Capitulum 10
Numérotation du verset
Lc. 10,1
Post hec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos
et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem
et locum quo erat ipse venturus.
Numérotation du verset
Lc. 10,2
Et dicebat illis: Messis quidem multa operarii autem pauci. Rogate ergo1 Dominum messis ut mittat2 operarios in messem suam3.
1 ergo Li448 Rusch Weber] autem Li448@
|
2 mittat
Cor1
LP (Mt.: ut eiciat)
|
3 suam Catena Cas574 Rusch] om. Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 10,3
Ite. Ecce ego mitto vos
sicut agnos
inter lupos.
Numérotation du verset
Lc. 10,4
Nolite ergo4 portare sacculum neque peram neque calciamenta5
4 ergo Rusch] om. Cas574 (p. 377) Catena Weber
|
5 calciamenta] ab hinc fragmentum Tr1458
|
et neminem per viam salutaveritis.
Numérotation du verset
Lc. 10,5
In quamcumque domum intraveritis primum dicite: Pax huic domui.
Numérotation du verset
Lc. 10,6
Et si ibi fuerit filius pacis
requiescet super illum6 pax vestra . Sin autem
6 illum
CorS1
(vel)
Cor3
(greca littera)
Catena Tr1458
ΩJ
Rusch
] illam
Cor3
(al.)
Cas574 Weber
, eum
CorS1
(al.)
revertetur ad vos 7*.
7 revertetur – ad vos] Cas574 Tr1458] inv. Rusch
Numérotation du verset
Lc. 10,7
In eadem autem domo
manete edentes et bibentes que apud illos sunt.
Dignus est enim8 operarius mercede suaa.
0 Cf. Dt. 24, 14-15 ; 1Tim. 5, 18.
8 est enim Catena Cas574 Tr1458 Rusch] inv. Weber
Nolite transire de domo in domum.
Numérotation du verset
Lc. 10,8
Et in quamcumque civitatem intraveritis et9 susceperint vos manducate que apponuntur vobis.
9 intraveritis et Cas574 Rusch] def. mutil. Tr1458
Numérotation du verset
Lc. 10,9
Et curate10 infirmos qui in illa sunt et dicite illis: Appropinquavit11* in vos regnum Dei.
10 curate Cas574 Rusch] curare Tr1458
|
11 appropinquavit
Li448@ Tr1458 Weber
] approbinquabit
Rusch
|
Numérotation du verset
Lc. 10,10
In quamcumque12* civitatem intraveritis et non receperint vos exeuntes in plateas eius dicite:
12 quacumque Catena Cas574 Tr1458 Weber ] + autem Rusch
Numérotation du verset
Lc. 10,11
Etiam pulverem13 qui adhesit nobis14 de civitate vestra extergimus in vos. Tamen hoc scitote quia15 appropinquabit16* regnum Dei.
13 pulverem Li448@ Tr1458 Rusch Weber ] + pedum Cas574 Li448
|
14 nobis Cas574 Rusch Weber] vobis Tr1458
|
15 quia Cas574 Tr1458 Rusch Weber] quod Li448@, quoniam Li448
|
16 appropinquabit
Cas574 Tr1458 Rusch
] appropinquavit
Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 10,12
Dico autem17* vobis quia Sodomis in die illa18 remissius erit quam illi civitati.
17 autem Li448@ Tr1458 ] om. Cas574 Li448 Rusch Weber
|
18 die illa Rusch Weber] inv. Tr1458
|
Numérotation du verset
Lc. 10,13
Ve tibi Corozain, ve tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone facte19 fuissent virtutes que facte sunt in vobis20,
19 Ab hinc def. fragm. Tr1458
|
20 facte sunt - in vobis
Rusch
]
inv. Catena Weber
|
olim in cilicio
et cinere sedentes peniterent.
Numérotation du verset
Lc. 10,14
Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio quam vobis.
Numérotation du verset
Lc. 10,15
Et tu Capharnaum usque ad21 celum exaltata, usque ad infernum demergeris.
21 ad
Rusch
] in Catena Weber
Numérotation du verset
Lc. 10,16
Qui vos audit me audit et qui vos spernit
me spernit.
Qui autem me spernit spernit eum qui me misit.
Numérotation du verset
Lc. 10,17
Reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes: Domine, etiam demonia subiciuntur nobis in nomine tuo.
Numérotation du verset
Lc. 10,18
Et ait illis: Videbam
Satanan sicut fulgur de celo cadentemb.
0 Cf. Is. 14, 12 ; Apc. 12, 9.
Numérotation du verset
Lc. 10,19
Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes
et scorpiones
et super22 omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebit.
22 super
Rusch
] supra
Catena Weber
Numérotation du verset
Lc. 10,20
Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur,
gaudete autem quod23 nomina vestra
23 quod Li448 Rusch Weber] quia Li448@
scripta sunt in celis.
Numérotation du verset
Lc. 10,21
In ipsa24 hora exultavit in25 Spiritu sancto
24 ipsa
Rusch Weber
] + autem
Catena
|
25 in
Rusch
]
om.
Catena Weber
|
et dixit: Confiteor tibi, Domine,
Pater26 celi et terre
26 Domine Pater
Rusch
] inv.
Catena Weber
quod abscondisti hec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis.
Etiam Pater quia sic placuit ante te.
Numérotation du verset
Lc. 10,22
Omnia mihi tradita sunt27 a Patre meo et nemo scit28 quis29 sit Filius nisi Pater et quis30 sit Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelare.
27 mihi - tradita sunt
Li448@ Rusch Weber
]
inv. Li448
|
28 scit
Li448@ Rusch Weber
] novit Li448
|
29 quis
Rusch
] qui Catena Weber
|
30 quis
Rusch
] qui Catena Weber
|
Numérotation du verset
Lc. 10,23
Et conversus ad discipulos suos dixit: Beati oculi
qui vident que vos31 videtis.
31 vos Catena
Rusch
]
om.
Weber
Numérotation du verset
Lc. 10,24
Dico enim vobis
quod multi prophete
et reges
voluerunt videre que vos videtis et non viderunt et audire que auditis et non audierunt.
Numérotation du verset
Lc. 10,25
Et ecce quidam legisperitus
surrexit
temptans illum32
32 illum Li448
Rusch Weber
] eum
Li448@
dicens33: Magister quid faciendo vitam eternam possidebo?
33 dicens
Rusch
] et praem. Li448@ Weber
Numérotation du verset
Lc. 10,26
At ille dixit ad eum: In lege quid scriptum est? Quomodo legis?
Numérotation du verset
Lc. 10,27
Ille respondens dixit:
Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum.
Numérotation du verset
Lc. 10,28
Dixitque illi: Recte respondisti,
hoc fac et vives.
Numérotation du verset
Lc. 10,29
Ille autem volens iustificare se ipsum
dixit ad Iesum: Et quis est meus proximus?
Numérotation du verset
Lc. 10,30
Suspiciens34 autem Iesus dixit: Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis impositis abierunt semivivo relicto.
34 suspiciens
Catena Rusch
] suscipiens
Weber
Numérotation du verset
Lc. 10,31
Accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via35 et viso illo36 preterivit.
35 via Li448
Rusch
Weber]
om.
Li448@
|
36 illo
Rusch
Weber] eo Catena
|
Numérotation du verset
Lc. 10,32
Similiter et levita cum esset secus locum et videret eum pertransiit.
Numérotation du verset
Lc. 10,33
Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et videns eum misericordia motus est.
Numérotation du verset
Lc. 10,34
Et appropians alligavit37 vulnera eius
37 alligavit Catena
Rusch
Weber] ligavit Li448@*
infundens oleum
et vinum
et imponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam
eius egit.
Numérotation du verset
Lc. 10,35
Et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait: Curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibi.
Numérotation du verset
Lc. 10,36
Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones?
Numérotation du verset
Lc. 10,37
At ille dixit: Qui fecit misericordiam in illum.
Et ait illi Iesus: Vade et tu fac similiter.
Numérotation du verset
Lc. 10,38
Factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam castellum
et mulier quedam Martha nomine excepit illum in domum suam
Numérotation du verset
Lc. 10,39
et huic erat soror nomine Maria que etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius.
Numérotation du verset
Lc. 10,40
Martha autem satagebat circa frequens ministerium.
Que stetit et ait:
Domine, non est tibi cure
quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi ut me adiuvet.
Numérotation du verset
Lc. 10,41
Et respondens dixit illi Dominus:
Martha Martha, sollicita es et turbaris erga plurima.
Numérotation du verset
Lc. 10,42
Porro unum est necessarium.
Maria optimam partem elegit
que non auferetur ab ea.
Capitulum 10
Numérotation du verset
Lc. 10,1
marg.|
Post hec autem
etc.
In p
recedenti egit Lc. de missione duodecim Apostolorum, in hoc autem agit de missione septuagintaduorum discipulorum et prosequitur hic satis historiam. Dividitur autem istud capitulum in quatuor partes. In prima docentur discipuli, qualiter erant et qualiter se habeant in predicatione. In secunda agitur de reditu discipulorum ad Dominum et eorum humiliatione, ne superbirent de factis miraculis, ibi Reversi sunt autem In tertia agitur de commendatione humilitatis, ibi In ipsa hora etc. In quarta agitur de hypocrisis condemnatione per parabolam sauciati, ibi Et ecce quidam legisperitus etc. ad litteram autem. Septuagintaduos discipulos misit Dominus, quia tot erant genera linguarum, ut sicut prius miserat duodecim Apostolos propter duodecim tribus Israel, ita secundo misit septuagintaduos propter septuagintaduo genera gentium, vel linguarum. Unde et Nm. 11.d. Constituit Moyses septuaginta viros duces populi. Item per hunc numerum ostendit Dominus, quod per hos et eorum sequaces erat annuntiaturus mundo fidem Trinitatis. Sol enim per triduanum ambitum suum septuagintaduas horas facit. Christus ergo: qui se diem appellat, Apostolos autem horas, Io. 11.b. Septuagintaduos discipulos ad predicandum mittit, ut per hoc
Numérotation du verset
Lc. 10,mystice
marg.|
significaret, se per hunc numerum predicantium fidem Trinitatis mundo annuntiare, sicut sol triduanum cursum solet per septuagintaduas horas complere. Unde cum Dominus ambularet in Hierusalem, discipuli quesierunt ab illo, quare illuc iret, cum vellent eum occidere. Dominus autem: Numquid duodecim sunt hore diei, qui ambulat in die, non offendit, quasi dicat: ego sum dies, vos estis hore, sequimini me et non invenietis offendiculum. Nota ergo, quia vigintiquatuor hore sunt diei naturalis, qui numerus triplicatus facit septuagintaduo et ita dies, id est Christus per septuagintaduos discipulos, quasi per septuagintaduas horas fidem sancte Trinitatis mundo nuntiavit, sicut sol per totidem horas cursum suum peragit. Dicit ergo:
marg.|
{b}
Post hec autem que
predicta sunt.
marg.|
{c}
Designavit Dominus
id est ab aliis distinxit. Vel id est de multitudine, quasi signatos elegit. Io. 11.c. elegi vos etc.
marg.|
{e}
Et misit illos sept
uagintaduos.
marg.|
{f}
Binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus Io.
20.e. Sicut misit me pater et ego mitto vos. Per hoc, quod bini mittuntur ad predicandum, innuitur, quod debent caritate uniri, quia caritas est glutinum, quo fideles combinantur. Vel in hoc, quod bini mittuntur, significatur, quod sicut in arcam Noe animalia immunda bina missa sunt, sic in arcam, id est in unionem Ecclesie, missuri erant Apostoli et collecturi per sacramentum baptismi et predicationem homines a conceptione, immundos et in peccatis defixos. Glossa Bina animalia immunda prius in carnali generatione etc. id est significantia homines prius immundos in carnali generatione etc.
marg.|
{g}
Et dicebat illis, messis quidem multa
Beda. Turba credentium.
marg.|
{i}
Operarii autem
id est Apostoli et eorum sequaces Pauci Et est, sensus. Licet multi sint, qui fidem recipiunt et receperunt, tamen indigent operariis, ne aves celi sparsa semina dissipent, sup. 8.a. Mt. 13.a.
Numérotation du verset
Lc. 10,moraliter
marg.|
Messis multa est populus multus. Hec messis fuit seminata in primis patribus, irrigata in diluvio, Gn. 7. Crevit in herbam in Patriarchis ante legem, processit in culmen in Prophetis sub lege, maturavit in messem in Apostolis sub evangelio, Io. 4.e. Videte regiones, quia iam albe sunt ad messem, Apc. 14.d. Mitte falcem tuam et mete, quia venit hora, ut metatur, quoniam aruit messis terre. Ad hanc igitur messem colligendam mittuntur hic messores, id est Prelati et predicatores, ut falce predicationis eam separent a terrenis et recondant in horreo Domini, Ier. 15.d. Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Is. 2.b. Conflabunt lanceas suas in falces, id est disputationes et lectiones convertent in predicationes. Falx recurva est, sic predicatio debet recurvari in se, ut predicator seipsum consideret, Iob. 5.d. Visitans speciem tuam non peccabis, Gal. 6.a. Considerans teipsum etc. Mc. 13.b. Videte vosmetipsos, Ecclesiastic. 31.b. Intellige, que sunt proximi tui ex teipso. Item falx manu tenetur, aliter non valet, sic predicatio inutilis est, nisi opere impleatur. Gregorius. super Ez. Ad hoc, ut servetur virtus predicandi, teneatur necesse est altitudo vivendi, Os. 10.a. Vitis frondosa Israel, fructus adequatus est ei. Item, qui metit falce, inclinat se, sic predicator debet se inclinare per compassionem et humilitatem, Iob. 39.a. Numquid parturientes cervas observasti ? Incurvantur ad fetum et pariunt. Ibi Glossa Predicatores sancti, quasi cerve in partus dolore sunt, quia nunc in rugiendo in lacrimis seminant. Qui incurvantur, ut pariant, quia nisi ab immensitate contemplationis eterne ad infirmitatem nostram descenderent, numquam filios procrearent. Unde Ps. 143. Inclina celos tuos et descende. Item, qui metit falce, si retro aspiciat, seipsum vulnerat et male secat, sic predicator, si ad temporalia aspiciat et seipsum vulnerat et alios male docet sup. 9.g. Nemo mittens manum suam ad aratrum etc. Ubi dicit Glossa Omnis arans si retro respiciat, aut inutilem, aut tortuosum facit sulcum, aut arantium boum suorum vestigia vulnerabit. Ita etc. Phil. 3.c. Unum quidem ea, que retro sunt, obliviscens etc. Dicit ergo:
marg.|
{h}
Messis quidem multa
scilicet totum genus humanum, in quo multi sunt parati converti ad Dominum, si esset, qui meteret, id est instrueret eos.
marg.|
{i}
Operarii autem pauci Lice
t locutores multi, pauci enim faciunt, quod docent. 3Rg. 5.b. Scis, quia non est in populo meo vir, qui sciat ligna scindere, sicut Sidonii, dicit Salomon, id est Sacram Scripturam exponere, ad edificium faciendum Salomoni, id est Christo. Prv. 19.d.
marg.|
Abscondit piger manum suam sub ascella. Contra hos dicit Iob. 31.d. Si fructus eius comedi absque pecunia.
marg.|
Ibi. Glossa Fructus terre absque pecunia comedere, est Ecclesie sumptus accipere et eidem Ecclesie predicationis pretium non prebere. 2Th. 3.c. Si quis non vult operari, nec manducet.
marg.|
Gregorius. Quid ad hoc nos doctores dicimus, qui adventum precurrentes, Ecclesiasticum officium suscipimus ; et muti panem comedimus ? Beatus Bernardus. Venient, venient ante tribunal viventis, ubi erit pauperum allegatio dura, accusatio gravis, quorum vixere stipendiis, nec diluere peccata. Gn. secundo c. Tulit Dominus Deus hominem et posuit eum in paradisum voluptatis, ut operaretur et custodiret illum, Mt. 20.a. Voca operarios et redde illis mercedem etc. Operarios iubet vocari ad mercedem, non otiosos.
marg.|
quasi dicat: quia operarii sunt pauci.
Ergo rogate Dominum messis Id e
st. Christum.
marg.|
{b}
Ut mittat operarios in messem suam
<Glossa> interlinearis :
prol.|
vel vineam. Operarios id est predicatores magis opere, quam ore predicantes. Efficacior est enim predicatio operis, quam oris, ut dicit beatus Bernardus. Est enim predicatio gladius, qui nisi teneatur manu, non terret adversarios. De bonis predicatoribus dicitur in Ps. 149. Exultationes Dei in gutture eorum et gladii etc. Ct. 3.c. Lectulum. Salomonis etc. Sed de illis, qui dicunt multa et faciunt pauca, dicitur Ps. 57. Et gladius in labiis eorum, quoniam quis audivit. Sed quare se vult rogari Dominus, ut mittat operarios in messem suam, immo rogat, ut rogetur et rogat operarios, ut rogent eum ? Respondeo. Per hoc ostendit desiderium suum circa animas convertendas, quia rogat, ut rogetur. Per quod etiam ostendit desiderium predicatorum circa salutem animarum, ut etiam rogent mitti, nec aliter debere predicare, nisi missi. Rm. 10.c. Quomodo predicabunt etc. Per hoc idem ostendit Dominus quod gratia predicandi donum Dei est, quod precibus datur non studio, vel ingenio humano. Iac. 1.a. Si quis vestrum indiget sapientia, postulet eam a Domino.
marg.|
{c}
Ite, ecce ego
etc.
Ego
discretive. Dominus messem dixerat paratam, id est corda hominum ad recipiendum verbum et ideo preceperat discipulis, ut rogarent Dominum messis, ut mittat operarios in messem. Sed quia ipse erat Dominus messis, ut ostendatur, statim illud facit, pro quo faciendo preceperat, ut rogarent. Unde subdit. Ite Et leges ita litteram, ut dicatur iterato. Mitte nos, ergo Ite Modo repete.
marg.|
{f}
Mitto vos inqu
am, sicut agnos inter lupos Mt. 10.b. dicit hec verba post electionem dicta Apostolis, Lc. asserit esse dicta septuaginta duobus. Possunt ergo intelligi dicta esse utrisque. Est tamen ibi modica mutatio verborum. Nam Apostolis dictum est. Mitto vos, sicut oves Septuagintaduobus discipulis. Mitto vos, sicut agnos id est tamquam simplices et mansuetos.
marg.|
{h}
Inter lupos inte
r detractores scribas, scilicet et Phariseos. Chrysostomus Fortior est Dei gratia, quam rerum natura. Chrysostomus, quasi dicat: monstrabo virtutes, cum oves lupos superaverint. Chrysostomus Dum fuerimus oves, vincimus, etsi multi sint lupi, si autem efficimur lupi, vincimur et cessat a nobis pastoris auxilium. Non enim oves, sed lupos pascit. Chrysostomus Unaqueque bestia unum habet et proprium malum, homo autem malus omnia. Nota Ite dicit non equitate, Ps. 125. Euntes ibant etc. Ez. 1.d. Animalia ibant et revertebantur etc.
marg.|
{d}
Ecce In h
oc notatur celeritas predicatorum. Is.. 60.c. Ecce ego, mitte me. Prv. 6.a. Discurre, festina, suscita amicum tuum.
marg.|
{e}
Ego Deus
, qui vos elegi, qui vos docui, qui sum Dominus messis.
marg.|
{f}
Mitto vos homi
nes, servos, discipulos, electos, ideo debetis ire. Ex. 3.d. Ecce ego vadam ad filios Israel et dicam eis. Deus Patrum vestrorum misit me ad vos. Mitto vos, aliter non debetis ire, Ier. 23.d. Non mittebam prophetas et ipsi currebant. Io. 10.b. Quotquot venerunt, sua voluntate, non missi a Domino, fures sunt et latrones. Mitto vos Mittit, ut advocatos ad defendendum causam sponse sue, id est Ecclesie. Is. 1.e. Querite iudicium etc. Item ut testes in causa sua et Ecclesie, Is. 43.b. Vere vos testes mei, ut dicit Dominus. Act. 1.a. Et eritis mihi testes. Testes autem debent esse certi, iurati, non conducti, non subornati, non infames, non pueri, certi de visu et auditu, Mt. 11.a. Renuntiate Ioanni, que audistis et vidistis. Act. 4.d. Non possumus, que vidimus etc. 1Io. 1.a. Quod vidimus oculis nostris etc. Io. 3.b. Quod scimus, loquimur et quod vidimus, testamur. Item iurati, ut nec prece, nec pretio, nec amore, nec odio, nec timore dicant falsitatem, vel taceant veritatem. Ps. 118. Iuravi et statui custodire iudicia iustitie tue. Item non conducti mercede temporali. Is. 13.d. Suscitabo super eos Medos, qui argentum non
{6.
192rb} querant etc. Mt. 10.b. Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam. Si prohibentur habere, multo fortius accipere. Item non subornati, lepore verborum. Ecclesiast. 4.d. Non abscondas sapientiam tuam in decore eius. 1Cor. 2.a. Predicatio mea non in persuasibilibus humane sapientie verbis etc. Item non infames, 1Tim. 3.b. Oportet illum habere testimonium bonum ab his, qui foris sunt, ut non incidat in opprobrium et in laqueum diaboli. Item non pueri, sed adulti. Ex. 26.d. Provide de omni plebe viros sapientes etc. Item Mitto vos ut cursores. Cursor autem debet habere pixidem pictam insigniis mittentis et litteras sigillatas. Pixis est cor, littere duo testamenta, sigillum caritas, sigillator Spiritus Sanctus. Eph. 4.g. Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis. Io. 13.d. In hoc cognoscent omnes, quod discipuli mei estis, si dilectionem habueritis adinvicem. Ct. 8.b. Pone me ut signaculum super cor tuum. Pictura pixidis est paupertas, tribulatio, fames et huiusmodi, in quibus est imago Christi in terra conversantis. Gal. 6.d. Stigmata Domini Iesu in corpore meo porto etc. Item Mitto vos ut milites pugnaturos pro fratribus. Ios. 1.d. Transite armati etc.
marg.|
{g}
Sicut agnos
id est innocentes, humiles, mansuetos. Is. 6.b. Arietes Nabaioth ministrabunt tibi. Nabaioth propheta, id est filii prophetarum. Ct. 4.a. Dentes tui, id est predicatores, sicut greges tonsarum, que ascenderunt de lavacro.
marg.|
{h}
Inter lupos Amb.
id est hereticos, qui gregem Domini diripere nituntur nocte tribulationis, seu adversitatis. Beda. dicit. Lupi sunt Scribe et Pharisei, qui sunt clerici Iudeorum, quasi dicat: Lupi sunt clerici. Soph. 3.a. Iudices eius lupi vespere, non relinquebant in mane. Is. 65.d. Lupus et agnus pascetur simul. Ecclesiastic. 13.c. sicut communicabit lupus agno aliquando etc. Glossa Lupi et agni simul pascentur et de lupis, ad quos mittentur agni, convertentur et ita qui prius erant lupi, eodem cibo reficientur cum agnis, scilicet cibo verbi Dei.
marg.|
{i}
Nolite ergo portare sacculum ad r
eponendum pecuniam.
marg.|
{k}
Neque peram ad r
eponendum escam.
marg.|
{l}
Neque calceamenta Omne
m sollicitudinem temporalem amputat a predicatore. Nam qui contemptum mundi predicabant, debent et ipsi primi contemnere. Unde Beda. et Amb. Tanta debet predicatori esse fiducia in Deo, ut presentis vite sumptus etsi non prevideat sibi, tamen certissime non defecturos sciat, id est credat, ne dum occupatur mens ad temporalia, minus predicet eterna, Infra 22.d. Quando misi vos fine sacculo et pera, numquid defuit vobis aliquid ? At illi dixerunt: Non.
Numérotation du verset
Lc. 10,mystice
marg.|
Mystice: Pecunia in sacculo est sapientia clausa in anima, que non erogatur proximo et ideo vel inutilis, vel noxia est. Eccl. 20.d. et 41.c. Sapientia abscondita et thesaurus invisus etc. Prv. 11.d. Qui abscondit frumenta etc. Per peram significantur negotia seculi, sicut dicit Ambr. que non debent portare predicatores Christi, qui contemptum mundi predicant. 2Tim. 2.a. Nemo militans Deo implicat se secularibus negotiis sup. 9.g. Nemo mittens manum suam ad aratrum, id est predicationis assumens officium et respiciens retro, aptus est regno Dei, predicando. Per calceamenta significantur mala exempla, que procedunt ex malis operibus, sicut calceamenta fiunt ex mortuis pellibus. Ex. 3.b. Solve calceamenta de pedibus tuis, locus enim, in quo stas, terra sancta est.
marg.|
{m}
Et neminem per viam salutaveritis
ad litteram, non prohibet salutationem, cum sit officium humanitatis, sed obstaculum predicationis et devotionis impedimentum prohibet, id est ne causa confabulandi aliquos in via salutent, ne ipsa confabulatio eorum devotionem impediat et a destinato negotio retrahat. Unde Ambrosius. Festinato iubet conscendere, ne alicuius obvii confabulatione reflectantur ab iniuncto officio, vel munere etc. et infra Ut quando mandantur divina, paulisper sequestrentur humana. Aliter.
marg.|
{m}
Neminem per viam salutaveritis
id est nemini salutem vie optaveritis, id est mundanam prosperitatem, que multis est causa mortis. Vel neminem per viam salutaveritis id est nolite salutare quenquam eo modo, quo consueverunt homines facere salutationes in via, id est tantum ex consuetudine, non ex salutis optatione. Et hanc expositionem habes in Glossa Bede et Ambrosii que talis est. Omnis, qui in via salutat, occasione itineris salutat, id est tantam ex consuetudine non ex intentione habende eiusdem salutis. Vel aliter. Neminem per viam salutaveritis, id est propter viam, id est propter temporalia ne predicetis, sive nemini salutem predicabitis occasione lucrandi temporalia, sicut qui in via salutat, aliquando confabulandi, vel alia causa salutat, non quod eius saluti intendat. Hanc similiter expositionem potes habere ex predicta Glossa Simile 4Rg. 4.e. Et si occurrerit tibi homo, ne salutes eum.
marg.|
{6.
192va} Salus autem patrie omnibus est optanda et pro illa predicandum. Ecclesiastic. 22.d. Amicum salutare ne confundatis. Ps. 43. Tu es Rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Iacob. Chrysostomus Non est sola salutatio, sed benedictio. Unde episcopi scribunt. Salutem et benedictionem. Ps. 128. Et non dixerunt, qui preteribant, benedictio Domini super vos etc.
marg.|
{a}
In quamcumque domum intraveritis caus
a hospitandi.
marg.|
{b}
Primum dicite, pax huic
id est pacem hospiti et familie predicetis, ut appareat, vos esse nuntios et baiulos pacis. Is. 52.b. quam pulchri sunt super montes pedes annuntiantis et predicantis pacem. Mt. 5.a. Beati pacifici.
marg.|
{c}
Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra
id est oblatio pacis, id est si aliquis fuerit ibi predestinatus ad pacem eternam habendam, suscipiet pacifice vestram predicationem.
marg.|
{d}
Sin autem
id est si noluerit aliquis audire vos, nec acquiescere vobis.
marg.|
{e}
Ad vos revertetur
id est non erit vobis inutilis, quia predicationis et laboris vestri merces vobis a Deo recompensabitur.
marg.|
{f}
In eadem autem domo manete
Hic prohibet Dominus discursum predicatorum, qui aliquando mutare solent hospitia causa ventris. Beda. Alienum est a predicatore per domos cursitare et hospitium mutare. Sir. 21.d. Pes fatui facilis in domum proximi. Prv. 25.c. subtrahe pedem tuum de domo proximi tui.
marg.|
{g}
Edentes et bibentes, que apud illos sunt non
querentes diversa fercula. Eccl. 2.a. Omne, quod tibi applicitum fuerit, accipe. 1Corint. 10.f. Omne, quod apponitur vobis, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
marg.|
{g}
Dignus est enim operarius mercede sua dupl
ici. Una in via ad sustentationem, altera in patria ad remunerationem. Mt. dicit. Dignus est cibo suo, id est potestatem habet accipiendi necessaria vite ab his, quibus predicat. 1Cor. 9.b. Dominus ordinavit his, qui evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. Gal. 6.b. Communicet is, qui etc. Dt. 25.a. Non alligabis os bovis triturantis etc. Unde Diacono deferenti Evangelium, alius defert pulvinar. Ct. 2.b. Leva eius sub capite meo. Beda. Qui saccum et peram prohibuit, sumptus ex predicatione concedit, sic tamen ut ablato cibo et potu sint contenti, id est ne querant superflua.
marg.|
{i}
Nolite transire de domo in domum Ideo
hoc prohibet Dominus, quia sepius mutatio hospitiorum mutabilitatem indicat animorum. Ambrosius. Non est de domo in domum vaga facilitate demigrandum, ut in hospitali amore servetur constantia, ne collata amicitie necessitudo facile dissolvatur. Nota quod dicit, necessitudo, quadam enim necessitate astringimur erga amicos. Eccl. 29.d. Necessitudine domus mee hospitio mihi factus es frater.
marg.|
{k}
Et in quamcumque
etc.
Hieronymus
Quia hominibus rusticanis et absque eloquii venustate nemo crederet pollicentibus regnum celorum, dat potestatem miracula faciendi.
marg.|
{l}
Et dicite illis, appropinquabit in vos regnum Dei
id est Christus, vel vita eterna, vel sacrarum scripturarum scientia. Mt. 3.a. Agite penitentiam etc.
marg.|
{m}
In quancumque autem Civitatem intraveritis et non susceperint vos, exeuntes in plateas eius dicite etiam pulverem pedum, qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos ut s
ic ostendatis quod nihil terreni commodi queratis sed tantum animarum salutem. 2Cor. 11.e. Non quero, que vestra sunt, sed vos. Hieronymus: In testimonium, quod predicatio ipsorum pervenit usque ad illam civitatem et ita non habeat excusationem. Io. 15.d. Si non venissem et non predicassem eis, peccatum non haberent, nunc autem etc. Item in signum laboris inaniter expensi. Pulvis enim in pedibus signum est itineris et laboris, excussio vero significat laboris inutilitatem, quia inutilia solent excuti et abiici. Item sic Excutite pulverem de pedibus vestris, id est minima itineris et laboris vestri, quem pro illis sustinuistis, exponite illis, ut si vos recipere noluerint, sit eis in testimonium maioris damnationis. Si autem receperint, sit maioris dilectionis occasio etc.
{6.
192vb}
Numérotation du verset
Lc. 10,mystice
marg.|
Per pedes Apostolorum significantur affectus predicatorum, quibus aliquando adheret pulvis vane gloriationis. Nemo enim tante est perfectionis, cuius animo non surrepat aliquantula affectio humane laudis. De quo pulvere dicitur in Ps. 7. Gloriam meam in pulverem deducat: aliquando pulvis superne indignationis, aliquando pulvis cupiditatis. De quo Mi. 7.d. Lingent pulverem, sicut serpentes. Primus pulvis adheret pedibus predicatorum, quando libenter audiuntur. Ex hoc enim sepe gloriantur. Huiusmodi pulverem Dominus excutiendum docuit, ubi pedes discipulorum lavit, significans affectus mentium, vel pulvere inquinatos. Excutitur autem pulvis iste per sui considerationem, quia nihil habet a se: etiam quod libenter auditur, non est a se, 1Cor. 4.b. Quid habes, quod non accepisti etc. Mt. 10.c. Non vos estis, qui loquimini etc. Ier. 9.g. Non glorietur sapiens etc. Eccles. 10.b. quid superbis, terra et cinis ? Secundus pulvis adheret, quando non libenter audiuntur. Ex hoc enim aliquando indignantur predicatores. Unde Gregorius. Predicatio vix sine aliquo admisso impletur, aut enim indigne feret, si contemnitur predicator, aut gloriatur, si venerabitur. Sed hic pulvis excutitur per Christi commemorationem, cuius predicatio contempta fuit. Et certe non debet indignari discipulus, si contemnitur, ex quo Christus, qui est summus magister, contemptus fuit. Io. 15.c. Mementote sermonis mei, quem dixi vobis. Non est servus maior Domino suo. Si me persecuti sunt et vos per sequentur. Si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt. Tertius pulvis adheret, quando predicator doctrinam, vel predicationem inclinat ad commodum temporale. Quem maxime excuti voluit Dominus a pedibus Apostolorum. Unde Mt. 10.b.
Nolite possidere aurum
etc.
Et e
tiam in huius signum lavit pedes eorum, Io. decimotertio. a.
marg.|
{n}
Tamen hoc scitote
etc.
quas
i licet non recipiatis nos, tamen hoc annuntiamus vobis, scilicet quod appropinquat regnum Dei. Unde Tamen scitote, quia appropinquabit etc. id est cito veniet dies iudicii, quando regnum Dei dabitur electis et tunc velletis vos recepisse nos.
marg.|
{o}
Dico vobis quia Sodomis in die illa
scilicet die iudicii.
marg.|
{p}
Remissius erit, quam illi civitati
Remissius supple in hoc, quia non intantum de inhospitalitate sunt arguendi. Non enim tales et tantos hospites respuerunt, quales et quantos Iudei, scilicet Apostolos et Prophetas. Licet etiam magni peccatores fuerint, tamen predicationem verbi Dei non contempserunt, quia nec tales predicatores habuerunt quales Iudei. Io. 15.d. Si non venissem etc. 2Pt. 2.d. Melius est viam etc. Infra 12.f. Cui plus committitur et Iac. quarto d. Scienti bonum facere et non facienti etc.
marg.|
{q}
Ve tibi Corozaim
etc. ad litteram. Corozaim et Bethsaida,
{6.
193ra} et Capharnaum erant civitates Iudeorum, quibus comminatur Dominus, quia auditis multis predicationibus et visis multis miraculis Christi, non penituerunt de peccatis suis. In illis enim multa legitur fecisse miracula in initio predicationis sue et quia non receperunt, ideo specialiter illis comminatur. Mattheus hic magis sequitur historiam. Lucas, dimisso ordine historie, sequitur magis ordinem mysterii. Dicit ergo ve tibi Corozaim id est eterna damnatio est tibi ventura.
marg.|
{a}
Ve tibi Bethsaida simi
liter.
marg.|
{b}
Quia si in Tyro
etc.
Tyru
s et Sidon civitates erant gentilium, in quibus si predicasset Dominus et fecisset miracula, que fecit in aliis, egissent penitentiam. Quare ergo non predicavit eis Dominus ? Rm. 11.d. O altitudo divitiarum etc. His autem predicavit propter quatuor. Primum divina voluntas, secundum promissi veritas, tertium latens utilitas, quartum paucorum bonitas verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in iudicio, quam vobis Sequitur.
marg.|
{f}
Et tu Capharnaum usque ad celum exaltata
id est famosa miraculis et insignita. Et quia his credere noluisti, ideo usque ad infernum demergeris Vel exaltata superbe resistendo mee predicationi et ideo etc.
marg.|
{r}
Ve tibi Corozaim
] $mystice
marg.|
] comminatur hic Dominus clericis et religiosis, qui duriores sunt laicis. Unde Is. 1.a. Bos cognovit etc. Ier. 5.a. Dixi forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini et iudicium Dei sui, ibo igitur ad optimates etc. Corozaim interpretatur mysterium meum, vel secretum mihi et significat clericos, quibus revelat Dominus in scripturis secreta sua. Amos 3.b. Non faciet Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos Prophetas etc. Io. 15.b. Iam non dicam vos servos, sed amicos etc. Mt. 13. Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis, Bethsaida, interpretatur domus frugum, vel domus venatorum et significat claustrum, ubi illis, quos potest venari, Dominus fruitur, quasi fruge propria, Is. 23.a. Semen Nili messis fluminis, id est Spiritus sancti, fruges eius: Tyrus interpretatur angustia et significat rusticos, qui multis angustiis opprimuntur. Sidon interpretatur venatio et significat milites, qui sunt venatores, ad litteram et per rapinam multa venantur. Et certe si istis tantum predicaretur, quantum predicatur clericis, ipsi penitentiam agerent de peccatis suis et plura bona facerent, quam clerici faciunt. Mt. 12.d. Viri Ninivite surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam, quia penitentiam egerunt in predicatione Ione et ecce plus quam Ionas hic. Idcirco
Ve tibi Corozaim, ve tibi Bethsaida
id est vobis, o clerici et vobis, o religiosi.
marg.|
{b}
Quia si in Tyro
etc.
Nec
dicit. Ve vobis Corozaim et Bethsaida, sed divisim Ve tibi Corozaim, ve tibi Bethsaida quia singulis sua propria pena reddetur. Gal. 6.b. Unusquisque onus suum portabit. Mt. 13.d. Colligite zizania et alligate in fasciculos ad comburendum. Item nota quod bene iunguntur Tyrus et Sidon. Beda. Apud alios est usus divitiarum, divitibus nomen tantum cedit et solicitudo.
marg.|
{c}
In iudicio
etc.
Nota
tria, Cilicium, cinerem, sessionem. Hec enim tria penitentibus congruunt, scilicet ut induantur cilicio, sedeant in cinere, id est ad terram. Non enim debent discumbere ad mensam, sed in terra habentes mantile super genua. Hieronymus: Cinis et cilicium arma sunt penitentium. Per cilicium peccati memoria intelligitur. Nam punctio vestimenti revocat in memoriam punctionem peccati, quod semper debet habere homo in memoriam ad dolendum. Per cinerem, mortis memoria exprimitur. Unde et capita penitentium cinere asperguntur, ut reducant ad memoriam, quia mortales sunt et incinerabuntur. Unde Eccl. 10.b. Quid superbis, terra et cinis ? Ier. 6.g. Filia populi mei accingere cilicio et aspergere cinere, luctum unigeniti fac tibi planctum amarum. Sessio humilitatem exprimit, quam precipue debet homo Christo exhibere. 1Pt. 5.b. Humiliamini sub potenti manu Dei etc.
marg.|
{e}
Remissius erit in iudicio quam vobis
etc.
infr
a 12.f. Servus sciens voluntatem Domini etc.
marg.|
{f}
Et tu Capharnaum
etc.
Caph
arnaum villa pinguedinis, vel villa pulcherrima, cetum prelatorum. Abdie 1.b. Si exaltatus fueris ut Aquila et inter sidera posueris nidum tuum, inde detraham te. Amos 9.a. Si ascenderint usque ad celos, inde detraham eos. Iob. 20.a. Si ascenderit usque ad celum superbia eius et caput eius nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur. Ier. 49.d. Qui habitas in cavernis terre etc. Sequitur.
marg.|
{h}
Qui vos audit Ne v
ideretur alicui ex precedentibus, quod illis tantum civitatibus comminaretur Dominus ve eternum, que ipsum respuerunt in propria persona, sed etiam illis, qui discipulos et alios predicatores contemnunt, fit illa comminatio, ideo subiungit, qui vos audit, me audit qui loquor in vobis. 2Cor. 12.a. An experimentum queritis eius, qui in
{6.
193rb} me loquitur Christus, qui non infirmatur in vobis ?
marg.|
{i}
Et qui vos spernit non
recipiendo ad predicationem, vel ad hospitalitatem, vel faciendo iniurias, vel inferendo contumelias. Ez. 3.b. Domus Israel noluit audire te, quia noluit audire me.
marg.|
{k}
Me spernit
Mt. 25.d. Quamdiu non fecistis uni ex minimis his, nec mihi fecistis.
marg.|
{l}
Qui autem me spernit, spernit eum, qui me misit quia
ego et pater unum sumus Io. 10.f.
marg.|
{m}
Reversi sunt
etc.
Secu
nda pars. Post predicationem et facta miracula revertuntur ad Dominum. Unde dicit: Reversi sunt autem septuagintaduo cum gaudio de profectu predicationis et conversione peccatorum: Gaudebant etiam de potestate miraculorum sibi collata: Unde sequitur:
marg.|
{n}
Dicentes: Domine etiam demonia subiiciuntur nobis in nomine tuo
id est in invocatione et virtute nominis tui, quod non fiebat in lege, ut in nomine alicuius eiicerentur demones.
Numérotation du verset
Lc. 10,moraliter
marg.|
{m}
Reversi sunt autem
etc.
Hic
docentur predicatores et omnes bene agentes in tribus. Primo, ut de bono facto per eos non superbiant, meritis, ac viribus suis aliquid ascribendo, sed revertantur ad Dominum eius gratie totum attribuendo et gratias referendo. Eccl. 1.b. Ad locum, unde exeunt flumina, revertuntur. Iob. 38.d. Numquid mittes fulgura etc. Ibi Glossa Vadunt fulgura, cum predicatores miraculis coruscant et superna reverentia auditorum corda transfigunt. Revertentia vero dicunt adsumus, cum non sibi, sed Dei virtutibus attribuant, quicquid se fortiter egisse cognoscunt. Talis erat Is. 26.c. Omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine. Talis David. Ps. 113. Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Talis Paulus 1Cor. 3.b. Neque qui plantat, neque qui rigat aliquid est sed qui incrementum dat Deus. Talis ipse Christus. Io. 7.b. Mea doctrina non est mea etc. Secundo, ut non cessent, donec perfecerint opus suum. Mt. 10.c. Qui perseveraverit etc. Gal. 6.c. Bonum facientes non deficiamus etc. Tertio, ut de bono gaudeant. Rm. 12.d. Gaudete cum gaudentibus.
marg.|
{o}
Demonia subiiciuntur nobis
id est sapientes Philosophi.
marg.|
{p}
In nomine tuo
id est in predicatione nominis tui, vel ad honorem nominis tui. 2Cor. 10.b. Arma militie nostre non sunt carnalia, sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. Sequitur:
marg.|
{q}
Et ait illis, videbam Satanam sicut fulgur de celo cadentem
Bernardus. Age nunc, sequere ducem tuum, multiplica prebendas, accelera ad Archidiaconatum, ad episcopatum aspira, paulatim ascendis, sed non paulatim descendes.
marg.|
{r}
Videbam Satanam quasi fulgur de celo cadentem Bene
confitebantur discipuli in hoc, scilicet quod fatebantur demonia sibi subiici in nomine Christi: Sed quia vidit Dominus aliquantulam elationem subortam in animis eorum, ex subiectione demonum et miraculis, ideo hortatur eos ad humilitatem exemplo luciferi, qui per superbiam corruit de celo. Unde dicit: Videbam quasi dicat: me presente factum est. Presens enim eram, quando Lucifer corruit. Et potest dupliciter construi, quod sequitur. Primo sic: Videbam Satanam cadentem de celo, sicut fulgur id est velociter, terribiliter, irrevocabiliter. Et est sensus, quasi dicat: Dominus, ne superbiatis de potestate vobis data, ne cadatis sicut Satanas. 2Pt. 2.a. Si Deus Angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, supple, nec vobis parcet, si peccaveritis superbiendo. Is. 14.c. Quomodo cecidisti etc. Apc. 12.b. Proiectus est draco ille magnus. Et supra. Et Angeli eius. Aliter:
marg.|
{r}
Videbam Satanam, sicut fulgur
id est qui est sicut fulgur de celo cadentem Fulgur enim lucidum est et diabolus aliquando se transfigurat in Angelum lucis. 2Cor. 11.c. Item fulguri nihil resistit et diabolo pauci possunt resistere. Iob. 41.d. Non est potestas super terram, que possit ei comparari.
marg.|
{s}
Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones Serp
entes, id est
{6.
193va} demones, qui habent venenum in ore, ut serpentes ; et in cauda, ut scorpiones, quia actionem bonam nituntur corrumpere in principio et in fine. In principio, intentionem corrumpendo, in fine vanam gloriam suggerendo. Apc. 9.d. Potestas equorum in ore eorum et in caudis eorum. Lam. 1.b. Facti sunt hostes eius in capite. Gn. 3.c. Tu insidiaberis calcaneo eius.
marg.|
{a}
Et supra omnem virtutem inimici quia
multis aliis modis nocet.
marg.|
{b}
Et nihil
etc. Per serpentes et scorpiones, ut predictum est, intelliguntur maligni spiritus. Mt. 11.d. quos subiecit Dominus discipulis, ita ut ad eorum imperium ab obsessis corporibus exirent, nec eis nocere potuerunt, vel possunt intelligi serpentes et scorpiones ad litteram, qui ei nihil nocere potuerunt, sicut nec vipera Paulo. Act. 28.a. nec venenum nocuit, Ioanni, sicut legitur in Ecclesiastica historia. Unde Mc. 16.d. Si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Item serpentes sunt detractores, scorpiones adulatores, quos boni conculCt. Ps. 40. Super aspidem etc. Ez. 2.c. Fili hominis, increduli et subversores sunt tecum et cum scorpionibus habitas, ne timeas verba eorum.
marg.|
{c}
Verumtamen
etc. quia hoc non est a vobis. 1Cor. 4.b. Quid habes, quod non accepisti ? si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis ? Item non est gaudendum de hoc, quia hoc parum est respectu predestinationis, de qua subditur.
marg.|
{d}
Gaudete autem, quod nomina vestra que
mundo vilescunt.
marg.|
{e}
Scripta sunt
per presentem iustitiam, ac predestinationem in libro vite in celis Apc. 19.c. Habens nomen novum scriptum, quod nemo novit nisi ipse. Liber vite est Christus. Apc. 20.d. Alius liber apertus est, qui est liber vite. Preter hanc est alius quadruplex liber, scilicet liber nature. Ps. 138. In libro tuo omnes scribentur. Rm. 1.c. Invisibilia Dei a creatura etc. Item doctrine. Apc. 5.a. Vidi in dextera sedentis in throno librum. Apc. 10.d. Ez. 3.d. Volumine cibavit me, item conscientie. Dn. 7.c. Libri aperti sunt, item prescientie. Et hic duplex, scilicet predestinationis. Ex. 32.g. Aut dele me etc. Vel presentis iustitie. Psalmo 68. Deleantur, de libro viventium. E contrario scribuntur mali. Ier. 17.b. Recedentes a te in terra scribentur. Ez. 13.b. in concilio populi mei non erunt etc. Apc. 6. Signati.
marg.|
{g}
In ipsa hora
etc. Dominus supra locutus est de subiectione demonum, de scriptura nominum in libro vite. Hic autem commendat humilitatem, quia per eam acquiritur hec celsitudo. Unde dicit in ipsa autem Hora qua loquebatur discipulis de subiectione demonum et de scriptura nominum.
marg.|
{h}
Exultavit in Spiritu sancto de s
alute humilium, quibus loquebatur. Et dicit, in Spiritu sancto quia quecumque fecit Christus, hec fecit operatione Spiritus sancti, item in Spiritu sancto solum exultandum est, non in viribus propriis, nec in aliis.
marg.|
{i}
Et dixit. Confiteor tibi, Domine pater
id est gratias ago tibi, vel in te exulto, non in me. Et est triplex confessio, scilicet peccati. Iac. ult. d. Confitemini alterutrum etc. item fidei. Rm. 10.b. Corde creditur ad iustitiam, ore autem etc. Item laudis, ut hic. Et in Ps. 117. Confitemini Domino, quoniam bonus.
marg.|
Bona confessio.
marg.|
Incipientis. Iac. ult. d. Confitemini alterutrum peccata vestra etc.
marg.|
Proficientis. Ps. 117. Confitemini Domino, quoniam bonus etc.
marg.|
Gratificantis. Ps. 48. Confitebitur tibi, cum benefeceris ei.
marg.|
Congredientis. Mt. 10.d. Qui me confessus fuerit coram hominibus.
marg.|
Remunerantis. Mt. 10.d. Confitebor et ego
{6.
193vb} eum etc.
marg.|
Sequitur.
marg.|
{k}
Domine, pater celi et terre
id est creator illorum ad litteram. Beda. Non pater, sed creator.
marg.|
marg.|Vel
Numérotation du verset
Lc. 10,mystice
marg.|
{l}
Celi et terre
id est celestium et terrenorum. Ier. 23.e. Celum et terram ego impleo, item Celi et terre id est anime et corporis. Is. ult. a. Celum mihi sedes etc. item celi et terre id est Ecclesie triumphantis et Ecclesie militantis. Mt. 6.b. Fiat voluntas tua, sicut in celo et in terra.
marg.|
{m}
Quod abscondisti hec a sapientibus et prudentibus sua
reputatione, id est ab illis, qui se reputant sapientes, ut Scribe et Pharisei et multi alii, de quibus. Is. 4.e. Ve, qui sapientes estis in oculis vestris, Io. 5.d. Qui apprehendit sapientes in astutia sua. Is. 29.d. Erit vobis visio omnium, sicut verba libri signati, quem cum dederint scienti litteras, dicent, lege illum et respondebit, non possum, signatus est enim. Chrysostomus Sapientia est, non eloquia Dei scire, sed secundum eloquia Dei vivere. Sapientia est de celestibus, prudentia de terrenis. Non autem de hoc agebat Christus gratias, quod pater ab istis absconderat, hec, id est Sacramenta sue incarnationis, immo potius super hoc flevit, infra 19.f. Videns Iesus civitatem flevit super illam, dicens, si cognovisses et tu, supple, fleres, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis. De quo igitur referebat gratias ? De hoc, quod sequitur.
marg.|
{n}
Et revelasti ea parvulis
id est humilibus.
marg.|
{o}
Parvulis
Ambrosius. Qui se exaltare non noverunt. Iac. 4.b. Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Ps. 118. Declaratio sermonum tuorum illuminat et intellectum dat parvulis. 1Cor. 1.c. Quia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam predicationis salvos facere credentes. Et infra. Quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. Et infra. Que stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes. Is. 32.a. Cor stultorum intelliget scientiam et lingua balborum loquetur velociter et plane. Prv. 9.a. Si quis est parvulus veniat ad me. Io. 4.b. Puteus altus est et in quo haurias, non habes, id est humilitatem, que est hauritorium sapientie. Prv. 11.a. Ubi humilitas, ibi sapientia. Ideo dicit Eccl. 5.c. Esto mansuetus ad audiendum verbum Dei, ut intelligas. Beda. Non ait insipientibus et hebetibus, sed parvulis, id est humilibus, ut probet se tumorem damnasse, non acumen. Beda. Humilitas est clavis scientie, de qua infra 11.g. Ve vobis, Scribe et Pharisei, qui tulistis clavem scientie, id est humilitatem fidei Christiane, qua ad divinitatis eius cognitionem pervenire poteratis.
marg.|
{p}
Etiam pater supp
le sic fecisti.
marg.|
{q}
Quia sic placuit ante te
scilicet parvulis revelare mysteria Scripturarum et a sapientibus abscondere. Nec reddit rationem quare sic fecerit, nisi voluntatem Dei. Prv. 16.a. Universa propter semetipsum operatus est Dominus. Glossa id est sola voluntate. Et certe iniustum esse non potest, quod iusto placet, ut dicit Beda. Item iusto, id est iustificanti, id est Deo, qui ex se iustus est et suos iustificat etc. In hoc autem dat nobis exemplum humilitatis, ne temere discutiamus secreta Dei. Prv. 25.e. Perscrutator maiestatis opprimetur a gloria. Eccl. 3.c. Altiora te ne quesieris etc.
marg.|
{r}
Omnia mihi tradita sunt a patre meo
Chrysostomus non dicit omnes, sed omnia. Hic per omnia rationalem creaturam accipimus, non quamlibet, sed humiles tantum. Unde Ambrosius. Cum omnia sibi tradita dicit non elementa, que ipse creavit, sed ipsos parvulos, quibus pater Sacramenta revelavit, intellige. Exemplo autem ostendit, quod pater humilibus revelat Sacramenta, que superbis abscondit, quia sibi omnia revelavit, qui parvulus est. Is. 9.b. Parvulus natus est nobis. Sunt autem omnia tradita Christo, id est omnium potentia, omnium notitia, omnium regimen et gubernatio, non solum ex tempore inquantum homo est, sed ab eterno, inquantum patri consubstantialis est, quia sicut habet a patre generationem, ita omnipotentiam et notitiam et cooperationem et essentiam, quia Deus est de Deo. In hoc autem dicit se omnia habere a patre, docet discipulos, ut quicquid habent boni, non sibi, sed Deo attribuant. Mt. ultim. d. Data est mihi omnis potestas in celo et in terra. In hoc etiam ostenditur coequalitas et coomnipotentia et consubstantialitas filii ad patrem, Omnipotentiam autem filii notificant tria, scilicet nulla indigentia extrinseci auxilii, remotio prohibitionis extrinsece, remotio coactionis extrinsece. Versus. Non eget omnipotens, non cogitur, aut prohibetur. Equalitatis autem scientie filii ad patrem signum est mutua cognitio: De qua subdit.
marg.|
{s}
Et nemo scit, quis sit filius, nisi pater
etc.
Non
excluditur Spiritus Sanctus a notitia patris et filii, sed tantum creature, quia per nisi fit exclusio non personalis, sed essentialis. Et est sensus, nisi natura, seu essentia et ita cum eadem sit essentia Spiritus sancti, quod essentia patris et filii, non excluditur, sed ponitur. Sequitur.
marg.|
{t}
Et quis sit pater supp
le, nemo scit.
marg.|
{u}
Nisi filius et cui voluerit filius revelare
Chrysostomus Non
{6.
194ra} dicit, cui preceptum est sed cui voluerit revelare. Et in hoc notatur eadem voluntas patris et filii et ita perfecte ostenditur coequalitas patris et filii in potentia, in sapientia, in voluntate. Item Chrysostomus Philosophi de Deo querere contendentes, nihil aliud se invenisse confessi sunt, nisi quod incognoscibilis est Deus. Sicut, qui innavigabilem Oceanum usurpat navigare, dum non potest transire, necesse est, ut per eandem viam revertatur, sic illi ab ignorantia ceperunt et in ignorantiam finierunt. Et infra. Non ad discussionem suam, sed ad honorem suum te creavit, nec iudicem te voluit esse actuum suorum, sed servum preceptorum. Eccl. 2.f. Altiora te ne quesieris etc. Breviter potes hic notare tria in textu, que sunt ad fidei nostre roborationem, scilicet filium omnipotentem, per hoc, quod dicit. Omnia. Item a patre genitum, per hoc, quod dicit. A patre. Item incomprehensibilem, sicut patrem, per hoc, quod dicit. Nemo scit, quis sit filius etc. Chrysostomus Incomprehensibilem naturam comprehendere non potest comprehensibilis creatura. Et infra. Non dicit omnes Deum ignorare, sed cognitione, qua filius eius novit. Nullus enim scit, quod etiam de filio est dicere. Dominus ergo commendaverat humilitatem, convenienter subiunxit aliqua de fide, quia per humilitatem venitur ad fidem.
marg.|
{a}
Et conversus
etc.
Supr
a reddidit Dominus gratias patri, quia sacramenta, que superbis abscondit, humilibus, seu parvulis revelavit. Nunc ostendit, qui sunt illi parvuli, scilicet discipuli et sequaces eorum. Nec est contemnenda illa revelatio, quia beatum facit, unde dicit.
marg.|
{b}
Beati oculi inte
riores et exteriores non solum vestri, sed et omnium.
marg.|
{c}
Qui vident
etc. id est recte cognoscunt illa Sacramenta, que vobis parvulis sunt revelata. Et vere beati.
marg.|
{e}
Dico enim vobis parv
ulis, quibus me et patrem revelavi.
marg.|
{f}
Quod multi Prophete futu
ra predicentes. Hic copulat novum testamentum veteri.
marg.|
{g}
Et reges se e
t alios bene regentes.
marg.|
{h}
Voluerunt videre ocul
o corporali.
marg.|
{i}
Que vos videtis
scilicet me et miracula, que ego facio vobis. Et nota quod que non est ibi substantivum tantum, sed tenetur etiam qualitative que videtis id est qualia et qualiter videtis. Abraham enim vidit, que ipsi, sed non eodem modo. Unde Io. 8.g. Abraham desideravit videre diem meum, vidit et gavisus est
marg.|
{k}
Et audire, que auditis
scilicet doctrinam et predicationem meam.
marg.|
{l}
Et non audierunt Reve
ra beati fuerunt omnes illi, qui veraciter et humiliter viderunt et audierunt Iesum presentialiter loquentem et miracula facientem, quod nulli antiquorum concessum fuit quantivis meriti et tamen multum desiderabant. Nm. 24.c. orietur stella ex Iacob etc. Et postea. Heu, qui victurus est, quando ista faciet Dominus ? Is. 64.a. Utinam dirumperes celos etc. Ex. 4.d. Mitte, Domine etc. Aggei 2.b. Veniet desideratus cunctis gentibus. Ct. 1.a. Osculetur me osculo etc. Et 8.a. quis mihi det te fratrem meum. Et quamvis ita desiderarent, non tamen viderunt nisi a longe per quasdam species visionum. Gn. 18.a. Abraham tres vidit et unum adoravit. Io. 8.g. Abraham exultavit, ut videret etc. Ex. 3.a. Vidit rubum ardentem non comburi. Ex. 33.d. Moyses vidit posteriora Domini. Sic beati dicuntur Apostoli, quia viderunt Dominum presentialiter. Beati etiam, qui non viderunt et crediderunt. Io. 20.g.
Numérotation du verset
Lc. 10,mystice
marg.|
etiam.
marg.|
{b}
Beati oculi, qui vident in s
criptura, vel per rectam intelligentiam, vel per fidem.
marg.|
{d}
Que vos videtis modo
in gloria per speciem. Unde regina Saba 3Rg. 10.b. dixit Salomoni. Beati viri tui et beati servi tui, hi, qui stant coram te semper et audiunt sapientiam tuam.
marg.|
{g}
Et multi reges
etc.
istu
d potest dici Theologis, qui multa bona audiunt et pauca faciunt et multi sunt in mundo reges et comites, qui si audirent partem, plura facerent. Is. 42.d. qui vides multa, nonne custodies ? qui apertas habes aures, nonne audies ?
marg.|
{m}
Et ecce
etc.
Quar
ta pars in qua agitur de condemnatione hypocrisis. Dicit ergo et ecce quidam legisperitus Ambr. Verba legis tenens, vim legis ignorans. Unde non dicebatur petitus quantum ad spiritualem legis intelligentiam, sed quantum ad litteralem peritiam.
marg.|
{n}
Surrexit ut m
elius audiretur, vel ut iustus videretur.
marg.|
{o}
Tentans illum
etc.
in h
oc surrexit, quod magistrum {
194rb
} fatebatur, in hoc non surrexit, quod Deum tacebat. Magistrum autem vocavit, non Dominum, quia doceri volebat non servire et tamen nolebat esse discipulus eius, quem magistrum vocabat. Unde in principio sermonis sui suam fallaciam manifestavit. Chrysostomus: Significat laudatores sanctorum non imitatores.
marg.|
{p}
Quid faciendo vitam eternam possidebo ?
Chrysostomus Non dixit, quid credam: Prima iustitia est cognoscere Deum, novissima facere bona opera. Et infra: Virtus faciendi, cognitio est Dei. Io. 6.d. Quid faciemus, ut operemur bona opera Dei.
marg.|
{o}
At ille dixit ad eum ? In lege quid scriptum est ? Quomodo legis ? Iste
legisperitus animo tergiversandi dixerat: Dominus autem interrogat, ut ex eius responsione probetur, an iustus sit. Mt. 12.c. Ex verbis tuis iustificaberis etc.
Numérotation du verset
Lc. 10,mystice
marg.|
Mystice. Per istum legisperitum significantur arrogantes, qui sepe sub specie humilitatis laudem venantur humanam. Unde Gregorius. super Iob. 33. Sepe arrogantes se fugere arrogantiam simulant et private singulis quasi latenter loquuntur, ut sicut de sensu, ita de contemptu arrogantie glorientur. Ita facit iste legisdoctor quasi humilis interrogat, quid faciendo vitam eternam possideat. Chrysostomus Precipuum vitium iuvenile gloriatio, qui amplius vult videri, quam esse, in toto vult videri non esse. Chrysostomus Iuvenis hic pinguis terra erat, sed spinarum multitudo semen suffocabat. Per hoc autem, quod dicit
quidam et n
on nominat ipsum, ostendit eius indignitatem.
Per hoc, quod dicit, surrexit oste
nditur eius levitas. Gregorius. Motus corporis ostendit levitatem mentis. Eccl. 19.d. Ab occursu faciei cognoscitur sensatus.
marg.|
{p}
Quid faciendo vitam eternam possidebo ? Nota
dicit qualiter disputando, aut qualiter loquendo, vel audiendo, cum tamen hec bona sint, sed bona operatio necessaria est ad salutem, ubi eam necessitas non excludit Rm. 2.b. Non enim auditores etc. Io. 1.d. Estote factores verbi etc. Sap. 10.b. Iustum deduxit Dominus per vias rectas et ostendit illi regnum Dei. Et nota quod dicit possidebo per quod notat vitam eternam esse hereditatem hominum iure hereditario possidendam non in presenti, sed in futuro. Ps. 127. Labores manuum tuarum, quia manducabis etc. in futuro.
marg.|
{r}
In lege quid scriptum est ? De l
ege, quam docebat, interrogat eum Dominus, ut legis ignarum ostendat, cuius se magistrum faciebat et gravius puniendum, quia quod nesciebat, docere presumebat. Iac. 3.a. Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes etc.
marg.|
{s}
Quomodo legis ? Modu
m legendi querit Dominus a magistro legis, innuens non eundem modum legendi inesse omnibus magistris. Quidam enim legunt legem, seu docent ore tantum. Unde Mt. 23.a. Super cathedram Moysi etc. Dicunt enim et non faciunt. Alii legunt, sive docent manu tantum, ut simplices iusti et bone mulieres, quorum vita magistra est multis et efficacius docent, quam multi magistri. Beatus Bernardus. Efficacior est predicatio exempli quam verbi. Act. 21.g. Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem. 2Th. 3.d. Salutatio mea manu Pauli etc. Alii legunt, seu docent ore et manu, ut magistri qui faciunt, quod docent. Mt. 5.c. Qui fecerit et docuerit sic etc. Mt. 7.d. Admirabantur omnes super doctrina eius: Erat enim docens eos, sicut potestatem habens, non sicut Scribe et Pharisei. Hoc tertio modo non legebat iste magister legis, ideo querit Dominus: Quomodo legis ? id est quomodo doces discipulos tuos, qui adhuc nescis, per quid veniatur ad vitam ? Mt. 11.c. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.
marg.|
{t}
Ille respondens, dixit: Diliges Dominum Deum tuum
etc.
Bene
respondit, quod legerat, sed non quod fecerat, quod patet per hoc, quod vocat eum magistrum non Deum, aut Dominum, quia nec colere, ut Deum, nec venerari, ut Dominum volebat, sed potius docere, vel doceri. Et nota, Lucam ponere quatuor in modo dilectionis Dei: Tamen Moyses Dt. 6.a. Et Mt. 22.d. non ponunt nisi tria. Sed forte Lc. attendit quatuor rationes, propter quas diligendus est Deus et propter quamlibet, supra omnia. Prima, quia est creator ad esse. Secunda, quia conservator in esse. Tertia, quia recreator in bene esse. Quarta, quia glorificator in optimo esse. Vel quatuor ad tria reducuntur, ut illud membrum, Ex totis viribus, referatur ad quodlibet aliorum trium {
194va
} quasi modus, ut sit sensus. Diliges Dominum Deum tuum ex totis viribus totius cordis ex totis viribus totius anime ex totis viribus totius mentis.
marg.|
{a}
Ex toto corde quia
Dominus.
marg.|
{b}
Ex tota anima quia
Deus.
marg.|
{d}
Ex omni mente quia
tuus. Aliter exponitur.
marg.|
{a}
Ex toto corde
id est ex toto intellectu, ut omnis intellectus tuus subditus sit intellectui de Deo.
marg.|
{b}
Ex tota anima
id est tota voluntate, ut omnis voluntas tua subdita sit voluntati divine.
marg.|
{d}
Ex omni mente
id est tota memoria. Quod autem sequitur.
marg.|
{c}
Ex omnibus viribus tuis Hoc
modo impletur in via, vel sic secundum Augustinum.
marg.|
{a}
Ex toto corde
id est toto intellectu sine errore.
marg.|
{b}
Ex tota anima
id est tota voluntate, sine contrarietate. Ibi voluntas se totam colligit, ubi ei nihil est contrarium.
marg.|
{d}
Ex tota mente
id est memoria sine difficultate, vel sine oblivione. Hec non possunt impleri in via.
marg.|
Beatus Bernardus:
{a}
Toto corde
id est sapienter. {b}
Tota anima
id est dulciter. {d}
Tota mente]
fortiter.
marg.|
Chrysostomus: {a}
Toto corde ut c
or tuum ad nullius rei dilectionem magis sit inclinatum quam Dei. {b}
Tota anima ut c
ertissimum animum habeas in veritate et firmissimum in fide. {d}
Tota mente
] ut omnes sensus tui Deo vacent, intellectus, cogitatio, sapientia, memoria.
marg.|
Quidam sic: {a}
Toto corde]
ut omnes cogitationes in Deum dirigas. {b}
Tota anima]
ut omnes affectiones ad Deum retorqueas. {d}
Tota mente ]
ut omnes operationes propter Deum facias.
marg.|
Gregorius: {a}
Ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente
id est super omnia et est inculcatio verborum, que significat excellentiam amoris.
marg.|
Hugo de Sancto Victore:
{a}
Ex toto corde
id est devotione, quoad virgines. {b}
Ex tota anima
id est discretione, quoad Confessores. {d}
Ex tota mente
id est perseverantia, quoad martyres.
marg.|
Sequitur.{e}
Et proximum tuum sicut teipsum]
Lv. 19.d. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Septuaginta.
marg.|
Proximum, dicit <Glossa> Interlinearisibi: Sicut teipsum id est ex quo, scilicet ex caritatis affectu et effectu. Item in quo seipsum, scilicet in Deo. Item propter quod teipsum, scilicet propter Deum. Item ad quod teipsum, id est ad gratiam in presenti et gloriam in futuro. Item quomodo teipsum, scilicet supra res et corpus proprium et citra Deum. Qui sic diligit proximum, legem implevit, Rm. 13.c. Mt. 22.c. In his duobus mandatis tota lex pendet et prophete.
marg.|
Nomine autem proximi intelligitur omnis homo, ut dicit Augustinus. Solet distingui sic. Militans diligit militantem ad id ad quod seipsum. Triumphans diligit triumphantem in eo, in quo seipsum. Et alternatim, militans diligit triumphantem in eo ad id quod seipsum et triumphans diligit militantem ad id in quo seipsum Eph. 5.e. Viri debent diligere uxores suas, ut corpora sua.
marg.|
Glossa 3.d. Ibi:Hieronymus: Viri diligant uxores suas sicut seipsos. Que ergo differentia inter uxoris et proximi dilectionem ? Solutio: In proximo, sicut, adverbium est similitudinis, in uxore vero preter similitudinem dicit approbationem et confirmationem et indivisionem.
marg.|
{g}
Dixitque illi Domi
nus recte respondisti, hoc fac et vives quasi dicat: hoc doces, sed non facis, si vis vivere vita eterna, hoc fac et vives, unde quod Dominus dicit. Recte respondisti, non factum eius, sed responsum laudavit, sicut multorum verba laudabilia sunt, sed facta vituperabilia. Gn. 27.c. Vox quidem vox Iacob, sed manus, manus sunt Esau.
marg.|
{h}
Ille autem volens iustificare seipsum
id est iustum demonstrare, putans se ante hominem, qui tantum exterius videt, non ante Deum, qui videt interius, stare. Et multos habet consimiles, quibus dicitur Mt. 6.a. Attendite, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. Item Mt. 23.c. Ve vobis Scribe et Pharisei, qui estis similes sepulchris etc.
marg.|
{i}
Dixit ad Iesum. Et qui est meus proximus ?
Beda. Nemo est proximior homini, quam Deus, qui intrinsecus et extrinsecus novit et omnia curare potest. Sed omnis incredulus,
{6.
194vb} vel tentator nec Deum, nec hominem proximum habet.
Numérotation du verset
Lc. 10,30
marg.|
{k}
Suspiciens autem Iesus dixit: Homo quidam
etc.
Legi
speritus quesierat a Domino quis esset suus proximus. Hoc autem querebat, ut iustificaret seipsum, id est se iustum ostenderet. Nam si Dominus responderet ei. Iudeus est proximus tuus, ipse statim responderet Domino, se diligere omnes Iudeos et ita omnem proximum. Proximus revera est omnis homo, sed Iudeus neminem sibi proximum reputat, nisi Iudeum, immo de aliis nationibus omnes appellabant alienos. Et inde illa verba sic interpretantur: Non fenerabis proximo tuo, id est Iudeo, sed alieno, id est gentili, vel Christiano. Dominus ergo prima fronte respondere poterat. Proximus tuus est omnis homo, sed preelegit per quandam similitudinem, id latenter insinuare. Unde primo ostendit legisperito inimicum proximum esse inimico, ut quasi a maiori convincat omnem hominem proximum esse omni homini. Inducit ergo similitudinem de eo, qui descendit a Hierusalem in Iericho et incidit in latrones et hoc potuit esse ad litteram. Est enim ad litteram inter Hierusalem et Iericho desertum a latronibus frequentatum, homines transeuntes interficientibus: unde etiam appellatum est Domin, quod interpretatur sanguis et videtur sonare sanguinis effusionem. Intelligendum est ergo, quod ille, qui descendit de Hierusalem in Iericho et spoliatus est a latronibus et vulneratus, fuerit Hierosolymite. Sacerdos quoque et Levita fuerunt Hierosolymite, licet hoc ex textu Evangelii non habeatur. Ex responsione ergo legisperiti arguit Dominus Samaritanum esse proximum Hierosolymitano et ita inimicum inimico. Samaritani enim inimicabantur Hierosolymitanis. Nam sicut habetur in historiis, quecumque alie gentes infestabant Iudeos, Samaritani adherebant eis, nec unquam ab eorum interfectione desistebant, nisi cum non habebant opportunitatem. Sic ergo ex responsione ipsius legisperiti probat Dominus Samaritanum esse proximum Iudeo et ita Iudeum Samaritano. Proximus enim relative dicitur, ut dicatur proximus proximo proximus et sic tacite probat Dominus, quod omnis homo proximus est omni homini. Sed quomodo Levita et Sacerdos et Samaritanus, qui transibant per illud desertum, non fuerunt occisi a latronibus, sicut ille ? Forte in societate erant et ille solus. Propter quod dicitur Eccl. 4.c. Ve soli. Item quomodo transierunt Levita et Sacerdos, nulla facta misericordia et Samaritanus, qui erat alienigena et laicus fecit in illum misericordiam ? Respondeo. Iudei naturaliter avari sunt et clerici avariores, quasi consueti semper accipere et numquam dare et tamen dicitur. Act. 20.g. Multo beatius est dare, quam accipere et illi, scilicet Sacerdos et Levita Iudei erant et clerici et ideo non est mirum si sine misericordia transierunt. Item quomodo dicitur Samaritanus alligasse vulnera sauciati et oleum et vinum infudisse, cum prius debeat infundi vinum ad lavandum vulnera et postea oleum ad mitigandum et deinde fit alligatio ? Sed potest dici, quod multas plagas habebat ille et quedam est plaga, que non indiget lotione, hanc alligavit. Alia, que indiget mitigatione et non lotione, ut est tumor et super hanc infudit oleum. Alia, que indiget lotione simul et alligatione et mitigatione et super hanc infudit vinum et oleum et postea alligavit. Vel potest dici, quod Lc. non fecit vim in ordine dictionum, vel quod respexit mysterii ordinem etc.
Numérotation du verset
Lc. 10,mystice
marg.|
. Per istum hominem significatur Adam, vel genus humanum, qui peccando descendit a statu celestis felicitatis ad miserias et defectus huius vite mutabilis et per hoc incidit in latrones, id est in potestatem demonum, ac malorum motuum, atque malorum Prelatorum et hereticorum, vel malorum Theologorum.
marg.|
Item superborum. Item detractorum. Omnes quippe isti dicuntur latrones, ut patet in notula. Qui miserum Adam in filiis suis spoliatum vestimentis virtutum et substantia rerum et plagis multis peccatorum impositis semivivum relinquunt. Et hoc est:
marg.|
{l}
Homo quidam
id est Adam et in eo totum genus humanum:
marg.|
{m}
descendebat pecc
ando.
marg.|
{n}
ab Hierusalem
id est a paradiso terrestri et statu felicitatis et immortalitatis.
marg.|
{o}
in Iericho
id est in miserias et defectus huius vite mundane.
marg.|
{a}
et incidit in latrones in d
emonum potestates, qui dicuntur latrones, quia clam insidiantur.
marg.|
Latrones.
marg.|
Demones. Iob. 19.b. Simul venerunt latrones eius et fecerunt etc. Is. 1.f. Principes tui infideles etc.
marg.|
Prelati mali. Mt. 24.a. Super cathedram etc. Ier. 7.b. Numquid spelunca latronum facta est domus ista ? Io. 10.a. Qui non intrat per ostium etc.
marg.|
Theologi mali. Rm. 2.c. Qui alium doces etc. Os. 6.d. Galaad civitas operantium idolum etc.
marg.|
Heretici. 2Rg. 4.a. Duo viri principes latronum erant filio Saul.
marg.|
Superbi. 4Rg. 5.a. De Syria egressi fuerant latrunculi et captivam duxerant de terra Israel puellam, id est animam.
marg.|
Detractores. Os. 7.a. Fur ingressus est spolium, latrunculus foris.
marg.|
{b} Sequitur:
marg.|
qui etiam despoliaverunt eum
id est indumenta virtutum et immortalitatis et innocentie abstulerunt. Unde Iob. 29.d. Spoliavit me gloria mea, Dominus, scilicet id est spoliari me permisit et abstulit mihi coronam de capite meo, destruxit me undique et pereo.
marg.|
{c}
Et plagis impositis
id est naturalibus vulneratis et debilitatis per peccatum.
marg.|
{d}
Abierunt non
cessando ab insidiis, unde 1Pt. 5.b. Adversarius vester diabolus etc.
marg.|
{e}
Semivivo relicto
id est vita nature tantum relicta, vitam gratie abstulerunt et ita cum prius viveret duplici vita, scilicet vita nature et vita gratie, nunc unica tantum vivit, amissa similitudine imaginem retinuit miserandam. Unde Ps. 38. Verumtamen in imagine pertransit homo.
marg.|
{f}
Accidit autem
etc.
Sace
rdos legem significat, que descendit in mundum per Moysen. Levita chorus est Prophetarum, qui post Moysen venerunt. Hi viderunt sauciatum, sed nulla impensa misericordia transierunt, quia lex et Prophete vulnera languentis mundi et peccata generis humani monstraverunt et arguerunt, sed non sanaverunt.
marg.|
{k}
Samaritanus
etc.
secus viam vel
eum et videns eum, misericordia motus est etc. Forte in deserto erat ad litteram stabulum, quod fecerant forte pastores.
marg.|
{x}
Et curam eius egit
id est circa egrotum solicitus fuit, ne medici precepta transgrederetur. Samaritanus autem, qui custos interpretatur, Christus Dominus est. De quo dicit Psalmo 126. Nisi Dominus custodierit civitatem etc. Et Is. 21.c. Custos quid de nocte, custos quid de nocte ? Hic descendit, quia propter nos in mundum venit. Io. 16.f. Descendi a patre et veni in mundum. Venit autem secus vulneratum, quia in similitudinem carnis peccati venit. Rm. 8.a. Mittens Deus filium suum in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum. Hic vidit sauciatum oculo misericordie. Et alligavit vulnera eius Sacramentorum appositione. Infudit oleum predicationis consolatorie. Mt. 4.c. Agite penitentiam, appropinquabit enim regnum celorum. Vel oleum, id est spem beatitudinis eterne, quia oleum lene quiddam est et iucundum vulneribus. Sic spes quandam lenitatem et iucunditatem prestat fidelium mentibus. Vinum infudit increpationis communitione. Mt. 23. Ve vobis Scribe etc. Vinum mordax est vulneribus, sic terror eterne pene mordax est humanis mentibus. Vel.
marg.|
{p}
Alligavit vulnera pecc
ata dimittendo, vel peccati consuetudinem cohibuit, ut qui alligat vulnera constringit.
marg.|
{q}
Infundens oleum grat
iam conferendo.
marg.|
{r}
Et vinum spir
itualem letitiam tribuendo.
marg.|
{t}
Super iumentum suum vuln
eratum imposuit, id est super carnem propriam vulnera nostra {
195va
} pertulit, id est penam pro peccatis nostris. Unde 1Pt. 2.d. qui peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui iustitie vivamus. Iumentum carnem significat, cui presidet anima quasi iumento. Illum etiam iumento superponit, cui fide incarnationis infundit. Stabulum, in quod portavit eum, est presens Ecclesia, in qua sancta animalia, id est fideles in presepe sacre Scripture, id est pane verbi Dei reficiuntur. Prius autem iumentum ponitur, quam in stabulum ducatur, quia antequam aliquis in Ecclesiam inducatur, oportet, ut prius baptizetur et corpori Christi, id est Ecclesie per fidem incarnationis uniatur. Sed quia non vacabat Christo diutius in terra morari et obsequi egroto, quia ad patrem eum redire oportebat, ideo sequitur.
marg.|
{a}
Et altera die
id est post resurrectionem, ut quasi unum diem intelligas tempus, quo conversatus est Dei filius in terra, cuius respectu dicatur altera dies tempus post resurrectionem. Non enim precesserat ad quid fieret relatio per alteram, nec erat mentio habita de die.
marg.|
{b}
Protulit duos denarios
etc.
stabulario
id est duo testamenta edidit et eorum intelligentiam Apostolis dedit, ut essent stabularii, id est custodes stabuli, id est Ecclesie. Stabularius etiam est prelatus, cui Ecclesia est commissa et illi traditur sauciatus in curam et custodiam. 3Rg. 10.g. Custodi virum istum. Prv. 11.d. Qui suscipit animas sapiens est, id est esse debet. Prv. 17.c. Homo stultus plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo. Per duos denarios designantur duo testamenta, in quibus nomen regis et imago, id est imitago continetur. In utroque enim exemplum imitationis Christi proponitur. In duobus testamentis tota sacra Scriptura consistit, ideoque solet designari nomine arcus. In arcu enim sunt duo, lignum et chorda. Et sicut mollities chorde duritiam ligni inflectit, sic lenitas novi testamenti veteris austeritatem temperat et emollit. Nam si quis colligeret ligna in sabbato, pro modico, scilicet delicto sine misericordia lapidaretur, modo in maximis sceleribus reis parcitur. Hos duos denarios, id est hec duo testamenta dedit Dominus prelato ad faciendum et docendum. Eccl. 45.a. Dedit Moysi Dominus cor ad precepta et legem vite et discipline docere. Iacob testamentum et iudicia sua Israel.
marg.|
{d}
Et ait: Curam
etc.
Hoc
patet.
marg.|
{e}
Et quodcumque supererogaveris
id est supperaddideris.
marg.|
{f}
Ego cum rediero, reddam tibi Ac s
i diceret Dominus Apostolis et aliis prelatis. Ego tradidi pauca vobis, sed vos pro vestre discretionis arbitrio superaddite et reddetur vobis merces tamquam servis fidelibus. Mt. 25.c. Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis etc.
marg.|
{g}
Quis horum trium
etc. Beda. Iuxta litteram patet, quod alienigena Hierosolymite, cui misericordiam impendens proximior fuit quam sacerdos, vel levita gentis eiusdem. Unde subditur.
marg.|
{i}
At ille dixit
etc. Ambrosius. Cognatio non facit proximum, sed misericordia, quia misericordia secundum naturam est. Nihil enim tam secundum naturam est, quam nature iuvare consortem. Et nota quod Dominus hic aliter videtur accipere proximum, quam nos soleamus accipere. In illo enim mandato. Diliges proximum, nomine proximi omnis homo intelligitur. Dominus autem hic stricte proximum accipit, ut eum proximum dicat, qui implet legem naturalem, id est qui facit alii, quod sibi vult fieri.
marg.|
{k}
Et ait illi Iesus, vade
etc.
Et c
oncludit hic Dominus, quod omnis homo proximus est, quasi dicat: si Samaritanus et alienigena tantam impendit Hierosolymite indigenti misericordiam et ex hoc ei proximus fuisse creditur, qui ante fuerat inimicus et amicus proximus est amico, patet, quod omnis homo proximum debet esse omni homini. Dicit ergo legisperito.
marg.|
{m}
Vade et tu
etc. id est ut vere te proximum, sicut teipsum diligere manifestes et non solum Iudeo, sed et aliis benefacias etc.
Numérotation du verset
Lc. 10,mystice
marg.|
Mystice. Christus noster proximus est propter nature conformitatem, qui vulnera nostra curavit, sicut predictum est. Diligendus est ergo, ut Deus et Dominus et diligendus, ut proximus.
Numérotation du verset
Lc. 10,moraliter
marg.|
{l}
Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Iericho
id est a divitiis in paupertatem, a prosperitate in adversitatem. Hoc quotidie fit, quia rota fortune continue volvitur et quidam ascendunt et alii descendunt. Eccl. 10. Sedes ducum superborum etc. 1Rg. 2.a. Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit. Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat, pro diversis. Ideo dicit Eccl. 18.c. Memento paupertatis in tempore abundantie et necessitatum paupertatis in die divitiarum. Et subdit causam. A mane usque ad vesperam immutabitur tempus et hec omnia {
195ra
} citata in oculis Dei. Satis bene depingitur rota fortune.
Numérotation du verset
Lc. 10,moraliter
marg.|
{a}
Et incidit in latrones
id est in manum medicorum, quoad infirmitatem et in manum divitum, quoad paupertatem, {
195rb
} in manum advocatorum, quoad adversitatem. Pauper enim indiget auxilio divitum, infirmus auxilio et consilio medicorum, tertius indiget auxilio advocatorum contra adversarios suos. Sed omnes, id est divites mundi et medici et advocati, latrones sunt, quia divites pauperes spoliant et opprimunt, Unde Eccl. 13.c. Venatio leonis onager in eremo, sic pascua divitum sunt pauperes. Similiter medici infirmos spoliant pecunia et occidunt, quia magna salario accipiunt et sepissime nihil prosunt, immo aliquando obsunt. Mc. 5.c. Erat mulier in profluvio sanguinis etc. 2Par. 16.d. Egrotavit Asa dolore pedum etc. Similiter advocati omnes, quos possunt, spoliant et pauperes et divites. Prv. 21.a. Qui congregat thesauros lingua mendacii, vanus et excors est et impingetur ad laqueos mortis. Ideo de omnibus conqueritur Dominus. Is. 52.b. Populum meum exactores sui spoliaverunt. Et hoc est, quod sequitur.
marg.|
{b}
Qui etiam despoliaverunt eum Os.
7.a. Fur ingressus est spolians, latrunculus foris. 4Rg. 24.a. immisit Dominus latrunculos Chaldeorum etc.
marg.|
{c}
Et plagis impositis
id est multiplici tristitia cordis inflicta. Eccl. 25.c. Omnis plaga tristitia cordis est.
marg.|
{d}
Abierunt sicu
t lupi satiati recedunt a cadavere. Ez. 22.f. Principes in medio eius quasi lupi rapientes predam ad effundendum sanguinem et ad perdendas animas et avare sectando lucra.
marg.|
{e}
Semivivo relicto Subs
tantia enim rerum appellatur communiter vita hominis. Eccl. 34.d. Panis egentium vita pauperis est etc. Mi. 3.a. Comederunt carnes populi mei etc.
marg.|
{f}
Accidit autem, ut sacerdos quidam descenderet eadem via quia
aliquando pauper et infirmus fuit et ideo magis deberet esse misericors: Secundum illud Prv. 19.c. Vir indigens misericors est.
marg.|
{g}
Et viso illo preterivit null
a facta misericordia, cum tamen ideo inungantur manus sacerdotum, ut affluant misericordia. Eccl. 29.d. Que habes in manu ciba ceteros.
marg.|
{h}
Similiter et Levita, cum esset secus locum
id est nondum promotus.
marg.|
{i}
Et videret eum paup
erem et infirmum pertransiit In quo notatur avaritia omnium clericorum et sacerdotum, quia nec sacerdos, nec Levita motus est misericordia in pauperem et infirmum. Ier. 6.c. Extendam manum meam super habitantes terram dicit Dominus: A minore quippe etc. et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum, quia ea, que habent, pauperum sunt et dolose ea retinent. Eccl. 4.a. Declina pauperi aurem tuam sine tristitia et redde debitum. Prv. 28.d. Qui dat pauperi, non indigebit etc.
marg.|
{k}
Samaritanus autem quidam
id est laicus precepta Dei custodiens.
marg.|
{l}
Iter faciens
id est legem, que est via, sive iter veniendi ad Deum. Prv. 14.a. Ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo, qui infami graditur via, id est custodiens legem Dei despicitur ab impiis. Eccl. 1.d. Execratio peccatorum cultura Dei.
marg.|
{m}
Venit secus eum visi
tans corporaliter infirmos. Iac. 1.d. Religio sancta et immaculata apud Deum et patrem etc. Iob. 2.d. Audientes tres amici Iob. omne malum etc.
marg.|
{n}
Et videns eum misericordia motus est quod
non sacerdos, aut Levita. Prv. 3.a. Misericordia et veritas non te deserant.
Numérotation du verset
Lc. 10,34
marg.|
{o}
Et approprians ment
e et corpore, non pertransiens, sicut sacerdos et Levita.
marg.|
{p}
Alligavit vulnera eius nece
ssaria tribuendo.
marg.|
{q}
Infundens oleum comp
assionis.
marg.|
{r}
Et vinum cons
olationis. Tria dicit: Appropriavit, alligavit vulnera, infudit oleum et vinum. In primo notatur subventio corporis, in secundo compassio cordis, in tertio consolatio oris. De primo dicitur Is. 58.c. Frange esurienti etc. De secundo in eod. Cum effuderis animam tuam esurienti et repleveris etc. Prv. 21.c. Thesaurus desiderabilis etc. De tertio. Eccl. 18.b. Nonne ardorem etc. Prv. 31.a. Date siceram merentibus etc.
marg.|
{s}
Et imponens illum in iumentum suum
id est portans per compassionem et subventionem onus eius, quia certe laici, ubi clerici nihil faciunt, portant onera pauperum et infirmorum, secundum quod dicit Apostolus Gal. 6.a. Alter alterius etc. Rm. 12.d. Invicem supportantes. Unde laicus talis vere potest dicere cum Psalmo 72. Ut iumentum factus sum apud te etc. Ideo dicit Iob. 12.b. Interroga iumenta et docebunt te, exemplo, scilicet melius quam clerici verbo. Eccl. 3.d. Quis novit, si spiritus filiorum Adam, id est clericorum ascendat sursum per elationem, vel ambitionem et si spiritus iumentorum, id est laicorum descendat deorsum per compassionem et miserationem ? quasi dicat: hoc novit Dominus.
marg.|
{u}
Duxit in s
tabulum, id est in domum suam. Is. 58.c. Egenos, vagosque induc in domum tuam. Dicitur autem domus viri misericordis stabulum a stabilitate, quam operatur misericordia. Eccl. 31.b. Stabilita sunt bona illius in Domino etc. Item quia iumenta et oves, id est pauperes ibi reficiuntur. Nm. 32.c. Accedentes prope filii Ruben, scilicet ad ad Moysen, dixerunt: Caulas ovium fabricavimus et stabula iumentorum.
marg.|
{x}
Et curam eius egit
id est solicite procuravit eum. Non sicut multi, cum aliquando pauperes in domo sua receperint, quomodo {
195vb
} postea procurentur, non curant. Iac. 2.c. Si frater et soror nudi sint et indigeant victu quotidiano, dicat autem aliquis de vobis illis, ite in pace, calefacimini et saturamini, non dederitis autem eis, que necessaria sunt corpori, quid proderit vobis ?
marg.|
{a}
Et altera die
etc.
quia
non semel, sed frequenter, immo semper faciendum est, opus misericordie in pauperes, qui semper indigent. Io. 12.b. Pauperes semper vobiscum habebitis. Dt. 15.c. Non deerunt pauperes in terra habitationis tue. Eccl. 9.b. Oleum de capite tuo non deficiat, id est pietas de mente.
marg.|
{b}
Protulit duos denarios
scilicet voluntatem et facultatem. 2Cor. 8.c. Si voluntas prompta est secundum id quod habet, accepta est.
marg.|
{c}
Et dedit stabulario
id est Christo, qui est custos stabuli et natus in stabulo: Cui datur, quicquid pauperibus datur. Mt. 25.d. Quod uni ex minimis meis etc.
marg.|
{c}
Et ait, curam illius habe Hoc
est, oravit etiam pro paupere Christum, ut eius curam haberet. Ps. 9. Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adiutor.
marg.|
{e}
Et quodcumque supererogaveris
id est super me, erogaveris. Sepe enim homo incipit pauperes adiuvare et Deus perficit, quod non potest homo, id est dat sanitatem, vel prosperitatem, quod vir misericors sibi factum reputat. Unde sequitur.
marg.|
{f}
Ego cum rediero ad f
acultatem tribuendi, vel subveniendi, id est cum locus et tempus fuerit, reddam tibi in aliis pauperibus, vel gratias referendo et ita vir misericors se obligat pro bonis aliorum Christo.
marg.|
{g}
Quis horum trium
id est sacerdotis, Levite et Samaritani, id est Prelatorum, clericorum et laicorum:
marg.|
{h}
Videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones pred
ictos, id est in potestatem medicorum propter infirmitatem, in potestatem advocatorum propter adversitatem, in potestatem divitum propter necessitatem.
marg.|
{i}
At ille dixit, qui fecit misericordiam in illum
scilicet Samaritanus, id est laicus, non Sacerdos, non Levita: Ideo dicet eis: Infirmus fui et in carcere etc. Ite in supplicium eternum etc. Mt. 25.d.
marg.|
{k}
Et ait illi
id est magistro legis.
marg.|
{i}
Iesus qui
semper vult salvare. Ez. 33.c. Nolo mortem impii etc. Ez. 18.g. Nolo mortem morientis. 1Tim. 2.b. Hoc est bonum et acceptum coram Salvatore.
marg.|
{m}
Vade et tu magi
ster legis.
marg.|
{n}
Fac similiter
quasi dicat: non tantum doceas ore misericordiam, sed facias opere. Mt. 7.c. Non omnis, qui dicit mihi, Domine, Domine etc. 1Cor. 13.a. Si linguis hominum loquar et Angelorum, caritatem autem non habeam etc.
Numérotation du verset
Lc. 10,38
marg.|
{o}
Factum est autem, dum irent
etc.
Nota
est historia, cum Dominus ambularet de Galilea in Hierusalem, susceptus est in hospitium Marie et Marthe. Beneficus fuerat Dominus eis, quia septem demonia eiecerat de Maria et fluxum sanguinis restrinxerat in Martha. Hec est enim secundum Ambrosium mulier illa Hemorrhoissa, que tactu fimbrie Dominici vestimenti a profluvio sanguinis est sanata. Propter beneficia ergo eis collata habebat familiare hospitium in domo et in castello earum. Quando autem ista susceptio facta sit, ex serie Evangelice historie non potest haberi. Quod autem precedentibus quantum ad historiam non continuetur, ipse Glossator videtur sentire. Reddit enim causam, quare precedentibus continuetur, quod non solet facere quantum ad seriem historie, ubi recte aliud post aliud sequitur, sed quantum ad mysterium. Supra invitavit Dominus legisperitum ad dilectionem Dei et proximi, ponens exemplum de Samaritano, qui fecit misericordiam in sauciatum: Sed quia hoc exemplum tantum ad dilectionem proximi pertinere videtur, nunc ponit aliud exemplum apertius de utraque dilectione in duabus sororibus, quarum altera Dominum recepit hospitio, scilicet Martha, altera recepto astitit audiendo et iuxta pedes illius sedendo. Per istas duas sorores significantur due vite spirituales. Per Mariam sedentem et audientem Dominum significatur contemplativa. Hec quasi specialiter refertur ad dilectionem Dei, licet dilectionem proximi non dimittat, scilicet contemplativa, que omnibus exterioribus postpositis, solis sponsi amplexibus et osculis vacat, ipsum videre et audire delectat. Per Martham ministrantem significatur activa, que quasi specialiter refertur ad dilectionem proximi et caritate proximo sociatur. Distinguitur autem secundum officia, non secundum personas. Nemo enim est contemplativus, qui quandoque non fiat activus et sic est referenda dilectio ad diversitatem officiorum. Nam alia sunt officia active, alia contemplative. Officium active est opera misericordie proximo misericorditer exhibere. Activa enim esurienti panem corporalem, ignoranti panem spiritualem tribuit, errantem corrigit, proficientem adiuvat, deficientem sublevat, singulis necessaria pro posse dispensat. Officium contemplative est soli Deo vacare, de solo Deo meditari. Que autem sint partes et proprietates utriusque vite et que sit dignior, patet in nota subiecta.
marg.|
{
196ra
} Active pars
marg.|
Superior
marg.|
Inferior
marg.|
Predicatio.
marg.|
marg.|Lectio.
marg.|
Exhibitio misericordie.
marg.|
Dispositio familie.
marg.|
Et nota quod lectio ad doctrinam, vel oratio ad tutelam, non est meditatio cordis. Nam lectio ad doctrinam, oratio ad tutelam, potius ad officium pertinent active etc.
marg.|
Contemplative pars
marg.|
Superior
marg.|
Inferior
marg.|
Consideratio supernorum.
marg.|
In Spiritu sancto gaudium.
marg.|
Scripture meditatio.
marg.|
Vocalis decantatio, vel laus.
marg.|
marg.|Activa
marg.|
Ferventior
marg.|
Fructuosior
marg.|
Laboriosior
marg.|
Periculosior
marg.|
marg.|Prior
marg.|
Contemplativa
marg.|
Diuturnior
marg.|
Securior
marg.|
Iucundior
marg.|
<versus>: “Tempore, germine, caumate, prole, labore. Pratica vita preit secura, diutina, lata.
marg.|
Patet itaque, quia hoc, quod dicitur in precedentibus, continuatur, non quia post predicta sequatur quantum ad historiam. Modo prosequere litteram secundum mysterium”.
marg.|
{a}
Factum est
etc.
Iesu
s et discipuli eius.
marg.|
{b}
Et ipse intravit
etc. Glossa Intrante Iesu in domum etc. quasi, in domo quam intrat Iesus sunt due sorores, per quod
Numérotation du verset
Lc. 10,mystice
marg.|
innuitur, quia si alicuius conscientiam Deus intravit, inde pravitas, vite si ibi fuerat, excluditur et duplex vita introducitur, scilicet actionis et contemplationis et inter eas esse Christus medius, id est utriusque
{6.
196va}
Δ communis. Vel si vis, potes hoc specialiter referre ad Mariam, que olim fuerat peccatrix et publica, sed intrante Iesu domum, id est conscientiam eius, pravitas vite eliminata est et duplex vita introducta, scilicet actionis et contemplationis et nota quod dicitur in Glossa Otiosa. Hoc enim est proprium nomen contemplative et antiquitus Philosophi dicebantur otiosi. Unde adhuc laici habent in usu, ut clericos appellent otiosos.
marg.|
{a}
Que
scilicet Maria.
marg.|
{b}
Etiam sedens
etc.
stat
us sessionis, expressio est humilitatis et quanto est humilior, tanto fit perspicacior. Nam quanto quis amplius humiliatur, tanto amplius ei arcana Dei revelantur, quod natura docente potes discere. Vides enim, quia de montibus descendunt irrigua fontium ad convalles et quanto vallis profundior, tanto plures ad eam confluunt irrigationes. Hec expositio notatur in illa Glossa Quanto humilius sedet, tanto etc. Item alia Glossa Maria sedet etc. Distingue tres status, scilicet stationem, sessionem, accubitum. In statione totum corpus laborat, quia hic situs corpori laboriosus est. In sessione pars corporis superior laborat, reliqua quiescit. In cubitu totum corpus quiescit. Per stationem ergo labor actionis exprimitur, que sudat in agone. Per statum sessionis, quies contemplationis in via, ubi non quiescit plene. Per accubitum, quies eiusdem in patria, ubi plena fruetur quiete.
marg.|
{c}
Martha autem satagebat
etc.
sic
construe satagebat etc. Glossa ministrans necessaria mortali carni, qua indutus erat filius Dei. Gregorius. intenta erat Maria etc. Et est summa, quia diverse sunt intentiones earum, quia altera obsequitur, ut eum reficiat, altera ut ab eo reficiatur.
marg.|
{h}
Que stetit per
stationem labor active exprimitur. Martha stat, Maria sedet, Dominus cubat. Hec est maior quies. Et ait conquerens de sorore.
marg.|
{f}
Domine, non est tibi
etc.
Mart
ha gerit hic personam quorundam activorum pie errantium. Sunt enim nonnulli boni in Ecclesia, qui operibus instant studiose, ignorantes quantum bonum sit contemplatio. Nec si quis eos ad contemplationem invitaret, ei acquiescerent, quia non amplius possent facere eleemosynam, immo putarent omnes contemplativos errare.
marg.|
{g}
Et respondens dixit illi Dominus. Martha
etc.
Ecce
Martha volebat constituere Dominum iudicem, sed ipse iam fit advocatus Marie. Glossa Maria non respondet, sed causam suam tamquam otiosa iudici committit. Si enim pararet respondendi sermonem, remitteret audiendi intentionem.
marg.|
{h}
Martha, Martha, solicita es
etc.
Repe
titio signum est dilectionis. Vel forte movende intentionis, ut audiret intentius. Vel certe, quia solicita debet esse ita de aliis, ut se non obliviscatur.
marg.|
{i}
Porro unum est necessarium
Glossa Bede, scilicet Deo iugiter inherere. Ps. 72. Mihi adherere Deo bonum est, quasi dicat: Dominus, necessaria sunt ea, circa que laborat, sed preter illa, unum precipue tibi est necessarium, scilicet ut uni adhereas. De quo uno dicit Propheta. Ps. 26. Unam petii a Domino, hanc requiram. Glossa Preponitur unum multis, scilicet adherere Deo. Non enim a multis unum, id est illud unum non appetitur propter alia, cum sit supremus finis, sed multa ab uno, id est alia multa appetuntur propter illud unum. Gregorius. in mor. lib. 5. Magna sunt active merita, sed contemplative potiora.
marg.|
{k}
Maria optimam
etc.
ab ea in e
ternum. Glossa ex opposito intelligitur, quod a Martha auferetur pars, quam elegit, quia transit labor multitudinis, id est multitudo laboris et remanet caritas unitatis, id est unitas caritatis. Beda. Non reprehenditur pars Marthe, quia et ipsa bona, sed laudatur pars Marie etc. Unde nota, quia non usquequaque preferenda est active contemplativa, alioquin sponsus in Canticis videretur iniuriari sponse, revocans eam ab otio contemplationis ad laborem actionis. Sponsa enim ingressa thalamum, sponsus eam excitat dicens. Egredere. Cui ipsa respondit ; Lavi pedes meos etc. Ipse tamen compellit eam egredi. Nota ergo, quia contemplativa non prefertur active quantum ad personas, immo excedentia sunt et excessa quantum ad personas. Prefertur autem ei, quia activa est terminabilis, contemplativa interminabilis. Activa enim cum vita deficit, contemplativa post hanc vitam proficit. Quia sicut dicit Beda., ignis amoris, qui hic ardere inchoat, cum ipsum, quem amat, viderit, in amore amplius ignescit. {
196vb
} Unde Is. 31.d. Cuius ignis in Sion et caminus in Hierusalem, quasi modicus fervor est in via, immensus in patria.
marg.|
marg.|Θ
marg.|
{a}
Factum est autem
etc.
Sed
quia beata Virgo perfecta fuit in utraque vita, ideo hoc Evangelium legitur in assumptione eius, quando recepta fuit in castro Domini, que eum prius receperat in castello suo. Licet ergo nihil pertineat ad eam quantum ad historiam, specialiter tamen pertinet ad eam quantum ad mysterium. Ipsa est enim castellum, quod Iesus intravit, id est in quo tabernaculum posuit contra diabolum pugnaturus. In ea enim carnem assumpsit, in qua diabolum expugnavit. Ipsa est etiam, que utriusque vite officia specialiter executa est, que etiam opera misericordie misericordius exhibuit, tamquam que mundi redemptorem lactavit et multam ei diligentiam in educando impedit, que etiam magis contemplationi vacavit. De qua dictum est, Maria conservabat omnia verba hec etc. sup. 3.c. omnia enim verba Domini et facta diligenter in secreto cordis reposuit et postea scriptores evangelicos docuit. Nam Mattheus, qui primus scripsit Evangelium, multa ab ea didicit, in hoc autem Evangelio multipliciter commendatur Virgo Beatissima. Et quia omnis laus in fine canitur, ideo hoc Evangelium in eius fine legitur: in hoc evangelio ostenditur B. Virgo. Primo privilegiorum excellentia singularis, secundo omnium virtutum genere munita, tertio ostenditur in studio actionis sedula, quarto in contemplationis otio quieta, quinto in optime partis electione discreta, sexto in eiusdem inamissibili adoptione beata. Singularis excellentia B. Virginis innuitur ibi. Intravit Iesus in quoddam castellum. Quoddam enim notat singularitatem, ut dicit Beatus Gregorius. in castello notatur virtutum munitio. In Martha studium actionis. In Maria otium contemplationis. Discretio electionis ostenditur ab ipso Domino dicente. Maria optimam etc. Inamissibilitas adepte beatitudinis exprimitur, ubi subiungitur. Que non auferetur ab ea. Beata ergo Virgo Maria dicitur quoddam castellum privilegii singularitate, castellum virtutum munitione, Martha in actione, Maria in contemplatione, discreta in electione, beata in adoptione, in primo est admirabilis et veneranda, propter octo privilegia, in quibus superat omnes Sanctos, primum est immunitas peccati, secundum gratie plenitudo, tertium, quid est Dei mater, quartum, fecunditas virginalis, seu virginitas fecunda, ista quatuor privilegia notantur in salutatione Angelica. Primum in hoc quid dicitur Ave, id est sine ve. Secundum in hoc, gratia plena. Tertium in hoc, Dominus tecum. Quartum in hoc, benedicta tu inter mulieres, inter quas tu sola es virgo mater. Unde Prv. 31.d. Multe filie congregaverunt divitias etc. Quintum privilegium fuit excellentia humilitatis. De qua supra 1.d. Ecce ancilla Domini. Sextum fuit conceptio sine libidine, supra 1.d. Et virtus altissimi obumbrabit tibi. Hec est enim virga Aaron. Nm. 17.a. Rubus Moysi. Ex. 3.c. Vellus Gedeonis. Idc. 6.g. Septimum {
196rb
} fuit partus sine dolore. Octavum fuit glorie supereminens magnitudo, quia exaltata est super omnes choros Angelorum. Tria quippe sunt genera Sanctorum, qui habent gloriam privilegiatam: Virgines, martyres, doctores. Et hec tria habuit Beata Virgo. Fuit enim virgo. Is. 7.c. Ecce virgo concipiet et pariet filium etc. Martyr fuit. Unde supra 2.e. Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Doctor, seu doctrix fuit. Is. 8.a. Accessi ad Prophetissam et concepit et peperit filium. In secundo est laudabilis et amanda. In tertio et quarto et quinto et sexto et septimo et octavo spectabilis est et adoranda. Quia igitur in festo Assumptionis consummata est gloria Virginis, recte tunc legitur hoc Evangelium, in quo sic commendatur. Dicit ergo:
marg.|
{a}
Factum est autem, dum irent Adam
et Eva per peccatum.
marg.|
{b}
Et ipse Iesu
s, scilicet.
marg.|
{c}
Intravit in quoddam castellum
id est in B. Virginem, in quam venit Dominus ad pugnandum, vel potius ad expugnandum diabolum. Circa hoc castellum quatuor attenduntur, scilicet situs et munimenta, fluvius et alimenta. Situs castelli in alto debet esse et B. Virgo in alto fuit fundata, ita ut omnino diabolus accedere non valeret. Unde ipsa dicit Eccl. 24.a. Ego in Altissimis habito Mt. 5.b. Non potest abscondi civitas supra montem posita. Munitio castelli in quatuor consistit: In muris et turribus et fossatis et armaturis. Hec omnia fuerunt in B. Virgine. Murus est virginitas, turris humilitas, fossatum paupertas, armatura pietas. Ct. 4.b. Sicut turris David collum tuum, que edificata est cum propugnaculis, mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium. Fluvius gratiarum, qui abundanter fluit in castello isto: De quo Ps. 45. Fluminis impetus etc. Gn. 2.b. Fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum. Alimenta sunt panis vite, de quo dicitur Prv. 31.b. Facta est quasi navis institoris etc. Sed dicet aliquis: Non in solo pane vivit homo, multo fortius, nec B. Virgo, que est delicata puella. Et ipsa habet fructus spiritus: Ascendit enim in palmam filius eius et apprehendit fructus eius. De quibus utique dedit matri sue. Fructus autem spiritus sunt gaudium, pax, patientia etc. Gal. 5.d. Felix castrum, ubi tales fructus abundant. Ps. 59. Quis deducet me in civitatem munitam, id est ad B. Virginem ? Spiritus Sanctus operatione facta est incarnatio verbi. Ps. 142. Spiritus tuus bonus deducet me, in terram rectam, id est in B. Virginem. Sequitur:
marg.|
{d}
Et mulier quedam Martha nomine excepit illum in domum suam
id est Beata Maria in uterum suum. Ier. 31.d. Novum creavit Dominus super terram, femina circumdabit virum.
marg.|
{e}
Et huic erat soror nomine Maria Beat
a Virgo, Martha est et Maria. Martha propter studium bone actionis, Maria propter otium sancte contemplationis. Martha fuit, cum cognate pregnanti pregnans et ipsa tribus mensibus ministravit. Martha fuit, quia omnia pietatis opera, que solent aliis pauperibus exhiberi, ipsa filio suo pauperi exhibuit. Ipsa enim recepit eum in utero suo, quasi hospitum in domo, nudum vestivit carne et postea pannis involvit, Θ esurientem et sitientem lacte suo potavit et pavit, infirmum ex infantia non solum visitavit, sed etiam fovendo, arridendo, gestando frequentavit, crucifixo quasi in carcere posito affuit, ut vere conveniat ei, quod sequitur: Martha autem satagebat etc. Item Maria fuit audiendo ipsum, conferendo in corde suo que videbat et audiebat, eis, que predixerant prophete. Unde sequitur.
marg.|
{a}
Que etiam sedens secus pedes Domini
etc.
Dt.
33.a. Qui appropinquant pedibus eius etc.
marg.|
{d}
Que stetit cons
tans in fide. Io. 19.e. Maria autem stabat iuxta crucem Iesu.
marg.|
{e}
Et ait: Domine, non est tibi cure Qu
id est hoc, quod Martha conqueritur de Maria sorore sua ? Que est ista Maria, que sororem suam relinquit in ministerio laborare ? Martha est voluntas Marie, que attendens et videns filium suum comprehendi, ligari, conspui, flagellari, irrideri, spinis coronari, crucifigi, sepeliri, inter hec solicita, quia naturali compassione quasi satagebat eum liberare, sed ratio soror eius contemplans divinam voluntatem, quam sedendo iuxta pedes audierat, conformans se illi, consentiebat, ut ita fieret. Sed quid respondit Dominus pro Maria ? Ecce.
marg.|
{g}
Et respondens dixit illi Dominus: Martha
etc.
Reve
ra solicita et turbata fuit erga plurima B. Virgo, quando Herode persequente fugit in Egyptum, quando Iudeos machinare in mortem filii sui cognovit.
marg.|
{i}
Porro unum est necessarium
scilicet ut unus moriatur pro populo et non tota gens pereat. Io. 11.g.
marg.|
{k}
Maria optimam partem elegit cons
entire, scilicet per omnia divine voluntati. Gregorius. Quid de Deo non sapiebat, in qua sapientia Dei latebat et cuius uteri corpus sibi aptabat ?
Numérotation du verset
Lc. 10,moraliter
marg.|
Moraliter {a}
Factum est autem, dum irent
etc.
Cast
ellum est religio in monte situm, id est in Christo. Mt. 5.b. Non potest abscondi civitas etc. Murus est Abbas et ceteri Prelati. Is. 62.b. Super muros tuos etc. Fossatum paupertas, quod diabolus, quantum potest, laborat implere, quia aliter non potest intrare. Habac. 1.c. Super omnem munitionem ridebit, diabolus, scilicet et comportabit aggerem et capiet eam. Fons abundantia lacrimarum. Za. 13.a. Erit fons patens domui David etc. Alimenta sunt ibi vigilie, ieiunium, discipline, quibus caro attenuatur, sed anima impinguatur. Ps. 32. Oculi Domini super metuentes eum etc. Turris contemplatio. Is. 5.a. Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei et sepivit eam et lapides elegit ex ea et edificavit turrem in medio eius. In hoc castello sunt Martha et Maria: Martha sunt officiales, qui soliciti sunt et turbantur circa plurima. Maria sunt claustrales, in claustro iuxta pedes Domini residentes. In hoc castellum venit Iesus, quando aliquis causa hospitalitatis declinat ad domum religiosam et suscipitur. Unde dicturus est in iudicio: Hospes fui etc. Mt. 25.c. Dicit ergo: Factum est autem, dum irent Iesus et discipuli eius per mundum in se et in membris suis.
marg.|
{c}
Intravit in quoddam castellum
id est in religionem, ut ibi reciperetur et reficeretur.
marg.|
{d}
Et mulier quedam Martha
etc.
Sign
anter dicitur Martha mulier, quia officiales, quorum est recipere hospites, debent esse molles et mansueti et seduli circa hospites.
marg.|
{e}
Et huic erat soror non
domina, non ancilla, quia officiales in claustris non debent esse Domini claustralium, nec e converso, sed omnes fratres, quia unus est pater Christus, una mater regula. Mal. 2.b. Numquid non pater unus omnium nostrum.
marg.|
{a}
Que etiam sedens
etc.
Hic
describitur officium claustralium, scilicet sedere, tacere, meditari, audire Dominum loquentem in scriptura et in cordibus eorum, Iob. 4.c. Ad me, dictum est verbum absconditum et quasi furtive etc. Lam. 3.d. Sedebit solitarius etc. infra ult.g. Sedete in civitatem etc. Eccl. 5.c. Esto mansuetus ad audiendum verbum Dei etc.
marg.|
{c}
Martha autem satagebat
etc. Bernardus.: Felix domus et beata congregatio, ubi de Maria Martha conqueritur. In pluribus fit e converso.
marg.|
{k}
Maria optimam partem elegit Ps.
83. Elegi abiectus esse in domo Dei mei. Quare ergo non omnes eligunt eam. Quia non sunt David, vel Maria.
marg.|
{l}
Que non auferetur ab ea quia
nullus appellat, ut sit claustralis residens. Ps. 121. Rogate, que ad pacem sunt Hierusalem.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lc. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=57&chapitre=57_10)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lc. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=57&chapitre=57_10)
Notes :