Hugo de Sancto Caro

Capitulum 10

Numérotation du verset 4Rg. 10,1 

Erant autem Achab septuaginta filii in Samaria. Scripsit ergo Iehu litteras et misit in Samariam ad optimates civitatis, et ad maiores natu et ad nutricios Achab dicens :
Numérotation du verset 4Rg. 10,2 

Statim ut acceperitis litteras has, qui habetis filios domini vestri, et currus et equos et civitates firmas et arma,
Numérotation du verset 4Rg. 10,3 

eligite meliorem et eum qui vobis placuerit de filiis domini vestri, et ponite eum super solium patris sui, et pugnate pro domo domini vestri.
Numérotation du verset 4Rg. 10,4 

Timuerunt illi vehementer et dixerunt : Ecce duo reges non potuerunt stare coram eo, et quomodo nos valebimus resistere ?
Numérotation du verset 4Rg. 10,5 

Miserunt ergo prepositus domus et prefecti1 civitatis et maiores natu et nutricii ad Iehu dicentes : Servi tui sumus, quecumque iusseris faciemus, nec constituemus regem. quodcumque tibi placuerit2
1 prefecti] prefectus Weber |
2 quodcumque tibi placuerit] q. t. placet Weber , quecumque tibi placent Clementina |
fac.
Numérotation du verset 4Rg. 10,6 

Rescripsit autem eis litteras secundo dicens : Si mei estis et obeditis mihi, tollite capita filiorum domini vestri, et venite ad me hac eadem hora cras in Iezrael. Porro filii regis septuaginta viri apud optimates civitatis nutriebantur.
Numérotation du verset 4Rg. 10,7 

Cumque venissent littere ad eos, tulerunt filios regis et occiderunt septuaginta viros, et posuerunt capita eorum in cofinis, et miserunt ad eum in Iezrael.
Numérotation du verset 4Rg. 10,8 

Venit autem nuntius et indicavit ei dicens : Attulerunt capita filiorum regis. Qui respondit : Ponite ea duos acervos iuxta introitum porte usque mane.
Numérotation du verset 4Rg. 10,9 

Cumque diluxisset egressus est et stans dixit ad omnem populum : Iusti estis. Si ego coniuravi contra dominum meum et interfeci eum quis percussit omnes hos ?
Numérotation du verset 4Rg. 10,10 

Videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram quos locutus est Dominus super domum Achab et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Elie.
Numérotation du verset 4Rg. 10,11 

Percussit igitur Iehu omnes qui reliqui erant de domo Achab in Iezrael et universos optimates eius et notos et sacerdotes donec non remanerent ex eo reliquie.
Numérotation du verset 4Rg. 10,12 

Et surrexit et venit in Samariam. Cumque venisset ad Camaram pastorum in via,
Numérotation du verset 4Rg. 10,13 

invenit fratres Ochozie3 regis Iuda. Dixitque ad eos : Quinam estis vos ? At illi responderunt : Fratres Ochozie4 sumus et descendimus ad salutandos filios regis et filios regine.
3 Ochozie] Ahazie Weber |
4 Ochozie] Ahazie Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 10,14 

Qui ait : Comprehendite eos vivos. Quos cum comprehendissent vivos, iugulaverunt eos in cisterna iuxta Camaram quadraginta duos viros, et non reliquit ex eis quemquam.
Numérotation du verset 4Rg. 10,15 

Cumque abisset inde, invenit Ionadab filium Rechab in occursum sibi et benedixit ei. Et ait ad eum : Numquid est cor tuum rectum sicut cor meum cum corde tuo ? Et ait Ionadab : Est. Si est, inquit, da manum tuam. Qui dedit ei5 manum suam. At ille levavit eum ad se in currum6.
5 ei] om. Weber |
6 currum] curru Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 10,16 

Dixitque ad eum : Veni mecum et vide zelum meum pro Domino. Et impositum curru7 suo
7 curru] currui Weber
Numérotation du verset 4Rg. 10,17 

duxit in Samariam, et percussit omnes qui reliqui fuerant de Achab in Samaria usque ad unum, iuxta verbum Domini quod locutus est per Eliam.
Numérotation du verset 4Rg. 10,18 

Congregavit ergo Iehu omnem populum et dixit ad eum8 : Achab coluit Baal parum, ego autem colam eum amplius.
8 eum] eos Weber
Numérotation du verset 4Rg. 10,19 

Nunc igitur omnes prophetas Baal et universos servos eius et cunctos sacerdotes ipsius vocate ad me. Nullus sit qui non veniat. Sacrificium enim grande est mihi Baal. Quicumque defuerit non vivet. Porro Iehu faciebat hoc insidiose ut disperderet cultores Baal.
Numérotation du verset 4Rg. 10,20 

Dixit : Sanctificate diem sollemnem Baal. Vocavitque
Numérotation du verset 4Rg. 10,21 

et misit in universos terminos Israel. Et venerunt cuncti servi Baal. Non fuit residuus ne unus quidem qui non veniret. Et ingressi sunt templum Baal, et repleta est domus Baal a summo usque ad summum.
Numérotation du verset 4Rg. 10,22 

Dixitque his qui erant
super vestes : Proferte vestimenta universis servis Baal. Et protulerunt eis vestes.
Numérotation du verset 4Rg. 10,23 

Ingressusque Iehu et Ionadab filius Rechab templum Baal, ait9 cultoribus Baal : Perquirite et videte ne quis forte vobiscum sit de servis Domini, sed ut sint servi Baal soli10.
9 ait] et praem. Weber |
10 servi Baal-soli] inv. Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 10,24 

Ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta. Iehu autem preparaverat sibi foris octoginta viros et dixerat eis : Quicumque fugerit de hominibus his quos ego adduxero in manus vestras, anima eius erit pro anima illius.
Numérotation du verset 4Rg. 10,25 

Factum est ergo cum completum esset holocaustum, precepit Iehu militibus et ducibus suis : Ingredimini et percutite eos nullus evadat. Percusseruntque eos in11 ore gladii et proiecerunt milites et duces, et ierunt in civitatem templi Baal.
11 in] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 10,26 

Et protulerunt statuam de fano Baal et combusserunt
Numérotation du verset 4Rg. 10,27 

et comminuerunt eam. Destruxerunt quoque edem Baal, et fecerunt pro ea latrinas usque in12 diem hanc.
12 in] ad Weber
Numérotation du verset 4Rg. 10,28 

Delevit itaque Iehu Baal de Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 10,29 

Verumtamen a peccatis Ieroboam filii Nabath qui peccare fecit13 Israel non recessit, nec dereliquit vitulos aureos qui erant in Bethel et in Dan.
13 fecit] fecerat Weber
Numérotation du verset 4Rg. 10,30 

Dixit autem Dominus ad Iehu : Quia studiose fecisti,
quod rectum erat et placebat in oculis meis. Et omnia que erant in corde meo fecisti contra domum Achab filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 10,31 

Porro Iehu non custodivit ut ambularet in lege Domini Dei Israel in toto corde suo. Non enim recessit a peccatis Ieroboam qui peccare fecerat Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 10,32 

In diebus illis cepit Dominus tedere super Israel. Percussitque eos Azael in universis finibus Israel,
Numérotation du verset 4Rg. 10,33 

a Iordane contra orientalem plagam omnem terram Galaad, et Gad, et Ruben, et Manasse, ab Aroer que est super torrentem Arnon et Galaad et Basan.
Numérotation du verset 4Rg. 10,34 

Reliqua autem verborum Iehu et universa que fecit et fortitudo eius nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset 4Rg. 10,35 

Et dormivit Iehu cum patribus suis, sepelieruntque eum in Samaria, et regnavit Ioachin14 filius eius pro eo.
14 Ioachin Rusch (hapax) ] Ioachaz Weber
Numérotation du verset 4Rg. 10,36 

Dies autem quos regnavit Iehu super Israel viginti et octo anni sunt in Samaria.

Capitulum 10

Numérotation du verset 4Rg. 10,1 
marg.| {a} Erant autem] etc. De septuaginta filiis Achab, quos occidit Iehu, etc. xl. cognatis Azarie, quos similiter interfecit {1. 294ra} Iehu, agitur hic.
marg.| {a} Ad nutricios] qui nutriebant filios eius. IOSEPHUS dicit, pedagogos.
marg.| {b} Meliorem] de filiis.
marg.| {c} Et pugnate] contra me, quasi dicat. Si hoc feceritis, malo vestro facietis, quia non potestis mihi resistere.
marg.| {d} Et dixerunt] ad invicem.
marg.| {e} Duo reges] Ioram Rex Israel, et Azarias Rex Iuda.
marg.| {f} Domus] Regie.
marg.| {g} Nec constituemus Regem] quasi dicat. Nolumus habere Regem nisi te.
marg.| {h} Filius Regis] scilicet Achab.
marg.| {i} Nuntius ad eum] id est ad Iehu.
marg.| {k} Porte] ut omnes viderent, et magis timerent eum.
marg.| {l} Diluxisset] id est dies diluxisset.
marg.| {m} Egressus est] scilicet de domo.
marg.| {n} Populum] scil. suum.
marg.| {o} Iusti estis] quasi dicat, comparatione Samaritarum, qui occiderunt lxx. Dominos suos ; iusti estis, qui non nisi Ioram, et Iezabel mecum occidistis. Vel potius Samaritas commendat, qui eos occiderant ad mandatum suum, quasi dicat, Iuste fecistis, implendo verbum Domini. Et huic expositioni magis concordat littera sequens. Sed numquid peccaverunt Samarite ? constat, quod sic, quia pre timore hoc fecerunt ergo non fecerunt, iuste. Solutio : Iuste non fecerunt, tamen illi iuste interfecti sunt. Neque placuit Domino actio Samaritarum, tamen opus operatum gratum fuit ei, vel ipsa actio in quantum actio placuit Deo, non in quantum homicidium.
marg.| {q} Quis percussit omnes hos] quasi dicat. Vos iusti estis comparatione mei, quia septuaginta maleficos occidistis, ego autem unum solum. Et hoc est, quod dicit.
marg.| {p} Si ego coniuravi] etc. id est si ego occidi unum, vos occidistis omnes istos : Unde meliores estis me. Et loquitur Iehu nuntiis, qui attulerant capita filiorum Achab, quasi Dominis presentibus.
marg.| {r} Non cecidit] etc. id est remansit aliquis sermo Domini inexpletus.
marg.| {s} Super] id est contra.
marg.| {t} Dominus fecit] auctoritate, opus scilicet operatum, et opus operans in eo, quod actio non in eo, quod homicidium.
marg.| {1. 294rb}
marg.| {u} Elie] 3Rg. 21.g.
marg.| {x} Et sacer] eius preoccupatio est, quia infra fiet hoc de sacerdotibus.
marg.| {y} Ad cameram pastorum] Quidam locus est, sic dictus.
marg.| {z} Fratres Ochozie] id est cognatos Azarie, qui veniebant salutare Ioram, et Azariam, nescientes ipsos esse interfectos.
marg.| {a} Dixitque] scilicet Iehu.
marg.| {b} Fratres] id est cognati.
marg.| {c} Regis] Israel.
marg.| {d} Qui ait] Iehu scilicet ad suos.
marg.| {e} In cisterna] id est iugulatos proiecerunt in cisterna.
marg.| {f} Iuxta cameram] locus est.
marg.| {g} Ionadab] de quos habes Ier. 35. per tot. et de filiis eius Rechabitis, qui primi fuerunt eremite.
marg.| {h} Benedixit ei] propter ultionem Domini, quam fecerat.
marg.| {i} Et ait] Iehu.
marg.| {k} Ad eum] id est ad Ionadab.
marg.| {l} Numquid est] etc. id est numquid rectum tibi videtur, quod ego feci, sicut mihi rectum videtur, quod tu facis ?
marg.| {m} Et ait Ionadab] ad Iehu.
marg.| {n} Est] quasi dicat, mihi rectum videtur.
marg.| {o} Inquit] Iehu ad Ionadab.
marg.| {p} Qui] scilicet Ionadab.
marg.| {q} At ille] scilicet Iehu.
marg.| {r} Dixitque Iehu] Ad eum scilicet Ionadab.
marg.| {s} Vide zelum] etc. pro zelo Domini, quid fecerim. Ps. 88. Zelus domus tue comedit me.
marg.| {t} Usque ad unum] inclusive, id est nec unum reliquit.
marg.| {u} Amplius colam] id est ampliare volo cultum Baal. Sed numquid mentitus est Iehu ? Dicunt, quod excusatur familiari consilio Spiritus sancti. Nescio, quare hoc dicatur, quia multo maiora peccata fecit Iehu, a quibus non excusatur. Unde si mentitus est hic, non est mirandum.
marg.| {x} Non vivet] immo, qui affuerit, morietur. Utrobique enim mors inherebit eis.
marg.| {y} Insidiose] Ecce bonus dolus.
marg.| {z} Sanctificate diem] id est sanctum venerabilem diem agite.
marg.| { {a} His, qui] etc. id est matriculariis, sive cancellariis templi.
marg.| {b} Vestimenta] lanea, vel alia, quibus differant ab aliis.
marg.| {c} Perquirite] ne involvatur iustus cum impio. Gn. 18.c. Absit, a te Domine, dixit Abraham, ut hanc rem facias, ut occidas iustum cum impio.
marg.| {1. 294va} {a} Ne quis] id est ne aliquis alius vobiscum sit, non enim, hoc dixit Iehu, sed historiographus apposuit hoc de suo. Simile in Ps. 73. Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra. Ipsi non dixerunt Dei, sed Ps. opposuit. Item simile Is. 14.d. Ponam sedem meam ad Aquilonem, sed Isaias apposuit.
marg.| {b} Fugerit] id est evaserit, de omnibus his, qui sunt in templo Baal.
marg.| {c} Anima] id est vita illius, per quem fugerit aliquis de sacerdotibus Baal.
marg.| {d} Erit pro] scilicet morietur pro illo.
marg.| {e} In ore] id est in devoratione, vel instantia.
marg.| {f} Et proiecerunt] scilicet cadavera mortuorum   [in civitatem templi Baal]
marg.| {g} Latrinas] scilicet subterraneas cuniculos ad mundandas sordes vicorum civitatis.
marg.| {h} Qui peccare] etc. Ad quid igitur conantur magistri excusare eum a mendacio ?
marg.| {i} In Bethel] Due civitates in finibus Iudee.
marg.| {k} Placebat] etc. Argumentum validum est hic, quod bonum opus factum extra caritatem placet Deo, et est meritorium. Sed contra Hbr. 11.a. Sine fide impossibile est placere Deo. Item Rm. 14.d. Quicquid non est ex fide, peccatum est. Item AUGUSTINUS peccator non est dignus etiam pane, quo vescitur. Solutio : Omne meritum a gratia, unde opus factum extra caritatem nullius est meritorium. Sed Deus, qui nullum bonum dimittit irremuneratum, ex abundanti gratia tale bonum remunerat aliquando temporaliter.
marg.| {l} Cepit] id est ceperunt aggravari peccata Israel, propter que noluit Dominus eos tolerare, sed voluit delere eos, sicut homo delet opus suum, quando tedet eum. Simile Gn. 6.b. Penituit Dominum, quod fecisset hominem, id est proposuit facere, quod facit penitens. Unde sequitur. Delebo inquit hominem, quem creavi a facie terre. Item Mc. 14.d. Cepit Iesus pavere, et tedere. Verum est pro passione, sed non passione.
marg.| {m} Asael] Rex Syrie.
marg.| {n} Aroer] civitas.
marg.| {o} Arnon] fluvius.
marg.| {p} Ioachaz] qui infra dicitur Ioas, aliquando dicitur Ioath.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (4Rg. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=15&chapitre=15_10)

Notes :