Hugo de Sancto Caro

Capitulum 18

Numérotation du verset 4Rg. 18,1 

Anno tertio Osee filii Ela regis Israel regnavit Ezechias filius Achaz regis Iuda.
Numérotation du verset 4Rg. 18,2 

Viginti quinque annorum erat cum regnare cepisset et viginti novem1 annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Abisa2 filia Zacharie.
1 novem] et praem. Weber |
2 Abisa] Abi Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 18,3 

Fecitque quod erat bonum coram Domino iuxta omnia que fecerat David pater eius3.
3 eius] suus Weber
Numérotation du verset 4Rg. 18,4 

Ipse dissipavit excelsa et contrivit statuas et succidit lucos, confregitque serpentem ereum4 quem fecerat Moyses, siquidem usque ad illud tempus filii Israel adolebant ei incensum, vocavitque eum
4 ereum] eneum Weber
Noehesthan5
5 Noehesthan] Naasthan Weber
Numérotation du verset 4Rg. 18,5 

et6 in Domino Deo Israel speravit.
6 et] om. Weber
Itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Iuda, sed neque in his qui ante eum fuerunt.
Numérotation du verset 4Rg. 18,6 

et adhesit Domino et non recessit a vestigiis eius, fecitque mandata eius que preceperat Dominus Moysi.
Numérotation du verset 4Rg. 18,7 

Unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis ad que procedebat sapienter se agebat, rebellavit quoque contra regem Assyriorum et non servivit ei.
Numérotation du verset 4Rg. 18,8 

Ipse percussit Philisteos usque Gazam et omnes terminos eorum a turre custodum usque ad civitatem munitam7.
7 munitam] muratam Weber
Numérotation du verset 4Rg. 18,9 

Anno quarto regis Ezechie qui erat annus septimus Osee filii Ela regis Israel, ascendit Salmanasar rex Assyriorum Samariam et oppugnavit eam,
Numérotation du verset 4Rg. 18,10 

et cepit. Nam post annos tres, anno sexto Ezechie, id est nono anno Osee regis Israel, capta est Samaria.
Numérotation du verset 4Rg. 18,11 

Et transtulit rex Assyriorum Israel in Assyrios. collocavitque eos in Hayla8 et in Abor9 fluviis Gozan in civitatibus Medorum,
8 Hayla] Ala Weber |
9 Abor] Habor Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 18,12 

quia non audierunt vocem Domini Dei sui, sed pretergressi sunt pactum eius. Omnia que preceperat Moyses servus Domini non audierunt, neque fecerunt.
Numérotation du verset 4Rg. 18,13 

anno quarto decimo regis Ezechie ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Iuda munitas et cepit eas.
Numérotation du verset 4Rg. 18,14 

Tunc misit Ezechias rex Iuda nuntios ad regem Assyriorum in10 Lachis dicens : Peccavi, recede a me. Et omne quod imposueris mihi feram. Indixit itaque rex Assyriorum Ezechie regi Iude trecenta talenta argenti, et triginta talenta auri.
10 in] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 18,15 

Deditque Ezechias omne argentum quod repertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis.
Numérotation du verset 4Rg. 18,16 

In tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini et laminas auri quas ipse affixerat et dedit eas regi Assyriorum.
Numérotation du verset 4Rg. 18,17 

Misit autem rex Assyriorum Tharthan11 et Rapsaris12 et Rapsacem13 de Lachis ad Ezechiam regem14 cum manu valida Hierusalem.
11 Tharthan Weber ] Tharchan Rusch , Thartan ΩJ |
12 Rapsaris] Rabsaris Weber |
13 Rapsacem] Rapsacen Weber |
14 Ezechiam regem] inv. Weber |
Qui cum ascendissent venerunt in Hierusalem, et steterunt iuxta aqueductum piscine superioris que est in via agri Fullonis,
Numérotation du verset 4Rg. 18,18 

vocaveruntque regem. Egressus est autem ad eos Eliachim filius Helchie15 prepositus
15 Helchie] Helcie Weber
domus et Sobna scriba et Ioahe filius Asaph a commentariis.
Numérotation du verset 4Rg. 18,19 

Dixitque ad eos Rapsaces : Loquimini Ezechie hec dicit rex magnus rex Assyriorum : Que est ista fiducia qua niteris ?
Numérotation du verset 4Rg. 18,20 

Forsitan inisti consilium ut prepares te ad prelium in quo confidis ut audeas rebellare ?
Numérotation du verset 4Rg. 18,21 

an speras in baculo arundineo atque confracto Egyptio16 super quem si incubuerit homo comminutus ingreditur manum eius et perforabit eam, sic est pharao rex Egypti omnibus qui confidunt in eum17.
16 Egyptio Rusch cum ΩSM] Egypto Weber |
17 eum] se Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 18,22 

Quod si dixeritis mihi : In Domino Deo nostro habemus fiduciam, nonne iste est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et precepit Iude et Hierusalem ante altare hoc adorabitis in Hierusalem ?
Numérotation du verset 4Rg. 18,23 

Nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum et dabo vobis duo millia equorum et videte an habere valeatis ascensores eorum.
Numérotation du verset 4Rg. 18,24 

Et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis ? An fiduciam habes in Egypto propter currus et equites ?
Numérotation du verset 4Rg. 18,25 

Numquid sine voluntate Domini18 ascendi ad locum istum ut demolirer eum Dominus dixit mihi ascende ad terram hanc et demolire eam.
18 voluntate Domini] inv. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 18,26 

Dixerunt autem Eliachim filius Helchie19 et Sobna et Ioahe20 Rapsaci : Precamur ut loquaris nobis servis tuis syriace, siquidem intelligimus hanc linguam, et non loquaris nobis iudaice audiente populo qui est super murum.
19 Helchie] Helcie Weber |
20 Ioahe Weber ] Iohahe Rusch |
Numérotation du verset 4Rg. 18,27 

Responditque eis Rapsaces dicens21 : Numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer sermones hos et non ad viros qui sedent super murum ut comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscum ?
21 dicens] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 18,28 

Stetit itaque Rapsaces et clamavit voce magna iudaice et ait : Audite verba regis magni regis Assyriorum.
Numérotation du verset 4Rg. 18,29 

Hec dicit rex : Non vos seducat Ezechias. Non enim poterit eruere vos22 de manu mea,
22 er. vos Rusch Weber ] inv. R ΠF ΘHS Γ Ψ ΩM ΩS Ed1530
Numérotation du verset 4Rg. 18,30 

neque fiduciam vobis tribuat23 super Dominum24 dicens : Eruens liberabit nos Dominus et non tradetur civitas hec in manu regis Assyriorum.
23 v. tribuat] inv. ΩS |
24 Dominum nonnuli codd. X ΣTG*M ΦRZGV E P* Z Ψ ΩM ΩS Rusch Ed1530 Clementina ] Domino Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 18,31 

Nolite audire Ezechiam. Hec enim dicit rex Assyriorum : Facite mecum quod vobis est utile et egredimini ad me, et comedet unusquisque de vinea sua, et de ficu sua, et bibetis aquas de cisternis vestris,
Numérotation du verset 4Rg. 18,32 

donec veniam et transferam vos in terram que similis terre vestre est, in terram fructiferam et fertilem vini, terram panis et vinearum terram olivarum et olei ac mellis, et vivetis et non moriemini. Nolite audire Ezechiam qui vos decipit dicens : Dominus liberabit nos.
Numérotation du verset 4Rg. 18,33 

Numquid liberaverunt dii gentium terram suam de manu regis Assyriorum ?
Numérotation du verset 4Rg. 18,34 

Ubi est deus Emath et Arphat25, ubi est deus Sepharvaim Ana et Ava ? Numquid liberaverunt Samariam de manu mea ?
25 Arphat] Arfad Weber
Numérotation du verset 4Rg. 18,35 

Quinam illi sunt in universis diis terrarum qui eruerunt regionem suam de manu mea, ut possit eruere Dominus Hierusalem de manu mea ?
Numérotation du verset 4Rg. 18,36 

Tacuit itaque populus
et non respondit ei quicquam.
Siquidem preceptum regis acceperant ut non responderent ei.
Numérotation du verset 4Rg. 18,37 

Venitque Eliachim filius Helchie26 prepositus domus et Sobna scriba et Ioahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus
26 Helchie] Helcie Weber
et nuntiaverunt ei verba Rapsacis.

Capitulum 18

Numérotation du verset 4Rg. 18,1 
marg.| {b} Anno tertio Osee] Hic agitur de Ezechia rege Iuda.
marg.| {c} Regnavit Ezechias] id est regnare cepit.
marg.| {d} Filia Zacharie] filia Ioiade lapidati a Ioias. 2Par. 24.e.
marg.| {e} Serpentem ereum] GLOSSA Ezechias serpentem confregit : quia in Domino Deo speravit, non in eneo serpente : Noesthan vocavit, quod interpretatur es eorum, ut quem illi pro numine colebant, in dictis eius metallum eum esse, non Deum, agnoscerent.
marg.| {f} Fecerat] Nm. 21.c.
marg.| {g} Noesthan] quod secundum Rabanum interpretatur, es eorum, secundum alios, os eorum, quasi dicat, Deus dicebatur, sed non erat.
marg.| {h} Non fuit similis ei] etc. Hoc videtur falsum : quia infra 23.e. dicitur de Iosia. {1. 300va} Similis illi non fuit ante eum Rex, qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo, et in tota anima sua, et in universa virtute sua, iuxta omnem legem Moysi, neque post eum surrexit similis illi. Item statim supra dictum est, quod Ezechias fecit bonum, iuxta omnia, que fecerat David. Ergo tam in precedentibus regibus quam in sequentibus fuit aliquis eque bonus, vel melior Ezechia. Solutio : David excipitur hic, quia nondum erat sub eo regimen Iuda per se, sed super Iudam, et Israel simul, quia nondum erat facta divisio regni. De Iosia similiter dicimus, quod melior fuit, sed Ezechias preponitur illi, quia magnificatus est preclaris bellorum tituli. Et quia tria inaudita fecit Dominus, propter ipsum : scilicet regressum solis, additionem annorum, stragem hostium per Angelum. Item de quolibet istorum trium regum, scilicet David, Ezechia, Iosia, dicitur quod non fuit similis illi, quia quilibet respectu alterius habuit aliquam prerogativam, in qua non habuit similem, sicut Sir. 44.d. dicitur de Abraham. Non est inventus similis illi, etc. Quod tamen dicitur de quolibet confessore. De his tribus regibus dicitur Sir. 49.b. Preter David, Ezechiam, et Iosiam, omnes commiserunt peccatum in Domino, non in serpente.
prol.| {a} A turre] etc. id est tam presidia, quam civitates destruxit.
marg.| {b} Qui erat annus] etc. quia tertio anno Osee cepit regere Ezechias.
marg.| {c} Salmanasar] De quo supra eodem 17.a. Et nota quod Salmanasar bis ascendit in Samariam tempore Osee. In primo ascensu factus est Osee tributarius ei. In secundo captivus.
marg.| {d} Post] etc. id est finitis Tribus annis a secundo ascensu.
marg.| {e} In Ala] id est iuxta Huila, et Zabor.
marg.| {f} Gozam] civitas.
marg.| {g} Medorum] et Persarum.
marg.| {h} Non audierunt] id est non obedierunt Deo.
marg.| {i} Lachis] civitas est in Tribu Iuda, quam tunc obsederat Rex Assyriorum.
marg.| {k} Peccavi] rebellando contra te.
marg.| {l} Recede a me] 2Par. 32.b. videtur esse contrarium : Ibi enim dicitur : Convocavit Ezechias universos in platea porte civitatis, ac locutus est ad cor eorum dicens Viriliter agite, et confortamini, et nolite timere, nec paveatis regem Assyriorum, et universam multitudinem, que est cum eo : Multo enim plures nobiscum sunt, quam cum illo : Cum illo est brachium carneum, nobiscum Dominus Deus noster, qui auxiliator est noster, pugnatque pro nobis : Confortatusque est populus in huiuscemodi verbis Ezechie. Solutio. Verum est, quod primo timuit Ezechias, ut patet Is. 37. postea audita consolatione Isaie, confortavit et ipse populum.
marg.| {m} Imposueris] nomine tributi.
marg.| {n} Confregit] quia non invenerunt in thesauris suis summam pecunie, quam debebat Regi Assyriorum.
marg.| {o} Affixerat] ad decorem, et ornatum.
marg.| {1. 300vb} {p} Misit autem Rex Assyriorum] Accepto enim auro, et argento, irritum fecit Sennacherib pactum, quod iuraverat Ezechie, et ideo misit obsidere Hierusalem.
marg.| {q} Rabsacen] GLOSSA Rabsacen, quia Hebraice loquitur, Hebrei filium Isaie putant, qui et ipse proditor fuit cum Sobna, et Samariten, et ideo Hebraicam linguam scisse : Qui quasi quedam contraria fortitudo imitabatur Prophetas sua arrogantia : Prophete dicunt : Hec dicit Dominus : Iste dixit : Hec dicit Rex magnus, Rex Assyriorum.
marg.| {r} Piscine superioris] id est exterioris, que erat fullonum. Erat autem et alia interior, ubi lavabantur hostie. Exteriorem abstulerunt Assyrii, interiorem non.
marg.| {s} Vocaveruntque] ad colloquium, qui noluit ire, ut dicit IOSEPHUS, sed misit ad eos Heliachim, et Sobnam : Timebat enim proditionem : Iam enim prodiderant eum semel, cum accepta pecunia fregerunt fedus.
marg.| {t} Heliachim] De hoc Heliachim 22.f. dixit Isaias Vocabo servum meum Heliachim, qui fuit Pontifex post Sobnam, quem tradunt Hebrei Rabsacis comminationibus perterritum, et prodidisse Hierusalem, et excepta arce, et templo, Assyrios totam urbem cepisse, quem etiam et Sobnam cum Heliachim ad Rabsacem exisse autumant.
marg.| {u} Prepositus] id est Pontifex.
marg.| {x} Scriba] id est cancellarius.
marg.| {y} A comentariis] id est notariis : Indeclinabile est, sicut a caliculis : id est pincerna : a populis, id est opilio : a secretis, id est camerarius, ab actis, id est marscalcus.
marg.| {z} An speras] GLOSSA Nulla narravit historia, quod Ezechias Pharaonis auxilium postulaverit.
marg.| {a} Nonne iste] GLOSSA Verum est, quod in Deo habuerunt fiduciam. Sed falsum est, Ezechiam abstulisse excelsa Dei et altaria. Hoc enim non contra Deum, sed pro Deo fecit, ut destructo errore veteri, iuberet Deum in templo Hierusalem adorari.
marg.| {b} Ante altare hoc] et non ante plura.
marg.| {c} Nunc igitur transite] quasi dicat, si confidis,
marg.| {o} Ezechia in rege Egypti, inniteris baculo arundineo : Si spem ponis in Deo tuo, non evades : quia dii gentium, et Israel non potuerunt eos liberare de manu mea. Si spem ponis in populo tuo, dabo tibi duo millia equorum, nec poteris apud te invenire ascensores aptos, et gnaros equitare. Multo enim plures erant in Hierusalem, sed pauci didicerant equitare : Vel forte bene sciebant equitare, sed equos non habebant : quia Dominus precepit Dt. 17.d. ne Rex Israel multiplicaret sibi equos, et uxores. Volens ergo Rabsaces ostendere paucitatem populi obsessi, obtulit duo millia equorum dicens, quod non haberet Ezechias ascensores, mentitus est : quia multo plures erant in Hierusalem, scientes, et potentes equitare.
marg.| {1. 301ra} {a} Et quomodo potestis resistere] ex quo ita pauci estis.
marg.| {b} Satrapam] id est Principem.
marg.| {c} Minimis] quasi dicat non poteris.
marg.| {c} Numquid] etc. GLOSSA Ad id, quod dixit, si dixeritis : In Deo confidimus, callide respondet, se non sua venisse voluntate, sed Dei venisse, dicentis : Ascende. Et est argumentum : Cum multas urbes ceperim, et pars Hierusalem remaneat intacta, manifestum est, me Dei venisse voluntate.
marg.| {d} Ut demolirer eum] quasi dicat, Non.
marg.| {e} Precamur] GLOSSA Sensus est : Quid necesse est populum falsis terroribus commoveri, et vanam iactare virtutem : Loquere linguam, quam populus non novit. Ad quod ille arroganter : Nam ad Dominum tuum, et ad te misit me dominus meus ? etc. usque comedant stercora. Per quod ostenditur fame, et siti eos esse capiendos : Simulque illecebram iungit timori, ut quos terrore non vicit, persuasione decipiat. Et dicit ex persona Regis : Facite mecum benedictionem, id est facite, quod in vestram benedictionem proficiat : benedicite regi Assyrio, et eum Dominum confitemini, ut premia consequamini, donec revertar de Egypto. Vel capta Lobna, redeam habitare in urbe vestra, et rebus vestris fruimini, postea ducam vos in similem terre vestre terram, quam tamen non nominavit : quia similem ei invenire non potuit, sed similitudinem ponit. Hoc enim solum quisque vult, in quo natus est. Alii putant terram Medie eis repromitti, que terre Iudee similitudinem tam in situ, quam in fructibus habeat.
marg.| {f} Non loquaris] Hoc rogabant, ne populus audiens comminationes, terreretur.
marg.| {g} Et non potius ad viros] quasi dicat, volo, ut me audiant, et timeant comminationes, et veniant ad regem Assyriorum.
marg.| {h} Facite mecum] Loquitur in persona Regis.
marg.| {i} Donec] etc. id est donec revertar de Egypto, vel capta Lobna redeam. Et nota quod Sennacherib non est reversus in terram suam usque ad tertium annum. Primo anno egressus est de terra sua, intravit Iudeam, et vastavit eam. Secundo anno profectus est in Egyptum, ut triumphans rediret ad Hierusalem evertendam. Et cum obsedisset Pelusium, audivit Tharacham regem Ethiopie cum magno exercitu venire in auxilium Egyptiorum. Turbatus Sennacherib, dixit Tharacham esse sacerdotem Vulcani, qui est Deus armorum, et ideo non dimicaret cum eo, et rediit in Iudeam, et obsedit Hierusalem. Herodotus Historiographus, aliam dicit causam reditus Sennacherib. Dicit enim, quod orante rege Egypti, venit multitudo soricum, et comedit chordas arcuum Assyriorum, et facti sunt inermes, et ideo redierunt. Dicit {1. 301rb} etiam Herodotus, Rabsacem cum suo exercitu remansisse circa Hierusalem, et Sennacherib rediisse ad eum de Egypto.
marg.| {k} Numquid] GLOSSA Si tantis diis presentibus, vicimus facile, quanto magis solam Hierusalem uno Deo presule, vincemus.
marg.| {l} Ubi est] GLOSSA Ostendit harum civitatum sive gentium diis, servisse Samarita, et quia non erant dii, sed idola ; merito cultores vanitatis dicebant esse subversos.
marg.| {m} Emath] civitas.
marg.| {n} Arphat] urbs Damasci.
marg.| {o} Sepharphaim] nomen est civitatis secundum Is. 36.d. Secundum alios nomen est locorum, de quibus Assyrii venerunt in Samariam, ut legitur in libros locorum.
marg.| {p} Ana, et Ava] civitates sunt.
marg.| {q} Numquid liberaverunt] quasi dicat Non, et merito : quia erat cultrix idolorum, et non veri Dei.
marg.| {r} Dominus] etc. qui est tantum unus solus Deus.
marg.| {s} Tacuit] GLOSSA Ne eum ad maiorem blasphemiam provocaret.
marg.| {t} Siquidem] GLOSSA Omnia agens cum consilio.
marg.| {u} Scissis vestibus] propter blasphemiam.
marg.| {x} Scidit vestimenta] GLOSSA quia populi et suis peccatis esse credidit, quia Rabsaces contra Dominum talia locutus sit. Item GLOSSA Mira regis humilitas, dimisso regio cultu, et obvolutus sacco ad templum pergit de palatio. Principes sacerdotum, non stolis, sed ciliciis amictos mittit ad Isaiam, et dicit, Dies tribulationis, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (4Rg. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=15&chapitre=15_18)

Notes :