Capitulum 24
Numérotation du verset
4Rg. 24,1
In diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis et factus est ei Ioacim
servus tribus annis
et rursum rebellavit contra eum.
Numérotation du verset
4Rg. 24,2
Immisitque ei Dominus latrunculos Chaldeorum, et latrunculos Syrie, latrunculos Moab et latrunculos filiorum Ammon, et immisit eos in Iudam ut disperderent eum iuxta verbum Domini quod locutus erat per servos suos prophetas.
Numérotation du verset
4Rg. 24,3
Factum est autem hoc per verbum Domini contra Iudam, ut afferret1 eum coram se propter peccata Manasse universa que fecit,
1 afferret] auferret
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 24,4
et propter sanguinem innoxium quem effudit et implevit Hierusalem cruore innocentium, et ob hanc rem noluit Dominus propitiari.
Numérotation du verset
4Rg. 24,5
Reliqua autem sermonum Ioachim et universa que fecit nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda ? Et dormivit Ioachim cum patribus suis,
Numérotation du verset
4Rg. 24,6
Et regnavit2 Ioachin
2 et regnavit] regnavitque
Weber
filius eius pro eo.
Numérotation du verset
4Rg. 24,7
Et ultra non addidit rex Egypti ut egrederetur de terra sua. Tulerat enim rex Babylonis a rivo Egypti usque ad fluvium Euphraten omnia que fuerant regis Egypti.
Numérotation du verset
4Rg. 24,8
Decem et octo annorum erat Ioachim3
3 Ioachim ΩS ΩJ etc.
Rusch
] revera Ioachin ΩM etc.
Weber
cum regnare cepisset, et tribus mensibus regnavit in Hierusalem.
Nomen matris eius Noescha4 filia Helnathan de Hierusalem.
4 Noescha] Nestha
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 24,9
Et fecit malum coram Domino iuxta omnia que fecerat pater eius.
Numérotation du verset
4Rg. 24,10
In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Hierusalem. Et circumdata est urbs munitionibus.
Numérotation du verset
4Rg. 24,11
Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servi suis5 ut6 oppugnarent eam.
5 suis] eius
Weber
|
6 ut]
om. Weber
|
Numérotation du verset
4Rg. 24,12
Egressusque est Ioachin7 rex Iuda ad regem Babylonis, ipse et mater eius, et servi eius, et principes eius, et eunuchi eius, et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui.
7 Ioachin
Rusch
] Ioiachin hic et ubique
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 24,13
Et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus regie, et concidit universa vasa aurea que fecerat Salomon rex Israel in templo Domini iuxta verbum Domini,
Numérotation du verset
4Rg. 24,14
et transtulit omnem Hierusalem et universos principes, et omnes fortes exercitus decem millia in captivitatem, et omnem artificem, et inclusorem8. Nihilque relictum est exceptis pauperibus populi terre.
8 inclusorem] clusorem
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 24,15
Transtulit quoque Ioachin in Babylonem. Et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos eius, et iudices terre duxit in captivitatem de Hierusalem in Babylonem,
Numérotation du verset
4Rg. 24,16
et omnes viros robustos septem millia, et artifices, et inclusores9 mille, omnes viros fortes et bellatores. Duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem.
9 inclusores] clusores
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 24,17
Et constituit Mathathiam10
10 Mathathiam] Matthaniam
Weber
patruum eius pro eo imposuitque nomen ei Sedechiam.
Numérotation du verset
4Rg. 24,18
Vicesimum et primum annum etatis habebat Sedechias cum regnare cepisset, et undecim annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius erat Amithal, filia Ieremie de Lobna.
Numérotation du verset
4Rg. 24,19
Et fecit malum coram Domino iuxta omnia que fecerat Ioachin11.
11 Ioachin
D
ΦRGVP ΨF
Rusch Clementina
(Ioakin
1592
)] Ioachim Θ Ω etc., Ioakim
Clementina
(
1593 1598
), Ioiachim
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 24,20
Irascebatur enim Dominus contra Hierusalem et contra Iudam, donec proiceret eos a facie sua. Recessitque Sedechias a rege Babylonis.
Capitulum 24
Numérotation du verset
4Rg. 24,1
marg.|
{k}
In diebus]
etc. Nota, iste Ioachim 4. annis tributarius fuit Pharaoni Regi Egypti, qui fecerat eum regem. Sed in quarto anno Ioachim, cepit regnare Nabuchodonosor in Babylone, qui victo rege Egypti, tulit omnia, que eius fuerant, ab amne Egypti usque ad Euphratem. Et transiens Euphratem, omnem Syriam usque Pelusium cepit, preter {1.
306vb} Iudeam, que in medio sita est. Illo autem anno, scilicet quarto anno Ioachim, locutus est Ieremias ad cives Hierusalem, dicens. A. 13. anno Iosie locutus sum vobis verba Domini, non audistis me, propterea hec dicit Dominus. Adducam servum meum Nabuchodonosor super terram hanc, et super omnes nationes, que in circuitu eius sunt, et servient septuaginta annis. Et cum impleti fuerint septuaginta anni, visitabo super regem Babylonie, et super terram Chaldeorum, iniquitatem eorum, et ponam illas in solitudines sempiternas. Ita legitur Ier. 25.b. Et ita factum est, in quinto anno istius Ioachim, scripsit Ieremias iterum omnes sermones, quos combusserat Ioachim, addens etiam plures alios, ut legitur Ier. 36.g. dicens. Non erit ex eo, qui sedeat super solium David, et cadaver proiicietur ad estum per diem, et ad gelu per noctem, non planget eum, ve frater, ve soror, id est non plangent eum fratres, et sorores, dicentes ve. Sepultura asini sepelietur putrefactus extra portas Hierusalem, Ier. 22.e. In anno igitur 8. Ioachim, qui erat quartus regni Nabuchodonosor, ascendit Nabuchodonosor in Iudeam, depopulans eam. Et cum ascendisset in Hierusalem, cepit Ioachim, et ligavit eum, trahens eum secum in Babylonem, et nobiles cum eo. Sed in via imposuit ei Nabuchodonosor tributum, et remisit eum in Hierusalem. Sed obsides traxit secum, et pueros de semine regio. Danielem scilicet et tres pueros. Hec causa brevitatis premittuntur. 2Par. 36. Servivit ergo Ioachim regi Babylonie tribus annis, et audivit, quod rex Egypti iterum repugnare volebat, contra Nabuchodonosor, ideo negavit ei tributum Tunc ascendens Nabuchodonosor in Hierusalem, sub iure federis intravit eam. Et rupto federe, occidit Ioachim, et ante muros iussit eum proiici insepultum, sicut predixerat Ieremias. Fortissimos etiam iuvenes occidit Nabuchodonosor cum Ioachim, et constituit Nabuchodonosor filium eius regem Iuda, Ioachin, scilicet Iechoniam, qui tribus mensibus, et decem diebus tantum regnavit. Nam cum recessisset Nabuchodonosor, timuit ne Ioachim memor necis paterne adhereret Egyptiis, et pugnaret contra eum, ideo rediit, et obsedit Hierusalem. Sed ad consilium Ieremie, egressus est Ioachin ad eum cum matre sua, et principibus. Et suscepit eum Nabuchodonosor anno octavo regni sui, et tulit universa vasa aurea de templo Domini, et omnes thesauros domus regie, et transtulit in Babyloniam cum rege, et matre eius, et principibus, et artificibus, circiter decem millia : Inter quos fuit Mardocheus, et Esther, et Ezechiel adhuc iuvenis. Isti, quia sponte se tradiderunt, proprie dicuntur transmigratio Iude : Alii, qui postea capti sunt, per violentiam, proprie dicuntur captivitas Iude : Ab hac transmigratione, id est octavo anno Nabuchodonosor incipiunt, quidam numerare septuaginta annos captivitatis.
marg.|
{l}
Ioachin]
Nota, Ioachim quando est nomen proprium patris scribitur per m, quando nomen filii sui, scribitur per n. Unde GLOSSA Nomen Ioachim aliter scribitur, et describitur in designatione patris, qui et Heliachim, aliter cum filius significatur, qui et Iechonias.
marg.|
{m}
Tribus annis]
servire Pharaoni, est corde, ore, et opere, diabolo famulari.
marg.|
{n}
Immisitque ei Dominus]
etc. Contra illos, qui repugnant Nabuchodonosor, id est diabolo, immittit Dominus, id est immitti permittit, {1.
307ra}
[latrunculos Chaldeorum]
id est occultos motus iracundie, et ferocitatis. Chaldea interpretatur ferox,
[et latrunculos Syrie]
id est latentes motus superbie, et ambitionis. Syria enim sublimis interpretatur,
[et latrunculos Moab]
id est occultas tentationes de amore, et sublimatione parentum. Moab enim interpretatur de patre,
[et latrunculos Amon]
id est motus ire, et avaritie, aut etiam luxurie. Amon enim interpretatur populus murmurans, ecce ira, vel populus iniquus, ecce avaritia, vel populus inutilis, ecce luxuria.
marg.|
{a}
Latrunculos]
Videtur autem innuere, quod latrunculi occiderunt Ioakim. Sed dicimus, quod latrunculos vocat hostes, qui non servaverunt fidem. Unde GLOSSA dicit : Hunc refert IOSEPHUS a Nabuchodonosor interfectum, et ante muros Hierusalem proiectum, et insepultum : De quo predictum fuit : Sepultura asini sepelietur : Ier. 22.e.
marg.|
{b}
Contra Iudam]
omnem, scilicet.
marg.|
{c}
Peccata Manasse]
in quibus populus imitabatur eum adhuc.
marg.|
{d}
Sanguinem innoxium]
id est prophetarum, quem effudit, scilicet Manasses, et etiam ipse Ioakim, Uriam prophetam, qui arguebat eum de peccatis suis reduxit de Egypto, ubi fugaverat eum, et morte turpissima interfecit eum, ut legitur Ier. 26.g.
marg.|
{e}
Dormivit]
id est mortuus est, id est occisus est. In corpore istius Ioakim occisi inventa fuerunt stigmata, et nomen idoli, quod colebat, Codanazer, contra legem. Lv. 19.f. Non incidetis carnes vestras, neque figuras aliquas, et stigmata facietis vobis. Sed numquid Apostolus fecit contra legem : Gal. 6.d. Stigmata Iesu iugiter, etc. Solutio : Sunt stigmata vane superstitionis : hec prohibet lux : Sunt et stigmata vere religionis, hec Apostolus habuit. Preterea : Stigmata sunt Characteres diaboli. Unde Apc. 13.d. Faciet omnes, pusillos, et magnos, divites, et pauperes, liberos, et servos habere characterem in manibus suis dexteris, aut in frontibus suis, et ne quis possit emere, aut vendere, nisi qui habeat characterem bestie, etc.
marg.|
{f}
Ioakim]
quem Mt. 1.b. vocat Iechoniam. Et nota quod nomine Iechonie ibi intelligitur, uterque Ioachim, id est pater et filius, aliter non invenires, tres 4. tessaredecades, id est quater
{1.307rb}
quatuordecim. Tessara, idem est, quod quatuor. Decas, idem est, quod decem. Unde una tessaredecas1, idem est quod unus quatuordenarius numerus, sic dictus a quatuordecim, sicut senarius a sex. Unde GLOSSA dicit ibi : Secunda tessaredecas terminatur in filio Iosie : Tertia incipit a filio Heliachim.
1 tessaredecas]
scrips.,
Thessare, decas
Ed1703
marg.|
{g}
Tribus mensibus]
et 10. diebus. GLOSSA Non amplius, quia erat impius Ps. 54. Viri sanguinum non dimidiabunt, etc.
marg.|
{h}
Pater eius]
scilicet Heliachim.
marg.|
{i}
In tempore illo]
quo regnavit iunior Ioachin.
marg.|
{k}
Egressus est Ioachin]
Ier. 29.
marg.|
{l}
Anno octavo]
Ier. ult. dicitur 7. Hoc infra solvetur.
marg.|
{m}
In captivitatem]
que scilicet dicitur transmigratio Babylonis. Mt. 1.b.
marg.|
{n}
Et omnem artificem]
Raban. Fabros armorum tollunt Chaldei, cum demones eos, qui sacra eloquia norunt, sceleribus obruunt, ut dicere bona, que didicerunt, erubescant. 1Rg. 13.d. Faber ferrarius non erat in Israel ; Caverant enim Philistei, id est demones, ne Hebrei facerent gladium, aut lanceam, ad repugnandum. Inclusores, sunt viri claustrales, qui seipsos in claustro, quasi gemmam in auro incluserunt. Sir. 32.a. Gemmula carbunculi in ornamento auri. Item inclusores sunt, qui alios includi admonent. Prv. 20.c. Aurum, et multitudo gemmarum, labia scientie. Hos libenter captivat diabolus, qui potest dici inclusor, qui gemmas in metallo includit.
marg.|
{o}
Constituit Mathaniam]
GLOSSA qui filius fuit Iosue, frater Ioakim.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (4Rg. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=15&chapitre=15_24)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (4Rg. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=15&chapitre=15_24)
Notes :