Hugo de Sancto Caro

Capitulum 4

Numérotation du verset 4Rg. 4,1 

Mulier autem quedam de uxoribus prophetarum,
clamabat ad Eliseum dicens : Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Deum1. Et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi.
1 Deum] Dominum Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,2 

Cui dixit Eliseus : Quid vis ut faciam tibi ? Dic mihi quid habes in domo tua. At illa dixit2 : Non habeo ancilla tua quicquam in domo mea, nisi parum olei quo unguear.
2 dixit] respondit Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,3 

Cui ait : Vade et3 pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca.
3 et] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,4 

Et ingredere et claude ostium tuum4 cum intrinsecus fueris tu et filii tui, et mitte inde in omnia vasa hec, et cum plena fuerint tolles.
4 tuum] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,5 

Ivit itaque mulier et clausit5 ostium super se et super filios suos illi offerebant vasa et illa infundebat.
5 clausit] clusit Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,6 

Cumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum : Affer mihi adhuc vas. Et ille respondit : Non habeo. Stetitque oleum.
Numérotation du verset 4Rg. 4,7 

Venit autem illa et indicavit homini Dei et ille : Vade, inquit, vende oleum et redde creditori tuo. Tu autem et filii tui vivite de reliquo.
Numérotation du verset 4Rg. 4,8 

Facta est autem quedam dies, et transiebat Eliseus per Sunam civitatem6. Erat autem ibi mulier magna que tenuit eum ut comederet panem. Cumque frequenter inde transiret divertebat ad eam ut comederet panem.
6 civitatem] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,9 

Que dixit ad virum suum : Animadverto quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter.
Numérotation du verset 4Rg. 4,10 

Faciamus ergo cenaculum parvum et ponamus ei in eo lectulum et mensam, et sellam, et candelabrum ut cum venerit ad nos maneat ibi.
Numérotation du verset 4Rg. 4,11 

Facta est igitur dies quedam et veniens divertit7 in cenaculum et requievit ibi.
7 divertit] devertit Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,12 

Dixitque ad Giezi puerum suum : Voca Sunamiten istam. Qui cum vocasset eam et illa stetisset coram eo,
Numérotation du verset 4Rg. 4,13 

dixit ad puerum : Loquere ad eam : Ecce sedule in omnibus ministrasti nobis, quid vis ut faciam tibi ? Numquid habes negotium et vis ut loquar regi sive principi militie ? Que respondit : In medio populi mei habito.
Numérotation du verset 4Rg. 4,14 

Et ait : Quid ergo vult ut faciam ei ? Dixitque Giezi : Ne queras, filium enim non habet, et vir eius senex est.
Numérotation du verset 4Rg. 4,15 

Precepit itaque ut vocaret eam. Que cum vocata fuisset et stetisset ad ostium.
Numérotation du verset 4Rg. 4,16 

Dixit ad eam : In tempore isto et in hac eadem hora si vita comes fuerit habebis in utero filium.
At illa respondit : Noli queso domine mi vir Dei, noli mentiri ancille tue. ?
Numérotation du verset 4Rg. 4,17 

Et concepit mulier et peperit filium in tempore et in hora eadem quam dixerat Eliseus.
Numérotation du verset 4Rg. 4,18 

Crevit autem puer, et cum esset quedam dies, et egressus isset ad patrem suum ad messores.
Numérotation du verset 4Rg. 4,19 

Ait patri suo : Caput meum doleo8. At ille dixit puero : Tolle et duc eum ad matrem suam.
8 Caput…doleo] Caput meum caput meum Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,20 

Qui cum tulisset et adduxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem et mortuus est.
Numérotation du verset 4Rg. 4,21 

Ascendit autem et collocavit eum super lectulum hominis Dei et clausit9 ostium. Et egressa
9 clausit] clusit Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,22 

vocavit virum suum et ait : Mitte mecum obsecro unum de pueris et asinam, ut excurram usque ad hominem Dei et revertar.
Numérotation du verset 4Rg. 4,23 

Qui ait illi : Quam ob causam vadis ad eum ? Hodie non sunt calende, neque sabbatum. Que respondit : Vadam10
10 vadam] vale Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,24 

Stravitque asinam et precepit puero mina et propera, ne mihi moram facias in eundo et hoc age quod precipio tibi.
Numérotation du verset 4Rg. 4,25 

Profecta est igitur et venit ad virum Dei in montem Carmeli. Cumque vidisset eam vir Dei e contra11.
11 e contra] de contra Weber
Ait ad Giezi puerum suum. Ecce Sunamitis illa.
Numérotation du verset 4Rg. 4,26 

Vade ergo in occursum eius et dic ei : Rectene agitur circa te et circa virum tuum et circa filium tuum ? Que respondit : Recte.
Numérotation du verset 4Rg. 4,27 

Cumque venisset ad virum Dei in monte, apprehendit pedes eius et accessit Giezi ut amoveret eam, et ait homo Dei : Dimitte illam, anima enim eius in amaritudine est, et Dominus celavit a12 me et non indicavit mihi.
12 a] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,28 

Que dixit illi : Numquid petivi filium a domino meo ? Numquid non dixi tibi ne illudas me ?
Numérotation du verset 4Rg. 4,29 

Et ille ait ad Giezi : Accinge lumbos tuos et tolle baculum meum in manu tua et vade. Si occurrerit tibi homo non salutes eum, et si salutaverit te quispiam non respondeas illi, et pones baculum meum super faciem pueri.
Numérotation du verset 4Rg. 4,30 

Porro mater pueri ait : Vivit Dominus et vivit anima tua, non dimittam te. Surrexit ergo et secutus est eam.
Numérotation du verset 4Rg. 4,31 

Giezi autem precesserat eos, et posuerat baculum super faciem pueri, et non erat vox neque sensus. Reversusque est in occursum eius, et nuntiavit ei dicens : Non surrexit puer.
Numérotation du verset 4Rg. 4,32 

Ingressus est ergo Eliseus domum et ecce puer mortuus iacebat in lectulo eius.
Numérotation du verset 4Rg. 4,33 

Ingressusque Eliseus domum13 clausit14 ostium super se et puerum et oravit ad Dominum.
13 Eliseus domum] om. Weber |
14 clausit] clusit Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 4,34 

Et ascendit et incubuit super eum15,
15 eum] puerum Weber
posuitque os suum super os eius, et oculos suos super oculos eius, et manus suas super manus eius, et incurvavit se super eum et calefacta est caro pueri.
Numérotation du verset 4Rg. 4,35 

At ille reversus deambulavit in domo semel huc et illuc, et ascendit et incubuit super eum et oscitavit puer septies, aperuitque oculos.
Numérotation du verset 4Rg. 4,36 

At16 ille vocavit Giezi et dixit ei : Voca Sunamiten hanc. Que vocata, ingressa est ad eum. Qui ait : Tolle filium tuum.
16 at] et Weber
Numérotation du verset 4Rg. 4,37 

Venit illa et corruit ad pedes eius et adoravit super terram. Tulitque filium suum et egressa est.
Numérotation du verset 4Rg. 4,38 

Et Eliseus reversus est in Galgalam17. Erat autem fames in terra
17 Galgalam] Galgala Weber
et filii prophetarum habitabant coram eo. Dixitque uni de pueris suis : Pone ollam grandem et coque pulmentum filiis prophetarum.
Numérotation du verset 4Rg. 4,39 

Et egressus est unus in agrum, ut colligeret herbas agrestes invenitque quasi vitem silvestrem et collegit ex ea coloquintidas agri
et implevit pallium suum et reversus concidit in ollam pulmenti.
Nesciebat enim quid esset.
Numérotation du verset 4Rg. 4,40 

Infuderunt ergo sociis ut comederent. Cumque gustassent de coctione exclamaverunt dicentes : Mors in olla vir Dei. Et non potuerunt comedere.
Numérotation du verset 4Rg. 4,41 

At ille : Afferte, inquit, farinam. Cumque tulissent18 misit in ollam. Et ait : Infunde turbe ut19 comedat : Et non fuit amplius quicquam amaritudinis in olla.
18 cumque tulissent] et Weber |
19 ut] et Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 4,42 

Vir autem quidam venit de Balsalisa, deferens viro Dei panes primitiarum, et viginti panes ordeaceos et frumentum novum in pera sua. At ille dixit : Da populo ut comedat.
Numérotation du verset 4Rg. 4,43 

Responditque ei minister eius : Quantum est hoc, ut apponam coram centum viris ? Rursum ille : Da ait populo ut comedat. Hec enim dicit Dominus : Comedent et supererit.
Numérotation du verset 4Rg. 4,44 

Posuit itaque coram eis : Qui comederunt et superfuit iuxta verbum Domini.

Capitulum 4

Numérotation du verset 4Rg. 4,1 
marg.| {m} Mulier autem quedam de uxoribus prophetarum] in hoc capitulo de superabundantia olei mulieris, de suscitatione olei Sunamitis, de coloquintidis, et de superabundantia panum.
marg.| {n} Et ecce creditor venit, ut tollat] etc. Abdias fuit vir mulieris illius, qui oppressus fuit ere alieno propter alimoniam prophetarum, quos pavit in speluncis tempore Achab, et Iezabel, ut dictum est supra 3Rg. 18.a. Et est hoc optimum salarium his, qui se depauperant propter alimoniam pauperum.
marg.| {o} Quo ungar] id est quo reficiar. Vel ungar ad litteram, contra estum, secundum morem Palestine.
marg.| {p} Et mitte inde] id est de oleo.
marg.| {q} Super se] id est post se.
marg.| {r} Infundebat] oleum.
marg.| {s} Stetitque] id est crescere cessavit.
marg.| {t} Homini Dei] id est Eliseo.
marg.| {u} Per Sunam civitatem] unde dicitur Sunamitis.
marg.| {x} Mulier magna] non tam corpore quam sapientia.
marg.| {1. 288va} Δ {a} Cenaculum] quod significat sacram Scripturam. Lectus, contemplationem. Mensa lectionem. Sella doctrinam. Candelabrum, bonum exemplum, iuxta illud Mt. 5.b. Sic luceant opera vestra, etc.
marg.| {f} Et candelabrum] etc. necessaria.
marg.| {g} Dixitque Eliseus]
marg.| {h} Ut loquar Regi] pro te.
marg.| {i} In medio populi] quasi dicat, vallata sum propinquis, et nullus inquietat me, et ideo talibus non indigeo.
marg.| {k} Ne queras] etc. quasi dicat, non oportet querere, quid velit, cum non habeat filium, quem pro omnibus habere vellet.
marg.| {l} In tempore isto] Omnino simile dictum est Abrahe. Gn. 18.b. Revertens veniant ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua.
marg.| {m} Eadem hora] scilicet anno revoluto.
marg.| {n} Noli mentiri] Sic etiam Sara vix credidit.
marg.| {q} Et in hora eadem] anno revoluto.
marg.| {t} Doleo] quia calor retinet caput eius.
marg.| {x} Vocavit virum] sed non indicavit ei mortem pueri.
marg.| {y} Ut excurram] id est velociter curram.
marg.| {z} Non sunt calende] Hoc dicit, quia in illis diebus precipue Prophete, et Doctores solebant frequentari, et audiri.
marg.| {a} Ecce Sunamitis illa] Notabile est hoc, quod Eliseus hospitem suam semper vocat Sunamitem. Non enim tantam familiaritatem habuit cum ea, ut sciret proprium nomen eius. Quod est contra quosdam religiosos, qui nimiam familiaritatem habent cum mulieribus, quod revera simpliciter malum. Unde HIERONYMUS. Si videris mulierem bone conversationis, mente visita illam, et non corporali frequentia. Exemplum de sene.
marg.| {b} Recte] quia secundum dispositionem Dei factum erat.
marg.| {c} Celavit a me] etc. Hinc trahit GREGORIUS argumentum, quod Dominus non semper inspirat Prophetis cognitionem futurorum, eo quod Eliseo revelavit de puero nascituro, et non revelavit de eodem morituro.
marg.| {d} Numquid petivi] quasi dicat, mihi non petenti filium, perniciem meam.
marg.| {1. 289ra} Δ {a} Ne illudas me] Illusionem vocat promissionem, qua promittebat ei filium, viro suo iam sene. Vel illusionem dicit, dari filium, et tam cito auferri.
marg.| {b} Non salutes] id est non facias moram in via, aliquem salutando, vel salutanti respondendo. Simile Lc. 10.a. Neminem per viam salutaveritis.
marg.| {c} Surrexit] Eliseus.
marg.| {d} Reversusque] Giezi.
marg.| {e} Ei] Eliseo.
marg.| {f} Posuitque] Nota : Primus Adam tripliciter peccavit, ore, pomum vetitum gustando, et Dei filius satis fecit ore, acetum potando. Unde in siti mea potaverunt me aceto. Item peccavit Adam, lignum vetitum male aspiciendo, et Dei filius oculis satisfecit in lacrymas resolvendo. Item peccavit Adam manibus, eas ad lignum male extendendo, et Dei filius manibus satisfecit, fixuras clavorum fortiter sustinendo pro nobis. Unde Za. 13.c. Quid sunt plage iste in medio manuum tuarum ? et dicet. His plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me.
marg.| {g} At ille] scilicet Eliseus.
marg.| {h} Reversus] desuper puero, vel de cenaculo.
marg.| {i} Ascendit] in cenaculum.
marg.| {k} Super eum] puerum alia littera habet.
marg.| {l} Et oscitavit]
marg.| {m} Aperuitque] puer.
marg.| {n} Et ille] Eliseus.
marg.| {o} Ad pedes eius] Elisei.
marg.| {p} Adoravit] Deum, latria, vel prophetam dulia.
marg.| {q} Egressa est] de cenaculo.
marg.| {r} In Galgala] Hunc locum sepe frequentabat Eliseus, tum pro loci religione, tum quia ibi natus fuit. Et dicitur, quod in ortu eius tale contigit prodigium, ut una ex vitulis imago mugiret, quo audito in Hierusalem, sacerdos divino nutu ait. Propheta natus est in Israel, qui sculptilia Deorum destruet, et fusilia.
marg.| {s} Ollam] Non plura vasa, non plura fercula, olerum, non carnium, non piscium.
marg.| {t} Agrestes] nec etiam olera hortorum.
marg.| {u} Coloquintidas] GLOSSA id est cucurbitas agrestes minores illis, que in hortis crescunt, et sunt amarissime. Vel ut quidam dicunt, coloquintida est herba quasi vitis se diffundens in sepibus, fructu modico, et rotundo, et etiam rubeo quando maturus est. Unde Versus : « Gustu difficilis coloquintida crescit in hortis. Huic par est herba sinuosa cucurbita fronde. Deque colo verbo venit, ac hoc nomine cynto. Cultores Cynti, quia sunt hoc sepius usi ».
marg.| {x} Nesciebat] non multum studebat in exquisitione ciborum.
marg.| {y} Mors in olla] id est amaritudo mortifera.
marg.| {z} Et ait] Eliseus puero suo.
marg.| {1. 289rb} {a} Panes primitiarum] Hebreus habet, panes separationum. Nec est intelligendum de panibus primitiarum, qui offerebantur in Pentecoste, Lv. 23.c. Nm. 28.d. Neque de polenta, que in Pascha offerebatur, ut ibidem dicitur. Sed quia fames erat, festinanter de tritico adhuc recente fecerat iste bonus homo panes istos. Vel primitie dicuntur meliora, et precipua. Unde panes primitiarum vocat, hic electos panes de electo tritico factos.
marg.| {b} Et frumentum novum] id est grana confricata.
marg.| {c} In pera] id est in sacculo.
marg.| {d} Coram centum viris] Mysterium huius miraculi legitur. Mt. 14.b. et Mc. 6.e. et Lc. 9.b. et Io. 6.a. ubi dicitur, quod Dominus de quinque panibus, et duobus piscibus satiavit quinque millia hominum, de quorum reliquiis etiam impleti sunt duodecim cophini. Sed in quo fuit hoc miraculum, cum fuerint viginti panes hordeacei, et panes primitiarum ad minus duo, et frumentum in pera, unde facti sunt panes, et ita hec omnia bene poterant sufficere centum viris. Solutio : Ibi fuerunt multo plures, quam centum viri. Et quod dicitur hic, debet sic exponi. Quantum est hoc, ut apponam centum viris, nedum coram populo, qui multus est hic, quasi dicat, vix sufficeret hoc centum viris, quomodo ergo sufficeret tante multitudini ? vel forte tantum duos panes primitiarum fuerunt appositi centum viris, et suffecerunt eis, et etiam multum remansit ex illis, et in hoc fuit miraculum.
marg.| {y} Que tenuit eum, ut comederet panem] Non tantum invitavit, quia non solum invitandi sunt hospites, sed etiam trahendi. Unde Dominus Mt. 22.a. dixit servis suis. Ite ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias. Et egressi servi eius in vias coegerunt omnes, quos invenerunt, bonos, et malos, et implete sunt nuptie discumbentium. Lc. ultim. e. Et coegerunt illum dicentes. Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est iam dies.
marg.| Mulier ista significat Patriarchas, qui Dominum Prophetarum in hospitio susceperunt, sicut ista Eliseum, ut Abraham, et Loth. Unde sicut isti mulieri Eliseus promisit, et dedit filium, sic Dominus Sare promisit, et dedit filium. Gn. 17.c. 18.b. et 21.a. Filius huius mulieris, {1. 288rb} populus Iudaicus est, qui tempore messionis mortuus est, id est tempore predicationis Apostolorum, quando scilicet dictum est eis. Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albe sunt iam ad messem. Et tunc miser populus Iudaicus mortuus est, quando messis gentium in horrea Domini condebatur. Item in meridie mortuus fuit filius huius mulieris, quia cum Apostoli, et ipse Christus predicabant, tunc erat meridies, tunc Iudaicus populus mortuus est. Is. 59.b. Impegimus in meridie quasi in tenebris, quasi in tenebris caliginosis quasi mortui.
Numérotation du verset 4Rg. 4,moraliter 
marg.| Moraliter autem mulier ista significat animam fidelem, que facto die gratie in se invitat Eliseum, id est Christum, cum frequenter transiret per eam. Dominus enim, per quosdam frequenter transit, per aliquos raro, per aliquos numquam, cum aliquibus semper manet. Sed per aliquos frequenter transit Dominus, quibus devotionis affectum frequenter infundit. Per aliquos raro transit, quibus se raro in oratione ostendit. Per aliquos numquam, qui nullam aliquando dulcedinem in contemplatione degustant. Cum aliquibus semper manet, qui semper cum Domino epulantur in azymis sincere contemplationis. De quibus Io. 14.c. Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Veniemus dicitur, quia tota Trinitas venit ad nos. Pater corpus peccati fortiter destruens. Filius castrum virtutum sapienter construens. Spiritus sanctus castrum constructum benigniter custodiens. Manet pater potenter elidens demonum insidias. Manet filius, sapienter eludens demonum astutias. Manet Spiritus sanctus benigniter sustinens illatas iniurias. Sepe autem contingit, quod cum eis mansionem facit Dominus, per quos frequenter transit, quia ex assuetione orandi, meditandi, contemplandi, incipit Dominus quasi domesticus remanere. Expectat enim ad ostium cordis, ut introducatur, et maneat tibi. Ct. cap. 5.a. Vox dilecti pulsantis, aperi mihi, soror mea, columba mea, immaculata mea, amica mea, quia caput meum plenum est rore. Vox ergo dilecti, est bone cogitationis inspiratio, que clamat, aperi per consensum. Soror, per nature conformitatem. Columba, per intentionis simplicitatem. Immaculata, per cordis puritatem. Amica per vicariam caritatem. Sed quid agendum sit, ut remaneat nobiscum verus Eliseus, demonstratur cum subiungitur.
marg.| {z} Faciamus ergo ei cenaculum] in quo cenet, scilicet eminentiam vite, per altam contemplationem, ut nihil terrenum, nihil carnale cogitemus, sed solum celestia cum Paulo ad Phil. 3.d. qui dicit. Conversatio nostra in celis est. Huius cenaculi ostium, est liberum arbitrium. Clavis consensus. Ad hoc pulsat Dominus cum ad* bonum inspirat. Si consentis, aperis ; si dissentis, claudis Apocalypsis cap. tertio d. Ego sto ad ostium, et pulso, etc.
marg.| {b} Parvum] per humilitatem, ut semper nos minores aliis reputemus. Eccl. 3.c. Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam.
marg.| {c} Et ponamus in eo lectulum] id est quietem contemplationis. De quo Ct. 1. in fine. Lectulus noster floridus. Nam in lectulo contemplationis debet esse (aut aliter non dormit ibi sponsus) rosa caritatis, viola humilitatis, lilium castitatis. Lectulus vero voluptatis carnalis, non floribus, sed funibus stratus est. De quo Prv. 7.c. {1. 288vb} dicit mulier vaga : Intexui funibus lectulum meum, stravi tapetibus pictis ex Egypto, aspersi cubile meum myrrha, et aloe, et cinnamomo, veni, inebriemur uberibus.
marg.| {d} Et mensam] id est refectionem boni operis. De qua Isaie cap. 21.b. Pone mensam, contemplare in specula.
marg.| {e} Et sellam] recti iudicii. Unde, Iustitia, et iudicium preparatio sedis tue. Prv. 20.b. Rex, qui sedet in solio iudicii, dissipat omne malum intuitu suo.
marg.| {f} Et candelabrum] id est lucem predicationis. Ex. 25.c. Facies candelabrum de auro purissimo. In auro, sapientia ; in purissimo, triplex munditia designatur, que requiritur in predicatoribus, scilicet cordis, oris, et operis. Hec igitur necesse est, ut habeamus in domo nostra, si volumus, quod nobiscum maneat Eliseus.
marg.| {o} Concepit mulier] etc. Mulier, ut dictum est, fidelis anima est, que concepit per amorem, parit per operationem.
marg.| {p} Filium] forte opus.
marg.| {q} In tempore, et in hora eadem, qua dixerat Eliseus] quia Dominus scit omnia, antequam sint, qualiter, et quando fiant.
marg.| {r} Crevit autem puer] Puer crescit, cum quis in bono opere perseverat sine proposito.
marg.| {r} Et cum esset quedam dies] etc. De die egreditur puer, cum quis de opere suo laudem querit. Vadit ad messores, quando opus aggreditur supra vires, et talis cito dolet caput mentis per acediam, aut tedium ex difficultate operis inchoati. Erubescit dimittere, quod incepit, ne dicatur ei id opprobrium. Luce capite decimoquarto f. Hic homo cepit edificare, et non potuit consummare. Nec potest plus facere, quia vires deficiunt. Unde Apost. Rm. 12.a. Rationabile sit obsequium vestrum. Talem puerum facit pater, id est ratio redire ad matrem, id est ad sensualitatem, ut propriam infirmitatem agnoscat, et viribus suis opera commensuret. Eccles. cap. 9.c. Quodcumque potest facere manus tua, instanter operare. Talis in meridie moritur, quia in medio opere deficit, vel in iuventute, que est quasi meridies etatis humane.
marg.| {u} Collocavit eum super lectulum hominis Dei] etc. Lectus Elisei, est crux, vel sepulchrum Christi, ubi collocandus est puer mortuus, id est homo tediosus, ut ex recordatione Passionis Domini fiat dulce, et iucundum, quod prius fuit amarum, et tediosum. Unde Threnor. c. 3.c. Recordare paupertatis, et transgressionis mee, absinthii, et fellis. Et statim sequitur. Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea. Hec recolens in corde meo, in Deo sperabo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (4Rg. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=15&chapitre=15_4)

Notes :