Hugo de Sancto Caro

Capitulum 20

Numérotation du verset Ex. 20,1 

Locutus quoque est Dominus cunctos sermones hos:
Numérotation du verset Ex. 20,2 

Ego sum Dominus Deus tuus,
qui eduxi te de terra Egypti, de domo servitutis.
Numérotation du verset Ex. 20,3 

Non habebis deos alienos coram me.
Numérotation du verset Ex. 20,4 

Non facies tibi sculptile
neque omnem similitudinem
que est in celo desuper
et que in terra deorsum
nec eorum que sunt in aquis
sub terra.
Numérotation du verset Ex. 20,5 

Non adorabis ea neque coles.
Ego sum Dominus Deus tuus, fortis, zelotes,
visitans iniquitatem
patrum
in filios1
1 filios] filiis Weber
in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me
Numérotation du verset Ex. 20,6 

et faciens misericordiam
in milia
his qui diligunt me
et custodiunt precepta mea.
Numérotation du verset Ex. 20,7 

Non assumes nomen Dei2 tui in vanum:
2 Dei] Domini praem. Weber
nec enim habebit insontem
Dominus
eum, qui assumpserit nomen3 Dei sui frustra.
3 nomen] + Domini Weber
Numérotation du verset Ex. 20,8 

Memento ut diem sabbati sanctifices.
Numérotation du verset Ex. 20,9 

Sex diebus operaberis,
et facies omnia opera tua.
Numérotation du verset Ex. 20,10 

Septimo autem die sabbatum4
4 sabbatum] sabbati Weber
Domini Dei tui est5: non facies omne opus in eo6 tu
5 est] om. Weber |
6 in eo] om. Weber |
et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua,
iumentum tuum,
et advena
qui est intra portas
tuas.
Numérotation du verset Ex. 20,11 

Sex enim diebus fecit Deus7
7 Deus] Dominus Weber
celum et terram et mare et omnia que in eis sunt,
et requievit
in die septimo, idcirco benedixit Dominus diei sabbati,
et sanctificavit eum.
Numérotation du verset Ex. 20,12 

Honora patrem tuum et matrem tuam,
ut sis longevus super terram
quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
Numérotation du verset Ex. 20,13 

Non occides.
Numérotation du verset Ex. 20,14 

Non mechaberis.
Numérotation du verset Ex. 20,15 

Non furtum facies.
Numérotation du verset Ex. 20,16 

Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
Numérotation du verset Ex. 20,17 

Non concupisces domum proximi tui. Non8 desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia que illius sunt
8 non] nec Weber
Numérotation du verset Ex. 20,18 

Cunctus autem populus videbat voces et lampades9 et sonitum bucine montemque fumigantem10:
9 lampades] lampadas Weber |
10 fumigantem] fugantem Weber |
et perterriti ac pavore concussi,
steterunt procul,
Numérotation du verset Ex. 20,19 

dicentes: Moysi loquere tu nobis,
et audiemus:
non loquatur nobis Dominus,
ne forte
moriamur.
Numérotation du verset Ex. 20,20 

Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: ut enim probaret vos
venit Deus,
et ut terror illius
esset in vobis, et non peccaretis.
Numérotation du verset Ex. 20,21 

Stetitque populus de longe; Moyses autem accessit ad caliginem
in qua erat Deus.
Numérotation du verset Ex. 20,22 

Dixitque11 preterea Dominus ad Moysen: Hec dices filiis Israel: Vos vidistis quod de celo locutus sum vobis.
11 dixitque] dixit Weber
Numérotation du verset Ex. 20,23 

Non facietis12 mecum deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.
12 facietis] + mecum Weber
Numérotation du verset Ex. 20,24 

Altare
de terra
facietis mihi, et offeretis super eo holocausta,
et pacifica vestra, oves vestras
et boves
in omni loco in quo fuerit memoria13 nominis mei:
13 fuerit memoria] inv. Weber
veniam ad te,
et benedicam tibi.
Numérotation du verset Ex. 20,25 

Quod si altare lapideum feceris mihi, non edificabis illud de sectis lapidibus:
si enim levaveris cultrum tuum
super eo, polluetur.
Numérotation du verset Ex. 20,26 

Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

Capitulum 20

Numérotation du verset Ex. 20,1 
marg.| {b} Locutusque est Dominus, etc. Non habebis] etc. id est me solum habebis Deum. Et ponitur, non habebis, pro non habeas, indicativum pro imperativo. Non enim asserit hoc, quod falsum esset, postea enim Deos alienos habuerunt. Hoc est primum mandatum, dicit <GLOSSA> INTERLINEARIS supple secundum Origenem 1Rg. 7.a. Auferte Deos alienos, etc.
marg.| {c} Non facies] Secundum mandatum dicit <GLOSSA> INTERLINEARIS supple, secundum Origenem secundum Augustinum vero explanatio est mandati. Non facies sculptile in publico, neque in corde, ubi ego solus video. Ier. 17.b. Ego sum Deus scrutans etc. Et ita prohibetur adoratio interior, et exterior idolorum.
marg.| {d} Tibi] id est licet sint multi Dii, tibi tamen non erunt multi.
marg.| {e} Sculptile] Alia littera idolum, quod nihil est in mundo, id est nullius rei naturalis representativum.
marg.| {1.87va} {a} Similitudinem] Ez. 8.d. Et ingressus vidi, et ecce similitudo reptilium, etc.
marg.| {b} Que est in celo] <GLOSSA> INTERLINEARIS sicut solis, et lune, et huiusmodi.
marg.| {c} Et que in terra] <GLOSSA> INTERLINEARIS ut hominis, bovis, et similium.
marg.| {d} In aquis] <GLOSSA> INTERLINEARIS piscium. Nota, tria dicit. Non habebis Deos alienos. Non facies sculptile. Neque omnem similitudinem, etc. In primo prohibet omnem creaturam adorari, ut Angelos, vel homines. In secundo, figmentum. In tertio rei similitudinem.
marg.| {e} Non adorabis] GLOSSA Aliud est adorare, aliud est colere. Adorare, vel adulando regibus, et ita adulatio prohibetur in primo mandato. Sed numquid inclinare se regi metu mortis peccatum est ? Solutio. Inclinare se regi quasi homini, ubi nullum scandalum est fratris, nullum periculum fidei imminet, ex hoc non est peccatum. Inclinare vero ei quasi Deo, vel cum periculo alicuius, peccatum est, et prohibetur hic, vel tormentis victus, cum sciat, quia idolum nihil est 1Cor. 8.a. Colere vero, est toto his affectu, et studio mancipari. Utrumque ergo resecat, ut nec affectu colas, nec specie adores, hoc totum dicit GLOSSA
marg.| {f} Zelotes] Ier. 3.a. Tu fornicata es etc. Revertere, etc.
marg.| {g} Iniquitatem] 1Io. 5.c. Omnis iniquitas peccatum est.
marg.| {h} Patrum in filios] Contra Dt. 24.c. Non occidentur patres pro filiis, nec filii pro patribus. Ez. 18.e. Filius non portabit, etc. et pater non portabit, etc. Huius solutio patet per hoc, quod additur : Eorum qui oderunt me, quasi dicat, Ego vindico peccata patrum in filios, imitantes patres in peccatis suis, id est punio filios imitantes peccata patrum, et in hoc ipso puniuntur patres, quia vident puniri filios : vel hoc de pena temporali, illud de eterna intelligitur.   [Non habebis] etc. Dicunt omnes Sancti, quod Dominus tantum decem precepta dederit Moysi, sed in distinctione dissentiunt. Primum enim, quod secundum Augustinum est unum, dividit Origenes in duo dicens : Unum est preceptum : Non habebis Deos alienos coram me. Sive secundum aliam litteram. Non erunt tibi alii Dii preter me. Secundum dicit : Non facies sculptile tibi, neque omnem similitudinem. Ultima vero. Non concupisces domum proximi tui. Nec desiderabis uxorem proximi tui, que secundum AUGUSTINUM duo sunt, Origenes colligit in unum. Cui consentit IOSEPHUS. Preterea dicit AUGUSTINUS tria fuisse in una tabula, que ad dilectionem Dei pertinent, et septem in alia, que ad dilectionem proximi. Secundum Origenem quatuor in una, sex in alia. IOSEPHUS vero, et Hebrei quinque in utraque ponunt. Dicit enim IOSEPHUS se vidisse duas tabulas legis lapideas, quarum utraque duo continebat mandata, et dimidium, tam interius quam exterius. Sed forte AUGUSTINUS pro dignitate potius quam pro Scriptura dixit tria, que ad Deum pertinent, esse prime tabule, septem, que ad proximum, esse secunde tabule, sicut consuevimus dicere, homines prime classis, et secunde classis. Sed cum Ecclesia in hoc loco nec AUGUSTINUS nec Origenes repudiet, videtur, quod uterque dixerit verum. Et si hoc, in prima tabula sunt quatuor precepta secundum Origenem, et in secunda septem secundum AUGUSTINUM, et ita undecim sunt precepta. Solutio. Uterque verum dixit, sed diversis respectibus. Et quod obiicitur quod undecim sint precepta. Non est verum, quia nec secundum Originem sunt undecim, nec secundum AUGUSTINUM, sed tantum decem. Accipere vero mandata unius tabule secundum Origenem, et mandata alterius secundum AUGUSTINUM, illud est confundere mandata, non distinguere. Uterque igitur dixit verum in suo respectu. Sed quis magis proprie ? Credimus quod AUGUSTINUS Cum enim dicitur. Non habebis alienos Deos, prohibetur adoratio exhiberi Angelis, et hominibus. Et cum dicitur : Non facies tibi sculptile, nec omnem similitudinem, prohibetur factio sculptilis, et similitudinis, non propter se, sed propter adorationem, et ita idem est prohibitum, et ideo idem mandatum, quod attendit AUGUSTINUS ; Origenes vero attendit diversitatem inter creaturas rationales, quarum adoratio prohibetur in primo, et creaturas irrationales, quarum adoratio prohibetur in secundo, et ideo duo distinxit. Item solet queri, sub quo decem preceptorum comprehendatur illud preceptum : Diliges Dominum Deum tuum, etc. Hoc enim est summum, {1. 87vb} et primum preceptum, ut dicit Dominus Mt. 22.d. Similiter queritur de precepto fidei, et spei. Solutio. Dicimus, quod precepta fidei, et spei, et caritatis continentur sub primo mandato : Ibi enim precipitur latria, que his tribus virtutibus adimpletur. Unde cum dicitur. Non habebis Deos alienos coram me, sensus est : Me solum adorabis, ut Deum, id est in me solum credes, tamquam in summam virtutem : Me solum diliges pre omnibus, tamquam summam bonitatem. In me solum sperabis, tamquam summe liberalem. Unde quod dixerat Moyses hic implicite, explicavit Dt. 6.a. quando dixit : Diliges Dominum Deum tuum, etc. Item cum dicitur : Non concupisces uxorem proximi tui, prohibetur luxuria : cum dicitur, Non concupisces rem, etc. prohibetur avaritia. Non occides, prohibetur etiam ira. Queritur ubi prohibentur alia quatuor vitia, scilicet superbia, invidia, acedia, gula. Solutio. Superbia contraria est adorationi, et ideo in primo mandato prohibetur. Eccles. 10.b. Initium superbie hominis est apostatare a Deo. Cum igitur apostasia prohibetur in primo mandato, et superbia, Eccles. 10.b. Initium omnis peccati, superbia est, secundum hoc prohibetur in omni mandato. Invidia, que recte opponitur dilectioni, prohibetur, ubi dilectio proximi precipitur, scilicet ibi, Honora patrem, et matrem, etc. Nomine enim patris, et matris intelligitur omnis proximus in suo ordine diligendus : De acedia dicunt, quod prohibetur ibi : Memento, ut diem Sabbati sanctifices : Non enim Sabbatum sanctificare potest, qui tedium boni habet. Alii dicunt, quod prohibetur ibi : Honora patrem, et matrem, quia ibi precipitur opus misericordie, et opus iustitie. Gula prohibetur ibi, ut dicunt. Memento diem, etc. Ibi enim quies mentis in Deo precipitur, per quod excluditur quies incurie, vel ingluviei. Vel potest dici, quod gula propter vicinitatem ventris et genitalium prohibetur ibi : Non mechaberis. Gula enim servit luxurie, et ideo, qui prohibet luxuriam, prohibet per consequens gulam.
marg.| Si obiicitur, quod in secunda tabula non continentur, nisi que pertinent ad proximum, per gulam vero nemo nocet proximo, sed tantum sibi. Dicitur, quod homo per gulam nocet sibi, per consequens proximo. Unde Beatus BERNARDUS Quilibet maxime sibi proximus est. Item solet queri, quare sub denario, potius quam sub alio numero precepta data sint. Solutio : Sub denario data sunt precepta, tum propter mysterium, tum propter necessitatem. Propter mysterium quidem, quia denarius constat ex ternario, et septenario. In ternario perfectio fidei ; in septenario, perfectio morum monstratur.
marg.| Propter necessitatem vero, quia ad hoc data sunt precepta homini, ut per illa bene ordinetur ad Deum, et proximum. Ad Deum ordinatur per tria prima. Nam in primo precipitur latria, que debetur maiestati, sive potentie, que patri attribuitur. Secundum prohibet errorem, qui opponitur sapientie, que filio appropriatur. Tertium prohibet seculi amorem, qui contrarius est caritati, que appropriatur Spiritui sancto. Et ita per primum preceptum ordinatur homo ad patrem. Per secundum ad filium. Per tertium ad Spiritum sanctum. Sed loquendo per appropriationem, quia proprie loquendo per quodlibet trium ordinatur homo ad totam Trinitatem. Per septem ultima ordinatur homo ad proximum. Dupliciter potest quis ordinari ad proximum, aut in faciendo, aut in non faciendo. In faciendo ordinatur per illud. Honora patrem, et matrem, etc. Sicut enim ibi precipitur honorari pater, et mater, ita quilibet in suo ordine. In non faciendo autem potest quis ordinari ad proximum tripliciter. Quia tripliciter potest quis iniuriari proximo. Dicto, voto, facto. Iniuria dicti prohibetur ibi [Non falsum testimonium dices] et sumitur species pro genere, id est non nocebis alicui, verbo. Iniuria facti duplex est, quedam personalis, quedam realis. Iniuria personalis, prohibetur ibi   [Non occides] id est nullum malum persone proximi tui inferes. Iniuria realis prohibetur ibi   [Non concupisces] et ibi,   [Non furtum facies] id est nullum damnum alicui in rebus suis facies. Ibi enim usura, rapina, et omnis contractio indebita rei aliene prohibetur. Iniuria voti, sive voluntatis duplex est, personalis, scilicet et realis. Personalis prohibetur ibi {1. 88ra}   [Non concupisces uxorem proximi tui] Nam nomine uxoris omnis mulier, excepta propria uxore intelligitur : realis prohibetur ibi : Non concupisces rem proximi tui. Ex hoc manifeste patet sufficientia mandatorum. Item solent assignari alie rationes, quare sub denario sint data precepta. Una est, quod denarius primus limes est, et in impletione decalogi persona spiritalis est, ut per impletionem decalogi decimus ordo Angelorum, qui cecidit, resarciretur ex hominibus.
marg.| Item solet queri, quare non prohibetur voluntas homicidii, et actus homicidii sub duplici mandato, sicut voluntas, et actus mechie, ut sicut duo sunt mandata : Non mechaberis : Non desiderabis uxorem proximi tui ; ita duo sunt : Non occides : Non desiderabis occidere. Preterea, voluntas, et opus non sunt nisi unum peccatum, quod patet ex hoc, quod una sola macula relinquitur in anima ex mala voluntate, et opere procedente ex ea, et una sola penitentia iniungitur pro illis. Ergo cum voluntas, et actus non prohibeantur nisi propter peccatum, videtur quod prohibitio voluntatis, et prohibitio operis, exeuntis ex illa, non debent facere duo mandata. Preterea, prohibita voluntate, prohibetur actus, est ergo prohibitio operis superflua facta, prohibitione voluntatis. Item nulla pura negatio est meritoria vite eterne, sed tantum declinatoria pene, sed omne mandatum observatum meritorium est, ergo nullum mandatum est pura negatio. Solutio. Cum dicitur : Non mechaberis, non intelligitur pure negatio, sed aliquo modo assertio, sed constat quod ibi non asseritur actus exterior, ergo interior, ergo non mechaberis, sensus est, id est noli mechari, et ita ibi precipitur voluntas non mechandi. Et hic similiter : Non desiderabis uxorem proximi tui, ergo illa duo sunt idem preceptum omnino. Similiter obiici potest, de illis duobus : Non furtum facies : Non concupisces rem proximi tui.
marg.| Solutio. Sine preiudicio dicimus ad primum, quod homines naturaliter, ex quo peccavit Adam, nascuntur proni ad voluntatem luxurie, et ad opus, similiter ad voluntatem concupiscentie, et ad opus, et ideo in utroque due sunt prohibitiones, sed homicidii tam voluntatem, quam opus naturaliter abhorret homo, et ideo sufficit una prohibitio. Item alia est delectatio voluntatis mechandi, alia ipsius operis, et omnino separate. Aliquando enim quis delectatur in sola cogitatione, qui nullo modo faceret opus, et ideo due sunt prohibitiones, una, qua prohibetur delectatio voluntatis, alia, qua prohibetur delectatio operis. In homicidio non est sic. Nullus enim desiderat occidere, vel delectatur in cogitatione mortis alicuius nisi, quia vellet opus, id est mortem illius, et ideo tantum una prohibitio est de homicidio. Inde Hebrei dicunt, quod cum dicitur : Non desiderabis uxorem proximi tui, prohibetur sollicitatio ad mechiam, que fit munusculis, vel nuntiis, vel nutibus, vel signis, sed hoc non diversificaret mandata.
marg.| Ad secundum dicimus, sicut alibi dictum est, quod voluntas, et opus eius uno modo sunt duo peccata, alio modo unum formaliter, effective, finaliter. Sunt unum peccatum formaliter, quia una est malitia, vel eadem voluntatis, et operis, scilicet eadem inordinatio, que forma dicitur peccati effective, quia idem est effectus voluntatis, et operis, scilicet eadem macula anime, et idem reatus. Finaliter, quia finaliter eadem pena, licet maior debeatur voluntati simul, et operi quam soli voluntati. Materialiter sive essentialiter sunt duo peccata, quia alia est actio exterior, alia interior, voluntas scilicet et opus. Dicimus ergo, quod eo modo, quo voluntas, et opus eius sunt duo peccata, sunt et due prohibitiones de illis.
marg.| Item alia est ratio, et forte melior, quod quilibet opere mechie nocet alii, voluntate, et cogitatione sibi soli, et ita cum ratione nocumenti fiant prohibitiones, patet, quod debent esse due prohibitiones, et duo mandata, Non mechaberis : Non desiderabis uxorem proximi tui. Similiter : Non furtum facies : Non concupisces rem proximi tui. Ad {1. 88rb} ultimum dicimus, quod cum dicitur : Non mechaberis, precipitur voluntas non mechandi, sicut obiectum est. Similiter cum dicitur : Non desiderabis uxorem proximi tui Sed alterius est hec voluntas, et illa alterius. In primo prohibetur voluntas faciendi opus exterius, vel delectandi in opere exteriori. In secundo prohibetur voluntas faciendi opus interius sive delectandi in opere interiori. Unde idem est, ac si diceretur : Noli maculare animam tuam actu fornicationis exterioris : Noli maculare animam tuam voluntate, vel cogitatione fornicationis. Et ita patet, quod non precipitur idem.
marg.| {a} Non assumes] etc. Quod fit tripliciter. Vel frustratorie iurando. Unde Sir. 23.b. Iurationi non assuescat os tuum, multi enim casus in illa, etc. Vel Christum credendo puram creaturam. Omnis enim creatura vana est, immo vanitas. Eccles. 1.a. Rm. 8.d. Omnis creatura vanitati subiecta est. Christus autem recte nomen Dei dicitur. Ipse enim potentiam patris, et misericordiam locutus est. Est enim nomen patris, vel nomen Christiani, quod ab ipso Christo contrahitur in baptismo, per peccatum annihilando. 2Cor. 6.a. Hortamur vos ne in vacuum gratiam Dei recipiatis, etc. Nomen Dei sui frustra, ergo frustra iurare prohibetur, ergo qui pro nihilo iurat, peccat mortaliter.
marg.| {b} Memento ut diem] <GLOSSA> INTERLINEARIS tertium mandatum supple secundum AUGUSTINUS Quia preceptum de Sabbato sit ceremoniale. Ez. 20.b. dicit Dominus. Sabbata mea dedi eis, ut essent signum inter me, et eos. Ibi GLOSSA Sicut circumcisio fuit signum vere circumcisionis, ita Sabbatum fuit signum veri sabbati. Item super illud Io. 5.c. Pater meus usque modo operatur etc. dicit Glossa Augustini Cum Deus semper operetur, patet, sacramentum esse, quod de requie Sabbati legitur, quod concedunt quidam. Sed si hoc, quare ergo inter moralia precepta ponitur. Solutio : Duplex fuit ratio institutionis Sabbati. Principalis fuit ad significandum quietem mentis in presenti, et quietem eternitatis in futuro, et quoad hoc fuit ceremonialis. Secunda ratio fuit, ut Iudei expediti ab exterioribus operibus, liberius vacarent interioribus, et quoad hoc fuit moralis. Hoc propter secundam rationem ponitur inter moralia, et quoad hoc manet in Dominica.
marg.| {c} Sanctifices] id est sanctum, et feriatum habeas, deo voluit Dominus diem. Sabbati sanctificari, quia ipse die septima requievit ab omni opere, quod patrarat. Lv. 23.a. Septimus dies, quia requies Sabbati, vocabitur sanctus, omne opus, etc. Memento, sanctifices abstinendo a malis operibus, et insistendo bonis. Non enim sufficit declinare a malo, sed et facere bonum, sicut dicit Ps. 36. He enim sunt due partes iustitie perfecte, ut dicit AUGUSTINUS a quibus operibus non sit abstinendum. Dicitur Lv. 23.e. Affligetis enim animas vestras. Sabbatum enim Domini est. Sic enim in Sabbato debet homo quiescere, ut non careat operibus misericordie. A quibus autem sit abstinendum, dicitur. Nm. 15.d. ubi iubetur lapidari colligens ligna in Sabbato. Ligna sunt peccata, quibus succenditur ignis infernalis. Is. 30.g. Preparata est ab heri Tophet, etc. Et Ier. 17.c. Nolite onera portare, etc. Onera sunt peccata, que demergunt animam in profundum laci. Unde Za. 5.c. Talentum plumbi etc.
marg.| {d} Honora patrem, et matrem] <GLOSSA> INTERLINEARIS Hoc est primum mandatum in altera tabula. Primum inquam septem mandatorum, que pertinent ad proximum, sicut dicit ibi GLOSSA tabule cordis, sunt capax intelligentia, et tenax memoria. In his debet esse scripta lex. Dt. 6.a. Audi Israel precepta etc. Debent etiam tabule esse scripte intus, et foris, quia debent habere historicam, et mysticam intelligentiam legis. Unde Ez. 2.d. Vidit librum scriptum intus, et foris etc. Honora patrem. Honor parentum in duobus consistit. In debite reverentie exhibitione, et necessariorum voluntaria administratione. Eccl. 3.a. Qui honorat patrem suum, vita vivet longiore. vita. s. et nature in presenti, vel vita spirituali gratie. s. in presenti, et glorie in futuro. Item ibid. Benedictio patris firmat domos filiorum, {1. 88va} maledictio autem matris eradicat fundamenta. Multa reperies ibi de hac materia. Nota autem, quod nomine patris, et matris accipitur omnis proximus. Et adiungitur huic precepto promissio vite longioris, quia iustum est. ut qui vitam alterius sustentat, vita eius prolongetur a Domino. In hoc autem mandato, et in aliis, que sequuntur, a parte intelligitur totum, ut dicit Isidorus infra.
marg.| {a} Non occides] Manu, vel mente, verbo, vel exemplo, auxilii, vel consilii subtractione, vel consensu. Omnibus enim his modis contrahitur homicidium. Manu, Gn. 9.a. De manu viri, et fratris, etc. Mente. 1Io. 3.c. Omnis, qui odit fratrem suum, etc. Verbo. Dt. 19.b. Si securis fugerit manum, et ferrum, etc. GREGORIUS Tunc ferrum de manubrio labitur, cum sermo durior mensuram correctionis excedit : Exemplo. Os. 5.a. Laquei facti estis speculationi, et sicut rete, etc. Auxilii, et consilii subtractione. 1Io. 3.c. Qui habuerit substantiam huius mundi, etc. quasi dicat, caritas non manet in eo. AUGUSTINUS Pasce fame morientem, si non paveris, occidisti. Consensu. Ez. 25.a. Pro eo quod dixisti, Euge, euge super sanctuarium meum, etc. Et Ps. 124. declinantes in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem.
marg.| {b} Non mechaberis] <GLOSSA> INTERLINEARIS Non cuilibet miscearis, excepto federe matrimonii. Per partem enim vult intelligi totum, et ita nomine mechie omnis illicitus concubitus prohibetur.
marg.| {c} Non furtum facies] Nomine furti intelligitur omnis cuiusque rei aliene usurpatio.
marg.| {d} Contra proximum tuum falsum testimonium] Hic prohibetur omne mendacium. Licet quidam male sentiant Deum tacite consensisse mendacio, quod prodest alicui, et nulli obest. Contra quos AUGUSTINUS in libr. de mendacio. Qui credit aliquod mendacium non esse peccatum, turpiter se decipit.
marg.| {e} Non concupisces domum, etc. Nec desiderabis uxorem] Hec duo ultima secundum AUGUSTINUS sunt duo precepta, sed secundum Origenem unum. In primo concupiscentia prohibetur possessionis. In secundo concupiscentia uxoris. Unde servus, et ancilla si concupiscatur, ut possessio, tunc continetur sub primo precepto : Si vero ad usum carnis, sub secundo. Et ideo post utrumque ponuntur, quia ad utrumque pertinere possunt. Quidam aliter distinguunt, dicentes, quod in primo prohibetur concupiscentia rei aliene immobilis. Sed hec differentia pure est materialis, nec facere diversa potest precepta. Hic lege GLOSSA Isid. Primum mandatum, etc. Primum prohibet surreptionem. Secundum, errorem. Tertium, seculi interficit amorem. Quartum, impietatem. Quintum, crudelitatem. Sextum, fornicationem. Septimum, rapacitatem. Octavum, perimit falsitatem.
marg.| {f} Videbat voces] id est visu mentis intelligebat. Vel videbat, id est audiebat. Visus enim cum sit generalis, pro quodlibet sensu ponitur. Unde <GLOSSA> INTERLINEARIS
marg.| {g} Lampades] id est coruscationes.
marg.| {i} Loquere tu nobis] timentes accedere, vel indignos se reputantes.
marg.| {k} In qua erat Deus] Non per circunscriptionem, non definitione, sed per effectus sue potentie ostensionem. Et per hoc solvitur quedam <GLOSSA> INTERLINEARIS que ibi est, que querit sic. Quomodo in nebula erat, cui celi celorum non sufficiunt ? Item solet queri qualiter decem precepta reducantur ad decem plagas. Scriptum est enim Iob. 5.c. Dominus vulnerat et medetur ; percutit et manus eius sanat. Ideo Rabanus reducit ea, et adaptat decem plagas secundum ordinem decem preceptis.
marg.| Dicamus, quod primum preceptum {1. 88vb} reducitur ad primam plagam tamquam remedium contra morbum. Prima enim plaga fuit mutatio aque in sanguinem, per quod significatur conversio spiritualis intelligentie in carnalem intelligentiam : Que plaga sanatur per primum mandatum, ubi fides precipitur, que est principium intelligentie, sicut dicit GREGORIUS Secundo Moralium. Purificat enim cor, ut dicitur Act. 15.b. Cor autem mundum videt Deum. Mt. 5.a. Beati mundo corde, etc.
marg.| Secunda plaga fuit multitudo ranarum per quam significatur vana loquacitas. Contra quam medicina est secundum mandatum, in quo vanitas, et loquacitas prohibetur.
marg.| Tertia plaga est sciniphes, per quam significatur cura, et solicitudo huius seculi, que turbat quietem mentis. Contra quam medicina est tertium mandatum, ubi quies mentis precipitur. Unde GREGORIUS Israel custodiam Sabbati accepit in munere, et Egyptus percutitur muscarum multitudine.
marg.| Quarta plaga fuit cenomyia, id est musca canina, per quam significatur quorundam reprobanda tenacitas, qui parentibus, et proximis indigentibus nolunt sua communicare more canis, qui os dum rodit, etiam patrem odit. Huius igitur plage recte medicina est quartum mandatum, ubi parentum, et proximorum precipitur honor.
marg.| Quinta plaga fuit mors pecudum, per quas significantur luxuriosi. Unde huius plage recte medicina est quintum mandatum, ubi fornicatio prohibetur.
marg.| Sexta plaga fuit vulnera, et vesice, per que significantur iracundi, quia sicut vulnus, et vesica faciem exteriorem deturpant, nec sinunt agnosci, ita ira faciem interiorem, id est mentem turbat, et inflat. Huius plage recte medicina est sextum mandatum, ubi homicidium prohibetur.
marg.| Septima fuit grando, que devoravit omnia, que invenit extra domum, per quam significantur rapaces, fures, usurarii, et huiusmodi. Hanc plagam sanat septimum mandatum, ubi omnis rapina prohibetur.
marg.| Octava plaga fuit bruchus, qui dente mordet. Per quem significantur detractores, de quibus. Gal. 5.c. Si invicem mordetis, etc. Huius plage medicina est octavum mandatum, ubi omnis iniuria prohibetur.
marg.| Nona plaga fuit tenebre palpabiles, per quas concupiscentia carnis, que miro modo mentem obtenebrat, significatur. Hanc plagam sonat nonum mandatum, scilicet. Non desiderabis uxorem proximi tui, etc.
marg.| Decima plaga fuit mors primogenitorum. Primogenita sunt opera fidei. Unde Rab. Omnia bona opera sunt spirituales filii, sed inter hos primogenita fides. Quisquis autem, ut dicit Rab. rem alienam exterius cupit, interius fidem perdit. Cupiditas ergo primogenita necat. Ergo non concupiscere rem proximi, decimam plagam sanat. Et est congrua reductio istius mandati ad decimam plagam. Qui enim rem alienam cupit, vellet, cuius rem cupit, heres fieri, et ita vellet, ut ille non haberet primogenitos. Et ideo iure in primogenitis punitur, qui rem alienam male cupit. Hec decem precepta sunt decem chorde psalterii decachordi. Tange primam chordam, et primum vitium occidisti, et sic de aliis.
marg.| {h} Steterunt procul] GLOSSA Gregorii. In quibusdam locis Scripture historia servanda est, et allegoria, et sepe sola allegoria querenda est, aliquando sola historia, et allegoria est tacenda, ut tardiores pascantur per historiam, et velociores ingenio, per allegoriam, etc.
marg.| {l} Super eo] etc. Holocaustum totum incendebatur Domino, sacrificium vero non totum, sed pars dabatur offerentibus, qui simul eam comedebant. Pars alia Sacerdotibus, et alia Domino. Et quia tales conversationes solent homines reconciliare, dicebantur pacifica. Proprie vero dicuntur pacifica, que fiebant pro pace habenda, vel conservanda.
marg.| {1. 89ra} a Non ascendes per gradus] Contra, infra 28.g. legitur, quod Sacerdos, quando immolabat, ascendebat per gradus propter altaris altitudinem. Solutio. Hic prohibet Dominus fieri gradus perpetuos, et altari immobiliter adherentes, sed non prohibet scabellum supponi pedibus Sacerdotis volentis immolare, cum aliter non posset propter altaris altitudinem. Et de illo scabello intelligitur, de quo dicitur infra. Vel forte tantum spiritualiter intelligitur hec prohibitio graduum altaris.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_20)

Notes :