii id est sicut de consuetudine pertinebat ad sacerdotes.
marg.| {d} Sorte Non quod tunc mittebatur sors, quando incensum erat adolendum, sed in sorte, que primo posita fuit, successit Abie. Unde sicut Abias fuit octavus in ordinem per sortem electus, sic Zacharias et omnis successor eius. Et hoc est, quod dicitur hic: Sorte, id est divina gratia. Prv. 16.d. Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.
marg.| {e} Exiit de s anctis sanctorum, rediens ad altare incensi. Vel a turba, quam foris reliquit, sic caper portans peccata populi in desertum fugiebat. Lv. 16.b. Mt. 13.a. Exiit, qui seminat.
marg.| {f} Ut incensum poneret supe r altare incensi. Ipse dico.
Numérotation du verset Lc. 1,9 
moraliter
marg.| Moraliter. Incensum est devota oratio. Ps. 140. Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo: Que non dici, sed poni dicitur, quia sine dubio non valet oratio, que manu non ponitur ante Deum, id est que operibus non iuvatur. Lam. 3.e. Levemus corda nostra cum manibus ad Deum in celos. Apc. 8.a. Ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu Angeli coram Deo.
marg.| {g} Ingressus in templum Domini 10 ]   et omnis multitudo populi erat foris orans hora incensi id est quando ponebatur incensum. Dicitur autem singulariter hora incensi ut specialiter intelligatur hora illa decime diei Septembris, quando sacerdos intrabat sancta sanctorum cum sanguine vitule rufe et hirci et ponebat incensum et tunc orabat universus populus. Singulis namque diebus erant due hore, in quibus ponebatur, nec tamen conveniebat populus ad orationem sicut ad sacrificium vespertinum, in cuius consummatione ponebat Sacerdos incensum super altare et postea intrabat in sanctasanctorum, sicut dictum est supra.
marg.| {g} Ingressus: mente et corpore, quod debet fieri cum reverentia et timore. Unde Beatus Bernardus.: Quid aliud cogitare debet, qui intrat ad orationem, quam illud quod dicitur in Ps. 41. Ingrediar in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei. Cum quanta ergo reverentia et timore ascendere debet de palude sua progrediens ranuncula, miser homuncio, Amos 6.a. Ve qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samarie, optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Domini.
Numérotation du verset Lc. 1,10 
marg.| Multitudo populi: de t emporalibus solicita sed Prelatus intus vacans spiritualibus. Mt. 6.d. « Ne soliciti sitis » etc.
Numérotation du verset Lc. 1,11 
marg.| {i} Apparuit autem illi exeq uenti personaliter officium suum, ab amplexibus abstinenti, pro populo oranti, a turba separato.
marg.| {k} { 128vb } Ange lus Domini stans a dextris altaris incensi
marg.| Nota quod in templo et iuxta altare et a dextris altaris apparuit Angelus. In templo quidem, quia nuntiabat adventum veri sacerdotis. Iuxta altare, quia nuntiabat mysterium ab universali Ecclesia celebrandum. A dextris, quia gaudium eterne beatitudinis nuntiabat.
marg.| {l} Altaris incensi non altaris holocaustorum, ubi animalia immolabantur, quia facilius et frequentius exhibetur celestis visitatio interne devotioni, quam corporali afflictioni 1Tim. 4.c. Exercitatio corporis ad modicum utilis est, pietas autem ad omnia utilis est. Sed tamen prius occurrit altare holocaustorum, quia primo oportet mactare, quam mentis devotio possit haberi, ut quasi post sextam feriam ad sabbatum veniamus. Prv. 24.d. Prepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum et postea edifices domum tuam. Prius enim nascitur homo exterior ad laborem et postea homo interior avis efficitur ad volandum. Iob. 5.b. A dextris apparet Angelus, qui dat consolationes spirituales, a sinistris, qui dat temporales. Prv. 4.d. Vias, que a dextris sunt, novit Dominus ; perverse vero sunt, que a sinistris.
Numérotation du verset Lc. 1,12 
marg.| {m} Et Zacharias turbatus est videns Tali s turbatio intelligitur quedam alienatio mentis, quam patitur homo ex improviso alicuius incursu et tunc quodammodo perstringitur homo, id est quandam angustiam patitur. Unde dicit: Et timor irruit super eum. Boni autem Angeli de sui visione pavescentibus consolationis remedio timorem excutiunt, demones timorem amplius incutiunt. Gregorius. In quantam miseriam cecidimus, qui ad bonorum Angelorum presentiam formidamus. Ez. 3.f. Ecce gloria Domini stabat quasi gloria quam videram iuxta fluvium Chobar et vidi et cecidi in faciem meam.
Numérotation du verset Lc. 1,13 
marg.| {n} Ait autem ad illum Angelus: Ne timeas, Zacharia quia timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem. 1Io. 4.d.
marg.| {o} Zacharia qui es memor Domini. Mc. ult. b. Nolite expavescere, Iesum queritis.
marg.| {p} Quoniam exaudita est oratio Glossa Facta pro populi redemptione, non pro sobole, quam desperabat se posse habere. Numquid enim Zacharias oravit pro suscipienda sobole ? Non, immo pro populi liberatione, quia tunc erat populus tributarius Romanis. Quid est ergo, quod dicit Angelus: Exaudita est oratio tua, tamquam hoc petisset ? Ideo sic expone.
marg.| {q} Exaudita id est extra quam peteres audita, quasi amplius quam petieris, dabitur tibi. Petebas liberationem plebis et preter hoc dabitur susceptio prolis.
marg.| {r} Et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Ioannem Nota quod duorum tantum in novo testamento predicta sunt nomina ante conceptionem, scilicet Ioannis Baptiste et Iesu. In veteri, sex, Ismael, Isaac, Samson, Iosias, Cyrus et Agag. Gn. 16.c. Ismaele et 37.c. Idc. 13.a. de Samsone, secundum aliam translationem. 3Rg. 13.a. de Iosia. Is. 45.a. de Cyro. Nm. 24.b. de Agag. Beda. autem dicit hic, quod quoties alicui a Deo nomen imponitur ante conceptionem, vel mutatur, ex ipsa mutatione, vel impositione, singulare eius meritum indicatur, ut qui primo dicebatur Abram, postea diceretur Abraham, ab Aba quod est pater et Rama quod interpretatur excelsum, ut ipsa mutatio nominis iudicaret excellentiam meriti. Unde et nomen Ioannis hic predictum est, ob singulare meritum ipsius. Et merito interpretatur, in quo est gratia, quia multipliciter in ipso assignatur gratia. Fuit enim prenominatus a Domino. Is. 49.a. Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris mee recordatus est nominis mei. Item nuntiatus ab Angelo, ut hic.
marg.| Item sanctificatus in utero. Ier. 1.b. Priusquam te formarem in utero, novi te etc.
marg.| Item gestiens in utero. infra eod. d. Exultavit infans in utero eius.
marg.| Item virgo et in utero sanctificatus. Item martyr. Mc. 6.d. Et decollavit eum in carcere. Item lucerna. Io. 5.f. Ille erat lucerna ardens et lucens.
marg.| Item vox verbi. Io. 1.c. Ego vox clamantis in deserto, dirigite viam Domini etc. Item testis. Io. 1.a. Hic venit in testimonium etc. Item Baptista Domini. Mt. 3.d. Venit Iesus a Galilea in Iordanem ad Ioannem, ut baptizaretur ab eo. Item plusquam propheta. Mt. 11.b. Etiam dico vobis et plusquam prophete. Item eremita. Mc. 1.a. Fuit Ioannes in deserto etc. Item Angelus. Mal. 3.a. Ecce ego mitto Angelum meum. Item lucifer Ps. 109. Ante luciferum genui te. Item precursor: infra eod. b. Ipse precedet ante illum etc. Item paranymphus. Io. 3.d. { 129ra } Δ Qui habet sponsam etc. Item sagitta. Is. 49.a. Posuit me quasi sagittam electam. Ecce in quot privilegiatis. Item in ipso gratia data est parentibus: Mater videlicet soluta est a maledictione sterilitatis et patri reddita est loquela.
Numérotation du verset Lc. 1,14 
marg.| {a} Et erit gaudium tibi et exultatio Prem issi nominis causam assignat hic Evangelista: Merito enim dicitur Ioannes, quia in ipso gratia data est sterilibus et peccatoribus, quorum corda convertit ad Dominum. Unde dicitur: Et erit gaudium, interius mentis.
marg.| {b} Et exultatio exte rius corporis.
marg.| {c} Et multi quia iusti et peccatores.
marg.| {d} In nativitate eius gaudebunt quia per eius predicationem gaudebunt in eternum. Nato precursore multi gaudebunt, de quo Mal. 3.a. Ecce ego mitto Angelum meum et preparabit viam ante faciem meam. Ier. 33.b. Erit mihi in nomen et in gaudium et in laudem et exultationem cunctis gentibus.
Numérotation du verset Lc. 1,14 
moraliter
marg.| {a-d} Magnum et multum gaudium debet esse, quando unus bonus homo nascitur in Ecclesia Dei. Io. 16.c. Mulier, id est Ecclesia cum parit laborando in peccatoribus convertendis, tristitiam habet, quia venit hora eius et adhuc peperit, cum autem peperit, iam non meminit pressure propter gaudium, quia natus est homo in mundum. infra 15.b. Congratulamini mihi, quia inveni ovem, que perierat, dico enim vobis, quia gaudium erit in celo super uno peccatore penitentiam agente. Tunc enim nascitur Ioannes, cum peccator penitentiam agit. Concipitur autem Ioannes, quando peccator conteritur. infra 15.g. Epulari et gaudere oportebat etc. Prv. 23.c. Exultat gaudio pater iusti, qui sapientem genuit, letabitur in eo. Et nota quod dicit, Multi gaudebunt. Vulgus enim gaudet de promotione iustorum, ubi sepe maiores invident et tristantur. Prv. 28.b. In exultatione iustorum multa gloria est regnantibus impiis ruine hominum. Prv. 26.a. In multiplicatione iustorum letabitur vulgus. Item nota quod dicit in nativitate, non in conceptione, que soli Deo nota est, sicut a solo Deo facta est. Loquor enim de conceptione spirituali, que fit per gratiam contritionis. 2Mcc. 7.d. Nescio qualiter in utero meo apparuistis, neque enim ego spiritum et animam donavi vobis, sed mundi creator, qui formavit hominis nativitatem.
Numérotation du verset Lc. 1,15 
marg.| {e} Erit enim magnus coram Domino quia magne vite et alte fuit in deserto predicavit et penitentiam predicavit quam magis ipse implevit. Unde sequitur.
Numérotation du verset Lc. 1,15 
moraliter
marg.| {e} Erit enim magnus: Glossa Non virtute corporis, sed animi magnitudine. Hanc magnitudinem triplex dimensio spiritualis operatur. Prima longitudo longanimitatis, per quam animus futura bona exspectat et presentia non curat. Ps. 26. Exspecta Dominum, viriliter age et confortetur cor tuum. Per hanc se extendit animus semper interius. Phil. 3.c. Que retro sunt obliviscens, ad ea, que sunt priora, extendens meipsum. Secunda est latitudo caritatis, per quam animus se extendit ad dexteram et ad sinistram, id est ad amicos et ad inimicos. Mt. 5.g. Dictum est antiquis, diliges proximum tuum et odio habebis inimicum, ego autem dico vobis, diligite inimicos vestros. 2Cor. 6.c. Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est. Tertia est profundum humilitatis, per quam animus descendit infra se et coram se. Infra 14.c. Qui se humiliat, exaltabitur. In his tribus est magnitudo animi, de qua dicit SENECA. Magnus animus est, cui magno nihil est magnum.
marg.| {f} moraliter Coram Domino: non coram seculo. Ps. 44. Omnis gloria eius filie regis ab intus.
marg.| {g} Vinum et siceram non bibet Sice ra sicut dicit Glossa interpretatur ebrietas et designat hic omnem potum, qui inebriare potest. Unde de omni tali abstinuit Ioannes.
marg.| {g} moraliter Vinum et siceram non bibet: Vinu m inanis glorie et siceram inepte letitie. Ab istis abstinet filius Zacharie. id est qui Domini patientis, iudicantis, regnantis memoriam tenet. Tunc enim nec apud se inepte letatur, nec foris inaniter gloriatur. Gn. 39.b. etc. bis impetit adultera Ioseph. Primo palam, secundo clam et sine arbitris. Lam. 3.c. Memoria memor ero et tabescet in me anima mea. Hoc vinum non bibunt Rechabite, id est viri religiosi. Ier. 35.b. Non bibemus vinum, quia Ionadab filius Rechab pater noster precepit nobis dicens, non bibetis vinum vos et filii vestri usque in sempiternam. Nm. 6.a. Vir, sive mulier, cum fecerit votum etc. Prv. 36.a. Noli regibus o Lamuel, noli regibus dare vinum. Iob. 1.d. Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti, repente irruit ventus vehemens a regione deserti et concussit quatuor angulos domus, que corruens oppressit eos. Est autem vinum bonum, scilicet bona gloria et sicera bona, scilicet moderata letitia, de quibus Prv. 31.a. Date siceram merentibus et vinum his, qui amaro sunt animo.
marg.| {h} Et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris sue id est magnus in utero matris su e. Cuius signum fuit, quod ad adventum matris Salvatoris in utero exultavit. Unde licet nondum esset ei spiritus vite, id est licet nondum prodiisset in lucem, per quod cognosceretur habere vitam, tamen erat ei spiritus gratie.
marg.| {h} moraliter et Spiritu sancto replebitur: quia vacuus fuit a spiritu suo. 4Rg. 4.a. Eliseus replevit vasa vacua. Sic Maria omni gratia fuit plena, quia omni culpa fuit vacua. infra eod. c. Ave gratia plena. Beda. Cui vini ebrietas tollitur, spiritus gratia cumulatur.
marg.| {i} moraliter Ex utero matris: Mate r Ioannis est sapientia Dei, uterus eius, in quo concipitur, est Ecclesia. Manens in utero matris replebitur Spiritu sancto. Act. 2.a. Erant omnes discipuli pariter etc. Idc. 6.g. Spiritus Domini replevit Gedeon, qui clangens buccina convocavit domum Abiezer. Et hoc est, quod sequitur hic.
Numérotation du verset Lc. 1,16 
marg.| {k} Et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum Sed non convertit nisi ad Christum: Ipsum enim predicavit, dicens: Qui post me venit etc. Ergo Christus est Deus eorum.
Numérotation du verset Lc. 1,16 
moraliter
marg.| {k} Et multos filiorum Israel etc.  : Sic Ioannes cum nascitur ex utero matris, id est cum promovetur in Ecclesia, multos convertet ad Dominum.
Numérotation du verset Lc. 1,17 
marg.| {l} Et ipse precedet ante illum in spiritu et virtute Elie Prec edit illum nascendo, predicando, baptizando, moriendo, ad inferos descendendo, sed non resurgendo, nec ascendendo. Mi. 2.d. Ascendet pandens iter ante eos, dividet et transibunt portam, egredientur per eam et transibit rex eorum coram eis et Dominus in capite eorum.
marg.| {m} In spiritu Glossa: sancto.
marg.| {n} Et virtute Glossa: signorum. Contra: Io. 10:41.g: « Signum fecit nullum ».
marg.| {n} Elie quia in multis assimilatur Elie. Sicut enim Elias futurus erit preco iudicis, sic Ioannes precursor fuit redemptoris. Item ambo in deserto. 3Rg. 19.b. Mt. 1.a. Ambo victu parci, vestitu inculti, ambo regum insaniam tolerant. 3Rg. 19.a. Mt. 14.a. Ille Iordanem divisit tangens pallio suo. 4Rg. 2.b. hic ad lavacrum, id est ad baptismum homines convertit. Item Ioannes cum Domino conversabatur in terris et Elias visus est cum eo in transfiguratione. Mt. 17.a.
Numérotation du verset Lc. 1,17 
moraliter
marg.| {l} moraliter Et ipse precedet ante illum: Sic predicator, aut prelatus debet precedere Iesum ad peccatores predicando. Unde infra 10.a. Misit illos binos ante faciem suam. Debet etiam precedere peccatores ad Iesum orando. Unde Ioannis 10.a.a « Bonus pastor cum proprias oves emiserit, ante eas vadit et oves eum sequuntur ».
a Io. 10, 4.
marg.| Utrobique {m-n} In spiritu et virtute Elie: in spiritu prophetandi et virtute operandi.
marg.| {o}{6.129rb} Ut convertat corda patrum id est fidem cordis patrum, id est Patriarcharum.
marg.| {p} Ut convertat: verbo et exemplo. 1Pt. 3.a. Si qui non credunt verbo per mulierum conversationem sine verbo lucrificant considerantes in timore sanctam conversationem vestram.
marg.| {q} In filios in successores Iudeos, id est convertet eos ad fidem Patriarcharum. Mal. ult. b. Ecce ego mittam vobis Eliam et convertet corda patrum ad filios. Unde sicut predicabit Elias, sic predicavit Ioannes. Unde hoc verbum Malachie satis bene de utroque dicitur.
marg.| {q} In filios: Beda. Cor patrum in filios convertit, qui sanctorum antiquorum spiritualem intelligentiam populis predicando infundit.
marg.| {a} {6.129va} et i ncredulos ad prudentiam iustorum
marg.| supple convertet. Prudentia iustorum est, non de legis operibus presumere, sed ex fide salutem querere. Rm. 10.b. Et precedet, supple.
marg.| {a}{6.129va} Et incredulos ad prudentiam iustorum: Non carnis, quia prudentia carnis mors est. Rm. 8.b. Non mundi, nam stultam fecit Deus sapientiam huius mundi 1Cor. 1.c. Sed.
marg.| {b} Iustorum: que in mundo stultitia reputatur. Beatus Bernardus.: Sapientia sanctorum est in presenti cruciari et in eternum gloriari. Qui ergo vult esse sapiens, stultus fiat, ut sit sapiens. 1Cor. 3.d. Sic fecit Salomon. Prv. 30.a. Stultissimus sum virorum et sapientia hominum non est mecum. Non didici sapientiam mundi, scilicet et novi scientiam Sanctorum.
marg.| {c} parare Domino plebem perfectam. Nam ex predicatione eius multi ad perfectionem se preparabant moraliter   Parare: increpando, docendo, exhortando.
marg.| {d} Domino: non sibi.
marg.| {e} Plebem perfectam: sicut paratur thalamus regi ad inhabitandum. Unde: Adorna thalamum tuum Sion etc. Item sicut paratur equus militi ad pugnandum. Iob. 39.c. Numquid prebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo eius hinnitum ? Item sicut paratur virgo sponso suo. Ier. 31. Virgo Israel adhuc ornaberis tympanis tuis et egredieris in choro ludentium. 2Cor. 11.a. Despondi vos uni viro virginem castam exhibere Christo.
Numérotation du verset Lc. 1,18 
marg.| {f} Et dixit Zacharias ad Angelum Prom isit Angelus Zacharie filium nasciturum, multa futura circa puerum congessit, ut in conceptione tanti filii pater exultaret. Ille autem considerans se minus idoneum ad generandum. Considerans etiam, quod uxor sua infecunda esset et iam processisset in diebus suis, credidit impossibile, quod ab Angelo promittebatur. Unde sequitur: Et dixit Zacharias ad Angelum, unde hoc sciam. Quasi propone signum evidens, ut acquiescam. Consuetudo namque Iudeorum est petere signa 1Cor. 1.d. Gn. 15.b. Abraham petiit signum. Unde, inquit, scire possum, quod possessurus sum eam ? Idc. 6.d. Gedeon. 4Rg. 20.b. Ezechias Is. 7.b. Pete tibi signum etc. ad Achaz dixit. Ex. 4.a. Quid est quod tenes in manu ? Arguuntur autem in istis Zacharias et emulatores signorum ex curiositate, vel pusillanimate, vel incredulitate. Mt. 12.c. Generatio prava et adultera signum querit. etc. Solet autem fieri, vel causari huiusmodi dubitatio propter magnitudinem promissorum, ut Gn. 15.b. Domine Deus etc. Item propter difficultatem acquirendi promissa. Nm. 13.d. Dubitaverunt, immo desperaverunt de promissione Domini, quia exploratores terruerunt eos, civitates muratas et habitatores gigantes esse dicentes. Item propter considerationem fragilitatis sue. Idc. 6.c. Obsecro, domine, in quo liberabo Israel ? Ecce familia mea infima est in Manasse et ego minimus in domo patris mei. Item ex consideratione inhabilitatis. Gn. 18.b. Postquam ego senui et Dominus meus etc. Et hic similiter. Unde dicit.
marg.| {g} Ego enim sum senex Ecce causa dubitationis, quasi dicat: impossibile est, quod dicis, quia ego sum senex. Sed quia senex potest gignere de iuvencula, subdit.
marg.| {h} Et uxor mea processit in diebus suis id est procul cessit a tempore conceptionis.
Numérotation du verset Lc. 1,19 
marg.| {i} Et respondens Angelus dixit ei, ego sum Gabriel, qui asto ante Deum Quom odo ergo missus ? Respondet Beda. in Glossa dicens. Cum ad nos veniunt Angeli, sic exterius implent ministerium, ut tamen ante Deum interius per contemplationem assistant, quia etsi Angelus spiritus circumscriptus est, id est ita ens in uno loco, quod non in alio circumscriptus, id est loci termino clausus et interpositione sui faciens aeris ad aera distantiam, summus tamen spiritus, qui Deus est, incircumscriptus est, intra quem currit Angelus, quocumque moveatur, vel mittatur, quia ubique invenit eius presentiam. Item nota quod idem Angelus scilicet Gabriel, nuntiavit conceptionem precursoris et conceptionem salvatoris, Gabriel, id est fortitudo annuntiat humilitatem Christi et Ioannis. Dn. 8.e. et 9.f. Gabriel fac intelligere etc. Per hoc etiam, quod annuntiavit Christum, significatur, quod Christus in fortitudine venturus esset ad debellandum diabolum.
marg.| {6. 129vb}{l} Et missus sum de celo empyreo. Aliquando enim sunt Angeli in celo, aliquando nobiscum in terra, sed ubique Deo assistunt per contemplationem, nec minuitur eorum contemplatio, vel gaudium propter loci mutationem.
marg.| {m} Loqui ad te et hec tibi Evangelizare: Et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem, quo hec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, que implebuntur in tempore suo quasi dicat: tu petis signum, sed deberet tibi sufficere pro signo, quod ego, qui sum Angelus Dei, loquor tibi et quia non acquiescis verbis meis, pena dubitationis, scilicet taciturnitas, infligetur tibi. Unde dat ei Angelus signum, non tamen Zacharias tale petebat. Sed quare punitur magis quam Abraham, vel Gedeon et multi alii, qui signum quesierunt et tamen non fuerunt puniti ? Beda. dicit quia discredendo locutus est, ideo silentio plectitur, ut tacendo credere discat. Sed non videtur solutio sufficiens, quia non tenebatur credere. Unde 1Io. 4.a. Nolite omni spiritui credere etc. Iudei dicunt quod quando Angelus dicit, ego sum Angelus Domini, tenetur credere ille, cui loquitur, quia malus non habet potestatem dicere hoc.
marg.| Sed hoc videtur falsum, quia potest dicere, ego sum Christus, ut dicit beatus Antonius : Potest dici quod peccavit, aperte loquenti non credidit. Unde, dicit Beda., quod sola Angeli visio et allocutio debuerat ei sufficere, unde diffidentie merito, penam luit tacendo. Sic autem punitur, ut maius miraculum monstraretur in nativitate Ioannis, qui tunc recuperavit loquelam. Vocem autem ideo amisit, quia vox nascebatur et quia legi silentium imponebatur.
Numérotation du verset Lc. 1,18 
moraliter
marg.| {g} Ego enim sum senex etc.  Duo sunt, que Zachariam, id est Prelatum solent mittere in desperationem fructus, scilicet propria infirmitas et uxoris sterilitas diuturna, id est plebis subiecte inveterata malitia. Dies autem uxoris sunt vanitas et voluptas, in quibus cum processerit plebs, semen verbi Dei non capit in ea et ideo desperat Prelatus, dicens. Ego senex sum, id est diu laboravi in uxore mea.
marg.| {h} Et uxor mea processit in diebus suis id est in vanitate et voluptate diu permansit. Sed nec sic cessandum est prelato, sed magis insistendum. 2Tim. 4.a. Predica verbum, insta opportune, importune. Nota Ier. 1.b. se excusat, quia puer est et nescit loqui, nec punitur, quia iusta est excusatio. Zacharie vero, quia senex est et aptus predicationi, non recipitur excusatio, sed punitur. Prv. 11.d. Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis. Hbr. 5.d. Cum deberetis esse magistri propter tempus, rursum indigetis, ut vos doceamini. Sicut Zacharias, qui senem se fatetur et tamen dicit.
marg.| {g} Unde hoc sciam : Ecclesiastici 25.a.b : « Tres species odivit anima mea » etc.
b Sir. 25, 3.
Numérotation du verset Lc. 1,19 
marg.| {k} Ego sum Gabriel : Gabriel interpretatur fortitudo Domini, quasi dicat: confide, non de tuis viribus, sed de Domini fortitudine. 1Cor. 15. Non ego, sed gratia Dei mecum. Ioel. 3.c. Infirmus dicat, quia fortis ego sum. Infirmus in se, fortis in Domino. In hoc etiam apparet una prerogativa Ioannis, quia idem Angelus eius conceptionem et Domini nuntiavit, Gabriel scilicet id est fortitudo Dei, quia uterque fortiter acturus, non sibi, sed Deo attribuit.
marg.| {l} Missus sum loqui Aliter non debet loqui qui missus non est. Rm. 10.c. « Quomodo predicabunt nisi mittantur ? »
Numérotation du verset Lc. 1,20 
moraliter
marg.| {n} Et ecce eris tacens etc. Moraliter in hoc innuitur, quod pusillanimis indicendum est silentium a predicatione. Dt. 20.b. Quis est homo formidolosus et corde pavido, vadat et revertatur in domum suam. Ecclesiastici 7.a.c Noli querere fieri iudex etc. Similiter nimis audax temeritas nocet exercitui. Prv. 22.d. Noli esse cum his, qui defigunt manus suas et qui vades se offerunt pro debitis. Inter hec igitur opus est discretione. Unde Prv. 24.a. Cum dispositione itur ad bellum.
c Sir. 7, 6.
marg.| {o} Usque in diem, quo hec fiant hoc est, quod aliquis prius timens, postea nato Ioanne, id est gratia, predicat, quando videt aliquem converti ad Dominum. 1Rg. 14.b. Ascendit Ionathas manibus et pedibus repens et armiger sequebatur eum etc.
Numérotation du verset Lc. 1,21 
marg.| {6.130ra} Δ {a} Et erat plebs exspectans Zachariam Littera patet.
Numérotation du verset Lc. 1,21 
moraliter
marg.| {b} Zachariam ] id est prelatum, ut renuntiet eis voluntatem Dei. Iob. 29.d. Qui me audiebant, exspectabant sententiam meam.
marg.| {c} Et mirabantur, quod tardaret ipse in templo id est in contemplatione, cum curam animarum habebat. Ex. 32.a. Cernens populus, quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit. Surge, fac nobis Deos qui nos precedant: Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Egypti, ignoramus, quid acciderit. Prv. 6.a. Fili, si spopondisti pro amico tuo, ne dederis somnum oculis tuis.
Numérotation du verset Lc. 1,22 
marg.| {d} Egressus autem non poterat loqui ad illos Sic Paulus 2Cor. 12.a. Scio hominem sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit, quoniam raptus est in paradisum etc. Ex. 4.c. Ex quo locutus es ad servum tuum, impeditioris et tardioris lingue sum.
marg.| {e} Et per hoc scilicet quod non poterat loqui, cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Taciturnitas enim certum signum est visionis, quia etiam stultus si tacuerit sapiens reputabitur etsi oppresserit labia sua intelligens Prv. 17.d.
marg.| {f} Et ipse erat innuens illis id est quibusdam nutibus sine voce suos actus eis exprimere volens, nec tamen valens voluntatem suam exprimere. Ex hoc etiam potest haberi, quod surdus fuerit, quia infra eod. f. Innuebant ei id est nutibus loquebantur. Innuens manu. Ubi enim deficit vox, debet loqui factum: efficacius enim est verbum operis, quam oris. Agg. 1.a. Factum est verbum Domini in manu ad populum et magno silentio facto, allocutus est.
marg.| {g} Et permansit mutus post visionem sapienter visa reservans, non iactanter, aut inaniter recitans. Is. 42.d. Qui vides multa, nonne custodies, id est celabis ? Paulus celat per quatuordecim annos et tunc revelat invitus. 2Cor. 12.a. Si gloriari oportet, non expedit quidem, veniam ad visiones et revelationes Dei etc. Sic B. Virgo nec etiam Angeli salutationem   et c etera secreta legitur revelasse, sed conservabat omnia verba hec conferens in corde suo. infra 2.c. Prv. 25.a. Gloria Dei est celare verbum. Inde patet, non esse visiones, que tam cito publicantur. Eccl. 33.a. Precordia fatui quasi rota carri, que non potest tacere. Iob. 32.c. En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas dirumpit. Eccl. 34.a. Somnia extollunt imprudentes.
Numérotation du verset Lc. 1,23 
marg.| {h} Et factum est ut impleti sunt dies officii eius id est dies administrationis eius, id est finita septimana.
marg.| {k} Abiit in domum suam quia eo tempore, quo erant divinis officiis mancipati, vacabant ab uxoriis amplexibus, nec in propriis domibus habitabant, sed habebant thalamos in templo in superiori parte ad Orientem, qui dicuntur exedre, vel pastophoria.
Numérotation du verset Lc. 1,24 
marg.| {l} Post hos autem dies scilicet officii Zacharie, concepit Elisabeth uxor eius.
marg.| {m} Et occultabat se mensibus quinque : Glossa Occultabat se propter prudentiam, id est scienter et ex industria, nolens subito revelare conceptum. Falluntur enim sepe mulieres putantes se concepisse, cum non conceperint et ideo prius probare volebat, utrum verum esset, eam concepisse.
marg.| Item ut dicit Ambrosius occultabat se, quia partus sui erubescebat etatem, id est erubescebat in tali etate parere, ne videretur in senectute operam dare luxurie, cui etiam in iuventute non est vacandum, intellige principaliter. Potest etiam causa vitandi causam, vel reddendi debitum. Occultabat se ergo, quia in senectute concipere quodammodo erat opprobrium apud homines, quia videretur luxurie operam dare.
Numérotation du verset Lc. 1,25 
marg.| {n} Dicens quia sic fecit mihi Dominus : Pleonasmus est, abundat enim quia. Et est idioma Hebreorum. Vel ita ut non sit pleonasmus, dicens, mirum est, quia sic mihi fecit Dominus, ut vel merito me occulto, quia sic mihi fecit Dominus, respiciat ad hoc, quod dicit Glossa Occultabat se, quia erubescit in tali etate parere.
marg.| {o} In diebus quibus respexit auferre opprobrium meum scilicet sterilitatis inter homines. Beda. Gesta sunt hec, inquit Ioannes Chrysostomus mense septembri octavo calend<arum> octobris, luna undecima quando celebratur ieiunium scenopegie in equinoctio autumnali, quando incipit nox {6.130rb} crescere, id est incipit esse productior dies, quia ille etc. Minorata autem fuerat lux a tenebris, id est minor erat lux quam nox, adhuc quando Ioannes conceptus est, tunc cepit nox crescere et dies minui. Sed de hoc dubitatur quod dicit, undecima luna etc. Ex hoc elicitur, quod decima dies Septembris, fuit ultima dies administrationis Zacharie, qua completa in ipsa vespera decime diei rediit Zacharias in domum suam et in ipsa nocte iacuit cum uxore sua et ita undecima luna conceptus est Ioannes Baptista in ieiunio scenopegie. Nam decimaquinta die Septembris incipiebat festum scenopegie, in quo Iudei ieiunabant et decima die Septembris erat festum propitiationis et ita inter illa duo festa erant quatuor dies, qui dicebantur ieiunium scenopegie, sicut nos modo premittimus ieiunia vigiliarum solemnitatibus. Sed quis instituerit illud ieiunium, non habetur expressum in lege. Erat etiam tunc equinoctium, sicut dicit Chrysostomus: et octavo calendarum octobris: Quod videtur falsum, quia secundum hoc September non haberet nisi vigintinovem dies. Sed dicendum, quod Io. Chrysostomus: complectitur in hoc loco diversas mensium comparationes, nostram scilicet et Iudeorum, ut dicatur Ioannes conceptus undecima luna Septembris legalis, id est secundum legem computati, id est secundum quod computant Iudei, scilicet secundum lunationem et hoc potuit esse 8. Calend. Octobris usualis, id est nostri, id est secundum nostram computationem, qui non computamus secundum lunationes. Impossibile est enim, quod undecima luna Septembris legalis sit. 8. Calendarum Octobris legalis et ita poterit esse, ut referatur ad diversas computationes, quod dicitur Septembris et Octobris.
Numérotation du verset Lc. 1,23 
moraliter
marg.| {i} Dies officii eius etc. Dies officii Sacerdotis contemplatio et lectio. Reditus in domum suam, custodia sui. Gn. 30.d. Iustum est, ut aliquando provideam etiam domui mee. Post illos duos dies et post reditum in domum suam, impregnat Sacerdos uxorem suam, quia tunc primo, id est post contemplationem, lectionem, sui custodiam, proficit sacerdos in plebe sua et generat in ea Ioannem id est gratiam, non quidem auctoritate, sed ministerio. Unde non dicitur quod Zacharias impregnaverit uxorem, sed quod ipsa concepit, quia totum gratie attribuendum est. Primo Corinthiorum 15.bd : « Gratia Dei sum id quod sum ». Hoc autem notabile est hic, quod Sacerdos mutus impregnat uxorem et generat Ioannem, sed non mancus, ad significandum, quod Sacerdos magis exemplo quam verbo edificat plebem suam. In hoc etiam significatur, quod non ex virtute verbi vel doctrine eius est profectus subditorum, sed ex gratia Spiritus sancti. Mt. 10.c. Non enim vos estis qui loquimini etc.
d 1Cor. 15, 10.
Numérotation du verset Lc. 1,24 
marg.| {m} Occultabat se mensibus quinque Ex. 2.a. occultatur Moyses natus, hic occultatur Ioannes conceptus, in signum, ut et opus et propositum bonum abscondas, interim vacans scrutinio legis, ut soli Deo pateant, non hominibus. Prv. 16.a. Revela Domino opera tua non mundo et cogitationes tue dirigentur. Lam. 2.f. Effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini, leva ad eum manus tuas. Occultatur autem conceptus Ioannes quinque mensibus usque dum sexto mense, qui est numerus perfectus, Iesus concipitur, quia nemo statim gratiam sibi datam profert in publicum, donec post longam penitentiam oriatur spes salutis. Unde Io. 11.f. non dicitur: « Lazare, veni foras », nisi post tres dies sepulture qui sunt dolor, timor, labor. Dolor offense, timor gehenne, labor penitentie. Bene quinque mensibus dicitur occultari Ioannes. Mensis enim dicitur a mense, quod est defectus et propter quinque defectus sensuum occultandum est bonum propositum cordis. Sepe enim per sensus abortit conceptus boni propositi. Ier. 9.f. Ascendit mors per fenestras vestras et ingressa est domus vestras disperdere parvulos de foris.
Numérotation du verset Lc. 1,25 
marg.| {n} Sic fecit mihi Dominus non maritus, quia gratie Dei attribuendum est totum ut non dicatur: Ego sum Cephe, ego sum Pauli, sed cum Is. 26.b. Omnia opera nostra operatus es in nobis. Hec omnia, que dicta sunt, allegorice possunt exponi, secundum quod patet in illa Glossa Per Zachariam sacerdotem sacerdotium Iudeorum etc.
marg.| {6.130va} {a} In mense autem etc.  Narr ata serie conceptionis precursoris, incipit Lc. narrare seriem conceptionis et nativitatis Salvatoris, propter quem et de precursore premisit. More boni historiographi diligenter prosequens omnia, tempus et locum conceptionis exprimens, nuntium conceptionis ex nomine manifestans, mittentem etiam et genus et nomen illius, ad quam missus est nuntius describens, nihil penitus pretermittens. In quo invitat nos Lc. ad diligentem inquisitionem mysteriorum Incarnationis et Passionis Dominice, que hic incipiunt. Unde Ex. 12.a. Caput cum pedibus vorabitis, id est incarnationis et Passionis mysterium diligenter inquiretis. Magdalena enim caput et pedes Domini ungit, id est Ecclesia Incarnationis et Passionis mysterium devote colit. Que non in capitis, sed pedum unctione lacrimas dicitur effudisse, quia Passio Christi compassionis affectum exigit. Incarnatio vero magis habet gaudium. Unde infra 2.b. Nuntio vobis gaudium magnum, quod erit omni populo. Et Gn. 21.a. dicit Sara in persona beate Virginis, risum fecit mihi Dominus, in Incarnatione scilicet. Sed pro tempore Passionis, dicitur infra 2.e. Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Prius autem lavit et unxit Magdalena Iesum, quam sedens secus pedes eius audiret verbum illius, quia non est dignus investigare mysterium Incarnationi et Passionis, qui non prius effuderit super pedes et caput Domini lacrimas et unguentum, id est devotionem et compassionem. Plus autem super pedes flendum est et magis immorandum, quia non ad capitis tactum, sed fimbrie sanatur Hemorroissa. Mt. 9.c. Nam contra carnis lubricum plus valet memoria passionis.
marg.| Licet enim unguenta a capite descendant in barbam, in fimbria tamen vestimenti, id est in ultima parte vite, Christi plenitudo decurrit. Unde Za. 8.d. In diebus illis decem homines ex omnibus linguis gentium apprehendent fimbriam viri Iudei, id est Christi, non caput, quia plus passio Christi, quam vita trahit ad ipsum.
marg.| Unde beatus Bernardus. Hoc est, quod plus me movet, plus urget, plus accendit, calix tuus, Domine, quem bibisti, opus nostre redemptionis. Caput et pedes simul lavat et ungit Lucas, idem tempus determinans conceptionis, quod et passionis, scilicet sextum mensem.
marg.| In eodem enim tempore scilicet in vere, in eodem mense scilicet in Martio, in eodem die, scilicet in sexta feria conceptus est et passus Dominus et forte in eadem hora, quod innuens Lc. ait.
Numérotation du verset Lc. 1,26 
marg.| {a} In mense autem etc. Dt  . 14.c. Ex. 23.c. et 14.d. Non coques hedum lacte matris sue. Hoc preceptum transgressi sunt qui Christum tempore conceptionis occiderunt. Concipi autem in Vere voluit Dominus, quia eo tempore conceptionis causa, id est peccatum Ade commissum est. Solent enim eo tempore potissimum adhiberi remedia, quo vulnera sunt inflicta. 1Mcc. 4.f. Secundum tempus et diem in, qua contaminaverunt illud gentes, in ipsa renovatum est. Item in Vere incipit renovatio terre nascentium, ideo in Vere debuit concipi, qui est principium et auctor renovationis hominum. Apc. 21.b. Ecce nova facio omnia. Item in Martio concipi voluit, quia in Martio factus est mundus et ideo congruum fuit, ut recreatio mundi in eodem inciperet. Item in mense novorum concipi voluit, quia novum creavit Deus super terram, femina circumdabit virum. Ier. 31.d. Item tunc spice confricantur, cum Salvator concipitur, quia incepit tempus ut homines excussis paleis temporalium consecrarentur Domino.
marg.| Item sexta die concipi voluit, quia sexta die hominem creavit, pro cuius reparatione homo fieri voluit. Bene dicit, in sexto mense, quia perfectus homo concipitur. Is. 4.a. In die illa apprehendent septem mulieres virum unum. In mense autem sexto. Hoc videtur falsum, quia Dominus nuntiatus fuit in Martio vigesimaquinta die, ut dicit Beda. Martius vero septimus est a Septembri. Unde dicitur September quasi septimus imber a Martio. Solutio: Mos Scripture est non curare minutias. Unde non computantur octo dies finales Septembris et ita illis non computatis patet, quod a conceptione Ioannis, Martius est sextus mensis etc.
marg.| {b} Missus est Angelus etc. id est nuntius de quo Prv. 25.d. Aqua frigida anime sitienti, nuntius bonus de terra longinqua, id est de terra viventium, que valde longe est a terra morientium. Et vere nuntius iste fuit aqua frigida anime sitienti, quia sitientibus fontem vite {6.130vb} nuntiavit adesse, de quo plus accepit, que plus sitiebat, id est Beata Virgo. Unde Beatus Bernardus: Vehementia desiderii, fervore devotionis, puritate orationis fontem attigit pietatis, ut hauriret super Angelos, quam refunderet hominibus aquam vivam. Propterea enim tanto tempore fluenta gratie defuerunt, quia nondum intercesserat aqueductus. De quo Sir. 24.d. Ego quasi fluvius Dorix et sicut aqueductus exivi de paradiso.
marg.| In tribus autem hic Marie dignitas commendatur. Primo, quia Angelus mittitur a Deo ad eam. Secundo in eo, quod eam salutavit ex nomine. Tertio in eo, quod ei loquitur in conclavi. Et bene ad Mariam missus est Angelus, quia ipsa prima angelicam vitam docere proposuit in terris. Item ut sicut Eva fuit a diabolo preventa, sic Maria ab Angelo se preventam valeat gloriari, ut possit vere dicere: Ab alio amatore preventa sum ; qui nimio amore custodit corpus meum. Nota, due persone scilicet mulier et Angelus dederunt occasionem perditionis mundo. Unde congruum fuit, ut eedem persone darent ei occasionem salutis, ne mundus haberet occasionem minus amandi, vel honorandi personas istas. Unde Glossa Mulier a diabolo seducta mortem intulit, contra mulier ab Angelo edocta salutem edidit. Bene autem missus est Gabriel, quia ista vel sola, vel prima fortis mulier inventa est. Ante enim dicitur Prv. 33.b. Mulierem fortem quis inveniet ? Et respondet Salomon pro se. Eccl. 7. Virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni. Quin potius dicit ibid. sup. Inveni amariorem morte mulierem. Missus est etiam Gabriel, quia fortiorem contra fortem pugnaturum nuntiabat. De quo infra 11. Cum fortis armatus etc. Ier. 26.c. Fortis impegit in fortem et ambo etc.
marg.| {c} A Deo Beatus Bernardus: Hoc determinat Lucas, ne forte ut assolet, ab aliquo excellentiori Angelo missus putaretur. Forte enim fuit Gabriel de supremo ordine, vel si fuit de inferiori ordine, propter duas causas. Prima, ut nomine suo demonstraret, ad quid veniret Dominus, quem pronuntiabat. Interpretatur enim Gabriel uno modo, confortavit me Dominus, quia ad hoc veniebat Dominus, ut dissolutum populum confortaret. Is. 61.a. Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me etc. Secunda ut ostenderet, quod se maioribus occultaret et minoribus revelaret. Mt. 11.d. Confiteor tibi, pater etc.
marg.| {d} In civitatem : Civitas est collectio hominum sub uno iure et loco uno viventium. Unde dicitur civitas, quasi civium unitas. Recte ergo in civitate voluit concipi Dominus, quia omnes homines ad unitatem Ecclesie reducere veniebat, ut unam faceret civitatem, sicut dicitur Io. 10.c. Alias oves habeo, que non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et fiet unum ovile. Mt. 8.b. Multi venient ab Oriente et Occidente et recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob in regno celorum, id est in Ecclesia, ubi omnes sub uno iure vivunt, sicut dicitur Act. 4.f. Multitudinis credentium erat cor unum etc. Unde recte civitas dicitur. Is. 1.g. Vocaberis civitas iusti urbs fidelis.
marg.| {e} Galilee non Iudee. In quo significatur, quod ad gentes erat transiturus. Galilea enim transmigratio facta interpretatur, vel revelatio, sive rota, quod totum convenit gentilitati. Hoc previderat David, quando dixit. Vox tonitrui tui in rota, id est tua annuntiatio et tua predicatio in Galilea. Unde ad vocem tonitrui turbata est Maria, sicut dicitur infra eod. Nota quod Ioannes conceptus est in Iudea et passus in Galilea, Christus e contrario. Iudea quidem locus est eminentior quam Galilea et Ioannes dicit. Me oportet minui, illum autem crescere. Io. 3.d. Nec voluit Dominus Galileam, id est gentes suo sanguine pollui, sed missus ad Herodem, reductus est ad Iudeos, ut super ipsos esset et super filios ipsorum sanguis eius, sicut ipsi dixerunt. Mt. 27.c. Sanguis eius super nos etc.
marg.| {f} Cui nomen Nazareth quod bene ei congruit, quia prophetatum erat. Nazareus vocabitur, id est sanctus Sanctorum: Nazareth enim interpretatur flos, vel germen, vel sanctitas. Et secundum ultimam interpretationem dicitur sanctum Sanctorum. Cui nomen Nazareth. ad litteram ita dicitur de ignotis et humilibus locis. Loca vero nobilia prima fronte nominantur, ut, missus est in Hierusalem. Fortasse erant multe civitates nobiles, quas poterat, si vellet Dominus, elegisse, sed propter hoc a regalibus sedibus venit. Revera Ecclesie dictum est in adventu Domini. Adorna, Sion, thalamum tuum, sed non tapetibus pretiosis Egypti, sed paupertate, humilitate, caritate. In hoc enim, quod Dominus locum humilem elegit, humilitatem commendavit et nos edocuit, ut nos illa loca eligamus, que possint de nobis magis, quam nos de ipsis gloriari.
marg.| Beatus Bernardus. Iniuria quedam est superiorum, de inferioribus gloriari. Et qui se humiliat, exaltabitur. infra 14.c. Ct. 3.d. Egredimini, {6. 131ra} filie Sion, de magna civitate Hierusalem et videte regem Salomonem in diademate, id est in sancta carne, quo coronavit eum mater sua in die desponsationis, id est conceptionis. Oportet enim, quod exeant de magnis palatiis, qui volunt videre Iesum in loco humili, id est in Nazareth coronatum. Reges terreni magnas eligunt civitates, in quibus coronantur, sed Rex celi elegit civitatem humilem Nazareth, in qua scilicet sorte a Nazareth potest aliquid boni esse. Io. 1.g. In Nazareth ergo Rex celi coronatus est in carne tamquam regali diademate, sed in Bethleem pannis involutus quasi purpura. Et hec fuerunt primo insignia regni eius. Apc. 19.c. Habebat in vestimento et in femore suo scriptum, rex regum et dominus dominantium. Vestimentum eius panni, femur, caro. In utroque sevierunt Iudei regno privare volentes, quia et vestimenta abstulerunt et carnem cruci affixerunt. Sed in hoc magis consummatum est regnum eius, quia additum est sceptrum regni, id est crux, ideo dixit ibi. Consummatum est. Hbr. 2.c. Videmus Iesum per passionem consummari.
marg.| Beatus Bernardus: Quod dicunt Iudei. Si rex Israel est, descendat nunc de cruce, nihil consequentie habet, immo si rex Israel est, sceptrum non deserat regni. Amenitas Nazareth adhuc non transire nos patitur. Nazareth enim interpretatur flos. Congruum ergo fuit florem cum flore et in flore concipi et de flore nasci et in flore nutriri et in tempore florum, id est in vere nuntiari. Ct. 2.a. Ego flos campi. In hoc verbo commendatur filii caritas et mentis integritas. Nam flos campi omnibus est communis et sine fossione nascitur. Mt. 11.d. Venite ad me omnes, qui laboratis etc. et ego reficiam vos, hic odore floris, in patria satiabor sapore et gustu. Ps. 16. Satiabor, cum apparuerit gloria tua.
marg.| Item Nazareth interpretatur sanctus. Congruum ergo fuit, ut in ea conciperetur, de quo dicitur. Dn. 19. Cum venerit Sanctus Sanctorum etc.
marg.| Item interpretatur mundum, sive munditia, ideo iustum fuit, ut in ea conciperetur, qui solus sine omni immunditia conceptus est.
marg.| Item Iesus in Nazareth civitate parva concipitur et nutritur, in Hierusalem civitate solemni patitur et crucifigitur. Et quid hoc, nisi quia salus in humilitate custoditur, in sublimitate periclitatur. Flos enim in alto ventis expositus non durat. 2Rg. 1.c. Considera Israel pro his, qui mortui sunt super excelsa tua vulnerari, incliti Israel super montes tuos interfecti sunt. Montes et excelsa Israel, sunt prelationes Ecclesie, in quibus multi nobiles mortui sunt.
marg.| Nota, Maria in Nazareth concepit Iesum, in Hierusalem amisit Iesum. infra 2.f.
marg.| Beatus Bernardus. Amat florigeram patriam flos de radice Iesse. Florem te reputat et ad te divertit sicut ad Nazareth, si tibi vel honestas conversationis tamquam floris species, vel odor bone opinionis tamquam fragrantia floris, vel intentio eterne retributionis tamquam spes fructus non desit. Hec enim tria sunt in flore, fragrantia, species et spes fructus, id est honestas conversationis, odor bone opinionis, intentio eterne retributionis.
Numérotation du verset Lc. 1,27 
marg.| {a} Ad Virginem desponsatam Non dicit ad desponsatam virginem, sed ad virginem desponsatam. Virgo enim premittitur, ut ostendatur virginitas nuptiis preferenda. Desponsata subiungitur, ne per electionem virginitatis nuptie damnari videantur. Sed quare de femina, quare de femina virgine, quare de femina virgine desponsata nasci voluit ? Non caret ratione
marg.| Beatus Bernardus.: Celesti rore Dominus terram rigaturus, cum de viro produxisset feminam in perniciem, de femina virum producere voluit in salutem et que principium fuerat humane damnationis, principium erat humane reparationis. Ier. 31.d. Novum faciet Dominus super terram, femina circumdabit virum. De virgine autem nasci voluit. Primo, ut sicut primus Adam de terra virgine factus fuerat, ita secundus Adam de virgine homo fieret. Item sicut per Evam virginem facta fuit humani generis perditio, ita per Mariam virginem fieret eiusdem reparatio. Unde cantat Ecclesia: Paradisi porta per Evam cunctis clausa est et per Mariam virginem iterum patefacta est. Item ut qui in celis habebat patrem sine matre, haberet in terris matrem sine patre, ut sic quasi duobus testibus probaretur Christi divinitas, id est Matris virginitate et Patris divinitate. Item ut prophetie veritas responderet. Is. 7.c. Ecce {6.131rb} virgo concipiet etc.
marg.| Quare autem de desponsata nasci voluit, plures cause sive rationes assignantur in Glossa :
- Prima est, ut per virum generationis ordo texeretur.
- Secunda ne innupta pregnans quasi adultera lapidaretur, secundum quod dicitur Lv. 21.b. Sed ibi dicitur de filia Sacerdotis. Et in hoc est argumentum, quod beata Virgo fuit de Tribu Levi. Item Dt. 22.d. de qualibet virgine.
- Tertia, ne impudicis virginibus occasio fornicandi daretur.
- Quarta, ut Marie infamia vitaretur.
- Quinta, ut virgo viri solatium et testimonium sue integritatis haberet. Ioseph enim sibi testimonium perhibere poterat, qui eam virginem desponsaverat et a tempore desponsationis diligenti eam custodia servaverat. Sponsa enim a tempore desponsationis in manu sponsi est. Sexta, ut diabolus partus Christi mysterium ignoraret. Septima, ut MARIE verbis maior fides adhiberetur et omnis mentiendi suspicio tolleretur. Videretur enim mentiri innupta pregnans, neque crederetur ei, si diceret, se esse virginem. Sed causam mentiendi non habuit desponsata, cum coniugii premium partus sit feminarum.
- Octava ratio assignatur, ut matrimonium commendaret propter hereticos futuros.
- Nona ratio mystica est. In typum enim Ecclesie factum est hoc, que virgo et mater est, carens macula et ruga, que copulatur Ioseph, id est Christo. Unde Apostolus 2Cor. 11.a. Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Item de desponsata virgine nasci voluit, ut sicut predixerat Eccl. 24.c. esset fructus honoris et honestatis. Honoris, quia filius virginis, honestatis, quia filius desponsate.
marg.| Item de femina virgine desponsata nasci voluit, ut ab omni gradu mulieris opprobrium tolleretur, id est a coniugatis, a viduis, a virginibus. Sequitur.
marg.| {b} Viro, cui nomen erat Ioseph Non sine ratione magna exprimit Lc. nomen viri. Magnum siquidem latet in hoc nomine mysterium.
marg.| Beatus Bernardus.: Quatuor sunt huius nominis sancti celebres in Scriptura. Filius Iacob, vir Marie, Ioseph ab Arimathia, Ioseph iustus in actibus Apostolorum. Primus in figuram Christi precessit, secundus curam parvulo exhibuit, tertius mortuo sepulturam, quartus testimonium perhibuit suscitato. In primo commendatur prudentia, quia omnia veraciter exposuit. In secundo temperantia, quia vir cum uxore continuit. In tertio fortitudo, quia audacter ad Pilatum introivit, ut peteret corpus Iesu. In quarto iustitia, quia iustus etiam nominatur. Hi sunt quatuor fabri, qui deterrent quatuor cornua gentium, id est quatuor genera vitiorum Za. 1.d. Item in primo commendatur providentia, contra mala imminentia. In secundo custodia parvulorum, id est matris et pueri, nam ad perferendas molestias etas parvulorum infirmior et ad illecebras sexus muliebris proclivior est. In tertio compassio mortuorum, quia mortuum Iesum sepelivit. In quarto congratulatio et testimonium veritatis, quia ille testimonium perhibuit suscitato. Ad hec quatuor tenetur Ioseph spiritualis, id est prelatus, scilicet ad providentiam futurorum, ad curam infirmorum, ad luctum mortuorum, ad testimonium suscitatorum, id est vere penitentium. Sequitur.
marg.| {c} De domo David Quid necesse fuit, Evangelistam Ioseph iustum virum Marie de domo David adulteri et homicide fuisse dicere ? Tres sunt ad hoc rationes. Prima, ut ostendat, quod Dominus peccatores non respuit, sed recipit penitentes. Mt. 9.b. Non veni vocare iustos, sed peccatores. Secunda, ut ostendat quod promissio cuilibet est implenda. Displicet enim Deo stulta promissio. Ecclesiastici 5.a. Tertia, ut ostendat Marie nobilitatem, non carnis, sed magis animi. Maria enim heres fuit humilitatis David. Dicit enim Davide : « Ego sum vermis et non homo ». Dicit Maria. Ecce ancilla Domini. Quid ergo vobis videtur de Christo, cuius filius est. Responderunt, David. Vere, quia Is. attestatur 9.b.f Super solium David et super regnum eius sedebit. Sic prelatus debet esse de domo David, id est de familia David, id est humilis et mansuetus. Eccl. 10.a. Secundum iudicem populi etc.
e Ps. 21, 7.
f Is. 9.
marg.| {d} Et nomen Virginis Maria: stella, domina, amarum est mare. Stella fuit in filii nativitate. Tunc enim emisit radium totum mundum illuminantem. De quo dicit beatus Bernardus. Nec sideri radius suam minuit claritatem, nec virgini filius suam integritatem. Item propter alia quatuor stelle assimilatur: Primo, quia cum magna esset ad modum stelle, modica apparebat per humilitatem. Secundo, quia sicut stella de nocte lucet, sic B. Virgo his lucet, qui {6.131va} sunt in tenebris peccatorum. Tertio in hoc, quod naufragantes huius mundi ad portum salutis dirigit. Unde ipsa dicit Eccl. 24.c. In me omnis spes vite et virtutis. Quarto, quia ad modum stelle radios ex se profert, sed bonorum exemplorum.
marg.| Et in presenti Evangelio possumus sex radios reperire.
- Primus est amor solitudinis, qui habetur ex hoc verbo. Ingressus Angelus etc.
- Secundus est timor, vel erubescentia virginalis, que insinuatur ibi.   Turbata est Et item. Ne timeas. Bernardus. Solent virgines semper esse pavide et ut caveant timenda etiam tuta pertimescere.
- Tertius radius est prudentia, que insinuatur ibi.   Cogitabat etc.  Prud ens enim est, qui cavet, ne fallatur.
- Quartus, est amor castitatis, ibi:   Quomodo fiet istud etc.
- Quintus, humilitas, ibi:   Ecce ancilla Domini etc.
- Sextus, obedientia, qui insinuatur, ibi:   Fiat mihi secundum verbum tuum
marg.| Bernardus. Quia tu dignus non eras, cui filius Dei daretur, datus est et Marie, ut per eam acciperes, quicquid haberes.
marg.| Item domina est in filii oblatione, amarum mare in eiusdem passione. Item stella est, quia illuminat, de qua Nm. 24.c. Orietur stella ex Iacob. Domina, quia protegit. Prv. 18.b. Turris fortissima nomen Domini, dicamus Domine, id est Marie, ad ipsam currit iustus et exaltabitur. Amarum mare est, quia aqua eius salsa est et sitim provocat. Eccl. 24.c. Qui bibunt me, adhuc sitient. Roganda est ergo Maria, ut nomen suum interpretetur in nobis, ut stella illuminet tenebras nostras, ut domina, comprimat et compescat adversarios nostros, ut mare amarum amarificet noxias delicias nostras.
marg.| Beatus Bernardus: Si insurgunt venti tentationum, si incurris scopulos tribulationum, respice stellam, voca Mariam, si iactaris superbie undis, si ambitionis, si detractionis, si emulationis, respice stellam, voca Mariam in periculis, in angustiis, in rebus dubiis, Mariam cogita, Mariam invoca, non recedat a corde, non recedat ab ore, ut impetres orationis eius auxilium, ne deseras conversationis exemplum, ipsam sequens non devias, ipsam rogans non desperas, ipsam cogitans non erras, ipsa tenente non corruis, ipsa protegente non metuis, ipsa duce non fatigaris, ipsa propitia pervenis et sic in temetipso experieris quam merito dictum sit. Et nomen virginis Maria.
Numérotation du verset Lc. 1,28 
marg.| Sequitur : {a} Et ingressus Angelus ad eam etc. Quod missus fuerat Angelus ad Mariam, dicit Evangelista. Nunc autem ubi ipsam invenit, demonstrat. Non foris in plateis civitatis vagabundam, sed intus in domo solitariam. Illi enim qui foris sunt, id est in publico, non merentur a Deo per Angelum salutari. Iudas dicit Domino. Ave, Rabbi, non in domo, sed in agro foris. Mt. 26.e. Et similiter Iudei foris dixerunt. Ave, rex Iudeorum. Dominus autem non foris in publico, sed intus in domo precepit salutari. infra 10.a. Neminem in via salutaveritis. Qui igitur foris sunt, divine salutationis expertes sunt. Unde Esau venator dum esset foris, Isaac benedictionem amisit. Gn. 27. Iacob autem benedictionem recepit, quia domi residebat, sicut dicitur Gn. 25.d. Factus est Esau vir ignarus venandi. Iacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis. Venator est, qui temporalia toto orbe fugientia corde, vel corpore sequitur. Et talis non meretur ab Angelo salutari Amos 5.e. In omnibus plateis planctus et in cunctis, que foris sunt dicitur, ve, ve. Sed Marie in conclavi dicitur. Ave. Gn. 34.a. Egressa est Dina filia Lie, ut videret mulieres regionis illius, quas cum vidisset etc. Ecce foris perdidit Dina virginitatem, intus manens Virgo recepit Angeli salutationem. Os. 2.c. Ducam eam in solitudinem etc.
marg.| Nota etiam, quod solus Angelus dicitur ingressus ad Virginem et hoc semel. In quo innuitur, quod qui non fuerit Angelice conversationis, frustra vel temere presumitur ad eam ingredi salutandam, vel videndam. Quomodo enim luxuriosus virginem, vel superbus humilem salutabit. Et si forte salutaverit, non resalutabitur, quia indignus est. Unde dicit Is. 29.d. Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Esther 2.c. Erat formosa valde et incredibili pulchritudine, omniumque oculis gratiosa et amabilis videbatur, ducta est itaque ad cubiculum regis Assueri. Esther enim interpretatur abscondita. Ct. 4.c. dicitur de beata Virgine. Hortus conclusus soror mea. Et ideo non patuit ad eam ingressus, nisi nuntio desuper, id est de celo venienti. Bernardus. Suspicandum non est, quod apertum invenerit Angelus ostiolum, {6. 131vb} cum nimirum in proposito erat hominum fugere frequentias, vitare colloquia, vel orantis turbaretur silentium, vel continentis castitas turbaretur. Et Glossa Bede Solam sine comite Angelus reperit, ne quo de genere hominis depravaretur affatu.
marg.| Multum timent illi, qui habent abundantiam gratie, colloquia mala. Unde beatus Ioannes Baptista deserta petiit, ne levi saltem maculare vitam flamine posset.
marg.| Sed quare sine Angeli ministerio noluit Dei filius incarnari ? Multiplex est super hoc ratio.
- Una est, ut modus nostre reparationis responderet modo perditionis. Malus Angelus assumpto corpore Evam sermocinando decepit. Sic bonus Angelus assumpto corpore Mariam salutando edocuit. Eccl. 33.b. Contra malum bonum est et contra vitam mors. Prv. 18.d. Mors et vita in manibus lingue. In manu, id est in ministerio lingue serpentis mors. In manu, id est in ministerio lingue Gabrieli vita. 2Cor. 11.a. Timeo ne sicut serpens etc. Eva voluit fieri Dea et facta est ancilla: Maria voluit fieri ancilla et facta est mater Dei.
- Secunda ratio est, ut inter homines et Angelos pax reformaretur, factis ambobus servis unius Domini, id est Christi. Apc. 19.b. Vide, ne feceris, dixit Angelus ad Ioannem, conservus enim tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu.
- Tertia ratio est, ut ostenderetur dignitas pueri nascituri, cui Angelus famulatur. Mal. 3.a. Ecce ego mitto Angelum meum ante te etc.
- Quarta ratio est, quia celestem regem celestis nuntius debuit prevenire, qui regem mandaret venturum.
marg.| Non enim decuit tantum Dominum venire sine magno precursore et evidenti, qui ei hospitium faceret preparari. Primo quidem premisit Patriarchas ante legem, qui factis suis regem venturum significaverunt. Secundo Moysen et Prophetas, qui verbis regem venturum clamaverunt. Tertio premisit Gabrielem, qui eum iam venturum predixit et dominam hospitii ex parte Domini salutavit dicens.
marg.| {b} Ave, gratia plena Et vere plena gratia, quia iam habebis in utero plenum gratie et veritatis. Huius salutationis forma, tanto pretiosior est, quanto rarior. Nusquam enim in Scripturis invenitur antea nec ab alio quam ab Angelo, nec alii quam Marie debebatur hec salutatio. In omni enim salutatione fiebat prius aut vite imprecatio, ut Dn. 2.a. Rex in eternum vive. Aut salutis, ut 2Rg. 16.c. Salve rex. Aut benedictionis, ut messores ad Booz. Benedicat tibi Dominus, qui prius salutando dixerat eis. Dominus vobiscum. Ruth. 2.a. Duas vero salutationes delatas ab Angelo viris. Idc. 6. Dominus tecum virorum fortissime. Et Tb. 5.c. Gaudium sit tibi semper. Hec salutatio beate Virginis ex omnibus est conflata et ideo est dignior. Ave sine ve, id est sine dolore. Ecce salutatio Tobie. Gaudium sit tibi.
marg.| {c} Gratia plena Hic notatur salutatio Apostolorum, qui semper in suis epistolis salutando premittunt. Gratia vobis et pax. Dominus tecum. Hec salutatio ad Gedeonem facta et Booz ad Ruth. Benedicta tu a Domino Ecce salutatio Booz ad Ruth. 3.b. Bene autem premittitur Ave, quia prius erat ve omnibus habitantibus in terra, nec salus locum habere poterat, nisi prius sublato ve. Nec benedictio, nisi prius sublata maledictione. Unde Gedeon elidens salutationem Angeli dicit. Si Dominus nobiscum, quare apprehenderunt nos tot mala: Et Tobias. Quale gaudium erit mihi, qui in tenebris sedeo et lumen celi non video ; Merito invenerunt eos tunc mala, quia nondum venerat, que gratiam invenisset. Unde Beatus Bernardus: Fluenta gratiarum multo tempore defuerunt, quia nondum intercesserat aqueductus. Unde nondum recte Dominus Emmanuel dicebatur, id est nobiscum Deus. In hoc nomine Ave, fit nominis Eve conversio. Triplicem quidem habuit Eva maledictionem. Corruptionis in conceptu, gravitatis post conceptum, doloris in partu. E contrario Maria triplicem in hac salutatione recepit benedictionem. Fuit enim sine corruptione fecunda, sine gravedine gravida, sine dolore puerpera. Hoc est Ave sine ve triplici corruptionis, gravitatis, doloris, quod incurrit Eva per peccatum, quod ab ea omnes mulieres preter Mariam quasi iure hereditario contraxerunt. Gn. 3.c. Mulieri dixit. Multiplicabo erumnas tuas et conceptus tuos, in dolore paries filios tuos. Et est aliud triplex ve, de quo dicitur Apc. 8.d. Ve, ve, ve habitantibus in terra, scilicet ve concupiscentie, ve culpe, ve pene eterne. Primum est in carne ; secundum in spiritu ; tertium in utroque. De {6. 132ra} caro, cuius rex, id est animus, puer est. Gn. 3.c. Maledicta terra in opere tuo, spinas et tribulos, id est carnales motus germinabit tibi. De secundo. Os. 7.d. Ve eis, quoniam recesserunt a me: De tertio dicitur. Os. 9.c. Ve eis, cum recessero ab eis. Hoc erit, cum in inferno detrusi fuerint. Nam modo quantumcumque malus fuerit peccator, tamen numquam omnino ab eo recedit Deus, immo gratiam offert omnibus. Apc. 3.d. Ego sto ad ostium et pulso. Sine hoc triplici ve fuit Virgo gloriosa. Quippe habuit hoc triplex bonum huic triplici ve e contrario, id est bonum continentie, bonum gratie, bonum perseverantie. Primum excludit concupiscentiam, secundum culpam, tertium penam eternam, quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Mt. 10.c.
marg.| Item est aliud triplex ve, scilicet ve mundi, ve carnis, ve diaboli, de quo dicitur Apc. 18.c. Ve, ve, ve, civitas illa magna Babylon. Sine quo fuit omnino Maria ; fuit enim pauper, contra primum ; virgo, contra secundum ; humilis, contra tertium. Ideo digna est salutari, non solum ab Angelo, sed etiam ab homine magis, qui per se perditus, per eam salutem invenit. Invitant autem nos ad salutationem Marie Gabrielis exemplum, qui eam primitus salutavit, etiam antequam esset mater Domini, Ioannis tripudium et resalutationis lucrum. Nam si eam salutaverimus, non est tam rustica, ut nos sine resalutatione dimittat. Ecc. 41.d. Erubesce a salutantibus de silentio. Quod si fecerit, exultabit in gaudio infans, id est gaudium ineffabile in utero mentis nostre, ut vere possimus dicere. Ecce ut facta est vox salutationis tue in auribus meis, exultavit infans in utero meo etc. Hinc dicit Apostolus. Rm. 16.a. Salutate Mariam, que multum laboravit in vobis. Pro vobis orando, in Egyptum fugiendo, paupertatem sustinendo. Sed qualiter salutabis ? Frequenter, fideliter, sapienter. Frequenter, quia tota pulchra est, Ct. 4.a. Is. 23.d. Bene cane etc. Fideliter, ut corde, ore, opere salutetur, ne merito possit dicere beata Virgo illud Is. 29.d. Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Sapienter, ut recta intentione salutetur. Quidam enim salutant nobiles puellas, ut de illarum familiaritate iactare se possint. Sic multi salutant frequenter Mariam, ut eam diligere videantur. Sed tales non resalutat, quia ipsa novit abscondita cordis, sicut dicit ipsa. Eccl. 24.d. Penetrabo omnes inferiores partes terre et inspiciam omnes dormientes.
marg.| Nota, non sunt digni salutari a nobis :
- Excommunicatus, nemo alterius legis, hostis. Diabolus excommunicatus est, quia falsificat bullam summi pontificis, id est formam suam, qui erat signaculum similitudinis Dei, ut dicitur Ez. 28.c.
- Item incendiarius fuit sacrorum locorum, id est illorum duorum templorum, que fecerat Deus, scilicet Adam et Eve. Omnes enim iusti templa sunt Dei, ut dicitur 1Cor. 3.d. et 6.d. Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Item manus violentas iniecit in clericum, immo in ipsum Papam, id est Christum. Et quia non habet superiorem, a quo petat absolutionem et ab illo non vult, ideo non potest absolvi. 1Rg. 2.e. Si peccaverit vir in virum placari ei potest Deus, si autem in Deum peccaverit vir, quis orabit pro eo ? Ille excommunicatus salutat nos, dum peccata spiritualia suggerit ut interficiat. Sic Ioab Amasam salutando occidit. 2Rg. 20.c. Hunc resalutat, quia eius suggestioni consensum prestat et fit excommunicatus. Rm. 2.d. Non solum qui faciunt, sed qui eis consentiunt, digni sunt morte. Non est igitur salutandus, vel resalutandus, vel excommunicatus. 2Io. 1.c. Si quis venit ad vos et hanc doctrinam non affert etc. Homo alterius legis est caro, cuius lex contraria legi spiritus. Rm. 7.d. Video aliam legem etc. Horum autem, qui sunt alterius legis, quidam sunt gentiles idola colentes, scilicet motus luxurie, qui in corde suo faciunt masculinas imagines et femininas, sicut dicitur Ez. 16.b. Fecisti tibi imagines masculinas et fornicata es in eis. Alii sunt Iudei, qui sacrificia ad legem carnaliter servant, id est motus gule. Alii Heretici latenter corrumpentes, id est motus sub virtutis, vel necessitatis specie ad peccatum inclinantes. Primi, id est pagani, sunt occidendi gladio abstinentie. Ps. 44. Accingere gladio tuo super femur tuum potentissime. Iudei non sunt occidendi, sed fame et miseria cruciandi. Heretici vero sunt comburendi igne, quia Spiritui sancto committendum est, ut revelet in talibus, utrum spiritus sint ex Deo. Hic homo alterius legis salutat, dum caro voluptatem suggerit. Hunc resalutat, qui consentit et excommunicatus efficitur. Eccles. 9.a. Cum saltatrice ne sis assiduus, nec audias illam. Hostis est mundus. Unde Iac. 4.a. Quicumque voluerit esse amicus mundi huius, inimicus Dei constituitur.
marg.| {6. 132rb} Hic salutat, dum divitias suggerit, vel honores, dicens cum Iuda. Ave, Rabbi et osculatur eum et prodit simul, sed non est resalutandus per consensum. Unde Ps. 61. Divitie si affluant, nolite cor apponere. Horum trium salutationes non recepit Maria, quia humilis et pauper et virgo fuit, ut dictum est et ideo merito dixit ei Angelus. Ave id est sine omni ve.   Gratia plena. Forsitan nomen Marie tacet Angelus, ut ostendat, se ei novum nomen imponere scilicet   gratia plena Is. 62.a. Vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini nominavit, per Angelum scilicet.
marg.| Tamen postea nomen Marie expressit Angelus, quando dixit. Ne timeas, Maria Et r ecte primo   gratia plena dici tur et postea   Maria quia hoc habet ex gratia. Et Marie nomen, id est illuminatrix interpretetur in nobis.
marg.| Et vide, quod in salutatione Virginis Angelus primo apposuit. Ave gratia plena Ecclesia addit.   Maria Elis abeth subiunxit.   Et benedictus fructus ventris tui Et quid significat hoc, nisi quod in salutatione Virginis Marie, conveniunt Ecclesia triumphans et militans et Synagoga, que per Elisabeth designatur ? Et ideo gratia plena ad Deum per humilitatem, ad Angelos per virginitatem, ad homines per fecunditatem. Prv. 10.c. Mulier gratiosa, id est gratia plena, inveniet gloriam, illam, scilicet de qua dicitur Prv. 10.a. Gloria patris filius sapiens.
marg.| Et vere hanc gloriam invehit Maria, quia eundem filium cum Deo Patre communicavit, quod fuit singularis gratie plenitudo. In hoc autem, quod dicit plena inte rior, non exterior gratia commendatur. Exterior enim vana est, ut est pulchritudo, nobilitas et huiusmodi. Unde Prv. ult. d. Fallax gratia etc.
marg.| Hec plenitudo gratie est fomitis extinctio, veritatis agnitio, virtutis dilectio. Primum est fuga vitiorum et parat animum, secundum perficit intellectum, tertium consummat affectum. Et ideo gratia plena, sed magis quam Stephanus, de quo dicitur Act. 6. Stephanus plenus gratia et fortitudine etc. Et minus quam Christus, de quo Io. 1.b. Plenum gratie et veritatis. Stat igitur in medio Virgo Maria. Unde dicit Sir. 24. In me gratia omnis vie et veritatis. Hoc cum Christo communicat. In me omnis spes vite et virtutis. Hoc cum Stephano. Stephanus fuit plenus plenitudine capta. Christus plenitudine cumulata. Maria medium eligens, fuit plena plenitudine equa. Prima sufficit, secunda affluit. Unde Io. 1.b. De plenitudine eius omnes accepimus, tertia perfecta est.
marg.| Ista plenitudo gratie refertur ad quatuor virtutes, quibus nihil melius est in mortalibus in hac vita, ut dicitur Sap. 8.b. Que sunt temperantia, prudentia, iustitia, fortitudo. Quas, sicut ait quidam sanctus, singulas invenimus tripliciter in Maria.
marg.| - Et temperantia habuit carnis pudicitiam, sermonis modestiam, cordis et corporis munditiam.
marg.| - Ex prudentia siluit turbata, intellexit audita, respondit sapienter ad proposita.
marg.| - Ex iustitia reddidit omnibus, quod debebat. Duris corde gessit morem in sua desponsatione, in filii Circumcisione, in legali Purificatione. Afflictis exhibuit compassionem. Io. 2.a. Fili, vinum non habent. Sanctis reddidit communionem, quia erat cum mulieribus et discipulis in oratione perseverans. Act. 1.b.
marg.| - Ex fortitudine propositum virginitatis assumpsit, assumptam tenuit, rei tam immense fidem exhibuit. Fiat, inquit, mihi secundum verbum tuum. He sunt duodecim stelle in corona, de quibus dicitur Apc. 12.a. Mulier amicta sole et luna sub pedibus eius et in capite eius corona duodecim stellarum.
marg.| Has tamen duodecim stellas dicitBernardus duodecim prerogativas Virginis, propter quas etiam dicitur gratia plena. Quatuor sunt celi, quatuor carnis, quatuor cordis. Fulserunt enim quasi stelle de celo, Marie generatio, Angelica salutatio, Spiritus sancti superventio, Filii Dei venerabilis conceptio. Fulserunt in carne quatuor, quod fuit virginitas primiceria, sine corruptione fecunda, sine gravitate gravida, sine dolore puerpera. Fulserunt in corde quatuor, devotio humilitatis, reverentia pudoris, magnitudo credulitatis, martyrium cordis. Propter primas dicitur dominus tecum propter secundas   benedicta tu inter mulieres prop ter tertias   gratia plena Propter omnes dicitur. Prv. ult. d. Multe filie congregaverunt divitias, tu supergressa es universas.
marg.| Item in hoc, quod dicitur gratia plena notatur specialiter Marie virginitas, caritas et humilitas. Gratia enim balsamum et {6. 132va} Δ ideo purum, solidum et profundum vas requirit. Et quid purius Marie virginitate ? Fuit enim virgo ante partum, virgo in partu et virgo post partum. Quid solidius Marie caritate ? Dilexit enim continue et perseveranter, toto corde, tota anima, tota virtute. Quid profundius Marie humilitate ? Habuit enim illos quatuor gradus, qui tanguntur in versibusMalachie g : « Spernere mundum, Spernere nullum, Spernere se, Sperni : Quatuor hec bona sunt ». Primum pertinet, ad, beati pauperes spiritu. Secundum ad, beati mites. Tertium, ad, beati qui lugent. Qui enim nihil nisi lugenda considerat in se, de facili spernit se. Quartum pertinet, ad, beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam. Qui enim vere sitit et amat iustitiam, haberi contemptui sustinet patienter. Propter hec tria dicitur. Ct. 4.b. Tota pulchra es, amica mea, interius per humilitatem, exterius per virginitatem et macula non est in te, propter perfectam caritatem. Si vis ergo ad virginem ingredi et eam salutare, oportet te esse Angelum. Angelum autem te faciunt potissime puritas, caritas, humilitas. Puritas in carnis munditia. Unde Hieronymus: In carne preter carnem vivere Angelicum est, non humanum. Caritas in communione vite probatur, quia superne civitatis participatio est eius in idipsum. Humilitas Angelica probatur, in obedientia et ministerio. Et in illis tribus claustralis religio formam Angelicam representat, quia per hec tria de mundo exitur.
g ¶Fons : Cf. Walther, Proverbia, n°30154.
marg.| Puritas abiicit concupiscentiam carnis, caritas concupiscentiam oculorum, humilitas superbiam vite. Et qui hec abiecit, iam ingressus ad Virginem in cellam vinariam, secure potest dicere. Ave, gratia plena
marg.| Sequitur.{a} Dominus tecum Prem isit Dominus Gabrielem, sed prevenit ad Virginem. Unde sponsa Ct. a. Ecce iste venit saliens in omnibus transiliens colles. Quod attendens Gabriel, non dixit, Dominus meus venit, prepara ei hospitium, sicut alii nuntii solent dicere, sed hospitium preparatum inveniens et Dominum prevenisse eum, dixit: Dominus tecum in mente, tecum in ventre, tecum ubique. De aliis Sanctis dicitur, quod sint cum domino. Gn. 5.c. Ambulavit Henoch cum Deo, quia obedivit eius voluntati. Sed Dominus dicitur esse cum Maria, quia eius fuit subditus voluntati. Unde infra 2.b. Et erat subditus illis
marg.| Beatus Bernardus.: Quis: quibus: Deus, hominibus. Ecce duo, que dicit Angelus de Maria. Gratia plena et Dominus tecum.
marg.| Primum meruit humilitas Marie. Humilitas enim quasi vas vacuum est et ideo impleri meruit, maxime cum esset mundum, quia virginitas socia fuit humilitatis. Sic Eliseus impleri fecit vasa vacua. 4Rg. 4.a. Solitudo meruit secum habere Dominum, quia ve soli. Eccl. 4.c. Sic igitur gratia plena prop ter humilitatem,   Dominus tecum propter solitudinem. Sequitur.
marg.| {b} Benedicta tu propter virginitatem. Et hoc merito, quia amore virginitatis maledictum lignis contempsit. Sic Dominus vacuos replet, solitarios comitatur, eis, qui maledicta hominum vilipendunt, reddit benedictionem pro maledictione. E contrario plenos evacuabit. Ieb 20.b. Divitas, quas devoravit, evomet et de ventre eius extrahet eas Deus. infra eod. e. Esurientes implevit bonis etc. Comitatos a turbis solitarios facit. Sap. 6.a. Discite iudices finium terre etc. Illos, qui querunt hominum benedictionem, maledicit. infra 6.d. Ve vobis, cum benedixerint vobis homines. Contra hec tria elegit sibi David solitudinem, vacuitatem, maledictionem. Unde in Ps. 24. Respice in me et miserere mei, quoniam unicus et pauper sum ego. Unicus, id est solitarius, pauper, id est vacuus. De tertio dicitur alibi Maledicent illi et tu benedices, quasi dicat: solitarium comitare, vacuum reple et benedic maledictum. In his tribus tria nobis emulanda preponit Angelus. Primum, ut placeamus Domino, secundum ut dirigamur ab eo, tertium ut utiles simus proximo. Bene autem Dominus tecum ponitur in medio, quia gratiam conservat ad Deum et fructificare facit ad proximum.
marg.| {c} In mulieribus id est supra mulieres, quia omnes alie maledicte fuerunt in matre sua Eva. Gn. 3.c. Tu sola in mulieribus benedicta. Idc. 5.d. Benedicta inter mulieres Iael, id est super mulieres, quia opera meliora fuerunt in te quam in aliis. Virgo peperisti, patrem tuum genuisti, portantem te portasti, nutrientem lactasti, vacua et plena, humilis et sublimis, pauper et dives in unum fuisti, quod {6. 132vb} ante in nulla muliere potuit inveniri. Prv. ult. d. Multe filie congregaverunt divitias etc. Vel in mulieribus, id est inter mulieres, sicut dicit infra eod. d. Elisabeth, ut inter, dicat medium participatione. Quedam enim mulieres benedicte et virgines, sed infecunde, quedam benedicte et fecunde, sed non virgines, sola Maria benedicta virgo et fecunda et ideo inter mulieres benedicta. Eccles. 10.g. Inter benedictos benedicetur. infra. 14.a. Maria optimam partem elegit, id est virginitatem et fecunditatem, que nunc pacem habuerunt, nunc in virgine concordaverunt. Unde quidam. Partus et integritas discordes tempore longo, Virginis in gremio federa pacis habent. Sciebat beata virgo omnes maledictas esse in matre sua Eva, ideo audiens se in mulieribus benedici, turbata cogitabat, qualis esset ista salutatio, que mulierem dicebat et benedictam. Hucusque durat Angeli salutatio, decem dictionibus consummata. Et merito, quia per illam erat Angelorum ordo decimus reparandus et homo habens drachmas decem et si perdiderit drachmam unam, nonne accendit lumen et everrit domum et querit diligenter, donec inveniat.
Numérotation du verset Lc. 1,29 
marg.| {d} Que cum audisset, turbata est in sermone eius pro insolita et usque tunc inaudita salutatione. Audierat enim Angelos frequenter locutos mulieribus et viris. Audierat etiam benedictiones legis in Dt. 28.a. Sed talem salutationem, talem benedictionem nusquam audivit, ideo turbata est, sed non est locuta, utpote filia et imitatrix David qui dicith : « Turbatus sum et non sum locutus ».
h Ps. 76, 5.
marg.| Et nota ordinem. Primo salutatur et secundo audit, tertio turbatur et tamen silet. Quia salutatur, divine est dignationis. Quia audit, virtus est mansuetudinis. Iuxta illud Iac. 1.c. In mansuetudine suscipite insitum verbum. Quia turbatur, virginei est pudoris, que non modica gratia est. Eccl. 26.c. Gratia super gratiam, mulier sancta et pudorata. Quia autem tacuit, sapientie fuit, quia etiam stultus si tacuerit, sapiens reputabitur. Prv. 17. Eccl. 32.b. Audi tacens simul et querens. Unde et beata Virgo postquam audiens tacuit et tacens audivit, quesivit. Quomodo fiet istud. Sed ne fatua reputetur eius questio, subiunxit rationem dubitationis sue. Quoniam virum non cognosco, id est non cognituram proposui et in proposito persevero.
marg.| Et notantur in hac serie verborum beate Virginis sex virtutes que in beata Virgine singulariter emicuerunt :
- Verecundia, cum turbatur, prudentia, cum tacens cogitat quid dicatur, aut quid respondeat. Iste due coniunguntur, quoniam una sine altera sepe et multis occasio fuit mali. Sunt enim aliqui ex verecundia indiscreti, ut audita minus discutiant et ideo indiscrete respondent. Alii ex prudentia presumentes et inverecundi odiosi efficiuntur. Beata Virgo utrumque servavit.
- Tertia virtus est modestia sermonis, que notatur ibi Quomodo fiet istud Sati s enim modesta fuit hec questio. Et recte post prudentiam sequitur modestia, quia imprudentia properos facit ad loquendum et prolixos.
- Quarta virtus est immobile propositum castitatis, que notatur ibi   Quoniam virum non cognosco.
- Quinta, est humilitas, que notatur ibi   Ecce ancilla Domini.
- Sexta, fidei magnanimitas, que notatur ibi   Fiat mihi secundum verbum tuum . Et iste due similiter recte iunguntur, quia sepe humilitas pusillanimes consuevit facere, vel magnanimitas arrogantes.
marg.| Istas virtutes Marie significavit Salomon 3Rg. 10.c. ubi dicitur. Fecit rex Salomon thronum de ebore grandem et vestivit eum auro fulvo nimis, qui habebat sex gradus. Anima iusti sedes sapientie. Sed beata Virgo quodam singulari privilegio thronus, id est sedes regia dicitur, que regum regem concepit in utero et portavit et peperit. Ex ebore fecit, quia in Virginis castitate sibi complacuit. Ebur enim est os Elephantis candidum, carne et cute carens, sic beata Virgo cute inanis glorie et carne carnalis concupiscentie carens, tota candida fuit per omnimodam castitatem. Grandem apud Deum, licet apud se modicam. Et vestivit eam auro fulvo nimis, id est caritate eximia decoravit. Que habebat sex gradus, id est sex predictas virtutes ; Verecundiam, prudentiam, modestiam, immobile propositum castitatis, humilitatem, fidei magnanimitatem. Quatuor primas tangit. Eccles. 26.c. Mulier sensata et tacita, non est immutatio erudite anime, gratia super gratiam, mulier sancta et pudorata. Sensata fuit beata {6.133ra} virgo in discussione salutationis, tacita in dilatione et brevitate responsionis, sancta, id est firma et munda in proposito castitatis, pudorata in motu turbationis. Hic locuta invenitur Virgo Maria. Sed numquam invenies et revolve libros, ipsam locutam nisi Angelo et Elisabeth cognate sue et filio suo et ministris nuptiarum. Io. 2.a. Neque enim cum Ioseph viro suo unquam invenies fuisse locutam. In quo notatur, quod puella iuvenis, vel sanctimonialis, vel quelibet claustralis rarissime debet loqui et tunc cum Deo in oratione et lectione, aut cum Angelo, id est cum sacerdote Angelice conversationis in confessione, aut cum Elisabeth vetula, id est cum matura et sancta muliere, mutua, sed rara consolatione, aut cum ministris in necessariorum postulatione, Ecclesiastici 32.bi : Adolescens loquere in tua causa vix cum necesse fuerit etc. Ideo turbata est Maria, quia silentium diligebat. Sed quia silentium prudens cogitatio comitatur, vel comitari debet, ut sit cor otiosum ore tacente, ideo sequitur.
i Sir. 32.
marg.| {a} Et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et merito cogitabat. Sciebat enim virgo prudentissima, quod Angelus Satane sepe transfigurat se in Angelum lucis, 2Cor. 11.c. Et quia nimium simplex et humilis erat, nihil tale penitus sperabat et ideo cogitabat, qualis esset ista salutatio, quam venerabilis, quam admirabilis, quam sublimis, quam salutaris, per eam enim totus sanatus est mundus, in quo non erat a planta pedis usque ad verticem sanitas. Is. 1.b. Intuitus Angelus virginem dubiam et pavidam deprehendens, consolatus est pavidam, confirmavit dubiam, ac familiariter vocans ex nomine ait.
marg.| {b} Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum quam nemo ante te potuit invenire. Invenisti, quod Eva amiserat, invenisti, quia quesivisti, ubi erat, scilicet apud Deum, qui est locus gratiarum, non apud mundum, cuius gratia est fatuorum. De qua Ecclesiastici 20.b.j Gratie fatuorum effundentur. Sed quam gratiam invenit beata Virgo ?
j Sir. 20.
marg.| Beatus Bernardus: Dei et hominum pacem, mortis destructionem, vite reparationem. Nec dicit Angelus, habes gratiam apud Deum, sed invenisti, quia res habita ut propria custoditur, res inventa restituitur illis, qui amiserant. Quia igitur non sibi soli retentura erat gratiam, sed omnibus, qui eam amiserunt, restituta, ideo dixit Angelus invenisti quasi dicat: non debes tibi abscondere, quia non est tua, sed in aperto in communi ponere, ut cuiuscumque fuerit, rem suam possideat, sicut iustum est. Ideo plena gratia dicta est supra, quia gratiam omnium invenit. Currant igitur peccatores ad Virginem, qui gratiam amiserunt peccando et eam invenient apud eam humiliter salutando et secure dicant. Redde nobis rem nostram, quam invenisti. Nec negare poterit se in venisse, quia hoc Angelus attestatur.
marg.| {c} Ait enim Invenisti etc.  Non meruisti, non emisti, quia iam non esset gratia, sed gratis accepisti et ideo gratiam invenisti. Alii aurum et argentum inveniunt fodientes in terra, sicut dicitur Baruch 3.b. Qui argentum thesaurizant et aurum, in quo confidunt homines etc. sed Maria gratiam invenit, quam quesivit in celo. Sed ne dubia permaneret Virgo, angelice propositionis, signum certissimum et propinquissimum dat ei Angelus, dicens.
Numérotation du verset Lc. 1,31 
marg.| {d} Ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum id est omnium Salvatorem. Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Mt. 1.d. Ecce adverbium est demonstrandi, quia demonstrat indemonstrabilem, invisibilem, lucem habitantem inaccessibilem, sed iam factum visibilem et demonstrabilem. Quia verbum caro factum est in utero virginali. Dicens igitur Ecce incitat nos ad intuendum aliquid novum et mirabile. Quod diu ante intuitus Ieremias 31.d. dixit. Novum faciet Dominus super terram, femina etc. Eccl. 36.b. Innova signa, {6.133rb} immuta mirabilia. Immutata sunt mirabilia. Homo voluit fieri Deus et Deus factus est homo. De viro facta est mulier, nunc de muliere factus est vir. Numquid non hec mirabilia immutata, id est in melius mutata ? Sed et signa sunt innovata. Olim virga floruit, modo virgo peperit. Olim serpens eneus in palo fixus aspicientes sanabat, nunc Christus in Cruce affixus credentes sanat.
marg.| {e} In utero dici t, id est ex causa intrinseca, non sicut alie mulieres, que recipiunt ab extrinseco, unde concipiunt.
marg.| {f} Et paries filium ]   sine parturitione media. In aliis mulieribus parturitio media est inter conceptum et partum. In virgine vero conceptum sequitur partus immediate. Is. ult. c. Antequam parturiret, peperit, antequam veniret partus eius, peperit masculum, quis audivit unquam tale, aut quis vidit huic simile ?
marg.| {g} Et vocabis nomen eius Iesum Hoc enim est nomen novum, quod os Domini nominavit. Is. 62.a. In istius Iesu typo duos legimus precessisse Iesus, quorum unus populum Israel de Babylone eduxit, alius in terram promissionis introduxit. Uterque populum suum ab hostibus defendit, sed neuter a peccatis salvavit. Hic autem Iesus et de Babylone educit et in terram viventium introducit et a peccatis salvat populum suum, quod magnum est. Et ideo sequitur.
Numérotation du verset Lc. 1,32 
marg.| {h} Hic erit magnus Et q uam magnus ? Ita magnus, quod.
marg.| {i} Filius Altissimi vocabitur id est Dei patris. An non magnus, cuius magnitudinis non est finis ? Et quis tam magnus sicut Deus noster: Et bene dixit: Hic erit magnus quia ille idem, qui erat Deus magnus, futurus erat homo magnus. Bene ergo, erit magnus magnus Deus, magnus homo, magnus doctor, magnus Propheta, magnus Sacerdos, magnus erit, magna faciet, quia potens est et sanctum nomen eius. Et vere sanctum, quia filius Altissimi vocabitur. Vel ideo dicit Erit magnus quia primo factus est parvus, sicut dicitur. Is. 9.b. Parvulus natus est nobis, ut nos magnos efficeret. Et in hoc qualiter possimus magni, fieri ostendit, scilicet si primo fiamus parvuli, sicut ipse, quia, qui se humiliat, exaltabitur. Infra 14.c.
marg.| {h} Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius Beat us Bernardus. Quomodo dedit Deus sedem David patris sui, cum regnaverit in Hierusalem ? Quinimo turbis volentibus eum constituere Regem aufugit. Io. 6.b. Et ante Pilatum dixit. Regnum meum non est de hoc mundo. Io. 18.g. Sed novimus aliam Hierusalem multo nobiliorem, multo ditiorem, in quo regnavit Iesus. De qua dicitur Gal. 4.d. Illa, que sursum est Hierusalem: que est mater nostra. Illam puto hic significatam, illo usu loquendi, quo solet poni significans pro significato. Sedes ergo David, non figurativa, sed vera, non temporalis, sed eterna, non terrena, sed celestis est Ecclesia militans et triumphans, que utraque dicitur sedes David, quia significata per illam. Primam sedem dedit ei Deus in gentium et Iudeorum conversione. Unde et in Mattheo et Luca super pullum et asinam, legitur sedisse. Secundam sedem dedit ei in ascensione. De prima dicitur in Ps. 131 : «De fructu ventris tui Δ ponam super sedem tuam ». {6.133va} De secunda dicitur Is. 9.b. Super solium David et super regnum eius sedebit. Sed quare potius dicitur Ecclesia sedes David, quam Abraham, vel Isaac, vel Iacob et Christus filius David potius quam Abraham, vel Isaac, vel Iacob ? Credo propter tria, que fuerunt in David, in quibus potissime Christum representat. Primum est pietas, qua suscepit inopes, 1Rg. 22.a. Convenerunt ad David omnes, qui erant in angustia constituti et oppressi ere alieno et amaro animo et factus est eorum princeps. Sic Christus. Ps. 9. Tibi derelictus est pauper etc. Secundum est humilitas 1Rg. 24.c. Quem persequeris, Rex Israel etc. Et Christus, Ps. 21k :  « Ego sum vermis et non homo ». Tertium est mansuetudo, qua sustinuit patienter contumelias Semei, 2Rg. 16.b. Et Dominus contumelias et blasphemias Iudeorum. Mt. 12.b. In Beelzebub etc. Io. 8.f. « Nonne bene dicimus nos » etc. Quartum est, quod David Rex et Propheta sic Christus, quod non alii.
k Ps. 21, 7.
Numérotation du verset Lc. 1,33 
marg.| {a} Et regnabit in domo Iacob id est in familia Iacob, que est congregatio electorum, in quibus regnat hic per gratiam, in futuro per gloriam. Per hoc etiam quod dicitur in domo notatur paucitas quia “multi vocati, pauci vero electi” sed tamen regnum eius manebit in eternum.
marg.| {b} Et regni eius non erit finis. Is. 9.b. Pacis eius non erit finis. Dn. 7.d. Potestas eius potestas eterna.
marg.| Beatus Bernardus: Beati, in quibus regnabit Iesus, quia et ipsi cum eo regnabunt et regni eorum non erit finis. O quam gloriosum est regnum illud, in quo reges congregati convenerunt in unum ad laudandum et glorificandum eum, qui super omnes est, Rex Regum et Dominus dominantium, de eius splendidissima contemplatione fulgebunt iusti sicut sol in regno patris eorum, Mt. 13.f.
Numérotation du verset Lc. 1,31 
moraliter
marg.| Exprimitur hic ordo et progressus hominis a statu culpe usque ad statum glorie. Primo dicitur Marie, id est anime peccatrici.
marg.| {a} Ecce concipies in utero per contritionem.
marg.| {f} Et paries filium per confessionem.
marg.| {g} Et vocabis nomen eius Iesum per satisfactionem. Non enim nomen Iesu habere potest, nisi per opera satisfactionis, quibus se et alios salvat.
Numérotation du verset Lc. 1,32 
marg.| {h} Hic erit magnus per famam et bonam opinionem, 1Tm. 3.b. Oportet eum bonum testimonium habere ab his, qui foris sunt.
marg.| {i} Et filius Altissimi vocabitur Per discordantium pacificationem, per odientium dilectionem, per indigentium subventionem.
marg.| In his enim tribus nomen filii Altissimi obtinetur :
- In pacificatione discordantium. Unde Mt. 5.a. Beati pacifici etc.
- In amore odientium. Unde Mt. 5.g. Diligite inimicos vestros, ut sitis filii patris vestri, qui in celis est.
- In subventione oppressorum. Unde Ecclesiastici 3.b.l « In iudicando esto pupillis misericors ut pater et eris velut filius Altissimi ». Et post hec bene sequitur.
l Revera Sir. 4, 10-11.
marg.| {k} Et dabit illi Dominus Deus sedem etc. Quia nisi predicta Δ habuerit quis, non debet in prelationem promoveri. Sicut illi de quibus Os. 8.a. Regnaverunt et non ex me.
marg.| {a} Et regnabit in domo Iacob in eternum  : non supra domum. 1Pt. 5.a. Non quasi dominantes in clero. Sir. 32.a. Rectorem te posuerunt etc. Sed quomodo dicit in eternum cum omnis prelatio sit cessatura in futuro. Unde 1Cor. 15.c. Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et patri, cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem. Sed in prelatione duo sunt, honor et onus. Bonis Prelatis, qui onus emulantur, non honorem, tolletur onus et remanebit honor eternus. E contrario malis, qui emulantur honorem et non onus, tolletur honor et remanebit onus. Unde Ez. 21.f. Prophane impie dux Israel, cuius venit dies in tempore iniquitatis prefinita, hec dicit Dominus Deus, aufer Cidarim, tolle coronam. Et ita etiam cessabit et remanebit prelatio et bonis et malis. Propter hoc dicit Salomon Prv. 27.b. Diligenter agnosce vultum pecoris tui etc. Non enim habebis iugiter potestatem, sed corona tribuetur tibi in generatione et generationem. Si bonus fuisti, corona glorie et honoris, de qua Sir. 32.a. Rectorem te posuerunt etc. Et infra Curam illorum habe, ut leteris propter illos et ornamentum gratie accipies coronam et dignitatem consequeris congregationis. Si malus fuisti, coronam ignominie et tribulationis, de qua Is. 22.e. Coronans coronabit te tribulatione etc. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 1,33 
marg.| {c} Et regni eius non erit finis Hic est fructus et finis fidelis administrationis, ut in perpetuum regnet cum Domino, qui sibi fideliter ministravit. Io. 11.d. Si quis mihi, non sibi ministraverit, me sequatur et ubi sum ego, illic et minister meus erit.
marg.| Et notantur hic quatuor circa bonum prelatum :
- Canonica electio, ibi Et dabit illi Dominus .
- Electi humilitas, ibi   Sedem David.  
Regiminis dignitas, ibi:  Et regnabit in domo Iacob.
prol.| - Laboris utilitas, ibi Et regni eius non erit finis .
Numérotation du verset Lc. 1,34 
marg.| {d} Dixit autem Maria ad Angelum sicut dicit auctoritas Bede, verecundia soror est continentie et adeo fideles sorores sunt, ut plerumque malit utralibet damnum proprium incurrere, quam sororis sue incommodum sustinere. Semper tamen verecundia cedit continentie. Unde Susanna timens continentis periculum, verecundia cedente clamavit. Dn. 13.c. Sic et virgo Maria audito virginitatis periculo, id est quod mater deberet fieri, rupto verecundie freno premeditata diu, nec modum {6. 133vb} reperiens, quomodo hoc posset fieri salvo virginitatis proposito, non de redubitans, sed de modo, dixit ad Angelum.
marg.| {e} Quomodo fiet istud Glossa ut concipiam et pariam, que permanere in virginitate disposui. Unde dicit.
marg.| {f} Quoniam virum non cognosco Glossa Liquet ergo, quod faciendum credit, que, quomodo fieret, querit. Nec dubitabat virginem parituram. Legerat enim Is. 7.c. Ecce virgo concipiet etc. Sciebat quoque, quod impleri oportebat, quod ab Angelo audierat, sed quomodo fieret, non legerat, nec ab Angelo audierat, quo ordine impleri debeat, non requirit, quia hoc mysterium a seculis absconditum, a prophetis non predictum, Angelo est revelatum. Et ideo dicit ad Angelum. Quomodo fiet istud. In quo verbo satis servavit verecundiam, si quis advertat, cui, quid, ubi, quantum, quoties, quando et quomodo sit locuta. Cui ? Non cuilibet, sed Angelo. Ubi ? In conclavi. Non enim debet mulier in publico loqui, sed tacere et domi virum interrogare. 1Cor. 14.g. Quoties ? Septies. Quantum ? Breviter. Bis locuta est Angelo et utrobique breviter. Quomodo fiet istud. Et ecce ancilla Domini etc. Bis Elisabeth. Primo salutando, postea in laudem Domini prorumpendo. Magnificat anima mea Dominum etc. Bis filio. Semel in templo. Fili, quid fecisti etc. Semel in nuptiis. Vinum non habent. Septimo locuta est ministris. Facite, quecumque dixerit vobis: In nullo verbo dicitur effluxisse nisi in cantico. Sic mulier raro et domi breviter loquatur, nisi in oratione et divine laudis confessione. Tempus locutionis invenies, si advertis, tarde, bis interrogata, diu premeditata respondit. Quam invite preveniret virum loquendo, vel iret ad eum loqui, que ne Angelo venienti ad se et salutanti et bona promittenti et ideo bis allocuto eam vix acquievit loqui unum verbum. In quo quies et taciturnitas proponitur mulieribus emulanda. Eccl. 32.b. Auditacens et pro reverentia accedet tibi bona gratia. Erubescat igitur mulier Salomonis et ei similes. Garrula et vaga etc. Prv. 7.b. In modo etiam loquendi servanda est verecundia, ut tacite, non clamose loquatur mulier ; sive respondens, sive querens. 1Tim. 2.d. Docere autem mulieri non permitto etc. Tolerabile est autem verecundie detrimentum, tum propter castitatis periculum, tum propter devotionis affectum, tum propter divini amoris augmentum. Ex quo Maria iam amplius non valens silere. Dixit ad Angelum, quomodo fiet istud. Et nota, infirmus sic solet ad laudes proprias extolli, sicut pavo, sic ad magnas promissiones inani letitia dissolvi, ut Sara. Gn. 18.b. Vel sue infirmitatis conscius, de promissionis magnitudine dubitare, ut Zacharias. Maria vero super omnes est, quia nec ad laudem elata est, sed turbata, nec ad magnam promissionem inaniter risit, nec infideliter hesitavit, sed modum et ordinem prudenter interrogavit. Eccles. 32.b. Audi tacens simul et querens. Audire fidei est, quia ex auditu fides, Rm. 10.c. Tacere spei. Is. 30.d. In silentio et in spe erit fortitudo vestra. Querere caritatis, quia garrula res amor est. Sed quia prudens erat virgo, non solum quid loqueretur attendit, sed cui et quid deceret eam loqui, consideravit. Ideo bene dicitur.
marg.| {d} Dixit autem Maria ad angelum : Non illa, vel illi, quasi dicat: ut Maria et ut ad Angelum locuta est. Decebat enim Mariam breviter et tacite loqui et propositam continentiam protestari, maxime ubi eius periculum videbatur imminere. Item ut ad Angelum quem interrogari breviter quasi sapientem oportebat. Eccles. 6.d. si videris sensatum, evigila ad eum. Sic mulier Samaritana sciens Iesum esse prophetam quesivit. Io. 14.c. Et Maria sciens esse Angelum Domini dixit Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco Sir. 19.a. Qui cito credit, levis est corde. Eva levis fuit corde, quia cito credidit, nec verbum, nec loquentem discutiens facile consensit. Quippe duplici funiculo trahebatur, quia promittebatur sublimitas, suadebatur voluptas, ad que homines facile inclinantur. Sed Maria neutrum voluit, quia humilis et virgo fuit, sed utilitatem non solum propriam, sed communem desiderans prudenter quesivit, quomodo fiet istud quod tu dicis, ut virgo concipiam et pariam filium. Interl. Ecce tangit, quod ipsa voverat castitatem etc. Quoniam virum non cognosco, id est me non cognituram proposui et in proposito persevero. Felix propositum istud, in quo firmitas convenit puritati. Nam quantumlibet pura fuerit deliberatio, minus habet, si defuerit fortitudo et consilii firmitas. Ubi non est puritas, non virtutis obtinet gratiam, sed obstinationis incurrit offensam. Sed beata Virgo utrumque habuit et propositi puritatem et consilii firmitatem. Prv. ult. d. Fortitudo et decor indumentum eius. Decor in proposito continentie, fortitudo in consilii firmitate. {6. 134ra} Ct. 7.b. collum tuum sicut turris eburnea. Collum Ecclesie, caput iungens corpori, est beata Virgo, turris propter firmitatem, eburnea propter castitatem.
marg.| Nota Beata Virgo non in proprio studio commentata est, quomodo fieret mater Dei, sed credens, quod omnia, possibilia sunt apud Deum, querit modum, Prv. 12.a. Qui confidit in cogitationibus suis, impie agit. Item 28.d. Qui confidit in corde suo, stultus est. Sicut enim proni sunt sensus hominis in malum, ita cogitationes in errorem. Prv. 25.a. Gloria Regis est investigare sermonem, id est interrogare non commentari.
marg.| Exemplum de eremita qui ivit ut interrogaret et habuit angelum obvium qui docuit eum quod primo per se non potuit invenire, Ecclesiastici 8.b.m « Non te pretereat narratio seniorum » etc.
m Sir. 8, 11.
marg.| Nota hic tria circa Mariam matrem Iesu, que debent esse in Prelato, qui et debet Iesum primo concipere in se bene vivendo et postea parere aliis predicando. Gal. 4.c. Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis. Primum est magnanimitas fidei in credulitate promissi, secundum prudentia in interrogatione modi, tertium stabilitas in firmitate propositi, Mt. 24.d. Quis putas est fidelis servus et prudens etc. 1Par. 12.b. Viri fortissimi et optimi pugnatores tenentes clypeum et hastam, facies eorum quasi facies leonis et velociores quasi capree in montibus. In leone magnanimitas, in caprea prudentia per fortissimi stabilitas designatur. Igitur nec parvuli, id est insipientes, nec senes, id est pusillanimes, nec mulieres, id est instabiles sunt apti ad bellum Domini, id est ad prelationem. De primo dicitur Ez. 1.c. Sancta animalia erant ; animalia erant plena oculis ante et retro. De secundo Ecclesiast. 7.a. Noli querere fieri Iudex, nisi etc. id est nisi sit magnanimus. De tertio 2Par. 20.d. Confidenter state et videbitur auxilium Domini super vos. Qui ergo parvulus, vel senex, vel mulier fuerit, si vocetur ad hoc, ut fiat mater Iesu, id est ad prelationem, vel ministerium, dicat secure. Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco, id est viri proprietates non habeo, scilicet magnanimitatem, prudentiam, stabilitatem. Is. 3.b. Non sum medicus et in domo mea non est panis, neque vestimentum, nolite me constituere Principem populi. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 1,35 
marg.| {a} Et respondens Angelus dixit ei Dixerat Angelus Virginem parituram filium, que sui propositi conscia et divine potestatis non ignara, rem non dubitans, sed modum nesciens, dixit.   Quomodo etc. Et respondens Angelus de modo certificavit et hoc est. Respondens etc.
marg.| {b} Spiritus sanctus id est gratia Spiritus sancti. Et idem intelligitur per hoc, quod sequitur. Et virtus Altissimi: etc. Unde dicit Glossa Spiritus nomen est omnis gratia, que a Deo inspiratur. Ideo merito querit
marg.| Beatus Bernardus. Superius dicta est, gratia plena et nunc quomodo dicitur. Spiritus sanctus superveniet in te. Numquid potuit impleri gratia et nondum habere Spiritum sanctum, cum sit ipse dator gratiarum ? Si autem iam inerat, quomodo superventurus noviter repromittitur ? An forte, ideo non dixit simpliciter veniet sed addit   super quia et prius quidem inerat per multam gratiam, sed nunc superventurus nuntiatur propter abundantioris gratie plenitudinem, quam effusurus est super illam ? Sed cum plena iam sit, quomodo illud amplius capere poterit ? Sed prior gratia mentem eius tantum repleverat etiam ventrem replevit.
marg.| {b} Spiritus sanctus Chrysostomus exponit de filio Dei. Io. 4.d. Deus Spiritus est. Lam. 4.d. Spiritus oris nostri etc.
marg.| {c} Superveniet in te Hoc dicitur ad differentiam mali spiritus, qui venit desupter. Infra ultim. f. Quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra ? Is. 45.b. Rorate celi desuper.
marg.| {d} Et virtus Altissimi id est Spiritus sanctus, sive gratia Spiritus sancti.
marg.| {e} Obumbrabit tibi id est refrigerabit te, fomitem extinguendo. Unde Glossa Superveniens spiritus, in Virginem et mentem illius a sorde vitiorum castificavit. Et nota quod potest esse intransitio, ubi dictum est, a sorde vitiorum, id est a vitiis, que sunt sordes, vel transitio, ut sit sensus, a sorde, id est a fomite vitiorum. Unde dicit Interl. contra omnia incentiva vitiorum. Item Obumbrabit contra omnem tribulationem protegendo. Unde Glossa Abscondet te in Egyptum {6. 134rb} fugiendo. Et non est adherendum verbo, quasi eam tantum in Egypto protexerit, quia positum est pro exemplo et est metaphora, quia sicut umbraculo tegitur aliquis a calore Solis, ne ei noceat, sic gratia Spiritus sancti Virginem protexit ab omni infestatione. Unde Interl. Dabit tibi umbram contra omnem tribulationem. Item Obumbrabit tibi non ledendo, sicut umbra nec ledit, nec gravat, sed refrigerium prestat.
marg.| Beda. Virtus vegetans umbra refrigerans, Spiritus eam fecundavit, virtus a corruptione servavit. Item obumbrabit tibi id est de carne tua corpus quasi umbraculum sibi contemperabit. Item Obumbrabit tibi id est te, vel carnem sumptam in te in umbraculum Ecclesie preparabit. Item Obumbrabit tibi id est secretam hanc generationem te sola conscia operabitur.
marg.| Unde Beatus Bernardus.: Illi soli datum est nosse, cui soli datum est experiri.
marg.| Dicatur igitur.{d} Et virtus Altissimi obumbrabit ibi id est illum modum, quo de Spiritu sancto concipiet, Dei virtus et Dei sapientia Christus sic in suo secretissimo consilio obumbrando conteget et occultabit, quatenus sibi tantum notus habeatur et tibi. Item Obumbrabit tibi id est in obiectione carnis umbram faciet tibi, ut possis sustinere lumen divinitatis. Glossa Virtus Altissimi obumbrabit tibi, dum incorporea lux divinitatis corpus in ea suscepit humanitatis, ut sic posset Deum pati, quasi dicat: aliter non posse. Unde nota quod umbra corporis solet fieri aliquo corpore interposito luminoso, veluti cum aliquod corpus obiicitur corpori luminoso. Sic caro de Virgine assumpta obiecta est, quasi nubes luci divine et hec obiectio facta est opere Spiritus sancti et ita obumbrabit Virginem, quia sine hac obumbratione non posset eum sustinere. Unde Is. 33.b. quis poterit habitare de vobis cum igne devorante, aut, quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis ? Hent. 4.d. Dt. 12.g. Deus noster ignis consumens est, Mt. 17.a. Pater in nube apparuit, que habet umbram contra splendorem, refrigerium contra ardorem. Sequitur.
marg.| {f} Ideoque et quod nascetur utra que nativitate, scilicet in utero in conceptu et ex utero, scilicet in partu.
marg.| {g} Ex te sola . Ier. 31.d. Novum creavit Dominus super terram etc.
marg.| {h} Sanctum Glossa Quia non per virilem coitum. Item sanctum ad differentiam aliorum, quia omnes nascuntur non sancti, sed filii ire. Eph. 2.a. Is. 1.b. Blasphemaverunt sanctum Israel, Is. 47.a. Redemptor noster Dominus exercituum nomen illius sanctum, vel sanctus Israel, Ier. 13.a. Suscitabo David germen iustum. Omnes tibi immundi sunt in germine.
marg.| Beatus Bernardus.: Attende, quam reverenter dixerit Angelus, quod nascetur ex te sanctum. Ut quid enim ita simpliciter dixit, sanctum, absque additamento: Credo, quia non habuit, quid proprie, digneve nominaret illud eximium, illud magnificum, illud reverendum, quod de purissima Virginis carne, cum sua anima unigenito Patris erat uniendum. Si diceret, sancta caro, vel sanctus homo, vel sanctus infans, quicquid tale poneret, parum sibi dixisse videretur. Posuit ergo indefinite, sanctum, quia quicquid illud sit, quod virgo genuit, sanctum proculdubio, ac singulariter sanctum fuit et per Spiritus sanctificationem et per verbi assumptionem et per aliorum sanctificationem.
marg.| {i} Vocabitur filius Dei et f ilius tuus, ut non sint duo filii, sed unus amborum filius. Et hec est singularis prerogativa Marie, quod eundem filium habere meruit cum Deo patre communem, ut dicit
marg.| Beatus Bernardus.: Is. 7.c. Ecce Virgo concipiet etc. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 1,36 
marg.| {k} Et ecce Elisabeth Dixerat Angelus Virgini, quod conciperet et pareret et modum pariendi expresserat. Sed ne virgo de partu, id est de modo pariendi desperaret, accipit exemplum sterilis et anus pariture, ut discat omnia Deo possibilia, que ordini nature videntur contraria. Et hoc est, quod dicit Ecce Elisabeth etc. ecce notat tria, admirationem, festinationem, manifestationem.
marg.| Et queritBernardus. Quare conceptus Elisabeth Virgini nuntiatur, numquid ut dubiam adhuc et incredulam oraculo, recentiori confirmaret miraculo ? Absit, sed ideo conceptus sterilis Virgini nuntiatur, ut dum miraculum miraculo additur, gaudium gaudio cumuletur.
marg.| Et hec eadem ratio est beati Ambrosii in Glossa Dicit enim: Credenti que audierat ampliora replicat miracula etc. Et tenetur hic ampliora additive comparative. Secunda ratio est, quia decebat, ut verbum mox divulgandum ubique prius sciret Virgo per Angelum, quam audiret ab homine, ne mater Dei a consiliis filii videretur amota, si eorum, que tam prope gererentur in terris, remansisset ignara. Gn. 18.c. Num celare potero Abraham etc. Amos 3.b. Non faciet Dominus Deus verbum, nisi prius revelaverit secretum suum ad servos suos Prophetas, multo fortius matri sue. Tertia ratio est, ut dum nunc Salvatoris, nunc precursoris edocetur adventum rerum, tempus et ordinem tenens, ipsa melius postmodum {6.134va} scriptoribus et predicatoribus Evangelii referet veritatem. Unde infra 2.c. Maria autem conservabat omnia verba hec, conferens in corde suo. Quarta ratio est, ut audiens cognatam vetulam gravidam, iuvencula cogitet de obsequio ei impendendo ; in hoc etiam instruit nos Angelus, quod bonum unius debet alteri nuntiari, ut communiter gratias agant et communiter gaudeant et mutuo se iuvent. Prv. 18.d. Frater, qui adiuvatur a fratre, quasi civitas firma. Quinta ratio est, ut non dedignetur maior a minori doceri. Unde 1Cor. 14.f. Si aliquid revelatum fuerit sedenti, id est minori, prior taceat. Sexta ratio Beda. est, ut magis confirmaretur exemplo novo et hoc tangitur in Glossa illa. Ne virgo desperet de partu etc.
marg.| {a} Cognata tua : Sed quomodo cognata, cum Maria sit de Tribu Iuda et Elisabeth sit uxor sacerdotis ? Et ita videtur, quod fuerit de Tribu Levi, quia Nm. ult. c. prohibetur tribuum commixtio. Solutio: Hec prohibitio fuit propter possessionum confusionem, sed Levi non habuit possessionem, ideo poterat contrahere matrimonium cum aliis tribubus. Unde etiam sicut dicit Glossa Bede, legimus Ex. 6.d. Quod Aaron, qui erat de Tribu Levi accepit uxorem de Tribu Iuda, Elisabeth filiam Aminadab sororem Naason. Et 2Par. 22.d. Iosabeth erat filia Regis Ioram uxor Ioiade pontificis.
Numérotation du verset Lc. 1,36 
moraliter
marg.| Elisabeth cognata Marie, id est timor fidei, Eccl. 1.d. Qui addit scientiam, addit et dolorem.
marg.| {b} Et ipsa concepit filium in senectute sua que non tam numerum dierum, quam maturitate virtutum computatur, Sap. 4.b. Senectus venerabilis est, non diuturna, neque numero annorum computata. Cani autem sensus hominis et etas senectutis vita immaculata.
marg.| {c} Et hic mensis id est Martius.
marg.| {d} Est sextus illi scilicet a conceptione illius.
marg.| {e} Que vocatur sterilis Supra videtur contrarium et ibi solutum est.
Numérotation du verset Lc. 1,37 
marg.| {f} Quia non erit impossibile apud Deum omne verbum id est nullum verbum erit impossibile apud Deum, id est nulla res digna verbo. Simile Is. 39.b. Non fuit res, quam non ostenderim eis in thesauris meis. Quare ergo non dixit Angelus. Non erit impossibile apud Deum omne factum ? Beatus Bernardus. ut ostenderet, quia soli Deo idem est facere quod loqui, idem loqui, quod velle. Unde Ps. 148. Ipse dixit: et facta sunt. Quale igitur verbum poterit impossibile esse ei, qui omnia creavit in verbo ? Ps. 32. Verbo Domini celi firmati sunt etc. Merito non erit impossibile apud Deum omne verbum. Beatus Bernardus. Quia apud eum nec verbum dissidet ab intentione, quia veritas est, nec modus a facto, quia sapientia est, ac per hoc non erit impossibile apud Deum omne verbum, Gn. 18.b. Numquid Deo quicquam est difficile ? Ier. 32.e. Numquid mihi difficile erit omne verbum. Vel ideo dixit: Omne verbum et non omnis res, quia non solum res aliqua, que fit non est ei impossibilis, sed etiam nec aliqua, que possit verbo significari.
Numérotation du verset Lc. 1,38 
marg.| {g} Dixit autem Maria ad Angelum. Hucusque audivit virgo factum, audivit et modum, utrumque mirum, utrumque iucundum, propter quod dicitur ei Soph. 3.c. Lauda, filia Sion, iubila, filia Hierusalem, beatus Bernardus. Quoniam auditui tuo datum est gaudium et letitia, audiamus et nos responsum tuum, quod desideramus, ut iam exultent ossa humiliata. Exspectat Angelus responsum tuum, tempus enim est, ut revertatur ad Deum, qui misit eum. Exspectamus et nos, o domina, verbum miserationis, quos miserabiliter premit sententia damnationis. Et ecce offertur tibi pretium nostre salutis, statim liberabimus, si consentis in sempiterno Dei verbo, facti sumus omnes et ecce morimur, in tuo brevi responso sumus reficiendi, ut ad vitam revocemur. Hoc supplicat ad te, o pia Virgo, flebilis Adam cum misera sobole sua, exul de paradiso, hoc Abraham, hoc David, hoc ceteri flagitant Sancti patres tui, qui et ipsi habitant in regione umbre mortis, hoc totus mundus tuis genibus provolutus exspectat, hoc Angelorum chori. Unde Ct. 8.d. Que habitas in hortis, amici auscultant te, fac me audire vocem tuam. Nec immerito, quoniam ex ore tuo pendet consolatio miserorum, redemptio captivorum, liberatio damnatorum, {6.134vb} salus denique universorum filiorum Adam. Da, Virgo, responsum festinanter, o domina, responde verbum, quod terra, quod inferi, quod exspectant et superi: Ipseque omnium Rex et Dominus, quantum concupivit decorem tuum, tantum desiderat et responsionis assensum, in qua nimirum preposuit salvare mundum et cui placuisti in silentio iam magis placebis in verbo, cum ipse clamet e celo. O pulcherrima inter mulieres, fac me audire vocem tuam. Si ergo tu eum facias audire vocem tuam, ipse te faciet videre salutem tuam.
marg.| Numquid non est hoc, quod querebas, quod gemebas, quod diebus, ac noctibus orando suspirabas ? Quid igitur ? tu es, cui hoc promissum est, an aliam exspectamus ? Immo tu ipsa es, non alia, tu, inquam illa promissa, illa exspectata, illa desiderata, ex qua sanctus pater tuus Iacob morti appropinquans, vitam sperabat eternam, cum dicebat. Exspectabo salutare tuum, Domine. Quid ab alia speras, quod tibi offertur ? Responde verbum et suscipe verbum, profer tuum et concipe divinum, emitte transitorium et amplectere sempiternum. Quid tardas ? quid trepidas ? Crede, confitere et suscipe. Sumat humilitas audaciam, verecundia fiduciam. Nullatenus convenit nunc, ut virginalis simplicitas obliviscatur prudentiam. In hac solare, ne timeas, prudens Virgo, presumptionem, quia etsi gratia in silentio verecundia fuit, magis tamen nunc in verbo pietas necessaria est. Aperi ergo, Beata Virgo, cor fidei, labia confessioni, viscera creatori. Ecce desideratus cunctis gentibus foris pulsat ad ostium. O si te immorante pertransierit et rursus incipias dolens querere, quem desiderat anima tua. Surge igitur, curre, aperi. Surge per fidem, curre per devotionem, aperi per confessionem. Ecce inquit ancilla tua, fiat mihi secundum verbum tuum. Ecce humilitas respondet, ut sedes gratie preparetur, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, Iac. 4.b.
marg.| {h} Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum Is. c. 45.b. Rorate celi desuper et nubes pluant iustum, aperiatur terra et germinet Salvatorem. Ros invisibilis est gratia, que ante Angeli missionem Mariam illustravit. Sed nubes iustum pluit, quando Angelus incarnandum filium nuntiavit. Terra se aperuit, quando Maria consensit. Et Salvatorem germinavit, quando concepit. In hoc, quod dicit: Ecce, notatur prompta obedientia. Ancilla vero perfecte humilitatis nota est. Que enim maior humilitas, quam que mater Dei eligitur, ipsa se ancillam nominat ?
marg.| {B}. Bernardus. Non est magnum esse humilem in abiectione, magna prorsus et rara virtus humilitas honorata, Eccl. 43.a. Luminare quod minuitur in consummatione. Nota quatuor sunt in bona ancilla, que fuerunt in Beata Virgine. Prompta, humilis, obediens, prudens. Prompta fuit Virgo beata, unde dixit Ecce In q uo reprehenditur tarditas nostra, quia tota die audimus verbum Angeli, id est predicatoris et numquam dicimus   Ecce 1Rg. 3.a. Vocavit Dominus Samuel, qui respondens ait, ecce ego. Item humilis fuit, unde dixit.   Ancilla Domini In q uo reprehenditur superbia multorum, qui de gratia sibi data superbiunt et inflantur Iude 1.b. Impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam. Item obediens fuit.
marg.| {i} Unde dixit Fiat mihi secundum etc.  non meum. In quo multorum inobedientia reprehenditur, qui in eis, que sibi placent, obediunt, in aliis murmurant, quibus oportet dicere, sicut Dominus dixit ceco. Quid tibi vis faciam ? Item prudens fuit, quod notatur per tria. Primo, quia cognovit de verbis Angeli illud, quod melius erat, scilicet Dominus tecum. Unde dixit. Fiat mihi secundum verbum tuum, non meum. Secundo, quia scivit, quid inde sequebatur, scilicet sua beatificatio. Unde. Ecce enim ex hoc beatam me dicent etc. Tertio, quia previdit in se totum mundum gavisurum. Unde. Omnes generationes, non una tantum. 1Rg. 25.g. Misit David et locutus est ad Abigail, ut acciperet eam sibi in uxorem, que consurgens adoravit prona in terram et ait. Ecce famula tua sit in ancillam. Fiat mihi secundum verbum tuum cum magna devotione Angeli promissum optat impleri.
marg.| Augustinus In libro de virginitate. Beatior fuit Maria percipiendo fidem Christi, quam concipiendo carnem Christi.
marg.| Beatus Bernardus: Fiat mihi secundum verbum tuum, non secundum meum desiderium. Non enim auderet hec virgo petere, ut fieret mater Dei. Fiat mihi, inquit, non ad me. Multifarie quippe, multisque modis olim Deus locutus est patribus et aliis quidem in aure, aliis in ore, aliis etiam in manu verbum Domini factum fuisse memoratur. Marie autem etiam factum est in aure per Angelicam salutationem, in corde per fidem, in ore per confessionem, in manu per contrectationem, in ventre per incarnationem, {6. 135ra} in gremio, per sustentationem, in brachiis, per oblationem. Ideo dicit: Fiat mihi secundum verbum tuum non declamatorie predicatum, aut figuraliter figuratum, aut imaginarie somniatum, sed simpliciter inspiratum, personaliter incarnatum, corporaliter invisceratum. Fiat quidem generaliter: omni mundo: sed specialiter fiat mihi secundum verbum tuum.
marg.| Unde Beatus Bernardus. Fiat, verbum est orationis: Nemo quippe orat, nisi quod credit et sperat. Vult autem a se requiri Deus etiam, quod pollicetur: et ideo forte multa, que dari disposuit, prius pollicetur, ut ex promissione devotio excitetur: sic patet, ut quod gratis daturus erat, devota oratio promereatur.
marg.| Item Beatus Bernardus. Fiat obsecro mihi verbum, non prolatum, quod transeat, sed conceptum, ut maneat carne indutum, non aere formatum. Fiat inquam mihi verbum, non tantum audibile auribus, sed etiam visibile oculis et palpabile manibus et gestabile humeris. Sequitur.
marg.| {a} Et discessit Angelus ab illa consummato officio sibi iniuncto. In quo constantiam nobis commendavit Angelus et perseverantiam, Mt. 10.c. Qui perseveraverit usque in finem etc. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 1,39 
marg.| {b} Exsurgens autem Maria etc.  quib us conceperat Iesum et audierat cognate conceptum et intellecto, quare ei Angelus nuntiaverat conceptum Elisabeth.
marg.| {d} Abiit in montana plur aliter, quia Hierusalem est in montanis. Nec retardat eam asperitas itineris.
marg.| {e} Cum festinatione Glossa Propter gaudium. Vel quia non gaudet diu in publico videri. Unde satis patet, quod non gaudet de diuturna frequentia, quia sola festinabat in montana.
marg.| {g} In civitatem Iuda id est in Hierusalem, sicut vult Beda. in Glossa super illud: Cum factus esset Iesus annorum duodecim etc. Infra 2.f. ubi dicit sic: Merito Lc. etc. Et infra Mariam concepto Domino Hierosolymam mittit ad domum Pontificis, id est Zacharie etc.
marg.| {h} Et intravit etc. Glossa Ut grandeve pregnanti iuvencula deserviret.
marg.| {i} Et salutavit Elisabeth quas i congratulans de dono, quod eam accepisse didicerat.
Numérotation du verset Lc. 1,moraliter 
marg.| Maria concipit Iesum, cum anima penitens, dolens concipit bonum propositum et salubre. Is. 26.d. A facie tua concepimus et quasi parturivimus spiritum salutis.
marg.| {b} Exsurgens a pe ccato, a tempore, Is. 52.a. Consurge, consurge, Eph. 5.d. Surge qui dormis ; et exsurge a mortuis. Prv. 6.c. Usquequo piger dormis, quando consurges e somno tuo ?
marg.| {c} In diebus illis stat im post salubris propositi conceptionem, infra 21.d. Ve pregnantibus et nutrientibus in illis diebus.
marg.| {d} Abiit prop ositum in opus perducendo, Io. 5.b. Surge, tolle grabatum tuum et ambula.
marg.| {f} Cum festinatione Prv. 4.b. currens non habebis offendiculum etc. Ecclesiastici 5.b.n « Ne tardes converti ad Dominum » ; Gn. 18.a. : « Dicitur Sare : Accelera, tria sata simile commisce ». Et infra Ipse cucurrit et tulit etc. Et puer festinavit et coxit. Origenes. Non est piger in domo sapientis.
n Sir. 5, 8.
marg.| {e} In montana ad vite altitudinem, Gn. 19.d. Ne stes in omni circa regione, sed in monte salvum te fac.
marg.| {g} In civitatem Iuda id est in claustrum, quod est civitas confitentium peccata et laudes Domino, Eccl. 10.c. Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere.
marg.| {h} Et intravit in domum Zacharie ut serviret Elisabeth, mater Regis matri militis: In quo dedit nobis humilitatis exemplum, Mt. 10.d. Quicumque voluerit inter vos {6. 135rb} maior fieri, sit vester minister. 1Cor. 9. Cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucrifacerem. Ob hoc Papa vocat se servum servorum Dei. Item domus Zacharie senis et muti, est domus infirmorum, ad quam debent ire fortiores et sani fratres, ut in infirmis ministrent. Is. 40.c. Fetas ipse portabit.
marg.| {i} Et salutavit Elisabeth bono proposito alterius aggaudendo, Sir. 41.d. Erubesce a salutantibus de silentio, Glossa. Hinc discant sancte mulieres, quam sedulitatem pregnantibus debeant exhibere cognatis. Ve ergo illis, qui pregnantes spiritualiter faciunt abortiri et pravis consiliis suffocant partum in utero, Am. 1.d. Super tribus sceleribus filiorum Ammon et super quatuor non convertam eum, eo quod dissecuerit pregnantes Galaad. Ex. 21.c. Si rixati fuerint viri et percusserit quis mulierem pregnantem et abortivum fecerit, ipsa autem super vixerit, subiacebit damno, quantum maritus eius expetierit.
marg.| Item Salutavit intu s in domo. Nam qui extra vagantur indigni sunt salutatione Marie, Infra 10.a. Neminem in via salutaveritis. Amos 5.e. In cunctis, que foris sunt, dicetur ve, ve. Ambitiosi amant salutationes forenses. Unde Mt. 23.a. Amant salutationes in foro et vocari ab hominibus Rabbi. Esau, quia foris erat, amisit benedictionem paternam. Gn. 25.d. Sequitur.
marg.| {k} Et factum est, ut audivit salutationem Marie Elisabeth, exultavit infans in utero eius Glossa: Quia sensit adventum Domini. Quia sicut illa Marie, sic iste adventum Domini sensit. Et quia lingua non poterat, animo exultante salutat et sue precursionis officium inchoat. Unde sic satis apparet, quod Angelus dixerat de ipso. Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris sue.
Numérotation du verset Lc. 1,moraliter 
marg.| Notatur in hoc, quod solet dici: Virtus laudata crescit. Quando enim aliquis habet bonum propositum et commendatur ab aliquo, ipsum propositum roboratur. Infans enim in utero, est bonum propositum in animo, qui exultat, quando ab alio commendatur.
marg.| {l} Et repleta est Spiritu sancto Elisabeth ad v ocem salutationis Marie: Ideo salutanda est frequenter, ut in eius salutatione gratia repleamur. De ipsa enim specialiter dictum est: Diffusa est gratia in labiis tuis. Unde gratia ex labiis eius fluit.
marg.| {m} Et exclamavit voce magna Glossa Non tam clamosa quam devota. Devotio clamor est: Nam Ex. 14.d. Moyses: et Dn. 13.e. Susanna et 1Rg. 1.b. Anna sine voce clamaverunt. Unde non clamor, sed amor clamat in aure Dei. Exclamavit autem, id est ex pleno clamavit. Repleta enim tacere non potuit. Mt. 12.c. Ex abundantia cordis os loquitur.
marg.| {n} Et dixit que sequuntur.
marg.| {o} Benedicta tu in mulieribus id est inter mulieres et super mulieres. Inter, quia mulier sexus fragilitate, Io. 2.a. Quid mihi et tibi est, mulier ? Et 19.d. Mulier, ecce filius tuus. Super, quia virgo cum fecunditate et mater cum virginitate: Item non solum benedicta inter mulieres, quia hoc parum videtur, sed inter benedictas maiori benedictione insignis, Eccl. 24.a. In multitudine electorum habebit laudem et inter benedictos benedicetur.
marg.| Item Benedicta tu singulariter, quia pre omnibus prolis nobilitate glorificata, quia filium Dei genuit et multitudine prolis fecundata, quia in unico filio suo mater effecta est specialiter omnium electorum. quorum primogenitus Christus. Unde infra 2.a. Peperit filium suum primogenitum. Tria vero fuerunt in ea, propter que specialiter benedicta. Primum est humilitas: quia se vacuam ostendit et ideo impleri meruit. Unde dictum est ei: Ave, gratia plena. Secundum est solitudo, quia frequentias hominum fugit, propter quod Dominum comitem habere meruit. Unde dictum est: Dominus tecum. Tertium est virginitas, cuius amore hominum maledicta contempsit: et ideo dicitur supra et hic   Benedicta Bene dicitur ab Angelo, quia triumphantem Ecclesiam reparavit. Benedicitur ab Elisabeth, quia Ecclesiam militantem iam fere mortuam suscitavit.
marg.| Nos etiam si volumus a Domino benedici, hec tria custodiamus:
-Humilitatem, ut gratia repleamur. Infra eodem e. Esurientes implevit bonis.
-Item solitudinem, ut Dominum comitem habeamus, Ex. 3.a. legitur, quod Moyses solus erat, quando Dominus apparuit ei: Et Agar Gn. 16.b. Et Elias, 3Rg. 19.a.
-Item castitatem, cuius amore debemus contemnere maledicta hominum, ut a Domino benedicamur. 3. Ps. 108. Maledicent illi et tu benedices.
marg.| {p} Et benedictus fructus ventris tui De q uo Ps. 131. De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Et alibi. Ps. 84. Dominus dabit benignitatem et terra nostra, id est Maria, dabit fructum suum, id est sibi congruum, scilicet benedicta, benedictum, sicut terra maledicta in opere Adam fructus {6. 135va} parturit maledictos. Gn. 3.c. Maledicta inquit terra in opere tuo, spinas et tribulos germinabit tibi. Et maledicti sunt, qui fructus huiuscemodi maledictos preponunt fructui benedicto. E contrario benedicti sunt illi, qui aliam mercedem non querunt nisi esum huius fructus. Unde Ps. 126. Cum dederit dilectis suis somnum, ecce hereditas Domini filii merces fructus ventris. Beatus Bernardus. Non quia tu benedicta, ideo benedictus fructus ventris tui: Sed quia ille te prevenit in benedictionibus dulcedinis, ideo tu benedicta. Et vere benedictus fructus ventris tui: In quo benedicte sunt omnes gentes. Dicitur benedictus vir, benedictus panis, benedicta mulier, benedicta terra, vel si quid tale in creaturis benedictum esse memoratur: Sed singulariter benedictus fructus ventris tui: cum sit super omnia benedictus Deus in secula, Rm. 9.a. Benedictus ergo fructus ventris tui: Benedictus in odore, benedictus in valore, benedictus in sapore, benedictus in specie. Et certe huius fructus odoriferi fragrantiam sentiebat Isaac, cum dicebat: Ecce odor filii mei sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus: Gn. 27.d. Valorem huius fructus noverat David cum dixit: Ps. 126. Filii merces fructus ventris. De sapore gustaverat et ipse, cum dixit: Ps. 33. gustate et videte, quoniam suavis est Dominus. Et alibi: Ps. 30. Quam magna multitudo dulcedinis tue, Domine etc. Et Petrus 1Pt. 2.a. Si tamen gustastis, quoniam suavis est Dominus. Et ipse fructus invitans ad se, de se ait: Qui edunt me, adhuc esurient etc. Eccl. 24.c. Utique propter saporis dulcedinem hoc dicebat: qui gustatus semel magis excitat appetitum. Bonus fructus est, qui animarum esurientium et sitientium iustitiam et esca et potus est. Audivimus de odore et valore et sapore fructus audiamus et de specie, Ps. 49. Ex Sion species decoris eius. Et alibi: Ps. 44. Speciosus forma pre filiis hominum. Nota, salutationem beate Virginis pro maiori parte Angelus, pro minori Elisabeth fecit, quia acceptior est illi laus castorum, quam coniugatorum et etiam ipsi filio, Apc. 14. Et nemo poterat dicere canticum istud, nisi illa centum quadragintaquatuor millia, qui empti sunt de terra. Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati. Sequitur.
marg.| {a} Et unde id est qua mea iustitia, vel quibus meis meritis accidit.
marg.| {b} Hoc mihi ster ili, seni, maledicte.
marg.| {c} Ut veniat mater Domini mei virg o fecunda, iuvenis, benedicta.
marg.| {d} Ad me Non ego ad ipsam, mater Regis ad matrem militis ?
marg.| {e} Ecce enim ut facta est vox salutationis tue in auribus meis, exultavit in gaudio infans in utero meo quia sicut dicit Glossa Beda.: Ipso momento quo vox intrat in aures corporis, virtus spiritualis cor intrat audientis et non solum matrem, sed etiam sobolem amore advenientis accendit. Et revelante spiritu, quo impleta erat, intelligit, quid exultatio infantis significet, scilicet venisse matrem illius, cuius precursor erat futurus. Sequitur.
marg.| {f} Et beata, que credidisti sicu t dicit Beda. et Ambrosius. Glossa. Apparet Mariam non dubitasse, sed credidisse et ideo fructum consecutam esse. Apparet etiam Elisabeth ipsa verba Angeli ad Mariam dicta per spiritum intellexisse.
marg.| {g} Quoniam perficientur ea, que dicta sunt tibi a Domino Nm. 23.c. Dixit ergo et non faciet, locutus est et non implebit ? Ps. 88. Que procedunt de labiis meis, non faciam irrita.
Numérotation du verset Lc. 1,moraliter 
marg.| Non solum Maria, sed etiam beati omnes, qui crediderunt, Io. 20.g. Beati, qui non viderunt et crediderunt. Quoniam adhuc perficientur in eis, que iam audiunt et credunt, Ps. 47. Sicut audivimus, sic vidimus in civitate Domini virtutum. Immo plus, 3Rg. 10.a. Non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni et vidi oculis meis et probavi, quod media pars mihi nuntiata non fuerit. Is. 64.b. Oculus non vidit, Deus, absque te, que preparasti exspectantibus te. Sequitur: {6. 135vb}{h} Et ait Maria Veni ens Maria in domum Zacharie, prior salutavit Elisabeth, quam resalutavit Elisabeth beatam predicando, matrem Domini appellando, de fidei fortitudine commendando, beneficium sibi impensum ad eius salutationem humiliter confitendo. Audita igitur responsione cognate sue beata Virgo, non amplius reticere dona Dei iam percepta, que usque tunc pudore virginali celaverat, iam congruo tempore patefecit et inde Domino canticum decantavit. Unde dicit Beda. et Ambrosius. et Glossa Congrue ante Ioannem, id est eius nativitatem, Elisabeth et ante Domini generationem prophetat Maria, id est laudes decantat: [Simile. 1Rg. 10.b. Insiliit Spiritus Domini in Saul et prophetavit in medio eorum] ut sicut peccatum in initio a muliere cepit, ita in initio salutis bona a muliere inchoarent. Dividitur autem canticum istud in tres partes.
marg.| In prima confitetur beneficia Dei sibi specialiter collata.
marg.| In secunda commemorat beneficia Dei communiter toti humano generi collata, ut beneficia etiam appelles flagella quibus corripit superbos, ibi: Et misericordia eius.
marg.| In tertia tangit singulare et inenarrabile donum Dei, quo dignatus est in mundum venire, ibi: Suscepit Israel etc.  Dici t ergo:
marg.| {i} Magnificat anima mea Dominum non addendo aliquid ad eius magnitudinem, quia immensa est, nec augeri potest, vel minui. Unde Sir. 18.a. Quis investigabit magnitudinem eius ? Non est minuere, nec addere, nec invenire magnalia Dei. Magnificat autem anima mea Dominum.
marg.| Multipliciter.
marg.| Seipsam humiliando. Unde Ps. 63. Accedet homo ad cor altum etc. Io. 3.d. Me oportet minui, illum autem crescere.
marg.| Eum omnibus preponendo, Ps. 114. Exaltabo te Deus meus Rex.
marg.| Eius magnitudinem nuntiando, Ps. 33. Magnificate Dominum mecum.
marg.| Corpus eius mysticum augmentando. Is. 33.a. Magnificatus est Dominus, quoniam habitavit in excelso, replevit Sion iudicio et iustitia.
marg.| Ipsum laudando, Ps. 68. Magnificabo eum in laude, Is. 24.c. Cum glorificatus fuerit Dominus, hinniet de mari, Sir. 43.d. Benedicentes Dominum exaltate illum, quantum potestis: maior est enim omni laude et quis magnificabit sicut est ab initio ?
marg.| Gratias referendo, Eccl. ult. c. danti mihi sapientiam dabo gloriam.
marg.| Eius inimicos expugnando, Ex. 15.a. Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est, 3Rg. 10.d. 2 Par. 9.e.
marg.| Magnificatus est ergo Rex Salomon, id est pacificus super omnes Reges terre.
marg.| Contemptores autem parvificant Deum, id est parvi pretii reputant eum ; anima avari magnificat aurum, gulosi et ebriosi vinum, luxuriosi scortum: Sed anima casta virum proprium.
marg.| Item possumus dicere de Christo, quia parvificatus est, quando puer factus est. Beatus Bernardus. Non laudatur hic magnus Dominus et laudabilis nimis, sed parvus Dominus et amabilis nimis.
marg.| Item nota quod dicit, anima quia lingua non sufficit. Glossa. Quia tanto munere Dominus me sublimavit, ut nullo lingue officio explicare possim, sed totum animi interioris affectum in agendis gratiarum laudibus offero. etc.
marg.| {k} Dominum Cui debetur timor. Mal. 1.b. Si ego Dominus, ubi est timor meus ? Nota quod dicit Ambrosius. in Glossa Magnificatur Dominus, non quod humana vox ei aliquid adiungat, sed quia magnificatur in nobis, dum anima nostra, que ad imaginem Dei est creata, per iustitiam se Christo conformat, qui est imago patris et sic dum ipsum Christum imitando magnificat, quadam participatione magnitudinis eius sublimior fit, ut illam imaginem splendido bonorum colore factorum et quadam emulatione virtutis in se videatur exprimere. Magnificatur ergo Deus, non in se, sed in nobis: sicut dicitur sanctificari, non in se, sed in nobis. Unde: Sanctificetur nomen tuum. Sequitur: {6. 136ra}{a}   Et exultavit spiritus etc.
marg.| Magnificationem Dei sequitur necessario mentis elevatio. Non enim potest quis magnificare Deum, quin mente exultet. Unde cum dixisset beata Virgo. Magnificat anima mea Dominum subi unxit.
marg.| {a} Et exultavit spiritus meus etc. id est anima et spiritus, sed anima dicitur inquantum animat et vivificat corpus: Unde hec bene vivendo magnificat Deum, qui fecit eam: Spiritus autem dicitur inquantum super celestia contemplatur: cuius proprie est exultare in Deo. Et hec exultatio multum displicet diabolo. Unde 1Rg. 4.b. Philisthiim ingemuerunt dicentes ve nobis: non enim fuit tanta exultatio heri et nudiustertius: ve nobis, quis nos salvabit de manibus sublimium Deorum istorum ? Bis dicitur ve nobis, quia duplex est exultatio, que displicet eis. Una contra tristitiam seculi: De qua dicitur 2Cor. 7.c. Tristitia seculi mortem operatur.
marg.| Alia contra tristitiam carnis, que spiritum deiicit: de qua Prv. 15.b. In merore animi, id est anime deiicitur spiritus. Propter hoc dicitur Phil. 4.a. Gaudete in Domino semper, iterum dico gaudete.
marg.| Hec exultatio, sive hoc gaudium, quod est in Deo ; est contra gaudium diaboli, contra gaudium mundi, contra gaudium carnis. Gaudium enim diaboli est impietas contra Deum. Prv. 2.c. Letantur, cum malefecerint etc. Gaudium mundi, vanitas contra proximum. Iob. 21.b. Gaudent ad sonitum organi. Gaudium carnis est voluptas contra seipsum. Prv. 14.b. Extrema gaudii luctus occupat et in his non gaudebat beata Virgo, sed in Deo. Unde dicit. Et exultavit spiritus meus in qua nulla simulatio.
marg.| {b} In Deo salutari meo id est filio Salvatore, non in mundi honore, non in carnis voluptate, non in generis nobilitate, non in corporis pulchritudine, non in mundi prosperitate, sed in Deo salutari meo. Ps. 83. Cor meum et caro mea, exultaverunt in Deum vivum. 1Rg. 2.a. Exultavit cor meum in Domino et exaltatum est cor meum in Deo Iesu meo. secundum Augustinum exultat in Deo, qui terrena non curat, quem prosperitas non emollit, quem adversitas temporalis non frangit, quem sola Dei memoria delectat. Lam. 3.c. Memoria memor ero et tabescet in me anima mea, id est animalitas mea. Ps. 70. Memorabor iustitie tue solius.
marg.| Potest et sic distingui. Et exultavit spiritus meus in Deo salutari Deo dico, meo id est a me secundum carnem concepto. Unde ipsa sola et specialiter poterat dicere eum suum. Sequitur.
marg.| {c} Quia respexit etc. id est me humilem ancillam suam, id est me ancillam suam, id est quia ei placuit humilitas ancille sue, cui displicebat superbia Eve: et sicut per superbiam Eve mors intravit in mundum, sic per humilitatem Marie vite pandatur introitus. Ct. 1.d. Cum esset Rex in accubitu suo etc. Gn. 29.g. dicit Lia: Vidit Dominus humilitatem meam, nunc amabit me vir meus. Habuit autem humilitatem beata Virgo a patre suo David, qui dixit. 2Rg. 6. Ludam et vilior fiam, plusquam factus sum et ero humilis in oculis meis: et cum ancillis, de quibus locuta es, gloriosior apparebo.
marg.| Item a filio, Mt. 11.d. Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.
Numérotation du verset Lc. 1,moraliter 
marg.| Nota multipliciter respicit Deus hominem.
marg.| Primo peccata dimittendo: sic respexit Petrum. Infra 22.g. Respexit Dominus Petrum et egressus Petrus flevit amare. Nec mirum si ex respectu Domini Petrus flevit amare, quia oculi eius sunt flamma ignis, sicut dicitur Apc. 1.c. Quorum intuitus necessario dissolvit glaciem peccatorum. Unde Ps. 67. Sicut fluit cera a facie ignis etc.
marg.| Secundo respicit penam infligendo, Ex. 14.f. Iamque advenerat vigilia matutina et respiciens Dominus super castra Egyptiorum interfecit exercitum eorum. Hab. 1.d. Quare non respicis super iniqua agentes.
marg.| Tertio respicit occulta cordium considerando. Ct. 2.c. En ipse stat post parietem nostrum respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. Quarto respicit eius opera acceptando. Gn. 4.a. Respexit Dominus ad Abel et ad munera eius.
marg.| Quinto respicit, gratiam inspirando. Ps. 24. Respice in me et miserere mei.
marg.| Sexto approbando. Habac. 1.c. Oculi tui mundi sunt {6. 136rb} et non poteris respicere ad iniquitatem, id est approbare. Iam enim non esset summe bonus.
marg.| Item nota quod sicut dicitur, quod contraria contrariis curantur: Ita humilitate Marie curata fuit plaga acquisita per superbiam Eve.
marg.| Item fortis clavus retunditur fortiori clavo. Superbia fuit anime prime mulieris infixus, sed humilitas fuit fortior et repulit illum. Sequitur.
marg.| {d} Ecce enim etc. quasi dicat: magnifico, quia respexit humilitatem meam. Et merito enim quia.
marg.| {e} Ex hoc id est ex humilitate. Vel ex hoc quod respexit.
marg.| {f} Beatam me dicent id est beatitudinem meam precando dilatabunt.
marg.| {g} Omnes generationes id est omnes gentes, scilicet Iudeorum et gentium, vel virorum et mulierum, vel divitum et pauperum, Angelorum et hominum, quia omnes per ipsam salutare beneficium acceperunt. Homines reconciliationem, Angeli reparationem. Christus enim Dei filius, operatus est saltem in medio terre, id est in utero Marie, que quadam mirabili terre proprietate medium appellatur. Ad illa enim respiciunt et qui habitant in celo et qui habitant in inferno, id est in limbo et qui habitant in mundo. Primi ut resarciantur, secundi ut excipiantur, tertii ut reconcilientur. Ex hoc ergo beatam te dicent omnes generationes, o beata Virgo, quia omnibus generationibus vitam, gratiam et gloriam genuisti. Mortuis vitam, peccatoribus gratiam, miseris gloriam. Ideo dicitur Idt. 15.c. Tu gloria Hierusalem, tu letitia Israel, tu honorificentia populi nostri: quia fecisti viriliter.
marg.| Primum est vox Angelorum, quorum ruina per eam reparata est.
marg.| Secundum est vox hominum, quorum tristitia per eam letificata est. Tertium est vox mulierum, quarum infamia per eam deleta est. Quartum est vox mortuorum existentium in limbo, quorum captivitas per eam redempta est et reducta. Item nota quod est quadruplex generatio temporalis.
marg.| Prima sine patre et sine matre, qua natus est Adam. Gn. 1.d. Secunda de patre sine matre, qua nata est Eva. Gn. 2.d. Tertia de patre et matre, qua natus est Abel. Gn. 4.a. et alii post eum. Quarta de matre sine patre, qua natus est Christus. De qua dicitur Gn. 15.c. Quarta generatione revertuntur huc, scilicet filii Israel de Egypti captivitate in terram promissionis computatione facta secundum Tribum Leviticam. Levi enim genuit Caath. Caath Amram: Amram Aaron, Aaron autem genuit Eleazar. Caath cum Levi ingressus est in Egyptum, Eleazar cum patre suo Aaron egressus est de Egypto. Quatuor igitur generationes sunt a Levi exclusive usque ad Eleazar, inclusive, scilicet Caath, Amram, Aaron, Eleazar, que omnes beatificant Mariam
Numérotation du verset Lc. 1,mystice 
marg.| intellecte. Caath enim interpretatur dolens, vel dolans et significat penitentes, sive incipientes. Amram interpretatur populus excelsus et significat proficientes. Aaron interpretatur mons robustus et significat profectos. Eleazar interpretatur separatio Domini et significat iam beatos. Omnes isti beatam dicunt Mariam. Mundus autem illos dicit beatos, qui divites sunt. Unde Ps. 145. Beatum dixerunt populum, cui hec sunt. Sed propheta dicit. Beatus populus cuius Dominus Deus eius. Multo beatiorem Virginem, cuius Dominus filius eius. Omnes dicunt beatum illum, a quo beneficia recipiunt, ideo nos omnes debemus dicere beatam Virginem, quia ab ea multa recepimus beneficia, maxime quatuor, scilicet pretium nostre redemptionis. 1Cor. 5.c. Medicamentum nostre egrotationis. Eccl. 38.a. Viaticum nostre peregrinationis. Io. 6.e. Premium nostre retributionis. Gn. 15.a. Is. 62.d. Sequitur.
marg.| {h} Quia fecit mihi magna ] Glossa Quia in me carnem assumpsit et a me peccatis mundavit et dona Spiritus sancti mihi contulit. Possumus autem videre duodecim magna que fecit ei Dominus. Primum fuit in utero matris sanctificatio. Secundum Angeli salutatio. Tertium gratie plenitudo. Quartum filii Dei conceptio. Quintum fecunda virginitas. Sextum virginalis fecunditas. Septimum honorata humilitas. Octavum obedientie promptitudo. Nonum fidei devotio. Decimum est prudens verecundia. Undecimum verecunda prudentia. Duodecimum dominium celi. Gn. 30.b. Dixit Lia. Hoc pro beatitudine mea, beatam quippe me dicent omnes mulieres.
marg.| {i} Qui potens est esse ntialiter, quia per se et ex se omnia potest. Rm. 11.d. Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. Hic vere potens est, quia de parvis et infimis magnos facit et fortes. 1Rg. 2.b. Pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat.
marg.| {6. 136va}{a} Et sanctum nomen eius Ps. 110. Sanctum et terribile nomen eius. Sanctum vero dicitur ab effectu, quia particeps sui facit sanctos, id est firmos, mundos, sanguine tinctos, sine terra. Sanctus enim secundum Isidorum dicitur quasi sanguine tinctus vel firmus, vel mundus, vel agios, id est sine terra. Is. 47.a. Redemptor noster Dominus exercituum nomen illius sanctum, vel sanctus Israel. Et invocatio huius nominis, sicut dicit Glossa participes facit sanctitatis. Ioel 2.g. Omnis, qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Sequitur.
marg.| {b} Et misericordia eius etc.   Secu nda pars cantici, in qua B. Virgo post singulare beneficium sibi singulariter impensum commemorat generale beneficium Dei, toti generi humano communiter impensum. Et procedit ascendendo secundum ordinem caritatis, que semper bona communia propriis anteponit: ut dicit Augustinus. Super illud Apostoli 1Cor. 13.b. Caritas non querit que sua sunt. Dicit ergo. Et misericordia eius in me inchoata, dilatatur et continuatur, multiplicatur.
marg.| {c} A progenie Iude orum.
marg.| {d} In progenies gent ium, id est in omnes progenies mundi, quas credituras previdit. Et hoc est, quod subdit.
marg.| {e} Timentibus eum non mundum, non diabolum. Mt. 10.d. Nolite timere eos, qui occidunt corpus etc. Illis enim facta est misericordia in effectu, Mal. ult. a. Vobis timentibus nomen meum orietur Sol iustitie et sanitas in pennis eius, Act. 10.e. In veritate comperi: quia non est acceptor personarum Deus, sed in omni gente, qui timet Deum, acceptum est illi. Eccles. 15.a. Qui timet Deum, faciet bona. Et notatur hic misericordia Dei: continua, multa et magna. Continua, quia ex quo incepit a B. Virgine, non desinit misereri: et hoc notatur per geminationem dictionis. Ps. 76. Numquid obliviscetur misereri Deus, aut continebit in ira misericordias ? quasi dicat: non. Multa est, quia sepe offensus indulget et omnibus omnia dimittit, qui veniam petunt. Ps. 118. Misericordie tue multe, Domine. Item. Secundum multitudinem miserationum tuarum etc. Magna, quia quantumcumque magna fuerit offensa, indulget, si ex corde venia petatur. Ps. 50. Misereri mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Lam. 3.c. Misericordie Dei est, quod non sumus consumpti, quia non defecerant miserationes eius. Alia littera habet hic: In progenies et progenies Et idem erit sensus, Sequitur.
marg.| {f} Fecit potentiam etc.  Quon iam universe vie Domini misericordia et veritas: Ideo commendata misericordia Dei in timentibus eum, commendat Virgo prudens iustitiam in contemptoribus, ostendens quid mereatur et quid fiet illis, dicens: Fecit potentiam in brachio suo id est potenter per filium optatus est, per quem omnia creavit et recreavit et glorificabit, potestates aereas debellavit. Dicitur autem filius brachium patris, quia sicut a corpore exit brachium et a brachio manus, ita a patre filius et a filio Spiritus sanctus. Eccl. 36.a. Glorifica manum et brachium dextrum. Item, quia per ipsum operatur pater: est autem filius, ut brachium figuli, qui vasa gloriosa de luto fingit. Eccl. 38.d. Figulus sedens ad opus suum, in brachio suo formabit lutum et ante pedes suos curvabit virtutem suam. Item, ut brachium pugilis, qui pugnando brachium Regis Egypti, id est diaboli confregit. Ez. 30.f. Fili hominis, brachium Pharaonis Regis Egypti confregi etc. Item, ut brachium nutricis ad portandum parvulos. Is. 40.c. In brachio suo congregabit agnos etc. Os. 11.a. Ego quasi nutritius Ephraim in brachiis meis portabam eos et nescierunt, quod curarem eos. Item fecit ipse filius potentiam in brachio suo in cruce extento, quia diabolum superavit, captivos de inferno liberavit et electos omnes ad superna levavit. Ps. 135. Qui percussit Egyptum cum primogenitis eorum et eduxit Israel de medio eorum in manu potenti et brachio excelso. De tertio dicitur Io. 12.e. Cum exaltatus fuero etc. Is. 53.a. Brachium Domini cui revelatum est ? Sequitur.
marg.| {g} Dispersit superbos id est dispergi dimisit
marg.| {i} Mente cordis sui id est voluntatum, ac sensuum diversitate. Sicut enim multitudinis credentium est cor unum et anima una. Act. 4.f. sic superborum contrarie sunt voluntates et sensus diversi. Prv. 13.b. Inter superbos semper iurgia sunt. Unde recte significantur per cinerem, Ex. 9.b. ubi dicitur: Tulerunt Moyses, {6. 136vb} et Aaron cinerem de camino et steterunt coram Pharaone et sparsit illum in celum Moyses, factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et iumentis. Celum est dignitas Ecclesiastica. Cinis ergo in celum spargitur, quando homo, qui cinis est, dignitatem ambit ecclesiasticam et inde quasi vesica vento inflatur. Vel sic.
marg.| {g} Dispersit Domi nus, id est ab invicem separavit, vel dispersit id est exules a regno divisit.
marg.| {h} Superbos mente cordis sui quasi dicat: non dico superbos in exteriori habitu, sed superbos mente cordis sui, id est qui habent superbiam in voluntate interiori. Sepe enim apparet superbia in longis et pretiosis vestibus, nec est tamen in mente et sepe in curta tunica est longa superbia. Unde nota quod est duplex superbia, interior, scilicet et exterior, sicut duplex humilitas, Eccl. 19.d. Est qui nequiter se humiliat et interiora eius plena sunt dolo. Gn. 11.b. Divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras et cessaverunt edificare civitatem et idcirco vocatum est nomen loci illius Babel: quia ibi confusum est labium universe terre: et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.
marg.| Item Dominus dispergit luxuriosos, id est luxuria dispergit illos Domino permittente, non tantum mente cordis, sed etiam passione corporis. Unde Ps. 82. Disperierunt in Endor, qui interpretatur fons generationis. Similiter avaritia dispergit avaros Domino permittente et mente et corpore. Ex. 5.b. dispersus est populus per universam terram Egypti ad colligendas paleas. Et recte dicitur avarus dispersus, quia cuilibet rei, quam possidet, dat unam partem cordis sui. Eccl. 10.b. Avaro nihil est scelestius ? in vita enim sua proiicit intima sua, id est cor suum. Ps. 21. Effusus sum sicut aqua et dispersa sunt omnia ossa mea. Sicut enim de aqua nihil remanet, cum effunditur, ita de corde suo nihil remanet avaro: sed totum effunditur exterius super rebus suis. Sequitur.
marg.| {k} Deposuit potentes de sede id est deponet. 1Mcc. 2.g. Gloria peccatoris stercus et vermis.
marg.| {m} Et exaltavit id est exaltabit.
marg.| {n} Humiles Glossa Superbi sunt, qui supra modum se extollunt, id est potentes, quia non in Dei, sed in sua virtute confidunt, qui deponuntur, quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur etc. Mt. 23. infra 18.c.
marg.| marg.|Mystice
prol.| Mystice autem exponitur sic.
marg.| {k} Deposuit potentes de sede id est demones eiecit de celo.
marg.| {m} Et exaltavit humiles id est homines loco eorum sublimavit. Eccl. 10.b. Sedes ducum superborum destruxit Dominus et sedere fecit mites pro eis. Inde est, quod demones, ita invident hominibus, quia tenent per humilitatem locum eorum quem amiserunt per superbiam. Item
marg.| {k} Deposuit potentes id est Iudeos.
marg.| {l} De sede litt eralis intelligentie in qua quiescebant non investigantes spiritualem intelligentiam et quasi magistri docebant unum, Mt. 23.a. Super cathedram Moysi sederunt Scribe et Pharisei.
marg.| {m} Et exaltavit humiles id est gentiles ob humilitatem ad spiritualem intelligentiam et predicandum fidem Evangelicam sublimavit. Eccl. 10.c. Radices gentium superbarum arefecit Deus etc. Mt. 21.g. Auferetur a vobis regnum et dabitur genti facienti fructum eis. Hoc significatum est 1Rg. 4.c. ubi dicitur, quod Eli sacerdos non poterat videre lucernam spiritualis intelligentie et cecidit de sella capta arca, id est finito sacerdotio, Hbr. 7.b. Translato enim sacerdotio, necesse est, ut legis translatio fiat. Item
marg.| {k} Deposuit potentes de sede sicu t Paulum superbientem de legali doctrina:
marg.| {m} Et exaltavit humiles id est ipsum humilem iam factum ad predicandum fidem Evangelii sublimavit.
Numérotation du verset Lc. 1,moraliter 
marg.| Potentes sunt, qui non in Dei, sed in sua virtute confidunt. De quibus Is. 59.a. Confidunt in nihil et loquuntur vanitates. Humiles sunt, qui se nihil reputant et in solo Deo confidunt. Illos igitur deponit, id est deiicit Dominus ; Hos vero exaltat. Lc. 18.c. Omnis, qui se exaltat, humiliabitur etc. Eccl. 4.d. Melior est puer pauper et sapiens Rege sene et stulto, qui nescit previdere in posterum. Quia et de carcere, catenisque interdum quis egreditur ad regnum et alius natus in regno inopia consummatur, Iob. 12.d. Effundit despectionem super Principes et eos, qui oppressi fuerant, relevans. Ideo dicit Is. 5.e. Ve qui potentes estis ad bibendum vinum. Hoc modo Dominus deposuit Saul de sede regali et exaltavit David humilem. Unde 1Rg. 15.f. Dixit Samuel ad Saul, scidit Dominus regnum Israel a te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te. Similiter deposuit Sobnam oppositum de summo sacerdotio et exaltavit Eliachim. Unde Is. 22.f. Expellam te de statione tua et de ministerio tuo {6. 137ra} Δ ponam te etc. Sequitur.
marg.| {a} Esurientes implevit bonis etc.] $mystice
marg.| , Gentiles, vel omnes iustitiam et gloriam desiderantes.
marg.| {b} Bonis non dicit quibus, ut intelligatur omnibus gratie, glorie, spiritualis intelligentie. Mt. 5.a. Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam. 4Rg. 4.a. Eliseus replevit vasa vacua non pauca. 1Rg. 2.a. Repleti prius pro panibus se locaverunt etc. Prv. 13.d. Iustus comedit et replet animam suam, venter autem impiorum insaturabilis. Unde sequitur.
marg.| {c} Et divites id est superbos: vel divites ad litteram.
marg.| {d} Dimisit inanes id est vacuos omni bono et fraudatos a spe sua. Iob. 14.c. Homo, cum dormierit, non resurget etc. Sap. 5.c. Spes impii quasi lanugo est, que a vento tollitur et tamquam spuma gracilis dispergitur et tamquam fumus, qui a vento diffusus est. Apc. 3.c. Tu dicis, quia dives sum et locupletatus et nullius egeo etc. Et merito dimittuntur inanes, quia terreni sunt. Terra autem est inanis et vacua. Gn. 1.a. Ier. 4.f. Aspexi terram et ecce vacua erat.
marg.| Item quia a vari. Avarus autem non implebitur pecunia. Eccl. 5.b. Et constat, quod nec alia re potest impleri, quia nihil aliud amat et seipsum eviscerat amore pecunie, ut ea repleat arcam. Eccles. 10.b. Nihil est scelestius, quam amare pecuniam, hic enim etc. Sequitur.
marg.| {e} Suscepit etc.  Hec est tertia pars cantici, in qua agit gratia virgo de inenarrabili beneficio incarnationis, populo Israelitico specialiter, sed toti humano generi exhibito, dicens. Suscepit Israel id est populus Iudaicus.
marg.| {f} Puerum suum id est Iesum sibi promissum et sibi exhibitum specialiter. Mt. 15.c. Non sum missus nisi ad oves, que perierunt domus Israel. Puerum dicit non Dominum, quia venit ministraturus, non dominaturus. Mt. 20.d. Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. Is. 9.b. Puer natus est nobis etc.
marg.| {g} Memorari misericordie sue id est sibi promisse et exhibite. Is. 63.b. Miserationum Domini recordabor.
marg.| {e} Vel sic Suscepit Israel puerum suum id est populum Iudaicum, vel magis populum christianum fide videntem Deum ad :
anandum, ut medicus infirmum. Unde Eccl. 38.a. Honora medicum, propter necessitatem etenim illum creavit Altissimus.
- docendum, ut magister discipulum. Io. 3.b. Vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis: sum etenim. Ps. 93. Qui docet hominem scientiam. Et alibi: Beatus homo, quem tu erudieris, Domine etc. egendum, ut gubernator regit navem. Ps. 23. Dominus regit me et nihil mihi deerit. pascendum, ut pastor pascit gregem. Io. 10.c. Ego sum pastor bonus. Is. 40.c. Sicut pastor gregem suum pascet etc. lavandum pollutum. Apc. 1.b. Qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. solvendum vincantum de carcere peccati et inferi et illuminandum cecum. Ps. 145. Dominus solvit compeditos, Dominus illuminat cecos. ditandum pauperem. 2Cor. 8.b. Propter nos egenus, pauper factus est etc. 1Rg. 2.b. Dominus pauperem facit et ditat.
marg.| Pauperem facit pecunia et ditat gratia, pauperem facit spiritu proprio et ditat Spiritu sancto, pauperem facit ad modicum et ditat in eternum. His modis suscepit Dominus Israel puerum suum id est servum suum. Unde Ps. 118. Suscipe, Domine, servum tuum in bonum.
marg.| {g} Memorari misericordie sue id est promissionis sue misericorditer facte et misericorditer adimplete. Hbr. 3.a. Cum iratus fueris, misericordie recordaberis. Sequitur.
marg.| {h} Sicut locutus est etc. id est sicut promisit misericordiam patribus nostris, id est promisit se daturum et missurum filium. Promisit inquam et specialiter.
marg.| {i} Abraham et semini eius id est imitatoribus eius. Rm. 9.b. Non, qui filii carnis etc. Et nota quod memorans patres, quibus facta est revelatio salutis, specialiter et nominatim exprimit Abraham, quia ei specialiter facta est promissio de Christo ex eo nascituro. Gn. 18.b. 21.a. 22.c.
marg.| Item vidit tres et unum adoravit, per quem spiritum {6. 137rb} intellexit gerere figuram filii Dei incarnandi. Ideo et specialiter exprimitur, quia primus aperte predicavit fidem: Unde etiam dicitur pater fidei nostre.
marg.| {k} In secula quia gloria illa nullo sine claudetur, vel semini duratura in secula. Unde hoc, quod dico In secula dupliciter constituitur, id est bis sumitur, sic.
marg.| {g} Memorari misericordie dico durantis.
marg.| {k} In secula id est in eternum.
marg.| {h} Sicut locutus etc. id est sicut promisit patribus nostris, quod haberent eam in secula. Posset enim rem iugem habere et non iugiter et hoc non esset magnum. Unde est sensus. Memor misericordie sue in secula, id est eternaliter. Promisit enim antiquis Patribus et seminibus eorum, id est successoribus eorum in fide eternam hereditatem et promissio solvitur eis in eternum, quia et hic per fidem et in futuro in re. Sequitur.
marg.| {l} Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus Mari a ascendit in montana, ut obsequium cognate preberet pregnanti et mansit cum ea usque dum pareret et obsecuta est ei. Nec fuit causa tante more exhibitio obsequii, sed etiam profectus matris et parvuli, ut dicit Beda. in Glossa Nam cum in primo adventu Virginis prophetavit Spiritus sancti inspiratione, constat, eos multum profecisse ex diurna eius mansione. Tunc queritur secundum Glossa Numquid crevit caritas Ioannis in utero ? Solutio: Quoad robur aucta est ei virtus et simpliciter merito Marie utriusque caritas crevit: Dicit ergo: Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus id est usque ad nativitatem Ioannis. Sexto enim mense conceptionis eius ascendit et nono mense natus est Ioannes, quo nato regressa est in domum suam. Unde sequitur.
marg.| {m} Et reversa est in domum suam post partum eius: Ad hoc enim iverat, ut ministraret Elisabeth in partu eius.
Numérotation du verset Lc. 1,mystice 
marg.| Mystice : Maria stella maris, prelatus, qui debet cum subditis manere tribus mensibus documentis imbuendo, exemplis confortando, temporalibus fovendo. Unde Petro dictum est ter: Pasce oves meas. Io. ult. e. Postea vero debet reverti in domum suam, ne propter aliena negotia, sua negligere videatur. Gn. 30.d. Iustum est, ut aliquando provideam domui mee. Act. 20.f. Attendite vobis et universo gregi.
marg.| Item Maria in montanis tribus mensibus morari, est animam fidelem in alto contemplationis perseverare, quousque in ea omnino defecerit amor mundi, amor sui et amor suorum. Siquidem mensis dicitur a mente, quod est defectus. Et hoc est, quod dictum est Abrahe. Gn. 12.a. Exi de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui: et vade in terram, quam monstravero tibi. Sequitur.
marg.| {n} Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium etc.  Pros equitur Lc. de partu Elisabeth et nativitate precursoris et est Elisabeth dativi casus.
marg.| Et nota usum Scripture, que utitur verbo impletionis in tribus, in ortu bonorum, in obitu, in actu, ut ex verbo impletionis notet in bonis esse plenitudinem perfectionis. Et hec tria distinguuntur in Glossa De ortu, infra 2.a. Impleti sunt dies Marie etc. De actu. 3Rg. 6.b. Implevit Salomon edificare domum. De obitu. Gn. 25.a. Defunctus est Abraham plenus dierum. Sed videtur contrarium huic, quod dicitur in Glossa In bonorum tantum ortu etc. Gn. 15.d. Nondum completa sunt peccata. Is. 1.d. Manus vestre plene sunt sanguine. Responsio. Tantum in ortu bonorum, id est non in ortu malorum. Non enim utitur Scriptura verbo impletionis in ortu, vel obitu malorum, ne frequenter in opere, ut per hoc notet eos inanes et vacuos in fructu boni operis.
marg.| {6. 137va} Δ {a} Et audierunt vicini et cognati eius etc. dando ei filium. Mt. 11.b. Lex et Prophete usque ad Ioannem. Ab eo enim cepit tempus gratie et misericordie.
marg.| {b} Et congratulabantur ei de t anto dono. Ioannes gratiam novi Testamenti inchoatam significat et inde est quod temporalis eius nativitas celebratur et non alterius cuiuslibet sancti.
marg.| {n} Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium etc.
marg.| Elisabeth interpretatur Dei mei saturitas et significat Ecclesiam, que interim in presenti pane fidei sustentatur, tandem pane aperte visionis plenius satianda, sicut dicitur in Ps. 16. Satiabor, cum apparuerit gloria tua.
marg.| Tempus pariendi illi impletum est in apertione lateris Christi. Ante siquidem conabatur ad partum, sed non erat ei virtus pariendi, sicut dicitur Is. trigesimoseptimo a. Venerunt filii usque ad partum et virtus non est pariendi. Os. 9.d. Da eis, Domine. Quid dabis eis ? vulvam sine liberis et ubera arentia: et si quis nascebatur, abortivus erat, quia ad inferos descendebant omnes ante Christi adventum. Unde Iob. 3.b. Quare non in vulva mortuus sum ? Nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem cum regibus et consulibus terre, aut sicut abortivum absconditum,et Non subsisterem, sed cum apertum fuit latus Domini, tunc virtus pariendi filios vivos data est Ecclesie: Nam a sanguine emanante de latere Christi baptismus virtutem suam habuit, qui est quasi matrix Ecclesie, in qua filii generantur. Unde Za. 13.a. In die illa erit fons patens, id est latus Domini apertum: Domini David, id est Ecclesie, in ablutionem peccatoris et menstruate, id est actualis et originalis peccati. Et hoc est, quod dicitur in eodem 15.a. In die illa exibunt aque de Hierusalem, medium earum ad mare occidentale et medium earum ad mare novissimum. Ibi ergo virtus pariendi collata est Ecclesie: Ideo dicit. Is. 60.a. Filii tui de longe venient et filie tue de latere surgent. Est autem multiplex partus Ecclesie. Primus per baptismum: secundus per penitentiam: tertius per votum, sive ingressum religionis: quartus per ordinationem: quintus per promotionem: sextus per martyrium. Hi sunt significati per sex filios Lie. Quorum primus est Ruben, qui interpretatur filius visionis et significat martyres, qui de fide ad visionem per martyrium generantur, a quibus incipit Ecclesia, sicut ab Abel primo martyre. Ruben dedit mandragoras Lie, id est martyres contulerunt temporalia Ecclesie. Sed Lia dedit Rachel, id est Ecclesia dedit religioni. Antequam mandragoras haberet Lia, tota solicitudo Iacob, id est prelatorum erat circa Rachelem, id est circa contemplativam. Sed misera Rachel pro mandragoris Lie dedit licentiam Iacob intrandi ad Liam. Ad impletionem temporis pariendi baptizatos tria requiruntur: Intentio, forma verborum et elementum. Mt. ult. d. Ite, baptizate, ecce intentio, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, ecce forma verborum. Io. 3.a. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto etc. ecce elementum.
marg.| Iste partus figuratus fuit in transitu maris rubri. Ex. 14.e. Inchoatus in baptismo Ioannis, impletus est in baptismo Christi.
marg.| Item ad impletionem temporis pariendi penitentes tria requiruntur. Contritio, confessio, satisfactio. De quo Io. 16.e. Mulier cum parit, tristitiam habet, cum autem peperit, iam non meminit pressure, quia natus est homo in mundum. Tristitia dicit contritionem, partus confessionem, que peccata latentia perducit in lucem, natus homo dicit satisfactionem.
marg.| Item ad impletionem temporis pariendi claustrales tria requiruntur. Votum castitatis, votum paupertatis, abrenuntiatio proprie voluntatis, id est votum obedientie, que significantur in tribus factis Ioseph. Primum est, quando mulierem impudicam contempsit. Gn. 39.b.
marg.| Secundum, quando pallium abiecit, id est temporalia. Ex. c. Tertium, quando in carcere reclusus fuit sub alterius potestate, eodem d. Unde Iacob dixit benedicens ei: Gn. 49.c. Filius accrescens Ioseph, filius accrescens. Ter dicitur accrescens, bis explicite, semel implicite: Ioseph enim accrescens interpretatur. Ter enim accrescit aliquis, quando intrat in claustrum. Primo subiiciendo carnem per voluntatem castitatis explicite. Secundo contemnendo mundum explicite. Tertio deponendo seipsum per abrenuntiationem proprie voluntatis, sed hoc implicite, quia in voto obedientie occulte abrenuntiatur propria voluntas. Item ad impletionem temporis pariendi ordinatos tria requiruntur, scilicet etas, scientia, morum honestas. Et cum hec tria habet ordinandus, tunc impletum est tempus pariendi. Contra illos, qui ante tempus pariuntur in ordinibus dicit Ez. 16.a. In die ortus tui non est precisus umbilicus tuus, per etatis maturitatem, nec es sale salita, per scientie sufficientiam, nec involuta pannis per morum honestatem. Item ad impletionem temporis pariendi prelatos, tria requiruntur, scilicet vite sanctitas, scientie sublimitas et iustitie zelus. Cum hec tria habuerit quis, tunc poterit eum Ecclesia parere in prelationem, ante non. {137vb} Ideo multi nascuntur abortivi in mundum quia ante tempus pariuntur. Alii enim nascuntur sine manu dextera, id est sine operandi virtute. Alii sine pede dextro, id est sine caritatis affectu. Alii sine lingua, id est sine gratia predicandi. Alii sine oculo dextro, id est sine cognitione spiritualium. De quibus Za. 11.d. O pastor et idolum delinquens gregem, gladius super brachium eius et gladius super oculum eius dextrum: brachium eius ariditate siccabitur et oculus eius dexter tenebrescens obscurabitur. Is. 56.d. Speculatores eius ceci omnes etc. Io. 9.a. Quis peccavit, hic, aut parentes eius, ut cecus nasceretur in prelationem ? Responde secure hic et parentes eius, id est qui eum promoverunt. Item ad impletionem temporis pariendi martyres tria requiruntur, scilicet contemptus sui, firmitas fidei, causa. Non enim pena, sed causa martyrem facit. Hbr. 11.f. Sancti per fidem etc. Sic pater moraliter quod dicitur: Elisabeth impletum est tempus pariendi et peperit. Sequitur.
marg.| {a} Et audierunt vicini id est Angeli et alii Sancti, qui congratulantur aliquo sex dictorum modorum, infra 15.a. Quis ex vobis homo habens centum oves et si perdiderit unam ex illis etc. Rt. 4.d. Vicine autem mulieres congratulantes ei dicebant, natus est filius Noemi. Et nota Glossa Habet Sanctorum editio letitiam plurimorum, quia commune bonum est. Iustitia enim communis virtus est et ideo in ortu iusti future vite insigne, id est iudicium premittitur etc. Simile Gn. 2. Glossa Iustitia, que significatur per Euphratem, quia circuit omnes virtutes, non dicitur ire contra aliquam regionem. Sequitur.
marg.| 59 {c}   Et factum est in die octavo etc. secundum mandatum Domini. Gn. 17.b. Infans octo dierum circumcidetur in vobis, omne masculum in generationibus vestris, tam vernaculus, quam emptitius circumcidetur. Fiebat autem circumcisio in remedium contra originale peccatum, sicut modo baptismus. Unde Beda. Idem salutifere curationis remedium conferebat circumcisio suo tempore, quod nunc baptismus tempore gratie revelate. Sed quare Ioannes fuit circumcisus, qui fuit in utero sanctificatus ? Responsio. In exemplum et quia lex nondum cessaverat: unde tenebatur adhuc mandato Domini. Iesus autem circumcisus fuit, quia venerat legem implere. Mt. 5.b. Et in signum circumcisionis, spiritualis, que fit interius in corde spiritualiter et in omni sensu. Dt. 10.d. Circumcidite preputium cordis vestri et cervicem vestram durissimam ne induretis amplius. Ier. 4.a. Circumcidimini viri Iuda etc.
marg.| {d} Et vocabant eum etc. Recte autem post circumcisionem imponitur nomen, ad innuendum quod omnes qui vere circumcisi fuerint, scripti sunt in libro viteo et nominati apud Deum et non alii. Unde dives non nominatur, sed Lazarus, infra 16.e. Octo autem dies circumcisionis sunt octo virtutes, quibus perfecte circumciditur interior homo. Prima dies est fides, que illuminat. Secunda est fortitudo, que roborat. Tertia, prudentia, que eligit bonum et reprobat malum. Quarta abstinentia, que corpus solidat. Quinta, patientia, que in adversitate conservat. Sexta, pietas, que bona sua aliis communicat. Septima, amor fraternitatis, que bonis aliorum congaudet. Octava, caritas, que totum consumat et in hac imponitur nomen: de his. 2Pt. 1.b. Ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia abstinentiam, in abstinentia patientiam, in patientia pietatem, in pietate fraternitatis amorem, in amore fraternitatis caritatem.
o Cf. Cf. Ps. 68, 29 ; Phil. 4, 3 ; Apc. 13, 8 ; Apc. 17, 8 ; Apc. 20, 15 ; Apc. 21, 27.
Numérotation du verset Lc. 1,mystice 
marg.| Sicut dicit Glossa per circumcisionem resurrectio Domini figuratur, quia et octava die, id est post sabbatum facta est etc. id est post septem dierum vitam octava Resurrectionis.
Numérotation du verset Lc. 1,mystice 
marg.| Per illos, qui filio nomen patris imponunt, significantur illi, qui iustificationem operibus legis attribuunt, non gratie Dei, de quibus Rm. 10.a. Iustitiam statuere volentes etc.
Numérotation du verset Lc. 1,moraliter 
marg.| Isti, qui vocant puerum natum nomine patris sui, significant quosdam, qui volunt ut filii suos patres etiam in illicitis imitentur, sicut dicitur Ez. 16.e. sicut mater, ita et filia eius. 3Rg. 12.d. Pater meus cecidit vos flagellis.
marg.| {e} Et respondens mater eius etc.   sicu t ab Angelo erat prenuntiatum. Is. 49.a. De ventre matris mee recordatus est nominis mei, id est dedit mihi rem nominis huius Ioannes, id est gratiam. Sed quomodo scivit mater prenunciatum ab Angelo ? Vir enim eius mucus effectus non poterat ei indicare. Solutio. In Glossa Spiritum prophetie didicit, quod non dedicerat a marito, non poterat ignorare prenuncium, id est nomen filii sui Zacharie ab Angelo prenunciatum, que prophetabat Christum.
Numérotation du verset Lc. 1,moraliter 
marg.| Sic boni parentes non debent sustinere, ut filii eos male imitentur, sed debent eos tradere sanctis viris bonis exercitiis imbuendos et si boni fuerint, non sibi, sed glorie {6. 138ra} Δ Dei ascribant.
marg.| {a} Et dixerunt ad illam: quia nemo etc.  Pleo nasmus est, vel idioma Hebreum. Vel ita continua, quasi dicat: non vocabitur ita, vel mirum est, quod dicis.
marg.| {b} Quia nemo est etc.  sic mali vicini et mali consiliarii arguunt bonos parentes, si filios suos sanctitati et religioni studere faciant et non mundanis lucris. Sequitur.
marg.| {c} Innuebant autem patri eius id est quibusdam nutibus ei significabant.
marg.| {d} Quem vellet vocari eum Ex h oc patet, quod Zacharias propter hesitationem non solum loquelam, sed etiam auditum amiserat: Si enim audire posset, verbo dicerent et non nutu.
marg.| {e} Et postulans pugillarem a pu gno pugillus: Unde pugillaris lapis tentus pugno, vel tabula parva, que pugno capi poterit et hoc videtur innuere. Glossa Unde etiam in vulgari Romanorum, pugillar est tabula ad scribendum, dicitur etiam aliquando pugillaris, calamus, quo scribimus.
marg.| {f} Scripsit dicens etc.  Non dico erit, quia hoc nomen ei iam impositum est a Deo.
marg.| {h} Et mirati sunt universi de c onvenientia inter patrem et matrem. Eccl. 25.a. In tribus beneplacitum est spiritui meo, que sunt probata coram Deo et hominibus: Concordia fratrum et amor proximorum et vir et mulier sibi bene consentiens.
Numérotation du verset Lc. 1,moraliter 
marg.| {g} Ioannes est nomen eius quasi dicat: quicquid boni habet, quod est dignum nomine, a gratia Dei habet.
marg.| {h} Et mirati sunt sic mirantur multi, quando filii inducuntur ab bonum aliquod, sicut ad religionem, vel aliquid tale a parentibus suis. Sequitur.
marg.| {i} Apertum est autem etc. id est Zacharie et lingua eius et loquebatur benedicens Deum Ambr. Iam solvit fides linguam, quam incredulitas ligaverat. Beda. in Origenem Quoniam vox clamantis in deserto est nata: merito lingua parentis est soluta. Nec enim eum silere a laudibus decebat, qui verbi preconem sibi natum gaudebat. Item Ambrosius. Nemo desperet, novit Dominus mutare sententiam, si tu noveris emendare delictum. Ier. 18.b. si penitentiam egerit gens ista a malo suo, agam et ego penitentiam super malo, quod cogitavi, ut facerem ei.
Numérotation du verset Lc. 1,moraliter 
marg.| {i} Apertum est illico os etc.  Nato Ioanne, id est gratia Dei data, vel opere bono facto, aperitur os predicatoris, quod ante gratiam et opera bona clausum est. Sola enim gratia Dei, vel desiderium gratie Dei os aperit ad predicandum. Unde Psalmo 118. Os meum aperui et attraxi spiritum etc. Sunt autem quinque, que claudunt os predicatori.
marg.| Primum est peccati conscientia. Ez. 16.g. Et scies, quia ego Dominus, ut recorderis et confundaris et non sit tibi ultra aperire os pre confusione tua. Is. 6.b. Ve mihi, quia tacui. Secundum est ignorantia. Eccl. 20.a. Est tacens non habens sensum loquele. Is. 56.d. Speculatores eius ceci omnes, nescierunt universi, canes multi non valentes latrare. Tertium est timor potestatis. Ez. 13.a. Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in prelio in die Domini. Et super hoc iactat se diabolus irridens predicatores huiusmodi. Is. 10.d. Universam terram ego congregavi et non fuit, qui moveret pennam et aperiret os et ganniret. Quartum est malitia populi. Ez. 3.g. Linguam tuam adherere faciam palato tuo et eris mutus, nec quasi vir obiurgans, quia domus exasperans est. Quintum est immemoria beneficiorum Dei. Ps. 136. Adhereat lingua mea faucibus meis, si non meminero tui. Sed hec omnia obstacula renovet gratia, sive sapientia, cum datur homini. Unde Sap. 10.d. Sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium facit disertas. Sequitur.
marg.| {k} Et factus est timor etc.  Timo r admirationis propter ea, que facta sunt in ortu Ioannis: Vel timor penalis horroris. Videntes enim Sacerdotem virum religiosum propter hesitationem tam graviter punitum, timebant sibi omnes, scientes, quia non esset tutum offendere Deum.
marg.| {l} Et super omnia montana Iudee etc.  de n ativitate Ioannis et restitutione loquele Zacharie. Sic miracula Domini et profectus proximorum sunt divulganda ad Dei honorem et fratrum edificationem. Tb. 12.b. Sacramentum regis abscondere bonum est, opera autem {6. 138rb} Dei revelare honorificum est. Item in eodem 13.a. Confitemini Domino filii Israel et in conspectu gentium laudate eum, quoniam ideo dispersit vos inter gentes, que ignorant eum, ut vos enarretis mirabilia eius.
marg.| {m} Et posuerunt etc. miraculum quod evenerat, considerantes et eventum tacite rei prestantes.
marg.| {n} Dicentes supple intra se, vel unus ad alterum.
marg.| {o} Quis putas puer iste erit ? hec est questio plebis. Cui quadrupliciter respondetur. Angelus respondet: Hic erit magnus coram Domino, supra eodem b. Item pater respondet: Et tu puer propheta Altissimi vocaberis: infra eodem g. Item ipsemet Ioannes respondet. Ego vox clamantis in deserto. Io. 1.c. Item ipse Dominus: Quid existis in desertum videre. Prophetam ? Etiam dico vobis et plusquam Prophetam: Hic est enim, de quo scriptum est: Ecce ego mitto Angelum meum ante faciem tuam. Mt. 11.b. In responsione Angeli notatur, in Ioanne vite sanctitudo, in responsione patris, sapientie perfectio, in responsione propria, perfecta humilitas et eloquentie promptitudo, in responsione Domini, testimonium bonum et officii celsitudo.
marg.| {p} Et enim manus Domini id est potestas, vel virtus, sive protectio.
marg.| {q} Erat cum illo Unde in persona eius dicit. Is. 49.a. Sub umbra manus sue protexit me. Dicitur manus Domini quandoque potestas, ut Ier. 18.a. sicut est lutum in manu figuli, sic vos in manu mea estis domus Israel. Quandoque pena. Iob. 19.d. Manus Domini tetigit me, id est pena. Quandoque accipitur pro protectione gratie Dei, ut hic Manus Domini erat cum illo. Sequitur.
marg.| {r} Et Zacharias pater eius impletus est etc. ecce restituitur Zacharie loquela non sola, sed superadditur prophetia. In quo sicut innuit Glossa deprehenditur immensitas divine liberalitatis, que ablata in duplum restituit, loquendi facultatem reddidit et prophetiam superaddidit. Sic Salomoni petenti sapientiam ad regendum populum suum, dedit illam et divitias, atque potentiam. 3Rg. 3.b. Sed quid est quod dicit Glossa quod loquela sola ablata ei, cum ei etiam auditus sit ablatus ? Responsio. Sola dicitur respectu prophetie.
marg.| Item nota quod et Elisabeth impleta Spiritu sancto prophetavit, sed paucis et in domo ; Zacharias vero multis verbis usus est, prophetando, sive predicando, quia ordo discipline exigit, ut mulier pauca loquatur et magis velit discere, quam docere. Unde 1Cor. 14.g. Mulieres in Ecclesia taceant, non enim permittitur eis loqui. Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. 1Tim. 2.c. Mulier in silentio discat cum omni subiectione etc. Et est rectus ordo, quia prius repletus est Spiritu sancto, postea prophetat. Sic Apostoli prius replentur Spiritu sancto ; postea mittuntur predicare ubique, infra ult. g. Sedete in civitate quoadusque induamini virtute ex alto. Act. 2.a. Repleti sunt omnes Spiritu sancto et ceperunt loqui.
marg.| {s} Benedictus Dominus Deus Israel etc. Istud canticum dividitur in duas partes.
marg.| In prima agitur de beneficio Incarnationis, Passionis, Resurrectionis, toti generi humano communiter collato. Pro omnibus enim natus et passus est Dominus et pro omnibus resurrexit, quantum in se fuit.
marg.| In secunda parte agitur de beneficio precursori specialiter illato, ibi: Et tu puer etc.  Prim o igitur agens gratias de communi beneficio, dicit.
marg.| {s} Benedictus Dominus Deus Israel etc.  Bene dictus est, vel sit, id est omni gratiarum actione prosequendus.
marg.| {t} Dominus omni um iure possessionis.
marg.| {u} Deus omni um, iure creationis. Sed: Dominus Deus Israel iure beneficii specialis. Dt. 32.a.
marg.| Δ Numquid] Aliter legitur et magis specialiter.
marg.| {s} Benedictus Dominus id est gratiarum actione prosequendus et pro actis et pro agendis.
marg.| Pro actis, quia dum oraret Zacharias pro populi liberatione, datus est ei precursor liberationis. Pro
marg.| Θ agendis
prol.| {6. 138va} Δ Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te et fecit et creavit te ? Possedit ut Dominus ; fecit et creavit ut Deus: Dominus dicitur, ut timeatur ; Deus, ut honorificetur. Mal. 1.b. Si ego Dominus, ubi timor meus ? Si ego pater, ubi honor meus ?
marg.| {a} Quia visitavit mund um longa infirmitate tabescentem carnem assumendo, tamquam pixidem plenam omni genere medicine, quia mundus omni laborat infirmitate. Eccles. 43.c. Medicina omnium in festinatione nebule.
marg.| {b} Et fecit redemptionem plebis sue Nond um sue, quia iam adhuc erat perversa, sed quoniam redimendo fecit suam, sanguinem, scilicet suum pro ipsa fundendo et sic visitando in incarnatione et redemptionem faciendo in passione, plebem fecit suam, 1Pt. 1.d. Non corruptibilibus auro et argento redempti estis de vana vestra conversatione paterne traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati et immaculati Christi Iesu. Psalmo 110. Redemptionem misit Dominus populo suo.
marg.| Θ agendis.
marg.| {a} Quia visitavit id est visitabit in proximo nascendo, preteritum ponit pro futuro: Et repete Israel
marg.| {b} Et fecit id est faciet. Parum differt a primo. Cetera non mutantur. Nota, quia visitavit Dominus plebem suam in primo adventu, ut medicus infirmum. Unde Augustinus. Magnus venit medicus, quia magnus ubique iacebat egrotus. Eccl. 38.a. Honora medicum propter necessitatem. Mt. 9.b. Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Medicus quandoque lenitiva, quandoque purgativa apponit, sic Dominus quandoque oleum suavis consolationis, quandoque vinum mordacis increpationis apponit vulneribus sauciatis, infra 10.e. Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Iericho et incidit in latrones. Et infra f. Et approprians Samaritanus alligavit vulnera eius, infundens oleum et vinum. Quandoque etiam ignem alicuius gravis tribulationis adhibet Dominus. Unde Gregorius. Ignem tribulationis admovet, ut in nobis rubiginem vitiorum purget. Item visitavit, ut Doctor discipulum, docendo, corrigendo. Ps. 88. Visitabo in virga iniquitates eorum. Is. 11.a. Egredietur virga de radice Iesse, id est correctio levis de incendio caritatis. Item visitavit plebem suam, ut pastor gregem. Ez. 34.c. Visitabo oves meas, sicut visitat pastor gregem suum.
marg.| Item visitavit plebem suam, ut sponsus sponsam. Idc. 15.a. Post aliquantulum temporis, cum dies triticee messis instarent, venit Samson invisere volens uxorem suam et attulit ei hedum de capris, id est peccatorum exprobrationem.
marg.| Item visitavit plebem suam, ut legatus provinciam. Abdie 1.a. Auditum audivimus a Domino et legatum ad gentes misit. Is. 60.d. Ponam visitationem tuam pacem et prepositos tuos iustitiam.
marg.| Item visitavit plebem suam, ut vinitor vineam suam. Ps. 76. Respice de celo et vide et visita vineam istam etc. Item visitavit ut paterfamilias operarios suos. 1Rg. 17.b. Dixit Isai ad David, visita fratres tuos, si recte agant et cum quibus ordinati sunt disce. Sic Booz visitavit messores suos. Ruth. 2.a. Et Habac. suos. Dn. 14.f. Qualibet istarum visitationum gloriatur nos visitatos Zacharias, in eodem Visitavit nos oriens ex alto. Hoc etiam rogavit David, ubi dixit. Visita nos in salutari tuo. Omnibus his modis debet episcopus visitare episcopatum suum et Archidiaconus archidiaconatum. In cuius visitatione quatuor possunt notari, que pertinent ad officium visitationis. Primum est, corrigere excessus subditorum. Ps. 88. Visitabo in virga iniquitates eorum. Secundum est consolari pusillanimes. Is. 40.a. Alia editio. Consolamini Sacerdotes populum Domini. Is. 40.a. Alia editio: Consolamini Sacerdotes populum Domini. Is. 51. Consolabitur Dominus Sion et consolabitur omnes ruinas eius. Item Is. 61.a. Ut consolarer omnes lugentes et ponerem etc. Et de ista visitatione dicit Iob. 10.c. Vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum. Tertium est predicare. Unde Ps. 64. Visitasti terram et inebriasti eam Glossa Verbo predicationis. Quartum est causas audire et decidere, secundum quod dicitur. Is. 60.d. Ponam visitationem tuam pacem et prepositos tuos {6. 138vb} iustitiam. Iac. 1.d. Religio munda et immaculata apud Deum patrem hec est, visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum et immaculatum se custodire ab hoc seculo. Sequitur.
marg.| {c} Et erexit hic prophetat Zacharias de resurrectione, sicut supra de incarnatione et passione. Tria siquidem verba ponit, per que hec tria beneficia tangit, scilicet incarnationem, passionem, resurrectionem. Nam visitavit nos per incarnationem, fecit redemptionem in passione, erexit cornu salutis nobis in resurrectione. Nomine cornu tria significantur. Primum fit celsitudo salutis, secundum est Christus, tertium, regnum Christi. Unde tripliciter exponitur. Primo sic.
marg.| {c} Et erexit Domi nus Deus Israel.
marg.| {d} Cornu salutis id est firmam celsitudinem salutis, quia cornu et solidum est, in altiori parte animalis positum.
marg.| {e} Nobis id est ad utilitatem nostram.
marg.| {g} In domo David pueri sui id est in Iudea, ubi natus, ubi passus, ubi resurrexit. Unde Ps. 73. Operatus est salutem in medio terre. Secundo sic.
marg.| {c} Et erexit Domi nus Deus, id est in carne apparere fecit. Item erexit in Cruce, in Resurrectione.
marg.| {e} Nobis cred entibus et non aliis. Unde 1Pt. 2.b. Vobis honor credentibus, non credentibus autem lapis offensionis et petra scandali.
marg.| {d} Cornu salutis id est Christum potenter operantem salutem. Dicitur autem Christus cornu, quia sicut cornu nec caro est, nec os, sed medium, sic Christus nec homo, nec Deus tantum, sed mediator Dei et hominum. 1Tim. 2.b. Unde dicit Gigas gemine substantie, id est verus Deus et verus homo. De hoc cornu dicitur in Ps. 111. Cornu eius exaltabitur in gloria.
marg.| {f} In domo David pueri sui id est in familia David, de cuius stirpe natus est Christus secundum carnem. Tertio modo exponitur sic.
marg.| {c} Erexit cornu salutis nobis id est regnum Christi in eternum durabile.
marg.| {f} In domo David pueri sui id est in Ecclesia. Per cornu intelligitur regnum eternum: per carnem regnum temporale, quia sicut cornu durius est carne, sic regnum eternum durius est, id est fortius temporali. Unde ad significandum firmitatem eterni regni David et Salomon, sunt uncti cornu olei, id est oleo posito in cornu. 1Rg. 16.c. 3Rg. 1.f. ut ipsa soliditas vasis exprimat dignitatem et regnum Christi, de ipsis nascituri eternum esse. Dn. 7.d. Potestas eius potestas eterna, que non auferetur et regnum eius, quod non corrumpetur. Item in eodem f. Cornua decem sunt decem reges. Saul vero 1Rg. 10.a. fuit unctus lenticula olei, id est oleo posito in lenticula, quod vas est fragile vitreum, ut ipsa fragilitas vasis exprimeret fragilitatem et ruinam regni Saulis. Sequitur.
marg.| {g} Sicut locutus est etc.  In h oc notatur fidelitas, qua promissa complevit. Ps. 144. fidelis Dominus in omnibus verbis suis. Et alibi. Ps. 88. Que procedunt de labiis meis, non faciam irrita. Continua sic Erexit inquam sicut locutus est per os Prophetarum eius, qui a seculo sunt id est ab initio mundi ceperunt esse. Per os enim Adam, Abel, Noe, Abraham, Moysi et aliorum locutus est Deus. Et dicit per os, non per ora, ad innuendum, quod eodem spiritu et eadem intentione loquebantur omnes. Is. 30.a. Os Domini non interrogaverunt, id est prophetas. Is. 58.d. Os Domini locutum est, id est prophete. Et non solum per ora eorum locutus, sed etiam per facta. Os.. 12.c. In manibus prophetarum assimilatus sum, id est per opera eorum prenuntiatus, vel prefiguratus. Unde et potest aliter legi.
marg.| {g} Sicut locutus est etc. id est sicut promiserat per prophetas suos et sicut locutus est per eos, qui fuerunt.
marg.| {h} A seculo id est seculi initio, ut ita distinguatur inter prophetas et eos, qui fuerunt a seculo. Nam neque prophete fuerunt a seculi initio, qui de Christo prophetaverunt verbis, prophetaverunt de eo tamen patres primi factis. Nam in factis eorum prefiguratum est mysterium incarnationis et passionis, ut in facto Abel: Noe rexit arcam in fluctibus et Christus Ecclesiam in turbationibus seculi. Per Prophetas ergo intellige quoslibet scriptores veteris Testamenti. Sequitur.
marg.| {i} Salutem ex inimicis nostris Repe te erexit id est liberationem ex inimicis, vel id est salubriter nos eripuit ab inimicis nostris, id est a demonibus, peccatis et malis hominibus, sive carne, mundo, diabolo. Ps. 89. Domine, refugium factus es nobis. Is. 4.b. Super omnem enim gloriam protectio et tabernaculum erit in umbraculum diei ab estu.
marg.| {k} Et manu id est potentia.
marg.| {l} Omnium, qui oderunt nos erip uit nos supple, vel erexit nobis salutem. Idem est. Iste autem versiculus. Salutem ex inimicis etc. explanatio est superioris versiculi, in quo breviter idem promiserat et erexit cornu etc.
marg.| {6. 139ra}{a} Ad faciendam misericordiam etc.   Dete rminat expressius, quo supra dixerat: Sicut locutus est quasi dicat: locutus est et erexit salutem nobis ad faciendam misericordiam cum patribus nostris id est ut faceret misericordiam suam cum eis, eos, scilicet a limbo liberando et secum in gloriam transferendo. De qua misericordia dicitur Za. 9.c. Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vincantos tuos, de lacu, in quo non est aqua. Vel sic: Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris promissam, id est ut impleret misericorditer promissionem patribus nostris factam, id est Abraham, Isaac et Iacob et aliis de liberatione nostra per Christum implenda. Tit. 3.b. Non ex operibus iustitie, que fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit.
marg.| {b} Et memorari id est ut memorem se ostenderet.
marg.| {c} Testamenti sui sancti id est firme promissionis sue, sive pacti, quod pepigit antiquis patribus. Ps. 103. Memor fuit in seculum testamenti sui verbi, quod mandavit in mille generationes.
marg.| {d} Iusiurandum etc.  Sic continua. Et item erexit nobis cornu salutis ad faciendum iusiurandum, quod iuravit Hoc est contra Hereticos, qui damnant iuramentum.
marg.| {e} Ad Abraham patrem nostrum Gn. 12.a. 15.b. 22.d. In te benedicentur omnes tribus terre. Item per memetipsum iuravi, dicit Dominus, quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito propter me, benedicam tibi etc. Ier. 11.a. Ego ero vobis in Deum, ut suscitem iuramentum, quod iuravi patribus vestris daturum me eis, terram fluentem lacte et melle. Iuravit inquam.
marg.| {f} Daturum se nobis id est quod daret se nobis per carnem, vel per fidem. Item ut daret se nobis famelicis in cibum. Io. 6.f. Caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus. Et qualis cibus, determinatur. Sap. 16.c. Paratum panem de celo prestitisti eis sine labore, omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem. Item ut daret se nobis egrotis in medicamentum. Eccl. 24.d. Ego quasi fluvius Dorix, quod interpretatur medicamentum generationis. Et dicitur fluvius, quia sanguis et aqua, lacrime et sudor, que fluxerunt de sacro eius corpore, quasi quatuor flumina Paradisi fuerunt medicina totius generis humani. Eccl. 38.a. Altissimus creavit de terra medicinam et vir prudens non abhorrebit eam. Item ut daret se nobis captivis in pretium quo redimeremur, 1Cor. 6.d. Empti estis pretio magno. Item ut se daret nobis pauperibus in refugium. Psalmo 9. Factus est Dominus refugium pauperi etc. Item ut daret se nobis electis in premium. Gn. 15.a. Ego sum merces tua magna nimis. Is. 9.b. Puer natus est nobis et filius datus est nobis. Potest et aliter construi.
marg.| {a} Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari id est ad memorandum et implendum.
marg.| {d} Iusiurandum testamenti sui sancti, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum Iura vit dico.
marg.| {f} Daturum se nobis id est quod ipse daret, vel quod daturus esset. Sequitur.
marg.| {g} Ut sine timore etc.  Sic continua et ordina. Promisit patribus misericordiam et fecit nobis implendo: Ut nos liberati, de manu inimicorum nostrorum sine timore serviamus illi in sanctitate etc. Sine timore servili, vel mundano, vel humano, 2Par. 20.d. O Iuda et Hierusalem nolite timere. Alius est timor, scilicet filialis, in quo serviendum est Deo. Ps. 2. Servite in Domino in timore. Prv. 28.b. Beatus homo, qui semper est pavidus.
marg.| {h} De manu inimicorum nostrorum id est demonum.
marg.| Est autem triplex manus demonum: Prima est potestas nocendi eorum: De qua Iob. 1.c. Ecce in manu tua sunt omnia, que possidet. Digiti huius manus sunt potestas 
- Mira faciendi, ut de virgis serpentes: Ex. 7.b.
- Se transfigurandi, 2Cor. 11.c.
- Corpus affligendi. Iob. 1.b.
- Incautos decipiendi, 3Rg. 22.d. Quis decipiet Achab regem Israel ?
- Animas in inferno vexandi. Et hoc etiam. Apc. 12.
marg.| {6. 139rb} Secunda manus est suggestio eorum: De qua Ps. 35. Et manus peccatoris non moveat me etc. Digiti huius manus sunt tentatio :
- Levis et occulta,
- Levis et aperta,
- Gravis et occulta,
- Gravis et aperta. Ps. 90. Non timebis a timore nocturno,
- Quintus omnino non tentari que gravissima est tentatio, ut dicit Augustinus
marg.| Tertia manus est cetus malorum: De qua Iob. 9.c. Terra data est in manus impii etc. Digiti huius manus sunt pagani, Iudei, heretici, tyranniypocrite.
marg.| {i} Seviamus illi quia dignum et iustum est, equum et salutare. Dignum, quia pater est. Iustum, quia Deus est. Equum, quia nobis servivit. Salutare, quia bene remunerat servientes sibi. Serviamus igitur illi tamquam filii patri. Item tamquam servi Domino. Mal. 1.b. Si ergo pater ego sum etc.
marg.| Item quia prior servivit nobis per suos, per sua et per se. Per suos Angelos, quos nobis ad custodiam deputavit. Is. 62.b. Super muros tuos etc. Per sua, id est celum et terram, solem, lunam. Mt. 5.g. Qui facit Solem etc. Per se. Is. 43.d. Servire me fecistis in peccatis vestris. Ps. 80. Manus eius in cophino servierunt.
marg.| Item quia bene remunerat. Io. 17.d. Volo pater etc. Is. 65.c. Ecce servi mei comedent etc. Sequitur.
marg.| {k} In sanctitate et iustitia etc.  Ecce modus serviendi Deo.
marg.| In sanctitate per munditiam interiorem: De qua. Hbr. 12.d. Sequimini pacem cum omnibus et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum.
marg.| {l} Et iustitia per bonam operationem. Psalmo 16. Ego autem in iustitia apparebo in conspectu tuo.
marg.| {m} Coram ipso ]   per rectam intentionem, non in conspectu hominum tantum. Hbr. 12.d. Gressus rectos facite pedibus vestris. Glossa id est rectam intentionem adhibete operibus vestris. Mt. 5.b. Sic luceant opera vestra coram hominibus.
marg.| {n} Omnibus diebus nostris per continuationem et perseverantiam. Hbr. 12.b. In disciplina perseverate. Tit. 2.d. Sobrie, pie et iuste vivamus in hoc seculo, Mt. 10.c. et 24.b. Qui perseveraverit etc.
marg.| {o} Et tu puer etc.  Hec est secunda pars cantici, in qua agit Zacharias de beneficiis sibi et filio suo specialiter collatis. Et apostrophat sermonem suum ad filium. Nec mirum si Sacerdos et Propheta sermonem dirigit ad infantem octo dierum, quia qui salutationem Virginis intellexit in utero matris, eodem spiritu iam natus potuit intelligere verba patris. Dicit ergo. Et tu per Angelum nuntiatus, miraculose conceptus, in utero sanctificatus, cum gaudio universarum gentium natus O.
marg.| {p} Puer a pu ritate, ab humilitate, a liberalitate.
marg.| {q} Propheta Altissimi vocaberis anto nomastice. Ier. 1.b. Prophetam in gentibus dedi te. Mt. 11.b. Quid existis in desertum videre ? Prophetam ? Etiam dico vobis et plus quam Prophetam.
marg.| {r} Parare id est ad parandum.
marg.| {s} Preibis enim ante faciem Domini priu s nascendo, sicut Aurora ante Solem. De qua Iob. 38.b. Numquid post ortum tuum precepisti diluculo et ostendisti Aurore locum suum.
marg.| {t} Vias eius dupl icem. Unam, per quam ipse venit ad nos, scilicet misericordiam: Et aliam, per quam nos imus ad ipsum, scilicet penitentiam. De quibus Psalmo vigesimo quarto. Universe vie Domini misericordie et veritas.
marg.| Primam paravit baptizando, secundam predicando. Mt. 3.a. Penitentiam agite. Mal. 3.a. Ecce ego mitto Angelum meum et preparabit viam ante faciem meam.
marg.| Primo ne sit tortuosa per obliquam intentionem. Is. 30.e. Hec est via, ambulate in ea et non declinabitis neque ad dextram, neque ad sinistram. Secundo, ne sit montuosa per superbiam et ambitionem. Is. 60.d. Preparate viam populo, planum facite iter. Tertio, ne sit lapidosa per impatientiam, vel detractionem. Ier. 50.d. Tollite de via lapides. Eccl. 21.b. Via peccantium complanata {6. 139va} lapidibus. Quarto, ne sit lucrosa per luxuriam. Unde Ps. 68. Eripe me de luto, ut non infigar. Habac. 3.d. Viam fecisti equis tuis in luto aquarum multarum. Quinto ne sit spinosa per avaritiam. Proverbior, 24.d. Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti et ecce totum repleverant urtice et operuerant superficiem eius spine. Item nota quod ex eo, quod hic dicitur: Preibit prei t in profestis diebus unus cereus Evangelium, in figura Ioannis, qui fuit precursor primi adventus. In festis vero per, que significatur gaudium eternum, duo cerei precedunt in figura Elie et Henoch. Prevenient enim Elias et Henoch secundum adventum, in quo suos recipiet ad festum eternum et indeficiens. De primo. Mal. 3.a. Ecce mitto Angelum meum etc. De secundo Apc. 11.a. Hi sunt due olive et duo candelabra lucentia in conspectu Domini terre stantes. Sequitur.
marg.| {a} Ad dandam scientiam salutis plebi eius, in remissionem peccatorum eorum Sic continua: Preibis, inquam. Ad dandam Per ministerium predicationis, non vendendam. Mt. 10.a. Gratis accepistis, gratis date.
marg.| {b} Scientiam non pecuniam. Prv. 3.b. Beatus homo, qui invenit sapientiam. Scientiam non seculi, non carnis, non diaboli, sed.
marg.| {c} Salutis Iac. 3.d. Non est ista sapientia desursum descendens etc.
marg.| Item Salutis non corporis, quam docet Hippocrates, sed anime, quam docet Christus. Eccl. 30.c. Salus anime in sanitate iustitie et melior est omni auro et argento. Sap. 13.a. Vani sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei. Is. 5.d. Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam etc. Os. 4.b. Quia tu repulisti scientiam etc. Nota quod ad commendationem nominis Iesu, quod interpretatur Salvator, ter facit mentionem in cantico suo de salute: Primo, ibi   Et erexit cornu salutis Secu ndo, ibi   Salutem ex inimicis nostris Tert io hic   Ad dandam scientiam etc.  Sequ itur.
marg.| {d} Plebi eius id est electis, qui libenter audiunt, non irrisoribus, vel detractoribus, qui contemnunt. Mt. 7.a.p Nolite sanctum dare canibus etc. Eccles. 37.d. Vir sapiens, id est Christus, plebem suam erudit, per se et per suos. Et ne putaretur forte esse promissum de temporali salute, ideo addit.
p Mt. 7, 6.
marg.| {e} In remissionem peccatorum eorum obti nendam, scilicet per quam sanatur anima et sic habet veram salutem. Is. 43.d. Ego sum, qui deleo iniquitates tuas propter me: Que remissio fit omnibus, non meritis ipsorum, sed.
marg.| {f} Per viscera misericordie id est per intimam pietatem et misericordiam.
marg.| {g} Dei nostri id est filii, Is. 9.b. Filius datus est nobis. Beatus Bernardus. Et ideo totus in nostros usus expensus, Dn. 9.e. Neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis. Is. 63.c. Ubi est zelus tuus et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum etc. Col. 3.b. Induite vos, sicut electi Dei viscera misericordie etc.
marg.| {h} In quibus id est per que viscera.
marg.| {i} Visitavit nos carn e assumpta.
marg.| {k} Oriens ex alto verb um patris vere lucis aperiens ortum. Za. 6.c. Ecce vir oriens nomen eius dicit, de filio. Visitavit, inquam.
marg.| {l} Illuminare id est ut illuminaret, quia ipse est lux. Io. 8.b. Ego sum lux mundi.
marg.| {m} His acqu isitive. Io. 9.g. Ego in iudicium veni in hunc mundum, ut qui non vident, videant et qui vident, ceci fiant.
marg.| {n} Qui in tenebris et in umbra mortis sedent Sens us est, ut illuminet corda ipsorum, qui in longa peccatorum et ignorantie cecitate sunt depressi. Unde in hoc intelligitur illuminatio cordium, que illuminatio fit per fidem {6. 139vb}Is. 9.a. Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam etc. Iob. 28.a. Lapidem caliginis et umbram mortis etc. Gregorius in Moral. Triplex est umbra mortis.
marg.| Prima est oblivio: De qua Iob. 3.a. Obscurent eum tenebre et umbra mortis. Glossa id est oblivio, que delet memoriam, ut mors peccatum.
marg.| Secunda mors corporis. Psalmo 22. Si ambulavero in medio umbre mortis etc.
marg.| Tertia peccatum, sive imitatio diaboli, quia sicut de corpore nascitur umbra, sic de imitatione diaboli peccatum. Iob. 3.a. Obscurent eum tenebre etc.
marg.| {o} Ad dirigendos pedes nostros in viam pacis Hic intelligitur illuminatio operum. Et est rectus ordo. Prius illuminantur corda, postea diriguntur opera. Ex. 25.d. Inspice et fac. Is. 45.b. Suscitavi eum ad iustitiam et omnes vias eius dirigam. Is. 26.c. Domine, dabis pacem nobis: Omnia enim opera nostra operatus es in nobis. Is. 27.b. Faciet pacem mihi etc. Is. 57.d. Creavi fructum labiorum pacem. Iob. 34.d. Ipso concedente pacem, quis est, qui condemnet ? Nota in laudibus matutinis canitur istud canticum de ortu luciferi, scilicet Ioannis, qui prevenit solem iustitie. In sexto officio, id est in vesperis propter beneficia sexte etatis hymnus B. Virginis. In completorio, propter septimam quiescentium, Simeonis euntis ad quietem. Sequitur.
marg.| {p} Puer autem etc.  Hucu sque fuerunt verba Zacharie, que sequuntur verba sunt Evangeliste: Dicit ergo: Puer autem crescebat corpore.
marg.| {q} Et confortabatur Spiritu Sanc to, quia proficiebat in gratia Spiritus sancti.
marg.| {r} Et erat in desertis usque in diem ostensionis sue ad Israel Dici tur, quod vigintiquinque annis fuit Eremita. Beda. Predicator penitentie futurus aspera solitudinis elegit, ubi primevam etatem transegit, ut iuvenis liberius ab amore mundi auditores suos revocaret.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lc. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=57&chapitre=57_1)

Notes :