Hugo de Sancto Caro

Capitulum 5

Numérotation du verset 4Rg. 5,1 

Naaman princeps militie regis Syrie erat vir magnus apud dominum suum et honoratus. Per illum enim dedit Dominus salutem Syrie. Erat autem vir fortis et dives sed leprosus.
Numérotation du verset 4Rg. 5,2 

Porro de Syria egressi fuerant latrunculi,
et captivam duxerant de terra Israel puellam parvulam, que erat in obsequio uxoris Naaman.
Numérotation du verset 4Rg. 5,3 

Que ait ad dominam suam : Utinam fuisset dominus meus ad prophetam qui est in Samaria, profecto curasset eum a lepra quam habet.
Numérotation du verset 4Rg. 5,4 

Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum et nuntiavit ei dicens : Sic et sic locuta est puella de terra Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 5,5 

Dixitque ei rex Syrie : Vade et mittam litteras ad regem Israel. Qui cum profectus esset et tulisset secum decem talenta argenti et sex millia aureos, et decem mutatoria vestimentorum.
Numérotation du verset 4Rg. 5,6 

Detulit litteras ad regem Israel in hec verba : Cum acceperis epistolam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures eum a lepra sua.
Numérotation du verset 4Rg. 5,7 

Cumque legisset rex Israel litteras, scidit vestimenta sua et ait : Numquid Deus sum ut occidere possim et vivificare ? Quia iste misit ad me ut curem hominem a lepra sua ? Animadvertite et videte quot1 occasiones querat adversum me.
1 quot] quod Weber
Numérotation du verset 4Rg. 5,8 

Quod cum audisset Eliseus vir Dei scidisse videlicet regem Israel vestimenta sua, misit ad eum dicens : Quare scidisti vestimenta tua veniat ad me et sciat esse prophetam in Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 5,9 

Venit ergo Naaman cum equis et curribus et stetit ad ostium domus Elisei.
Numérotation du verset 4Rg. 5,10 

Misitque ad eum Eliseus nuntium dicens : Vade et lavare septies in Iordane et recipiet sanitatem caro tua atque mundaberis.
Numérotation du verset 4Rg. 5,11 

Iratus Naaman recedebat dicens : Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui, et tangeret manu sua locum lepre et curaret me.
Numérotation du verset 4Rg. 5,12 

Numquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci omnibus aquis Israel ut laver in eis et munder ? Cum ergo vertisset se et abiret indignans,
Numérotation du verset 4Rg. 5,13 

accesserunt ad eum servi sui et locuti sunt ei : Pater etsi2 rem grandem dixisset tibi propheta, certe facere debueras, quanto magis quia nunc dixit tibi lavare et mundaberis.
2 etsi] si Weber
Numérotation du verset 4Rg. 5,14 

Descendit et lavit in Iordane septies iuxta sermonem viri Dei, et restituta est caro eius sicut caro pueri parvuli et mundatus est.
Numérotation du verset 4Rg. 5,15 

Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo. Venit et stetit coram eo et ait : Vere scio quod non sit Deus alius3 in universa terra nisi tantum in Israel.
3 alius] om. Weber
Obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo.
Numérotation du verset 4Rg. 5,16 

At ille respondit : Vivit Dominus ante quem sto, quia non accipiam, cumque vim faceret penitus non acquievit.
Numérotation du verset 4Rg. 5,17 

Dixitque Naaman : Ut vis. Sed obsecro, concede mihi servo tuo ut tollam onus duorum burdonum de terra. Non enim faciet servus tuus ultra4 holocaustum aut victimam diis alienis nisi Domino.
4 servus tuus – ultra] inv. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 5,18 

Hoc autem solum est de quo depreceris Dominum pro servo tuo, quando ingreditur dominus meus templum Remmon ut adoret, et illo innitente super manum meam, si adoravero in templo Remmon adorante eo5 in eodem loco, ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re.
5 eo] me Weber
Numérotation du verset 4Rg. 5,19 

Qui dixit ei : Vade in pace. Abiit ergo ab eo electo terre tempore.
Numérotation du verset 4Rg. 5,20 

Dixitque Giezi puer viri Dei :
Pepercit dominus meus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo que attulit. Vivit Dominus quia curram post eum et accipiam ab eo aliquid.
Numérotation du verset 4Rg. 5,21 

Et secutus est Giezi post tergum Naaman. Quem cum vidisset ille currentem ad se, desilivit de curru in occursum eius, et ait : Rectene sunt omnia ?
Numérotation du verset 4Rg. 5,22 

Et ille ait : Recte. Dominus meus misit me dicens : Modo venerunt ad me duo adolescentes de monte Ephraim ex filiis prophetarum, da eis talentum argenti et vestes mutatorias duplices.
Numérotation du verset 4Rg. 5,23 

Dixitque Naaman : Melius est ut accipias duo talenta. Et coegit eum. Ligavitque duo talenta argenti in duobus saccis, et duplicia vestimenta, et imposuit duobus pueris suis qui et portaverunt coram eo.
Numérotation du verset 4Rg. 5,24 

Cumque venisset iam vesperi, tulit de manu eorum, et reposuit in domo. Dimisitque viros et abierunt.
Numérotation du verset 4Rg. 5,25 

Ipse autem ingressus stetit coram domino suo. Et dixit Eliseus : Unde venis Giezi ? Qui respondit : Non ivit servus tuus quoquam.
Numérotation du verset 4Rg. 5,26 

At ille ait6 : Nonne ait cor meum in presenti erat quando reversus est homo de curru suo in occursum tui ? Nunc igitur accepisti argentum et accepisti vestes, ut emas oliveta, et vineta, et oves, et boves, et servos, et ancillas.
6 ait] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 5,27 

Sed et lepra Naaman adherebit tibi et semini tuo in sempiternum. Et egressus est ab eo leprosus quasi nix.

Capitulum 5

Numérotation du verset 4Rg. 5,1 
marg.| {e} Naaman] etc. In hoc capitulo agitur de Naaman Siro.
marg.| {1. 289va} Δ {a} Salutem Syrie] quia iste interfecit latrones quosdam, Syriam devastantes.
marg.| {c} Dominus meus] scilicet Naaman.
marg.| {d} Ad Prophetam] Eliseum scilicet.
marg.| {e} Ad dominum] etc. scilicet regem Syrie.
marg.| {f} Ad regem] etc. ut ducat ad Prophetam, et reget eum pro te.
marg.| {g} Decem mutatoria] id est decem paria vestium, vel decem novas vestes. Et sic vocantur pro mutatione veterum.
marg.| {h} Scidit vestimenta] quasi audisset blasphemiam, quia rex Syrie illud, quod est solius Dei, homini attribuebat, scilicet lepre curatio.1
1 curatio.] scrips., curatio- Ed1703
marg.| {1. 290ra} Δ Hec enim erat consuetudo, quod in omni blasphemia scindebant vestimenta Iudei. Unde Mt. 26.f. cum Dominus respondisset se esse Christum, princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens : Blasphemavit. Vel fecit hoc rex Israel, pre dolore, putans, quod rex Syrie quereret occasiones contra eum, cum mandasset ei tale, quid, quod nullo modo facere posset.
marg.| {a} Quia iste] quasi quereret ab eo aliquis, quare hoc diceret, respondet, quia iste, etc.
marg.| {b} Animadvertite] Hic videtur, quod pre dolore sciderit vestimenta.
marg.| {c} Veniat] scilicet ipse Naaman.
marg.| {d} Recedebat] mandatum Elisei contemnens, quia facile, et sine sumptu fuit. Sic hodie multis vilescit medicina facilis, et vilis. Et ideo sepe medici, quod non valet obolum, faciunt emi decem solidis. Et morbum, qui facile, et cito curari posset, faciunt durari diu, et cum multis expensis curari. Sed numquid sine peccato ? Ipsi iudicent.
marg.| {e} Vertisset se] Naaman.
marg.| {f} Pater] nomen dignitatis est hic.
marg.| {g} Benedictionem] id est bonam dationem.
marg.| {h} Ante quem sto] corde immobili serviens ei.
marg.| {i} Vim faceret] id est instanter rogaret.
marg.| {k} Dixitque Naaman] Eliseo.
marg.| {l} Ut vis] supple, fiat.
marg.| {m} Burdonum] Burdo est ex equo, et asina, mulus, ex asino, et equa. Versus : « Burdonem generat sonipes commixtus Aselle. Sed mulum generat mixtus Asellus eque ».
marg.| {n} De terra] GLOSSA Partem terre sancte secum tulit Naaman, ut poneret in templo idolorum, ut super eum consistens Deum, cuius erat terra, adoraret, ne offenderet dominum suum, si pariter non adoraret. Sed verius videtur, quod ex ea fecit altare, super quod immolaret Domino. Unde et subdit.   [Non enim faciet] etc.
marg.| {o} Super manum meam] sicut ducuntur episcopi et nove nupte.
marg.| {p} Si adoravero] idolum simulatorie, scilicet vel si adoravero Deum scilicet existens.
marg.| {q} In templo Remmon] scilicet illius idoli.
marg.| {r} Adorante eo] id est rege, depreceris inquam.
marg.| {s} Ut ignoscat mihi, etc. pro hac re] id est pro simulatoria adoratione. Et queritur, utrum hec simulata adoratio fuerit ei peccatum. Et videtur, quod sic. Quia rogavit Eliseum, ut oraret Dominum, ut ignosceret illi illam adorationem. Ergo illa adoratio fuit peccatum. Quomodo ergo Eliseus dixit. Vade in pace ? Preterea. Heli peccavit, quia non corripuit filios de rapina, et fornicatione eorum, ergo multo fortius Eliseus peccavit, quia non corripuit Naaman de simulatione. Item Rm. 10.b. {1.290rb} Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Ergo confessio oris necessaria est ad salutem, ergo simulatio idololatrie est mortale peccatum. Item AUGUSTINUS Simulata equitas non est equitas, sed duplex iniquitas. Solutio : Forte Naaman promiserat Eliseo, ut omnino recederet a rege, loco, et tempore. Et ideo ob favorem religionis fidei, quia neophytus erat, dispensavit cum eo, ad tempus, ut maneret inter gentiles, ut sic melius predicaret fidem unius Dei latenter, ut magis ei crederetur, quia rex in summa reverentia eum habebat.
marg.| {t} Abiit ergo ab eo] etc. id est congruo, quo scilicet congruum esset ei recedere a terra illa, scilicet in hieme, vel in nocte, propter nimium calorem illius terre. Vel electo terre tempore, id est electa temporis opportunitate, secundum constitutiones illius terre. Forte non in omni tempore licitum erat, vel idoneum recedere a terra illa. Vel electo terre tempore, id est expectato pulchro tempore terre, id est quod esset pulchrum tempus, quo recederet a terra, quia tempore pluvie nolebat recedere. Vel electo terre tempore, id est congruo ad deferendum terram, quia terra compluta non est idonea ad deferendum. Vel sic. Electo terre tempore, id est transito aliquo spatio terre. Et sic tempore pro spatio, et electo per transito, accipitur. Legere enim transire est. Unde Versus : « Aurum fur, virgo flores, mare navita, libros Clericus, equivoce, singula quisque legit ».
marg.| Huic expositioni convenit littera Hebreorum, que sic. Abiit ab eo aliquanto terre spatio.
marg.| {u} Dixitque Giezi puer viri Dei] id est cum aliquantulum abisset Naaman, dixit Giezi illud, quod sequitur. Vel   [sic Abiit ab eo] id est Eliseo, aliquanto terre spatio, supple electo, ut ibi acciperet terram, quam portaret. Pulchrior enim, et levior erat terra in uno loco, quam in alio.
marg.| {u} Dixitque] intra se.
marg.| {x} Syro isti] despective quasi dicat Melius esset, quod accepisset, quod obtulit ei, quia ipse quasi ingratus recedit.
marg.| {y} Desiluit] etc. deferens ei, ob reverentiam Domini sui, sicut nuntiis Domini Pape defertur ob reverentiam eius.
marg.| {z} Duplices] id est duo paria.
marg.| {a} Ut accipias] quam unum solum.
marg.| {b} Coram eo] scilicet Giezi.
marg.| {c} Cumque] etc. Giezi, id est redisset a Naaman in Samariam.
marg.| {1. 290va} {a} De manu eorum] scilicet puerorum Naaman.
marg.| {b} In domo] sua.
marg.| {c} Viros] id est pueros Naaman.
marg.| {d} Nonne cor meum] quasi dicat. Presens eram spiritu, licet absens corpore.
marg.| {e} Homo] scilicet Naaman.
marg.| {f} Et semini tuo] Non legitur Giezi, habuisse filium leprosum, vel posterum aliquem, sed forte hoc propter mysterium dictum est, Percutientur Giezite lepra simonie. Et nota differentiam inter Giezitas, et simoniacos. Giezite proprie dicuntur, qui vendunt spiritualia pro temporalibus : Simoniaci autem illi, qui emunt. Vel aliter, et satis proprie : Giezite dicuntur, qui sine pacto precedente dant spiritualia, sed postea secundum voluntatem accipientis spiritualia repetunt pretium temporale. Simoniaci vero dicuntur, qui pacto precedente emunt, vel vendunt spiritualia pro temporalibus, sed tamen communiter omnes dicuntur simoniaci. Item nota quandam GLOSSA que dicit : Omnes, qui post baptismum, et emendationem ad vitam pristinam revertuntur, sordibus, quibus se exutos sperabant, iterum involvuntur. Ex hac enim GLOSSA videtur, quod peccata redeunt. Sed solvitur, quia ibi est simplex relatio : Vel propter ingratitudinem dimissorum dictum est.
marg.| {g} Leprosus quasi nix] id est albidus, ab albore, Simile legitur de Moyse Ex. 4.a. quod protulit de sinu manum leprosam instar nivis.
Numérotation du verset 4Rg. 5,mystice 
marg.| Mystice. [Naaman] significat gentiles, et interpretatur decus, vel commotio eorum, quia honore pollebant, et illos, quos infestabant, suis insultibus commovebant. Lepra Naaman significat immunditiam idololatrie, qua gentiles respersi erant, quasi lepra. Latrunculi egressi de Syria significant negotiatores venientes de sublimitate gentium in Iudeam. Puella capta a latrunculis est Θ fama, quam negotiatores gentium detulerunt ad gentes de propheta Samarie, id est de Christo. Uxor Naaman, est curiositas, affinis gentili populo. Gentiles enim valde curiosi erant ad videndum miracula Christi. Istum Naaman misit rex Syrie ad regem Israel, id est ad doctores Ecclesie, ut curaret eum a lepra idololatrie, vel heresis. Hoc est, quod legitur Act. 10. quod Cornelius misit ad Petrum, ut veniret, et doceret eum, quid credere deberet. Eliseus precepit Naaman septies lavari in Iordane, quia Christus per Apostolos premisit baptismum, quo loti septiformi gratia Spiritus sancti, mundi, sicut pueri, efficiuntur. Item Naaman curatus, fidelis quilibet baptizatus portat secum partem terre Sancte, quia baptizati omnes antiquitus Dominici corporis participatione confirmabatur. Giezi interpretatur preruptum videns, vel vallis visio, et significat Iudaicum populum, preruptum vidit, id est legem, unde precipitatus, cecidit in vallem sordium, et avaritie. Giezi est puer Elisei, quia Iudaicus populus aliquando fuit populus Dei. Unde Os. 11.a. Puer Israel, et dilexi eum. Sed postquam spreto Evangelio in foveam avaritie cecidit, iusto Dei iudicio lepram erroris incurrit.
Numérotation du verset 4Rg. 5,moraliter 
marg.| Moraliter. [Naaman] est peccator. Lepra, peccati immunditia, que potentiam, et opulentiam consuevit comitari. Unde hic dicitur, quod Naaman erat vir fortis, et dives. Ps. 72. Ecce peccatores, et abundantes in seculo, obtinuerunt divitias. De hac fortitudine, et divitiis dicitur Ier. 9.g. Non glorietur dives in divitiis suis, nec glorietur fortis in fortitudine sua, quia cum interierit, non sumet omnia, neque descendet cum eo gloria eius, quia contra naturam * glorie est descendere, sed naturaliter ascendit, et alta tenet. Unde Lc. 2.b. Gloria in altissimis Deo. Item de his Amos 6.a. Ve vobis, qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samarie. Ex his duobus, id est potentia, et opulentia oritur superbia. Unde bene dicitur hic.
marg.| {a} Per illum enim] etc. Salus Syrie fomentum superbie est.
marg.| {b} Porro de] etc. Latrunculi Syrie, sunt motus inanis glorie de Syria, que interpretatur sublimis, quia motus inanis glorie de sublimitate boni operis oriuntur. Dicuntur autem latrunculi, quia latenter necant ipsum opus, unde oriuntur. Est enim inanis gloria quasi tinea, que vestem, unde oritur, corrodit. Sir. 42.c. De vestimentis procedit tinea, id est de bonis operibus inanis gloria. Hoc autem singulare est huic vitio, qui cetera vitia inclinant ad mala, ut fiant, hoc autem etiam bona iam facta nititur strangulare. Unde AUGUSTINUS Cetera vitia in malis exercentur, ut fiant, sola superbia vero etiam bonis operibus insidiatur, ut pereant. Item inanis gloria est quasi vipera, que in ortu suo matrem necat. Unde Act. 28.a. dicitur. Cum congregasset Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum eius. Vipera manum invadit, cum vana gloria ex bono opere procedit. Item vana gloria est, quasi meretrix, que spoliat amatorem suum, aut certe interficit sicut latro : Sic etiam vana gloria, si quis amat eam, statim spoliatur, et interficitur ab ea. Prv. 23.c. Fovea profunda est meretrix, et puteus angustus aliena. Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit, interficiet. Aliena dicitur gloria, quia solius Dei est, et non alterius. Is. 42.b. et 48.b. Gloriam meam alteri non dabo. Hec est Herodias, que dimisso proprio viro, adhesit Herodi, qui interpretatur gloria pellis propter quam Ioannes, id est gratia, mortuus est, quia dixit : Non licet tibi habere uxorem fratris tui : Mt. 14.a. Herodes tenuit Ioannem, et alligavit eum, et misit eum in carcerem propter Herodiadem, uxorem fratris sui : Dicebat enim illi Ioannes : Non licet tibi habere eam. Hec est meretrix. Iste latro omnibus insidiatur, {1.289vb} etiam claustralibus, et contemplativis. Unde et hic dicitur, quod latrunculi Syrie captivam duxerant parvulam puellam de terra Israel. Terra Israel est religio, melle, et lacte fluens, id est contemplatione deitatis, et humanitatis Christi : Parvula puella, est claustralis humilis, qui captivus ducitur a latronibus Syrie, quando consentit motibus inanis glorie. GREGORIUS Bono operi dum laus humana obviat, mentem operantis immutat. Sic fiat igitur opus in publico, quatenus intentio maneat in occulto. Item GREGORIUS Quasi latrunculus humane laudis est appetitus, qui in via gradientibus, quasi ex latere iungitur, ut in occultis, quasi educto gladio, vita recte gradientium trucidetur. Item AUGUSTINUS Quantas vires habeat humane glorie amor, non facile sentit, qui ei bellum non indixit : Ipsa clamat Io. 20.d. Noli me tangere. Immo si te tangere voluerit, fuge, et tutus eris. Unde Gn. 39.b. Iniecit domina oculos suos in Ioseph, et ait. Dormi mecum. Qui nequaquam acquiescens operi nefario, dixit ad eam. Non est quicquam, quod non in mea potestate sit, vel non tradiderit mihi, preter te, que uxor eius es. Quomodo ergo possum hoc malum facere, et peccare in dominum meum ? GREGORIUS Fraudem facimus Deo, quotiens de bono opere nosmetipsos, non Deum, laudamus. Huiuscemodi verbis per singulos dies loquebatur mulier, et molesta erat adolescenti, et ille recusabat stuprum. Accidit autem, ut quadam die intraret domum conscientie, scilicet et operis quippiam absque arbitris faceret, et illa apprehensa lacinia vestimenti eius diceret, dormi mecum, qui relicto illi pallio fugit, et egressus est foras. Beatus BERNARDUS Ioseph cum omnia domini sui sibi credita sciret, dominam non ignoravit exceptam. Item. Fidelis famulus es, si de multa gloria Domini, et si non exeunte ex te, sed transeunte per te, nil manibus tuis adherere contingat. Quis enim credat parieti, si parturire se dicat radium Solis, quem recipit per fenestram ? 1Cor. 4.b. Quid habes, quod non accepisti ?
marg.| Nota quod tribus modis aggreditur nos tentatio inanis glorie. Quandoque occupat principium operis. Unde Lam. 1.b. Facti sunt hostes in capite. Quandoque medium Ps. 141. In via hac, qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi. Quandoque finem : Unde Gn. 39.c. dictum est, quod uxor Putipharis apprehendit laciniam vestimenti Ioseph. Lacinia enim extremitas vestis est. Vestis vero signat bonum opus, quia calefacit. Unde Iob. 37.c. Nonne vestimenta tua calida sunt ? Item vana gloria tentat, primo palam volens hominum laudes corrumpere, post in occulto nititur per ineptam letitiam seducere. Unde et bene dixit domina Ioseph. Dormi mecum. GREGORIUS Immoderata letitia, et gloria in conscientia de bono opere, vitio non caret. AUGUSTINUS 10. Confess. Sunt aliqui, qui contemnunt gloriam, sed de contemptu ipso inanis glorie vanius gloriantur. Item BERNARDUS Rara virtus est, ut magna operantem, magnum te nescias, et manifestam omnibus tuam te solum latere sanctitatem. Igitur non solum hominibus, sed sibimet complacere in bonis operibus valde periculosum est. Unde Iob. 31.c. Si vidi Solem, id est bonum opus, cum fulgeret, et Lunam incedentem clare, id est famam procedentem ex opere. Hec duo de glorificatione exteriori intelliguntur. Et si letatum est cor meum in abscondito, et osculatus sum manum meam, de glorificatione interiori. Et ne illa crederetur non esse periculosa, subiungitur. Que est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum ? Vana ergo gloria, ut dictum est, vestem iusti apprehendit, quando ex bono opere vana gloria, vel letitia subrepit. Unde dictum est, cum Paulus sarmenta collegit, vipera manibus eius adhesit, quam ipse in ignem proiecit, et illesus permansit. Sarmenta colligit, ut ignem faciat, qui colligit auctoritates sacre Scripture, ut aliis caritatem accendat. Hinc exit vipera, quia ex tali opere frequenter nascitur inanis gloria, quam in ignem excutit, qui inaniter gloriantes, eterno igne comburendos cogitat, et ostendit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (4Rg. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=15&chapitre=15_5)

Notes :