Hugo de Sancto Caro

Capitulum 4

Numérotation du verset Lc. 4,1 

Iesus1 autem plenus Spiritu sancto regressus est ab2 Iordane. Et3 agebatur in4 spiritu in deserto5
1 Iesus] Ioannes CorS1 |
2 ab] a ΩJ; om. Cor3 (g, reca littera nec IN nec A habet) |
3 Et] hic incipit cap. 4 ΩJ |
4 in] a CorS1 (vel), om. CorS1 (G. non habet IN nec A ) |
5 deserto Rusch ] desertum Catena Weber |
Numérotation du verset Lc. 4,2 

diebus quadraginta6 et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis7.
6 diebus quadraginta Rusch Weber ] inv. Catena |
7 diebus illis Rusch Weber ] inv. Catena |
Et consummatis illis esuriit.
Numérotation du verset Lc. 4,3 

Dixit autem illi diabolus:
Si Filius Dei
es, dic lapidi huic
ut panis fiat.
Numérotation du verset Lc. 4,4 

Et respondit ad illum Iesus: Scriptum esta
0 Cf. Dt. 8, 3.
quia8 non in pane solo vivit9 homo sed in omni verbo Dei.
8 quia Li448 Rusch Weber] om. Li448@ |
9 vivit Li448@ Rusch ] vivet Weber |
Numérotation du verset Lc. 4,5 

Et duxit illum diabolus in montem excelsum10
10 in montem excelsum Rusch ] om. Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 4,6 

et ostendit illi omnia regna orbis terre
in momento temporis
et ait illi11: Tibi dabo potestatem hanc universam
11 illi Catena Rusch ] ei Weber
et gloriam illorum
quia mihi tradita sunt et cui volo do illa.
Numérotation du verset Lc. 4,7 

Tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia12.
12 tua omnia Rusch Weber ] tibi omnia subdita Catena
Numérotation du verset Lc. 4,8 

Et respondens Iesus dixit illi: Scriptum estb
0 Cf. Dt. 6, 13.
Dominum Deum tuum adorabis
et illi soli servies.
Numérotation du verset Lc. 4,9 

Et duxit illum in Hierosolymam13
13 Hierosolymam] Hierusalem Li448@ Weber
et statuit eum supra pinnaculum templi14
14 pinnaculum Cor3 Li448@ Rusch ] pinnam ΩJ Weber
et dixit illi: Si Filius Dei es
mitte te hinc deorsum.
Numérotation du verset Lc. 4,10 

Scriptum estc enim
0 Ps. 90, 11-12.
quod15 angelis suis mandavit16 de te ut conservent te
15 quod Catena@ Rusch etc. ] quoniam Catena (La88 Val18 Ed1953 ) |
16 mandavit Li448@ Rusch ] mandabit Weber |
Numérotation du verset Lc. 4,11 

et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
Numérotation du verset Lc. 4,12 

Et respondens Iesus ait illi: Dictum estd non temptabis
0 Cf. Dt. 6, 16.
Dominum Deum tuum.
Numérotation du verset Lc. 4,13 

Et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus.
Numérotation du verset Lc. 4,14 

Et regressus est Iesus
in virtute Spiritus in Galileam
et fama exiit per universam regionem de illo.
Numérotation du verset Lc. 4,15 

Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus
Numérotation du verset Lc. 4,16 

et venit Nazareth
ubi erat nutritus
et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam
et surrexit17 legere.
17 surrexit] surrexeris Cor3 (al.)
Numérotation du verset Lc. 4,17 

Et traditus est illi18 liber prophete Isaie
18 illi Li448 Rusch Weber ] ei Li448@
et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat e:
0 Cf. Is. 61, 1-2 ; Is. 58, 6.
Numérotation du verset Lc. 4,18 

Spiritus Domini
super me eo19
19 eo Rusch ] propter Catena Weber
quod unxit me evangelizare pauperibus misit me,
Numérotation du verset Lc. 4,19 

sanare contritos corde20, predicare21 captivis remissionem
20 sanare ...corde Catena Rusch ] om. Weber |
21 predicare Rusch Weber] et praem. Catena |
et cecis visum22,
22 cecis visum Rusch Weber ] inv. Catena
dimittere confractos in remissionem,
predicare annum Domini acceptum
et
diem retributionis.
Numérotation du verset Lc. 4,20 

Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
Numérotation du verset Lc. 4,21 

Cepit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est hec23 Scriptura in auribus vestris.
23 hec Li448 Rusch Weber] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 4,22 

Et omnes illi testimonium24 dabant et mirabantur in verbis gratie que procedebant de ore ipsius et
24 illi testimonium Rusch ] inv. Catena Weber
dicebant:
Nonne hic est filius25 Ioseph?
25 est Filius Catena Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Lc. 4,23 

Et ait illis: Utique dicetis mihi hanc similitudinem, medice
cura te ipsum,
quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua.
Numérotation du verset Lc. 4,24 

Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta26 acceptus est in patria sua.
26 nemo propheta Rusch Weber ] inv. Catena
Numérotation du verset Lc. 4,25 

In veritate dico vobis, multe vidue erant in diebus Elie in Israel quando clausum27 est celum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna28 in omni terra
27 clausum Catena Rusch ] clusum Weber |
28 magna Rusch Weber] om. Catena |
Numérotation du verset Lc. 4,26 

et ad nullam illarum29 missus est Elias nisi in Sarepta Sidonie ad mulierem viduamf.
0 Cf. 3Rg. (1Rg.) 17, 9.
29 illarum Rusch Weber ] earum Catena
Numérotation du verset Lc. 4,27 

Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Naaman30 Syrusg.
0 Cf. 4Rg. (2Rg.) 5, 14.
30 Naaman Catena Rusch ] Neman Weber
Numérotation du verset Lc. 4,28 

Et repleti sunt omnes in synagoga ira hec audientes31
31 hec audientes Rusch Weber ] om. Catena
Numérotation du verset Lc. 4,29 

et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem
et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra32 quem civitas illorum erat edificata ut precipitarent eum.
32 supra Rusch Weber ] super Catena
Numérotation du verset Lc. 4,30 

Ipse autem transiens per medium illorum ibat
Numérotation du verset Lc. 4,31 

et descendit in Capharnaum civitatem Galilee ibique docebat
eos33
33 eos Rusch ] illos Catena Weber
sabbatis.
Numérotation du verset Lc. 4,32 

Et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat sermo ipsius34.
34 erat sermo ipsius Li448 Rusch Weber ] om. Li448@
Numérotation du verset Lc. 4,33 

Et in synagoga erat homo habens demonium immundum35
35 demonium immundum Cas574 Rusch Weber ] spiritum demonii immundi CorS1 (grecus sic habet) , demonii immundi Cor3 (greca littera) ΩJ
et exclamavit voce magna
Numérotation du verset Lc. 4,34 

dicens: Sine.
Quid nobis et tibi
Iesu Nazarene?
Venisti perdere nos?
Scio36
36 Scio ΩJ Rusch Weber ] + enim Catena
te quia
sis37* Sanctus Dei.
37 quia sis Cas574 Li448 Cor3 (greca littera: SCIO TE QUIA SIS SANCTUS DEI) ΩJ] quia scis CorS1 Li448@ , quia es CorS1 (grec. sic hab.: SCIO TE QUIA ES SANCTUS DEI )] qui sis Rusch Weber
Numérotation du verset Lc. 4,35 

Et increpavit illum38 Iesus39 dicens: Obmutesce et exi ab illo.
38 illum Rusch Catena ] illi Weber |
39 Iesus Rusch Weber] om. Catena |
Et cum proiecisset illum demonium in medium exiit ab illo
nihilque eum40 nocuit.
40 eum Rusch ] illi Catena , illum Weber
Numérotation du verset Lc. 4,36 

Et factus est pavor in omnibus et colloquebantur ad invicem dicentes: Quod est hoc verbum
quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus et exeunt?
Numérotation du verset Lc. 4,37 

Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.
Numérotation du verset Lc. 4,38 

Surgens autem Iesus41 de synagoga introivit in domum Simonis.
41 Iesus Rusch ] om. Catena Weber
Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus
et rogaverunt illum pro ea
Numérotation du verset Lc. 4,39 

et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis.
Numérotation du verset Lc. 4,40 

Cum sol autem42 occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum
42 sol autem ΩJ Rusch Weber ] inv. Catena
at ille singulis manus
imponens curabat eos.
Numérotation du verset Lc. 4,41 

Exibant43 autem44 demonia a multis clamantia et dicentia: Quia tu es Filius Dei.
43 Exibant ΩJ Catena Rusch ] Exiebant Weber |
44 autem ΩJ Catena Rusch ] + etiam Weber |
Et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum45 esse Christum.
45 ipsum Ω ( in ras. ) Rusch Weber ] eum ΩJ* (?) Li448@
Numérotation du verset Lc. 4,42 

Facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbe requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis
Numérotation du verset Lc. 4,43 

quibus ille ait: Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum.
Numérotation du verset Lc. 4,44 

Et erat predicans in synagogis Galilee.

Capitulum 4

Numérotation du verset Lc. 4,1 
marg.| {a} Iesus autem etc. Narrata Christi generatione, atque baptismo, narrat consequenter Lc. Christi tentationem a diabolo et eius persecutionem a Iudeis, eiusque beneficia impensa Iudeis tam in doctrina, quam in miraculis operatis. Dividitur autem hoc in quatuor partes.
marg.| In prima agitur de Christi tentatione.
marg.| In secunda de Christi eruditione, quomodo, scilicet in synagoga legit Isaiam, docens prophetiam lectam in eo impletam, ibi et regressus est Iesus in virtute etc.  In t ertia de eius precipitatione, id est quomodo Iudei duxerunt eum in montem, ut precipitarent eum, sed ipse aufugit, ibi   Et repleti sunt omnes in synagoga sua etc.   In q uarta de curatione demoniaci et socrus Petri et multorum aliorum, ibi   Et in synagoga erat homo, habens demonium etc.  Dici t ergo.
marg.| {b} Regressus est a Iordane Iam baptizatus.
marg.| {c} Et agebatur in desertum secu ndum historiam, quod est inter Hierusalem et Iericho, in quo spoliatus et vulneratus ille, qui incidit in latrones, Infra 10.e.
Numérotation du verset Lc. 4,mystice 
marg.| ] id est Adam, in quo significatur, quod ad sanandum Adam venit Dominus.
marg.| {d} A spiritu Sati s patet, a quo spiritu, ex eo quod in proximo dictum fuerat: Plenus Spiritu sancto.
marg.| {e} Diebus quadraginta natu ralibus.
marg.| {f} Et tentabatur a diabolo: Et nihil manducavit in diebus illis In q uo significatur, quod testimonium ei perhiberent lex et Prophete, quia Moyses et Elias tantum ieiunasse leguntur, Moyses Ex. 34.d. et 24.d. Elias 3Rg. 19.b.
marg.| {h} Et consummatis illis esuriit quod non legitur de Moyse, vel Elia, qui tantundem ieiunaverunt, quia Dominus eos suo alloquio sustentabat.
marg.| marg.| {6. 153rb} $moraliter
marg.| {c} Et agebatur in desertum a spiritu Post baptismum ductus est in desertum Dominus, ad significandum, quod qui ingrediuntur desertum religionis, prius debent a peccatis mundari. Et sicut dubium fuit aliquibus, quo spiritu Dominus duceretur in desertum, sic potest de multis dubitari. Quidam enim aliquando intrant claustrum aliquod, ut ventrem impleant: Tales ducuntur a spiritu pythonico: De quo Is. 29.b. Et erit quasi pythonis de terra vox tua et de humo mussitabit eloquium tuum. Alii intrant ex ambitione, ut promoveantur, tales agitantur a spiritu Baal. Alii intrant, ut laudentur: tales ducuntur a spiritu inanis glorie. Alii ut agant penitentiam et Deo serviant liberius: Hi ducuntur a Spiritu sancto. Et nota, Mattheus dicit: Ductus est Iesus in desertum. Marcus: Expulit eum spiritus in desertum. Lucas: Agebatur in desertum a spiritu. Isti ducuntur, qui sponte intrant solo amore, ut sponsi osculis et amplexibus perfruantur. Osea 2. Ducam eam in solitudinem et ibi loquar ad cor eius. Illi compelluntur, qui infirmitate cogente, vel timore mortis intrant: Et hoc etiam est a Spiritu sancto. Ps. 15. Multiplicate sunt infirmitates eorum etc. Augustinus. Felix necessitas, que ad meliora compellit. Illi agitantur a spiritu, qui intrant admoniti ab aliis, quod etiam est a Spiritu sancto. Act. 9.a. Vade in civitatem et ibi dicetur tibi, quid te oporteat facere.
marg.| {f} Et tentabatur a diabolo In q uo notatur, quod proficientibus in bonum insidiatur et invidet diabolus. Unde Eccl. 2.a. Fili, accedens etc. Item nota quod Dominus non in principio, sed quasi in fine penitentie tentatus est, sic aliquando diabolus in principio religionis non tentat, sed in fine quando homo credit esse securus, tunc subito immittit tentationem. Gn. 3.c. Ipse insidiabitur calcaneo eius. Item nota quod non tentavit eum diabolus, donec in deserto fuit, Gregorius. Illos diabolus pulsare negligit, quos se quasi iure quieto possidere sentit. Item nota, tentat Deus, ut probet. Ps. 25. Proba me etc. Gn. 22.a. Tentavit Deus Abraham etc. Tentat homo, ut sciat. Ps. 94. Tentaverunt me etc. Tentat diabolus, ut decipiat. Actuum 5.a. Cur tentavit Satanas cor tuum etc.
marg.| {g} Et nihil manducavit etc. Chrysostomus Corporis est ieiunium abstinere a malis. Et infra Sicut Ade manducatio in nobis, ita Christi ieiunium in nobis. Nota tria remedia hic consequenter posita, que tangit Ambr. in Glossa scilicet Sacramentorum baptismatis contra originale. Desertum, contra concupiscentiam oculorum. Ieiunium, contra concupiscentiam carnis. Sequitur.
marg.| {i} Dixit autem illi diabolus qui apparebat et loquebatur ei, in forma humana.
marg.| {k} Si filius Dei es etc.  Hoc dicebat explorando, sicut quando tentavit Evam: quare precepit vobis etc. Nota ergo modum et cautelam tentationis. Cum enim triplex sit tentatio, unicuique divinitatis premittitur exploratio. Dicitur autem in his tentationibus exploratio, premissa conditio, scilicet Si filius Dei es. Noverat quidem diabolus, sicut dicit Ambrosius., Dei filium in mundum venturum, sed nullatenus, quod usque ad assumptionem infirmitatis nostre se humiliaret. Explorat ergo, ut utrum Dei filius sit agnoscat per experientiam, tentat, ut hominem illum deiiciat precipitando in peccatum. Si enim ad eius suggestionem de lapide faceret panem, videretur sibi, quod de facili traheret eum ad immoderatum appetitum comedendi, vel ad comedendum ante tempus. Sed cum diabolus sic explorat, ut tentet, sic tentat, ut exploret, Dominus e contra sic decipit, ut vincat, sic vincit, ut decipiat.
marg.| Ecce mirabile genus, fallere sine dolo, decipit non acquiescendo explorationi, vincit non consentiendo tentationi et iaculum hostis repellit clypeo auctoritatis. Glossa Noverat etc. infra. Et Deo profitetur se credere, quod est explorantis et homini conatur illudere, quod est tentantis. Si converteret naturam, id est lapidem in panem. Nota, sicut dicit Gregorius. tribus modis fit tentatio, suggestione, delectatione, consensu. Christus autem tentatur suggestione sola, quia delectatio peccati mentem eius non momordit, nec illum indignum est tentari, qui occidi venerat, ut sua tentatione nostras vinceret, sicut sua morte nostram tulit. Unde valde utilis fuit eius tentatio. Tamen cave, ne proprie accipias, in Glossa suggestionem, ut intelligas primum motum, sic enim non posses dicere, quod Christus tentatus sit suggestione, ipse enim non sensit primos motus. Suggestionem ergo large accipe, id est exteriorem admonitionem diaboli. Modo revertere ad litteram.
marg.| {k} Si filius Dei es, dic Sciv it scriptum diabolus: Ipse dixit et facta sunt. Et {6. 153va} Δ dicit:
marg.| {a} Dic lapidi huic, ut panis fiat Hic tentat de gula. Modus etiam tentationis congruit diabolo. Ipse enim tentat de lapide. Lapis enim duritiam diaboli significat. Iob. 41.c. Cor eius indurabitur quasi lapis.
marg.| {c} Et respondet ad illum Iesus, scriptum est quas i tentatio tua est persuasio, quia agit de cibo corporis et non de cibo mentis, cum tamen scriptum sit. Dt. 8.a.
marg.| {d} Quia non in pane solo vivit homo, (totus) sed in omni verbo Dei Sap. 16.d. Non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos, qui in te crediderint, conservat. Rm. 14.c. Regnum Dei non est esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu sancto.
Numérotation du verset Lc. 4,moraliter 
marg.| Sepe proponit diabolus istam tentationem de gula religiosis.
marg.| {a} Dic lapidi huic, ut panis fiat quasi dicat: diu laborasti, multum ieiunasti, iam perfecisti penitentiam, necesse est aliquando recreari, aliter deficeres. Sic nititur diabolus sub quadam specie discretionis, vel necessitatis ingerere vitium voluptatis, ut dicit Gregorius. et rigorem discipline claustralis convertere in mollitiem. Quod satis bene significatum est 3Rg. 21.a. Quia Achab voluit vineam Naboth convertere in hortum olerum. Et hoc est, quod dicitur Is. 29.f. Adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in Carmel, quod interpretatur mollis, vel tenellus. Precipue in diebus festivis suggerit lapidem, id est penitentie asperitatem commutari in mollitiem, causa honestatis, vel societatis. Unde et Iudei perierunt a Pilato, ne corpora, que crucifixerunt, remanerent in cruce in die festo. Hoc bene faciunt multi, quia quantulancumque penitentiam faciant in aliis diebus, in festis deponunt corpora sua de cruce. Et nota quod dicit dic non dicit fac, quia multoties facit adhuc dici de aliquo frusto panis, utinam fieret hoc frustum Salomonis.
marg.| Item dicit Panis non carnis, quasi dicat: bene potes hoc facere, quia non est peccatum comedere panem, potest etiam in bono intelligi, quod diabolus dixit, nesciens, sicut Caiphas discipulus eius.
marg.| {a} Dic, ut lapides id est gentiles, vel quicumque alii peccatores duri et lapidei.
marg.| {b} Panes fiant id est emollescant et Ecclesie incorporentur. Et ita factum est.
marg.| Item dic lapi di huic, ut panis fiat, id est asperitas et duritia penitentie fiat refectio anime. Ps. 41. Fuerunt mihi lacrime mee etc. Et Psalmo 101. Cinerem tamquam panem manducabam.
marg.| Item Dic ut d uritia legis convertatur in mansuetudinem et misericordiam Evangelii. Mt. 11.d. Iugum meum etc. Act. 15.c. Hoc est iugum etc. Item.
marg.| {a} Dic lapidi supe rfluorum edificiorum.
marg.| {b} Ut panis fiat id est convertantur in refectionem pauperum, quia multi e converso faciunt, panes pauperum vertunt in lapides edificiorum. Unde Hab. 2.c. Lapis de pariete clamabit et lignum, quod inter iuncturas edificiorum est, respondebit. Ve, qui edificavit civitatem in sanguinibus. Sequitur.
marg.| {e} Et duxit illum diabolus Quia non poterat enim diabolus in deserto vincere, ducit eum alibi, ut ipsa mutatio iuvet ad deiectionem. Quod satis bene significatum est. Nm. 23.b. ubi Balac ducebat Balaam, de loco ad locum, ut malediceret filiis Israel. Et notandus est locus, in quem ductus est a deserto, scilicet.
marg.| {f} In montem excelsum ut l ocus congrueret tentationi. Similiter multi in montem prelationis ducuntur, qui in deserto claustri fuerant securi.
marg.| {g} Et ostendit illi omnia regna orbis terre in momento temporis Ecce tentatio de ambitione Ostendit id est sua ostensione expressit omnia regna mundi, id est quedam de omnibus, per que regnat in mundanis. Vel ostensionem intellige commendationem mundanorum, quasi dicat: vides, quam speciosa et pretiosa sunt ista. Chrysostomus autem super Mattheum, dicit sic ostendisse, sicut aliquis in eminentiori loco constitutus extendens manum ad aliquam orbis partem dicit, hac Italia, hac Grecia, hac Palestina. Item nota momentum est quadragesima pars hore. Per momentaneam ergo visionem ostenditur momentanea potestas mundalium.
marg.| {h} Et ait illi {6. 153vb} diabolus.
marg.| {i} Tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum id est regem horum te faciam.
marg.| {k} Quia mihi tradita sunt ad t entandum de illis. Glossa Hec de arrogantia dicit, non quod totus mundus sit eius: sunt enim aliqui boni.
marg.| {l} Et cui volo, do illa Hic mentitus est diabolus, quia omnis potestas a Deo est. Rm. 13.a. Nec est mirum, si mentitur, quia ipse est mendax et pater mendacii. Io. 8.f.
marg.| {m} Tu ergo si procidens adoraveris coram me, erunt tua omnia id est tibi subdita, nec bene congruit, quia avaritia, de qua hic tentatio est, est servitus idolorum, Eph. 5.b.
marg.| {n} Et respondens Iesus, dixit illi. Scriptum est Dt. 6.b. Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies Attende, quod Dominus illi caute responderit et se excusavit et ipsum suggillavit, ac si diceret: Ego sum homo et cuilibet rationali creature preceptum est: Dominum Deum tuum adorabis etc. et sic tu debes adorare, cum sis rationalis creatura: Nec tamen sermonem dirigit ad diabolum. De suggillatione dicit Beda. in Glossa dicens diabolus Salvatori, hec omnia dabo tibi etc. e contrario audit, quod ipse magis eum adorare debeat. De excusatione habes expressum in alio Evangelista. Chrysostomus In propriis iniuriis esse quempiam patientem laudabile est, Dei autem iniurias dissimulare, nimis impium est. Item Chrysostomus Deus divitias dare potest, divitie Deum dare non possunt. Nota, Glossa Bede Lc. sicut res gesta est exequitur, mediam ponens avaritiam, ultimam superbiam, secundum mores presentis temporis, quia superbia post omnes virtutes sevit. Superbia enim prima est recedentibus a Deo, ultima accedentibus ad Deum. Mattheus non sequitur ordinem historie, sed tentationum Ade. Sequitur.
marg.| {o} Et duxit illum in Hierusalem Chrysostomus Dixit apud se diabolus, non delectatur terrenis, qui fruitur celestibus et ideo superatis duabus tentationibus, duxit illum diabolus in Hierusalem. Sed quomodo permisit se Dominus duci ? Chrysostomus In sequente Domino non infirmitas, sed patientia est, in ducente diabolo, non virtus, sed superbia est.
marg.| {p} Et statuit eum supra pinnaculum templi Nota , quia sacerdotes volentes predicare populo, ascendebant super pinnaculum templi, id est super deambulatorium, quod erat super portam templi et ascendebant super gradus, in illud. Statuit ergo diabolus illum super illum locum, ubi multos seduxerat per appetitum humani favoris, ut similiter illum deiiceret, estimans, quod demulceret eum aura humani favoris sicut alios. Chrysostomus Qui gloriatur quasi consummatus, ductus est a diabolo super templum. Et infra. Qui non timet. non cavet, qui non cavet, supplantatur.
marg.| {q} Et dixit illi: Si filius Dei es Hec est exploratio.
marg.| {s} Mitte te hinc deorsum Tent atio est de inani gloria. Mitte te Glossa Hec vox ei convenit, qui omnes precipitare satagit. In quo diabolus infirmus ostenditur, qui nulli possit nocere, nisi prius ille se deorsum miserit. Is. 51.g. Incurvare,
marg.| Δ ut transeamus.
Numérotation du verset Lc. 4,moraliter 
marg.| {s} Mitte te etc.  Adhu c frequenter dicit idem diabolus viris religiosis, quos de altitudine contemplationis nititur deiicere in vallem mundane sollicitudinis, ubi multe sordes confluunt. Unde et Iudei deridentes eum dixerunt. Si filius Dei est, descendat de cruce. 1Mcc. ult. b. legitur, quod Simon Machabeus exivit de Hierusalem, ut visitaret fratres et receptus est in castro Doch, quod interpretatur sollicitudo, quod est primum hospitium eorum, qui recedunt a contemplatione. Sed quid accidit ei ? Ptolemeus Abobi, quod interpretatur incantator, id est mundus occidit eum.
marg.| Similiter legitur. 3Rg. 2.g. quod Semei egressus de Hierusalem, ut quereret servos suos, qui fugerant, occisus est. In bono etiam legitur.
marg.| {r} Si filius Dei es mitte te deorsum id est humilia te, quia humilitas maxime Deo assimilat. Eccl. 3.c. Quanto maior es humilia
marg.| te in
prol.| {6. 154ra} Δ ut transeamus. Io. Chrysostomus Audire voluit: Mitte te deorsum, ut ostendat exaltationis exitum metuendum.
marg.| {a} Scriptum est enim etc.  Nota quod dicit Glossa In omnibus tentationibus hoc agit, ut intelligat, si filius Dei sit etc. Hoc videtur non posse stare: Nullo enim modo potest premitti hec conditio premisse tentationi, nihil enim esset dicere: si filius Dei es, dabo tibi hanc potestatem: Quomodo ergo in omnibus tentationibus hoc intelligitur: Sic forte videtur solvendum, ut dicatur in omnibus hoc intelligi, quia in duabus ponuntur hec verba et in media licet non sit dictum, si filius Dei es, tamen positum est illud, quod Dei filio congruit, scilicet adoratio. Ideo enim ait diabolus: Si adoraveris me, quia sciebat soli filio Dei esse exhibendam adorationem. Unde putavit, quod statim prorumperet in indignationem adversus eum, audiens sibi usurpare, quod eius erat. Sed Christus sic responsum temperat, ut ambiguum relinquat. Vel etiam putabat diabolus ab eo vinci et, quod pro victoria prorumperet in iactantiam et sic ipsa victoria esset ei occasio ruine. Scriptum quasi bene potes te mittere deorsum, nihil enim tibi nocebit. Scriptum est enim, quod Angelis suis etc. Hec prophetia secundum Beda.m non est de Christo, licet Augustinus exponat hoc de Christo, quia Christus non indiget custodia Angelorum, unde deceptus est diabolus, sed est de viro sancto. Que si de Christo, quia Christus non indiget custodia Angelorum, unde deceptus est diabolus, sed est de viro sancto. Que si de Christo esset, illud etiam, quod sequitur in Ps. 90. debuerat diabolus meminisse: super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis etc. id est super diabolum. Hoc enim veraciter exponitur de Christo: Sed diabolus de Angelorum auxilio quasi ad infirmum loquitur de sua conculcatione quasi tergiversator tacet.
marg.| te in omnibus.
marg.| {b} Quoniam Angelis suis mandavit de te, ut conservent te Ange li sunt Prelati Ecclesie. Unde 1Cor. 11.b. Mulier velet caput suum propter Angelos. His mandavit Dominus, ut custodiat Christum, id est corpus eius, quod est Ecclesia. Is. 62.b. Super muros tuos, Hierusalem, constitui custodes etc. Ct. 5.c. Tulerunt pallium meum custodes murorum, id est temporalia, de tunica, que est interior habitus anime non curantis.
marg.| {c} Et quia in manibus tollent te id est exemplis bonorum operum sublevabunt in celum. Hoc mandatum est eis, sed e converso fit. Os. 4.b. Peccata populi mei comedent et ad iniquitatem sublevabunt animas eorum.
marg.| {d} Ne forte offendas ad lapidem pedem tuum id est ne aliquis etiam minimus in via Dei offendat, alioquin si prelatus negligens extiterit, ab eo requiretur. 3Rg. 20.g. Custodi virum istum etc. Gn. 31.f. dicit Iacob, per quem prelati significantur: Si quid furti peribat, a me exigebas. Sequitur.
marg.| {e} Et respondens Iesus ait illi, dictum est Dt. sexto c.
marg.| {f} Non tentabis o ho mo Dominum Deum tuum Hoc dictum est cuilibet homini, quasi dicat: Christus homo sum, unde non debeo tentare Deum, quod fit, quando habet homo de consilio humano, quod faciat, nec tamen vult facere: Sicut si domo iam incensa, diceret aliquis, non exibo de hac domo, modo videbo, si Deus me velit conservare: Christus enim per gradus poterat descendere. Vel ut fiat sermo ad ipsum diabolum.
marg.| {f} Non tentabis id est non tentando decipies, vel non in tentatione prevalebis. Et istam expositionem vult Inter. Patrem et filium, quia ego et pater unum sumus. Io. 10.f. Nota, Christum, exempla tantum de Dt. 6.c. et 8.a. proposuisse, ut secunde legis, id est Evangelii sacramenta confirmet. Deuteronomium enim dicitur quasi secunda lex. Et dicitur secunda, quia secundo data, id est renovata et brevius conscripta et ideo testimonia secunde legis adduxit Dominus, ut Sacramenta secunde legis, id est Evangelii commendet. Et sicut David Goliam tribus lapidibus de torrente, prostravit, ita Christus tribus testimoniis de rege diabolum. Et sicut dicit Beda. hic et Augustinus sup. Gn. in his vincitur diabolus, in quibus Adam vicit: Quem de gula tentavit. Gn. 3.a. dum de ligno vetito gustare rogavit. De vana gloria, dum dixit. Eritis sicut dii. De avaritia, cum dixit. Scientes bonum et bonum.
marg.| {6. 154rb}{g} Et consummata etc. Glossa Bede Nota, diabolum non esse pertinacem in studio, sed cedere vere veritati etsi non desinit invidere, tamen formidat instare, ne frequentius triumphetur. Unde dicitur: Et consummata omni tentatione Beatus Ambr. Tribus tentationibus victis, omnem tentationem dicit consummatam, quia his omnium vorago vitiorum continetur, quia omne, quod in mundo est, aut concupiscentia carnis est, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vite. 1Io. 2.c.
marg.| Que aliis nominibus gula, curiositas, vana gloria nominantur etc. Curiositas hic dicitur avaritia, quia maxime curiosi sunt avari.
marg.| {h} Diabolus recessit ab illo usque ad tempus Beda. passionis, quando non solum in dolis, sed aperte impugnabat.
marg.| {i} Et regressus est Iesus in virtute spiritus id est signis miraculorum In Galileam Nota, quia, que modo prosequitur Lucas, non sunt continue facta post ieiunium et tentationem deserti. Pretermittit enim de primo adventu domini in Galileam de quo Io. 1. Et de quibusdam miraculis factis in Galilea et Iudea, que narrat Io. 2. Que fuerunt media inter tentationem et ea, que hic dicuntur.
marg.| Hic ergo agit de secundo adventu in Galileam, Ioanne incarcerato. Sequitur.
marg.| {k} Et fama exiit per universam regionem, de illo Glossa Bede Non tantum a presentibus propter visa miracula honoratur, sed apud absentes fama divulgatur.
marg.| Δ Et ipse
marg.| {i} Et regressus est Iesus ] $mystice
marg.| . Christus ductus fuit in desertum, quando transivit ad gentes, que prius erant deserte. Is. 51.a. Ponet Dominus desertum eius quasi delicias et solitudinem eius quasi hortum Domini. Ps. 64. Pinguescent speciosa deserti. Ct. 5.a. Veniat dilectus meus etc. Regressus autem de deserto, in Galileam erit in fine mundi consummata tentatione diaboli, quando revertetur ad Iudeos, ut reliquie Israel salve fiant: Rm. 9.f. et Is. 10.e. Et recte dicuntur Galilei, quia sepe rotati sunt per multas captivitates.
Numérotation du verset Lc. 4,moraliter 
marg.| Regressus iste Domini de deserto in Galileam est regressus de contemplativa ad activam, de scholis ad predicationem. Mt. 10.c. Quod in aure audistis, predicate super tecta et quod audistis in tenebris, dicite in lumine.
marg.| Sed dicitur, quod regressus debet esse in virtute Spiritus. Unde supra 1.b. dicitur, quod Ioannes precessit in spiritu et virtute Elie. Act. 4.g. Virtute magna reddebant Apostoli etc.
marg.| In hoc autem, quod in Nazareth, ubi nutritus fuerat, regressus est, docet clericos, ut aliquando redeant ad loca, ubi nutriti fuerant, id est ad suas Ecclesias, que nutrierunt eos in scholis. Is. 1.a. Bos cognovit possessorem suum et asinus presepe Domini sui, Israel autem non cognovit me. Iob. 31.d. Si adversum me terra mea, id est Ecclesia clamat et cum ea sulci eius deflent, id est subditi, si comedi fructus eius absque pecunia et animam agricolarum afflixi pro frumento, oriatur tribulus et pro hordeo spina.
marg.| Ibi Gregorius. Fructus absque pecunia comedere, est ex Ecclesia sumptus accipere, sed eidem Ecclesie predicationis officium non prebere.
marg.| Animas autem agricolarum affligit rector Ecclesie, si aliis recte predicantibus invidia se mordente contradicat.
marg.| Pro frumento tribulus et pro hordeo spina oritur, cum in ultima retributione, de quo remuneratio laboris queritur, punctio doloris invenitur.
marg.| Legitur 3Rg. 5.c. quod conventio fuit inter Hiram et Salomonem et quod Hiram cedebat ligna et deferebat Salomoni et Salomon ministrabat ei necessaria. Sic est conventio inter clericum et Ecclesiam suam.
marg.| Clericus debet Ecclesie spiritualia et Ecclesia debet ei ministrare temporalia. Unde dicit Apostolus 1Cor. 9.b. Nescitis, quoniam qui in sacrario operantur, que de sacrario sunt, edunt et, qui altario deserviunt, cum altario participantur. Ita et Dominus ordinavit his, qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere.
marg.| {k} Et fama exiit per universam regionem de illo etc.   *   Vi rtu-
marg.| marg.| {6. 154va} Δ
marg.| {a} Et ipse docebat in Synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus ]   prop ter miracula precedentia, propter que etiam magnificabatur doctrina sua.
marg.| {a} Et venit Nazareth Bis venit Dominus Nazareth. Primo ante Iordanis incarcerationem et tunc non predicavit publice, sed aliquos ibi elegit, ut Petrum et Nathanael et etiam aquam in vinum convertit, sed tamen occultum tunc fuit, ut apud Ioannem legitur.
marg.| Secundo venit in Pascha, quando Ioannes decollatus est. De primo adventu loquitur Io. 1.c. et 2. De secundo sequuntur alii. Mt. 4. Mc. 6. Lc. 4. Historiam ergo Evangelice narrationis et dominice operationis inchoant tres Evangeliste a secundo adventu Domini in Galileam. Sed quia Lc. in figuris quatuor animalium figuram vituli sortitur, qui est hostia sacerdotalis, a sacerdotali officio inchoant, ut ipsa inchoatio forme vituline congruat. Incipit enim ab adventu Domini in Nazareth, in quo intravit in Synagogam et omnibus audientibus legit in libro Isaie. Hoc enim quodammodo sacerdotale est, scilicet legere, sive predicare in templo, sive in Synagoga. Ait ergo: Et venit Nazareth id est in patriam suam. Sed quia Dominus vilipendebatur a contribulibus suis et compatriotis, subiungit causam, dicens.
marg.| {b} Ubi erat nutritus Glossa Unde illis vilescebat. Beda. Propemodum naturale est, cives civibus invidere.
marg.| {c} Et intravit secundum consuetudinem suam in die sabbati in Synagogam Huc trahenda est illa Glossa que superius intitulatur, scilicet Ecclesiam, in qua fit homo non obliviscitur. Ecclesia enim primo dicta est Synagoga: In primis namque temporibus congregatio credentium in Deum dicebatur Synagoga, postea dicta est Ecclesia. Et ipsa mutatio nominis innuit quandam subiectionem. Congregatio enim potest esse inanimatorum, vel brutorum animantium, convocatio non potest esse nisi rationalium. Synagogam ergo hic appellat Ecclesiam, ut sit sensus: Intravit in Synagogam id est in Ecclesiam Nazareorum.
marg.| Et ita primo exponetur ad litteram: Ecclesiam, supple Nazareorum, in qua fit homo, id est in qua natus est, vel nutritus, non obliviscitur.
marg.| marg.|Vel
Numérotation du verset Lc. 4,mystice 
marg.| potest exponi hoc modo: Intravit in Synagogam id est in Ecclesiam non Nazareorum, ad litteram, ut prius, sed Ecclesiam, in qua fit homo quotidie, cum ab aliquo non credentium incipit ingredi incarnatus. Christus enim in eo fit homo spiritualiter, a quo incipit credi eius humanatio, sive incarnatio, vel in qua quilibet conversus ad fidem, sive Iudeus, sive gentilis, qui prius erat quasi iumentum, fit homo, id est rationalis, illam inquam non obliviscitur.
marg.| Vel potes dimidiare Glossam, ut partim legas historice, partim
Numérotation du verset Lc. 4,mystice 
marg.| , hoc modo: Venit Nazareth In q ua fit homo, hoc ad litteram, quia Ecclesiam non obliviscitur, que significatur per Nazareth, quod interpretatur flos, vel germen, vel sanctitas. Visitavit Deus quotidie Nazareth, id est Ecclesiam, cum facit fideles in virtutibus, sive bonis operibus floreant, germinent, fructificent.
marg.| {g} Secundum consuetudinem suam die sabbati Domi nus non venerat, ut prodesset uni, sed ut prodesset multitudini, ideo in sabbato consueverat intrare in Synagogam et predicare, quia tunc omnes ibi conveniebant. Unde Glossa Bede Quando omnes confluebant ad legis monumenta quieto corde meditandi. Et alludit Glossa interpretationi: Nam sabbatum interpretatur requies.
marg.| Et nota quod duo dicit: Intravit Synagogam et die sabbati.
Numérotation du verset Lc. 4,mystice 
marg.| . Per Synagogam intellige ritum legalem. Per diem sabbati, cumulum celestis gratie: Per hoc ergo, quod die sabbati intravit in Synagogam, significavit, quod ritus legales implevit cumulo celestis gratie in adventu suo. Vide Mt. 5.b. Non veni solvere legem, sed adimplere. ad litteram, die sabbati ideo intravit, ut doctrina ipsius audiretur a multis.
marg.| {f} Et surrexit legere Glossa si minori revelatum fuerit, senior taceat. Hec Glossa non est de aliquo ibi posito, sed subintellecto, quasi dicat: surrexit et ille, qui legebat, dedit {6. 154vb} ei locum. Et bene fecit iuxta verbum Apostoli dicentis. 2Cor. 14.f. Si aliquid revelatum fuerit sedenti, prior taceat. Hic Dominus lectoris officium suscepit, in quo eius humilitas notatur, quia hoc est unum de minoribus officiis. Io. 7.b. Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ? Hoc enim isti sciebant. Prv. 30.a. Non didici sapientiam et novi scientiam Sanctorum, quis ascendit in celum, atque descendit ? Quis continuit spiritum in manibus suis etc.
marg.| Virtutem bone vite sequitur odor bone fame. Unde dicit Apostolus. 2Cor. 2.d. Christi bonus odor sumus Deo in his, qui pereunt, in his, qui salvi fiunt. Sicut luna a Sole lumen recipit, sic homo ab opere bono bonam famam Iob. 31.b. Si vidi solem, cum fulgeret et lunam incedentem clare. Ibi dicit Beatus Gregorius. sol in fulgore, est opus in manifestatione. Lunam autem famam dicit, que lucens in nocte huius vite ex bono opere vires accipit. Unde dicit Apostolus ad Rm. 12.d. Providentes bona etc. Gregorius. subtilis vivendi modus est culmen tenere et gloriam spernere, id est difficile est magna agere et de magnis fiduciam non habere.
marg.| {a} Et venit Nazareth In h oc instruuntur predicatores in duobus.
marg.| Primo, ut quantumcumque profecerint in vita, vel doctrina, semper se estiment esse in flore. Hoc est enim venire Nazareth. Eccl. 18.a. Cum consummaverit homo, tunc incipit et infra 17.c. Cum omnia bene feceritis etc.
marg.| Secundo instruuntur in hoc, ut cum apti fuerint ad predicandum et instruendum alios, revertantur ad loca, in quibus, vel ex quibus nutriti sunt. De hoc dictum est supra.
marg.| {c} Et intravit in Synagogam Eccl . 6.d. In multitudine presbyterorum prudentium sta et sapientie eorum ex corde coniungere. Mt. 18.c. Ubicumque fuerint duo, vel tres congregati in nomine meo etc.
marg.| {e} Die sabbati Per hoc docens, quod festis diebus vacandum est orationi, predicationi et aliis officiis divinis. Sed multi tunc vacant potibus et comessationibus: Propter quod dicitur Lam. 1.c. Viderunt hostes et deriserunt sabbata eius. Is. 1.d. Sabbata et festivitates alias non feram.
marg.| {f} Et surrexit legere Is. 29.d. Dabitur liber nescienti litteras, dicenturque ei, lege et respondebit nescio. Hoc iam possunt mihi dicere, qui tamen satis impudenter ingerunt se ad lectoris officium. Apc. 5.c. Dignus est agnus, qui occisus est accipere librum. Is. 50.b. Dominus dedit mihi linguam eruditam. Hodie a multis magis clauditur liber, quam aperiatur. Mt. 23.b. Ve vobis Scribe et Pharisei, qui clauditis regnum celorum coram hominibus, vos enim non intratis, nec introeuntes sinitis intrare. Nehem. 8.b. Legerunt in libro legis Dei distincte et aperte ad intelligendum et intellexerunt, cum legeretur. Contra magistros, contra scholares. Sequitur.
marg.| {g} Et traditus est illi liber Isaie Prophete Glossa Traditus ab illis etc. id est a Prophetis, quia
Numérotation du verset Lc. 4,mystice 
marg.| omnes Prophete tradiderunt ei libros suos, id est quicquid in libris suis dixerunt, ei ascripserunt, quia ipse loquebatur in eis.
marg.| Vel omnes tradiderunt ei libros suos ad complendum: In eo enim omnes completi sunt. Unde Glossa Ambrosii Accepit librum, suppletalem, scilicet Isaie, in quo scriptum erat hoc, scilicet Spiritus Domini etc. ut ostendat se esse, qui locutus est in prophetis etc.
marg.| Dicendo enim proprio ore: Spiritus Domini factus est super me, quia specialiter hunc locum elegerat, ostendit se esse illum, in cuius persona dixerat Isaias et quem predixerunt alii Prophete.
marg.| In quo etiam ipse ostendit se esse auctorem veteris Testamenti, in quo arguitur eorum temeritas, qui dogmatizabant alium Deum esse auctorem Veteris Testamenti et illum dicebant esse sanguinarium et severum, alium esse auctorem Novi, quem dicebant esse misericordem.
marg.| Item in hoc arguitur eorum temeritas, qui dicebant initium Christi esse ex Virgine.
marg.| Quomodo enim cepit ex Virgine, qui ante Virginem de se loquebatur per Prophetas ? Litteraliter exponitur sic.
marg.| {g} Traditus est illi id est ministris, quorum erat hoc officium.
marg.| In hoc etiam significatum est, quod ei, tamquam auctori, traditi sunt libri a prophetis quasi ministris.
marg.| {h} Et ut revolvit librum, inveni: locum, ubi scriptum erat ]   Spir itus Domini etc. Is. 61.a. Sed quomodo per hoc, quod hunc locum specialiter elegit, ostendit se esse illum, qui locutus est in prophetis, sicut dicit Glossa supra. Non enim {6. 155ra} per hoc ostendit, se Deum esse, sed hominem. Sed nota quod in Is. ante hoc caput quedam dixerat, quibus se asseruerat esse Deum. Fuerat enim locutus de vocatione gentium ad fidem dicens: Ego Dominus in tempore, id est postquam venerit ad tempus congruum et opportunum illius vocationis, subito faciam illud, illam, scilicet vocationem, quia ergo per precedentia asseruerat se esse Deum, subiunxit hoc caput, per quod astrueret se esse hominem. Unctio enim non convenit verbo Dei, sed homini illi. Verbum enim non est unctum Spiritu sancto, sed ei equale. Dicit ergo.
marg.| {a} Spiritus ]   Domi ni, id est spiritus, qui est Dominus. Vel
marg.| {b} Domini id est patris.
marg.| {c} Super me supp le factus est. In hoc notantur tria, scilicet quod minor est secundum quod homo Spiritu sancto.
marg.| Item, quod requievit in eo Spiritus Sanctus: sicut etiam dicitur Is. 11.a. Et requiescet super eum spiritus Domini etc. Io. 1.e. Super quem videris spiritum descendentem etc. Item notatur, quod in omnibus Spiritus sancti exhortationibus obedivit. Habuit enim super se Spiritum sanctum, ut auctorem et preceptorem. Sed multi sunt, qui Spiritum sanctum non super se habent ei obediendo, sed sub pedibus malarum affectionum et rebellium, sive recalcitrantium voluntatem conculcando. Hbr. 10.e. Irritam quis faciens legem Moysi etc. Et infra Et spiritui gratie contumeliam fecerit.
marg.| {d} Propter quod unxit me Spir itus Domini, scilicet quasi dicat: dico, quod Spiritus Domini super me, quia unxit me. Ct. 1.a. Unguentum effusum nomen tuum. Act. 4.f. Convenerunt enim vere etc. Nota quod triplex fuit unctio in Christo.
marg.| Prima fuit in utero Virginis in conceptione, de qua dicitur in epistola ad Quirinum episcopum. In utero Virginis Christus homo conceptus est, ibi ab eodem Spiritu unctus, ubi conceptus, nec ante conceptus et postmodum unctus, sed hoc ipsum de Spiritu sancto ex carne Virginis concipi, fuit a Spiritu sancto ungi. Mt. 1.d. Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Hec unctio consistit in tribus: In naturarum admirabili unione, in donorum plenitudine, in peccatorum immunitate.
marg.| Secunda unctio fuit manifestatio omnium horum in baptismate. Tunc enim dictum est ei: Hic est filius meus dilectus. Mt. 3.d. Ibi ergo unctus manifestationem. Unde eodem supra a. Iesus autem plenus Spiritu sancto regressus est a Iordane.
marg.| Tertia unctio, fuit collatio, sive gratia immortalitatis in resurrectione. Sic ergo construe.
marg.| {a} Spiritus Domini super me et unxit me Hoc autem propter quod debet sumi cum repetitione illorum duorum hoc modo. Propter quod id est propter que omnia, scilicet que subiunguntur: Spiritus Domini super me et unxit me Et quod ita debeat legi, habetur ex fine. Glossa illius. In superioribus etc. Et nota quod sequitur in Glossa Per ceteris sanctis unctus est spirituali unctione, quando in Iordane super baptizatum spiritus in specie columbe descendit et mansit cum illo etc. Spirituali unctione, supple manifesta, aliter falsum esset, quia in ipsa hora conceptionis, sicut predictum est, unctus est Spiritu sancto. Item sicut dicit Beda. et Ambr. Unctus est virtute celesti, ut paupertatem conditionis humane thesauro resurrectionis rigaret eterno, id est genus humanum, quod pauper erat gratia et virtute celesti, que est thesaurus desiderabilis, per quam fit resurrectio anime, quasi imbre celesti rigaret. Paupertas nostra erat, quod omnes ad inferos descendebamus, nunc virtutum divitias habemus, per quas suscitati in anima ascendamus in celos. Vel hoc commodius appropriatur gentibus, qui solent dici pauperes propter penuriam legis et prophetarum, Iudei divites propter eloquia legis et prophetie. Unde sequitur.
marg.| {e} Evangelizare pauperibus misit me Is. 48.c. Et nunc Dominus Deus misit me et Spiritus eius Pauperibus dicit non divitibus. Ier. 4.a. Nolite serere super spinas etc. Mt. 11.a. Pauperes evangelizantur. Modo, qui vult esse Evangelista, oportet, quod habeat centum libros, vel alia superflua. Is. 29.f. Pauperes homines in sancto Israel exultabunt. Alia littera habet Ad annuntiandum mansuetis {6. 155rb} misit me
marg.| Has duas virtutes specialiter docuit Christus, paupertatem spiritus et mansuetudinem: Mt. 11.d. Discite a me etc. De his dicitur. Is. 11.a. Iudicabit in iustitia pauperes et arguet in equitate pro mansuetis terre.
marg.| {f} Sanare contritos corde misi t me supple Mt. 9.b. Non est opus valentibus medicus. Corde contriti sunt peccatores, quos diabolus conterit sicut vas, ut non valeant continere aquam sapientie, neque igniculum caritatis. Is. 30.c. Venit contritio eius et comminuetur, sicut conteritur lagena figuli contritione pervalida et non invenietur de fragmentis eius testa, in qua portetur igniculus de incendio, aut hauriatur parum aque de fovea. Sed Dominus quasi verus medicus tales cum penitentia sanat. Ps. 149. Qui sanat contritos corde et alligat Sacramentis et preceptis contritiones eorum. Verba enim et mandata Christi medicina sunt. Unde nostra littera habet: ut mederer contritos corde. Sap. 16.b. Non herba, neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia. Ita exponitur generaliter de omnibus. Vel potest specialiter exponi de Iudeis, pro quibus specialiter venit Dominus, ut eorum sarcinam relevaret. Erant enim onerati interius peccatis, exterius mandatis et ceremoniis innumeris.
marg.| {g} Predicare captivis remissionem misi t me, supple. Captivis inquam, a diabolo et ligatis in vinculis peccatorum. Ps. 115. Dirupisti, Domine, vincula mea. Prv. 5.d. Vinculis peccatorum suorum constringitur impius.
marg.| {h} Et cecis visum Io. 9.g. In iudicium, veni in mundum etc. Captivi, qui pedes affectionum habent compeditos illecebris voluptatum, qui voluntatem suam imperio diaboli subiecerunt, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem, ut dicitur 2Tim. 2.d. Ceci sunt, qui intellectum per ignorantiam et infidelitatem habent obtenebratum. Christus autem captivis remissionem predicat et cecis visum, quia sermo eius et affectus relaxat et dissolvit a culpa et intellectus purgat ab ignorantia. Is. 49.c. Ut diceres his, qui vincanti sunt, exite et his, qui in tenebris, relevamini. Primum pertinet ad captivos in vinculis, secundum ad cecos, vel cecatos in tenebris. Et vinxit, vel misit me.
marg.| {i} Dimittere id est ad dimittendum.
marg.| {k} Confractos pote st exponi sicut prius: Contritos corde Iudeos, scilicet et gentiles.
marg.| {l} In remissionem Glossa Gratie spiritualis, id est in gratiam, per quam fit remissio. Glossa Iudeis de Pharaone gentibus de diabolo. Idem est secundum mysterium, sed ideo dixit de Pharaone, ut alluderet illi supreme captivitati.
marg.| {m} Predicare id est ut predicarem.
marg.| {n} Annum Domini acceptum id est ut ostenderem tempus plenitudinis gratie advenisse, in quo Deus placabilis redditur hominibus penitentibus et gentibus converti volentibus. Unde nostra littera Annum placabilem Domino De hoc tempore. 2Cor. 6.a. Ecce nunc tempus acceptabile etc. Unde etiam tempus gratie dicitur annus Iubileus, id est remissionis: Nam Iobel interpretatur remissio et ideo etiam dicitur tempus acceptabile, quia ante tempus gratie non erat tempus acceptabile, quia tunc non participabant homines fructum orationum, vel bonorum operum, quia quantumcumque Deo serviebant et supplicabant, omnes tamen ad inferos descendebant. Et misit me predicare.
marg.| {o} Diem retributionis id est iudicii, in quo reddetur unicuique secundum merita sua.
marg.| Nota ; Moraliter sex enumerantur in hac auctoritate, que debet facere predicator.
marg.| Primum est miserorum consolatio, quod notatur ibi Evangelizare pauperibus Secu ndum est penitentium confortatio, quod notatur ibi   Sanare contritos Tert ium est captivorum visitatio, quod notatur ibi.   Predicare captivis remissionem Quar tum est imperitorum instructio, quod notatur ibi.   Cecis visum Quintum est oppressorum revelatio, quod notatur ibi Dimi ttere confractos.
marg.| Sextum est pigrorum excitatio, quod fit per promissiones gratie in presenti et glorie in futuro, quod notatur ibi. Predicare annum Domini acceptum et diem retributionis E co ntrario multi faciunt. Ez. 34.a. Quod infirmum fuit non consolidastis, quod egrotum, non sanastis, quod fractum, non alligastis, quod abiectum, non reduxistis et quod perierat, non quesistis.
marg.| {p} Et cum plicuisset librum, reddidit ministro Apc. 5.b. Ecce vicit leo de Tribu Iuda radix David etc. Is. 34.a. Complicabuntur sicut liber celi et omnis militia eorum defluet. Apc. 6.d. Celum recessit sicut liber involutus. Glossa Bede In hoc, quod revolutum legit, significat, quod Ecclesia, misso Spiritu, omnem veritatem docuit. {6. 155va} Io. 16.c. Cum venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Item in hoc, quod plicatum reddidit ministro, significat, quia non omnia omnibus dicenda sunt, sed pro captu audientium committit doctori dispensandum verbum Mt. 24.d. infra 12.f. Quis putas est fidelis servus etc. Unde etiam Apostolus 1Corinthiorum 2.a. Nihil iudicavi me, scire inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum. Et infra b. Sapientiam loquimur inter perfectos. Dn. 12.c. Claude sermones et signa librum usque ad tempus statutum. Is. 8.c. Liga testimonium, signa legem in discipulis meis. Aperuit autem Christus Scripturam predicando. Apc. 5.c. Dignus est agnus etc. Item operando. Mt. 5.a. Spiritum sanctum mittendo. Io. 14.d. Paracletus autem Spiritus Sanctus etc.
marg.| {a} Et sedit Per quod innuitur, quod stando legerat, stare autem laborem et pugnam et erectionem ad celum et terre conculcationem importat, sed postea sedit, quia post expletionem officii reddetur requies. Primo surrexit, librum aperuit, stetit, legit librum, plicuit, ministro reddidit, sedit: sic predicator verbi primo debet surgere a vitiis et torpore, ut recipiat illuminationem a Deo. Eph. 5.d. Surge etc. Deinde stare paratus ad pugnam. Eccl. 4.d. Usque ad mortem certa pro iustitia etc.
marg.| Postea legere, id est discere, ne fiat doctor, immo discipulus et postea operetur et predicet, deinde resideat, id est tranquillitate mentis exspectet premia eterne quietis. Apc. 3.d. Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo. 2Tim. 2.d. Non coronabitur, nisi qui legitime certaverit.
marg.| {b} Et omnium etc.  Ps. 24. Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos.
marg.| {c} Cepit autem etc. id est hodie propriis auribus audistis me, implentem hanc Scripturam, id est Evangelizantem vobis, qui estis pauperes et sanantem omnes, quasi dicat: ego sum ille, de quo propheta dixit, qui omnia feci, que ibi dicuntur. Vel sicut dicit Beda. In hoc impleta est, quia sicut ille predixerat, magna faciebat et maiora evangelizabat, scilicet gloriam.
marg.| {d} Et omnes etc. id est multi de omnibus. Quidam enim, de eodem populo dicebant: Nonne hic est filius fabri ? Non enim intelligendum est hoc dictum ab illis, qui testimonium tulerant, licet videatur dici, sed de aliis, de eodem populo secundum regulam Tyconii. Beda. Testabantur, ut ipse dixerat, eum esse, de quo Prophete cecinerant, vere Spiritus sancti gratia perunctum, vere se pauperes, cecos, captivos, confractos illius egere super omnia muneribus. Prv. 28.c. Vir fidelis multum laudabitur, qui autem festinat ditari, non erit innocens. Prv. 18.b. Memoria iusti cum laudibus, nomen impiorum putrescet, id est fetet.
marg.| {e} Et mirabantur : Est. 15.d. Valde mirabilis es, Domine et facies tua plena est gratiarum.
marg.| {f} In verbis etc.  Non dicit, in gratia verborum. Multi enim habent gratiam verborum, quia expediti sunt ad loquendum, quod et quomodo volunt, sed non habent verbum gratie, quia non gratiam dare, sed contumeliam dicere student. Eph. 4.g. Omnis sermo malus, de ore vestro non procedat, sed si quis bonus est ad edificationem fidei, ut det gratiam audientibus.
marg.| {g} Et dicebant Scribe et Pharisei invidentes. Chrysostomus: Similis est natura infidelitatis terre arenose, que quantumvis pluviam susceperit, semper aret.
marg.| {h} Nonne hic est etc. Chrysostomus Tanto debuerunt plus mirari. Regula Tyconii est hic. Alii enim testimonium perhibebant mirantes, alii conviciabantur invidentes: Plebs laudabat, Scribe et Pharisei invidebant et detrahebant. Unde Beda. Magna cecitas, eum, quem verbis et factis Christum agnoscunt, ob solam generis notitiam contemnunt, quia apud se nutritum et per etatum tempora profecisse viderant. Mt. 13.g. dicit: Nonne hic est fabri filius, Nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas et sorores eius, nonne omnes apud nos sunt ? Mc. 6.a. Nonne hic est faber filius {6. 155vb} Marie frater Iacobi et Ioseph etc. Simile 1Rg. 10.b. Videntes omnes, qui noverant eum heri et nudiustertius, quod esset cum prophetis et prophetaret, dixerunt adinvicem, quenam res accidit filio eius ; numquid et Saul inter prophetas ? Tamen isti Scribe et Pharisei verum dicebant nescientes, quia ipse est faber et filius fabri, qui fabricatus est Auroram et Solem. Et sicut faber diversi generis vasa facit, ita Dominus diversi generis homines in mundo constituit. 2Cor. 12.d. quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia, primo Apostolos, secundo prophetas, tertio doctores.
marg.| Et 2Tim. 2.c. In magna domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea. Is. 22.g. Suspendam super eum omnem gloriam domus patris eius, vasorum diversa genera.
marg.| Item sicut faber operatur spiritu, id est insufflatione. Habet enim folles, quibus constat et ignem, quo materiam purgat: sic Deus pater operatur Spiritu sancto, per quem peccata in baptismo condonat et ignem tribulationis, quo examinat.
marg.| {i} Et ait illis Nota hoc, quod hic interserit Lc. post lectionem Isaie factum esse in Nazareth, sed longe post, quod evidenter ostenditur ex hoc verbo. Quanta audivimus etc. Nondum enim fecerat illa famosa miracula in Capharnaum, que obiecerunt ei in hac parabola. Cave ergo, ne intelligas hanc obiectionem continue factam post lectionem. Unde nota quod Dominus sepe veniebat in Nazareth et redibat Capharnaum et multa miracula faciebat in Capharnaum, pauca in Nazareth. Cum ergo quidam die veniret de Capharnaum in Nazareth, ipsi auditis famosis miraculis frequenter ab eo factis in Capharnaum, indignati sunt erga eum. Ipse autem intuens corda eorum, ait, Forte dicetis mihi hanc similitudinem et forte obiecerunt ipsi: Medice, cura teipsum, ac si dicerent: Tu qui curas alienigenas, cura compatriotas, quod subsequenter exponitur, cum dicitur: Quanta audivimus etc. Illa ergo pars de lectione Isaie, que precessit et sequens de obiectione parabole, sunt de propriis Luce, quia neutrum illorum in alio Evangelistarum invenitur.
marg.| Licet ergo non sit factum continue, quod in eis continetur, ea tamen continuavit Lucas, quia utrumque de propriis eius est et eodem loco facta sunt, scilicet in Nazareth: hoc est, quod hic dicitur. Et ait illis etc. Patet ex predictis. Beda. Eadem dementia vocant fabrum et medicum irridendo, sed veritas latet. Faber enim fuit Dominus in mundi creatione, sed medicus in recreatione. Beda. Per fabrum Christum creatus es, ut esses ; per medicum Christum recreatus es etc. Quidquid autem debet facere bonus et sapiens medicus, ipse fecit.
marg.| Primo egrum visitavit, ut supra 2.g. Visitavit nos oriens ex alto. Augustinus. Magnus venit medicus, quia magnus ubique iacebat egrotus. Secundo, infirmitatem suam infirmo ostendit. Io. 9.g. In iudicium ego veni in mundum, ut qui non vident, videant. Is. 26.b. Domine, exaltetur manus tua, ut non videant et confundantur. Psalmo 68. Videant pauperes et letentur. Ier. 31.d. Postquam ostendisti mihi: percussi femur meum. E contrario multi faciunt. Lam. 2.e. Prophete tui viderunt tibi falsa et stulta, nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad penitentiam provocarent. Viderunt autem tibi assumptiones falsas et eiectiones.
marg.| Tertio dietam imposuit, ieiunia et abstinentias. Ez. 4.c. Cibus tuus, quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die, a tempore usque ad tempus comedes illud. Qui hanc dietam non servat, morietur cum Sodomitis, de quibus Ez. 16.f. Hec fuit iniquitas Sodome sororis tue, saturitas panis, superbia et abundantia etc. Quarto, dedit spem salutis. Ps. 118. In quo mihi spem dedisti.
marg.| Quinto, dedit medicinam purgativam, id est dolorem et amaritudinem de peccatis et timorem de penis eternis. Lam. 3.b. Replevit me amaritudinibus et inebriavit me absinthio. Mal. 3.a. Purgavit filios Levi.
marg.| Sexto dat alterativa, id est gratiam, que alterat voluntatem. Ps. 101. Mutabis eos et mutabuntur. Gal. 2.d. Vivo autem ego, iam non ego.
marg.| Septimo, dat preservativa contra recidivum. Io. 5.c. Ecce sanus factus es, iam noli peccare, ne deterius aliquid tibi contingat. Hoc vere potest dici Sacerdoti, vel predicatori, qui est, vel esse debet medicus animarum, de quo Psalmo 87. Numquid mortuis facies mirabilia, aut medici suscitabunt et confitebuntur tibi ? Ier. 8.g. Numquid resina non est in Galaad, aut medicus non est ibi ? Eccl. 38.a. Honora medicum propter necessitatem: Huic revera, cum predicaverit, potest dici: Medice, cura teipsum primo, quam alios, {6. 156ra} Rm. 2.c. Qui alium doces, teipsum non doces. Eccl. 34.a. Ab immundo quid mundabitur ? Gregorius. Sordes tergere manus non valent, que lutum tenent. Ideo dicitur Neh. 12.c. Mundati sunt Sacerdotes et Levite et mundaverunt populum.
marg.| {a} Quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua In h oc aperitur, quod premissa similitudo velit, quasi dicat: non credimus, quod certa fuerit fama, quam audivimus, cum nihil apud nos vult tale facere, quibus convenientius talia erant impendenda beneficia, quia unusquisque potius debet esse beneficus compatriotis, quam alienigenis. Quod quare Dominus non fecerit. Mc. 6.a. ostendit et excusat Dominum, dicens: quod non poterat ibi aliquam virtutem facere nisi paucos infirmos sanabat et mirabatur etc. id est habitum mirantis pretendebat. Non poterat, id est non volebat, vel non poterat de iustitia, quia non poterat, de iustitia, nisi quod debet.
marg.| {b} Amen dico vobis etc. Glossa Bede quasi dicat: ideo non operor inter vos, quia vos increduli, non quia patriam oderim, cui beneficium nativitatis mee contuli. Non solum Dominus et caput Prophetarum, qui a Moyse Propheta nominatur. Dt. 18.d. Sed Elias et ceteri Prophete minores minus in patria, quam in ceteris civitatibus sunt honorati. 1Rg. 25.b. Quis est David et quis est filius Isai ? Quia propemodum, id est fere naturale est, cives civibus invidere. Non enim considerant presentia viri opera non virtutem, sed fragilem recordantur infantiam. Unde facilius promoventur hodie in terra aliena, quam in sua. Gn. 37. affligitur Ioseph in terra sua a fratribus suis et exul promovetur in Egypto. Gn. 40. Unde etiam dicitur Abrahe. Gn. 12.a. Egredere de terra tua et de cognatione tua et faciam te in gentem magnam. Maria et Aaron contra Moysen rixantur, cui obediunt alieni. Nm. 12.a. Item Dathan et Abiron invidentes ei murmurabant contra ipsum. Nm. 16.a.
marg.| {c} In veritate dico vobis Exem plo probat, quod dixerat. Dixerat enim Dominus, quod nullus propheta acceptus est in patria sua, non propter malitiam prophetarum, sed propter invidiam proximorum, propter quod prophete plura operati sunt in aliena patria quam in sua. Et hoc ostendit duorum Prophetarum eximiorum exemplo, id est Elie et Elisei. Legitur enim 3Rg. 17.d. quod tempore famis nullum invenit Elias in patria sua, id est in Iudea, qui eum hospitio reciperet, quia nullus dignus erat eum reficere et ab eo refici, sed missus est ad viduam Sareptanam. Item legitur 4Rg. 5.d. quod multis leprosis existentibus in Iudea, nullus sanatus est, sed solus Naaman Syrus, ille curatus est ab Eliseo, quia devote quesivit: sic Dominus inter suos pauca miracula fecit, plura vero apud extraneos. Hoc est, quod hic dicitur. In veritate dico vobis, id est in diebus, quibus prophetavit Elias, vel quibus mira fecit, vel quos illis faciebat, quos ad videndum Deum convertebat. Unde etiam hoc ipso, quod dicitur in diebus Elie, notatur, quod opera Elie dies erant spiritualiter videntibus, id est eis, qui intelligebant per gratiam Dei desuper datum ei esse, ut talia operaretur.
marg.| {d} Quando clausum est etc.  sicu t Christus predicavit tribus annis et dimidio, sic Antichristus: Ideo hoc numero, fidei et infidelitatis tempora designantur. Unde Glossa Et aperiebatur celum videntibus divina mysteria, claudebatur quando fames erat, quia nullus erat cognoscende divinitatis ubertas. Alludit Glossa historie, quod apertio celi, quando, scilicet ad litteram, infusa est pluvia terre ad Elie petitionem, significat revelationem secretorum Dei factam his, qui visis operibus Elie illuminati luce fidei: Clausio celi tempore famis, significat ignorantiam fidei.
marg.| {e} Et ad nullam illarum vidu arum, scilicet existentium in Israel.
marg.| {f} Missus est Elias nisi in Sarepta Sidonie ad mulierem viduam 3Rg. 17.b.
marg.| {h} Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo Propheta et nemo eorum mundatus est, nisi Naaman Syrus 4Rg. 5.d.
Numérotation du verset Lc. 4,mystice 
marg.| . Per viduam Sareptanam significatur gentilitas {6. 156rb} a Domino viduata, ad quam missus est verus Elias, id est Christus, Iudea indigna iuventa. Similiter per Naaman leprosum significatur gentilis populus, qui repudiatis Iudeis aqua baptismatis est mundatus a lepra infidelitatis.
marg.| Moraliter autem per viduam et leprosum, significantur laici peccatores, diversorum peccatorum generibus maculati, qui sepe devotius recipiunt verbum Dei, quam clerici, etiam quam religiosi. Per celum autem significatur sacra Scriptura, que sub littera celat mysterium. Que clauditur propter peccata hominum tribus annis et mensibus sex, quando nec fides, que per tres annos significatur, nec misericordia predicatur, que per sex menses et ideo fit fames. Unde Os.. 4.a. Non est veritas, non est misericordia, non est scientia Dei in terra. Amos 8.d. Mittam famem in terra etc. Clauditur autem celum tam propter peccata predicantium, quam propter peccata audientium. Lv. 26.c. Si non obedieritis mihi, addam correctiones vestras septuplum propter peccata vestra et conteram superbiam duritie vestre, daboque celum desuper sicut ferrum et terram eneam.
marg.| Item Dt. 28.b. Sit celum, quod supra te est, eneum et terra, quam calcas, ferrea.
marg.| {g} In Sarepta Sidonie Sare pta, incendium, vel angustia panis interpretatur: Sidon venatio inutilis, per que recte significatur mundus venationi inutilis deditus, id est lucris et negotiis terrenis, incendium carnalis concupiscentie patiens. Sed ad hanc mittitur Elias, id est predicator, quia talibus debet predicari. Mt. 9.b. Non veni vocare iustos, sed peccatores.
marg.| {h} Et multi leprosi ] id est peccatores. Peccatum enim lepra dicitur, quia inficit. Eccles. 13.a. Qui tangit picem, inquinabitur ab ea et qui communicat superbo, induet superbiam.
marg.| Item, quia faciem interiorem hominis deformat usque ad membrorum mutilationem. Ez. 23.d. Ponam zelum meum in te, quem exercebunt tecum in furore Chaldei, nasum tuum et aures tuas precident. Item, quia incurabilis est. Ier. 30.c. Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua, ad alligandam curationem tuam utilitas non est tibi, id est in te Multi sunt hodie leprosi in Israel, id est in Ecclesia et tamen nemo mundatur nisi Naaman, qui decor interpretatur et significat confitentes. Ps. 103. Confessionem et decorem induisti. Is. 34.a. Decor Carmeli datus est ei. Sequitur.
marg.| {i} Et repleti sunt omnes in Synagoga, ita hec audientes scilicet quod indigni erant, ut coram eis faceret miracula. TULLIUS. de vera amicitia: Assentatio amicitiam, veritas odium parit, Eccl. 19.b. sicut sagitta infixa femori canis, sic verbum correctionis, scilicet in corde stulti.
marg.| {k} Et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem Pr. 15. Non amat pestilens eum, qui se corripit. Eccl. 20.a. Quam bonum est correptum manifestare penitentiam, sic enim effugies voluntarium peccatum.
marg.| {l} Et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat edificata, ut precipitarent eum Beda. Peiores discipuli Iudei, diabolo magistro.
marg.| Ille vero ait. Mitte te deorsum, Mt. 4.a. Isti facto mittere conantur. Sed illorum mente mutata, vel subdito obstupefacta descendit, quia adhuc illis locum penitentie reservat et quia nondum venerat hora Passionis, nec elegerat hoc genus mortis.
marg.| ad litteram, locus ille dicitur saltus usque in hodiernum diem. Et refert Beda., quod cum Dominus, de manibus eorum elapsus, de rupe ascendisset et sub rupe vellet latere, rupes ad tactum dominice Passionis subterfugit et quendam sinum effecit, id est quandam concavitatem. Et sicut testantur, qui viderunt, adhuc apparent vestigia rugarum vestis in rupe et etiam vestigia pedum eius.
Numérotation du verset Lc. 4,moraliter 
marg.| Heu, quam multi precipitant Iesum de supercilio montis, omnes, scilicet qui in sublimitatibus dignitatum positi salutem perdunt. 1Tim. 5.d.
marg.| {6. 156va} Nemini cito manum imposueris. Prv. 4.d. Oculi tui videant recta et palpebre tue precedant gressus tuos.
marg.| Nota, quidam eiiciunt Dominum extra civitatem ad precipitandum, alii ad lapidandum, alii ad crucifigendum. Primi sunt ambitiosi, qui de culmine dignitatis, quam appetunt in seipsis, precipitant Iesum. Is. 14.c. Quomodo cecidisti de celo, Lucifer, qui mane oriebaris, corruisti in terram, qui vulnerabas gentes, qui dicebas in corde tuo, in celum conscendam super astra Dei, exaltabo solium meum, sedebo in monte Testamenti in lateribus Aquilonis, ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo, verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci.
marg.| Secundi sunt detractores et maledici, qui Iesum lapidant in omnibus bonis. Io. 8.g. Tulerunt lapides Iudei, ut iacerent in Iesum. Act. 7.g. Eiicientes eum extra civitatem lapidabant. Io. 10.f. Multa bona opera ostendi vobis ex patre meo, propter quod illorum me lapidatis ?
marg.| Tertii sunt obstinati et in malo perseverantes et hypocrite omnes. Hbr. 6.a. Rursus crucifigentes sibimetipsis filium Dei et ostentui habentes. Omnes hi dicunt illud, infra 19.c. Nolumus hunc regnare super nos. Et de his tribus simul dicitur Mt. 20.c. Tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum. Sequitur.
marg.| {a} Ipse autem transiens ab e is. Io. 20.g. Querebant Iudei eum apprehendere et exivit de manibus eorum. Io. 7.g. Quare non adduxistis illum: Io. 8.g. Tulerunt lapides, ut iacerent in eum, Iesus autem abscondit se et exivit de templo.
Numérotation du verset Lc. 4,mystice 
marg.| . Iste transitus significat recessum a Iudeis et transitum ad gentes Ier. 12.b. Reliqui domum meam, dimisi hereditatem meam.
marg.| {b} Per medium illorum ibat Prv. 12.b. Effugiet iustus de angustia.
marg.| Per medium precipitantium itur per consilii maturitatem. Prv. 13.c. Astutus omnia agit cum consilio. Eccl. 37.c. Ante omnem actum consilium stabile. Per medium lapidantium itur per mansuetudinem. Ps. 37. Factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones.
marg.| Per medium crucifigentium itur per fidem et patientiam, infra 21.d. In patientia vestra possidebitis animas vestras.
marg.| {c} Et descendit in Capharnaum civitatem Galilee Istu d non continuatur proximo.
marg.| Constat enim, quod in precedenti parte continetur, quod Dominus erat in Nazareth et postea in Galilea. Non ergo staret, quod in Glossa dicitur: Deseruit Iudeam, cum iam deseruisset et mansisset in Nazareth, secundum precedentia, propterea continuabis istud illi superius posito: Regressus est Iesus in virtute spiritus in Galileam, scilicet incarcerato Ioanne, cui continuatur hoc. Et descendit in Capharnaum Quod autem est interpositum, parenthesis est, nec in hoc loco factum. Nunc autem redit ad rectum ordinem dicens:   Et descendit etc. Beda. Non indignatione commotus, nec scelere offensus, nec iniuria violatus Iudeam deseruit, sed memor clementie, nunc docendo, nunc liberando, nunc sanando plebis corda in fide demulcet.
Numérotation du verset Lc. 4,moraliter 
marg.| Capharnaum interpretatur villa pulcherrima, vel villa pinguedinis et significat animam viri religiosi, que pulchra fuit in peccatorum remissione, pulchior in virtutum operatione, pulcherrima in glorie pregustatione. Vel certe pulchra est in egressu mundi, pulchrior in ingressu claustri, pulcherrima in progressu boni.
marg.| Vel aliter. Pulchra in abiectione mundi, pulchrior in subiectione sui, pulcherrima in dilectione Dei. Et propter hoc dicitur Ct. 4.b. Tota pulchra es amica mea et macula non est in te.
marg.| Hec eadem dicitur villa pinguedinis, in triplici pinguedine impinguata: Quarum prima est pinguedo caritatis, de qua Ier. 31.c. Inebriabo animas Sacerdotum pinguedine.
marg.| Secunda est pinguedo devotionis, de qua Ps. 19. Et holocaustum tuum pingue fiat. Tertia est pinguedo {6. 156vb} contemplationis, de qua Iud. 9.b. Numquid possum deserere pinguedinem meam, qua et dii utuntur et homines: Gn. 27.d. Det tibi Deus de rore celi et de pinguedine terre abundantiam.
marg.| Hac triplici pinguedine debet pinguescere anima cuiuslibet religiosi. Unde Ps. 64. Pinguescent speciosa deserti. Provenit autem pinguedo ex fertilitate pascuorum. Propter quod dicit Dominus. Eccl. 34.d. In pascuis uberrimis pascam eas, in montibus excelsis Israel erunt pascua earum, id est in altis regionibus.
marg.| Hec villa habet tres vicos, id est rationabilem, concupiscibilem, irascibilem: De quibus dicitur. Tb. 13.d. Ex lapide candido et mundo platee eius sternentur et per vicos eius, alleluia, cantabitur.
marg.| In hanc villam pulchram et pinguem frequenter et libenter descendit Dominus, ibique docet in sabbatis, id est in pace temporis et pectoris.
marg.| Et quid docet ? Veritatem, quantum ad rationabilem, Io. 16.c. Cum venerit ille spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.
marg.| Bonitatem, quantum ad concupiscibilem. Ps. 142. Doce me facere voluntatem tuam. Humilitatem, quantum ad irascibilem. Mt. 11.d. Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Per humilitatem possidetur celum. Unde Mt. quinto a. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum celorum. Per mansuetudinem terra. Mt. 5.a. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Unde patet, quam utilis est doctrina huius magistri. Propter quod dicit Psalmo 33. Venite, filii, audite me, timorem Domini docebo vos. Et Psalmo centesimo decimooctavo dicit: Bonitatem et disciplinam et scientiam doce. Bonitatem, propter concupiscibilem, disciplinam, propter irascibilem, scientiam, propter rationabilem. Sequitur.
marg.| {d} Ibique docebat illos sabbatis In s abbatis docebat Dominus et sanabat frequentius triplici ratione.
marg.| Prima est, ut ostenderet se non esse sub lege, sed supra legem, qui hoc faciendo non solvebat legem. Mt. 12.a. Dominus est filius hominis etiam sabbati. Io. 7.c. Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur sabbatum, mihi indignamini, qui totum hominem sanum feci in sabbato.
marg.| Secunda ratio est, ut ostenderet novam creaturam ibi incipere, ubi vetus desiit, id est sabbato, Gn. 2.a. Die septimo requievit ab omni opere. Et in hoc ostendit se esse auctorem Veteris et novi Testamenti et omnium creatorem, qui opera operibus iunxit. Io. 5.c. Pater meus usque modo operatur et ego operor. In sabbato requievit ab opere creationis et in sabbato incepit opus recreationis.
marg.| Tertia est, ut pluribus proficeret, quia plures tunc conveniebant. Et in hoc exemplum dedit predicatoribus, ut in Ecclesia et diebus solemnibus magis intendant predicationi. Propter hoc et propter quasdam alias rationes vellet diabolus, quod numquam esset festum. Unde filii eius dicunt in Psalmo 73. Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra. Bar. 1.c. Legite librum istum, quem misimus ad vos recitari in templo Domini in die solemni, id est in die opportuno. Alia ratione libenter vellet diabolus, quod multi essent festi dies, quia tunc multi conveniunt, ut multa faciant peccata. Et ideo dicit Dominus. Is. 1.d. Neomeniam et sabbatum et festivitates alias non feram, iniqui sunt cetus vestri.
marg.| {e} Et stupebant in doctrina eius doct rina dicitur quasi doctio trina, id est de Trinitate.
marg.| {f} Quia in potestate erat sermo ipsius Trip lici ratione dicitur sermo Domini esse in potestate. Prima, quia poterat augere, minuere et mutare, quod volebat in lege, ut dicit Beda. Unde Dt. 33.a. In dextra eius ignea lex, id est in eius potestate. Mt. 7.d. Tunc erat docens, sicut potestatem habens. Hec potestas soli Christo erat specialis. Secunda, quia verba sua virtutem propriam habebant. Ps. 67. Dedit voci sue vocem virtutis. Et hec similiter specialis. Ier. 23.f. Nonne verba mea quasi ignis et quasi malleus conterens petras: Tertia, quia opere adimplevit, quod docuit. Hec debet esse generalis cuilibet predicatori. Unde Beda. Sermo doctoris in potestate fit, cum ea, que docet, operatur. Eccl. 8.a. Sermo illius potestate plenus est. Prv. 15.c. Sermo opportunus optimus est. 1Cor. 3.d. Non in sermone est regnum Dei, sed in virtute. Beda. Qui facto destruit, quod predicat, contemnitur. Gregorius. Cuius vita despicitur, restat ut eius predicatio contemnatur.
marg.| {6. 157ra}{a} Et in synagoga erat homo habens demonium immundum ab e ffectu, sicut mutum, quia mutum facit, quem possidet.
marg.| {b} Et exclamavit id est extra clamavit voce magna dicens: Sine id est dimitte nos.
marg.| {c} Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene ? Eccl . 13.c. Que communicatio sancto homini ad canem, aut que pars bona diviti ad pauperem. Ier. 23.f. Quid paleis ad triticum dicit Dominus. 2Cor. 6.d. Que conventio Christi ad Belial, quasi dicat: nulla est. Est autem aliquid utrisque, sicut dicit Glossa demonibus tormenta et Christo gloria. Quod autem confitentur Iesum, bone nature est, que est in ipsis, quod vero adversantur, male voluntatis est. Unde Augustinus Bona natura, que Deum confitetur, mala operatio diaboli, que Deo adversatur. Hec autem coniunctio: Iesu Nazarene, primo inventa est a diabolo. Unde Beda. Nomen Iesu Nazareni ab Evangelista diabolus primus dixisse inducitur, quia est huius imprudentie, ut inter homines aliquid prius usurpet et ad homines quasi novum deserat, quo errorem sue potestatis incutiat. In Gn. 3.a. etiam diabolus primus Deum nominavit, dicens: Quare precepit vobis Deus etc. Eritis sicut Dii etc. Summa huius est, quod diabolus gaudet in novitate et studet semper in adinventione novitatis, ut sic homines circumveniat, ut allectos iocunditate novitatis facilius in errorem inducat. Unde primus invenit hanc iuncturam: Iesus Nazarenus.
marg.| {d} Venisti perdere nos ]   Scio , id est vehementior opinor.
marg.| {e} Quia sis sanctus Dei Numquam enim vere scivit diabolus ipsum esse filium Dei usque in diem Passionis. 1Cor. 2.b. Quem nemo principum huius seculi, id est demonum cognovit: Si enim cognovissent, numquam Dominum glorie crucifixissent, id est crucifigi suggessissent.
Numérotation du verset Lc. 4,moraliter 
marg.| {a} Et in synagoga etc.  Adhu c in qualibet congregatione est semper aliquis demoniacus ad bonorum exercitium. Unde Iob. 1.b. Quadam die cum venissent filii Dei, ut assisterent coram Domino, affuit inter eos et Satan. Io. 6.g. Nonne ego vos duodecim elegi et unus ex vobis diabolus est ?
marg.| Item ebrii et avari, demoniaci sunt proprie ligati vinculis. Ille ebrietatis, ille solicitudinis, ut non possit ire ad Ecclesiam, vel ad loca sancta, nec in celum mente.
marg.| {b} Et exclamavit Clam at diabolus, quando acriter tentat. Sed vir iustus clamorem eius non audit, quia suggestioni eius non consentit. Unde Iob. 39.a. dicitur de onagro. Clamorem exactoris non audit. Peccator vero demonium habens, clamat per peccati sui evidentiam. Gn. 18.c. Clamor Sodomorum et Gomorrheorum multiplicatus est. Is. 3.b. Peccatum suum sicut Sodoma predicaverunt, nec absconderunt.
marg.| Sequitur. {g} Et increpavit illum Iesus Nota , diabolus confessus est Dominum et quia invitus et quasi per violentiam confessus est, Dominus eum arguit, quia ut dicit Beda. extorta confessio meritum non habet.
marg.| {h} Dicens, obmutesce Nole bat etiam a diabolo nominari. Eccl. 15.c. Non est pretiosa laus in ore peccatoris. Ps. 49. Peccatori autem dixit Deus, quare tu enarras iustitias meas etc. Et recte imponit ei Dominus, primo silentium, quia per eius linguam venit mors in orbem terrarum. Sap. 11.c. Per que peccat quis, per hec et torquetur. Et quia posset silere ad tempus, ideo subiunxit.
marg.| {i} Et exi ab illo ut non habeas amplius in eo potestatem. Chrysostomus: Non orat, non invocat, non exorcizat, sed imperat, ut Deus.
marg.| {k} Et cum proiecisset illum demonium in medium id est coram hominibus, qui presentes erant.
marg.| {l} Exiit ab illo, nihilque illum nocuit null um membrum amputavit, Mc. 1.c. dicitur. Et discerpens eum etc. Et est ibi idem discerpere quod hic proiicere. Diabolus quando compellitur exire ab obsesso, consuevit aliquod nocumentum inferre, nec sine membri mutilatione, vel evulsione consuevit exire: Sed modo nihil tale fecit et licet eum proiecerit in medium, tamen nihil illi nocuit. Unde turba pro tam integra sanatione admirans in questionem prorumpit. Et hoc est, quod sequitur.
marg.| {6. 157rb}{m} Et factus est etc. res digna verbo, scilicet de tam integra sanatione.
marg.| {n} Quia in potestate et virtute id est in virtuosa potestate, vel in potestativa virtute.
marg.| {o} Imperat immundis etc. Glossa Non ut homines, qui in verbo Dei eiiciunt, infra 11.c. sed propria potestate virtutes operatur.
marg.| {p} Et divulgabatur fama etc. Prv. 15.d. Fama bona impinguat ossa, id est monachos.
marg.| {q} Surgens autem et cet Hic preposterat Lc. ordinem historie. Dicitur enim Mt. 8.a. quod post descensum de monte sanavit leprosum, postea Petri socrum, tertio demoniacos. Ratio autem preposterationis triplex est: Alia litteralis, alia mystica, alia moralis. Litteralis est, quia historiam gestorum et dictorum Domini eo ordine narrabant Evangeliste, quo ipse Dominus inspirabat eis. Intentio enim omnium erat ostendere Christum esse Deum, ad quod nihil facit ordo historie. Sicut ergo cuique sunt revelata, ita et in illo scribebat quilibet, licet longe ante, vel post facta sint, semper tamen intercedunt alique cause, quare ordinem mutent, quas aliquando ponunt expositores, aliquando subticent. Mystica ratio est, quam tangit Beda., ut primo lingua serpentina concludatur, per quam primo mors intravit in mundum, deinde femina sanetur, que primo seducta fuit a serpente, tertio vir leprosus curetur, qui voci coniugis male acquievit. Moralis tertio est, ut a minoribus ad maiora proficere nos doceat. Maius enim est, febrem et lepram curare, quam demones eiicere, ut dicit Beda., quia demones eiicere possunt homines, ut legitur Act. 19. Febrem autem et lepram curare solius Dei est.
Numérotation du verset Lc. 4,mystice 
marg.| Per Synagogam congregatio malorum, qui erunt in fine mundi, designatur, qui sunt quasi acervus lapidum, quia sine cemento caritatis: Contra illud Apostoli, Eph. 4.a. Supportantes invicem in caritate, soliciti servare unitatem Spiritus sancti in vinculo pacis.
marg.| Item quia unus alium premit: Contra quod dicitur, primo Thessal. quarto, b. Ne quis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum. Sir. 21.b. Stupa collecta Synagoga peccantium et consummatio illorum flamma ignis. Per domum Simonis et per socrum Petri, idem significatur, scilicet circumcisio. Per uxorem Petri significatur Ecclesia, cuius pastor fuit Petrus, cuius mater fuit Synagoga, que magnis febribus tenebatur, quia invidie estibus laborabat, frigus infidelitatis primo patiens. Duo enim sunt in febre peccati et frigus et calor et ideo duo sunt in pena. Iob. 24.c. Ad nimium calorem transiet ab aquis nivium. Introitus ergo in domo Simonis et sanatio socrus eius, significat reditum fidei ad Iudeos et conversionem eorum in fine mundi. De qua Is. 10.e. In veritate reliquie convertentur, reliquie, inquam, Iacob ad Deum fortem. Dicit ergo.
marg.| {q} Surgens autem Iesus de Synagoga introivit in domum Simonis: Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus Ambrosius. Febre, libido flagrantior est. Sir. 23.c. Anima calida quasi ignis ardens, non extinguetur donec aliquid glutiat.
marg.| {r} Et rogaverunt illum pro ea In q uo datur nobis forma pro infirmis orandi. Iac. ult. d. Orate pro invicem, ut salvemini. Alii Evangeliste. Mt. 8.b. Mc. 1.c. non dicunt quod rogassent.
marg.| Item quare non rogaverat Petrus pro socru sua ? Quere mysterium. Beda. Modo Salvator rogatus, modo non rogatus curat, ostendens se contra vitiorum quoque passiones et precibus fidelium semper annuere et ea nonnumquam, que ipsi in se non intelligunt, vel intelligenda dare, vel pie petentibus etiam non intellecta dimittere, ut, Delicta quis intelligit ? ab occultis meis etc. Summa huius Glosse, est, quod Dominus quedam miracula facit rogatus, quedam non rogatus, per quod
Numérotation du verset Lc. 4,mystice 
marg.| significatur, quia quedam peccata dimittit rogatus, quedam non rogatus, que {6. 157va} enim memorie non occurrunt, vel ad memoriam revocat, vel non rogatus condonat.
marg.| {a} Et stans super illam Nemi nem sanat Dominus, nisi stet super eum, id est nisi timentem se. Super eum namque stat Dominus, qui timet eum. Unde Mal. 4.a. Vobis timentibus Deum orietur sol iustitie et sanitas in pennis eius.
marg.| {b} Imperavit ut D ominus febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis Per surgens innuitur sanitas corporis, per ministrabat, sanitas mentis. Perfecta enim datur sanitas a Domino: Sic qui curatur a febre peccati, statim debet Domino et eius discipulis ministrare, quod est signum perfecte curationis. Rm. 6.d. Sicut exhibuistis membra vestra servire immunditie et iniquitati, ita nunc exhibete membra vestra servire iustitie in sanctificationem.
marg.| {c} Cum sol autem etc.  Domi nus intrans domum Simonis cum ipso Simone et duobus filiis Zebedei, sicut habetur in alio Evangelista, sanavit socrum eius febricitantem et in die illa paucos sanavit, sed inclinato die post occasum Solis sanavit multos: Unde dicit Cum Sol autem occidisset etc. Per quod multitudo infirmorum.
marg.| {d} Variis languoribus per quod diversitas morborum, ad litteram,
Numérotation du verset Lc. 4,mystice 
marg.| , id est peccatis. Is. 53.b. Vere languores nostros ipse tulit.
marg.| {e} Ducebant illos ad eum: At ille singulis etc.  vel eos per hoc facilitas cure.
Numérotation du verset Lc. 4,mystice 
marg.| . Solis occubitus est passio Christi, postquam plures sanavit demoniacos, quam ante. Unde Idc. 16.g. Multo plures interfecit Samson moriens, quam ante vivus occiderat.
Numérotation du verset Lc. 4,moraliter 
marg.| Per occasum Solis significatur occasus mundane prosperitatis, postquam multi sanantur spiritualiter, qui Sole prosperitatis lucente graviter infirmantur. Quod satis bene significatum est Mt. 27.f. ubi dicitur, quod post Solis obtenebrationem multa corpora eorum, qui dormierant, surrexerunt. Notantur autem hic tria, scilicet multitudo infirmorum, per hoc, quod dicit. Omnes, qui habebant infirmos Item diversitas morborum, per hoc, quod dicit.   Variis languoribus Faci litas cure, per hoc quod dicit.   Singulis manus imponens curabat omnes Manu um autem impositio, significat cooperationem liberi arbitrii, que requiritur in nostra sanatione. Unde Augustinus Qui creavit te sine te, non iustificat te sine te. 1Cor. 3.b. Dei sumus adiutores. Significat etiam manuum impositio, gratie dationem, per quam fit sanatio et datur potestas bene operandi. 1Cor. 15.b. Non ego, sed gratia Dei mecum.
marg.| {f} Exibant autem demonia a multis, clamantia et dicentia, quia tu es filius Dei: Et increpans non etc. id est suspicabantur ipsum esse Christum Simile Act. 16.d. de Pythonissa. Sed quare hoc ? cum dicat Apostolus, Phil. 1.c. Sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur, in hoc gaudeo, sed et gaudebo.
marg.| Item, infra 9.f. Ioanni imponenti silentium, qui non sequebatur eos, dixit Dominus: Nolite prohibere, qui enim non est adversum vos, pro vobis est. Solutio. Hic est distinguendum: Nam quidam sunt, qui male vivunt et bene docent, ut mercenarii, hi sibi nocent, sed aliis prosunt. Unde Augustinus, in libro Prosperi. Bene loqui et male vivere, nihil aliud est, quam se sua lingua damnare. Talibus non est imponendum silentium et de talibus agitur infra 9. Alii sunt, qui male vivunt et falsa docent, ut Heretici: Et tales prohibendi sunt et de talibus agitur hic. Tales enim aliquando veris immiscent falsa. Unde Io. 2.b. Omnis homo etc. Is. 1.f. Caupones tui miscent aquam vino. Et Beda. Ideo prohibet loqui, ne dum aliquis audit vera predicantem, sequatur postea errantem. Improbus enim magister veris falsa permiscet, ut specie veritatis fraudis testimonium obtegat. Litteralis ratio, quare Dominus noluit, ut diabolus eum predicaret sumitur ex hac Glossa scilicet ne forte audientes eum homines modo predicare veritatem, deinceps acquiescant ei predicanti falsitatem. Si enim primo scirent par eum Christum {6. 157vb} esse Dei filium, putarent in omnibus veracem esse. Hic enim est mos pravi doctoris, ut per appositam veritatem palliet admixtam falsitatem:
marg.| {g} Facta autem die egressus ibat in desertum locum Litt era patet. [
Numérotation du verset Lc. 4,mystice 
marg.| ] Beda. Manifestata luce resurrectionis a credentium turbis requiritur, in gentiumque deserto inventus ne abeat retinetur. Ct. 3.b. Paululum cum pertransissem inveni, quem diligit anima mea, tenui, nec dimittam eum.
marg.| {h} Et turbe requirebant eum per fidem.
marg.| {i} Et venerunt usque ad ipsum per spem.
marg.| {k} Et detinebant illum per caritatem.
marg.| {l} Ne discederet ab eis Za. 8.d. Apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, fimbriam viri Iudei, dicentes, Ibimus vobiscum.
marg.| {m} Quibus ille ait, quia et aliis civitatibus Pleo nasmus est et est idioma Hebreum. Vel si vis potes, ita continuare: Non possum diutius manere vobiscum.
marg.| {n} Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare In h oc reprehenditur pigritia mulierum, qui semper in uno loco morantur quasi cives. Mc. ult. d. Illi vero profecti predicaverunt ubique.
marg.| {o} Regnum Dei ad litteram, id est qualiter perveniatur ad regnum. Mt. 4.c. Penitentiam agite. Vel regnum id est sacram Scripturam, que docet regnare et ire ad Deum. Mt. 21.d. Auferetur a vobis regnum Dei. Sed multi evangelizant contra regnum Dei: De quibus Ps. 118. Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua.
marg.| {p} Quia ideo missus sum Is. 61.a. Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me, ad annuntiandum mansuetis misit me.
marg.| {q} Et erat predicans in synagogis Galilee Quid dam commune hic ponit, quod non specialiter ponitur in aliquo Evangelistarum. Galilea rota interpretatur. Synagoge Galilee, sunt congregationes secularium, quibus etiam predicandum est, quia bonis predicandum est et malis, ut mali ad bonum et boni ad melius provocentur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lc. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=57&chapitre=57_4)

Notes :