Hugo de Sancto Caro

Capitulum 13

Numérotation du verset 4Rg. 13,1 

Anno vicesimo tertio Ioas filii Achazie regis Iude regnavit Ioachaz filius Iehu super Israel in Samaria decem et septem annis.
Numérotation du verset 4Rg. 13,2 

Et fecit malum coram Domino, secutusque est peccata Ieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israel et1 non declinavit ab eis.
1 et] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 13,3 

Iratusque est furor Domini contra Israel et tradidit eos in manu Azaelis regis Syrie et in manu Benadab filii Azaelis2 cunctis diebus.
2 Azaelis] Azael Weber
Numérotation du verset 4Rg. 13,4 

Deprecatus est autem Ioachaz faciem Domini et audivit eum Dominus. Vidit enim angustias3 Israel quia4 attriverat eos rex Syrie.
3 angustias] angustiam Weber |
4 quia] qua Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 13,5 

Et dedit Dominus Israeli salvatorem, et liberatus est de manu regis5 Syrie. Habitaveruntque filii Israel in tabernaculis suis sicut heri et nudius tertius.
5 regis] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 13,6 

Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Ieroboam qui peccare fecit Israel, sed6 in ipsis ambulaverunt. Siquidem et lucus permansit in Samaria.
6 sed] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 13,7 

Et non sunt derelicti Ioachaz de populo, nisi quinquaginta equites et decem currus et decem millia peditum. Interfecerat enim eos rex Syrie et redegerat quasi pulverem in tritura aree.
Numérotation du verset 4Rg. 13,8 

Reliqua autem sermonum Ioachaz et universa que fecit, sed et fortitudo eius nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset 4Rg. 13,9 

Dormivitque Ioachaz cum patribus suis et sepelierunt eum in Samaria. Regnavitque Ioas filius eius pro eo.
Numérotation du verset 4Rg. 13,10 

Anno tricesimo septimo Ioas regis Iuda, regnavit Ioas filius Ioachaz super Israel in Samaria sedecim annis.
Numérotation du verset 4Rg. 13,11 

Et fecit quod malum est in conspectu Domini. Non declinavit ab omnibus peccatis Ieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israel sed7 in ipsis ambulavit.
7 sed] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 13,12 

Reliqua autem sermonum Ioas et universa que fecit8 et fortitudo eius quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Iuda, nonne hec scripta sunt in libro sermonum regum Israel ?
8 fecit] + sed Weber
Numérotation du verset 4Rg. 13,13 

Et dormivit Ioas cum patribus suis. Ieroboam autem sedit super solium eius. Porro Ioas sepultus est in Samaria cum regibus Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 13,14 

Eliseus autem egrotabat infirmitate qua et mortuus est.
Descenditque ad eum Ioas rex Israel, et flebat coram eo dicebatque : Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius.
Numérotation du verset 4Rg. 13,15 

Et ait illi Eliseus : Affer arcum et sagittas. Cumque attulisset ad eum arcum et sagittas.
Numérotation du verset 4Rg. 13,16 

Dixit ad regem Israel : Pone manum tuam super arcum. Et cum posuisset ille manum suam superposuit Eliseus manus suas manibus regis.
Numérotation du verset 4Rg. 13,17 

Et ait : Aperi fenestram orientalem. Cumque aperuisset dixit Eliseus : Iace sagittam.
Et iecit. Et ait Eliseus : Sagitta salutis Domini et sagitta salutis
contra Syriam. Percutiesque Syriam in Aphec
donec consumas eam.
Numérotation du verset 4Rg. 13,18 

Et ait : Tolle sagittas. Qui cum tulisset rursum dixit ei : Percute iaculo terram. Et cum percussisset tribus vicibus et stetisset.
Numérotation du verset 4Rg. 13,19 

Iratus est contra eum vir Dei et ait : Si percussisses quinquies aut sexies, aut9 septies percussisses Syriam usque ad consummationem. Nunc autem tribus vicibus percuties eam.
9 aut] sive Weber
Numérotation du verset 4Rg. 13,20 

Mortuus est ergo Eliseus et sepelierunt eum. Latrunculi quoque de Moab venerunt in terra in ipso anno.
Numérotation du verset 4Rg. 13,21 

Quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos, et proiecerunt cadaver in sepulcro Elisei. Quod10 dum tetigisset tetigit11 ossa Elisei. Revixit12 homo et stetit super pedes suos.
10 Quod] + ambulavit et Weber |
11 dum tetigisset] tetigit Weber |
12 revixit] et praem. Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 13,22 

Igitur Azael rex Syrie afflixit Israel cunctis diebus Ioachaz.
Numérotation du verset 4Rg. 13,23 

Et misertus est Dominus eorum, et reversus est ad eos propter pactum suum quod habebat cum Abraham et13 Isaac et Iacob, et noluit disperdere eos, neque proicere penitus usque in presens tempus.
13 et] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 13,24 

Mortuus est autem Azael rex Syrie et regnavit Benadab filius eius pro eo.
Numérotation du verset 4Rg. 13,25 

Porro Ioas filius Ioachaz tulit urbes de manu Benadab filii Azael quas tulerat de manu Ioachaz patris sui iure prelii. Tribus vicibus percussit eum Ioas et reddidit civitates Israeli.

Capitulum 13

Numérotation du verset 4Rg. 13,1 
marg.| {h} Anno vigesimotertio] Hic agitur de obitu Elisei.
marg.| {i} Secutusque] adorando idola, vitulos scilicet.
marg.| {k} Iratus] Furor Domini est ultio eius. Furor Domini irascitur, quando Dominus se ulciscitur.
marg.| {l} Cunctis diebus] Azael, scilicet. Tamen ad tempus cessabat bellum.
marg.| {m} Ioachaz] rex Israel.
marg.| {n} Audivit] id est misertus est eius, deditque ei pacem in diebus suis.
marg.| {o} Salvatorem] quis ille fuerit non legitur. Hic Ioseph. dicit : Concessit ei, ut belli pericula declinaret.
marg.| {p} Sicut heri] scilicet pacifice.
marg.| {q} Non recesserunt] quin adorarent vitulos aureos.
marg.| {r} Et lucus permansit] qui prohibitus est lege, ut patet Dt. 12.a.
marg.| {s} Et non sunt derelicti] etc. Hoc videtur contrarium ei, quod statim supra dixerat, scilicet : Et dedit Dominus salvatorem Israeli, et liberatus est de manu regis Syrie. Sed non est contrarium, quia primo liberavit eum, sed postea propter malitiam eorum permisit eos sic affligi : vel ista afflictio primo fuit, et postea deprecatus est Ioachaz Dominum, et dedit Israeli Salvatorem, et liberatus est Israel.
marg.| {t} Anno tricesimoseptimo] etc. Hoc non videtur posse stare, quia Ioachaz {1. 296rb} cepit regnare 23 anno Ioas regis Iuda, ut dictum est supra eod. a. et 17 annis regnavit ; ergo xxxix. annus Ioas, fuit 17 annus Ioachaz, ergo Ioas filius Ioachaz cepit regnare xxxix. vel quarto anno Ioas regis Iuda, non ergo xxxvii. Solutio : Iste Ioas conregnavit patri suo Ioachaz tribus annis, et sic verum est, quod cepit regnare 23. Ioas regis Iuda, qui ad primum initium, sed patre suo mortuo, cepit regnare solus 39. vel 40. Ioas regis Iuda, sicut probatum est.
marg.| {u} Amasiam] filium Ioas regis Iude.
marg.| {x} Et dormivit] Anticipatio est, quod dicitur hic de morte Ioas regis Israel.
marg.| {y} Ieroboam] filius Ioas regis Israel.
marg.| {z} Porro Ioas] rex Israel.
marg.| {a} Pater mi] etc. Idem dixit Eliseus Elie supra eod. 2.b.
marg.| {b} Pater] temporalium administratione. Item pater spiritualium dispensatione.
marg.| {c} Currus] confessorum supportatione.
marg.| {d} Auriga] discreta pigrorum stimulatione, quasi sibilo blande excitationis. Numquid non auriga erat, qui dicebat, Surge, qui dormis. Eph. 5.d. Numquid non currus, cum dicebat : Quis infirmatur, etc. 2Cor. 11.b. Numquid non pater, et pater, cum dicebat : Ego libentissime impendam, et superimpendar ego ipse pro animabus vestris 2Cor. 12.e.
marg.| {e} Sagitta salutis] id est per hanc sagittam indicatur, quod Dominus faciet salutem in Israel contra Syriam. Hec sagitta est sancta predicatio.
marg.| {f} Syriam in Aphec] id est illam partem Syrie, que est in Aphec. Sic exponitur in histor. Sed hec expositio videtur falsa, quia 1Rg. 4.a. dicitur. Porro Philistei venerunt in Aphec, ibi dicit GLOSSA Aphec locus est iuxta vicum Esrom Iezrael civitatis, ubi dimicavit Saul in sorte Aser. Ergo Aphec non est pars Syrie, sed locus in Iudea. Solutio. Aphec equivocum est.
marg.| {g} Iaculo] id est sagitta.
marg.| {h} Stetisset] id est cessasset.
marg.| {i} Ad consummationem] id est perfectam destructionem.
marg.| {1. 296va} {a} In terram] Israel.
marg.| {b} In sepulchro Elisei] Hoc factum fuit longo tempore post mortem Elisei. IOSEPHUS dicit quod ipsimet latrones quemdam hominem, quem ipsi interfecisse videbantur, proiecerunt in sepulchrum Elisei, qui ad tactum ossium Elisei surrexit, et ita patet, quod spiritus Elie fuit duplex in Eliseo.
marg.| {c} Eorum] id est Israel.
marg.| {d} Tribus vicibus] iuxta verbum Elisei.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (4Rg. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=15&chapitre=15_13)

Notes :