Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset 4Rg. 1,1 

Prevaricatus est autem Moab in Israel postquam mortuus est Achab1.
1 Achab] Ahab hic et ubique Weber
Numérotation du verset 4Rg. 1,2 

ceciditque Ochozias per cancellos cenaculi sui quod habebat in Samaria et egrotavit,
misitque nuntios dicens ad eos : Ite consulite Beelzebub
deum Accaron utrum vivere queam de infirmitate mea hac.
Numérotation du verset 4Rg. 1,3 

Angelus autem Domini locutus est ad Eliam Thesbiten dicens2 : Surge. Ascende in occursum nuntiorum regis Samarie et dices ad eos : Numquid non est Deus in Israel ut eatis ad consulendum Beelzebub deum Accaron ?
2 dicens] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 1,4 

Quam ob rem hec dicit Dominus : De lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris. Et abiit Elias.
Numérotation du verset 4Rg. 1,5 

Reversique sunt nuntii ad Ochoziam qui dixit eis : Quare reversi estis ?
Numérotation du verset 4Rg. 1,6 

At illi responderunt ei : Vir occurrit nobis et dixit ad nos : Ite et3 revertimini ad regem qui misit vos et dicetis ei : Hec dicit Dominus : Numquid quia non erat Deus in Israel, mittis ut consulatur Beelzebub deus Accaron ? Idcirco de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris.
3 et] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 1,7 

Qui dixit eis : Cuius figure est4 et habitu est vir qui occurrit vobis et locutus est verba hec ?
4 est] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 1,8 

At illi dixerunt : Vir pilosus et zona pellicia accinctis renibus. Qui ait : Elias Thesbites est.
Numérotation du verset 4Rg. 1,9 

Misitque ad eum quinquagenarium principem
et quinquaginta qui erant sub eo qui ascendit ad eum, sedentique in vertice montis ait : Homo Dei rex precepit ut descendas
Numérotation du verset 4Rg. 1,10 

respondensque Elias dixit quinquagenario : Si homo Dei sum, descendat ignis e celo et devoret te et quinquaginta tuos. Descendit itaque ignis de5 celo et devoravit eum et quinquaginta qui erant cum eo.
5 de] e Weber
Numérotation du verset 4Rg. 1,11 

Rursum misit ad eum principem quinquagenarium alterum et quinquaginta cum eo qui locutus est illi : Homo Dei, hec dicit rex : Festina descende.
Numérotation du verset 4Rg. 1,12 

respondens Elias ait : Si homo Dei ego sum descendat ignis de6 celo et devoret te et quinquaginta tuos. Descendit ergo ignis7 de8 celo et devoravit illum et quinquaginta eius.
6 de] om. Weber |
7 ignis] + Dei Weber |
8 de] e Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 1,13 

Iterum misit principem quinquagenarium tertium
et quinquaginta qui erant cum eo, qui cum venisset curvavit genua
contra Eliam, et precatus est eum et ait : Homo Dei, noli despicere animam meam et animam servorum tuorum qui mecum sunt.
Numérotation du verset 4Rg. 1,14 

Ecce descendit ignis de celo et devoravit duos principes quinquagenarios primos et quinquagenos qui cum eis erant, sed nunc obsecro ut miserearis anime mee.
Numérotation du verset 4Rg. 1,15 

Locutus est autem angelus Domini ad Eliam dicens : Descende cum eo, ne timeas. Surrexit igitur et descendit cum eo ad regem
Numérotation du verset 4Rg. 1,16 

et locutus est ei : Hec dicit Dominus : Quia misisti nuntios ad consulendum Beelzebub deum Accaron quasi non esset Deus in Israel a quo possis interrogare sermonem. Ideo de lectulo super quem ascendisti non descendes sed morte morieris.
Numérotation du verset 4Rg. 1,17 

Mortuus est ergo
iuxta sermonem Domini quem locutus est Elias, et regnavit Ioram frater eius pro eo, anno secundo Ioram filii Iosaphat regis Iude. Non enim habebat filium.
Numérotation du verset 4Rg. 1,18 

Reliqua autem verborum Ochozie que operatus est, nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?

Capitulum 1

Numérotation du verset 4Rg. 1,1 
marg.| {1. 286ra} Prevaricatus est autem Moab ] Hic incipit liber quartus Regum, qui apud Hebreos non est liber unus, sed pars Malachim. Nam sicut dictum est supra in introitu, Hebrei primum, et secundum Regum vocant Samuel : Tertium, et quartum vocant Malachim, id est Regum. Dividitur autem liber iste quartus, scilicet in tres partes universaliter, secundum triplicem materiam, de qua agitur hic. Primo agitur hic, non tamen continue, de gestis, et dictis diversorum Prophetarum, qui sub regibus Iuda et Israel prophetabant. Secundo de regibus Israel, ac bellis eorum contra reges Iuda, et reges Syrie, ac demum contra reges Assyriorum, a quibus captivati cum toto populo leguntur. Tertio agitur de Regibus Iuda et bellis eorum. Nunc contra reges Israel, nunc contra reges Egypti, ac demum contra Babylonios, a quibus captivati, et translati in Babylonem leguntur. Hec autem tria, de quibus hic agitur, non sunt ordinata in hoc libro secundum quod iam dicta sunt, sed permixtim, et sine ordine artis posita sunt, quia non ordo artis, sed ordo historie debuit sic servari. Continuatur autem liber iste precedenti, hoc modo : Mortuus est Achab, et regnavit Ochozias filius eius pro eo, cuius tempore recessit Moab a tributo Regum Israel. Hic Ochozias dum iret quadam die per deambulatorium domus superioris, vel dum descenderet inde, ut dicit IOSEPHUS, cecidit per cancellos, et egrotans misit nuntios, qui consulerent Beelzebub deum Accaron super infirmitate sua, sed occurrit eis Elias, et fecit eos reverti, predicens eis, quod non surgeret Ochozias de lecto. Propter hoc Ochozias misit tres quinquagenarios ad Eliam, ut adducerent eum ad se : Sed Elias duos primos igne de celo immisso combussit, cum tertio vero venit, et sicut mandaverat Ochozie per nuntios, sic dixit ei : Et hoc est.   [Prevaricatus est] id est recessit a tributo Israel.
marg.| {c} Per cancellos] Cancelli, sunt appodiationes, que solent fieri in gradibus domorum.
marg.| {d} Beelzebub] GLOSSA El, Syriace sol, addita b. bel, inde pro variatione linguarum, bel, bal baal, beelzebub IOSEPHUS dicit nomine muscam : Unde Beelzebub interpretatur Deus muscarum, quia in sacrificio eius congregate, eum undique circumdabant.
marg.| {e} Non descendes] incolumis, scilicet.
marg.| {f} Vir pilosus] id est hirsutus, et impolitus.
marg.| Δ {a} Et quinquaginta] armatos, ut dicit IOSEPHUS qui vocarent eum, vel invitum traherent eum ad regem.
marg.| {b} Rex precepit] Ex hoc verbo percepit Elias, quod ironice vocaverant eum hominem Dei, et quod ex malitia veniebant.   [Dixit] id est principi super 50.
marg.| {d} Et devoravit] hunc zelum attendentes Apostoli quando Samaritani noluerunt eos recipere in hospitium, {1.286vb} dixerunt ad Iesum. Vis, Domine, dicamus, ut descendat ignis de celo, et consumat eos, sicut fecit Elias ? Luce 9.g. Sed quia Dominus tunc venerat vocare peccatores ad penitentiam, non perdere per vindictam, respondit eis. Nescitis, cuius spiritus estis. Filius hominis non venit animas hominum perdere, sed salvare.
marg.| {e} Et quinquaginta, qui cum eo erant] GLOSSA quia conviciando dixerunt. Homo Dei descende.
marg.| {f} Tertium] hic est Abdias, qui pavit centum prophetas in spelunca tempore Iezabel. sup. 3Rg. 18.a.
marg.| {g} Curvavit genua] GLOSSA quia humiliter accessit.
marg.| {h} Interrogare sermonem] Is. 8.d. Cum dixerint ad vos. Querite a pythonibus, et a divinis, qui strident in incantationibus suis. Numquid non populus a Deo suo requiret visionem pro vivis, ac mortuis ? Ad legem magis, et ad testimonium.
marg.| {i} Sed morte morieris] etc. Quod mandaverat per nuntios, idem dicit ei : Nec terretur presentia Regis, quin dicat totam veritatem. Sic debet facere omnis Prelatus, Predicator, et Doctor.
marg.| {k} Mortuus est autem] non statim, sed postea vixit octo vel novem annis, quibus Ioram administrabat regnum qui Ochozia mortuo, surrexit in regnum anno secundo Ioram filii Iosaphat Regis Iuda. Et tunc equivoci fuerunt Rex Iuda, et Rex Israel et affines, quia Athalia uxor Ioran Regis Iuda erat soror Ochozie patris. Ioram Regis Israel.
marg.| {l} Et regnavit Ioram] id est regnare cepit.
Numérotation du verset 4Rg. 1,mystice 
marg.| {b} Cecidit Ochozias] etc. Mystice Ochozias significat principes Iudeorum. Domus Ochozie significat Synagogam preceptis, et sacrificiis legalibus quasi cancellis circumdatam. Cecidit Ochozias per cancellos, quia Iudei per litteralem intelligentiam legis, in morbum desperabilem ceciderunt, et quia Dei auxilium, et consilium reliquerunt, ideo in lege non invenerunt salutis remedium. Ochozias misit principes suos ad capiendum Eliam, sic principes Sacerdotum miserunt, ut caperent Iesum in sermone. Unde Mt. 22.b. Abeuntes Pharisei consilium inierunt, ut caperent Iesum in sermone. Sed {1. 286rb} non in sermone capitur Iesus, sed in observantia mandatorum. Unde Lc. 18.d. quesivit quidam a Iesu. Magister bone, quid faciendo vitam eternam possidebo ? Et respondit. Nosti mandata ? quasi dicat si vis esse salvus, serva mandata.
Numérotation du verset 4Rg. 1,moraliter 
marg.| Moraliter. {b} Cecidit Ochozias] Moraliter autem Ochozias significat prelatum, domus eius Ecclesiam, cenaculum domus, eminentiam dignitatis, cancelli, negotiorum, et curarum perplexitates. Ochozias ergo habet cenaculum in Samaria, id est Prelatus habet eminentiam dignitatis in animarum custodia. Habacuc. 2.a. Super custodiam meam stabo, et figam gradum meum. Item. Is. 21.c. Super speculam Domini ego sum stans iugiter per diem, et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus. Ita dicit bonus Prelatus. Sed malus quid ? Ecce Ct. 1.b. Posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi. Cadere per cancellos, est Prelatum per curas multiplices ruere in peccatum, post casum egrotare, est prelatum post peccati perpetrationem in peccandi consuetudine permanere. Egrotantem consulere Beelzebub, est per mundi sapientiam velle peccato mederi, quod per divinam sapientiam debet curari. Sic hodie multi, immo fere omnes Ecclesias regunt ductu mundane sapientie, quas tamen regere promiserunt moderamine legis divine. Beelzebub dicitur deus muscarum, et significat advocatos, quos relicto Domino, consuluit Ochozias, id est prelatus. Et recte Beelzebub dicitur advocatus, id est muscarum Deus. Musce enim significant importunas cogitationes, et curas anxias, que pungunt animas usque ad sanguinem. Ecclesiastici decimo a. Musce morientes perdunt suavitatem unguenti. GREGORIUS super Ex. octavo Dominus Egyptum, id est amatores mundi percussit muscarum multitudine, quia vexamur curarum inquietudine, Israel vero Sabbati custodiam accepit in munere. Sequitur.
marg.| {f} Vir pilosus] vir religiosus.
marg.| {g} Zona pellicea] est vita austera, accinctio renum, continentie virtus. Talis annunciat Ochozie mortem imminere, quia huiusmodi viri illis, qui vivunt in deliciis, sunt prophete eterne miserie. Unde primo Paralipomenon quarto d. Si autem primum a nobis incipit iudicium, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio ? Et si iustus quidem vix salvabitur, impius, et peccator, ubi parebunt ? Nescio, dicit, quia super erit iudex iratus, subtus horribilis infernus, a sinistris, infinita demonia ad infernum trahentia, a dextris, peccata accusantia, intus, conscientia urens, foris, mundus ardens. Miser ergo peccator quo fugiet ? Latere erit impossibile, apparere, erit intolerabile. Sequitur.
marg.| {h} Misit ad eum quinquagenarium] Quinquagenarius sicut dicit GLOSSA numerus est penitentie, quo declaratur remissio peccatorum. Princeps igitur super quinquaginta, est prelatus, qui preest remissioni peccatorum. Unde Petro dictum est Matthei decimosexto c. Tibi dabo claves regni celorum. Et quodcumque ligaveris super terram, etc. Item Isaie tertio a. Auferet Dominus a Hierusalem, et a Iuda senem, principem super quinquaginta, et honorabilem vultu, et consiliarium, et sapientem de Architectis, et prudentem eloquii mystici, et dabo pueros Principes eorum. Tres sunt quinquagenarii, quia triplex est diversitas Prelatorum. {1. 286va} Quidam bona dicunt, sed non faciunt. De quibus Mt. 23.a. Super cathedram Moysi sederunt Scribe, et Pharisei. Omnia ergo, quecumque dixerint vobis, servate, et facite, secundum opera vero eorum nolite facere. Dicunt enim, et non faciunt. Alii faciunt bona, sed non docent, quia muti sunt per ignorantiam. De quibus Is. 56.d. Speculatores eius ceci omnes, nescientes universi, canes muti non valentes latrare. Alii faciunt bona, et bona docent. De quibus in Ps. 149. Exultationes Dei in gutture eorum, et gladii ancipites in manibus eorum, id est sermo Christi, dicit GLOSSA Duo primi quinquagenarii, igne devorati, significant duas primas species Prelatorum, qui peccatum committunt vel non docendo, vel non faciendo, id est carent vita, vel doctrina, quos divine ultionis ignis in fine consumet. Tertius quinquagenarius qui evasit, significat tertiam speciem prelatorum, qui docent, et faciunt bona. His enim in fine parcetur, immo remunerabuntur. Unde Matthei 5.c. Qui fecerit, et docuerit sic, hic magnus vocabitur in regno celorum. Unde Mt. 25.b. Servus, qui duo talenta acceperat, benedicitur, qui vero unum, quod acceperat abscondit, maledicitur. Duo talenta habet, qui habet doctrinam, et opus. Unum tantum habet, qui altero illorum caret. Unde Mt. 5.c. Qui solverit unum de mandatis istis, (id est opere, et doctrina, que mandata sunt Prelatis. 1Tim. 4.c. Esto fidelis in verbo, et conversatione. Et infra. Attende enim tibi, et doctrine, insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt) minimus vocabitur in regno celorum, id est nullus dicit GLOSSA quedam et multi tales sunt. Unde Ps. 118. Tempus faciendi, Domine, dissipaverunt legem tuam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (4Rg. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=15&chapitre=15_1)

Notes :