Capitulum 3

Numérotation du verset Lc. 3,1 

Anno autem1 quinto decimo imperii Tiberii Cesaris, procurante Pontio Pilato Iudeam, tetrarcha autem Galilee Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha
1 autem Cor2 V (grec. anti. habent sic)] om. Cor4 ( AUTEM non est in . . )
Ituree2
2 Ituree CorS2 ( sic prima correctio ) Ω J Rusch ] Yturie CorS2 ( secunda correctio ), Yturee Catena Catena@ (Li448 Mt366 P368)
et Trachonitidis regionis et Lysania
Abiline3
3 Abiline Cor2 V] Bilene Cor2 V (non BILENE )
tetrarcha
Numérotation du verset Lc. 3,2 

sub principibus sacerdotum Anna et Caipha factum est verbum Domini4
4 Domini Φ Weber (G D) Ω J Catena Rusch Clementina] Dei Weber
super Ioannem Zacharie filium in deserto.
Numérotation du verset Lc. 3,3 

Et venit in omnem regionem Iordanis predicans baptismum penitentie in remissionem peccatorum.
Numérotation du verset Lc. 3,4 

Sicut scriptum esta in libro sermonum Isaie prophete dicentis5* :
0 Cf. Is. 40, 3-5.
5 dicentis (G. et parisiens. habent) (G. et parisiens. habent DICENTIS sed nusquam legi) Cor3 (greca litteraliter) ΩJ] om. CorS1 (al. non hab. DICENTIS ) Catena Rusch Weber
Vox
clamantis in deserto,
parate viam Domini,
rectas facite semitas eius.
Numérotation du verset Lc. 3,5 

Omnis vallis implebitur
et omnis mons et collis humiliabitur
et erunt prava in directa et aspera in vias planas.
Numérotation du verset Lc. 3,6 

Et videbit
omnis caro
salutare Dei.
Numérotation du verset Lc. 3,7 

Dicebat ergo6 ad turbas que exiebant ut baptizarentur ab eo7:
6 ergo Ω J Rusch Weber] autem Li448@, om. Li448 |
7 eo Catena Rusch ] ipso Ω J Weber |
Genimina viperarum,
quis ostendit vobis fugere
a ventura ira?
Numérotation du verset Lc. 3,8 

Facite ergo fructus dignos penitentie
et ne ceperitis dicere patrem habemus Abraham.
Dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis
suscitare filios Abrahe.
Numérotation du verset Lc. 3,9 

Iam enim securis ad radicem arborum8 posita est.9
8 ad radicem arborum Cor2 V (grec. sicut Mt. 3:10) CorS2 ] ad radices arborum CorS2 (al., sic g’), ad radices arboris CorS2 (al.) |
9 ad radicem arborum – posita est Ω J Li448 Rusch Weber ] inv. Li448@ |
Omnis ergo arbor10 non faciens fructum bonum11
10 Omnis ergo arbor] Cor2 V (grec.) |
11 bonum Ω J Catena Rusch] om. Weber |
excidetur12 et in ignem mittetur13.
12 excidetur Ω J Li448@ Rusch ] exciditur Weber |
13 mittetur Ω J Catena Rusch ] mittitur Weber |
Numérotation du verset Lc. 3,10 

Et interrogabant eum turbe dicentes:
Quid ergo faciemus?
Numérotation du verset Lc. 3,11 

Respondens autem dicebat illis: Qui habet duas tunicas
det non habenti et qui habet escas similiter faciat.
Numérotation du verset Lc. 3,12 

Venerunt autem et publicani
ut baptizarentur et dixerunt ad illum14: Magister15, quid faciemus?
14 ad illum Ω J Li448 Rusch Weber] om. Catena (Li448@ Mt366@) |
15 ad illum Magister] Ω (alia m. post. cancel. ut videtur a mf.) |
Numérotation du verset Lc. 3,13 

At16 ille dixit ad eos17: Nihil amplius quam quod18 constitutum est vobis faciatis.
16 At Ω J Rusch Weber ] Et Catena (Li448@ Mt366@), Ac Cor2 V |ac ille dixit ad eos] om. Cor2 V (anti. habent nihil) |
17 eos Catena Rusch Weber] illos Li448@* |
18 quod Li448@ Rusch Weber] om. Ω J Mt366 Mt366@ |
Numérotation du verset Lc. 3,14 

Interrogabant autem19 eum20 et milites dicentes: Quid faciemus et nos? Et ait illis: Neminem concutiatis
19 autem Cor2V (et sic habent anti.) Li448 Li448@ Mt366 Mt366@ Rusch Weber] om. Ω J |
20 eum Cor4 (. .) Ω J Li448@ Mt366@ Rusch Weber Mt366] om. Li448 Mt366, illum Cor2V (et sic habent anti.) |
neque calumniam faciatis
et contenti estote stipendiis vestris.
Numérotation du verset Lc. 3,15 

Existimante21 autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne
21 Existimante Catena Rusch Weber ] Existimantes Li448@ *
ne forte
ipse esset Christus.
Numérotation du verset Lc. 3,16 

Respondit22 Ioannes dicens omnibus23: Ego quidem aqua24 baptizo vos25.
22 Respondit Ω J Catena Rusch Weber ] Respondet Li448@ * |
23 Respondit... omnibus] Cor2 V (sic habent anti.) |
24 aqua] om. Catena |
25 vos Ω J Rusch Weber] + in aqua Catena (=Mt. 3, 11 ; cf. Io. 1, 26) |
Venit26* autem27 fortior me post me28
26 Veniet CorS2 (in aliquibus VENIET et anti. sed plures non sed utraque correctio habet VENIET AUTEM ) Rusch ] Venit Cor2 V (anti.) Cor1LP Ω J Catena Weber |
27 autem Cor1LP Cor2V (anti.) CorS2 (utraque correctio) Ω J Rusch Weber] enim Li448@ Mt366@, om. Li448 Mt366 |
28 post me Catena Rusch ] om. Cor1 LP Cor2 V (sic habent anti. sed Mc. 1, 17 : POST ME sed hic non est) Cor4 ( POST ME quod interponeba<tu>r cancellatum est in . . ) Ω J Weber |
cuius non sum dignus solvere
corrigiam calciamentorum eius.
Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni
Numérotation du verset Lc. 3,17 

cuius ventilabrum
in manu eius
et purgabit29
29 purgabit Cor1LP Ω J ΩS Rusch Weber] purgavit Amiatinus Weber (M Z P), permundabit Li448@ Li448 Mt366@ Mt366 (cum graeco et Cyrillo διακαθαριεῖ), cf. Mt. 3, 12 ; non hab. Wordsworth in apparatu)
aream suam
et congregabit triticum in horreum suum30
30 suum Ω J Li448 Rusch Weber] om. Li448@
paleas autem comburet igni inextinguibili.
Numérotation du verset Lc. 3,18 

Multa quidem et alia31 exhortans evangelizabat populo32.
31 et alia Li448@ ] om. Li448 Mt366 |
32 populo Catena Rusch ] populum Weber |
Numérotation du verset Lc. 3,19 

Herodes autem tetrarcha
cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis que fecit Herodes.
Numérotation du verset Lc. 3,20 

Adiecit et hoc supra33 omnia et inclusit Ioannem in carcerem34.
33 supra] super Ω J |
34 carcerem Catena Rusch ] carcere Weber |
Numérotation du verset Lc. 3,21 

Factum est autem cum baptizaretur omnis populus
et Iesu baptizato
et orante apertum est celum.
Numérotation du verset Lc. 3,22 

Et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba
in ipsum
et vox de celo facta est: Tu
es filius meus dilectus,
in te complacuit mihi.
Numérotation du verset Lc. 3,23 

Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur
filius Ioseph,
qui fuit Eli35
35 Et ipse Iesus... Eli] + Ioseph fuit carnalis filius Iacob de uxore Hely fratris sui defuncti. Nota quomodo Ioseph dicitur filius Iacob secundum Mattheum, et filius Hely secundum Luce glossam. Mathan qui per Salomonem descendit genuit Iacob de Esta de qua post obitum Mathan. Mathat qui per Nathan de David descendit genuit Hely porro Iacob de uxore fratris sui Hely sine liberis defuncti. Genuit Ioseph natura suum sed secundum legem Hely filium quia suscitavit semen eius. Unde Ioseph fuit filius Iacob vel (?) et filius Hely legal’. Idem dicit Io. dani. (?) c. LXXXVII nisi quod vocat Melchi quem Luca Mathat ubi etiam manifesta<vi>t quomodo Maria fuit ex eadem cognomine quod et probat Augustinus libro secundo Contra Faustum CorS2 (lectio coniec.)
Numérotation du verset Lc. 3,24 

qui fuit Mathat
qui fuit Levi
qui fuit Melchi
qui fuit Iamne
qui fuit Ioseph
Numérotation du verset Lc. 3,25 

qui fuit Mathathie
qui fuit Amos
qui fuit Naum
qui fuit Hesli 36
36 Hesli] Hely Ω J
qui fuit Nagge
Numérotation du verset Lc. 3,26 

qui fuit Maath
qui fuit Mathathie
qui fuit Semei
qui fuit Ioseph
qui fuit Iuda
Numérotation du verset Lc. 3,27 

qui fuit Ioanna
qui fuit Resa
qui fuit Zorobabel
qui fuit Salathiel
qui fuit Neri
Numérotation du verset Lc. 3,28 

qui fuit Melchi
qui fuit Addi
qui fuit Cosan37
37 Cosan Ω J Li448@ Rusch ] Chosan Li448 , Cosam Weber
qui fuit Elmadan38
38 Helmadan] Helmodan Ω J
qui fuit Her
Numérotation du verset Lc. 3,29 

qui fuit Iesu
qui fuit Eliezer
qui fuit Iorim39
39 Iorim CorS2 (sic Textus non IORAN ) ] Ioran Cor3 (vel)
qui fuit Mathat
qui fuit Levi
Numérotation du verset Lc. 3,30 

qui fuit Simeon
qui fuit Iuda
qui fuit Ioseph
qui fuit Iona
qui fuit Eliachim
Numérotation du verset Lc. 3,31 

qui fuit Melcha40
40 Melcha Catena Rusch ] Mel(l)ea CorS1 (G.) Cor3 (grecus), Melea Weber
qui fuit Menna
qui fuit Mathata41
41 Mathata Rusch ] Mathathia Li448@ , Mathatia Li448 , Matthata Weber
qui fuit Nathan
qui fuit David
Numérotation du verset Lc. 3,32 

qui fuit Iesse
qui fuit Obed42
42 Obed Ω J Rusch Weber ] Obeth Ca574 Catena (Li448 Mt366)
qui fuit Booz 43
43 Booz] Booth Ω J
qui fuit Salmon
qui fuit Naasson
Numérotation du verset Lc. 3,33 

qui fuit Aminadab
qui fuit Aram
qui fuit Esrom
qui fuit Phares
qui fuit Iude
Numérotation du verset Lc. 3,34 

qui fuit Iacob
qui fuit Isaac
qui fuit Abraham
qui fuit Thare
qui fuit Nachor
Numérotation du verset Lc. 3,35 

qui fuit Seruch44
44 Seruch Cas574 Catena ( Li448@ Mt366@)] Sarug Clementina
qui fuit Ragau
qui fuit Phaleg45
45 Phaleg Ω J Rusch ] Phales Catena ( Catena Mt366, Phares Mt366@) , Phalec Weber
qui fuit Heber
qui fuit Sale
Numérotation du verset Lc. 3,36 

qui fuit Cainan 46
46 Cainan] CorS2 (Septuaginta habent Caynān sed hebr. sine ut patet Gn. 11, 1Par. 1.c), Chaman Ω J
qui fuit Arphaxat47
47 Arphaxat Catena Rusch ] Arfaxad Weber
qui fuit Sem
qui fuit Noe
qui fuit Lamech
Numérotation du verset Lc. 3,37 

qui fuit Mathusale
qui fuit Enoch48
48 Enoch Rusch ] Enos Weber
qui fuit Iareth
qui fuit Maleleel 49
49 Maleleel] Malaleel Ω J
qui fuit Cainan
Numérotation du verset Lc. 3,38 

qui fuit Enos
qui fuit Seth
qui fuit Adam
qui fuit Dei.

Capitulum 3

Numérotation du verset Lc. 3,1 
marg.| {h} Anno autem quintodecimo etc.  Tert ium est, in quo Lc. pretermissis omnibus gestis Christi a duodecimo usque ad tricesimum annum, transit ad narrationem eorum, que fecit in tribus ultimis annis vite sue, premittens de predicatione et incarceratione precursoris: Non enim Dominus aperte legitur predicasse, aut miracula publice fecisse, quousque Ioannes fuit incarceratus. Dividitur autem istud in tres partes. In prima determinat Lc. tempus et principes sub quibus Ioannes cepit predicare. In secunda prosequitur Lc. predicationem Ioannis usque ad incarcerationem, ibi Et venit In tertia agit de baptismo Christi et eius genealogia, ascendendo a Ioseph viro Marie usque ad Deum, ibi Factum est autem, cum baptizaretur Ad evidentiam autem prime partis huius capituli notandum, quod Herodes Ascalonita cum regnasset in Iudea trigintaseptem annis, mortuus est, sub quo natus est Dominus, qui pueros interfecit. Hic habuit sex filios. Antipatrem ex Doside, quem ipse adhuc vivens occidit. Alexandrum et Aristobulum ex Mariamne et hos similiter adhuc vivens occidit. Archelaum ex Mathaca: Herodem Antipam et Philippum ex Cleopatra. Tamen quidam dicunt quod Philippus fuit ex Mariamne. Mortuo ergo Herode Ascalonita, dissensio fuit inter filios eius de regno habendo. Archelaus dicebat, sibi regnum deberi et etatis merito et secundi testamenti voto. Antipas e contra dicebat, primum testamentum debere servari, quia illud fecerat mentis sue compos, secundum vero fecerat alienatus et multa alia hinc et inde allegabant. Sed tandem Cesar de consilio senatus, monarchiam Herodis Ascalonite distribuit in quatuor Tetrarchias. Duas dedit Archelao, scilicet Iudeam et Idumeam, tertiam dedit Herodi Antipe, scilicet Galileam, quartam dedit Philippo, scilicet Ituream et Trachonitidem regionem. Et ita Archelaus numquam fuit Monarcha, nisi opinione vulgi et presumptione sua, sed Diarchus. Qui nono anno principatus sui propter tyrannidem suam missus est Viennam in exilium et ibi mortuus est. Et deinde Iudea procurata est per presides Romanos, quorum primus fuit Componius, secundus Marcus, tertius Annius Rufus, quartus Valerius, quintus Pontius Pilatus, de quo hic fit mentio, qui tandem Vienne exulavit et ibidem mortuus est. De Lisania vero, de quo hic fit mentio, quidam dicunt ipsum filium fuisse Herodis Ascalonite, quidam vero filium Ptolemei de Libano ex Alexandra sorore Antigoni, filii Aristobuli, filii Alexandri, filii Ioannis. Sed cuiuscumque filius sit, non mutatur veritas historie. Et potuit esse, quod duo fuerint Lisanie, quorum alter fuit filius Herodis Magni et de isto hic agitur, alter nepos Hyrcani, de quo agit Iosephus. Lc. ergo more historiographi tempus et regem et principes sue narrationis determinans dicit:
marg.| {h} Anno autem quintodecimo Imperii Tiberii Cesaris qui successit Augusto.
marg.| {i} Procurante Pontio Pilato Iudeam qui fuit quintus post mortem Archelai.
marg.| {k} Tetrarcha autem Galilee Herode qui Ioannem Baptistam occidit: Mt. 14.a. Et sub quo Dominus crucifixus {6. 148va} fuit, Infra 23.b. Nota, Tetrarchia est quarta pars regni, a Tetras, quod est quatuor et archos, quod est principatus.
marg.| {a} Philippo autem fratre eius Tetrarcha Ituree Isti us Philippi uxorem abstulerat Herodes frater suus. Mt. 14.a.
marg.| {b} Et Lisania Abiline Tetrarcha Abil ina regio est. Et dicit Beda. in Glossa Inter quos et ipse Archelaus decem annis regnavit etc. Sed videtur, quod hoc sit falsum, quod dicitur hic. Constat enim, quod Dominus natus fuit quadragesimo secundo anno regni Augusti et statim delatus in Egyptum propter Herodem, ubi fuit septem annis et ita habes quadragintanovem annos. Mortuo Herode statim regnavit Archelaus, qui quinquagesimooctavo anno regni Augusti damnatus est in exilium Lugduni et ita non regnavit, nisi novem annis. Forte ultra novem annos regnavit aliquot menses, qui pro anno computantur. Sicut dicitur, quod Dominus predicavit tribus annis et dimidio et ibi dimidius annus dicitur illud tempus, quod est ab Epiphania usque ad Pascha. Et de tali computatione annorum sepe turbantur in historiis. Et dicit Beda., quod Archelao propter superbiam remoto, regnum in quatuor Tetrarchias divisum est, ut sic minueretur superbia Iudeorum. Prv. 28.a. Propter peccata terre multi principes eius. Et nota quod Beda. Tetrarchiam large accipit, ut sub ea procurationem includat. Pilatus enim procurator erat, non Tetrarcha. Et hoc est inter procurationem et Tetrarchiam, quod Tetrarchia iure hereditario contingebat filium Tetrarche, procuratio non.
Numérotation du verset Lc. 3,2 
marg.| {c} Sub principibus sacerdotum Anna et Caipha qui sibi in sacerdotio succedebant, non tamen alternatim per annos singulos, sed fuerunt aliqui medii modico tempore, qui hic tacentur, de quibus habetur in historiis. Isti autem ambitione victi, sacerdotium pecunia emerant a Romanis. Et erat Anna Socer Caiphe, ubi dicitur Io. 18.c. De his duobus specialiter fit mentio, quia ad Domini pertinent Passionem. Sed quomodo pertinet Anna ad Domini Passionem, qui tantum tempore, quo Ioannes cepit predicare, sacerdotium administrabat ? Respondeo, quia tunc per occasionem incepit Domini passio. Ex eo enim, quod Ioannes predicabat eum esse filium Dei, precipue concitati fuerunt Iudei contra Iesum et ita tempore administrationis Anne incepit Domini passio et consummata fuit tempore administrationis Caiphe. Nominantur autem reges et sacerdotes, quia Christus, de quo principaliter intendit Lucas, fuit rex et sacerdos. Sub his inquam Tetrarchis et sacerdotibus.
marg.| {d} Factum est verbum Domini istu d scilicet. Vade et predica baptismum.
marg.| {e} Super Ioannem id est ad Ioannem, Zacharie filium. Sed quare non dicit ad, cum super ponatur pro ad ? Ideo potius dixit, super quam ad, ut notaret illud verbum esse desuper, id est a Deo. Io. 3.d. Qui desursum venit, super omnes est.
marg.| {f} In deserto in q uo manebat. Unde supra 1.g. Et erat in desertis usque ad diem ostensionis sue ad Israel.
Numérotation du verset Lc. 3,3 
marg.| {g} Et venit in omnem regionem Iordanis id est que erat circa Iordanem, ubi erat aquarum copia, iuxta Salim, ut dicitur Io. 3.c.
marg.| {h} Predicans baptismum penitentie in remissionem peccatorum bapt ismum Christi, in quo peccata dimittebantur, quem predicabat Ioannes. Et dicitur baptismus penitentie, quia tantum penitentibus dabatur. Vel.
marg.| {i} Baptismum penitentie id est penitentiam ad baptismum, vel que est baptismus in remissionem peccatorum. Tamen nota, quia baptismus Ioannis dicitur baptismus penitentie simpliciter ; hunc baptismum Ioannes predicavit et dedit. Baptismus Christi dicitur baptismus penitentie in remissionem peccatorum, hunc Ioannes predicavit, sed non dedit. In Glossa tamen dicitur baptismus Christi baptismus penitentie simpliciter, sed tu supple, in remissionem peccatorum.
Numérotation du verset Lc. 3,4 
marg.| {k} Sicut scriptum est in libro sermonum Isaie prophete etc.  Comm endatur Ioannis predicatio prophete testimonio, ut magis authentica habeatur. Et nota, quia liber Isaie dicitur liber sermonum, quia moralis est et quia procedit sicut in sermonibus, modo consolatorie, modo comminatorie. Item quia loquitur ad presentes, id est ad contribules suos, vel quia certitudinaliter loquebatur.
marg.| {6. 148vb}{l} Vox clamantis in deserto quasi dicat: Ioannes est, vel erit vox verbi, id est Christi, qui clamavit per Ioannem in deserto, ad litteram, vel in Iudea deserta, quia tunc erat perversa medietas. Nota, verbum dicitur exterior prolatio, interdum mentis conceptus, hoc modo dicitur Dei filius verbum, id est mens patris. Ioannes ergo dicitur vox verbi, id est precedens verbum, id est Dei filium. Precessit enim Christum nascendo, predicando, baptizando, moriendo, sed non resurgendo. Dicitur ergo vox verbi quasi preambulus verbi. Vox dicens: Parate viam Domini Vel verbi dico, {6. 149ra} Δ clamantis, quia hic est sensus: Licet Christus hec verba non protulerit, idem tamen predicavit. Unde Glossa Mt. 3.a. Hoc preco nuntiat, quod post per se ipsa veritas, scilicet Agite penitentiam. Ex quo plurimum confirmatur eius predicatio. Nota, Ioannes dicitur vox, quia precessit verbum. Item quia cito transiit gloria eius, sive opinio populi de ipso. Item quia totum, quod in ipso fuit predicatio, sicut quicquid est vocis, vox est. Item quia vox est via verbi ad cor et Ioannes fuit via Christi ad peccatorem. Item quia vox significat intellectum et Ioannes notificavit Christum. In hoc autem, quod Ioannes dicitur vox Christi clamantis, commendatur in duobus. Primo in humilitate. Nihil enim est humilius voce, que simul incipit et desinit esse. Secundo in Christi familiaritate. Nihil enim verbo vicinius quam vox. Item vox Christi dicitur Ioannes, quia quicquid de ipso dicitur, significat aliquid in Christo. Verbi gratia. Annuntiatio Ioannis fuit vox Christi, ita fortiter clamantis, quod facit obmutescere Zachariam, quia lex per Evangelium obmutuit. Mt. 11.b. Lex et Prophete usque ad Ioannem: Evangelio clamante, lex perdidit loquelam. Sicut quando aliquis potens alte clamat, ille, qui submisse loquitur, non auditur. Eccl. 13.d. Dives, id est Christus locutus est Evangelium predicando et omnes tacuerunt et verbum illius usque ad nubes perducunt, pauper, id est Moyses locutus est et dicunt, quis est hic ?
marg.| {l} Vox clamantis etc. $moraliter
marg.| Ioannes, in quo est gratia clamantis in oratione, vel confessione, vel predicatione, facit obmutescere patrem suum, id est diabolum, qui eum genuerat in peccatum. Io. 8.f. Vos ex patre diabolo estis. Vel carnalem appetitum. Ez. 16.a. Pater tuus Amorrheus etc. de cuius clamore dicitur: Iob. 39.a. Clamorem exactoris non audit. Hec est vox Domini supra aquas, id est super carnis concupiscentias: Sic fuit vox Christi Ioannis annuntiatio. Item fuit vox Christi sui nominis scriptio, quod scriptum fuit in pugillari. Sic timor, ut stilus in cera, facit in corde incisionem doloris et tunc fit vox Domini in virtute. Tunc enim fortis armatus fortiore superveniente expellitur foras. Nam timor Domini expellit peccatum: Eccl. 1.c. De hac voce dicitur Io. 5.d. Venit hora et nunc est quando mortui audient vocem filii Dei et qui audierint vivent. Item fuit vox Christi Ioannis nativitas, id est penitentis exeuntis foras per confessionem. Ad cuius auditum multi gaudent. Unde infra 15.b. Gaudium est in celo Angelis Dei super uno peccatore penitentiam agente. Et hec est vox Domini in magnificentia, de qua Ct. 8.d. Que habitas in hortis, amici auscultant te, fac me audire vocem tuam. Item conversatio Ioannis, id est cuiuslibet iusti, fuit vox Christi confringentis omnes superbos et deliciis affluentes, quia si iustus homo tanta penitentia affligitur hic, ut salvetur, quid faciet peccator ? Infra 23.e. Si in viridi hec faciunt, in arido quid fiet, id est peccatore. 1Pt. 4.d. Si iustus vix salvabitur, impius et peccator, ubi parebunt ? Ideo recte dicitur Mt. 11.b. Usque ad Ioannem regnum Dei vim patitur et violenti rapiunt illud. Hec est vox Domini confringentis cedros, id est superbos, Quis enim non humiliabitur, quando recordatur penitentie Ioannis ? Habac. 3.a. Domine, audivi auditionem tuam et timui. Item baptismus Ioannis fuit vox Christi interius baptizantis. Unde Mt. 3.c. Ego baptizo vos in aqua in penitentiam, ipse vos baptizabit in spiritu et igni. Hec est vox Domini intercidentis flammam ignis, id est fomitem debilitantis non penitus extinguentis. Item predicatio Ioannis fuit vox Christi satis terribilis, quia terribilia predicavit, qua valde perterrent peccatores, scilicet mortis incertitudinem, iudicii severitatem, eternam damnationem. Primum cum dixit: Iam securis ad radicem arboris posita est: Mt. 3.c. Iudicii severitatem, cum dixit, omnis arbor, que non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur. Eternam damnationem, cum dixit: Paleas autem comburet igni inextinguibili. Hec est vox Domini concutientis desertum, id est peccatores desertos a gratia. Item passio Ioannis fuit vox Christi animantis alios ad passionem. Ipse enim Ioannes prior transivit vadum martyrii, ut alii sequerentur securi. Hec est vox Domini preparantis cervos ad saliendum. Ideo recte datus est Ioannes puelle saltatrici decollandus: Marcus 6.d. Ecce quomodo Ioannes in omnibus fuit vox clamantis, in conceptione, in sui nominis scriptione, in baptismo, in conversatione, in predicatione, in passione. Bene ergo dicit.
marg.| {l} Vox clamantis id est Christi. Io. 7.e. In novissimo die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat: Si quis sitit, veniat ad me et bibat.
marg.| {m} In deserto non in palatio, ibi non clamat Christus, sed Iustinianus, vel etiam Galenus bene auditur ibi, vel etiam Mimus, sed Christo indictum est silentium: Immo quod peius est, legitur Ier. 36.e. quod cum volumen Ieremie allatum esset in palatio coram rege, scidit illud et proiecit in ignem. Sequitur.
marg.| {n} Parate viam Domini Continua sicut supra.
marg.| Vel sic {l} Vox clamantis illu d, scilicet Parate* viam Domini ad corda vestra, peccata abiiciendo, verbum Domini libenter audiendo, bona opera faciendo, curas mundi fugiendo. 1Rg. 7.a. Preparate corda vestra Domino etc. Via Domini, id est per quam Dominus venit ad peccatores, est misericordia et iustitia. Prv. 3.c. Vie eius vie pulchre. Item via Domini, id est per quam venitur ad Dominum, est penitentia et innocentia. Is. 30.e. Hec via Domini, ambulate in ea.
marg.| {a} Rectas facite semitas eius id est non distortas, id est cavete, ne intentiones vestre ad terrena inclinentur. Semite Domini sunt consilia, que recte fiunt, cum recta intentione implentur. Ps. 44. Vias tuas, Domine, demonstra mihi et semitas tuas edoce me.
Numérotation du verset Lc. 3,5 
marg.| {b} Omnis vallis ad litteram prophetia est de secundo adventu. Unde Hieronymus in libro de signis, ponit pro uno signo montium humiliationem.
Numérotation du verset Lc. 3,mystice 
marg.| de primo adventu.
marg.| {b} Omnis vallis id est populus gentilis, vel quilibet humilis.
marg.| {c} Implebitur grat ia et sapientia. Gratia in affectu et sapientia in intellectu, quia hec duo vasa habet quilibet humilis vacua. Nihil enim se reputat scire, nihil se reputat valere et ideo impleri debuerunt, quia mulier Elisei, id est divina sapientia implet omnia vasa vacua, 4Rg. 4.a.
marg.| {d} Et omnis mons et collis id est populus Iudaicus, vel quilibet superbus.
marg.| {e} Humiliabitur id est evacuabitur, quia amittet gratiam et sapientiam, si quam habet. Iac. 4.b. Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, infra 18.c. Qui se humiliat, exaltabitur etc. Io. 9.g. In iudicium ego veni in mundum, ut qui non vident, videant et qui vident, ceci fiant.
marg.| {f} Et erunt prava id est corda pravorum distorta et incurvata ad terrena.
marg.| {g} In directa id est dirigentur ad celum per desiderium eternorum.
marg.| {h} Et aspera in vias planas id est immites et iracundie mentes, per gratie infusionem ad mansuetudinem convertentur, ita ut in eis Deus, vel predicator viam planam inveniant, ubi prius non potuit figere gressum propter asperitatem. Ez. 39.e. Effundam super vos aquam mundam et mundabimini etc. Vel Aspera erunt in vias planas id est ea, que prius erant eis aspera, erunt plana et levia ad faciendum. Eccl. 21.b. Via peccantium complanata lapidibus. Sed in adventu Christi fuit tempus colligendi lapides. Eccl. 3.a. Unde Ier. 50.d. Tollite de via lapides et redigite in acervos et sic aspera facta sunt plana.
marg.| {i} Et videbit omnis caro Hoc exponitur de primo et de secundo adventu. Et secundum expositionem de primo adventu colligit omnia genera. Unde.
marg.| {k} Omnis caro id est omnis homo, Iudeus et gentilis, vir et mulier, iuvenis et senex. Et dicitur homo caro propter fragilitatem. Gn. 6.a. Non permanebit spiritus meus in homine, quia caro est. Videbit inquam.
marg.| {l} Salutare Dei id est Christum. Sic exponitur de primo adventu. De secundo dicit Bernardus. In hac vita omnis homo Christum videre non potuit, sed in die iudicii in sede maiestatis et electi et reprobi pariter videbunt etc. Sed contrarium videtur. Is. 26.b. Tollatur impius ne videat gloriam Dei. Solutio: Videbunt impii Christi humanitatem, sed non videbunt divinitatem, que est gloria Dei. Is. 66.g. Veniet omnis caro, ut {6. 149rb} adoret coram facie mea.
Numérotation du verset Lc. 3,7 
marg.| {m} Dicebat ergo Hic locus dupliciter exponitur. Secundum Beda.m est increpatio impenitentium, id est Scribarum et Phariseorum et Sadduceorum. Secundum Ambrosium est commendatio penitentium. Illos enim increpat, quia sine penitentia ad baptismum accedebant. Alios vero commendat, quia penitentiam agentes accedebant ad baptismum. Et hoc est, quod hic dicitur Dicebat ergo ad turbas Beda., Phariseorum et Sadduceorum, qui penitentia et correctione maxime indigebant. Et nota quod dicit turbas, id est ad turbatos et turbantes, ut sit pondus in verbo.
marg.| {n} Que exibant de c ivitatibus et villis.
marg.| {o} Ut baptizarentur ab eo baptismo ipsius, quo nec peccata dimittebantur, nec gratia conferebatur, sed erat tantum quedam preparatio ad baptismum Christi.
marg.| {p} Genimina viperarum Secundum Bedam, invehitur contra Phariseos, qui sine penitentia accedebant ad baptismum. Unde dicit Genimina viperarum id est qui nati estis de viperis et estis vipere, id est habentes corda plena veneno nequitie. Chrysostomus Pulli serpentum statura breviores sunt, venenum autem habent equale.
marg.| {q} Quis Ostendit vobis fugere a ventura ira id est quomodo putatis evadere severitatem futuri iudicii ? Ventura enim ira animadversio est ultionis extreme, quam tunc peccator fugere non valet, qui nunc ad lamenta penitentie non recurrit. Vel Quis ostendit vobis etc. quasi dicat: nemo, cum non penitentis. Sed ego vobis viam evadendi iram ostendo Facite ergo dignos fructus penitentie Vocat autem eos viperas. Primo propter hypocrisim, quia maculosa. Mt. 23.d. Si fuissemus in tempore patrum nostrorum non essemus socii eorum in sanguine prophetarum, itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui occiderunt prophetas et vos implete etc. Secundo, propter invidiam. Sap. 2.b. Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum etc. Tertio, propter detractionis venenum. Dt. 32.e. draconum vinum eorum et venenum aspidum insanabile. Quarto, propter adventum eorum ad aquas, non evomito veneno, ut hic. Quinto, propter sacerdotes patres turbarum, qui sibilant ut susurrones. Apc. 13.c. Loquebatur sicut draco. Sexto, propter terram, quam manducant: Gn. 3.c. Is. 65.d. Serpenti pulvis panis eius. Secundum Amb. aliter exponitur. Et est commendatio penitentium, quos commendat Ioannes: Et fit comparatio viperarum ad patres eorum, qui fuerunt mali, non ad filios, qui penitentes ad baptismum veniebant, ut sit sensus.
marg.| {p} Genimina viperarum id est geniti de viperis, id est de parentibus iniquis.
Numérotation du verset Lc. 3,8 
marg.| {q} Quis ostendit etc. id est quis illustravit corda vestra ad penitentiam, per quam futuram vindictam effugiatis ? quasi dicat: sola gratia Dei. Glossa Quis ostendit nisi prudentia miseratione Dei infusa etc. Vipera vi parit, sic et peccator. Is. 37.a. Filii venerunt usque ad partum et non erat virtus pariendi. Et Glossa Quam ad gentes transferendam prophetat infra ibi: Potens est Deus de lapidibus istis etc. Vel ideo serpentibus comparat eos, scilicet filios, ut ostendat eos habere naturalem prudentiam providendi futura, in hoc, scilicet quod penitebant et ad baptismum veniebant. Nam serpens sicut leo, aliquando in bono, aliquando in malo accipitur in sacra Scriptura. Mt. 10.b. Estote prudentes sicut serpentes etc. Mt. 12.c. Progenies viperarum quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali ? Contra predicatores blandit ores.
Numérotation du verset Lc. 3,7 
mystice
marg.| {p} Genimina viperarum sunt ambitiosi, qui vi volunt in Ecclesia promoveri. Unde in eorum partu mater eorum, id est Ecclesia moritur, significati per Beniamin, in cuius partu mater eius mortua est: Gn. 35.c. Per Phariseos, qui interpretantur divisi, significantur quidam nobiles, qui semper schismata faciunt in capitulis, dicentes illud: 3Rg. 12.d. Non est nobis pars in domo David, neque hereditas in filio Isaie Per Sadduceos, qui interpretantur iusti, significantur hypocrite, qui se iustificant exterius simulantes. Utrosque vocat Ioannes viperas, quia utrique pacem Ecclesie turbant et correctionem audire nolunt, quod peius est. Ps. 57. Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surde etc.
marg.| Item nota quod est triplex fuga Christi, que nobis proponitur in exemplum: {6. 149va} Legitur enim in Evangelio ter fuisse.
- Primo cum ab Herode quereretur, ut occideretur. Mt. 2. c. Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Egyptum etc.
- Secundo, cum a populo quereretur, ut rex efficeretur. Io. 6.b. Iesus autem cum cognovisset, quia venturi essent, ut raperent eum et facerent eum regem, fugit iterum solus in montem.
- Tertio, cum a concilio Iudeorum quereretur, ut lapidaretur. Io. 8.g. Tulerunt lapides, ut iacerent in eum, ipse autem abscondit se et exivit de templo.
marg.| In primo docet nos, fugere mortem, ut nos reservemus ad maiorem nostri et fratrum utilitatem, In secundo docet nos, fugere seculares dignitates, ut liberiorem habeamus Deo vacationem. In tertio docet nos, fugere mala consortia, ut auferamus peccandi occasionem.
marg.| Primam fugam fecit Paulus per fenestram in sporta per murum dimissus, secunde Cor. decimoprimo g. Et Dominus infra 4.e. fugit, cum vellent eum precipitare de monte: Unde et discipulis suis dixit: Mt. 10.d. Si persecuti vos fuerint etc.
marg.| Secundam fugam fecit Ioannes Baptista, cum fugit in desertum, ne levi saltem maculare vitam famine posset. Et Marcus, qui sibi pollicem amputavit. Iacob 3.a. Nolite fieri plures magistri, fratres, scientes etc.
marg.| Tertiam fugam fecit et docuit Paulus prime Cor. quinto c. Scripsi vobis in Epistola, ne commisceamini fornicariis. 2. Thessal. 3.b. Denuntiamus vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate. Qui hanc triplicem fugam habet, poterit effugere iram. Et ita Dominus exemplo suo ostendit nobis.
marg.| {a} Fugere a ventura ira id est futuri iudicii vindicta, quando nemini parcetur, sed omnibus iuxta merita sua reddetur. Ab hac ira fugere bonum est. Unde Iob. 19.d. Fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est. Ps. 6. et 37. Domine, ne in furore tuo arguas me etc. Qui autem vult fugere ab hac ira, oportet fugere preparatoria ad eam, id est mundi unitatem. In cuius rei faciende figuram Iacob fugit Labam. Gn. 31.c. Ier. 51.a. Fugitem de medio Babylonis, ut salvet unusquisque animam suam. Item carnis voluptatem. In cuius rei faciende figuram Ioseph derelicto pallio fugit Egyptiam. Gn. 39.c. Ecclesiastic. 9.b. Averte faciem tuam a muliere compta. Item mundi honores. In cuius rei faciende figuram Dominus fugit in montem: Ioannes 6.b. Item omne peccatum. Ecclesiastic. 21.a. Quasi a facie colubri fuge peccata et si accesseris ad ea, apprehendent te. Item peccatorum occasiones. In cuius rei faciende figuram dixit Angelus ad Loth: Gn. 19.d. Noli respicere post tergum tuum, nec stes in omni circa regione. Sed quia multi differunt arripere has fugas. Ideo dicit Dominus Mt. 24.b. Videte, ne fuga vestra sit hieme, id est in senectute, vel sabbato, id est in morte. Et quia aliqui erant, qui fugere volebant iram venturam, modum fugiendi docet, inferendo, quasi si vultis fugere.
Numérotation du verset Lc. 3,8 
mystice
marg.| {b} Facite ergo fructus dignos penitentie id est penitentiam fructuosam, ut fiat in caritate. Vitis enim non facit fructum, nisi prius putetur, sic nec anima, nisi prius a vitiis purgetur. Ct. 2.c. Tempus putationis advenit, ficus protulit grossos suos, vinee florentes odorem dederunt. Et non solum fructuosam, sed et dignam pro qualitate culpe. Non enim debet esse par fructus boni operis eius, qui parum peccavit et eius, qui graviter cecidit. Dt. 25.a. Pro mensura peccati erit et plagarum modus. Apc. 18.b. Quantum glorificavit se etc. Et hoc patet, quod penitentia arbor est, vel vinea, aliter enim non faceret fructum. Huius arboris radix est cordis contritio, folia, oris confessio, flores, fama bone opinionis, fructus, opera satisfactionis. Quidam igitur faciunt penitentiam, sed non fructus penitentie, quia sine caritate. Quidam faciunt fructus penitentie, sed non dignos, quia non faciunt pro culpe qualitate, aut virium quantitate. Romanorum 6.d. Humanum dico propter infirmitatem carnis vestre, sicut exhibuistis membra vestra servire immunditie et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc etc.
marg.| Sequitur. {6.149vb} {c} Et ne ceperitis etc. Sic continua. Et quia peccatores estis. Nec ceperitis dicere, patrem habemus Abraham quasi dicat: nolite confidere in iustitia patris vestri Abrahe, vel ne reputetis vos iustos, quia filii Abrahe estis, quia non reputantur filii Abrahe, nisi qui fidem eius imitantur. Unde Romanorum 9.b. Non enim, qui semen sunt Abrahe, omnes hi filii sunt, sed in Isaac vocabitur tibi semen, id est non omnes, qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, estimantur in semine. Hec erat specialis gloriatio Iudeorum. Semen Abrahe sumus et nemini servivimus unquam. Similiter gloriantur inaniter, quidam religiosi de B. Benedicto, vel Augustino. Sed illis dicitur. Si filii Abrahe estis, opera Abrahe facite: Io. 8.e. Is. 51.a. Attendite ad Abraham patrem vestrum et ad Saram, que peperit vos, id est ad regulam, quam dimisistis.
marg.| {d} Dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahe quasi dicat: non debetis gloriari de parentela Abrahe, quia non qui nascuntur ex eo carnaliter, sed qui imitantur eum spiritualiter, hi filii Abrahe sunt. Et dicitur Ioannes tunc ostendisse duodecim lapides, quos Iosue fecit asportari de Iordane in siccum, per quos bene significantur gentiles, quia sicut lapides illi de fluxu fluminis elevati sunt ad soliditatem terre, sic gentiles de fluxu et varietate idolorum surrexerunt ad cultum unius Dei et stabilitatem fidei. Vel ideo comparantur lapidibus, quia adorantes idola lapidea quasi lapidei facti sunt, id est insensibiles, aliquando tamen de tenebris ad lumen gratie educendi. Est igitur sensus.
marg.| {e} Potest Deus de lapidibus estis id est de gentilibus per istos lapides designatos.
marg.| {f} Suscitare filios Abrahe id est imitatores fidei eius. Lapides etiam sunt laici, dicti a laos, quod est lapis, qui fuerunt aliquando filii Abrahe, id est imitatores B. Benedicti, vel Augustini naturalibus filiis degenerantibus. Unde possunt dicere illud Rm. 11.a. Fracti sunt rami, ut ego inserat.
Numérotation du verset Lc. 3,9 
marg.| {g} Iam enim securis ad radicem arboris posita est Sic continua. Ideo agite penitentiam et nolite dicere patrem habemus. Abraham, quia securis ad radicem arboris iam posita est Securis est mors, arbor genus humanum, radix arboris est Adam. Iam ergo securis ad radicem arboris posita est, quia iam Adam mortuus et nos omnes mortales fecit. Rm. 5.c. Unius delicto multi mortui sunt. Ez. 9.a. Ecce sex viri veniebant de via porte superioris, que respicit ad Aquilonem et uniuscuiusque vas interitus in manu eius. Isti sex viri, sunt sex necessitates prenuntie mortis, scilicet sitis, fames, frigus, calor, lassitudo, egritudo, qui tenent in manu sua vas interitus, id est securim, id est mortem ad scindendam arborem. He sunt sagitte Domini: Iob. 6.a. Item Iob. 5.c. In sex tribulationibus etc. Et in septima, id est in morte etc. Item securis est vita hominis, arbor est ipse homo, radix arboris nativitas hominis. Iam ergo securis ad radicem arboris posita est, quia ab ipsa nativitate incipit homo vivendo tendere ad occasum.
marg.| Unde Augustinus in libro de civitate Dei. Quid aliud est vivere quam de vita transire ? Iob. 7.b. Dies mei velociores etc. Dn. 4.b. Succidite arborem et prescidite ramos eius. Item securis est Christus, qui velut securis tenetur ex manubrio humanitatis et incidit ferro divinitatis. Arbor est genus humanum, radix est finis vite. Cum igitur quotidie aliqui moriuntur, quid aliud est, quam rami arboris absciduntur ? Sed cum tota progenies cum parente tollitur, tunc arbor radicitus absciditur. Item securis est severitas iudiciaria, arbor est homo cuiuscumque conditionis, sive religiosus, sive secularis, sive prelatus, sive subditus, radix arboris vita hominis. Securis ergo est ad radicem posita, quia sententia iudicis ad extirpandos infructuosos funditus est preparata, 4Rg. 6.a. legitur, quod ferrum de securi cecidit in aquam, id est duritia iudicii in molliciem misericordie. Sed Eliseus, id est Christus, extraxit ferrum de aqua, quia iudicium sine misericordia fiet ei, qui non facit misericordiam. Iac. 2.c. Ecclesiastic. 11.b. Si ceciderit lignum ad austrum, id est celum, aut ad aquilonem, id est ad infernum, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.
marg.| Bernardus. Si vis scire, quo casura sit arbor, ramos attende, ubi maior et {6. 150ra} ponderosior ramorum copia, illic casuram non dubites, si tamen succidatur. Rami desideria sunt, spiritualia ad austrum trahunt, carnalia ad Aquilonem. Item nota quod dicit posita non vibrata, vel incussa. In hoc enim terret de mortis incertitudine et consequenter de iudicii severitate, dicens.
marg.| {a} Omnis ergo arbor etc.  Sic continua. Iam securis posita est: Ergo ut effugiatis securim, facite fructum bonum. Enim, quia omnis arbor id est omnis homo sine personarum acceptione: Tunc enim non accipiet personam Dominus, nec parcet alicui propter nobilitatem, aut divitias, aut fortitudinem, aut scientiam. Sap. 6.a. Potentes potenter tormenta patientur. Non enim etc. Prv. 6.d. Zelus et furor viri non parcet in die vindicte.
marg.| {b} Non faciens fructum bonum id est opus bonum.
marg.| {c} Excidetur a vita.
marg.| {d} Et in ignem gehenne.
marg.| {e} Mittetur in morte. Io. 15.a. Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum. Potest etiam distingui secundum Glossa ut dicatur.
marg.| {a} Omnis arbor non facies fructum bonum Beda. Gentiles et hypocrite, qui nullum fructum faciunt et heretici, qui malum. Sed tunc queritur, quare potius gentiles et hypocrite dicuntur facere nullum fructum, quam heretici, vel quare potius heretici malum, quam gentiles et hypocrite. Non satis est perspicuum distinguere. Potest tamen solvi, ut dicatur, gentiles ideo nullum fructum facere, quia etsi faciant, quod sit de genere bonorum, non tamen faciunt opus meritorium et hypocrite similiter. Heretici vero non dicuntur fructum nullum facere, sed malum. Et dicitur hoc aggravatio esse pravitatis, quia longe gravior est error hereticorum, quia aperte impugnant Ecclesiam, quam gentilium, vel hypocritarum. Quid autem talibus arboribus faciat Dominus, dicitur Is. 5.b. Nunc ostendam vobis quid, faciam ego vinee mee: Auferam sepem eius et erit in direptionem, diruam maceriam eius et erit in conculcationem et ponam eam desertam. Ier. 2.b. Ego te plantavi vineam electam, omne semen verum, quomodo conversa es mihi in pravum vinea aliena ? Nota ergo tria genera arborum, quia quedam arbores faciunt fructum nullum, quedam malum, quedam bonum et he non mittuntur in ignem.
Numérotation du verset Lc. 3,9 
moraliter
marg.| Tres sunt arbores speciales, quarum una habet fructus dulcissimos, scilicet ficus ; alia habet fructus amarissimos, scilicet oliva ; tertia fructus mixtos, scilicet vinea. De his tribus dicitur Idc. 9.b. Venerunt ligna saltus ad ficum, ad olivam, ad vitem, ut facerent aliquam earum regem, sed noluerunt. Per ficum cuius fructus omnino dulcis est, significantur viri religiosi, ac contemplativi, qui si non fecerint fructum iuxta genus suum, excidentur. Unde infra 13.b. Arborem fici habebat quidam, scilicet B. Benedictus, vel B. Augustinus plantatam in vinea sua, id est in regula sua et venit querens fructum in illa et non invenit. Dixit autem ad cultorem vinee, id est ad Abbatem. Ecce tres anni sunt ex quo veni querens fructum in ficulnea hac et non invenio, succide ergo illam. Tres anni sunt illa tria, que sunt in voto, in quorum quolibet debet fructificare religiosus. Et dicitur Mt. 21.b. quod veniens ad ficum, non invenit nisi folia et maledixit ei et statim aruit. Et tamen dicit Mc. 11.b. quod non erat tempus ficorum, in quo significatur, quod omni tempore requirit Dominus fructum a religiosis. Non enim decet tantum Dominum et tam divitem comedere sine fructu. Ier. 24.b. Quid tu vides Ieremia ? Et dixit: Ficus bonas, bonas valde et ficus malas, malas valde. Quia religiosi optimi sunt quando boni sunt et pessimi sunt, quando mali sunt. Unde Augustinus Sicut non inveni meliores, quam qui in monasteriis profecerunt, ita non inveni deteriores, quam qui in monasteriis defecerunt. Ficus prius facit fructum quam folia, quia religiosi cum silentio operantur. Sed Adam et filii eius de foliis ficuum faciunt sibi perizomata, id est habitu religionis et verbis bonis suas aperiunt turpitudines. Per olivam, cuius fructus amarus est, sed oleum medicinale, significantur activi, operibus misericordie intenti, quorum cura et solicitudo amara est propter laborem, {6. 150rb} sed tamen medicinalis est propter pauperum et miserorum refectionem. Ier. 11.c. Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam vocavit Dominus nomen tuum. De amaritudine sollicitudinis dicitur, infra 10.g. Martha, Martha solicita es et turbaris erga plurima. De suavitate refectionis dicitur Mt. 25.d. Quod uni ex minimis fratribus meis fecistis, mihi fecistis. Et quid suavius, quid dulcius, quam Deum pavisse ? Per vitem, cuius fructus mixtus est in parte dulcis, in parte amarus, significantur Prelati, qui et suavitate contemplative et laborem, atque amaritudinem active participant. Ecclesiastic. 24.c. Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris. Et mirum videtur, quod dicitur: Fructificavi odorem, sed hoc dicitur ab effectu. Odor enim bone fame prelati, fructus est et refectio populi. Unde 1Cor. 2.d. Christi bonus odor sumus Deo, in his, qui salvi fiunt et in his, qui pereunt, aliis quidem etc. Vitis sterilis deterior est omni ligno, ad nihil enim utilis est nisi ad ignem. Sic Prelatus malus. Ez. 15.a. Fili hominis, quid fiet de ligno vitis ex omnibus lignis nemorum etc. Hi tres sunt, Noe, Daniel et Iob. Ez. 14.e.
Numérotation du verset Lc. 3,10 
marg.| {f} Et interrogabant eum turbe Ex v erbis Ioannis terrore percussi notantur, qui consilium querunt.
marg.| {g} Dicentes, quid ergo faciemus ne e xcidamur et in ignem mittamur ? Nota quod turbe moventur ex verbis Ioannis ad querendum consilium de salute sua, sed non Scribe, vel Pharisei. Unde Io. 7.g. Numquid ex principibus credidit aliquis in eum, aut ex Phariseis ? Sed turba hec, que non novit legem, maledicti sunt. Simile Act. 2.f. predicante Petro dixerunt: Quid faciemus, viri fratres ? Petrus vero ait: penitentiam agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Iesu Christi. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 3,11 
marg.| {h} Respondens autem dicebat illis, qui habet duas tunicas id est superfluas det unam non habenti Interrogatus Ioannes de salute obtinenda, ab operibus misericordie inchoat responsum suum. Nam et de illis solis fiet in iudicio disceptatio. 1Tim. 4.c. Pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vite, que nunc est et future infra 11.f. Date eleemosynam et ecce omnia munda sunt vobis.
marg.| Dicit autem Hieronymus: Quicquid humano usui necessarium est, pro una tunica habendum est, totum residuum superfluum est et pauperibus largiendum. 1Tim. 6.b. Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Quia vero tunica inter omnia indumenta magis necessaria est et arctius adheret corpori, innuit Ioannes, quod etiam de necessariis est eleemosyna facienda. Prv. 3.b. Honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium frugum tuarum da pauperibus. Glossa Bede. Non solum exteriora et minus necessaria, sed etiam valde necessaria cum proximis dividamus, ut escam, qua vivimus et tunicam, qua vestimur. Is. 58.c. Frange esurienti panem tuum etc. Item Is. 32.d. Beati, qui seminatis super omnes aquas. Ecclesiastic. 11.a. Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post multa tempora invenies illum. Prv. 14.c. Qui credit in Domino, misericordiam diligit. Item Prv. 19.c. Feneratur Domino, qui miseretur pauperis etc. Item notatur discretio in hoc, quod dicit: Qui habet duas tunicas, det unam non habenti. Mensura enim pietatis servanda est pro possibilitate humane conditionis.
marg.| Unde Beda. De duabus tunicis dividendis datur preceptum, quia etsi una dividatur, nemo inde vestitur 2. Corint. 8.c. Non ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio. Notatur etiam per hoc, quod dicit Det non habenti quod indigenti danda est eleemosyna infra 14.c. Cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, cecos et beatus eris. Item notatur, quod gratis debet dari, per hoc, quod dicit Det Mt. 10.a. Gratis accepistis, gratis date. Seneca : Nihil carius emitur quam quod precibus emptum est. Item super predictum verbum Ioannis dicit Glossa Bede. Ecce quantum valent opera misericordie, que ad dignum penitentie fructum pre ceteris precipiuntur. Argumentum, quod preceptum est de tunicis.
marg.| {i} Et qui habet escas similiter faciat Iob. 31.b. Si comedi buccellam meam solus et non comedit ex ea pupillus, quia ab infantia mea crevit mecum miseratio. Iob. 20.c. Non remansit de cibo eius, propterea nihil permanebit de bonis eius.
marg.| marg.| {6. 150va}
Numérotation du verset Lc. 3,12 
marg.| {a} Venerunt autem et publicani ut baptizarentur id est illi, qui publica tractabant negotia et qui regis redditus capiebant, Publicani enim sunt, ut dicit Beda, qui publica vectigalia exigebant, vel rerum publicarum vectigalia conducebant. Et in hoc notatur magna virtus in predicatione Ioannis, qui etiam publicanos et alios milites ad querendum consilium salutis sue trahebat et ab iniuria coercebat et ad pietatis opera compellebat.
marg.| {b} Et dixerunt ad illum: Magister, quid faciemus ? Non dicunt, quid dicemus, vel quid intelligemus. Contra Clericos, qui totam curam ad discendum et intelligendum applicant. Sed neque discere, neque intelligere ad salutem adducit, sed facere. Ideo dicit Is. 1.e. Discite bene facere. Non dicit, discite bene dicere, vel bene intelligere, quod licet bonum sit, non tamen sufficit. Ecclesiastic. 3.c. Que Deus precepit tibi, cogita illa semper, ad faciendum supple. Unde Ps. 120. Memores sunt mandatorum Dei ad faciendum ea. Similem questionem facit alius. Mt. 19.b. Magister bone, quid boni faciam, ut habeam vitam eternam ? Et respondit Dominus. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Istos autem, scilicet publicanos nondum hortatur ad sua cum proximis communicanda, sed prius dehortatur de iniuria proximis irroganda. Unde sequitur.
Numérotation du verset Lc. 3,13 
marg.| {c} At ille dixit ad eos, nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis id est quantum constitutum est vobis, ab imperatore accipiatis et non amplius exigatis. Sic quilibet non debet excedere fines mandati. Prv. 22.d. Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui. Multi vero hoc male custodiunt, immo vix invenitur aliquis, qui custodiat. Iob. 24.a. Alii terminos transtulerunt, diripuerunt greges et paverunt eos. Is. 10.b. Mandabo illi, ut auferat spolia et dividat predam. Ipse autem non sic arbitrabitur et cor eius, non ita estimabit, sed ad conterendum erit cor eius et ad internecionem gentium non paucarum.
Numérotation du verset Lc. 3,14 
marg.| {d} Interrogabant autem eum et milites sub Romanis militantes et patriam defendentes.
marg.| {e} Dicentes, quid faciemus et n os, ut salvi simus.
marg.| {f} Et ait illis : neminem concutiatis neque calumniam faciatis] timore vel amore.a
marg.| {i} Et contenti estote stipendiis vestris. Istud est expositio precedentis, scilicet Neminem concutiatis etc. Non est damnabilis militia, alioquin non permitteret eam Ioannes. Milites enim debent tueri patriam, ideo etiam institutum est, ut de publico debeant accipere salarium, ne importunius exigerent quam oporteret. Nota quod triplex consilium dat Ioannes militibus, contra triplex peccatum eorum. Quorum primum est oppressio pauperum. Contra quod dicit. :
marg.| {g} Neminem concutiatis vi o pprimendo. Is. 3. c. Rapina pauperis in domo vestra, quare atteritis populum meum et facies pauperum commolitis ? Secundum est, falsi criminis impositio, quod sepe faciunt prepositi et officiales ad emungendam pecuniam a divitibus. Contra quod dicit.
marg.| {g} Neque calumniam faciatis Os. 5.c. Calumniam patiens est Ephraim, quoniam cepit abire post sordes. Lv. 19.c. Non facies calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum. Is. 33.b. Quis ex vobis poterit habitare cum ardoribus sempiternis ? Qui proiicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere. Tertium est exactio. Contra quod dicit.
marg.| {i} Et contenti estote stipendiis vestris que statuta erant eis pro defensione reipublice. Is. 3.b. Populum meum exactores sui spoliaverunt. Et si hoc precipitur militibus, quid clericis, qui gratis stipendia recipiunt de patrimonio Crucifixi ? Mi. 7.a. Violenter tulerunt agros et rapuerunt domos et calumniabantur virum et domum eius. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 3,15 
marg.| {k} Existimante autem populo et cogitantibus omnibus in {6. 150vb} cord ibus suis de Ioanne, ne id est an, forte ipse esset Christus, promissus in lege, prefiguratus a Patriarchis, prenuntiatus a Prophetis. Et in hoc patet, Iudeis fuisse notum, secundum Scripturas Dominice incarnationis tempus adesse.
Numérotation du verset Lc. 3,16 
marg.| {l} Respondit Ioannes dicens omnibus: non tantum uni. Ex virtute enim predicationis et vite asperitate et miraculosa nativitate, credebant multi Ioannem esse Christum. Sed cum dicat Lucas, quod hec cogitabant in cordibus suis, quomodo scivit hoc Ioannes, cum solius Dei sit cognoscere cogitationes ? Sed dicimus, quod hoc scivit ex Spiritus sancti revelatione. Item Io. 1.b. dicitur, quod missis ad eum Sacerdotibus et Levitis querentibus an ipse esset Christus, respondit ad interrogationem eorum, hic vero ad cogitationem. Et utrumque esse potuit, scilicet quod respondit ad cogitata et interrogata.
marg.| {m} Ego quidem baptizo vos aqua tantum. Glossa Amb. id est tingo corpora aqua et instituo usum baptizandi, donec veniat, qui abluat animas per spiritum.
marg.| {n} Veniet autem fortior me post me quia etsi humilis et magnus ego reputor, ille tamen fortior, quia ille Deus. In hoc apparet humilitas et veritas Ioannis, qui cum posset credi Christus, noluit se veritatem celare. Io. 3.d. Me oportet minui, illum autem crescere.
marg.| {o} Cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius id est ligaturam mysteriorum. Pleonasmus est. Et est Idioma Hebreum. Consueto quidem locutionis modo Ioannes humilitatem suam exprimit.
Numérotation du verset Lc. 3,mystice 
marg.| Mystice tamen a sanctis exponitur et tribus modis. Primo sic.
marg.| {p} Non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius id est explicare mysterium incarnationis. Calceamentum enim est humanitas Christi. Ps. 107. In Idumeam extendam calceamentum meum. Pes intus latens et calceamentum sustinens est divinitas. Hbr. 1.a. Portans omnia verbo virtutis sue. Isai. 45.c. Vere tu es Deus absconditus. Corrigia est unio divinitatis et humanitatis, quam explicare nemo sufficit. Is. 53.c. Generationem eius quis enarrabit ? Secundo modo sic.
marg.| {p} Non sum dignus illu m discalceare et sponsam eius mihi usurpare. Et tangit hic legis consuetudinem, que iubet, quod si quis decederet non relicto semine, propinquior eius suscitaret ei semen, quod si nollet, alius propinquior post illum discalcearet illum et duceret relictam mortui in uxorem. Dt. 25.b. Est ergo sensus secundum istam expositionem. Nolo sponsus credi, sed amicus sponsi. Io. 3.d. Qui habet sponsam, sponsus est, amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Tertio modo sic.
marg.| {p} Non sum dignus etc. id est non habeo officium reserandi scripturam et portandi per mundum, quia non est mihi iniunctum officium predicandi, sed baptizandi. Econtra dicit Apostolus. 1Cor. 1.c. Non misit me Christus baptizare, sed Evangelizare. Beda. Calceamentum nuptiale, est Evangelica predicatio, qua calceati sunt Apostoli. Unde Eph. 6.c. State ergo succincti etc. Est igitur sensus secundum tertiam expositionem: Non sum dignus, id est non sum Apostolus. Sequitur:
marg.| {q} Ipse vos baptizabit id est interius mundabit.
marg.| {r} In spiritu sancto et igni id est in Spiritu sancto, qui est ignis, omnem peccatorum rubiginem consumens. Dt. 4.d. Deus noster ignis consumens est. Vel.
marg.| {r} In Spiritu sancto id est per gratiam Spiritus sancti in presenti.
marg.| {s} Et igni purgatorii in futuro. De quo 1Cor. 3.c. Uniuscuiusque opus quale fuerit, ignis probabit. Vel.
marg.| {r} In Spiritu sancto quantum ad baptismum.
marg.| {s} Et igne tribulationis, quantum ad penitentiam. Gregorius. Ignem tribulationis admovet, ut in eis rubiginem peccatorum purget.
Numérotation du verset Lc. 3,17 
marg.| {a} Cuius ventilabrum in manu eius {6. 151ra} Dupliciter potest fieri constructio. Primo sic. Vere ipse fortior me est, quia ipse est, in cuius manu est ventilabrum, id est discretio iusti examinis faciendi. Scriptum est enim, Io. 5.d. Pater non iudicat quenquam etc. Sic est ibi pleonasmus, id est superfluitas dictionis. Secundo sic sine pleonasmo. Vere ipse est fortior me, quia ipse est cuius ventilabrum id est iudicandi officium sibi a Patre traditum est.
marg.| {b} In manu eius id est in potestate eius, quasi dicat: et officium et potestatem habet discernendi bonos a malis et malos, a bonis, hic merito, in futuro etiam loco, quando constituet hedos a sinistris et agnos a dextris, Mt. 25.c. Et illis dicet. Ite etc. Istis dicet: Venite etc. De hoc ventilabro dicitur Ier. 15.b. Dispergam eos et ventilabo in portis terre.
marg.| {c} Et permundabit id est purgabit a paleis.
marg.| {d} Aream suam id est presentem Ecclesiam, in qua sunt grana mixta cum paleis, id est boni cum malis. Hanc mundat Dominus in presenti crebris tribulationibus ventilando. Grana siquidem manent in area et palee vento tolluntur. Sed in futuro permundabit, id est perfecte mundabit, quando omnino tollentur impii, ne videant gloriam Dei, Is. 26.b. Nec etiam bonorum consortio perfruantur. Tunc triticum, est, corpus sanctorum, in horreum Domini reponetur, id est in paradisum.
marg.| Unde sequitur {e} Et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili Pote st intelligi active et passive, ut sensus sit. Palee, id est mali, igni inextinguibili, id est qui nec extinguere poterit, nec extingui, tradentur perpetuo cruciandi. Ignis enim ille nec terminabitur, nec omnino terminabit illos, nec comburet. Non enim erit finis ardoris eorum. Unde dictum est in Ps. 48. Mors depascet eos, non devorabit. Herba enim, que depascitur, non radicitus evellitur, sed semper ad corrodendum relinquitur, Ier. 23.f. Quid paleis ad triticum dicit dominus ? Augustinus. Si paleas sequeris, palea efficeris. Est autem et alia triplex area.
marg.| Prima est conscientia, in qua est mixta palea, id est vanitas cogitationum cum tritico, id est cum veritate virtutum. Hanc permundabit Dominus in futuro, quando permanente tritico virtutum, exsufflabit paleas cogitationum, Ps. 145. In illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Modo autem dicit Rebecca, id est anima: Palearum et feni apud nos multum est: Gn. 24.c.
marg.| Secunda area est sacra Scriptura, in qua est mixta palea cum tritico, id est litteralis intelligentia cum sensu mystico, Is. 30.e. Commixtum migma comedent, sicut in area ventilatum est. Hec area permundatur, cum sensus mysticus a littera fideliter separatur, quod est officium Prelatorum, vel Doctorum. Unde Mt. 12.a. Discipuli vellebant spicas et manibus confricabant et grana comedebant et paleam reiiciebant, Os. 9.a. Area et torcular non pascet eos.
marg.| Tertia area est uterus beate Virginis, in qua fuit triticum, id est Christus sine palea peccati. De quo Ioannes 12.d. Nisi granum frumenti etc. Et licet istud triticum natum fuerit sine palea peccati, fuit tamen acerrime ventilatum. Unde Is. 53.b. Ipse vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. De hac area dicitur Iud. 6.g.a. Ponam hoc vellus lane in area, Ct. 6.a. Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum. Ista area permundata fuit in die Assumptionis Beate Virginis, quando omnis mortalitas et corruptio ab ea separata fuit.
Numérotation du verset Lc. 3,18 
marg.| {f} Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo ad s alutem ipsorum eos instruendo.
Numérotation du verset Lc. 3,19 
marg.| {g} Herodes autem tetrarcha etc.  sicu t ait Apostolus, 2Cor. 2.d. Christi bonus odor sumus Deo et in his, qui pereunt et in his, qui salvi fiunt. Aliis quidem odor vite in vitam, aliis vero odor mortis in mortem. Ita fuit Ioannis predicatio. Publicanis et militibus fuit odor vite in vitam. Phariseis et Scribis et Sadduceis et Herodi et Herodiadi fuit odor mortis in mortem. Unde hec clausula sic continuatur. Publicani correpti ad Ioannis predicationem, salutis consilium quesierunt.
marg.| Herodes autem tetrarcha, cum corriperetur ab illo de {6. 151rb} Herodiade uxore fratris sui quam abstulerat ei. Unde in duobus peccabat, scilicet in incestu, quia uxorem fratris sui viventis habebat et in adulterio. De hoc dictum est satis Mt. 14.a. et Mc. 6.c. Et ideo hic pertransimus.
marg.| {h} Et de omnibus malis, que fecit Herodes dum corriperetur, supple.
Numérotation du verset Lc. 3,20 
marg.| {i} Adiecit et hoc supra omnia etc. Alia peccata.
marg.| {k} Et inclusit Ioannem in carcerem: anticipatio est hic, quia post dicetur, quod Ioannes baptizabit Dominum, quod fuit ante incarcerationem, sed hoc facit ad exaggerationem nequitie Herodis. In proximo enim dixerat, quanta fuit religio Ioannis, ut etiam Publicani ad eius predicationem venirent et statim subiunxit de incarceratione eius ab Herode facta, quia corripiebat eum de sceleribus eius, Am. 5.c. Odio habuerunt corripientem in porta et loquentem perfecte abominati sunt.
marg.| Potest hic queri, quare post predicationem Ioannis non subiungit de predicatione Christi et miraculis.
marg.| Sicut enim post nativitatem Ioannis subiungit de nativitate Christi, sic post eius predicationem debuit primo subiungere de predicatione Christi, quare ergo interserit de incarceratione Ioannis ante miracula Christi ? Solutio, ut ostendat se non descripturum miracula Christi, nisi que facta sunt post incarcerationem Ioannis.
marg.| Quod enim dictum est de his, que fecit, cum esset duodennis, non fuerant ibi aliqua miracula, sed gesta et miracula prioris anni. Ioannes dixit mutationem aque in vinum et alia.
marg.| Et nota Glossa antequam Lc. aliquid narret etc. 2. In qua Glossa reddit causam, quare incarcerationem Ioannis premittit miraculis Christi. Et est summa, quod ideo premittit, ut ostendat, se descripturum miracula tantum eo anno gesta, quo Ioannes captus est, vel punitus, id est decollatus, quia in principio anni captus est, in fine decollatus. Sed hoc videtur esse falsum, non enim tantum describit miracula illius anni, in cuius principio Ioannes est incarceratus et in fine decollatus, sed etiam sequentis post illum, in quo Dominus est crucifixus.
marg.| Ad quod potest dici, quod tres Evangeliste illius anni miracula precipue et plenius prosequuntur, in quo Ioannes et incarceratus est et decollatus, ideo supple in Glossa precipue.
marg.| Vel aliter, ut complectatur in Glossa utrumque annum, ut intelligas, quando Ioannes captus est iam aliquot dies fluxisse de Aprili, qui est initium anni secundum legem. Annus enim legitimus incipiebat ab Aprili. Unde Iudeis dictum est. Mensis iste vobis principium mensium. Eodemque modo anno revoluto quando decollatus est, iam aliquot dies defluxerant de anno sequenti et ita non eodem anno captus est et punitus et ita Lc. describit miracula utriusque anni.
marg.| Item queritur, quare solus Ioannes describit facta ante incarcerationem Ioannis, alii autem ab incarceratione Ioannis inceperunt ? Causa mystica assignatur in Glossa hec scilicet quia Ioannes est figura legis et Ioannes incarceratus, est lex incarcerata. Bene ergo Ioannes de deitate agens, principaliter incipit ante incarcerationem, ut ostendat, Christum fuisse Deum ante legem incarceratam, alii autem tres, qui de humanitate agunt, bene post incarcerationem incipiunt, quia non intendunt describere, nisi miracula facta post legis incarcerationem. Et nota, quia legis incarceratio nihil aliud intelligitur, quam corruptio per sinistram interpretationem. Est enim lex a Iudeis incarcerata, id est in cecitate erroris quasi tenebroso carcere inclusa. Et hec legis incarceratio significata est per incarcerationem Ioannis. Bene ergo tres humanitatem exprimentes, post incarcerationem Ioannis incipiunt, quia post predictam legis incarcerationem, que significatur per incarcerationem Ioannis, Dominus evidenter in carne apparuit et miracula fecit, qui ante latuerat. Unde in Glossa habes Apparentis, id est publice se manifestantis. Ioannes qui de Deitate intendit, incipit ante incarcerationem Ioannis, qui est figura legis, ut ostendat {6. 151va} Christum fuisse Deum ante legem, quia eternus. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 3,21 
marg.| {a} Factum est autem etc.  Hec est tertia pars capituli, in qua agitur de baptismo Christi et eius genealogia. Ubi questio multiplex oritur. Prima, quare Lc. in principio libri sui non posuit genealogiam Christi, sicut Mattheus. Secunda quare Lc. texit genealogiam Christi ascendendo, cum Mattheus eam texuerat descendendo.
marg.| {c} Tertia, quare Lc. protendit genealogiam Christi usque ad Adam, cum Mattheus incipiat eam texere ab Abraham. Quarta, quare Lc. utitur verbo essendi, cum Mattheus utatur verbo generandi.
marg.| Quinta, quare Dominus voluit baptizari, cum nihil in eo purgandum fuerit. Sexta, quare celum apertum fuerit, dum Christus baptizaretur. Septima, quare columba apparuerit super eum. Octava, quare in baptismo tantum et in transfiguratione audita fuerit super eum vox patris, dicens: Hic est, vel tu es filius meus dilectus. Solutio: Ad primum dicimus, quod Lc. ideo post baptismum incipit genealogiam Christi et non ante, ad innuendum, quod per baptismum fiunt homines de genealogia Iesu Christi, Mattheus autem in principio ponit eam, ut ostenso de qua stirpe natus est Christus, patesceret, legem et prophetias impletas esse in eo. Unde Eccli. 36.c. Suscita precationes, quas locuti sunt in nomine tuo Prophete priores, da mercedem, Domine, sustinentibus te, ut Prophete tui fideles inveniantur. Ad secundum dicimus, quod Lc. texuit spiritualem genealogiam Christi, que incipit a baptismo, que est ascensus in Deum, Mattheus vero texit carnalem Christi generationem, que est descensus. Ad tertium dicimus, quod Lc. usque ad Adam extendit generationem Christi, ad innuendum, quod non solum filii Abrahe, id est Iudei, immo et omnes filii Adam, id est tam Iudei quam gentiles possunt fieri filii Dei et ascendere cum Christo ad Deum per baptismum. Unde Io. 1.a. Quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri: Mattheus vero, qui carnalem Christi generationem texit et Iudeis predicabat, usque ad Abraham tantum extendit generationem Christi, a quo incepit discerni generatio Iudeorum. Ad quartum dicimus, quod per spiritualem generationem, que incipit a baptismo, ducimur ad verum esse et ideo Lc. utitur verbo essendi, sed per generationem carnalem descendimus a vero esse et ideo Mattheus utitur verbo generandi. Ad quintum dicimus, quod Dominus voluit baptizari quadruplici causa. Prima, ut tactu sue carnis mundissime daret aquis vim generandi, sicut dicit Amb. Secundo, ut exemplum omnimode humilitatis in se ostenderet. Unde Mt. 3.d. sic decet nos implere omnem iustitiam, id est omnimodam humilitatem. Tertia ut figuras legis et prophetias impletas ostenderet, 1Cor. 10.a. Omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari. Quarta ut alios ad baptismum invitaret, sicut dicitur Io. 13.b. Exemplum dedi vobis etc. Non enim tantum de lotione pedum intelligitur, immo et de aliis factis suis, quia omnis Christi actio nostra fuit lectio. Ad sextum dicimus, quod ideo in baptismo Christi celum apertum est, ut palam fieret baptizatis aperiri Ianuam Paradisi, que clausa fuerat per peccatum Ade. Ad septimum dicimus, quod ideo columba super Christum apparuit in baptismo, ut ostenderet, baptizatos accipere Spiritum sanctum, quod etiam significat cereus ardens demissus in aquam et in manum parvuli baptizati.
marg.| Item ad ostendendum, quod ipse erat, qui baptizat in spiritu. Unde Io. 1.c. Testimonium perhibuit Ioannes dicens, quia vidi spiritum descendentem quasi columbam de celo et ego nesciebam. Ad octavum dicimus, quod ideo in baptismo audita est vox patris et in transfiguratione, ad significandum, quod nos omnes, qui nascimur filii ire, in baptismo simus filii Dei per gratiam et tandem in generali resurrectione fiemus filii Dei per gloriam. His visis veniamus ad litteram.
marg.| {a} Factum est etc. id est multi de populo ante Ioannis incarcerationem. Unde patet, quod per anticipationem egit superius Lc. de Ioannis incarceratione.
marg.| {b} Et Iesu baptizato a Io anne, quod alii plenius dicunt. Mt. 3.d. Mc. 1.b.
marg.| {c} Et orante Priu s est baptizari et postea orare, quia {6. 151vb} peccatores non exaudit Deus, Io. 9.f., Eccl. 15.c. Non est speciosa laus in ore peccatoris.
marg.| {d} Apertum est celum id est tantus fulgor apparuit, quod videbatur celum esse apertum. Factus est enim circa eum splendor inestimabilis, tamquam reseratione aeris et firmamenti illucesceret splendor empyrei celi et infunderetur terris. Et in hoc notatur, quod mundi hominis oratio celos penetrat. Ecclesiastici 35.c.b « Oratio humiliantis se » etc. Nota in baptismo apertum est celum per impedimenti ablationem, in passione per pretii solutionem, in ascensione per rei ostensionem.
b Sir. 35, 21
Numérotation du verset Lc. 3,mystice 
marg.| Mystice per apertionem celi significatur apertio sacre scripture, que per gratiam et per penitentiam et per contemplationem aperitur, Prv. 27.d. Aperta sunt prata et apparuerunt herbe virentes etc.
marg.| Chrysostomus: Est baptismus
- Verbo, Io. 15.a. Et vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis etc. Aqua. Io. 3.a. Nisi quis renatus fuerit etc. Spiritu supra eod. c. Act. 1.a. Ioannes baptizavit aqua etc. 1Cor. 10.a. Omnes in Moyse baptizati sunt etc.
- Igne tribulationis, Is. 4.b. Auferam sordes filiorum Israel in spiritu iudicii et combustionis, alia littera.
- Morte, id est martyrio, Infra 12.f. Baptismo habeo baptizari et quomodo coarctor etc.
marg.| Ibidem Chrysostomus: Quale peccatum in morte dimittitur, scit, qui intelligat, pro quali peccato introducta est mors.
Numérotation du verset Lc. 3,22 
marg.| {e} Et descendit Spiritus sanctus id est signum Spiritus sancti, scilicet columba. Ab instanti enim conceptionis habuit plenitudinem gratiarum. Unde motus verbi columbe tantum convenit. Nota, spiritus descendens septem facit. Mentem renovat. Ps. 103. Emitte spiritum tuum et creabuntur, id est renovabuntur.
marg.| Item a servitute liberat, 2Cor. 3.d. Ubi spiritus Domini, ibi libertas.
marg.| Item infirmum adiuvat. Rm. 8.e. Spiritus adiuvat infirmitatem nostram. Item Deo reconciliat. Unde Gn. 8. Columba reportat ad arcam ramum olive. Item gemitum suscitat. Rm. 8.e. Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Item ad celum elevat. Ps. 54. Quis dabit mihi pennas sicut columbe etc. Item cor mundat. Ps. 50. Cor mundum crea in me, Deus etc. Ideo dicitur Apc. 1.b. Gratia vobis et pax ab eo, qui est et qui erat et qui venturus est et a septem spiritibus, qui in conspectu throni eius sunt. Nota, statutum est, ut nullus baptizetur in die Epiphanie, nisi in necessitate, propter hereticos, qui dicebant, tunc solum venire Spiritum sanctum.
marg.| {f} Corporali specie Chrysostomus Non in natura, sed in specie columbe. Non enim fuit incolumbatus, nec aliter fuit Spiritus sanctus in illa columba, quam in alia qualibet creatura, sed ad aliud, fuit vera columba, non ficta. Unde Int. Quia Spiritus sanctus discipline effugiet fictum etc. Sap. 1.b.
marg.| {g} Sicut columba in ipsum In n atura enim divinitatis a mortalibus non potest videri. Et nota quod in Apostolos descendit Spiritus sanctus in linguis igneis, in Christum autem in specie columbe, quia in Apostolis erat aliquid purgandum, aut illuminandum, sed in Christo nihil fellis, aut defectus erat. Queritur etiam, quid factum sit de illa columba, vel unde venerit. Et dicimus, quod tunc de novo creata fuit et expleto mysterio suo in preiacentem materiam redacta sicut stella, que duxit magos. Sed quare hoc ? Et dicimus, quod duplici ratione fuit redacta in preiacentem materiam.
marg.| Prima, ne ab hominibus adoraretur, sicut Iudei serpentem eneum adorabant, propter quod Ezechias fregit illum. 4Rg. 8.a.
marg.| Secunda, ad ostendendum, quod ad hoc solum creata fuit et fuit vera columba, non phantastica, ad significandum, quod nihil fictum fuit in Christo.
Numérotation du verset Lc. 3,moraliter 
marg.| In isto significatur, quod in illos descendit, immo est Spiritus sanctus, qui habet columbe proprietates.
marg.| Quarum prima est, quod caret felle.
marg.| Secunda, quod non ledit ore.
marg.| Tertia, quod non nocet ungue.
marg.| Quarta, quod puro grano pascitur.
marg.| Quinta, quod alienos nutrit pullos et suos. Sexta, quia gemitum habet pro cantu. Septima, quia residet super aquas, ut umbra visa fugiat accipitrem. Octava, quia gregatim volat. Nona, quia in petra nidificat. Decima, quia cito volat. In primo commendatur mansuetudo, que omnem amaritudinem
marg.| {6. 152ra} pellit a corde, Hbr. 12.d. Ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat. Servat etiam cor in sua dignitate. Unde Gregorius. Mansuetudo imaginem Dei in nobis servat, quam iracundia dissipat. Iob. 5.a. Virum stultum interficit iracundia. Et ibi in Glossa Gregorii In secunda commendatur modestia, que est oris custodia et omne verbum malum intrare, vel exire non sinit, Eph. 4.g. Omnis sermo malus de ore vestro non procedat. In tertia commendatur innocentia, que custodit manus ab omni iniuria et nocumento, Ps. 36. Custodi innocentiam et vide equitatem. De his tribus dicitur in Ps. 23. Quis ascendet in montem Domini, aut quis etc. In quarta commendatur frugalitas, sive parsimonia, Eccl. 31.b. Utere ut homo frugi his, que tibi apponuntur. In quinta commendatur caritas, que aliena bona diligit tamquam sua, Lv. 19.d. Diliges proximum tuum sicut teipsum. In sexta commendatur luctus pro peccatis tam propriis quam alienis, qui mutabitur in gaudium, Prv. 14.b. Cor, quod novit amaritudinem anime sue. etc. Mt. 5.a. Beati, qui lugent. In septima commendatur studium, sive meditatio Scripturarum, Ct. 5.c. Oculi eius sicut columbe super rivos aquarum, Prv. 3.a. Fili mi, ne obliviscaris legis mee. In octava commendatur socialitas, sive concordia. Eccl. 25.a. In tribus beneplacitum est spiritui meo, que probata sunt coram Deo et hominibus, concordia fratrum et amor proximorum etc. In nona commendatur memoria Dominice Passionis. Ier. 48.e. Estote sicut columba nidificans in summo ore foraminis. Is. 2.c. Abscondere in fossa humo a facie timoris Domini. In decima commendatur contemplatio et desiderium eternorum. Ps. 54. Quis dabit mihi pennas sicut columbe etc.
marg.| {a} Et vox de celo facta est dice ns.
marg.| {b} Tu non Ioannes.
marg.| {c} e s filius meus cons ubstantialis.
marg.| {d} Dilectus Ps. 2. Dominus dixit ad me, filius meus es tu etc.
marg.| {e} Id te complacuit mihi in q uo placitum meum hominibus ostendi. Beda., id est placitum meum constitui, id est per te facere constitui, quod mihi placet. Vel Complacuit mihi id est omnino placuit mihi, quia nihil mali in eo fuit. Et dicitur hoc ad differentiam aliorum, qui non omnino placent, quia etiam in Angelis suis reperit pravitatem. Iob. 4.d. Alia littera est. Complacui Et hoc videtur velle Glossa Ambrosii Non aliena in filio, sed sua laudat, quasi dicat: Quecumque habes tu, mea sunt. Io. 17.b. Et loquitur hec Glossa ad similitudinem artificis, qui sibi placet, vel displicet in imagine, bene, vel male composita. Item in te complacuit mihi sed in Adam displicuit. Unde postea dixit. Penitet me fecisse hominem. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 3,23 
marg.| {f} Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta id est erat triginta annorum, quasi incipiens trigesimum primum annum, quod dicit, quia de trigesimoprimo anno iam habebat tredecim dies, ita exponit Augustinus et Chrysostomus Alii expositores dicunt quod erat incipiens quasi triginta annorum, id est quasi incipiens trigesimum annum, quia habebat vigintinovem annos plenos et de trigesimo tredecim dies. Secundum primam opinionem predicavit Christus duobus annis et dimidio, ut dicatur dimidius annus illud tempus quod est ab Epiphania usque ad Pascha. Voluit autem Dominus anno trigesimo baptizari, miracula operari, Predicationis officium inchoare, duplici ratione. Prima propter mysterii significationem. In triginta enim sunt ter decem, in ternario significatur fides et notitia Trinitatis, in decem denarius mandatorum. In hoc ergo ostenditur, quod ille, qui nititur predicare, debet habere notitiam Trinitatis et decalogi operationem. Unde et Ioseph trigesimo anno recepit Egypti gubernaculum et Ezechiel predicationis officium et David regnum. Secunda ratio est propter nostrum instructionem, ut scilicet ante virilem etatem nemo audeat assumere officium predicationis. Unde Dt. 15.d. Non operaberis in primogenito bovis. Hic ergo numerus ad nostram instructionem ponitur, ut infra, {6. 152rb} docendi Cathedram ascendere non presumamus. Hic enim numerus observatus est in Levitis, post legem in Prophetis, nisi forte aliqui infra hunc numerum prophetaverunt dispensatorie, ut Ier. 1.b. Et Dn. 13.e. Observatus est etiam in tempore gratie in filio Dei, qui ante hunc numerum noluit baptizari.
marg.| {g} Ut putabatur vel putaretur filius Ioseph sic construe litteram. Iesus erat incipiens quasi annorum triginta. Iesus dico, filius Ioseph, ut putabatur id est secundum opinionem hominum. Amb. Quia natura non erat, sed putabatur, quia Maria eum genuit, que desponsata erat Ioseph. Et dicit Beda.: Non per Mariam, que vere genuit, sed per Ioseph, qui alienus est a generatione texitur ordo generationis.
marg.| Alienus supple secundum rectam lineam. Sed quare non texitur per Ioachim patrem Marie, qui non erat alienus ab eius generatione ? Quia sic per feminam texeretur, quod non est consuetum. Unde Ambr. In generationibus nomen viri et persona queritur, que etiam in senatu et in reliquis curiis civitatum generis asserit dignitatem.
marg.| {h} Qui fuit Heli qui, scilicet Ioseph fuit filius Heli.
marg.| {i} Qui scil icet Heli.
marg.| {k} Fuit fili us Mathat Ita procedendum et intelligendum ubique.
Numérotation du verset Lc. 3,mystice 
marg.| autem sicut dicit Augustinus de concor. Evang. Qui fuit etc.  Istu d   qui, semper fertur ad Christum secundum interpretationes nominum {h}   Qui fuit Heli id est Deus meus et sic de aliis. Interpretationes ergo nominum non sunt ibi posite, quod ibi aliquid operentur quantum ad litteram, sed ne ignorentur et ut
Numérotation du verset Lc. 3,mystice 
marg.| exponantur de Christo. Quantum autem ad litteram, nota quod duo Evangeliste texunt genealogiam, Lc. et Mt. Mattheus utitur verbo generationis, scilicet hoc verbo genuit, ut hoc ipso ostendatur, quod non ponit filios nisi secundum veritatem generationis. Lc. vero non est usus verbo generationis, sed hoc verbo fuit, ut per hoc ostendatur, quia non tantum ponit filios secundum proprietatem generationis, sed etiam filios adoptionis. Et nota quod ab Abraham usque ad David nulla est differentia in Patribus ab utroque computatis, a David autem usque ad Christum differentia, quia Mattheus tantum ponit filios naturales, Lc. mixtim naturales et adoptivos. Et nota quod filii adoptivi large accipiuntur in Glossa ut sub eis includantur filii secundum legem. Dicitur enim tribus modis filius, scilicet filius naturalis, filius secundum legem, filius adoptionis. Et nota quod filii secundum legem, vel legales dicebantur filii suscitati a fratribus sine semine defunctis fratribus. Si quis enim non relicto semine decederet, frater tenebatur suscitare ei semen et filius, quem gignebat non dicebatur filius eius, sed filius fratris defuncti et succedebat in eius hereditatem. Filii autem adoptivi dicuntur adoptati in hereditatem et possunt adoptari etiam extranei. Item alia differentia. Lc. ideo ponit plures, quam Mattheus, quia texit genealogiam per alias personas et potuit esse, ut illi, quos computat Mattheus diutius viverent et tardius generarent, illi, quos computat Lucas, non tam diu viverent et citius generarent, ut si duo fratres simul ducant uxorem, potest fieri, ut alter diutius vivat et differat gignere usque ad senium, ita quod filius, quem genuit alter, prius gignat alium filium, quam iste gignat.
marg.| {h} Qui fuit Heli Inte rl. de verbis Africani1 sumpta, secundum legem filius Heli, secundum carnem filius Iacob.
1 Africani] scrips., Aphricani Ed1703
marg.| {i} Qui {k}   fuit Mathat Nota ergo, quod ut dicit Africanus2, Mathan et Mathat fuerunt fratres et habuerunt uxorem Iesse nomine, de qua Mathan prius genuit Iacob et mortuus est sine semine, quia propter unicum filium non dicebatur quis relinquere semen. Unde Dt. 25.a. Pluraliter dictum est: Si quis moritur sine liberis, suscitet ei propinquior semen. Defuncto Mathan, Mathat frater eius de eadem uxorem, scilicet de Iescha genuit Heli et ita fuerunt fratres uterini Heli et Iacob. Heli vero accepit uxorem et mortuus est sine semine. De eadem uxore Iacob frater eius genuit filium Ioseph et ita Ioseph fuit filius Iacob naturalis, filius Heli legitimus, scilicet secundum legem.
2 Africanus] scrips., Aphricanus Ed1703
Numérotation du verset Lc. 3,24 
marg.| {l} Qui fuit Levi quer e alibi interpretationes nominum. {6. 152va}{m}   Qui fuit Melchi, qui fuit Iamne, qui fuit Ioseph, qui fuit Mathathie etc.  usqu e ibi qui fuit Ioseph Nota Glossa Amb. Quatuor genera virtutum (large dicitur hic virtus) cognoscimus fuisse in quatuor filiis Iacob, scilicet Levi. Simeon, Iuda, Ioseph, quorum isti posteri sunt, id est quos isti de quibus hic fit mentio, fuerunt. Non enim isti, de quibus hic fit mentio, fuerunt filii Iacob nisi Iudas solus. In Iuda per figuram Dominice passionis mysterium prophetarum est propter formam benedictionis, qua usus est Iacob in eius benedictione. Dixit enim sic. Iuda te laudabunt fratres tui. Et tandem subiunxit. Pallium suum tinget in sanguine uve et alligabit pullum ad vitem. Et in his verbis prophetata est passio Christi. In Ioseph castitatis exemplum, quia noluit consentire domine sue. Gn. 49.b. In Simeone vindicta lesi pudoris: Gn. 34.d. In Levi officium sacerdotii: Nm. 3. De eius enim genere fuerunt sacerdotes. Non enim tantorum nomina Patriarcharum Lc. pretermittenda putavit, ut quia unus omnia est Christus, id est per omnia hic significatus, vel habens omnes has virtutes. In singulis quoque maioribus, id est in Patriarchis, a quibus descendit, genera virtutum diversa precederent, id est pre figuraretur.
marg.| {a} Qui fuit Iona, qui fuit Eliachim, qui fuit Melcha, qui fuit Menna, qui fuit Mathata, qui fuit Nathan, qui fuit David Nota , quia utrumque congruit mysterio, scilicet quod Mattheus computat per Salomonem. Lc. per Nathan, quia per hoc ostenditur Christus fuisse et de tribu regia et de sacerdotali. Salomon enim fuit Rex et Nathan Propheta et ita quodammodo sacerdos, quia quandam affinitatem habent Prophetia et sacerdotium.
marg.| {b} Qui fuit Iesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naason, qui fuit Aminadab etc.  usqu e ibi, qui fuit Cainan
marg.| Nota, quia Lc. hic sequitur editionem Septuaginta, non Hebraicam veritatem. In Gn. enim 11.b. legitur quod Arphaxat genuit Sela, vel Sale, nullo interposito, hic autem interponitur Cainan. Idem habetur 1 Par. 1.b.
marg.| {c} Qui fuit Arphaxat, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech, qui fuit Mathusale De M athusale credunt Hebrei, quod post diluvium vixit duodecim annis. Fabulosum tamen videtur, cum in arca salvatus non sit, ubi non sunt salvate nisi tantum octo anime. Potest tamen esse mysticum, licet falsum sit. Unde Amb. Quia anni Mathusale ultra diluvium numerantur, licet falso supple, significat Christum, cuius vita etatem nescit.
marg.| {d} Qui fuit Enoch Nota quod cum ascendat Lc. a Christo baptizato usque ad Deum, ponit Henoch in septuagesimo gradu, ut per hoc
Numérotation du verset Lc. 3,mystice 
marg.| significet, quod sicut Enoch translatus est vivus in paradisum et ibi requie fruitur usque dum in fine ad eternam beatitudinem transferatur, sic baptizati in morte a corpore absoluti in requiem transferuntur, que significatur per septuagenarium. Septuagenarius enim surgit ex septenario et denario, ideoque significat illorum requiem, qui hic implent Decalogum.
marg.| {e} Qui fuit Iareth, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan, qui fuit Enos, qui fuit Seth, qui fuit Adam Beda. Seth posterior filius Ade non siletur. Contra. Gn. 5.a. Adam post Seth genuit filios et filias. Solutio: Non sunt nominati, de istius progenie fuit Noe, qui salvatus est in diluvio. Tota progenies Cain diluvio periit.
marg.| {f} Qui fuit Dei Nota quod uterque dicitur filius Dei et Christus et Adam, sed alter per naturam, alter per creationem, id est Adam, qui et dicitur filius terre, quia non habuit hominem patrem, sed de terra materialiter conditus. Os. 11.b. In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis. Lc. texit longum funiculum et incipit a capite, id est Christo 1Corint. 15.f. Qualis terrenus tales terreni. Iosue 2.d. Funis coccineus in fenestra salvavit domum. Nos autem debemus esse funambuli, id est imitari istos sanctos patres, qui in hac genealogia recitati sunt. Ecclesiastic. 44.b. Omnes isti in generationibus gentis sue {6. 152vb} gloriam adepti sunt. Et infra Laudem eorum nuntiet Ecclesia. De aliis dicitur Is. 5.e. Ve qui trahitis iniquitatem in funiculis. Prv. 5.d. Et funibus peccatorum etc. Ps. 118. Funes peccatorum etc.
marg.| Nota Glossam Bede, que legitur post genealogiam. Glossa Mattheus, qui regiam instituit in Christo insinuare personam etc. In hac Glossa significatur triplex differentia inter genealogiam traditam a Mattheo et traditam a Luca.
marg.| Prima est, quia Mattheus ponit tantum quadraginta personas, preter Christum, Iechonia semel computato, vel quadragintaduas Christo computato et Iechonia bis secundum aliam opinionem, Lc. vero septuaginta septem.
marg.| Secunda, quia Mattheus computat descendendo, Lc. vero ascendendo.
marg.| Tertia, quia Mattheus computat a David per Salomonem: Lc. vero per Nathan, qui fuit filius David adoptivus. Bene autem Mattheus sub quadragenario texuit Christi generationem, quia hic numerus figurat locum et tempus militie Christiane. Componitur enim ex quaternario et denario, quaternarius locum et tempus exprimit. Locum, id est quatuor partes orbis, in quarum qualibet Deo militatur ab aliquibus. Tempus, id est quatuor partes anni, per quas universitas volvitur et sic quaternarius notat, quod ubique et semper Deo militatur. Denarius significat arma militantium, id est decem precepta, quibus armantur Christi milites contra diabolum. Quia ergo Mattheus Christum descendisse ostendit, ut esset dux nostre militie, ideo sub quadragenario eius generationem comprehendit.
marg.| Ideo autem descendendo, ut ostendat Christum propter peccata nostra descendisse. Ideo vero per Salomonem, ut ostenderet Christum esse de regia tribu. Et per hoc etiam innuit, Christum propter peccata nostra descendisse, quod ex eo innuitur, quia David peccavit in matre Salomonis, non quando eum genuit, iam enim eam traduxerat, sed prius. Ecce habes tria, quibus differt Mattheus a Luca. Modo considera tria alia, in quibus differt Lc. a Mattheo. Lc. ponit septuagintaseptem, quo numero omnium peccatorum remissio designatur, surgit enim ex undenario, qui est transgressionis numerus, quia denarium transcendit, nec usque ad duodenarium pervenit et ex septenario, qui est numerus universitatis.
marg.| Constat enim ex quaternario, qui ad corpus refertur, propter quatuor elementa et ternario, qui refertur ad animam, propter tres vires eius. Sic ergo per hunc numerum peccatorum remissio intelligitur. Mt. 18.c. Non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies.
marg.| Ideo etiam Lc. computat ascendendo, ut ostendat. quod accepta remissione peccatorum in baptismo fit ascensus ad Deum.
marg.| Ideo vero per Nathan, ut ostendat Christum esse de genere sacerdotali et insinuet, quod Christus venit nobis nuntiare peccatorum remissionem, sicut nuntiavit Nathan David, dicens. Transtulit Deus a te peccatum tuum. Hec in ista Glossa invenies, sed non ita seriatim. Modo prosequere Glossa Mattheus, qui regiam instituit etc. Infra Preter ipsum Christum, quadraginta homines, Iechonia, scilicet semel computatio. Istud tempus, id est penitentie, per laboriosam disciplinam, id est per laborem militie Christiane. Neque enim quadragintadue: Adversatur alii opinioni, que dicit, Mattheum posuisse quadragintaduas generationes, quod videtur propter tres quaterdenas et verum est, si Iechonias bis numeretur et Christus ibi numeretur, sed intellige eundem Iechoniam bis positum et erunt quadragintadue, si Christum numeres. Qui enim faciunt quadragintaduas, intelligunt duos Iechonias, ut quod dicitur Iosias genuit Iechoniam, intelligatur de patre, quid autem sequitur. Iechonias genuit Salathiel, non intelligat de premisso Iechonia, sed de filio eius, quod alibi in tota genealogia non contingit. Unde, id est ad idem significandum, ieiunium etc. In quo, id est in descensu significatur susceptio peccatorum nostrorum, id est pene pro peccatis nostris. Si enim ita exponeres, {153ra} ut diceres, nostrorum peccatorum tollendorum, nullam haberes differentiam inter Mattheum et Lucam. Iam sequitur expositio secundum Lucam. Qui tamquam vitulus, id est tamquam ille, cui congruit vitulina facies. In cuius matre, id est Bersabee. 2Rg. 11.a. Per cuius nominis Prophetam, id est Nathan. Aliqui innitentes huic verbo, dixerunt, hunc Nathan, qui in genealogia ponitur, non esse Prophetam, sed alium Nathan, quem genuit David de Bersabee, quod tamen invenitur 2Rg. 5. Unde sic dixerunt. Ascendit ad David per Nathan, nec subsequenter ait per quem Prophetam, sed per cuius nominis Prophetam, per quod innuitur, hunc, per quem ascendit, non esse Prophetam, sed nomine Prophete appellatum. Sed hic expone: Per cuius nominis Prophetam, id est per quem Prophetam sic nominatum Deus peccatum illius expiavit. 2Rg. 12.d. Quo in vineam Christi conducti sunt. Mt. 20.a. Et est hic simplex relatio, quia denarius pro premio accipitur. Carne sacerdotis, id est Christi. Iste numerus, id est septuaginta septem etc. Item Glossa Bede. Si intelligamus etc. Nota, quia hic numerus, scilicet quadraginta duo, surgit ex senario et septenario et ideo significat presens tempus, quo Ecclesia laborat. Senarius enim pertinet ad laborem, quem sustinet Ecclesia, dum in terris militat. Septenarius ad sabbatum, cuius spe laborat. Et nota quod idem significatum est per quadragintaduas mansiones, per quas venit populus Dei in terram promissionis. Sicut enim postquam ventum est ad ultimam, id est quadragesimam secundam mansionem, apertus est Iordanis et duce Iosue victis hostibus intravit populus Dei terram promissionis: Sic postquam ventum est ad quadragesimam secundam generationem post Abraham, cuius tempore genus humanum egressum est de Egypto, id est de tenebris infidelitatis, Christo duce veniente in carnem, aperta est ianua celi per baptismum, qui significatur per Ioannem. Infra. Sub eiusdem numeri Sacramento, id est sicut significatur per predictum numerum, scilicet per quadragintaduo Lethi fluvium, id est torrentem mortis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lc. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=57&chapitre=57_3)

Notes :