Hugo de Sancto Caro

Capitulum 21

Numérotation du verset Ex. 21,1 

Hec sunt iudicia que propones eis.
Numérotation du verset Ex. 21,2 

Si emeris servum
Hebreum,
sex annis serviet tibi:
in septimo
egredietur liber
gratis.
Numérotation du verset Ex. 21,3 

Cum quali veste
intraverit, cum tali exeat;
si habens uxorem,
et uxor egredietur simul.
Numérotation du verset Ex. 21,4 

Sin autem dominus
dederit illi uxorem,
et peperit filios et filias:
mulier et filii1
1 filii] liberi Weber
eius erunt domini sui,
ipse vero exibit
cum vestitu suo.
Numérotation du verset Ex. 21,5 

Quod si dixerit servus: Diligo dominum meum
et uxorem
ac liberos,
non egrediar liber:
Numérotation du verset Ex. 21,6 

offeret eum
dominus
diis, et applicabitur ad ostium et postes,
perforabitque aurem eius subula:
et erit ei servus
usque2 in seculum.
2 usque] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 21,7 

Si quis vendiderit filiam suam in famulam,
non egredietur sicut ancille
exire consueverunt3.
3 consueverunt] consuerunt Weber
Numérotation du verset Ex. 21,8 

Si displicuerit
oculis domini sui cui tradita fuerit, dimittet eam:
populo autem alieno
vendendi non habebit4 licentiam5,
4 habebit Amiatinus Cava Λ B T M Θ (plur.) Φ (plur.) Ω Clementina ] habet Weber |
5 licentiam Rusch (hapax) ] potestatem cett. Weber |
si spreverit eam.
Numérotation du verset Ex. 21,9 

Sin autem filio suo desponderit
eam iuxta morem filiarum faciet illi.
Numérotation du verset Ex. 21,10 

Quod si alteram
acceperit ei6, providebit puelle
6 acceperit ei] inv. Weber
nuptias, et vestimenta et pretium pudicitie
non negabit.
Numérotation du verset Ex. 21,11 

Si tria ista non fecerit,
egredietur gratis
absque pecunia.
Numérotation du verset Ex. 21,12 

Qui percusserit
hominem volens
occidere,
morte
moriatur.
Numérotation du verset Ex. 21,13 

Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradiderit7 in manu eius:
7 tradiderit] tradidit Weber
constituam tibi locum in8 quo fugere debeat.
8 in] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 21,14 

Si quis per industriam9
9 per industriam] de industria Ω R Weber
occiderit proximum suum,
et per insidias:
ab altari meo evelles eum
ut moriatur.
Numérotation du verset Ex. 21,15 

Qui percusserit
patrem suum
aut10 matrem, morte moriatur.
10 aut X B ΦP ΨBDF ΩS Rusch Clementina ] et Λ L* Ω R Weber
Numérotation du verset Ex. 21,16 

Qui maledixerit
patri suo
aut11 matri,
11 aut Ω R Rusch ] et Weber
morte moriatur12.
12 vv. 16 et 17 ΩSM Rusch ] inv. Ω R Weber
Numérotation du verset Ex. 21,17 

Qui furatus furatur13
13 furatur Rusch (hapax) ] furatus fuerit Ω R Weber
hominem, et vendiderit eum,
convictus noxe, morte
moriatur.
Numérotation du verset Ex. 21,18 

Si rixati fuerint viri,
et percusserit
alter proximum suum lapide
vel pugno,
et ille mortuus non fuerit,
sed iacuerit in lecto14:
14 lecto] lectulo Weber
Numérotation du verset Ex. 21,19 

si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum,
innocens
erit qui percusserit15, ita tamen ut operas eius et impensas in medicos restituat.
15 percusserit] percussit Weber
Numérotation du verset Ex. 21,20 

Qui percusserit servum suum
vel ancillam
virga,
et mortui fuerint in manibus eius,
criminis reus erit.
Numérotation du verset Ex. 21,21 

Si16 autem uno die supervixerint17 vel duobus, non subiacebit poene, quia pecunia illius est.
16 si] sin Weber |
17 supervixerint] supervixerit Weber |
Numérotation du verset Ex. 21,22 

Si rixati fuerint viri,
et percusserit quis mulierem
pregnantem,
et abortivum quidem fecerit,
sed ipsa vixerit:
subiacebit damno
quantum expetierit maritus mulieris,
et arbitri
iudicaverint18.
18 iudicaverint] iudicarint Weber
Numérotation du verset Ex. 21,23 

Sin autem mors eius fuerit subsecuta,
reddet animam pro anima,
Numérotation du verset Ex. 21,24 

oculum
pro oculo,
dentem pro dente,
manum
pro manu,
pedem pro pede,
Numérotation du verset Ex. 21,25 

adustionem
pro adustione,
vulnus
pro vulnere, livorem
pro livore.
Numérotation du verset Ex. 21,26 

Si percusserit quispiam oculum
servi sui aut ancille, et luscos eos fecerit, dimittet eos19 liberos
19 eos] om. Weber
pro oculo quem eruit.
Numérotation du verset Ex. 21,27 

Dentem quoque si excusserit servo vel ancille sue,
similiter dimittet eos liberos.
Numérotation du verset Ex. 21,28 

Si bos
cornu
percusserit20 virum aut mulierem,
20 percusserit] petierit Weber
et mortui fuerint, lapidibus obruetur:
et non comedentur carnes eius,
dominusque bovis innocens erit.
Numérotation du verset Ex. 21,29 

Quod si bos
cornupeta21 fuerit ab heri et nudius tertius,
21 cornupeta] cornipeta Weber
et contestati sunt
dominum eius, nec reclusit dominus22 eum,
22 dominus] om. Weber
occideritque
virum
aut mulierem
et bos lapidibus obruetur, et dominum
illius occident.
Numérotation du verset Ex. 21,30 

Quod si pretium fuerit ei23 impositum,
23 fuerit ei] inv.Weber
dabit pro anima sua
quicquid fuerit postulatum24.
24 postulatum] postulatus Weber
Numérotation du verset Ex. 21,31 

Filium
quoque et filiam
si cornu percusserit, simili sententie subiacebit.
Numérotation du verset Ex. 21,32 

Si servum ancillamque invaserit,
triginta siclos argenti dabit domino,
bos vero lapidibus obruetur25.
25 obruetur] opprimetur Weber
Numérotation du verset Ex. 21,33 

Si quis aperuerit cisternam,
et foderit,
et non operuerit eam,
cecideritque bos
vel asinus
in eam,
Numérotation du verset Ex. 21,34 

dominus
cisterne reddet pretium iumentorum:
quod autem mortuum est, ipsius erit.
Numérotation du verset Ex. 21,35 

Si bos
alienus bovem
alterius vulnerarit,
et ille mortuus fuerit:
vendent bovem vivum,
dividentque26 pretium:
26 dividentque] et divident Weber
cadaver autem mortui inter se dispartient27.
27 dispartient] dispertient Weber
Numérotation du verset Ex. 21,36 

Si28 autem sciebat quod bos cornipeta esset
28 Si] sin Weber
ab heri et nudius tertius, et non custodivit
eum dominus suus:
reddet bovem pro bove,
et cadaver integrum accipiet.

Capitulum 21

Numérotation du verset Ex. 21,1 
marg.| {b} Hec sunt iudicia] Quia inobedientia iuste punienda est, ideo recte post precepta, quibus obediendum, dat Dominus iudicia, quibus inobediens puniatur. Lex enim data est duris in flagellum, iudicibus in pedagogum, sed perfectis in signum.
marg.| {c} Si emeris] id est si emeris aliquem Hebreum, ut sit tibi servus.
marg.| {d} Sex annis serviet] etc. Nisi intervenerit interim iubileus.
marg.| {e} Liber gratis] id est pro libertate sua : Nec aliquid dabit Domino, nec pro servitio, quo servivit, aliquid accipiet ab eo. Tamen Dt. 15.c. dicitur : Cum tibi venditus fuerit frater tuus Hebreus, vel Hebrea : et sex annis servient tibi, in septimo anno dimittes eum liberum, quem libertate donaveris, nequaquam vacuum abire patiaris, sed dabis viaticum.
marg.| {f} Et uxor egredietur] et filii eius, si quos genuit. Et uxorem, quam dominus suus dedit ei, nolens dimittere, uxorem, et liberos.
marg.| {g} Diis] id est Sacerdotibus presentabit ad ostium tabernaculi. Sed contrarium videtur Dt. 15.c. ubi dicitur : Assumes subulam, et perforabis aurem eius in ianua domus tue. Non ergo ad ostium tabernaculi. Solutio : Forte primo offerebatur servus Sacerdotibus ad ostium tabernaculi, et post Dominus reducebat eum, et in ianua domus sue perforabat ei aurem ex iussu Sacerdotis. Vel forte tabernaculum, dicitur domus eius, quia est commune omnium. Et quod tacetur hic de ancilla, in Dt. 15.d. suppletur.
marg.| {h} Subula] Instrumentum quo utuntur, sotulares.
marg.| {i} Servus in seculum] id est dum vivet, vel usque ad iubileum. Tunc enim liberabitur.
marg.| {k} Filiam suam in famulam] Tamen ex quo filia vendita fuit in famulam ; videtur quod eadem lex fit in filia, et ancilla, quia filia iam ancilla est. Solutio : Aliud est vendi in ancillam, et aliud in famulam. Ancilla serva dicitur, sed famula concubina, quam Greci Morpheton vocant, id est amicam. Sed videtur quod lex ista contraria sit. Supra n. 20.b. Prohibitus est omnis concubitus excepto federe nuptiali, ubi dictum est : Non mechaberis, hic vero lex videtur innuere, quod liceat vendere filiam in concubinam. Solutio : vendere filiam in concubinam, permissio est, non preceptum. Neque hic invenitur quod liceat, sed docetur, quid iuris sit, et quid fieri debeat, cum quis vendit filiam in concubinam. Tamen quidam dicunt, quod nomine concubinatus, intelligitur privatum matrimonium, et sic licitum erat vendere filiam in concubinam.
marg.| {l} Non egredietur sicut ancille] id est sine pretio.
marg.| {m} Si displicuerit] postquam humiliata est ab eo.
marg.| {n} Si] id est quamvis,   [spreverit] id est humiliaverit concumbendo cum ea, nec uxorem faciendo.
marg.| {o} Faciet illi] id est sicut filie dotem apponet. Infames enim sunt nuptie fine dote.
marg.| {p} Sin autem filio] Nota si quis filiam alterius, non sibi, sed filio suo emisset, {1. 89rb} eadem lex erat, et idem faciendum ? Tribus autem modis poterat fieri, quia si ipse vel filius humiliaverit eam in concubinam, id est non factam uxorem, si postea displicet ei, vel filio, provideat ei dotem, et vestem, et virum propter humiliationem, si nec agnominaverit sibi. Si uxorem eam duxit, et postea displicet, iuxta legem uxorem faciat, id est non poterit eam dimittere, sine libello repudii, sicut fit uxoribus repudiatis, ut legitur Dt. 24.a. Similiter faciendum si filio suo eam coniunxerit in uxorem. Si autem ista tria non fecerit, id est nec ipse eam humiliaverit sine agnominatione, nec filio suo eam dederit in uxorem, ancillarum more egrediebatur gratis, id est nec dabat, nec accipiebat pretium. Vendere autem, vel copulare viro non Hebreo non poterat dominus, qui emerat eam. Si vero servo Hebreo copulabat eam, ipsa cum marito suo libera gratis egrediebatur septimo anno.
marg.| {q} Et pretium pudicitie] id est virum et dotem, et vestes providebat ei pro pretio pudicitie ablate.
marg.| {r} Gratis absque pecunia] <GLOSSA> INTERLINEARIS Sicut servus Hebreus : Ergo servus Hebreus nihil accipiebat. Contra Dt. 15.c. legitur : Dabis ei viaticum de gregibus, et de area, et de torculari, etc. Solutio : Ibi monet Dominus servo dare viaticum, non quia teneatur, sed ex honestate. Unde sic intelligitur hic : Nihil accipies ex debito servitutis.
marg.| {s} Qui autem non est insidiatus] Quere, et lege illam Glossam Rabani, que sic incipit : Qui non est insidiatus, etc.
marg.| {t} Sed Deus tradiderit illum] Et hoc videtur, ut dicit AUGUSTINUS si quis volens occidat alium, quod Deus non tradidit illum in manus occidentis. Quod falsum est, quia nisi Deus tradidisset, non posset eum occidere. Ad hoc dicit AUGUSTINUS quod revera, si quis volens, vel nolens occidat aliquem, Deus tradidit in manus occidentis, sicut et filium suum tradidit. Sed quando volens quis occidit alium, tunc et Deus tradidit illum, qui occiditur, et voluntas occidentis concurrit in necem illius. Quando vero nolens quis occidit alium, tunc solus Deus dicitur tradere illum, qui occiditur in manus occidentis, quia voluntas occidentis non concurrit. Hoc igitur interest, quia hoc tantum Deus facit, illud autem et Deus, et homo. Sed non sicut Deus, ita et homo, Deus enim iuste, licet occulta sit iustitia, homo vero dignus pena, et tamen occidit, quem Deus vult occidi. Non enim ministerium Deo prebet iubenti talis occisor, sed sue malitie, et cupiditati deservit. Unde in eodem facto, Deus de occulta iustitia laudatur, et homo de propria iniquitate punitur.
marg.| {u} Locum, quo fugere debeat] Et erit ibi, donec per iudices civitatis illius reconcilietur, et usque ad mortem Summi Sacerdotis. Tunc enim redire poterat securus ad propria. De his civitatibus habetur. Nm. 35.b. Dt. 19. et Iosue. 20.a. Qui vero ex industria occiderat, etiam ab altari evellebatur. Quod fecit Salomon de Ioab. 3Rg. 2.e. Instar harum civitatum habemus nos loca Deo dicata. Maiorem tamen immunitatem prestant, quam ille civitates. Salvatur enim in eis etiam volens homicida, et quilibet fugitivus. Tamen quidam exceptionem faciunt. Si enim pro homicidio, vel furto facto in Ecclesia, vel huiusmodi, confugiat ad Ecclesiam, dicunt inde debere extrahi, et puniri.
marg.| {x} Si quis per industriam] Dt. 19.c. Si quis odio habens, etc.
marg.| {1. 89va} a Qui maledixerit] Dt. 21.d. Si genuerit homo filium contumacem, etc.
marg.| {b} Qui furatus fuerit hominem] Quod est crimen plagii : Tales enim plagii dicuntur, et facinorosi.
marg.| {c} Lapide] Lapide, vel pugno percutit, qui duritia mentis, vel immisericordia compassionis, proximum auxilio, vel consilio indigentem scandalizat. De qua percussione Is. 18.c. Ecce ad lites, etc.
marg.| {d} Innocens erit] id est non morietur.
marg.| {e} Ut operas] id est damnum, scilicet rei familiaris, quod sustinuit, et in corporis sui dehonestatione, vel lesione. Remissa enim esset lex ista, si preciperet tantum expensas in medicos restitui, nec damnum lesi corporis, et rei familiaris preciperet resarciri. Quod quidem Ecclesia facit, ita etiam quod leso aliquando fit homicidium a ledente.
marg.| {f} In medicos] id est in doctores impendat, qui infirmum baculo consolationis erigant : et fomento predicationis nutriant.
marg.| {g} Virga] id est baculo : viminis enim percussione non moreretur.
marg.| {h} Criminis reus] quia ex crudelitate eius constat esse occisos : Non autem determinatur hic pena : forte lege talionis hic puniendus erat.
marg.| {i} Non subiacebit pene] tante scilicet quia verberavit eum causa correptionis : Vel forte aliqua alia causa moriebatur.
marg.| {k} Mulierem pregnantem] Volentem iuvare alterum virum, contra quem ille pugnat. Nec distinguit lex inter nebulonem, et nebulonem : nec inter percutientem, et percussam : nec inter abortivum, et abortivum, quia inde posset Rex nasci : Modo vero Iudex tam Ecclesiasticus quam Secularis distinguit : Unde CANTOR PARISIENSIS dicit se ignorare qualiter leges iste Domini sint tenende : tamen sunt tenende.
marg.| {l} Abortivum quidem fecerit] id est puerperium percussione sua extinxerit. Nec determinat lex de fetu, an de formato, an de informato debeat intelligi, id est nondum animato. AUGUSTINUS tamen dicit non esse homicidium, fetum nondum formatum extinguere. Origenes ponit hanc litteram. Quod si, etc. Sed quare non ita pro informi ? Nonne eque homicida est pueri nascituri, sicut et pueri iam nati, et formati ? Hic sine dubio non sunt manus Moysi graves : sed manus Christi graviores.
Numérotation du verset Ex. 21,moraliter 
marg.| {k} Si quis mulierem] etc. Moraliter :] Mulier pregnans, quelibet anima devota, et penitens, quam sepe percutiunt confessores : vel nimis aspere obiurgantes : vel nimiam penitentiam imponentes : ut ita penitentiam, quam mente conceperat, anima dimittat, et ad peccata preterita redeat. Tales confessores, sunt obstetrices Pharaonis, id est diaboli, qui infantes Iudeorum, id est confitentium proposito necare non metuunt. Tales iurati sunt cum Herode, qui parvulos interfecit. Tales non sunt Christi discipuli, quibus dictum est Io. 11.f. Solvite eum, et sinite abire.
marg.| {m} Sin autem mors eius] id est mulieris. Vel eius, id est {1. 89vb} puerperii, ut hoc exponatur de puerperio iam formato : premissum autem de informi : Et est sensus. Si mors eius fuerit subsecuta, id est si puerperium iam vivum, ex percussione fuerit mortuum. Sed querit Origenes quomodo que sequuntur explicabuntur, cum infans animatus nondum dentes habeat ?
marg.| {n} Animam pro anima] secundum legem talionis. Lex talionis est, quia taliter sit ledendus iuste, qualiter ipse iniuste fecerit alii. Sed hodie aggravate sunt manus Christi super talionem, quia suspenditur quis pro cappa furata : et pro oculo eruto non eruitur oculus : sed punitur pecunia. Tunc autem nullatenus parceretur. Unde, Hbr. 10.e. Irritam faciens legem, etc. Notandum quod talio determinationem recipiebat in necessitate : ut ledens mulier virum in virilibus, puniebatur manu, et vir ledens mulierem pregnantem, ita ut faceret abortivum, mulctabatur pecunia, proprie talio non erat in iniuriis rerum : sed tantum in lesione corporum, quia furata restituebantur in duplum, vel quadruplum, ut legitur de Zacheo Lc. 19.b.
marg.| {o} Oculum servi sui] Non determinat lex, Hebrei, vel advene ; unde de utroque intelligi potest.
marg.| {p} Dimittet eos liberos] Favorabilis est libertas : quia modico damno vult Dominus servos dimitti liberos.
marg.| {q} Bos cornu percusserit virum] etc. Archidiaconus est maioris prelati discipulus. Duo cornua quibus ledit, potestas eius, et cupiditas. Primo cornu ferit per excommunicationem. Secundo trahit pecuniam, etiam per excommunicationem antequam remittat minas, aut conferat absolutionem. De hoc bove cornupeta dicitur Ez. 34.e. Ecce ego iudico inter pecus pingue, etc.
marg.| {r} Non comedentur carnes eius] In criminis detestationem : Nunc autem dari possent pauperibus.
marg.| {s} Innocens erit] tamquam inscius.
marg.| {t} Ab heri, et nudiustertius] <GLOSSA> INTERLINEARIS id est tempore preterito : a parte totum, ut scilicet sit probabile, dominum non ignorare bovem fuisse cornupetam.
marg.| {u} Contestati] id est sub testimonio ostenderunt.
marg.| {x} Quod si pretium] id est si permissum fuerit ei, ut redimat se pretio, ad postulationem parentum mortui, vel iudicis, vel populi nobilitatem, vel utilitatem Reipublice.
marg.| {y} Postulatus] a parentibus mortui, vel iudicibus, vel arbitris.
marg.| {z} Filium quoque] Illius, cuius est bos cornupeta, ne posset dicere ; quid ad vos, si bos meus occidit filium meum ? Si autem filius, vel filia non occiditur, sed tantum percutitur, quis exiget debitum ? Iudices. Aliqui exponunt hoc de filio, vel filia alterius, non illius, cuius est bos, nec variatur expositio.
marg.| {a} Triginta siclos] Hebrei dicunt, ideo sic estimant pretium servi, quia triginta generationes egresse sunt de Cham, quem Noe servituti addixit, 1Par. 1.a.
marg.| {1. 90ra} a Aperuit cisternam] Nomine cisterne, intelligitur puteus, cuius propugnaculum, et quicquid tale potest esse causa, vel occasio mortis alicuius. Quidam intelligunt de cisterna, vel puteo facto iuxta viam. Aliter enim est si in agro, vel in invio. Sed si bos cornupeta alicuius bovem alterius impulerit in cisternam discoopertam, quid iuris fieret ? quis reddet bovem ? an Dominus cisterne ? an Dominus bovis cornupete ?
Numérotation du verset Ex. 21,moraliter 
marg.| Moraliter. [Cisterna aperta] mulier fatua, collo extento, et sparsis crinibus incedens, et facie non velata. In quam cadit bos, vel asinus, quando quis sensatus, aut alius eius specie capitur. Ideo dicit Apostolus 1Cor. 11.a. Si non velatur mulier, tondeatur, etc. Et Is. 3.c. Pro eo quod elevate sunt filie Sion, etc. Et infra d. Et erit pro suavi odore fetor, et pro zona, funiculus, et pro crispanti crine, calvitium.
marg.| {b} Vendent bovem] Et quid si bos vivus deterior mortuo ? Intelligitur hoc, quando Dominus bovis cornupete nesciebat bovem esse cornupetam, et ita non erat in culpa. Unde satis erat ; si partem bovis sui amittebat.
marg.| {c} Cadaver autem mortui] etc. Sed ad quid iubetur cadaver dividi, cum non liceret huiusmodi carnibus vesci ? Forte propter corium eius cuius usus bonus erat.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_21)

Notes :