Hugo de Sancto Caro

Capitulum 11

Numérotation du verset 4Rg. 11,1 

Athalia vero mater Ochozie1, videns mortuum filium suum, surrexit et interfecit omne semen regium.
1 Ochozie] Ahazie Weber
Numérotation du verset 4Rg. 11,2 

Tollens autem Iosaba filia regis Ioram, soror Ochozie2, Ioas filium Ochozie3, furata est eum de medio filiorum regis qui interficiebantur, et nutricem eius de triclinio et abscondit eum a facie Athalie ut non interficeretur.
2 Ochozie] Ahazie Weber |
3 Ochozie] Ahazie Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 11,3 

Eratque cum ea sex annis clam in domo Domini4. Porro Athalia regnavit super terram septem annis5.
4 sex…Domini] in domo Domini clam sex annis Weber |
5 septem annis] om. Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 11,4 

Anno autem septimo misit Ioiada pontifex6 et assumens centuriones et milites introduxit ad se in templum Domini.
6 pontifex] om. Weber
Pepigitque cum eis fedus.
Et adiurans eos in domo Domini ostendit eis filium regis,
Numérotation du verset 4Rg. 11,5 

et precepit illis dicens : Iste sermo quem facere debetis.
Numérotation du verset 4Rg. 11,6 

Tertia pars vestrum introeat sabbato, et observet excubias7 domus regis. Tertia autem pars sit ad portam Seir8,
7 excubias] excubitum Weber |
8 Seir] Sir Weber |
et tertia pars ad portam que est post habitaculum scutariorum et custodietis excubitum domus Messa.
Numérotation du verset 4Rg. 11,7 

Due vero partes e vobis omnes egredientes sabbato custodiant excubias domus Domini circum regem,
Numérotation du verset 4Rg. 11,8 

et vallabitis eum habentes arma in manibus vestris. Si quis autem ingressus fuerit septum templi interficiatur. Eritisque cum rege introeunte et egrediente.
Numérotation du verset 4Rg. 11,9 

Et fecerunt centuriones iuxta omnia que preceperat eis Ioiada sacerdos. Et assumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbatum, cum his qui egrediebantur e sabbato venerunt ad Ioiadam9 sacerdotem.
9 Ioiadam] Ioiada Weber
Numérotation du verset 4Rg. 11,10 

Qui dedit eis
hastas et arma regis David que erant in domo Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 11,11 

Et steterunt singuli habentes arma in manu sua, a parte templi dextera usque ad partem sinistram altaris et edis circum regem.
Numérotation du verset 4Rg. 11,12 

Produxitque filium regis et posuit super eum diadema
et testimonium.
Feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt : Vivat rex.
Numérotation du verset 4Rg. 11,13 

Audivit autem10 Athalia vocem currentis populi et ingressa ad turbas in templum Domini,
10 autem] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 11,14 

vidit regem stantem super tribunal iuxta morem et cantores et tubas iuxta11
11 iuxta] propter Weber
eum, omnemque populum terre letantem et canentem tubis et scidit vestimenta sua clamavitque : Coniuratio coniuratio.
Numérotation du verset 4Rg. 11,15 

Precepit autem Ioiada centurionibus qui erant super exercitum et ait eis : Educite eam extra consepta12 templi et quicumque secutus eam fuerit feriatur gladio. Dixerat enim sacerdos : Non occidatur in templo Domini.
12 septa] consepta Weber
Numérotation du verset 4Rg. 11,16 

Imposueruntque ei manus et impegerunt eam per viam introitus equorum iuxta palatium, et interfecta est ibi.
Numérotation du verset 4Rg. 11,17 

Pepigit igitur Ioiada fedus inter Dominum et13 regem, et inter populum ut esset populus Domini et inter regem et populum.
13 et] inter Weber
Numérotation du verset 4Rg. 11,18 

Ingressusque est omnis populus terre templum Baal et destruxerunt aras eius et imagines contriverunt valide. Mathan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 11,19 

Tulitque centuriones et Cerethi et Phelethi legiones et omnem populum terre, deduxeruntque regem de domo Domini. Et venerunt per viam porte scutariorum in palatium et sedit super thronum regum.
Numérotation du verset 4Rg. 11,20 

Letatusque est omnis populus terre et civitas conquievit. Athalia autem occisa est gladio in domo regis.
Numérotation du verset 4Rg. 11,21 

Septemque annorum erat Ioas cum regnare cepisset.

Capitulum 11

Numérotation du verset 4Rg. 11,1 
marg.| {q} Athalia vero] etc. Hic agitur de Athalia, qualiter occidit omne semen regium, ut regnare posset. Postea qualiter ipsa occisa est, et Ioas filius Ochozie unctus est in regem, Ioiada sacerdote procurante. De his agitur plenius Paralip. 23.
marg.| {r} Mater Ochozie] Regis Iuda, quem occidit Iehu.
marg.| {s} Filium suum] Ochoziam.
marg.| {t} Et interfecit] etc. desiderans regnare.
marg.| {x} Regis] super Iuda scilicet.
marg.| {y} Ioram] filii Iosaphat.
marg.| {z} Soror] ex patre tantum. Fuit enim filia Ioram, et uxor Ioiade sacerdotis.
marg.| {a} De triclinio] id est de palatio Regis.
marg.| {1. 294vb} {b} In domo] id est domunculis hebdomadariorum, quod bene potuit facere, quia erat uxor summi sacerdotis.
marg.| {c} Super terram] Iuda scilicet.
marg.| {d} Ioiada] summus sacerdos.
marg.| {1. 295ra} Δ {a} Centuriones] id est nobiles.
marg.| {b} Et milites] id est principes familiarum.
marg.| {c} Et introduxit ad se] et ostendit eis secreto Ioas filium regis Ochozie, et coniuraverunt omnes pro puero contra Athaliam, proponentes quod puerum in Sabbato sequente ungerent in regem. Quod factum est in hunc modum, ut 2Par. 23. Erant summi sacerdotes, quorum unusquisque in hebdomada vicis sue habebat secum in ministerium 24. minores sacerdotes, et totidem cantores, et totidem ianitores. Diluculo Sabbati sacerdos summus, qui ministraverat per totam hebdomadam, cum turma sua egrediebatur, ad propriam domum revertens. Tempore enim vicis sue abstinebant ab amplexibus uxorum. Pontifex vero, qui ministraturus erat, ingrediebatur cum turma sua : Tunc autem Ioiada princeps sacerdotum pro ampliando exercitu retinuit egressuros, et recepit ingressuros faciens de eis duas turmas. Unam ingressurus pontifex cum suis, Alteram Pontifex cum suis faciebat. Tertiam quoque turmam adiunxit de Levitis, et centurionibus, id est nobilioribus, quos convocaverat. Et intrans domum saltus, id est domum armorum, dedit singulis arma, et precepit egressus, ut circumstarent regem in atrio interiori, id est sacerdotum, et custodirent. Ingressuris vero dixit, ut descenderent ad domum regiam, ne servi regine ingredientes impedirent unctionem pueri. Sed hanc turmam de ingressuris divisit in tres partes, precipiens ut una pars observaret excubias regis, id est porticum domus regie. Alia observaret portam Seir, per quam ascendebatur de civitate in domum regiam. Tertia pars observaret domum Messa, que dicitur porta scutariorum, id est custodum regis, per quam de domo regia ascendebatur in templum. Illam vero partem, quam collegerat de centurionibus, et Levitis, posuit ad custodiam atriorum templi ex omni parte. Tunc ipse Ioiada cum reliquis sacerdotibus, et Levitis, et senioribus, perduxit puerum Ioas, et unxit eum in regem, et Deuteronomium, id est legem Dei dedit ei tenendam in manibus, sicut precipitur Dt. 17.d. ut cum ipso habitu regni disciplina legis Dei servanda comitetur. Athalia vero hoc audiens, scidit vestimenta sua dicens. Coniuratio, coniuratio. Quam eduxerunt centuriones extra septa templi, et interfecerunt eam, et deduxerunt regem in palatium suum, et sedit super thronum regium : Et letatus est populus, et destruxerunt templum Baal, et Aras, et imagines quas fecerat Ioram, et Athalia, Mathan quoque sacerdotem Baal interfecerunt coram altari, et hoc est, quod dicitur.
marg.| {d} Pepigitque] etc. GLOSSA id est coniurationem cum principibus Levitarum fecit pro puero contra Athaliam.
marg.| {e} Filium regis] etc. scilicet Ioas.
marg.| {f} Sermo] id est res sermonis.
marg.| {g} Tertia pars] De ingressuris.
marg.| {h} Excubias] id est porticus domus regie. Et aliqui libri habent excubitum, vel excubium idem est.
marg.| {i} Scutariorum] GLOSSA Scutarii erant tutores regis custodientes palatii vestibulum. Nota, porta scutariorum, 2Par. 23.b. dicitur porta fundamenti, per quam ascendebatur de domo regia in templum.
marg.| {k} Due vero partes] de egressuris, scilicet due, id est una divisa in duas, quarum {1. 295rb} altera regi assistebat a dextris, alia a sinistris.
marg.| {l} Excubias domus Domini] id est atrium sacerdotum, ubi rex inungebatur.
marg.| {m} Si quis autem] alius scilicet a nostris.
marg.| {n} Singuli] sacerdotes, sive pontifices.
marg.| {o} Dedit eis] id est Levitis.
marg.| {p} Hastas, et arma] GLOSSA Que David cesis hostibus consecravit in domo Domini : quibus Levite in bello armarentur.
marg.| {q} In domo Domini] id est in domo saltus.
marg.| {r} Et edis] id est templi, quasi dicat. Una pars fit a dexteris regis, alia a sinistris.
marg.| {s} Filium regis] scilicet Ioas puerum.
marg.| {t} Diadema] GLOSSA insigne capitis regum.
marg.| {u} Et testimonium] GLOSSA id est legem Dei, qua doceatur, qualiter vivat, et quid agat. Unde Dt. 17.d. dicitur. Postquam ascenderit rex in regnum solii sui, describet sibi Deuteronomium legis huius in volumine non auri immensa pondera, dicit GLOSSA ibidem.
marg.| {x} In templum] Sed quomodo est ingressa Athalia in templum, cum supra precessisset Ioiada : Si quis ingressus fuerit septum templi, interficiatur ? Ad hoc solvit IOSEPHUS dicens, quod regina fuerat excepta, et ideo permiserunt custodes atriorum eam intrare, sed socias eius prohibuerunt.
marg.| {y} Educite eam] Similiter in Ecclesia non debet fieri effusio sanguinis. Quod si aliquando acciderit, debet Ecclesia rededicari, ut iubet quoddam decretum. Sed non fit.
marg.| {z} Introitus equorum] sive porta equorum, dicitur porta illa, usque ad quam licebat ascendere super equos.
marg.| {a} Inter Dominum, et regem] ut rex Domino esset obediens.
marg.| {1. 295va} Δ {a} Et inter populum] supple, et Dominum, ut scilicet populus non discederet a cultu Domini.
marg.| {b} Et inter regem, et populum] Ut rex iste regeret populum, et populus fideliter serviret regi. 2Par. 23.d. dicitur. Pepigit Ioiada fedus inter se, universumque populum, et regem, ut esset populus Domini. Sed ibi se loco Dei, cuius minister erat, posuit. Et significatur hic triplex pax, quam fecit Christus, scilicet : Pax hominis ad Deum : Pax hominis ad Angelos : Pax hominis ad homines.
marg.| {c} Et posuit sacerdos custodias] scilicet Ioiada.
marg.| {d} Cerethi, et Phelethi] Ad quorum iudicium vivificabantur, vel occidebantur rei.
marg.| {e} De domo Domini] id est de templo.
marg.| {f} Scutariorum] id est custodum regis.
marg.| {g} Letatus] quia abstulerat Dominus opprobrium eorum, ne scilicet mulier regnaret super eos.
marg.| {h} In domo regis] id est iuxta domum regis.
marg.| {i} Septemque annorum] quia anniculus erat quando furata est eum Iosaba filia regis Ioram, et sex annis mansit absconditus.
marg.| {q} Athalia vero] etc. Athalia interpretatur temporalis Domini, et signat temporalem abundantiam, que a Domino est, iuxta illud Iac. 1.c. Omne datum optimum, etc. Hoc nititur extinguere Ioas, qui interpretatur memoria Domini. Multi enim memoriam Domini habent in paupertate, quam amittunt in prosperitate. Unde Cain occidit Abel, Gn. 4.b. Herodes Ioannem, Mt. 14.a. et Mc. 6.c. Propter hoc dicit Ps. 61. Divitie si affluant, nolite cor apponere. Item de hoc Dt. 8.c. Observa, et cave, nequando obliviscaris, etc. Item prepositus pincernarum positus in prosperitate, oblitus est, interpretis sui, Gn. 4.d. Ubi dicit. <Glossa> interlinearis Prosperitas stultorum perdet eos, Prv. 1.d. Item Sir. 29.c. Gratiam fideiussoris non obliviscaris : Dedit enim pro te animam suam. Lam. 3.c. Recordare paupertatis, et transgressionis mee, etc.
marg.| {t} Interfecit omne semen Regium] Semina regia, sunt virtutes, vel bona opera, que a Deo in bona terra seminantur. Mt. 13.a. Exiit, qui seminat seminare semen suum, etc. De hoc semine habes Prv. 11.c. Semen iustorum salvabitur. Et dicitur semen Regium, quia regitur, et regit, et facit illum regem, in quo seminatur, et seminator eius Rex est, et Dominus. Unde Mt. 14.d. dicunt discipuli. Domine nonne bonum semen seminasti, unde ergo habet Zizaniam. Item Os. 10.d. Seminate vobis in veritate, et iustitia, et metite in ore misericordie, quando scilicet dicet, Venite benedicti, etc. Eccles. 11.c. Mane semina semen tuum, et vespere non cesset manus tua. Mane dicit propter illud Lam. 3.c. Bonum est viro, cum portaverit iugum ab adolescentia sua. Sed quidam nolunt seminare hec semina, quia deriderentur. Unde Eccl. 11.b. Qui observat ventum non seminat, et qui considerat nubes numquam metit. Omnia hec semina interficit Athalia. 1. abundantia temporalis. Unde Mt. 13.a. Alia ceciderunt in spinis, et creverunt spine, et suffocaverunt ea.
marg.| {u} Tollens autem Iosaba] Iosaba interpretatur securitas Domini, et significat paupertatem, que inter omnia bona Domini securissima est, quia cantabit vacuus coram latrone viator, sed ut dicit GREGORIUS divitie cum labore acquiruntur, cum timore possidentur, cum dolore deseruntur. Dives enim putat, quod omnes insidientur ei. Unde Iob. 15.c. Sonitus terroris semper in auribus illius, et cum pax sit semper insidias suspicatur.
marg.| {d} Ioiada] vir eius interpretatur dilectus Domini, et significat caritatem, que sola facit dilectum Domini. Unde Prv. 8.b. Ego diligentes me diligo. Ioas interpretatur memoria Domini. Recte ergo dicitur, quod Iosaba, et Ioada servaverunt Ioas, quia paupertas, et caritas memoriam Domini perire non sinunt. Nam, qui caritatem, et paupertatem habet, diligit. Non enim potest Christum filium caritatis, et virum paupertatis oblivisci.
marg.| {g} Tertia pars vestrum] etc. Ingressuris templum in Sabbato precipitur, ut ponant excubias ad portam regis, et ad portam Seir, et ad portam fundamenti. Ingressuri templum in Sabbato, sunt illi, qui claustrum ingrediuntur, ut Sabbatum, id est quietem contemplationis habeant. Talibus imminent insidie a tribus locis. A domo regis, id est a superbia. A porta Seir, id est a concupiscentia mundi Et a porta fundamenti ; id est a concupiscentia carnis. Unde et in his tribus locis debet excubare. A porta regis excubias observare, est motus superbie humiliter subiugare. Ad portam Seir excubare, est mundi divitias prudenter fugere. Ad portam fundamenti excubias ponere, est delicias carnis, sive concupiscentias vigilanter elidere. Egressuri vero regi assistebant, custodientes eum. Per egressuros significantur perfecti claustrales, qui habent mortem in desiderio, et vitam in patientia, qui iam iacent in ianuis paradisi. Isti revera custodiunt Ioas, id est memoriam Domini, que valde necessaria est, contra duo maxime, scilicet acediam, et vanam gloriam. Nam si claustralis precedat alios, extollitur per vanam gloriam, si sequatur ultimus, torpescit per acediam. Unde medius locus securus est. Memoria Domini et elationem reprimit, et devotionem excitat, et sic tam acedia quam vana gloria declinatur. Istis omnibus dedit Ioiada, id est Christus arma ad defendendum se, id est patientiam, et hastas ad impugnandum, id est misericordiam. Per patientiam enim sustinemus impugnationes demonum, sed per opera misericordie impugnamus eosdem.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (4Rg. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=15&chapitre=15_11)

Notes :