Hugo de Sancto Caro

Capitulum 9

Numérotation du verset 4Rg. 9,1 

Eliseus autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum et ait illi : Accinge lumbos tuos, et tolle lenticulam olei hanc in manu tua, et vade in Ramoth Galaad.
Numérotation du verset 4Rg. 9,2 

Cumque veneris illuc videbis Iehu filium Iosaphat filii Namsi. Et ingressus suscitabis eum de medio fratrum suorum, et introduces interius cubiculum.
Numérotation du verset 4Rg. 9,3 

Tenensque lenticulam olei fundes super caput eius et dices : Hec dicit Dominus : Unxi te regem super Israel. Aperiesque ostium et fugies et non ibi subsistes.
Numérotation du verset 4Rg. 9,4 

Abiit ergo adolescens puer prophete in1 Ramoth Galaad
1 in] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 9,5 

et ingressus est illuc2. Ecce autem principes exercitus sedebant. Et ait : Verbum mihi ad te, princeps. Dixitque Iehu : Ad quem ex omnibus nobis ? At ille dixit : Ad te, o princeps.
2 illuc] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 9,6 

Et surrexit et ingressus est cubiculum. At ille fudit oleum super caput eius et ait : Hec dicit Dominus Deus Israel : Unxi te regem super populum Domini Israel,
Numérotation du verset 4Rg. 9,7 

et percuties domum Achab domini tui, et3 ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum et sanguinem omnium servorum Domini de manu Iezabel.
3 et] ut Weber
Numérotation du verset 4Rg. 9,8 

Perdamque omnem domum Achab et interficiam de Achab mingentem ad parietem, et clausum et novissimum in Israel,
Numérotation du verset 4Rg. 9,9 

et dabo domum Achab sicut domum Ieroboam filii Nabath et sicut domum Baasa filii Achia.
Numérotation du verset 4Rg. 9,10 

Iezabel quoque comedent canes in agro Iezrael, nec erit qui sepeliat eam. Aperuitque ostium et fugit.
Numérotation du verset 4Rg. 9,11 

Iehu autem egressus est ad servos domini sui. Qui dixerunt ei : Rectene sunt omnia ? Quid venit insanus iste ad te ? Qui ait eis : Nostis hominem et quid locutus sit ?
Numérotation du verset 4Rg. 9,12 

At illi responderunt : Falsum est sed magis narra nobis. Qui ait eis : Hec et hec locutus est mihi. Et ait : Hec dicit Dominus : Unxi te regem super Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 9,13 

Festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus eius in similitudinem tribunalis, et cecinerunt tuba atque dixerunt : Regnabit4 Iehu.
4 regnabit] regnavit Weber
Numérotation du verset 4Rg. 9,14 

Coniuravit ergo Iehu filius Iosaphat filii Namsi contra Ioram. Porro Ioram obsederat Ramoth Galaad. Ipse et omnis Israel contra Azael regem Syrie,
Numérotation du verset 4Rg. 9,15 

et reversus fuerat ut curaretur in Iezrael propter vulnera, quia percusserant eum Syri preliantem contra Azael regem Syrie. Dixitque Iehu si placet vobis nemo egrediatur profugus de civitate ne vadat et nuntiet in Iezrael.
Numérotation du verset 4Rg. 9,16 

Et ascendit et profectus est in Iezrael. Ioram enim egrotabat ibi et Ochozias5 rex Iuda descenderat ad visitandum Ioram.
5 Ochozias] Ahazia Weber
Numérotation du verset 4Rg. 9,17 

Igitur speculator qui stabat super turrim Iezrael vidit globum Iehu venientis et ait : Video ego globum. Dixitque Ioram : Tolle currum, et mitte in occursum eorum et dicat vadens. Rectene sunt omnia ?
Numérotation du verset 4Rg. 9,18 

Abiit igitur qui ascenderat currum in occursum eius et ait : Hec dicit rex : Pacata sunt omnia ? Dixitque ei Iehu : Quid tibi et paci ? Transi et sequere me. Nuntiavit quoque speculator dicens : Venit nuntius ad eos et non revertitur.
Numérotation du verset 4Rg. 9,19 

Misit etiam currum equorum secundum. Venitque ad eos et ait : Hec dicit rex : Num pax est ? Et ait Iehu : Quid tibi et paci ? Transi et sequere me.
Numérotation du verset 4Rg. 9,20 

Nuntiavit autem speculator dicens : Venit usque ad eos et non revertitur. Est autem incessus, quasi incessus Iehu filii Namsi preceps enim graditur.
Numérotation du verset 4Rg. 9,21 

Et ait Ioram : Iunge currum. Iunxeruntque currum eius. Et egressus est Ioram rex Israel et Ochozias6 rex Iuda : Singuli in curribus suis, egressique sunt in occursum Iehu et invenerunt eum in agro Naboth Iezraelite7.
6 Ochozias] Ahazias Weber |
7 Iezraelite] scrips. , Iezraelithe Rusch , Hiezrahelitis Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 9,22 

Cumque vidisset Ioram Iehu dixit : Pax est Iehu ? At ille respondit : Que pax ? Adhuc fornicationes Iezabel matris tue et veneficia eius multa vigent.
Numérotation du verset 4Rg. 9,23 

Convertit autem Ioram manum suam et fugiens ait ad Ochoziam8 : Insidie Ochozia9.
8 Ochoziam] Ahaziam Weber |
9 Ochozia] Ahazia Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 9,24 

Porro Iehu tetendit arcum manu et percussit Ioram inter scapulas, et egressa est sagitta per cor eius. Statimque corruit in curru suo.
Numérotation du verset 4Rg. 9,25 

Dixitque Iehu ad Badacher10 ducem : Tolle. Proice eum in agro Naboth Iezraelite. Memini enim quando ego et tu sedentes in curru sequebamur Achab patrem huius, quod Dominus onus hoc levaverit super eum dicens :
10 Badacher] Baddacer Weber
Numérotation du verset 4Rg. 9,26 

Si non pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum eius quem vidi heri ait Dominus : Reddam tibi in agro isto dicit Dominus. Nunc igitur tolle, proice eum in agro iuxta verbum Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 9,27 

Ochozias11 autem rex Iuda videns hoc fugit per viam domus horti. Persecutusque est eum Iehu et ait : Etiam hunc percutite in curru suo. Et percusserunt eum12 in ascensu Gaber qui est iuxta Ieblaam, qui fugit in Mageddo et mortuus est ibi.
11 Ochozias] Ahazias Weber |
12 et…eum] om. Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 9,28 

Et imposuerunt eum servi eius super currum suum et tulerunt Hierusalem, sepelieruntque eum in sepulcro cum patribus suis in civitate David.
Numérotation du verset 4Rg. 9,29 

Anno undecimo Ioram filii Achab regnavit Ochozias13 super Iudam.
13 regnavit Ochozias] rege Ahazia Weber
Numérotation du verset 4Rg. 9,30 

Venit Iehu in14 Iezrael. Porro Iezabel introitu eius audito depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per fenestram
14 in] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 9,31 

ingredientem Iehu per portam et ait : Numquid pax esse potest Zamri15 qui interfecit dominum suum ?
15 Zamri Ω Rusch Weber etc.] Zambri Clementina etc.
Numérotation du verset 4Rg. 9,32 

Levavitque Iehu faciem suam ad fenestram et ait : Que est ista ? Et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi et dixerunt : Hec est illa Iezabel.
Numérotation du verset 4Rg. 9,33 

At ille dixit eis : Precipitate eam deorsum. Et precipitaverunt eam. Aspersusque est sanguine paries et equorum ungule qui conculcaverunt eam.
Numérotation du verset 4Rg. 9,34 

Cumque introgressus16 esset ut17 comederet biberetque18 ait : Ite et19 videte maledictam illam et sepelite eam quia filia regis est.
16 introgressus] ingressus Weber |
17 ut] et Weber |
18 biberetque] bibissetque Weber |
19 et] om. Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 9,35 

Cumque issent ut sepelirent eam, non invenerunt nisi calvariam et pedes et summas manus.
Numérotation du verset 4Rg. 9,36 

Reversique nuntiaverunt ei et ait Iehu : Sermo Domini est quem locutus est per servum suum Eliam Thesbiten dicens : In agro Iezrael comedent canes carnes Iezabel.
Numérotation du verset 4Rg. 9,37 

Et erunt carnes Iezabel sicut stercus super faciem terre in agro Iezrael ita ut pretereuntes dicant : Heccine est illa Iezabel.

Capitulum 9

Numérotation du verset 4Rg. 9,1 
marg.| {y} Eliseus autem] etc. De Iehu rege, qui successit Ioram, filio Achab, agitur, qui delevit totam domum Achab, in ultionem Naboth.
marg.| {z} Accinge] etc. Id est prepara te.
marg.| {a} Lenticula] vas, in quo servatur oleum.
marg.| {b} Videbis Iehu] quem dimiserat Ioram in exercitu contra Syros, principem militie, quando vulneratus rediit in Iezrael.
marg.| {c} Suscitabis] etc. id est vocabis seorsum in partem.
marg.| {d} Cubiculum] in thalamum, vel in locum secretum.
marg.| {e} Fugies, et non ibi subsistes] Sic, et modo viri religiosi in curiis {1. 293ra} Δ commorari non debent, sed peracto negotio suo, aufugere quasi insani. Hoc enim est consilium Elisei : Sed consilium eius cogitaverunt repellere multi dicentes : Terribilis in consiliis Eliseus, super filios hominum. Argumentum satis probabile, quod monacho, qui libenter in curiis commoratur, non placet observantia regularis, neque vita claustralis. Unde Dominus dixit turbis, que exierant in desertum videre Ioannem. Lc. 7.d. Qui existis videre, hominem mollibus vestimentis indutum ? Ecce, qui in pretiosa veste sunt, et in deliciis, in domibus Regum sunt. Et dicit Beatus BERNARDUS quod monachus curialis est una de 12. abusionibus claustri. Unde revera monachus curialis non monachus, sed abusio monachi, quia ipse quantum in se, omnes monachos abominabiles reddit : Que maior abusio est, quam hominem mortuum inter vivos habitare ?
marg.| {a} Puer prophete] id est Elisei.
marg.| {b} In Ramoth Galaad] ubi erat exercitus Israel, cui preerat Iehu.
marg.| {c} Ad te,
marg.| { o}   princeps] Forte non cognoscebat eum, sed hoc in animo suo posuerat presagium ipsum esse Iehu, qui ex omnibus responderet. Vel forte unctio docebat eum de omnibus. Et ideo quesierat prius, quis esset Iehu.
marg.| {d} Ille] id est propheta.
marg.| {e} Eius] Iehu scilicet.
marg.| {f} Regem] Et ita impletum est, quod Dominus dixerat Elie. 3Rg. 19.c. ut scilicet ungeret Iehu super Israel ; non enim aliter unxit eum, nisi per istum puerum, quem misit Eliseus.
marg.| {g} Mingentem] id est canem, vel debilem.
marg.| {h} Clausum] id est incarceratum.
marg.| {i} Novissimum] id est vilissimum, cui propter vilitatem parcendum esset.
marg.| {k} Domum Baasa] De quo 3Rg. 15.g. et 16.
marg.| {l} Comedent canes] Deus meus, quid est hoc, si pro modica vinea, quam etiam care volebant emere, ita puniti sunt Achab Rex Israel, et Iezabel uxor sua, etiam, usque in tertiam, et quartam generationem ? Quid ergo fiet de his, qui castra rapiunt, pauperes spoliant per usuras, aut per rapinas ? Is. 32.a. Ve, qui predaris, nonne et ipse predaberis ?
marg.| {m} Insanus] Insanos reputabant filios prophetarum. Nec est hoc novum, vel insolitum, bonos vocari fatuos. David ab Achis immutatus, vocatus est arreptitius. 1Rg. 21.d. Et Christus dictus est habere demonium. Io. 8.f. Iob. 12.a. Deridetur iusti simplicitas apud cogitationes divitum. Et supra eodem 2.d. Dixerunt pueri, deridentes Eliseum : Ascende calve, Ascende calve. Per calvitiem significatur paupertas, per capillos divitie periture. Contra hos dicitur Eccles. 10.c. Noli despicere {1.293rb} iustum pauperem : Noli magnificare virum peccatorem divitem.
marg.| {n} Et quid sit] etc. Interrogative : Tamen IOSEPHUS legit hoc sine interrogatione. Dicit enim sic : Recte iudicastis, verba vesana locutus est, scilicet quod Dominus unxit me Regem super Israel. Et huic expositioni concordat responsio eorum.
marg.| {o} Falsum est] hoc scilicet quod non noverimus illum, et quod sciamus, quid dixerit, sed tu narra nobis.
marg.| {p} Et cecinerunt] credentes, quod verum erat, quod dixerat propheta, licet deriderent eum. Ita modo fit, multi derident predicationem, qui tamen timent, quod dicitur.
marg.| {q} Porro Ioram] Rex Israel. Et redit hic auctor ad narrationem historie.
marg.| {r} Reversus fuerat] supra 8.g.
marg.| {s} Dixitque] militibus.
marg.| {t} Profugus] id est fugiens de civitate obsessa, id est de Ramoth Galaad, quasi dicat. Cavete, ne de civitate aliquis nuntiet hoc in Iezrael. Vel melius : Nemo de civitate Iezrael egrediatur. Timebat enim Iehu, ne aliquis de civitate Iezrael nuntiaret hanc coniurationem. Ibi. IOSEPHUS dicit : Rogavit Iehu milites, ut nullus descenderet, et nuntiaret Regi, que gesta fuerant.
marg.| {u} Et ascendit] Iehu cum toto exercitu.
marg.| {x} Ad visitandum] sicut dictum est Supra 8. fin.
marg.| {y} Speculator] Iezrael.
marg.| {z} Globum] id est turmam.
marg.| {a} Dixitque Ioram] suspicatus civitatem captam, vel pacis compositionem factam.
marg.| {b} Tolle currum] id est prepara. IOSEPHUS dicit. Mitti iussit aliquem equestrium, ut qui essent illi, inquireret.
marg.| {c} Quid tibi, et paci ?] id est quid ad te pertinet de pace inquirere. Vel huic quasi Regi presenti loquitur, quasi dicat. Quid de pace queris, cum sit inimicus illius, qui est turbator pacis.
marg.| {d} Misit etiam] ipse Ioram.
marg.| {e} Quid tibi, et paci ?] Expone, ut prius.
marg.| {f} Preceps] etc. Id est impetu venit. Tamen IOSEPHUS dicit quod multa moderatione iter agebat. Sed non est contrarium, quia poterat cito venire, et tamen ordinate.
marg.| {g} Filii Namsi] id est filii Iosaphat, filii Namsi, sicut supra 8.g. dicitur, Athalia filia Amri, id est filia Achab filii Amri.
marg.| {h} Iungite currum] regium. Tunc ibant reges in curribus. Modo vadunt in equis. Ps. 19. Hi in curribus, et hi in equis, nos autem in nomine Dei nostri invocabimus.
marg.| {1. 293va} {a} Iezraelitis] vel Iezraelite.
marg.| {b} Veneficia] id est carmina sortilega, quasi dicat. Que pax potest esse nobis, cum iugiter offendamus Deum per idololatriam matris tue. Tamen IOSEPHUS dicit quod matrem eius clamavit veneficam, et meretricem.
marg.| {c} Convertit autem] etc. id est vertit retrorsum habenas equorum.
marg.| {d} Ad Ochoziam] Regem Iuda.
marg.| {e} Insidie, Ochozia] votivi casus.
marg.| {f} Corruit] mortuus.
marg.| {g} In curru suo] id est in medio pompe sue. Frequenter enim moriuntur divites in medio divitiarum suarum, in paupertate sua, quandoque pauperes, et uterque damnatur. Iob. 21.c. Iste moritur robustus sanus, et dives, et felix, viscera eius plena adipe, et medullis ossa illius irrigantur. Alius quoque moritur in amaritudine anime sue absque ullis opibus, et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos. Sed nota, Ochozias fugiens per viam domus horti, occisus est : sic qui fugere volunt mala temporis huius, per delicias, scilicet huius mundi sepe a diabolo sagittantur. Simile infr. ult. dicitur, quod Sedechias fugiens per viam horti Iericho, interfectus est a Babyloniis. Item Iehu, prelatus est, sagitta, increpatio, scapule, sunt opera. Inter scapulas Iehu Ioram percussit sagitta, cum Prelatus princeps in medio operum reprehendit : Sed sagitta per cor egreditur, cum increpatio usque ad cogitationes extenditur.
marg.| {h} Ducem] tertie partis exercitus.
marg.| {i} Onus hoc] etc. id est hanc plagam fuerit comminatus per Eliam, scilicet 3Rg. 21.
marg.| {k} Filiorum eius] Tamen sup. de filiis Naboth nulla mentio facta est. Forte, quod ibi tactum est, hic suppletur. Vel forte interfecisse eos dicitur, quia exheredavit eos. Usurarius ergo, vel miles, qui exheredat aliquem, homicida est filiorum eius.
marg.| {l} Quem vidi] scilicet Naboth, id est cuius Afflictionem aspexi ad ulciscendum. Simile Ex. 3.b. Vidi afflictionem populi mei, etc.
marg.| {m} Dicit Dominus] Aposiopesis est, et debet suppleri, de cetero timeant mali.
marg.| {n} Iuxta verbum] etc. quod in agro Naboth lingerent canes sanguinem eius. Linxerunt enim sanguinem Achab, cum linxerunt sanguinem Ioram filii eius. Tunc ut supra dictum est. 3Rg. 22.f. Linxerunt etiam canes sanguinem ipsius Achab, quando mulieres laverunt habenas, et currum cruentum cruore eius.
marg.| {o} Ochozias autem] etc. GLOSSA Hieronymi. Dicitur de Ochozia, quod 42 annorum erat, quando cepit regnare, et uno anno regnavit. Si autem pater eius Ioram dicitur octo annis regnasse, et 40. vixisse, si ita est, duobus annis prior est patri suo. Solutio : Sed tradunt Hebrei, quod Ioram 40. annis vixit, et viginti octo annis regnavit. Ex quibus 8. ei dantur tantum quamdiu iuste vixit, 20. quibus postea regnavit in labore et tribulatione, filio eius adiiciuntur, qui 22. ann. fuit, cum regnare cepit, et uno regnavit.
marg.| {p} Percusserunt {1.293vb}   eum] IOSEPHUS dicit, eadem sagitta.
marg.| {q} Gaber] collis eius.
marg.| {r} Anno undecimo Ioram] immo duodecimo ut dictum est supra, octavo <capitulo> scilicet. Solutio : Ochozias regnavit uno anno patri suo supra, qui non computatur, cum dicitur, quod cepit regnare 12. anno Ioram filii Achab, hic vero computatur, et ideo dicitur, quod undecimo anno cepit regnare. Item videtur falsum, quod dicitur hic, scilicet quod Iehu venit in Iezrael 11. anno Ioram filii Achab, immo 12. quia duodecim annis regnavit Ioram, et post mortem eius venit Iehu in Iezrael. Solutio : vel scriptor erravit, ponens undecim pro duodecim ; vel synecdoche est ibi quia duodecimus annus non fuit integer, et ideo non computatur. Vel forte infirmatus fuit uno anno qui non computatur.
marg.| {s} Regnavit] id est regnare cepit.
marg.| {t} Introitu eius] id est eo introeunte.
marg.| {u} Stibio] Cantor Parisiensis dicit quod stibium est instrumentum quo mulieres pilos superciliorum trahunt ; archiepiscopus Cantuariensis quod est color. Alii dicunt, quod est genus unguenti quo tincta facies efficitur rubea, et hoc verius videtur. Unde Ier. 4.g. Cum vestieris te coccino, cum ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris.
marg.| {x} Dominum suum] 3Rg. 16.c. q. Tu occidisti Dominum tuum, sicut Zamri. Unde eadem pena puniendus es. Exemplum autem ponit de Zamri potius, quam de alio, quia Zamri pater Achab interfecit eum. Et per hoc latenter innuit, quod aliquis sequetur de Achab, qui vindictam sumeret de ipso.
marg.| {y} Tres eunuchi] qui circumdabant Iezabel.
marg.| {z} At ille] scilicet Iehu.
marg.| {a} Precipitate] Iosephus dicit quod descendentem ad se venire precepit.
marg.| {b} Paries] iuxta quem precipitata est.
marg.| {c} Ungule] Similiter eius sanguine asperse.
marg.| {d} Introgressus] in domum Regiam, scilicet ipse Iehu.
marg.| {e} Filia Regis] scilicet Methabal Regis Sidoniorum.
marg.| {f} Calvariam] supremam cellam cerebri.
marg.| {g} Summas manus] id est summitates manuum.
marg.| {h} Sermo] id est res sermonis.
marg.| {i} Locutus] 3Rg. 21.f.
marg.| {k} Et erunt carnes] etc. Hoc totum non dixit Elias supra, quod autem ibi tacitum est, hic suppletur.
marg.| {l} Est illa] etc. scilicet miserabilis. Iezabel est mundus iste, qui depingit oculos, ut pulcher appareat, cum sit turpis, et ornat caput, non posteriora. Et ideo placet mundus multis, quia caput, id est anteriora, que sunt ornata bonis presentibus, vident, sed posteriora, que sunt plena anxietate, non vident. Unde Boethius. Quid dicam de voluptatibus, quarum appetitus plenus est anxietate : Satietas vero plena est penitentia ? Prv. 5.a. Favus distillans labia mulieris, et nitidius oleo guttur eius : Ecce caput Iezabel ornatum. Novissima autem eius amara quasi absinthium. Ecce posteriora anxietas scilicet ; et huiusmodi, que non videntur.
marg.| {y} Eliseus autem] etc. Eliseus Christus est : Filii Prophetarum sunt discipuli eius missi ab eo. Lc. 10.a. Designavit Dominus Iesus, et alios 72. et misit eos binos, et binos ante faciem suam in omnem civitatem, et locum, quo erat ipse venturus. Istis dicitur.
marg.| {z} Accingite lumbos] scilicet carnis, et mentis, scilicet cingulo castimonie, tam mentis, quam corporis prava desideria restringite. 1Ptr. 1.c. Succincti lumbos mentis, sobrii, et perfecti, sperate in eam, que vobis offertur gratia. Is. 11.a. Et erit iustitia cingulum lumborum eius, et fides cinctorium renum eius.
marg.| { {a} Tolle lenticulam in manu] Hoc dicitur predicatoribus. Lenticula significat sacram Scripturam, in qua oleum, id est gratia continetur. Per manus significatur opus, id est dicitur eis, ut sacram Scripturam, quam predicant, opere impleant.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (4Rg. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=15&chapitre=15_9)

Notes :