Hugo de Sancto Caro

Capitulum 22

Numérotation du verset Ex. 22,1 

Si quis furatus fuerit
bovem
aut ovem,
et occiderit
vel vendiderit:
quinque boves pro uno bove restituet,
et quatuor oves pro una ove.
Numérotation du verset Ex. 22,2 

Si effringens fur
domum
sive suffodiens
inventus fuerit1, et accepto vulnere mortuus
1 inventus fuerit] inv. Weber
fuerit: percussor non erit
reus
sanguinis.
Numérotation du verset Ex. 22,3 

Quod si orto sole
hoc fecerit, homicidium perpetravit,
et ipse morietur.
Si non habuerit quod pro furto reddat,
ipse2 venundabitur.
2 ipse] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 22,4 

Si inventum fuerit apud eum quod furatus est vivens
sive bos sive asinus sive ovis:
duplum restituet.
Numérotation du verset Ex. 22,5 

Si leserit
quispiam
agrum vel vineam,
et dimiserit iumentum suum
ut depascatur aliena:
quicquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea pro damni estimatione restituet.
Numérotation du verset Ex. 22,6 

Si egressus
ignis
invenerit spicas3
3 spicas] spinas Weber
et comprehenderit acervos frugum
sive stantes segetes in agris,
reddet damnum qui ignem succenderit.
Numérotation du verset Ex. 22,7 

Si quis
commendaverit
amico pecuniam
aut vas
in custodiam, et ab eo qui susceperat furto ablatum fuerit4:
4 ablatum fuerit] ablata fuerint Weber
si inventus fuerit5
5 inventus fuerit] invenitur Weber
fur,
duplum reddat6.
6 reddat] reddet Weber
Numérotation du verset Ex. 22,8 

Si latet fur7, dominus
7 fur] om. Weber
domus applicabitur ad deos,
et iurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui,
Numérotation du verset Ex. 22,9 

ad perpetrandam fraudem,
tam in bove
quam in asino,
et ove ac vestimento,
et quicquid damni inferri8 potest: ad deos utriusque causa
8 damni inferri] damnum inferre Weber
perveniet, et si illi iudicaverint, duplum restituet
proximo suo.
Numérotation du verset Ex. 22,10 

Si quis
commendaverit proximo suo
asinum,
bovem,
ovem,
et omne iumentum
ad custodiam,
et mortuum fuerit,
aut debilitatum
vel captum
ab hostibus,
nullusque hoc viderit:
Numérotation du verset Ex. 22,11 

iusiurandum erit in medio
quod non extenderit manum ad rem proximi sui,
suscipietque dominus iuramentum,
et ille reddere non cogetur.
Numérotation du verset Ex. 22,12 

Quod si furto ablatum fuerit,
restituet damnum domino.
Numérotation du verset Ex. 22,13 

Si comestum a bestia,
deferat9
9 deferat] deferet Weber
ad eum
quod occisum est, et non restituet.
Numérotation du verset Ex. 22,14 

Qui a proximo suo quicquam horum mutuo postularit,
et debilitatum
aut mortuum
fuerit domino
non presente,
reddere compelletur.
Numérotation du verset Ex. 22,15 

Quod si impresentiarum dominus fuerit10,
10 dominus fuerit] inv. Weber
non restituet, maxime si conductum fuerit11 pro mercede operis sui.
11 fuerit] venerat Weber
Numérotation du verset Ex. 22,16 

Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam
dormieritque12 cum ea, dotabit eam
12 dormieritque] et dormierit Weber
et habebit uxorem.
Numérotation du verset Ex. 22,17 

Si pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam iuxta modum dotis quam virgines accipere consueverunt13.
13 consueverunt] consuerunt Weber
Numérotation du verset Ex. 22,18 

Maleficos
non patieris vivere.
Numérotation du verset Ex. 22,19 

Qui coierit cum iumento,
morte
moriatur.
Numérotation du verset Ex. 22,20 

Qui immolat
diis,
occidetur
preter Domino soli.
Numérotation du verset Ex. 22,21 

Advenam
non contristabis neque affliges eum: advene enim et ipsi fuistis in terra Egypti.
Numérotation du verset Ex. 22,22 

Vidue
et pupillo
non nocebitis.
Numérotation du verset Ex. 22,23 

Si leseritis eos,
vociferabuntur
ad me,
et ego audiam
clamorem eorum,
Numérotation du verset Ex. 22,24 

et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio,
et erunt uxores vestre
vidue, et filii vestri
pupilli.
Numérotation du verset Ex. 22,25 

Si pecuniam mutuam
dederis populo meo
pauperi
qui habitat tecum
non urgebis14 eum
14 urgebis] urges Weber
quasi exactor, nec usuris opprimes.
Numérotation du verset Ex. 22,26 

Si pignus
a proximo tuo
acceperis
vestimentum,
ante solis occasum
reddes15 ei.
15 reddes] redde Weber
Numérotation du verset Ex. 22,27 

Ipsum enim est solum indumentum quo operitur16 caro17 eius,
16 indumentum - quo operitur] inv. Weber |
17 caro] carnis Weber |
nec habet aliud in quo dormiat:
si clamaverit ad me,
exaudiam eum, quia misericors sum.
Numérotation du verset Ex. 22,28 

Diis
non detrahes, et principi populi tui
non maledices.
Numérotation du verset Ex. 22,29 

Decimas tuas
et primitias
non tardabis
offerre:
primogenitum filiorum tuorum
dabis mihi.
Numérotation du verset Ex. 22,30 

De bobus quoque et ovibus
similiter facies:
septem diebus sit cum matre sua,
die octavo
reddes illum mihi.
Numérotation du verset Ex. 22,31 

Viri sancti eritis mihi:
carnem
que a bestiis
fuerit pregustata,
non comedetis,
sed proicietis canibus.

Capitulum 22

Numérotation du verset Ex. 22,1 
marg.| {d} Si quis furatus fuerit bovem. Quinque boves pro uno] Nm. 5.a. videtur esse contrarium, ubi iubetur fieri rei ablate restitutio cum quinta capitis. 1. iubetur capitale reddi, et quinta pars superaddi. Solutio. Hic necessaria est distinctio. Nam sublatio rei aliene, aliquando fiebat ex industria, furto vel rapina, aliquando per negligentiam, aliquando per ignorantiam. De re sublata scienter dicitur hic quod restituatur in quadruplum, vel quintuplum, si res perierat, sed si stabat integra, in duplum. De sublata per ignorantiam, agitur in Nm. Vel de re furtiva quando latebat furtum, et fur penitens sponte confitetur, et reddit, tunc sufficiebat reddere caput, et addere quintam. Si vero non esset, qui reciperet, redderetur Deo, et esset Sacerdotis. Et pro peccato furti, et pro negligentia, fiebat aliqua oblatio secundum quantitatem rei. Aliqui libri habent, quatuor boves pro uno, que videtur verior littera, per hoc quod dicit Zacheus. Lc. 19.b. Ecce dimidium bonorum meorum, etc. IOSEPHUS dicit aurum, et argentum reddi in duplum, iumenta, in quadruplum solum bovem, in quintuplum, quia quanto post possidetur ceteris est utilius, tanto amittitur damnosius. Bos, quinque {1. 90rb} utilitates habet : Carnibus suis nos pascit, terram arat, segetes triturat, corio calceat, cornibus armat. Unde versus : « Pascit, arat vitulus, triturat, calceat, armat ».
marg.| Et ideo debent quinque boves pro uno reddi. Ovis vero quatuor habet utilitates. Immolatur, lactat, pascit, et vestit, et ideo pro una iubentur quatuor reddi.
marg.| {e} Si effringens fur] de nocte scilicet.
marg.| {f} Accepto vulnere] AUGUSTINUS dicit. Si fur nocturnus occiditur, non est reus homicidii, qui occidit, quia non poterat discerni, utrum ad furandum, vel occidendum venisset, eo quod nox esset. Sed si diurnus occiditur, nullum ferens gladium, tunc occisor reus est homicidii, et puniri iubetur, ut homicida, quia discerni poterat, quod tantum ad furandum venerat. Si vero tunc fur talis se defenderit, tunc occisor non est reus homicidii, quia plus est quam fur.
marg.| {g} Percussor non erit reus] qui sententia anathematis eum percussit, ut spiritus eius salvus fiat in die Domini. Non erit reus, quia in nocte non poterat discerni, utrum causa furti, vel homicidii venerit. Unde AUGUSTINUS ut supra.
marg.| {h} Orto sole hoc fecerit] id est furem interfecerit, nec se defendentem, nec gladium ferentem.
marg.| {i} Quod pro furto reddat] fur.   [Venundabitur] Ad tempus scilicet id est locabitur, quousque opera sua damnum illatum restituat. Et intelligitur de fure diurno, qui non occidetur.
marg.| {k} Vivens] <GLOSSA> INTERLINEARIS id est a fide penitus non discedens. Argumentum est, quod peccans mortaliter, non amittit fidem, et ita est eadem fides informis, et formata.
marg.| {l} Duplum restituet] et non condemnabitur, quia ex quo reservavit, videtur, quod penituerit, et restituere velit ablatum, unde ei fiat relaxatio. Si autem rem furatam distraxerit, tunc ei nulla fit relaxatio. Restituet, ut modium vini pro modio vini. Et etiam hodie tenent iste leges.
marg.| {m} Si latet] fur scilicet   [Applicabitur ad Deos] id est Sacerdotes, vel Catholicos doctores.
marg.| {n} Et quicquid damnum inferre potest] In quacumque re.
marg.| {o} Ad Deos utriusque] non ad unum tantum.
marg.| {p} Duplum restituet] Si per negligentiam, vel incuriam suam sublatum fuerit id, et lata fuerit culpa eius, si vero levis, tunc reddet simplum, et hoc totum secundum arbitrium iudicum, fur vero semper duplum. Si vero depositarius omnimodam innocentiam suam probare poterit, scilicet quod circa illam rem, diligentiam, quam potuit adhibuit, nihil reddet.
marg.| {q} Ab hostibus captum] per violentiam.
marg.| {r} Nullusque hoc viderit]  ; quod scilicet captum fuit violenter ab hostibus.
marg.| {1. 90va} a Maxime si conductum] etc. id est si conduxerat id, ut inde operaretur, et lucraretur, et ex culpa sua non fuit mortuum, non tenetur restituere : Et ita aliquo modo alia est lex de commodato, alia de conducto. Et est summa, quod mutuo acceptum, id est commodatum, forte in parte debet restitui, conductum non, si ex culpa conductoris non fuerit mortuum. Quidam ignari Grammatice exponunt, venerat, pro venditum erat : Sed veneo venis, preteritum plusquam perfectum facit venierat, id est venditum erat.   [Debilitatum] non pro commendato, sed pro commodato.
marg.| {b} Si seduxerit] etc. Virgo nondum desponsata, est sententia canonica nondum ab aliquo Sancto exposita. Que seducitur, quando ab aliquo iuxta sensum sanctorum patrum non exponitur. Pater eius est sensus historicus, quo reclamante non debet duci in medium : Nam secundum Hieronymum, debile est edificium allegorie, nisi prius iactum fuerit fundamentum historie.
marg.| {c} Dormieritque] Novo sensu pro suo libitu exponendo, allegorice de sacra Scriptura exponitur.
marg.| {d} Dotabit] id est evidenti ratione, vel auctoritate compositionem suam confirmabit, aliter non credetur ei.
marg.| {e} Si pater virginis] Sed quid sit, si servus liberam seduxit, aut ignobilis nobilem, aut pauper divitem ? Solutio. Lex ista intelligitur de hominibus eiusdem conditionis. Certum est enim, quod pauper non potest dotare divitem puellam.
marg.| {f} Maleficos non patieris] Maleficos vocat non quoslibet intentos criminibus, sed prestigiatores, ariolos, magos, inspectores pelvis, vel gladii, inversores psalterii, carminatores, qui scilicet carminibus diabolicis utuntur. Omnia enim ista fiunt contradicente Domino et sacra Romana Ecclesia et sacris canonibus. Lv. 19.f. Ne declinetis ad magos, etc. Dt. 18.b. Cave, ne inveniatur in te, qui lustret filium.
marg.| {g} Qui coierit cum iumento] Eadem pena punitur, qui coit cum iumento, et cum masculo ; morte, scilicet corporali, Lv. 17.f.
marg.| {h} Advene enim et ipsi fuistis] Ecclesiastici 31.b.a Ex teipso cognosce, que sunt proximi tui.
a Sir. 31.
marg.| {i} Vidue, et pupillo] etc. Is. 1.e. Iudicate pupillo, etc.
marg.| {k} Audiam clamorem eorum] Eccl. 35.c. Non despicias preces pupilli, nec vidue, etc.
marg.| {l} Nec usuris opprimes] <GLOSSA> INTERLINEARIS Aliqua superabundantia. Lv. 25.d. Si attenuatus fuerit servus tuus, etc.
marg.| {m} Si pignus a proximo tuo] AUGUSTINUS dicit quod hic ponitur species pro genere : Non enim intelligitur de omni vestimento, sed de illo, quo debet nocte operiri, cuius carentia, frigore coarctatur, cum aliud non habeat. Unde sequitur statim.
marg.| {o} Ipsum enim est solum] etc. Similiter intelligitur de qualibet alia re, qua indiget multum.
marg.| {n} Ante solis occasum redde ei] Eph. 4.f. Sol non occidat super iracundiam vestram.
marg.| {1. 90vb} {p} Diis non detrahes] Eccl. 10.a. In cogitatione tua Regi ne detrahas, etc.
marg.| {q} Decimas] etc. Nota decime, et primitie frugum, et huiusmodi, quolibet tempore poterant offerri, sed prima pecorum non poterant offerri infra octavum diem. Sunt autem tres decime. Prima Levitis. Levitici ultimo d.b Secunda comedebatur in tribus festivitatibus hebdomadalibus, id est Pascha, Pentecoste, scenopegia. Dt. 14.c. Tertia colligebatur de tertio in tertium annum, ad opus pauperum. Dt. 14.d. De hac dicit Dominus. Lc. 16.e. Omni petenti te tribue. Primitie vero sunt primi fructus, id est fetus qui offerebantur Domino in tribus predictis solemnitatibus. In Pascha, spice. Lv. 2.d. In Pentecoste, novi panes : Unde festum novorum dicitur. Lv. 23.c. In scenopegia, annona. Lv. ultim. Primitia dicitur etiam quadragesima, vel sexagesima pars, vel quicquid inter quadraginta, et sexaginta dare volebant ; tam in liquidis quam in aridis. De gregibus vero, et ceteris animalibus, unde de cc. dabatur, ut legitur Ez. 45.e. Solet autem queri, quare preceptum de primitiis non teneatur adhuc, sicut preceptum de decimis. Respondetur. Dominus requirit primitias etatis, virtutis, operis, et possessionis. Primogenita voluit Deus sibi offerri, quia occidit primogenita Egyptiorum, et reservavit primogenita Hebreorum, quod fecerunt, quousque Dominus commutavit ea pro tribu Levitica, que sibi iugiter ministraret, ut legitur. Nm. 1.g.
b Lv. 27,
marg.| {r} Non tardabis] Sir. 35.b. In omni dato hilarem fac vultum tuum.
marg.| {s} Die octava] vel deinceps. De decimis. Gn. 14.d. et 38.d. Ex. 22.d. et Lv. 2.d. et 27.d. Nm. 18.c. Dt. 22.a. 14.c. et 26.c. Neh. 10.d. Tob. 1.b. Sir. 35.b. Mal. 3.c. Mt. 23.c. Lc. 18.b.
marg.| {t} Carnem, que a bestiis fuerit pregustata] Act. 15.d. similiter prohibetur, ubi expresse preceptum est gentibus, abstinere a quatuor, scilicet idololatria, esu sanguinis, fornicatione, suffocato. HIERONYMUS super Ezechielem 43. hoc idem aperte confirmat AUGUSTINUS e contra, contra Faustum Hereticum, dicit hoc mandatum revocatum per illud ad Titum 1.d. Omnia munda mundis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_22)

Notes :