Hugo de Sancto Caro

Capitulum 20

Numérotation du verset 4Rg. 20,1 

In diebus illis egrotavit Ezechias usque ad mortem, et venit ad eum Isaias filius Amos prophetes dixitque ei : Hec dicit Dominus Deus, precipe domui tue. Morieris enim et non vives.
Numérotation du verset 4Rg. 20,2 

Qui convertit faciem suam ad parietem et oravit Dominum dicens :
Numérotation du verset 4Rg. 20,3 

Obsecro, Domine, memento quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto. Et quod placitum est coram te fecerim. Flevit itaque Ezechias fletu magno.
Numérotation du verset 4Rg. 20,4 

Et antequam egrederetur Isaias mediam partem atrii factus est sermo Domini
ad eum dicens :
Numérotation du verset 4Rg. 20,5 

Revertere et dic Ezechie duci populi mei. Hec dicit Dominus Deus David patris tui.
Audivi orationem tuam,
vidi lacrimam tuam et ecce sanavi te. Die autem1 tertio ascendes templum Domini,
1 autem] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 20,6 

et addam diebus tuis quindecim annos,
sed et de manu regis Assyriorum liberabo te,
et civitatem hanc et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum.
Numérotation du verset 4Rg. 20,7 

Dixitque Isaias : Afferte massam ficorum. Quam cum attulissent et posuissent super ulcus eius curatus est.
Numérotation du verset 4Rg. 20,8 

Dixerat autem Ezechias ad Isaiam : Quod erit signum quia Dominus me sanabit et quia ascensurus sum die tertio templum Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 20,9 

cui ait Isaias : Hoc erit signum a Domino. Quod facturus sit Dominus sermonem quem locutus est. Vis ut ascendat2 umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus ?
2 ascendat] accedat Weber
Numérotation du verset 4Rg. 20,10 

Et ait Ezechias : Facile est umbram crescere decem lineis nec hoc volo ut fiat, sed ut revertatur retrorsum decem gradibus.
Numérotation du verset 4Rg. 20,11 

Invocavit itaque Isaias propheta Dominum et reduxit umbram per lineas quibus iam descenderat in horologio Achaz retrorsum decem gradibus.
Numérotation du verset 4Rg. 20,12 

In illo tempore3 misit Merodach Baladan filius Baladan rex Babyloniorum
3 illo tempore] inv. Weber
litteras et munera ad Ezechiam. Audierat enim quod egrotasset Ezechias.
Numérotation du verset 4Rg. 20,13 

Letatus est autem in adventu4 eorum Ezechias,
4 adventu] adventum Weber
et ostendit eis domum aromatum et aurum et argentum,
et pigmenta varia,
unguenta quoque,
et domum vasorum suorum,
et omnia que habere potuit5 in thesauris suis. Non fuit verbum6 quod non ostenderit7
5 potuit] potuerat Weber |
6 verbum] om. Weber |
7 ostenderit] monstraret Weber |
eis Ezechias in domo sua et in omni potestate sua.
Numérotation du verset 4Rg. 20,14 

Venit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam dixitque ei : Quid dixerunt viri isti aut unde venerunt ad te ? Cui ait Ezechias :
De terra longinqua
venerunt ad me8 de Babylone.
8 ad me] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 20,15 

At ille respondit : Quid viderunt in domo tua ? Ait Ezechias : Omnia quecumque9 sunt in domo mea viderunt, nihil est quod non monstraverim eis in thesauris meis.
9 quecumque] que Weber
Numérotation du verset 4Rg. 20,16 

Dixit itaque Isaias Ezechie : Audi sermonem Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 20,17 

Ecce dies venient et auferentur omnia que sunt in domo tua et que condiderunt
patres tui usque in diem hanc in Babylone. Non remanebit quicquam ait Dominus.
Numérotation du verset 4Rg. 20,18 

Sed et de filiis tuis qui egredientur a10 te quos generabis tollentur et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis.
10 a] ex Weber
Numérotation du verset 4Rg. 20,19 

Dixit Ezechias ad Isaiam : Bonus sermo Domini quem locutus est. Sit tantum11 pax et veritas in diebus meis.
11 tantum] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 20,20 

Reliqua autem sermonum Ezechie et omnis fortitudo eius et quomodo fecerit piscinam et aqueductum, et introduxerit aquas in civitatem, nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset 4Rg. 20,21 

Dormivitque Ezechias cum patribus suis et regnavit Manasses filius eius pro eo.

Capitulum 20

Numérotation du verset 4Rg. 20,1 
marg.| {i} In diebus illis egrotavit Ezechias] ne de miraculoso triumpho extolleretur, vel quia non cantavit canticum Domino post stragem hostium, ut mos erat, sicut Moyses Ex. 15.a. et Anna, 1Rg. 2.a. David, 2Rg. 22.a. Delbora, Idc. 5.a. IOSEPHUS dicit quod obtulit cum populo hostiam, sed non digne gratias egit, quia inflatus erat in animo.
marg.| {k} Usque ad mortem] secundum naturam inferiorem, non secundum Dei ordinationem.
marg.| {l} Precipe domui tue] id est dispone de domo tua, que disponenda sunt, quasi dicat fac testamentum tuum.
marg.| {n} Ad parietem] ipsius porticus templi, iuxta quam iacebat, sive succumbebat, id est vertit se versus templum, ad quod ire non poterat, propter egritudinem. Vel ad parietem domus sue, iuxta quem iacebat ad plorandum liberius, ut non viderentur lacryme.
marg.| {o} Memento] Hic dicit tria, que exiguntur ad salutem, scilicet fidem, cum dicit : In veritate. Caritatem, cum dicit : In corde perfecto. Bonum opus, cum dicit : Et quod placitum est, fecerim. Non est arrogantia, sed prudentia. Unde GLOSSA dicit : Gravis culpa est, hominem sibi arrogare, quod non est : Sic culpa nulla est, si humiliter dicat, quod bonum est. Unde contingit, ut iusti, et iniusti habeant verba similia, et in quibus Dominus ab his offenditur, in eis verbis ab illis placatur. Ecce Phariseus se iustificat in opere : Lc. 18.b. Ezechias etiam in cogitatione. Unde ille offendit, inde iste Deum placavit, cuius confessionem perfectionis Dominus non despexit, quem mox in precibus suis exaudivit. Verba enim singulorum Deus pensat ex corde ipsorum. Ex hac GLOSSA patet, quod aliquis in necessitate potest rememorari bonorum, que fecit, ad spem, et confidentiam excitandam. Unde Raban. Felix conscientia que afflictionis tempore bonorum operum recordatur. HIERONYMUS Felix conscientia, que in tempore malorum potest recordari bonorum. Unde Eccles. 11.c. In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor {1. 302vb} sis bonorum, quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique iuxta vias suas.
marg.| {p} Placitum] Quando contrivi serpentem eneum, et idola, et vasa templi reparavi.
marg.| {q} Flevit itaque] GLOSSA propter promissionem Domini ad David, quam videbat in sua morte perituram, quia nondum Ezechias filium habebat. Promiserat enim Dominus David, dicens : De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Nam ut dicit GLOSSA post mortem eius, Manasses, cum duodecim esset annorum, regnare cepit, ex quo perspicuum est, post tertium annum concesse vite Manassen esse generatum.
marg.| {s} David patris tui] David nominat, ut sic ostendat quod promissio facta David impleretur. Vel quia ipse fuit imitator David.
marg.| {t} Audivi orationem tuam] Simile Tob. 12.c. Quando orabas cum lacrymis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos per diem abscondebas in domo tua, et nocte sepeliebas, ego obtuli orationem tuam Domino. Ps. 9. Preparationem cordis eius audivit auris tua. Item, Ecce oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum. Item :   [Dixi, confitebor adversum me] etc.
marg.| {u} Lacrymam tuam] Os. 12.b. Flevit, et rogavit eum, et in Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum.
marg.| {x} Sanavi te] Sed {1. 303ra} Δ quereret aliquis. Numquid Deus mutavit propositum suum, aut propheta mentitus est, qui dixerat supra, ex revelatione Domini. Morieris, et non vives ? Ad hoc dicitur, quod verum est, quod supra dixit, morieris, et non vives, quia secundum causas inferiores moriturus erat, et hoc revelaverat Deus Isaie, sed postea voluntate sua addidit Dominus 15. annos vite regis. Unde dicit GREGORIUS super Is. 38. Dominus sententiam mutat, non consilium. Ubi dicit GILIBERTUS. Sententiam debemus intelligere sensus verborum. Et videtur falsum dicere GILIBERTUS, quia hec verba morieris, et non vives idem significant, et eumdem sensum habent, et ante, et post. Solutio. Sensus verborum triplicem habet respectum. Unum ad rem significatam. Alium ad vocem significantem. Tertium ad intellectum audientis verbum : Primo modo mutatus est sensus verborum, quia ipse res mutate sunt in se, sed non in Dei consilio. Naturam enim, que iam defecerat in rege, sciebat Deus se reparaturum, ad orationem, et lacrymas eius, et ita sententia, id est ipse res mutate sunt, sed non Dei consilium. Secundo autem, et tertio modo non est mutatus sensus verborum, quia in illis verbis idem significatur, et intelligitur quod ante. Sed iterum. Cum Prophete legant in speculo eternitatis illud, quod prophetant, querit GILIBERTUS quomodo Ezechiam esse moriturum, scriptum erat in speculo, cum non esset verum. Et solvitur : Ad hoc, quod Ezechiam esse moriturum, non erat ibi scriptum simpliciter, sed Ezechiam esse moriturum secundum causas inferiores, et hoc erat verum, et hoc vidit, et legit propheta, et hoc dixit, licet non expresserit hoc. Et ideo propheta non dixit falsum, quia Dominus aliter ordinavit. Sicut si aliquis videret cecum, et diceret. Ille amplius non videbit, etiam si Dei dispositione ille lumen reciperet, iste non esset mentitus, neque dixisset falsum secundum intentionem suam. Sed iterum querunt homines. Quid est prophetam legere in speculo eternitatis, et quomodo ibi videt res, et quomodo sunt ibi res ? Item aggravant questionem dicentes. Isaias vidit in speculo, et predixit postea. Virgo pariet Isaia mortuo statim, et Christo nondum concepto, querunt, si possibile est Christum non esse nasciturum. Et constat, quod sic, quia dicit AUGUSTINUS. Possibile fuit Deo alius modus liberationis, sed nullus convenientior nostre miserie sanande. Inde sic. Necesse est, prophetam hoc vidisse, et dixisse, et hoc contingens quod dixit, ergo possibile fuit, prophetam dicere falsum, ergo falsum potest subesse prophetie. Eadem est obiectio de fide Abrahe, qua credidit Christum nasciturum, et eadem de hoc quod dixit Dominus Petro. Antequam gallus cantet, ter me negabis. Solutio horum reservatur disputationi, quia non est de lectione.
marg.| {a} Diebus] id est diebus, quibus victurus erat secundum causas inferiores, et secundum merita tua. Aliquando enim acceleratur homini mors propter bonum suum. Sap. 4.c. Raptus est Enoch, ne malitia immutaret intellectum eius. Aliquando propter peccatum suum. Ps. 54. Viri sanguinum non dimidiabunt dies suos. Sic Ezechias peccatis suis meruerat vite sue decurtationem, et mortis accelerationem, et iam secundum numerum determinatum erat, quod moriturus erat, et istis annis, quibus iam vixerat, et plus vivere non poterat, addidit Dominus quindecim annos. Unde Raban. Facti questio solvitur, quod nequaquam dies mortis singulis prefinita sit, sed secundum voluntatem Dei, et ignotis mortalibus causis, vel vivat quis vel moriatur, presertim cum et nunc statuta mortis necessitas differatur, et post mortem plurimos resuscitatos legimus.
marg.| {b} Quindecim] GLOSSA quos non postulaverat. Unde GLOSSA super Is. 38. dicit. Non annos petiit, sed Deo dimittit, quid prestare velit. Noverat Salomonem Deo placuisse, quia non petierat annos vite, 3Rg. 3.b.
marg.| {c} Sed et de] etc. GLOSSA Cum vita, regni securitas promittitur.
marg.| {d} Propter] id est mea gratuita voluntate non exigentia meritorum vestrorum.   [Super ulcus] Quidam habent, super vulnus. Sed Hebraica veritas habet, super ulcus, quod magis proprie dicitur. Ulcus enim proprie nascitur, vulnus vero infligitur, ut dicit Raban. Et constat, quod {1. 303rb} morbus regis non erat illatus, sed innatus. Quidam putant fuisse apostema, quod dicitur ulcus, cuius sanies in cutis superficiem provocatur, siccioribus ficubus contusis, et appositis supra ulcus. Sed Aquila, et Symmachus, et Theodotion dicunt fuisse morbum regium, qui dicitur lupus, cui queque dulcia sumpta in potu, vel cibo, vel apposita, corpori, contraria sunt. Quod si fuit, miraculosa fuit curatio, quia per contrarias res, sanitas restituta est. Si vero fuit ulcus, vel apostema, et non morbus regius, naturalis fuit curatio, quia per appositionem siccarum ficuum putredo interior, foris, vel exterius trahebatur.
marg.| {g} Vis ut ascendat] Ad evidentiam huius notandum est, quid sit horologium Achaz, et quomodo factum, et quid appellatur linea, quid gradus, et quid sit umbram Solis ascendere, et descendere, et quid sit umbram crescere, vel decrescere, et qualiter exponatur secundum diversos expositores. Sciendum ergo, quod {1. 303va} Δ horologium erat quasi quidam discus semicircularis, ad modum linee corniculate, in medio cuius affixus erat quidam stilus, qui dicitur gnomo, a radice cuius extendebantur in horologio duodecim linee eque distantes, duodecim horas diei significantes. Et hoc dico secundum Bedam. Et ita tot erant ibi gradus quot linee, vel ipse linee vocantur gradus secundum hanc expositionem. Et per singulas horas diei umbra gnomonis descendebat de linea in lineam, peragrans unumquemque gradum. Quando umbra gnomonis est supra primam lineam, tunc prima hora diei incipit, quando est supra secundam, tunc incipit secunda hora, et sic de aliis. Vel potest dici, quod oriente Sole, umbra gnomonis, quando venit supra primam lineam, tunc finita est prima hora diei, quando venit supra secundam lineam, tunc finita est secunda hora diei, et sic de aliis. Et huic sententie consentit Symmachus. Unde GLOSSA Gradus Symmachus intellexit in lineis horologii, in quo ita erant extructi gradus arte mechanica, ut per singulos umbra descendens horarum spatia terminaret. Erat autem hora diei decima, quando Isaias hec loquebatur regi, et umbra gnomonis descenderat in horologio per decem lineas. Et dedit Isaias optionem signi, utrum scilicet vellet, quod Sol, sive umbra gnomonis staret per decem lineas immotus, vel rediret subito ad ortum, et iterum inchoaret diem. Utrumlibet autem fieret, decem hore adderentur diei. Iuxta hoc ergo sic exponitur littera. Vis ut ascendat umbra gnomonis in horologio, id est immota in ascensu suo, id est in loco, ad quem iam ascenderat tanto tempore, quo solet umbra Solis decem lineis in horologio ascendere. Ascensus autem dicitur progressus umbre de linea ad lineam, sicut in numeris dicitur ascensus, progressus de minori numero ad maiorem. Et fit iste ascensus in horologio secundum descensum Solis. Progressus vero umbre de linea ad lineam, est ascensus eius.
marg.| {a} Aut ut] subito per australem plagam, qua venerat, id est in instanti ad ortum suum feratur, iterum inchoans diem. Huic expositioni consonat Hebreus, qui sic habet. Vis, ut stet umbra decem lineis, an ut revertatur ? In Isaia non fit mentio de ascensu umbre, sed tantum de reditu Solis ad ortum. Unde ibi dicitur. Hoc erit signum a Domino, quia faciet Dominus verbum hoc, quod locutus est. Ecce reverti faciam umbra linearum, per quas descenderat in horologio Achaz in Sole retrorsum decem lineis, et reversus est Sol decem lineis per gradus, quos descenderat. Sed quia descensus Solis, id est progressus ad occasum facit ascensum umbre, ideo bene tacuit Isaias de ascensu umbre, satis exprimens illum per descensum Solis. Sed quomodo stabit, quod sequitur.
marg.| {b} Facile est] etc. Quia non restabant in horologio nisi due linee, et due hore diei, quia dicit GLOSSA quod decima hora diei dixit hoc propheta regi. Preterea, inconsequens videtur esse responsio regis. Isaias enim quesierat. Vis, ut ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur ? Et rex dixit. Facile est umbram crescere decem lineis. Nec hoc volo, ut fiat, sed ut revertatur decem gradibus. Si dicatur, quod umbram crescere, est umbram in suo cremento stare, sicut umbram ascendere, est eam in ascensu suo stare, tunc falsum est, quod dicit. Facile est umbram crescere decem lineis, immo impossibile secundum naturam. Ad hoc potest dici, quod a diversis diversimode exponitur. Unde ista littera.   [Vis, ut ascendat umbra 10. lineis] etc. diversis modis exponitur. Primo sic. Vis, ut stet in ascensu suo tanto spatio, quod posset decem lineas peragrasse ? Et respondit rex. Nolo hoc, quia facile est, umbram crescere decem lineis, id est stare incremento suo, spatio decem horarum. Et dicit quod hoc facile est, non quod secundum naturam posset hoc fieri, sed quia iam semel contigerat Iosue 10.c. Reditus vero Solis nondum acciderat, ideo illud quasi difficilius perelegit. Hec expositio satis plana est, et vera, secundum quod ascensus umbre, et progressus per lineas idem est. Secundo sic exponitur in GLOSSA   [Vis, ut ascendat] etc. id est decem horis precedat Sole procedente super terram, per plagas boreales versus Orientem, sicut quotidie procedit Sol per noctem, sub terra, et sic completis decem horis, statim redeat Sol ad locum ubi nunc est. Et sic fieret duplex miraculum. Unum, quod semper dies esset, Sole lucente super terram. Aliud, quod in decem horis pertransiret spatium duarum horarum residuarum diei, et spatium duodecim horarum noctis, et spatium decem horarum a mane usque ad decimam horam, qua venit Isaias ad regem. Hoc noluit rex eligere, quia Solem redire versus Orientem per plagas boreales {1. 303vb} super terram naturale est : Et singulis annis hoc contingit circa festum S. Ioannis, in insula Tile, ubi aliquando dies est sine nocte. Unde Rab. dicit in GLOSSA Qui in insula Tile, que est ultra Britanniam, vel in Scytharum finibus degunt, omni estate diebus aliquot vident, quomodo Sol ab Occidente ad Orientem humilis redeat. Numquam hi, qui interiora Austri incolunt, viderunt Solem per meridianas plagas ad Orientem ab occasu redire. Et hoc est, quod dixit rex : Nolo ut hoc fiat, sed ut per plagas Boreales ascendat umbra, id est versus Orientem redeat, Sole procedente super terram, quia facile est, umbram crescere decem lineis, id est ascendere predicto modo. Facile quidem respectu, scilicet alterius partis, quia naturale est, illud autem non. Tertio sic exponitur : Vis ut ascendat umbra decem lineis, id est ita tarde moveatur pertranseundo duas horas diei residuas, quod interim decem hore possent elabi : Et hoc facilius est, quam aliquod aliorum, et ideo noluit illud eligere Ezechias. Et hoc est :   [Facile est umbram] etc. id est decem horarum {1. 304ra} Δ spatio, duas horas diei peragrare residuas, id est facile est umbram procedere cursu suo naturali. Vel crescere dicit umbram, quia longiores sunt umbre vesperi, ut dicitur. Ier. 6.a. ANDREAS ponit in horologio 24. lineas, inter quas facit duodecim gradus. Erant enim linee sic disposite. In principio gradus erat una linea in termino altera, et quando Sol oriebatur statim umbra stili erat supra primam lineam, et quando veniebat umbra super alteram lineam, tunc erat terminata una hora, et statim sequebatur alia linea, quam intrabat umbra stili, et incipiebat secunda hora, qua terminata, intrabat tertiam lineam. Et ita quelibet hora habebat duas lineas, unam in principio, aliam in fine, et gradus, sive spatium inter duas lineas, erat spatium 1. hore. Secundum hanc dispositionem aliud est linea, aliud gradus, quia tantum 12. gradus, et 24. linee. Secundum hoc sensus est :   [Vis ut as.um.xli] id est subito fiat transitus 10. linearum : Et ita satis levis est ista dispositio, et satis evidens. Sed obiicitur : Umbra gnomonis descenderat in horologio 10. lineis tantum, hoc dicit textus, ergo non fecerat Sol, nisi quinque horas, quod est contra GLOSSA Rab. que dicit quod erat hora 10. quando Propheta dixit hoc Regi. Item alia GLOSSA super Is. 38. Reversus est Sol per decem lineas, et per decem gradus a 10. hora ad primam.
marg.| {a} Sed ut revertatur] in instanti. Elegit autem, ut reverteretur Sol per gradus, unde descenderat. Nam si staret, alicui cause naturali posset ascribi : Vel quia iam factum fuerat hoc sub Iosue cap. 10. ideo signum elegit inauditum.
marg.| {b} Invocavit] id est rogavit.
marg.| {c} Reduxit Dominus] et subito.
marg.| {d} Quibus iam descenderat] id est versus occidentem venerat. Nota, secundum diversos diversimode dicitur ascensus, vel descensus umbre in horologio. Uno modo dicitur ascensus umbre progressus de linea in lineam, sic dictum est in prima expositione. Idem progressus dicitur, et descensus. Secundum hoc umbra per 10. lineas ascenderat, et per 10. lineas descenderat, quod idem est, descensus, et ascensus eius in diversis respectibus. Ascensus est ad maiorem numerum linearum. Descensus ab Oriente ad Occidentem progressus. Vel sic umbra gnomonis in meridie, minima est ; in mane, et in vespere, maxima. Unde a mane usque ad meridiem semper decrescit, et ita descendit : A meridie usque ad vesperam semper crescit, et ita ascendit. Secundum hoc idem est decrementum umbre, et descensus, et crementum idem est quod ascensus. Secundum hoc dicitur umbra descendisse 10. lineis, synecdochice, quia maiore parte 10. horarum, 1. sex horis descenderat, et quatuor ascenderat, a 7. hora usque ad 10. Vel sic, Sol in Zodiaco ascendit usque ad meridiem, de meridie descendit usque ad vesperam. Umbra enim dicitur in horologio ascendere, vel descendere, quando Sol ascendit, vel descendit in Zodiaco. Sol iam ascenderat usque ad meridiem, et descenderat usque ad 10. horam, id est quatuor horis. Secundum hoc sic expone : Reduxit umbram per lineas, quibus iam descenderat, id est quas ipsa in descensu existens, tunc transierat. Erat enim in 10. linea descendens ad occasum. Vel descenderat, dicit respectu gnomonis. Horologium enim ita dispositum fuerat, quod gnomo, qui faciebat umbram, superior erat ad umbram, quam faciebat, ut patet in virga affixa parieti versus meridiem : Vel gnomo erectus esset in columna, et paries esset contra, in quo essent linee.
marg.| {e} In tempore illo] etc. Ex hoc loco probat GLOSSA quod aliud est regnum Assyriorum, aliud regnum Babyloniorum. Supra enim dictum est, quod mortuo Sennacherib rege Assyriorum, regnavit pro eo Asaraddon, et egrotavit Ezechias, et recepit sospitatem, reverso Sole ad ortum fere duplicato. Hic dicitur, quod in illo tempore, id est in anno eodem, quo hec facta sunt, {1. 304rb} misit Berodach Rex Babyloniorum litteras, et munera Ezechie regi Iuda petens, ut ei socius esset, et amicus, contra Assaradoch regem Assyriorum : Nam eo tempore rex Medorum, et rex Babyloniorum recesserant a monarchia Assyriorum sub Assaradoch. Precipua tamen causa huius legationis creditur hec fuisse : Chaldei vigebant in astronomia, neque poterant invenire secundum artem suam causam, quare fere in duplum dies protensa fuerat, et tandem audierunt hoc esse factum pro Ierosolymorum rege, et miserunt nuntios, ut sciscitarentur veritatem rei, qua comperta, miserunt regi munera, ut honorarent hominem, quem honoraverat Deus eorum, scilicet Sol, quem colebant : Et hoc est,   [In illo tempore] etc. Berodach Baladan, duo nomina sunt, sicut Simon Ioannis, id est filius. Unde exponit se subiungens, filius Baladan. Aliqui libri habent Maradach, vel Merodath, quod interpretatur amara procacitas. GLOSSA dicit quod ille Berodach fuit pater Nabuchodonosor secundum Hebreos.
marg.| {f} Letatus] elatus in animo suo. 2Par. 32. dicitur : Letatus est ergo in adventu legatorum, et donatione munerum, et gratulatione sanitatis sue.
marg.| {g} Domum aromatum] id est cellam pigmentariam, que 3Rg. 9. dicta est neptota : Vel domum aromatum dicit domum quandam, in qua iacebant reges sepulti, conditi aromatibus. Vel ut quidam volunt, domum aromatum vocat hic domunculam quandam, que erat in templo seorsum, ubi thus, et thymiama, et cetere species aromatum servabantur ad usus templi, ubi introducere Gentiles nefas erat. Secundum Epiphanium domus erat longissima, quam fecerat Salomon, cuius aditus occultus erat, longe a civitate, ignotus universo populo, et pluribus sacerdotibus : Ibi posuerat rex aurum, et argentum, et aromata, que advecta erant de Ethiopia. In ea erant tres ordines sepulchrorum. Primo erant sepulchra regum. Postea sepulchra Pontificum. Ultimo sepulchra Prophetarum. Hoc ergo secretum David, et Salomonis, denudavit Ezechias gentilibus, et ossa paterna contaminavit ex presentia prophanorum, ideo ab ipso die factus est sterilis, ex quo sequitur, quod peccavit in facto illo. Sed contra Sir. 49.b. preter David, et Ezechiam, et Iosiam, omnes reges commiserunt peccatum. Solutio. Omnes alii peccaverunt, peccato, scilicet idololatrie, isti non. Vel aliter. Omnes alii peccaverunt, id est peccatores extiterunt, respectu istorum, sicut Ez. 16.f. dicitur Hierusalem iustificasti sorores tuas, in omnibus abominationibus tuis.
marg.| {h} Aurum, et argentum] GLOSSA Thesauros auri, et argenti.
marg.| {i} Verbum] id est res digna verbo. GLOSSA Queritur, quare non prohibuerit Dominus Ezechiam per prophetam, ne ostenderetur domus Domini alienigenis, etc. Solutio : est ut nota fierent, que erant in corde eius, id est occulta elatio mentis, qua coram Domino peccavit, ad notitiam hominum per factum pravi operis perduceretur.
marg.| {k} Quid dixerunt] etc. Querit non ignorans. Et queritur hoc ideo, ut ex propriis verbis reprehendatur rex.
marg.| {l} De terra] GLOSSA Cum supercilicio legendum est, quasi dicat quanto terra longinquior unde venerunt, tanto ego gloriosior propter quem venerunt.
marg.| {m} Ad me] Debuerat dicere ad glorificandum Deum pro signi magnitudine.
marg.| {n} De Babylone] GLOSSA Que in orbe potentissima. Et videtur falsum, immo Assyria potentior erat, quia ibi erat monarchia. Solutio : In illo anno recesserunt rex Medorum, et rex Babyloniorum a dominio Assyriorum, et iam ceperat rex Babylonie potentior esse.
marg.| {o} In domo] GLOSSA Tacet, de quo verebatur offensam, quod ostenderat eis cuncta, que haberet in potestate sua, inter que precipua erat templi supellex.
marg.| {p} In domo tua] Non tuo sed patrum labore quesita.
marg.| {q} Et erunt eunuchi] etc. Hoc fabulantur {1. 304va} Hebrei impletum esse in Daniele, et sociis eius, qui captivi ducti sunt cum Ioachim filio, id est nepote Iosie, infra 24.d. Sed verius est, ipsos non fuisse eunuchos corpore, sed mente. Sunt enim eunuchi natura, violentia, gratia. Unde Dominus Mt. 19.b. Sunt eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt. Et sunt eunuchi, qui facti sunt ab homine. Et sunt eunuchi, qui castraverunt seipsos propter regnum Dei, etc.
marg.| {i} In diebus illis egrotavit Ezechias] Fugato Sennacherib egrotavit Ezechias, sic expulsis tentationibus, et devictis, aliqui superbiunt : Quod significatum est 1Mcc. 6.f. ubi legitur, quod Eleazarus interficiens elephantem, sub eodem occubuit : Ubi GLOSSA Sub hoste, quem occidit, moritur, qui de culpa, quam superat, elevatur. Est igitur superbia egritudo, non quorumcumque membrorum, sed capitis quia sicut scriptum esta : « Alta petit livor, perflant altissima venti ». Et GREGORIUS. Superbia natione celestis, mentes sublimium inhabitat, et sub cinere, et cilicio latitans, semper nititur ad ortus proprios remeare. Is. 1.b. Omne caput languidum, etc. Caput, sunt Prelati Ecclesie ; cor, Doctores : Illi languent, isti merent. Plus est languere, quam merere, quia quanto gradus altior, tanto casus gravior.
a ¶Fons : Ovidius , Remedia amoris, 5 369, Teubner, p. 257 : “Summa petit livor: perflant altissima venti; Summa petunt dextra fulmina missa Iovis”. Cf.   Alexander Neckam , Carmina minora, carmina metrica, carmen: 4, versus: 16, CCCM 221, p. 219 : “Summa petit liuor, perflant altissima uenti”. [MM2022]
marg.| {l} Precipe domui tue] Domus est conscientia ; habitator, spiritus. Domum disponere, est conscientiam ordinare. Prv. 25.d. Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa in domo communi.
marg.| {m} Qui convertit] etc. Paries, est carnis fragilitas. Convertere ergo faciem ad parietem, est primam respicere infirmitatem. Ct. 2.b. En ipse stat post parietem nostrum. Nostrum dicit : quia assumpsit fragilitatem nobis communem. Ipse stat post parietem, nos citra : quia iam habet gloriam immortalitatis, nos autem adhuc mortales sumus.
marg.| {q} Flevit itaque] Quam sit utilis cordis fletus, hic ostenditur. Dixerat Propheta : Morieris, et non vives : Flevit Ezechias, et statim iubetur Propheta nuntiare eidem :
marg.| {x} Sanavi te] Supra 2Rg. 12.d. ex quo David dixit : Peccavi Domino, statim audivit a Nathan : Dominus quoque transtulit peccatum tuum, non morieris. Hoc est, quod dicitur in Ps. 84. Misericordia, et veritas obviaverunt sibi.
marg.| {r} Hec dicit Dominus] etc. David commemorat hic Propheta : quia ipse speculum penitentie est. In humilitate, que apparuit in responsione Michol, que dixit 2Rg. 6.d. Quam gloriosus fuit hodie rex Israel, discooperiens se ante ancillas servorum suorum, et nudatus est, quasi si nudetur unus de scurris. Dixitque David ad Michol : Vivit Dominus : quia ludam, et vilior fiam plus quam factus sum. In mansuetudine : Quod patuit in Semei maledicenti David. 2Rg. 16.b. In abstinentia, quod patuit in aqua allata de cisterna Bethlehem, quam libavit Domino. 1Par. 11.d.
marg.| Θ {a} Addam diebus tuis quindecim annos] Nota quindenarius constat ex septem, et octo. Septenarius significat septem opera misericordie, quorum sex tanguntur Mt. 25.c. Vestio, poto, cibo, tectum do, visito, solvo. Septimum habetur Tob. 4.a. scilicet mortuos sepelire. Octonarius significat vitam contemplativam, que post septenarium perfecte datur a Deo. Eccles. 11.a. Da partes septem, nec non et octo. Vel septenarius refertur ad gratiam, que datur in tempore, quod septem diebus agitur. Octonarius refertur ad gloriam, qui post septenarium vite presentis datur electis. Ps. 83. Gratiam, et gloriam dabit Dominus.
marg.| {e} Afferte massam ficorum] Ficus propter dulcedinem significat peccati delectationem. Unde primi parentes de foliis ficuum fecerunt sibi perizomata, quod fit, quando quis peccatum suum excusare nititur per circunstantias, ut est iuventus, potentia, nobilitas, divitie, et huiusmodi. Massa ficuum, congeries est peccatorum. Hec affertur, quando habetur recordatio peccatorum, que provocat omnem saniem in superficie cutis, quia recordatio peccati facit abominationem, abominatio confessionem inducit. Lc. 13.b. Ecce tres anni sunt, ex quo venio querens fructum in ficulnea hac, et non invenio, succide ergo illam. Ficulnea peccator est. Primus annus, ante legem : Secundus sub lege : Tertius, sub gratia. In primo venit per Patriarchas : In secundo per Prophetas : In tertio per Apostolos, et tamen fructum boni operis non invenit : Succide ergo illam, mortem eternam comminando. Domine, dimitte illam et hoc anno, et effodiam circa illam, et mittam stercora. Quod B. GREGORIUS sic exponit : Ficulneam fodimus, dum mentem carnalem increpamus, dum ad memoriam vitia reducimus. Infructuosa arbori cophinum stercorum versamus, ut mala, que egit, recolat, ex fetore peccatorum ad bonum allectus, in caritate pinguescat.
marg.| {g} Vis ut ascendat] etc. Notandum primo mystice quid sit Sol, et quid umbra Solis, quid horologium, quid linee duodecim, et quid sit umbram Solis ascendere, et quid descendere. Sol est filius Dei. Unde Mal. 4.a. Vobis timentibus, etc. dicitur Sol, quia calefacit, et illuminat. Et umbra Solis, est Christi humanitas, que dicitur umbra, quia fit ex obiectu corporis ad Solem, et quia refrigerat. Ct. 2.a. Sub umbra illius, quem desideravi, sedi. Horologium est sacra Scriptura. Dicitur enim quasi horologium, quia ibi leguntur hore diei. Ita et de sacra Scriptura duodecim hore diei spiritualis leguntur. Io. 11.b. Nonne duodecim hore sunt diei ? Si quis ambulat in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt. Dies, est Sol lucens super terram, hic est Christus illuminans omnem hominem venientem in hunc mundum. Duodecim hore, sunt duodecim Apostoli, et duodecim virtutes per ipsos significate. Petrus, fidei cognitio. ANDREAS, respondens pabulo, operis fortitudo. Ioannes, gratie consolatio. Iacobus, luctator, penitentie lucta. Philippus, os lampadis, confessio. Bartholomeus, filius suspendentis aquas, cordis contritio. Mattheus, donum festinationis, eleemosynarum largitio. Thomas, abyssus, carnis mortificatio. Iacobus Alpheus, fugitivus, mundi desertio. Thaddeus, apprehensio principis Θ demonum interfectio. Simon, obediens ; abrenunciatio proprie voluntatis. Matthias, dono indigens, possessio paupertatis. Hic est ultimus gradus in descensu, sed certe primus in ascensu. Mt. 5.a. Beati pauperes, etc. Duodecim linee horologii sunt. Per sex ascendit umbra Solis usque ad meridiem, per sex descendit usque ad occasum. Hec sunt duodecim opera precipua, quibus Dei filius in nostram cognitionem descendit. Sex in lege, sex in Evangelio. Tria prima fuerunt iustitie, alia omnia misericordie, quia misericordia superexaltat iudicium. Iac. 2.c. Primum fuit in superbi Luciferi deiectione, Is. 14.c. Secundum in Ade peccatoris de paradiso expulsione, Gn. 3.d. Tertium in diluvii inundatione, Gn. 7. Per primum, purgatum est celum. Per secundum, paradisus. Per tertium, totus mundus. In primo vindicatur superbia. In secundo, gula. In tertio, luxuria. Quartum fuit in liberatione filiorum Israel, Ex. 12. Quintum in legis datione, Ex. 20. Sextum in hostium Israel exterminatione, Numeri per totum. Prima tria fuerunt iustitie, hec tria ultima sunt misericordie. Per primum opus misericordie peccati servitus relaxatur. Per secundum, ignorantie tenebre fugantur. Per tertium, libertas securitatis redditur. He sunt sex linee, sive gradus, per quos ascendit Sol usque ad meridiem, humane cogitationis. Sex alie sunt, per quas descendit usque ad occasum proprie passionis. Primum est Christi incarnatio. Lc. 1.c. Missus est Angelus Gabriel, etc. Secundum est circumcisio, Lc. 2.c. Tertium baptismi susceptio, Lc. 3.d. Quartum, post famem tentatio, Mt. 4.a. Quintum miraculorum operatio. Sextum mortis perpessio. In primo minoratus est filius Dei ab Angelis paulo minus. In secundo multo minus. In tertio omnem gradum humilitatis in se implevit, Mt. 3.d. Sic decet nos implere omnem iustitiam. In quarto diabolum superavit. In quinto fideles suos in fide roboravit miraculis. In sexto ianuam paradisi reseravit. Ecce porta aperta est. Contendite ergo intrare per angustam portam, Mt. 7.b. Ne cum sponsus cum sponsa intraverit, claudatur ianua, de cetero non reseranda. Dic ergo cum Za. 11.a. Aperi, Libane, portas tuas. Et respondet Dominus : Hec porta Domini, iusti intrabunt per eam, quasi dicat quid pulsatis ad ianuam ? soli recti intrabunt per eam. Ecce gradus duodecim, per quos umbra Solis descendit usque ad occasum. Et bene dicitur, umbra Solis, et non Sol, quia Sol divinitatis occasum nesciens, umbram humanitatis in mortem emisit. Quod significatur in lege Lv. 14.a. per duos passeres, quorum alter occidebatur, alter vivus dimittebatur in leprosi mundatione. Item per duos hircos Lv. 16.b. Per hos duodecim gradus descendit umbra Solis ad occasum. Per alios duodecim reversus est sol ad ortum : Oritur quidem Sol, et occidit, et ad locum suum revertitur, ibique renascens, girat per meridiem. Primus gradus est resurrectio : ultimus est ascensio : Decem medii sunt decem apparitiones, quibus per resurrectionem apparuit amicis suis. Primo Magdalene, Io. 20.d. Secundo mulieribus, Mt. fin. Tertio Petro, Lc. ult. Quarto duobus discipulis euntibus in Emaus, Lc. ult. Quinto 11. Apostolis, Lc. ult. Sexto Apostolis, Io. 20.e. Septimo ad mare Tyberiadis, Io. 21. Octavo in Galilea, in monte ubi constituerat Dominus 11. Apostolis, Mt. fin. d. Nono in Hierusalem in cenaculo 11. recumbentibus exprobrans incredulitatem eorum, Mc. fin. c. Decimo in monte Oliveti, quando ascendit, Lc. fin. g. Secundum Andream viginti quatuor erant linee, que sunt viginti quatuor seniores, duodecim Veteris et duodecim Novi Testamenti, de quibus Apc. 4.b. In circuitu sedis viginti quatuor sedilia, et supra thronos viginti quatuor seniores sedentes, circumamicti stolis albis



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (4Rg. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=15&chapitre=15_20)

Notes :