Capitulum 2
Numérotation du verset
4Rg. 2,1
Factum est autem cum levare vellet Dominus Eliam per turbinem in celum,
ibant Elias et Eliseus de Galgalis.
Numérotation du verset
4Rg. 2,2
Dixitque Elias ad Eliseum : Sede hic, quia Dominus misit me usque Bethel. Cui ait Eliseus : Vivit Dominus et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque descendissent Bethel,
Numérotation du verset
4Rg. 2,3
egressi sunt filii prophetarum qui erant Bethel ad Eliseum et dixerunt ei : Numquid nosti quia hodie Dominus tollat dominum tuum a te ? Qui respondit : Et ego novi. Silete.
Numérotation du verset
4Rg. 2,4
Dixit autem Elias ad Eliseum : Sede hic quia Dominus misit me in Hiericho. Et ille ait : Vivit Dominus et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Cumque venissent Hierichum1,
1 Ierichum] Hiericho
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 2,5
accesserunt filii prophetarum qui erant in Hiericho ad Eliseum et dixerunt ei : Numquid nosti, quia hodie Dominus tollet dominum tuum a te ? Et ait : Et ego novi. Silete.
Numérotation du verset
4Rg. 2,6
Dixit autem ei Elias : Sede hic, quia Dominus misit me ad Iordanem. Qui ait : Vivit Dominus et vivit anima tua, quia non derelinquam te. Ierunt igitur ambo pariter
Numérotation du verset
4Rg. 2,7
et quinquaginta viri de filiis prophetarum secuti sunt qui et steterunt e contra longe. Illi autem ambo stabant super Iordanem.
Numérotation du verset
4Rg. 2,8
Tulitque Elias pallium suum et involvit illud et percussit aquas que divise sunt in utramque partem et transierunt ambo per siccum.
Numérotation du verset
4Rg. 2,9
Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum :
Postula quod vis
ut faciam tibi antequam tollar a te. Dixitque Eliseus : Obsecro ut fiat duplex spiritus tuus2.
2 tuus] + in me
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 2,10
Qui respondit : Rem difficilem postulasti. Attamen si videris me quando tollor a te erit quod petisti. Si autem non videris non erit.
Numérotation du verset
4Rg. 2,11
Cumque pergerent et incedentes sermocinarentur, ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque, et ascendit Elias per turbinem in celum.
Numérotation du verset
4Rg. 2,12
Eliseus autem videbat et clamabat : Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga eius. Et non vidit eum amplius. Apprehenditque vestimenta sua et scidit illa in duas partes,
Numérotation du verset
4Rg. 2,13
et levavit pallium Elie quod ceciderat ei.
Reversusque stetit super ripam Iordanis,
Numérotation du verset
4Rg. 2,14
et pallio Elie quod ceciderat ei percussit aquas que
non sunt divise3. Et dixit : Ubi est Deus Elie etiam nunc ? Percussitque aquas et divise sunt huc atque illuc et transiit Eliseus.
3 que…divise]
om. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 2,15
Videntes autem filii prophetarum qui erant in Hiericho e contra4
4 e contra] de contra
Weber
dixerunt : Requievit spiritus Elie super Eliseum. Et venientes in occursum eius adoraverunt eum proni in terram,
Numérotation du verset
4Rg. 2,16
dixeruntque illi : Ecce cum servis tuis sunt quinquaginta viri fortes, qui possunt5 ire et querere Dominum tuum, ne forte tulerit eum spiritus Domini, et proiecerit in uno montium aut in unam6 vallium. Qui ait : Nolite mittere.
5 possunt] possint
Weber
|
6 unam] una
Weber
|
Numérotation du verset
4Rg. 2,17
Coegeruntque eum donec acquiesceret et diceret : Mittite. Et miserunt quinquaginta viros. Qui cum quesissent tribus diebus non invenerunt,
Numérotation du verset
4Rg. 2,18
et reversi sunt ad eum at ille habitabat in Hiericho et dixit7 eis : Numquid non dixi vobis nolite ire ?
7 et dixit] dixitque
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 2,19
Dixerunt quoque viri civitatis ad Eliseum : Ecce habitatio civitatis huius
optima est, sicut tu ipse, domine, perspicis
sed aque pessime sunt et terra sterilis.
Numérotation du verset
4Rg. 2,20
At ille ait : Afferte mihi vas novum et mittite in illud sal.
Qui cum attulissent,
Numérotation du verset
4Rg. 2,21
egressus ad fontem aquarum, misit in illum8 sal et ait :
8 illum] eum
Weber
hec dicit Dominus : Sanavi aquas has et non erit ultra in eis mors neque sterilitas.
Numérotation du verset
4Rg. 2,22
Sanate ergo sunt9 aque usque ad diem hanc iuxta verbum Elisei quod locutus est.
9 ergo sunt]
inv. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 2,23
Ascendit autem inde Eliseus in10 Bethel.
10 in]
om. Weber
Cumque ascenderet per viam pueri parvi egressi sunt de civitate, et illudebant ei dicentes : Ascende calve, ascende calve.
Numérotation du verset
4Rg. 2,24
Qui cum se respexisset vidit eos et maledixit eis in nomine Domini. Egressique sunt duo ursi de saltu et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros.
Numérotation du verset
4Rg. 2,25
Abiit autem inde in montem Carmeli et inde reversus est Samariam.
Capitulum 2
Numérotation du verset
4Rg. 2,1
marg.|
{m}
Factum est autem]
etc. Hic agitur de raptu Elie.
marg.|
{n}
Quia non derelinquam te]
Forte revelatum fuerat ei, quod Elias debebat tolli, et ideo nolebat eum dimittere.
marg.|
{o}
Filii Prophetarum]
quibus etiam fuerat revelatum, quod Elias erat tollendus.
marg.|
{p}
Sede hic, quia Dominus]
etc. Hec est lucta Iacob cum Angelo dicente.
[Dimitte me]
etc.
marg.|
{b}
Per siccum]
sicut filii Israel per mare rubrum, Ex. 14.e.
marg.|
{c}
Duplex spiritus tuus]
Spiritum duplicem habuit Elias, id est ad duo, scilicet ad Prophetiam, et ad miracula. Ad eadem duo fuit in Eliseo, et ita non petiit discipulus esse super magistrum, quod superbia esset. Unde Mt. 10.c. Non est discipulus super magistrum, neque servus super Dominum suum. Ita exponit GLOSSA hic : Et secundum hoc sic legitur littera : Obsecro ut spiritus tuus duplex fiat in me. Quidam sic : Obsecro ut spiritus tuus fiat duplex, id est duplicetur in me, et ita factum fuit : quia Eliseus duos mortuos suscitavit, unum vivens, et alterum mortuus : Elias vero tantum unum : Et sic videtur, quod petiit fieri supra magistrum, quod videtur velle AUGUSTINUS, qui dicit : Si non daretur gratia Spiritus sancti, alii plus, alii minus, non dixisset Eliseus : Fiat spiritus tuus duplex in me. Solutio. Non habuit maiorem gratiam quam Elias, nec petiit, sed ad plura habuit, et ita non fuit, neque petiit esse super magistrum. Et quod dicit AUGUSTINUS: Si non daretur gratia plus uni, etc. sic expone, id est ad plura Mt. 13.b.
marg.|
{d}
Ecce currus igneus]
GLOSSA Elias in curru ascendit, quia purus homo, auxilio egebat alieno, redemptor noster non in curru, quia qui omnia fecerat, super omnia, sua virtute ferebatur. Contra Ps. 90. In manibus portabunt te, ibi GLOSSA Manibus Angelorum Christus ascendit in celum ; non ergo tantum virtute sua. Solutio. Christus manibus Angelorum ascendit, id est Angelis ministrantibus, ut Domino suo, non quod ipse indigeret auxilio eorum, sed Elias indiguit auxilio alterius in sublatione sua.
marg.|
{e}
Per turbinem]
GLOSSA Turbo est ventus validissimus, qui rapuit Eliam in celum aereum. Unde Mt. 13.d. Volucres celi : ut in secretam quandam regionem terre repente illum deponeret, ubi in magna iam quiete carnis, et spiritus viveret quousque in finem mundi mortis debitum persolvat. Currus igneus, quo raptus dicitur, sunt angelice virtutes, quarum operatione sublevatus est. Sed nota, dicitur, quod Sabatha pater Elie, antequam Elias natus esset, vidit in somnis viros candidatos salutantes eum. Quod cum nuntiasset in Hierusalem, responsum ei est, quod habiturus esset filium, qui iudicaret Israel in gladio, et igne. Et hoc verum fuit : quia Elias interfecit gladio Sacerdotes Baal tertio Regum decimooctavo g. Et duos quinquagenarios igne consumpsit. 4Rg. 1. Henoc per coitum generatus, et generans, ante legem, Gn. 5.c. Elias per coitum generatus, {1.
287rb} sed non generans, sub lege. Hic Christus non generans per coitum, neque generans, sub tempore gratie : elevatus in celum.
marg.|
{f}
Auriga eius]
id est sustentator populi, et rector. Sustentator infirmorum, rector robustorum : Sustentator per auxilium, rector per consilium : Sustentator per compassionem, rector per eruditionem.
marg.|
{g}
Et non vidit eum]
presentia corporali.
marg.|
{h}
Scidit]
pre dolore absentie magistri sui, vel ut indueretur veste Elie quam dimiserat ei.
marg.|
{i}
Quod ceciderat]
id est quod Elias proiecit, dum tolleretur.
marg.|
{k}
Et non sunt divise]
prima vice : quod ideo factum est, ne crederet Eliseus se esse maiorem Elia.
marg.|
{l}
Ubi est Deus Elie]
Aliqui habent. Ubi est verbum Elie.
marg.|
{m}
Etiam nunc]
id est promissio, promiserat enim ei Elias, quod fieret quicquid peteret, si videret eum, quando tolleretur.
marg.|
{n}
Percussitque]
secundo.
marg.|
{o}
Et divise sunt]
sicut primo divise fuerant per Eliam, et hoc factum est in figura baptismi. Unde Scribe, et Pharisei dixerunt Ioanni Baptiste, Io. 1.c. Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque Propheta, id est Eliseus, qui nomine Prophete Antonomastice intelligitur.
marg.|
{p}
Adoraverunt]
dulia id est venerati sunt.
marg.|
{q}
Nolite mittere]
Sciebat enim, quod Dominus rapuerat eum in celum.
marg.|
{r}
Coegeruntque]
tedio precum.
marg.|
{s}
Optima]
quoad situm loci.
marg.|
{t}
Sterilis]
propter aquas malas.
marg.|
{u}
Sanavi]
auctoritate, Eliseus vero ministerio.
marg.|
{x}
Mors, neque sterilitas]
Hoc dicit, quia forte aqua morbosa erat bibentibus cum sterilitate.
marg.|
{y}
Iuxta verbum Elisei]
Unde cum fit aque benedictio, dicitur. Per Deum, qui per Eliseum prophetam te in aquam mitti iussit, ut sanaretur sterilitas aque.
marg.|
{z}
In nomine Domini]
id est per nomen Domini, vel invocato nomine Domini.
marg.|
{a}
Duo ursi]
Isidorus. Duo ursi sunt Titus et Vespasianus quos de silvis gentium immisit Dominus quadragesimo secundo anno post Domini passionem, et crudeli strage Iudeos deiecerunt.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (4Rg. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=15&chapitre=15_2)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (4Rg. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=15&chapitre=15_2)
Notes :