Hugo de Sancto Caro

Capitulum 3

Numérotation du verset 4Rg. 3,1 

Ioram vero filius Achab regnavit super Israel in Samaria, anno octavo decimo Iosaphat regis Iude regnavitque duodecim annis,
Numérotation du verset 4Rg. 3,2 

et fecit malum coram Domino sed non sicut pater eius1 et mater tulit enim statuas Baal quas fecerat pater eius.
1 eius] suus Weber
Numérotation du verset 4Rg. 3,3 

Verumtamen in peccatis Ieroboam filii Nabath2 qui peccare fecit Israel adhesit nec recessit ab eis.
2 Nabath Weber ] Nadab Rusch
Numérotation du verset 4Rg. 3,4 

Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa, et solvebat regi Israel centum millia agnorum et centum millia arietum cum velleribus suis.
Numérotation du verset 4Rg. 3,5 

Cumque mortuus fuisset Achab prevaricatus est fedus quod habebat cum rege Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 3,6 

Egressus est igitur rex Ioram in die illa de Samaria et recensuit universum Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 3,7 

Misitque ad Iosaphat regem Iuda dicens : Rex Moab recessit a me. Veni mecum contra eum3 ad prelium. Qui respondit : Ascendam. Qui meus est tuus est, populus meus populus tuus, equi mei equi tui.
3 eum] Moab Weber
Numérotation du verset 4Rg. 3,8 

Dixitque : Per quam viam ascendemus ? At ille respondit : Per desertum Idumee.
Numérotation du verset 4Rg. 3,9 

Perrexerunt igitur rex Israel et rex Iuda et rex Edom,
et circuierunt per viam septem dierum, nec erat aqua exercitui et iumentis que sequebantur eos.
Numérotation du verset 4Rg. 3,10 

Dixitque rex Israel : Heu, heu, heu4. Congregavit nos Dominus tres reges ut traderet in manu Moab.
4 heu…heu] eheu eheu eheu Weber
Numérotation du verset 4Rg. 3,11 

Et ait Iosaphat : Estne hic propheta Domini ut deprecemur Dominum per eum ? Et respondit unus de servis regis Israel : Est hic Eliseus filius Saphat qui fundebat aquam super manus Elie.
Numérotation du verset 4Rg. 3,12 

Et ait Iosaphat : Est apud eum sermo Domini ? Descenditque ad eum rex Israel et Iosaphat rex Iuda5 et rex Edom.
5 rex Iuda] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 3,13 

Dixit autem Eliseus ad regem Israel : Quid mihi et tibi est ? Vade ad prophetas patris tui et matris tue. Et ait illi rex Israel : Quare congregavit Dominus tres reges hos ut traderet eos in manu Moab ?
Numérotation du verset 4Rg. 3,14 

Dixit autem Eliseus : Vivit Dominus exercituum in cuius conspectu sto, quod si non vultum Iosaphat regis Iude erubescerem ne attendissem quidem te nec respexissem.
Numérotation du verset 4Rg. 3,15 

Nunc autem adducite mihi psaltem6. Cumque caneret psaltes, facta est super eum manus Domini et ait :
6 psaltem] psalten Weber
Numérotation du verset 4Rg. 3,16 

Hec dicit Dominus : Facite alveum torrentis huius fossas et fossas.
Numérotation du verset 4Rg. 3,17 

Hec enim dicit Dominus : Non videbitis ventum, neque pluviam et alveus iste replebitur aquis et bibetis vos et familie vestre et iumenta vestra.
Numérotation du verset 4Rg. 3,18 

Parumque hoc est in conspectu Domini, insuper tradet etiam Moab in manus vestras7
7 in manus vestras] manu vestra Weber
Numérotation du verset 4Rg. 3,19 

et percutietis omnem civitatem munitam,
et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus.
Numérotation du verset 4Rg. 3,20 

Factum est igitur mane quando sacrificium offerri solet, et ecce aque veniebant per viam Edom et repleta est terra aquis.
Numérotation du verset 4Rg. 3,21 

Universi autem Moabite audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper, et steterunt in terminis.
Numérotation du verset 4Rg. 3,22 

Primoque mane surgentes, et orto iam sole, ex adverso aquarum viderunt Moabite contra aquas rubras quasi sanguinem.
Numérotation du verset 4Rg. 3,23 

Dixeruntque : Sanguis gladii est8. Pugnaverunt reges contra se et cesi sunt mutuo. Nunc perge ad predam Moab.
8 gladii est] inv. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 3,24 

Perrexeruntque in castra Israel. Porro consurgens Israel percussit Moab. At illi fugerunt coram eis. Venerunt igitur qui vicerant et percusserunt Moab,
Numérotation du verset 4Rg. 3,25 

et civitates destruxerunt, et omnem agrum optimum, mittentes singuli lapides repleverunt, et universos fontes aquarum obturaverunt, et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum fictiles remanerent. Et circumdata est civitas a fundibalariis et magna ex parte percussa.
Numérotation du verset 4Rg. 3,26 

Quod cum vidisset rex Moab prevaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladium, ut irrumperet ad regem Edom et non potuerunt.
Numérotation du verset 4Rg. 3,27 

Arripiensque filium suum primogenitum qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum, et facta est indignatio magna in Israel. Statimque recesserunt ab eo et reversi sunt in terram suam.

Capitulum 3

Numérotation du verset 4Rg. 3,1 
marg.| {1. 287va} {a} Ioram vero filius Achab] Hic agitur de tribus regibus, scilicet rege Israel, rege Iuda, rege Edom, qui obsederunt regem Moab.
marg.| {b} Anno decimooctavo Iosaphat] Hoc videtur falsum, quia supra 3Rg. ultimo g. dictum est, quod Ochozias cepit regnare decimoseptimo anno Iosaphat, et duobus annis regnavit, ergo Ioram frater Ochozie non cepit regnare decimooctavo anno Iosaphat, sed potius decimonono. Item supra 1.d. dictum est, quod Ioram frater Ochozie cepit regnare secundo anno Ioram Regis Iuda filii Iosaphat, ergo Iosaphat iam mortuus erat, quando Ioram iste sic cepit regnare. Quomodo ergo dicitur hic, quod cepit regnare decimooctavo anno Iosaphat ? Solutio. Ochozias ante casum per cancellos regnavit duobus annis ; post casum vero Ioram frater eius cepit regni administrationem, et sic habuit eam Ochozia vivente octo, vel novem annis. Postea vero mortuo Ochozia regnavit solus Ioram per se, et fuit Rex. Hinc est, quod anni regni Ioram aliquando computantur ab illo tempore, quo suscepit regni administrationem, ut hic, aliquando a morte Ochozie, quando solus regnavit, ut supra 1. in fine.
marg.| {c} Tulit] id est abstulit.
marg.| {d} Adhesit] id est coluit vitulos, quos fecit Ieroboam, 3Rg. 12.f.
marg.| {e} Porro Mesa] etc. Hic prosequitur auctor, quod promiserat in principio huius libri, scilicet quomodo prevaricatus est Moab ab Israel, et quid inde acciderat ei.
marg.| {f} Prevaricatus est fedus] etc. id est negavit ei tributum, quod dabat ei ex federe.
marg.| {g} Rex Ioram] filius Achab.
marg.| {h} Recessit a me] A me dicit, et tamen adhuc vivebat Ochozias frater eius, qui erat Rex.
marg.| {i} Dixitque] scilicet Iosaphat.
marg.| {k} Rex Edom] hunc Iosaphat dixit secum.
marg.| {l} Circumierunt] desertum scilicet.
marg.| {m} Qui fundebat] etc. id est qui serviebat Elie, et ponitur hic species quedam servitii.
marg.| {n} Est apud eum] etc. quasi dicat, tangitne modo Spiritus {1. 287vb} sanctus cor eius, ut possit nos certificare de eventu belli : Vel sic est : Apud eum sermo Domini, id est est ne ipse Domini ? non Baal.
marg.| {o} Quid mihi, et tibi est ?] Quasi dicat, tu cum sis idololatra, quare venis ad Prophetam Domini ? Sed quare reprehendit Eliseus regem Israel de idololatria potius, quam regem Edom, qui similiter idololatra erat, et erat presens ? Solutio. Forte Rex ille non fuit idololatra, vel Gentilis erat, et numquam coluerat unum Deum, sed rex Israel sic, et ideo plus peccabat, et ideo reprehenditur quasi apostata. 2Ptr. 2.d. Melius est viam veritatis, etc.
marg.| {p} Et ait illi rex Israel] licet reprehensus.
marg.| {q} In cuius conspectu sto] id est cui fideli, et fixo, et corde servio, vel in cuius conspectu sto per contemplationem.
marg.| {r} Erubescerem] id est non revererer eum.
marg.| {s} Psaltem] Sed quid ad Prophetam Dei de Psalte ? Dicunt quidam, quod sic per harmoniam reprimitur malus spiritus, ut patuit in Saule. Itaque per eamdem excitatur bonus spiritus : Nam ex dulcedine cantus convertitur anima ad Deum, et tunc infunditur spiritu prophetico. Alii dicunt, quod hoc fuit non virtute cantus, sed virtute significationis, quam ibi Dominus mystice demonstravit.
marg.| {t} Facite alveum torrentis] id est facite in alveo torrentis, qui erat exsiccatus fossas multas, ut abundantiam aque supervenientis retinere possent.
marg.| {u} Insuper tradet] Ecce plus dat Dominus eis, quam petiissent.
marg.| {x} Succidetis] Videtur Eliseus dicere contra legem. Legitur Deuteronomium 20.d. Quando obsederis civitatem multo tempore, et munitionibus circumdederis eam, ut expugnes eam, non succides arbores de quibus vesci potest, nec securibus per circuitum vastare debes regionem, quoniam lignum est, non homo. Solutio. Ibi loquitur lex de terra, quam possessuri erant Iudei expulsis hostibus, hic vero de terra extra terminos terre, que non erat eis data, nec promissa.
marg.| {y} Et ecce aque veniebant per viam Edom] Pluerat enim vehementer tribus diebus, ut dicit IOSEPHUS, in superioribus partibus Idumee.
marg.| {z} In terminis] ut prohiberent hostes ab ingressu.
marg.| {1. 288ra} {a} Perrexeruntque] etc. scilicet Moabite putantes ea esse sine militibus, quia credebant omnes mortuos.
marg.| {b} At illi fugerunt] scilicet Moabite.
marg.| {c} Coram eis] scilicet tribus regibus.
marg.| {d} Fictiles remanerent] etc. id est de terra facti.
marg.| {e} Civitas] ubi erat sedes regni.
marg.| {f} Ut interrumperent ad regem Edom] id est ut irrumperent per partem exercitus ubi erat Rex Edom, et sic effugerent.
marg.| {g} Et non potuerunt] etc. quia hostes repulerunt eos in urbem.
marg.| {h} Obtulit holocaustum] etc. ex magna necessitate, ut Deus eum liberaret, quod videntes reges, ex humana compassione recesserunt ab eo.
marg.| {i} Indignatio] id est compassionis admiratio.
marg.| {k} Recesserunt] tres reges.
marg.| {l} Ab eo] id est a Moab.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (4Rg. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=15&chapitre=15_3)

Notes :