Hugo de Sancto Caro

Capitulum 38

Numérotation du verset Ex. 38,1 

fecit et altare holocausti de lignis Sethim quinque cubitorum per quadrum et trium in altitudine
Numérotation du verset Ex. 38,2 

cuius cornua de angulis procedebant operuitque illud laminis eneis1
1 laminis eneis] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 38,3 

et in usus eius paravit ex aere vasa diversa lebetes2 forcipes fuscinulas uncinos et ignium receptacula
2 lebetes] lebetas Weber
Numérotation du verset Ex. 38,4 

craticulamque eius in modum retis fecit eneam et subter eam in altaris medio arulam
Numérotation du verset Ex. 38,5 

fusis quatuor annulis per totidem retiaculi summitates ad immittendos vectes ad portandum
Numérotation du verset Ex. 38,6 

quos et ipsos fecit de lignis Sethim et operuit laminis eneis
Numérotation du verset Ex. 38,7 

induxitque in circulos qui in altaris lateribus eminebant ipsum autem altare non erat solidum sed cavum ex tabulis et intus vacuum
Numérotation du verset Ex. 38,8 

Fecit et labrum eneum
cum basi3 sua
3 basi] base Weber
de speculis
mulierum,
que excubabant
in atrio4
4 atrio] ostio Weber
tabernaculi.
Numérotation du verset Ex. 38,9 

fecit5 et atrium in cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum
5 fecit] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 38,10 

columne enee viginti cum basibus suis capita columnarum et tota operis celatura argentea
Numérotation du verset Ex. 38,11 

eque ad septentrionalem6 plagam tentoria columne basesque et capita columnarum eiusdem et mensure et operis ac metalli erant
6 septentrionalem] septentrionalis Weber
Numérotation du verset Ex. 38,12 

in ea vero plaga que occidentem respicit fuere tentoria cubitorum quinquaginta columne decem cum basibus suis enee et capita columnarum celata argentea
Numérotation du verset Ex. 38,13 

porro contra orientem quinquaginta cubitorum paravit tentoria
Numérotation du verset Ex. 38,14 

e quibus quindecim cubitos columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus
Numérotation du verset Ex. 38,15 

et in parte altera quia utraque introitum tabernaculi
fecit7 quindecim eque cubitorum erant tentoria columneque8 tres et bases totidem
7 fecit] facit Weber |
8 columneque] columne Weber |
Numérotation du verset Ex. 38,16 

cuncta atrii tentoria byssus torta texuerat
Numérotation du verset Ex. 38,17 

bases columnarum fuere enee capita autem earum cum cunctis9 celaturis suis argentea sed et ipsas columnas atrii vestivit argento
9 cunctis] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 38,18 

et in introitu eius opere plumario fecit tentorium ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta quod habebat viginti cubitos in longitudine altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram quam cuncta atrii tentoria habebant10
10 tentoria habebant] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 38,19 

Columne autem in ingressu11 fuere quatuor
11 in ingressu Rusch ] ingressus Weber
cum basibus eneis, capitaque earum et celature argentee.
Numérotation du verset Ex. 38,20 

Paxillos quoque
tabernaculi et atrii per gyrum fecit eneos.
Numérotation du verset Ex. 38,21 

hec sunt instrumenta tabernaculi testimonii que numerata sunt iuxta preceptum Moysi in cerimoniis12 levitarum per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis
12 cerimoniis] cerimonias Weber
Numérotation du verset Ex. 38,22 

quas Beseleel filius Huri filii Hur de tribu Iuda Domino per Moysen iubente compleverat
Numérotation du verset Ex. 38,23 

iuncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan qui et ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius atque plumarius ex hyacintho et13 purpura vermiculo ac14 bysso
13 et] om. Weber |
14 ac] et Weber |
Numérotation du verset Ex. 38,24 

omne aurum quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum in donariis viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sanctuarii.
Numérotation du verset Ex. 38,25 

Oblatum est autem ab his qui transierunt15 ad numerum a viginti annis et supra de sexcentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum.
15 transierunt] transierant Weber
Numérotation du verset Ex. 38,26 

Fuerunt preterea centum talenta argenti e quibus conflate sunt bases sanctuarii et introitus ubi velum pendet
Numérotation du verset Ex. 38,27 

centum bases facte sunt de talentis centum singulis talentis per bases singulas supputatis
Numérotation du verset Ex. 38,28 

de mille autem septingentis et septuaginta quinque siclis16 fecit capita columnarum quas et ipsas vestivit argento
16 siclis] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 38,29 

aeris quoque oblata sunt talenta septuaginta duo milia et quadringenti supra sicli
Numérotation du verset Ex. 38,30 

ex quibus fuse sunt bases in introitu tabernaculi testimonii et altare eneum cum craticula sua omniaque vasa que ad usum eius pertinent
Numérotation du verset Ex. 38,31 

et bases atrii tam in circuitu quam in ingressu eius et paxilli tabernaculi atque atrii per gyrum

Capitulum 38

Numérotation du verset Ex. 38,1 
marg.| Fecit et altare holocausti] etc.
marg.| {e} Forcipes] ad disponenda ligna in igne.
marg.| {f} Receptacula] batilla. Receptaculi, id est craticule. Et videtur littera ista esse pro opinione Isidor. de craticula. Require supra.
marg.| {g} De speculis mulierum] id est de sedibus speculorum. De hoc require supra.
marg.| {h} Eque] numero, schemate, et ordine.
marg.| {i} Et in parte altera] alios scilicet quindecim cubitos trium columnarum cum basibus suis.
marg.| {k} Vermiculo] id est cocco.
marg.| {l} In ceremoniis Levitarum] id est ad faciendas ceremonias deputata, quas ceremonias, scilicet id est que vasa ceremoniarum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Ex. Capitulum 38), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=04&chapitre=04_38)

Notes :