Hugo de Sancto Caro

Capitulum 19

Numérotation du verset 4Rg. 19,1 

Que cum audisset Ezechias1 scidit vestimenta sua
1 Ezechias] rex praem. Weber
et opertus est sacco ingressusque est domum Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 19,2 

Et misit Eliachim prepositum domus et Sobnam scribam et senes de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam prophetam filium Amos.
Numérotation du verset 4Rg. 19,3 

Qui dixerunt : Hec dicit Ezechias : Dies tribulationis et increpationis et blasphemie dies iste. Venerunt filii usque ad partum et vires non habet parturiens.
Numérotation du verset 4Rg. 19,4 

Si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rapsacis quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem, et argueret verbis que audivit Dominus Deus tuus. Et fac orationem pro reliquiis que reperte sunt.
Numérotation du verset 4Rg. 19,5 

Venerunt ergo servi regis Ezechie ad Isaiam.
Numérotation du verset 4Rg. 19,6 

Dixitque eis Isaias : Hec dicetis domino vestro. Hec dicit Dominus : Noli timere a facie sermonum quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me.
Numérotation du verset 4Rg. 19,7 

Ecce ego mittam2 ei spiritum, et audiet nuntium, et revertetur in terram suam, et deiciam eum gladio in terra sua.
2 mittam] inmittam Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,8 

Reversus est igitur Rapsaces et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam. Audierat enim quod recessisset de Lachis.
Numérotation du verset 4Rg. 19,9 

Cumque audisset de Tharacha rege Ethiopie dicentes :
Ecce egressus est ut pugnet adversum te et iret contra eum misit nuntios ad Ezechiam dicens :
Numérotation du verset 4Rg. 19,10 

Hec dicite Ezechie regi Iude. Non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam, neque dicas non tradetur Hierusalem in manu regis Assyriorum.
Numérotation du verset 4Rg. 19,11 

Tu enim ipse audisti que fecerunt3 reges Assyriorum universis terris, quomodo vastaverunt4 eas. Num ergo solus poteris liberari ?
3 fecerunt] fecerint Weber |
4 vastaverunt] vastaverint Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 19,12 

Numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei ? Gozan videlicet et Aran et Reseph, et filios Eden qui erant in Thelassar.
Numérotation du verset 4Rg. 19,13 

Ubi est rex Emath et rex Arphat5 et rex civitatis Sepharvaim Ana et Ava ?
5 Arphat] Arfad Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,14 

Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum et legisset eas, ascendit in domum Domini et expandit eas coram Domino,
Numérotation du verset 4Rg. 19,15 

et oravit in conspectu eius dicens : Domine Deus Israel, qui sedes super cherubin, tu es solus Deus6 regum omnium terre. Tu fecisti celum et terram.
6 solus Deus] inv. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,16 

Inclina aurem tuam et audi. Aperi oculos tuos, Domine7, et vide, et audi omnia verba Sennacherib qui misit, ut exprobraret nobis Deum viventem.
7 Domine] ante oculos Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,17 

Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes et terras omnium,
Numérotation du verset 4Rg. 19,18 

et miserunt deos eorum in ignem. Non enim erant dii sed opera manuum hominum ex8 ligno et lapide et perdiderunt eos.
8 ex] e Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,19 

Nunc igitur, Domine Deus noster, salvos nos fac de manu eorum9, ut sciant omnia regna terre quia tu es Dominus Deus solus.
9 eorum] eius Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,20 

Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens : Hec dicit Dominus Deus Israel, que deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum audivi.
Numérotation du verset 4Rg. 19,21 

Iste est sermo quem locutus est Dominus de eo : Sprevit te et subsannavit virgo filia Sion, post tergum tuum caput movit filia Hierusalem.
Numérotation du verset 4Rg. 19,22 

Cui exprobrasti et quem blasphemasti ? Contra quem exaltasti vocem et elevasti in excelsum oculos tuos ? Contra Sanctum Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 19,23 

Per manum servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti : In multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani,
et succidi sublimes cedros eius, electas abietes eius. Et ingressus sum usque ad terminos eius et10 saltum Carmeli eius
10 et] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,24 

ego succidi, et bibi aquas alienas et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausas.
Numérotation du verset 4Rg. 19,25 

Numquid non audisti
quid ab initio
fecerim ? Ex diebus antiquis
plasmavi illud, et nunc adduxi : Eruntque in ruinam
collium pugnantium civitates munite.
Numérotation du verset 4Rg. 19,26 

Et qui sedent in eis humiles manu,
contremuerunt
et confusi sunt.
Facti sunt quasi fenum agri,
et virens herba tectorum que arefacta est antequam veniret ad maturitatem.
Numérotation du verset 4Rg. 19,27 

Habitaculum tuum
et egressum tuum, et introitum tuum11 et viam tuam ego prescivi, et furorem tuum contra me.
11 et introitum tuum] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,28 

Insanisti in me et superbia tua ascendit in aures meas.
Ponam itaque circulum in naribus tuis et camum in labris tuis et reducam te in viam per quam venisti.
Numérotation du verset 4Rg. 19,29 

Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum.
Comede hoc anno quod
repereris : in secundo autem anno que sponte nascuntur, porro in tertio anno12 seminate et metite, plantate vineas et comedite fructus13 earum.
12 tertio anno] inv. Weber |
13 fructus] fructum Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 19,30 

Et quodcumque reliquum14
14 reliquum] relibuum cacogr. Rusch (q inv. )
fuerit de domo Iuda
mittet radicem deorsum et faciet fructum sursum.
Numérotation du verset 4Rg. 19,31 

De Hierusalem quippe egredientur reliquie, et quod salvetur de monte Sion zelus Domini exercituum faciet hoc.
Numérotation du verset 4Rg. 19,32 

Quam ob rem hec dicit Dominus de rege Assyriorum : Non ingredietur urbem hanc, nec mittet in eam sagittam, nec occupabit eam clipeus, nec circumdabit eam munitio.
Numérotation du verset 4Rg. 19,33 

Per viam qua venit revertetur, et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus.
Numérotation du verset 4Rg. 19,34 

Protegamque urbem hanc, et salvabo eam propter me, et propter David servum meum.
Numérotation du verset 4Rg. 19,35 

Factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini,
et percussit in castris15 Assyriorum centum octoginta quinque millia. Cumque diluculo surrexisset, vidit omnia corpora mortuorum et recedens abiit.
15 in castris] castra Weber
Numérotation du verset 4Rg. 19,36 

Et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et mansit in Ninive.
Numérotation du verset 4Rg. 19,37 

Cumque adoraret in templo Nesrach16 deum suum,
16 Nesrach] Neserach Weber
Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio, fugeruntque in terram Armeniorum
et regnavit Asaraddon17 filius eius pro eo.
17 Asaraddon] Eseraddon Weber

Capitulum 19

Numérotation du verset 4Rg. 19,1 
marg.| Ingressusque est domum] etc. {y}   Dies tribulationis] nostre.
marg.| {z} Increpationis] divine.
marg.| {a} Blasphemie] hostium.
marg.| {b} Venerunt] Similitudinem parturientis, et non potentis emittere partum, ponit, in quo maximum dolorem exprimit. Non enim est dolor super hunc dolorem. Unde Io. 16.e. Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius.
marg.| {c} Vires non habet] ut pariat.
marg.| {d} Si forte] Sic ordina litteram, fac orationem pro reliquiis, que reperte sunt, id est pro populo Iuda, qui remansit 10. tribubus captivatis, si forte, etc. Et est hic forte adverbium eventus, non dubitandi, sicut Gn. 3.a. cum dixit Eva diabolo. Ne forte moriamur : Ibi non potest esse forte adverbium dubitandi, quia sic peccasset Eva ante tentationem diaboli. Sed diabolus putans eam protulisse dubitative, occasionem tentandi sumpsit ex responsione mulieris.
marg.| {e} Verba Rabsacis] blasphemantis Deum, quasi dicat non pro meritis nostris hoc faciat, quia nulla sunt, sed blasphemiam Rabsacis vindicet.
marg.| {f} Dominus Deus tuus] Dico, quia non audemus dicere nostrum, quo irascente tanta patimur, tamen hanc habemus fiduciam ultionis, quia Deus vivens blasphematur a cultoribus idolorum mortuorum.
marg.| {1. 301va} {a} Reperte] in Hierusalem.
marg.| {b} Dixitque eis] Preveniens eos, quia eo spiritu, quo futura noscebat, etiam absentem regem audierat conquerentem.
marg.| {c} Hec dicit] etc. Qui non potest mentiri.
marg.| {d} Me] non te, quasi dicat noli timere verba, quibus non tu, sed ego sum blasphematus.
marg.| {d} Spiritum] non Dei, sed adversarii.
marg.| {e} Nuntium] de Tharacha.
marg.| {f} In terram suam] Nam tunc immediate de Egypto rediit in Iudeam, et obsedit Hierusalem, et inde occiso ab Angelo exercitu suo, reversus est in terram suam, ubi a duobus filiis suis interfectus est, ut dicetur infra. Sic audivit Ezechias duo, que valde optabat, scilicet se ab obsidione liberandum, et inimicum suum in terra sua moriturum.
marg.| {g} Reversusque] etc. GLOSSA Volente Deo Rabsaces deseruit obsidionem Hierusalem, et invenit dominum suum, vel capta, vel deserta Lachis, oppugnantem Lobnam, Sennacherib occurrens regi Ethiopum misit ad Ezechiam Epistolas, ut quem viribus non cepit, sermone terreret.
marg.| {h} Cumque] etc. scilicet Sennacherib, dum esset in obsidione.
marg.| {i} Egressus est] de Ethiopia.
marg.| {k} Ut pugnet] adiuvans Egyptios.
marg.| {l} Et iret] etc. id est contra Sennacherib. Persona mutatur more scripture. Vel sine mutatione Persone legatur sic. Sennacherib cum audisset, quod Tharacha venisset in auxilium Egyptiorum, recessit de Lobna, ubi hec audivit, ut occurreret Tharache regi Ethiopum in via, et venit Sennacherib Pelusium, et nondum venerat Tharacha. Quod audiens Sennacherib, fugit, et rediit in Iudeam. Verumtamen antequam recederet de Lobna, ut iret in Egyptum, misit litteras comminatorias Ezechie. Hoc viso, plana est littera.
marg.| {m} Misit nuntios] de Lobna antequam rediret in Egyptum.
marg.| {n} Ad Ezechiam] ut terreret eum.
marg.| {o} Patres mei] Argumentum, quod falsa est opinio HAIMONIS, que dicit esse eumdem regem Phul, Theglathphalasar, Salmanasar, Sargon, Asaraddon, Sennacherib, sed sex nominibus nuncupatum super Isaiam 20.
marg.| {p} Gozan, Aran, Reseph, Thelessar] civitates sunt.
marg.| {q} Rex Emath] scilicet Antiochie.
marg.| {r} Arphad] civitas Damasci.
marg.| {s} Domine Deus] GLOSSA Prius Ezechias Domini timore perterritus, adorare in templo non audebat, vel libertas ibi fundere preces, nunc dicente Isaia, ne timeas a facie verborum, que audisti, audaciter Dominum deprecatur. Misit autem Isaias, ut plenius confortaret eum, significans ei verba Domini ad Sennacherib, tamen Ezechias {1. 301vb} non miserat modo ad Isaiam.
marg.| {t} Que] etc. duo scilicet vindictam contra superbiam eius, et liberationem ab obsidione, propter humilitatem suam.
marg.| {u} Sprevit te]
marg.| {o} Sennacherib.
marg.| {x} Virgo] etc. id est Hierusalem, que dicitur filia Sion, quia sicut mater est defensio filie, et fortitudo, sic arx Sion erat defensio, et fortitudo Hierusalem. Virgo dicitur : quia cum alie gentes pollute essent peccato idololatrie, sola Hierusalem castitatem religionis unius Dei conservabatur pro magna parte. Forte aliqui erant ibi idololatre, sicut Ecclesia dicitur virgo et immaculata, tamen multi sunt in Ecclesia corrupti, et polluti.
marg.| {y} Post tergum tuum] id est transfugientis.
marg.| {z} Movit] id est movebit, preteritum pro futuro, prophetali certitudine. Et nota, supra eodem, Rabsaci presenti, et provocanti noluit respondere Hierusalem, ne ad maiorem blasphemiam concitaret eum : Modo vero post abeuntem, movit caput, vel ad rogandum Deum, vel certe ad deridendam eius arrogantiam, certa de ultione Domini.
marg.| {a} Filia Hierusalem] id est Hierusalem, que est filia Sion.
marg.| {b} Cui exprobrasti] Verba sunt Hierusalem ad Sennacherib, vel Domini ad Sennacherib.
marg.| {c} Vocem tuam] Blasphemando.
marg.| {d} Elevasti] superbiendo : quia ut dicit GLOSSA in Is. 37. super hunc locum : Proprium est superbie supercilia erigere.
marg.| {e} Contra sanctum] id est contra Deum sanctificantem. Quesierat enim, et ideo respondet.
marg.| {f} Per manum servorum] non per te, quod maior arrogantia fuit.
marg.| {g} In multitudine] quasi dicat Dominus ad Sennacherib, tibi adscripsisti victoriam, non mihi, qui feci. Et ostendit hic Dominus iactantiam, et arrogantiam Sennacherib. Et exponitur hoc dupliciter. Primo de templo, sive Hierusalem, sic.
marg.| {h} Ascendi excelsa montium] id est excelsos montes, qui sunt in Iudea.
marg.| {i} In summitate] id est templi facti de lignis Libani. Unde Za. 11.a. Aperi, Libane portas tuas. Vel Libanum vocat Hierusalem : quia sicut mons Libanus fuit plenus arboribus, ita Hierusalem hominibus. Vel ad litteram : In montem Libani ascendit, et succidit ibi arbores pre superbia sua. Vel sic : Ascendi excelsa montium, id est prevalui potentibus : In summitate Libani. id est summos in sublimioribus dignitatibus positos mihi subieci.
marg.| {k} Cedros] id est potentes.
marg.| {l} Abietes] id est optimates.
marg.| {m} Usque ad terminos] Hoc dicit : quia regiones circa Hierusalem vastavit.
marg.| {n} Saltum] id est Hierusalem, vel populum infructuosum.
marg.| {1. 302ra} {a} Aquas alienas] id est huius terre. Vel aquas alienas de cisternis, vel puteis, que dicuntur aliene, id est abscondite.
marg.| {b} Aquas clausas] id est stantes, que dicuntur stagna, et multe erant, sed pre multitudine exercitus siccate sunt : Et ideo effodi puteos, et cisternas, et bibi. Vel bibi aquas, id est vastavi populos. Aquas clausas, id est populos clausos in munitionibus, aque penuria cepi, quasi dicat in transitu meo vastavi Reges, et regiones cum habitatoribus suis. Hec omnia nondum fecerat Sennacherib, sed preconceperat in animo suo, que Prophete notificata sunt a Deo. Vel de gentibus intelligitur, quas iam vastaverat.
marg.| {c} Numquid] etc. Responsio Domini contra Sennacherib, quasi dicat hec omnia tibi ascribis, non mihi, cum tamen ego sim auctor omnium, et tu tantummodo instrumentum. Unde Is. 10.d. Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea ? Et hoc est : Numquid non audisti. Sed quomodo audivit hoc Sennacherib ? Responsio : Prophete predixerant.
marg.| {d} Plasmavi] Idem Is. 37.c.
marg.| {e} Nunc adduxi] quasi dicat ego ab eterno disposueram, quod sic flagellarem peccatores Iudeos per te : Et nunc implevi, ego auctor, tu vero minister.
marg.| {f} Eruntque in ruinam] Sic construe : Civitates munite collium, id est que sunt site in collibus, civitates dico.
marg.| {g} Pugnantium] contra te, erunt in ruinam, me scilicet auctore, et te ministro. Vel sic : Civitates munite collium pugnantium, id est principum contra te pugnantium, erunt in ruinam. Vel sic : Civitates munite erunt in ruinam collium, id est principum pugnantium contra te, quasi dicat propter munitas civitates, quas volunt defendere, peribunt principes, quas si redderent, non perirent. Vel sic : Civitates munite, id est maiores munitiones, erunt in ruinam collium, id est minorum munitionum : quia sic destruentur maiores ut minores. Unde Is. 37.e. dicitur sic : Et factum est in eradicationem collium compugnantium, et civitatum munitarum : Habitatores earum, breviata manu contremuerunt.
marg.| {h} Humiles manu] GLOSSA id est contracta, et absque virtute.
marg.| {i} Contremuerunt] a facie tua.
marg.| {k} Confusi sunt] GLOSSA Gladio perierunt.
marg.| {l} Velut fenum] id est cito consumpti. Et nota quod inutilibus comparantur.
marg.| {m} Habitaculum tuum] id est mora in terra Iuda.
marg.| {n} Et introitum] in terra Iudeorum.
marg.| {o} Insanisti] superbiendo, et tibi ascribendo, quod ego feceram.
marg.| {p} Ascendit in aures meas] id est omnia novi, quasi dicat, non te ultra feram blasphemantem.
marg.| {q} In naribus] sicut fit bubalo.
marg.| {r} In labiis tuis] sicut equo. Vel sic : Ponam circulum in naribus tuis, id est potentia divinitatis, que caret principio, et fine sicut circulus, refrenabo tuam superbiam, que per nares intelligitur : quia in naribus primo apparet superbia. Unde Iob. 39.c. Gloria narium eius terror. Item Iob. 40.d. Numquid pones circulum in naribus eius, aut armilla perforabis eius maxillam ?
marg.| {s} Tibi autem] etc. Propheta convertit sermonem ad Ezechiam.
marg.| {t} Signum] etc. tue liberationis.
marg.| {u} Comede hoc anno] etc. quasi dicat, hoc erit signum tue liberationis : Tertio anno recedet Sennacherib in terram suam, non rediturus. Ego autem predico tibi, quid facies hoc anno, et quid secundo, ut cum videris hec impleta, scias, verum esse, quod predixi de tertio. Comede hoc anno, id est primo, a quo scilicet Sennacherib ivit in Egyptum.
marg.| {x} Quod repereris] Vel {1. 302rb} secundum Isaiam 37.f. que sponte nascuntur. Vel secundum Septuaginta, quod prius severas, et in idem redit. Imminente enim messione, irruerunt Assyrii, et vastaverunt segetes, vineas, oliveta. Sed quedam inter ungulas equorum evaserunt, que collegerunt Iudei post recessum Rabsacis : De quibus dicunt Septuaginta. Que prius severas. Vel de conculcatis in terram, que sponte sine labore hominum germinaverunt eodem anno. De quibus dicit Isaias : Comede, que congregaverat victualia, et reposuerat in Hierusalem. De istis dicitur hic, Comede, que repereris.
marg.| {y} In secundo anno, que sponte nascuntur] supple comede : Vel secundum Isaiam, pomis vescere, quod idem est. Secundo enim anno dum Sennacherib moraretur in Egypto, vastans eam : quia Iudeis iam defecerant predicta victualia : Dominus abundanter multiplicavit eis, que sponte gignit humus : quibus vixerunt secundo anno.
marg.| {z} Porro in tertio anno] Interfecto exercitu Assyriorum, et fugato Sennacherib in terram suam, securi.
prol.| {a} Seminate, et metite] etc. eodem anno.
marg.| {b} Et quodcumque reliquum fuerit] in agris, scilicet vel seminibus, id est quodcumque seminatum fuerit de domo Iuda, mittet radicem, et faciet fructum. Isaias 37.f. dicit sic : Id quod salvatum fuerit de domo Iuda, et quod relictum est.
marg.| {c} Mittet radicem] etc. Et loquitur ad similitudinem arboris, que quanto profundius figit radicem, tanto copiosius, et altius facit fructum. Et est sensus : Multitudo populi, que fugerat de Iudea ante faciem hostium, et receperat se in Hierusalem, ut ibi salvaretur, fugato hoste redibit ad loca sua, et in terram suam, et populabit eam. Et hoc est.
marg.| {d} De Hierusalem, etc. et quod salvetur] illi, scilicet qui salvati sunt in monte Sion.
marg.| {e} Egredientur reliquie] etc. et revertentur in terram suam. Isaias dicit : De Hierusalem exibunt reliquie, et salvatio de monte Sion.
marg.| {f} Zelus Domini exercituum faciet hoc] id est dilectio Domini, qua diligit vos, non merita vestra, vel vires, facient hoc.
marg.| {g} Urbem] etc. quam obsederant.
marg.| {h} Sagittam] etc. ut interficiat.
marg.| {i} Nec occupabit eam] etc. id est non capiet eam, ut ponat in ea clypeum.
marg.| {k} Nec circumdabit eam] quia diu manens in obsidione.
marg.| {l} Protegamque] etc. Hoc audito, gavisus est Ezechias, et de consilio Isaie et sapientum, obturavit capita fontium extra urbem, et exitus aquarum, ne redeuntes Assyrii invenirent abundantiam aquarum. Obturavit etiam Gion fontem superiorem, et fecit, ut aque eius influerent in piscinam interiorem, que dicitur Siloe : Ante quam fecit Ezechias quoddam stagnum in quo colligerentur aque, et reservarentur civibus tempore obsidionis, quod stagnum Io. 9.b. vocatur, natatoria Siloe. Et dicit Epiphanius, quod ad preces Isaie, tunc copiosius solito egresse sunt aque Siloe.
marg.| {m} Propter me] non meritis vestris.
marg.| {n} Propter David servum meum] id est meritis, et precibus David, vel promissionem factam David.
marg.| {o} In nocte illa, venit Angelus] qua scilicet rediit Sennacherib de Egypto, obsedit Sennacherib Hierusalem. Et nota quod non statim post reditum de Egypto obsedit Sennacherib Hierusalem, immo primo vastavit Iudeam, et tandem obsedit Hierusalem. Et in eadem hora, qua obsedit ipse civitatem, percussit Angelus Domini exercituum.
marg.| {1. 302va} {a} Surrexisset] Ezechias, vel populus Hierusalem.
marg.| {b} Corpora mortuorum] interius incinerata. Ignis enim divinus latenter ea incineraverat, salvis spoliis, ita quod Iudei tollentes spolia, excutiebant ex eis pulverem tantum. Et hoc fecit Dominus, ne cadavera putrefacta feterent, et fetore plus gravarent civitatem, quam vivi.
marg.| {c} Et recedens] cum decem viris tantum, ut dicunt Hebrei.
marg.| {d} In Ninive] prima urbe Regni sui, id est metropoli.
marg.| {e} Adramelech] Nota, Sennacherib plures habebat uxores, et plures filios. Sed inter uxores suas plus diligebat unam, cuius filium, scilicet Asaraddon prefecerat post se in Regnum. Unde Adramelech, et Sarasar maiores natu quam Asaraddon (sed de alia uxore) indignati sunt contra patrem suum, et occiderunt eum, dum oraret in templo Dei sui. In hoc autem ostensus est Sennacherib nequior populo : quia non Angelico gladio, ut populus periit, sed patricidio filiorum. Hebrei dicunt caput, et barbam ei rasam ab Angelo in ignominiam. Et impletum est in eo illud Is. 7.d. In die illo radet novacula acuta, conducta in Regem Assyriorum, caput, et barbam.
marg.| {f} Percusserunt] id est interfecerunt.
marg.| {g} In terram Armeniorum] <GLOSSA> INTERLINEARIS scilicet Ararath. Item GLOSSA Ararath regio in Armenia campestris, ubi requievit arca Noe, per quam Araxes fluit, incredibilis ubertatis, ad radices Tauri montis. Ergo et arca Noe non ad montes generaliter Armenie delata est, sed ad montes Tauri altissimos, qui Ararath imminet campis.
marg.| {h} Asaraddon] GLOSSA Qui misit habitatores Samarie, ne terre manerent inculte.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (4Rg. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=15&chapitre=15_19)

Notes :