Hugo de Sancto Caro

Capitulum 37

Numérotation du verset Ex. 37,1 

Fecit autem et Beseleel1 arcam
1 et Beseleel] inv. Weber
de lignis Sethim,
habentem duos et2 semis cubitos in longitudine3, et cubitum
2 et] om. Weber |
3 longitudine] longitudinem Weber |
ac semissem in latitudine4 altitudo quoque uno
4 latitudine] latitudinem Weber
cubito
fuit et dimidio
vestivitque eam auro purissimo intus ac foris.
Numérotation du verset Ex. 37,2 

et fecit illi coronam auream per gyrum
Numérotation du verset Ex. 37,3 

conflans quatuor annulos aureos per quatuor angulos eius duos annulos in latere uno et duos in altero
Numérotation du verset Ex. 37,4 

vectes quoque fecit de lignis Sethim quos vestivit auro
Numérotation du verset Ex. 37,5 

et quos misit in annulos qui erant in lateribus arce ad portandum eam
Numérotation du verset Ex. 37,6 

Fecit et propitiatorium,
id est oraculum, de auro purissimo5
5 purissimo] mundissimo Weber
duorum cubitorum et dimidii6 in longitudine, et cubito
6 dimidii] dimidio Weber
ac semisse
in latitudine.
Numérotation du verset Ex. 37,7 

duos etiam cherubim ex auro ductili quos posuit ex utraque parte propitiatorii
Numérotation du verset Ex. 37,8 

cherub
unum in summitate unius7 partis et cherub alterum in summitate alterius partis8 duos cherubim in singulis summitatibus propitiatorii
7 unius] huius Weber |
8 alterius partis] inv. Weber |
Numérotation du verset Ex. 37,9 

extendentes alas et tegentes propitiatorium,
seque mutuo et illud respectantes.
Numérotation du verset Ex. 37,10 

Fecit et mensam
de lignis Sethim in longitudine duorum cubitorum et in latitudine unius cubiti que habebat in altitudine cubitum ac semissem
Numérotation du verset Ex. 37,11 

circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi labium aureum per gyrum
Numérotation du verset Ex. 37,12 

ipsique labio coronam interrasilem quatuor digitorum et super eandem alteram coronam auream
Numérotation du verset Ex. 37,13 

fudit et quatuor circulos aureos quos posuit in quatuor angulis per singulos pedes mense
Numérotation du verset Ex. 37,14 

contra coronam misitque in eos vectes ut posset9 mensa portari
9 posset] possit Weber
Numérotation du verset Ex. 37,15 

ipsosque10 vectes fecit de lignis Sethim et circumdedit eos auro
10 ipsosque] ipsos quoque Weber
Numérotation du verset Ex. 37,16 

et vasa ad diversos usus mense acetabula phialas et11 cyatos et thuribula ex auro purissimo12 in quibus offerenda sunt libamina13
11 et] om. Weber |
12 purissimo] puro Weber |
13 libamina] liba Weber |
Numérotation du verset Ex. 37,17 

fecit et candelabrum ductile de auro mundissimo de cuius vecte calami scyphi spherule procedebant ac lilia14
14 procedebant – ac lilia] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 37,18 

sex in utroque latere tres calami ex parte una et tres ex altera
Numérotation du verset Ex. 37,19 

tres scyphi in nucis modum per calamos singulos spheruleque simul ac15 lilia16 equum erat opus sex calamorum qui procedebant de stipite candelabri
15ac] et Weber |
16 lilia] + et tres scyphi instar nucis in calamo altero spheruleque simul et lilia Weber |
Numérotation du verset Ex. 37,20 

in ipso autem vecte erant quatuor scyphi in nucis modum spheruleque per singulos et lilia
Numérotation du verset Ex. 37,21 

et sphere sub duobus calamis per loca tria qui simul sex fiunt calami procedentes de vecte uno
Numérotation du verset Ex. 37,22 

et spherule17 igitur et calami ex ipso erant universa ductilia de auro purissimo
17 spherule] sphere Weber
Numérotation du verset Ex. 37,23 

fecit et lucernas septem
cum emunctoriis suis
et vasa ubi ea18 que emuncta sunt extinguantur19 de auro mundissimo
18 ea] om. Weber |
19 extinguantur] extinguuntur |
Numérotation du verset Ex. 37,24 

talentum auri appendebat candelabrum cum omnibus vasis suis
Numérotation du verset Ex. 37,25 

Fecit et altare thymiamatis de lignis Sethim,
habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos e cuius angulis procedebant cornua
Numérotation du verset Ex. 37,26 

vestivitque illud auro purissimo cum craticula ac parietibus et cornibus
Numérotation du verset Ex. 37,27 

fecitque ei coronam aureolam per gyrum et duos annulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et possit altare portari
Numérotation du verset Ex. 37,28 

ipsos autem vectes fecit de lignis Sethim et operuit laminis aureis
Numérotation du verset Ex. 37,29 

Composuit et oleum ad sanctificationis unguentum,
et thymiama de aromatibus mundissimis opere pigmentario20.
20 pigmentario] pigmentarii Weber

Capitulum 37

Numérotation du verset Ex. 37,1 
marg.| {1. 100vb} Fecit autem Beseleel et arcam] etc.
marg.| {e} Propitiatorium] Christum, qui propriatur omnibus iniquitatibus vestris. 1Io. 4.b. Misit Deus filium suum propitiationem pro peccatis nostris.
marg.| {f} Tegentes] Is. 6. Seraphim stabant super illud, sex ale uni, etc. Stant Angeli assistentes Deo volant demonstrantes Deum, velant caput, et pedes, quia ea, que fuerunt ante mundi constitutionem, et que post futura sunt, non manifestant nobis : Hec enim soli Deo nota sunt.
marg.| {g} Per gyrum] Sicut in scacariis.
marg.| {h} Interrasilem] id est plano, et celaturis interscalariter variatam.
marg.| {i} Quatuor digitorum] In latitudine medietas supereminebat, altera pars dependebat inferius ad decorem.
marg.| {k} Coronam auream] De latitudine huius nihil dicitur.
marg.| {l} Fudit] id est fusiles fecit.
marg.| {m} Et vasa] fecit, scilicet.
marg.| {n} Acetabula] vel acceptabula.
marg.| {o} Phialas] ad vinum libandum.
marg.| {p} Cyathos] ad oleum.
marg.| {q} Thuribula] ad thus cremandum.
marg.| {r} De cuius vecte] id est hastili.
marg.| {s} Calami] id est brachia.
marg.| {t} Equum erat opus] id est simile.
marg.| {u} Calamorum] id est brachiorum.
marg.| {1. 101ra} a In ipso vecte] id est hastili.
marg.| {b} Sub duobus calamis per loca tria] ubi scilicet duo brachia iunguntur in stipite. Vel ubi duo calami coniunguntur ad invicem.
marg.| {c} Talentum auri] ad pondus Sanctuarii, quod habet centum viginti libras.
marg.| {d} Cornua] quibus innixe erant quatuor interius catene dependentes.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 37), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 18/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_37)

Notes :