Hugo de Sancto Caro

Capitulum 16

Numérotation du verset 4Rg. 16,1 

Anno septimo decimo Phacee filii Romelie, regnavit Achaz filius Ioathan regis Iuda.
Numérotation du verset 4Rg. 16,2 

Viginti annorum erat Achaz cum regnare cepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem. Non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui, sicut David pater eius,
Numérotation du verset 4Rg. 16,3 

sed ambulavit in via regum Israel, insuper et filium suum consecravit
transferens per ignem
secundum idola gentium que dissipavit Dominus coram filiis Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 16,4 

Immolabat quoque victimas et adolebat incensum in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondoso.
Numérotation du verset 4Rg. 16,5 

Tunc ascendit Rasin rex Syrie, et Phacee filius Romelie rex Israel in Hierusalem ad preliandum. Cumque obsiderent Achaz non valuerunt superare eum.
Numérotation du verset 4Rg. 16,6 

In tempore illo restituit Rasin rex Syrie Hailam1 Syrie et eiecit Iudeos de Haila2, et Idumei et Syri3 venerunt in Hailam4 et habitaverunt ibi usque in diem hanc.
1 Haila] Ahilam Weber |
2 Hailam] Ahilam Weber |
3 et Syri] om. Weber |
4 Haila] Ahilam Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 16,7 

Misit autem Achaz nuntios ad Theglathphalasar regem Assyriorum dicens : Servus tuus et filius tuus ego sum. Ascende et salvum me fac de manu regis Syrie et de manu regis Israel qui consurrexerunt adversum me.
Numérotation du verset 4Rg. 16,8 

Et cum collegisset argentum et aurum quod invenire potuit in domo Domini et in thesauris regis, misit regi Assyriorum munera.
Numérotation du verset 4Rg. 16,9 

Qui et acquievit voluntati eius. Ascendit enim rex Assyriorum in Damascum, et vastavit eam et transtulit habitatores eius Cyrenen. Rasin autem interfecit.
Numérotation du verset 4Rg. 16,10 

Perrexitque rex Achaz in occursum Theglathphalasar regis Assyriorum in Damascum. Cumque vidisset altare Damasci, misit rex Achaz ad Uriam sacerdotem exemplar eius et similitudinem iuxta omne opus eius.
Numérotation du verset 4Rg. 16,11 

Extruxitque Urias sacerdos altare, iuxta omnia que preceperat rex Achaz de Damasco. Ita fecit Urias sacerdos donec veniret rex Achaz de Damasco.
Numérotation du verset 4Rg. 16,12 

Cumque venisset rex de Damasco vidit altare et veneratus est illud. Ascenditque et immolavit holocausta et sacrificium suum,
Numérotation du verset 4Rg. 16,13 

et libavit libamina et fudit sanguinem pacificorum que obtulerat super altare.
Numérotation du verset 4Rg. 16,14 

Porro altare aereum5 quod erat coram Domino transtulit de facie templi et de loco altaris et de loco templi Domini. Posuitque illud ex latere altaris ad aquilonem.
5 aereum] aeneum Weber
Numérotation du verset 4Rg. 16,15 

Precepit quoque rex Achaz Urie sacerdoti dicens : Super altare maius offer holocaustum matutinum et sacrificium vespertinum, et holocaustum regis et sacrificium eius, et holocaustum universi populi terre et sacrificia eorum et libamina eorum, et omnem sanguinem holocausti et universum sanguinem victime super illud effundes. Altare vero ereum6 erit paratum ad voluntatem meam.
6 ereum] eneum Weber
Numérotation du verset 4Rg. 16,16 

Fecit igitur Urias sacerdos iuxta omnia que preceperat rex Achaz.
Numérotation du verset 4Rg. 16,17 

Tulit autem rex Achaz celatas bases, et luterem qui erat desuper, et mare deposuit de bobus eneis qui sustentabant illud et posuit super pavimentum stratum lapide.
Numérotation du verset 4Rg. 16,18 

Musach quoque sabbati quod edificaverat in templo, et ingressum regis exterius convertit in templum7 Domini
7 templum] templo Weber
propter regem Assyriorum.
Numérotation du verset 4Rg. 16,19 

Reliqua autem verborum Achaz et omnia8 que fecit nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda ?
8 et omnia] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 16,20 

Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David et regnavit Ezechias filius eius pro eo.

Capitulum 16

Numérotation du verset 4Rg. 16,1 
marg.| {b} Anno decimoseptimo] etc. Hic agitur de Achaz Rex Iuda.
marg.| {c} David pater eius] supple, fecit.
marg.| {d} In via] etc. colens Idola.
marg.| {e} Filium suum] id est unum de filiis suis.
marg.| {f} Per ignem] Tophet scilicet de quo Is. 30.g. Preparata est ab heri Tophet. Et dicitur ignis Tophet, qui iugiter evaporat de Tophis. Et est in valle Beennon, iuxta Acheldemach, locus olim convenientissimus, ubi sacrificare solebant demonibus. Beennon enim fuit filius Ennon, cuius erat illa vallis, unde dicta est illa vallis Beennon, id est filii Hennon. Hebraice dicitur Gehennon, id est vallis Ennon. Inde in Evangelio dicitur Gehenna, quia sicut ibi perierunt in corpore, et anima, qui idola colebant, ita peccatores, qui ad infernum transeunt, eterna damnatione punientur in corpore, et anima.
marg.| {g} Secundum idola gentium] id est iuxta ritum gentium.
marg.| {h} Tunc ascendit] in diebus illis, id est.
marg.| {i} Rasin Rex Syrie] etc. coniurati invicem contra Regem Iuda.
marg.| {k} Non noluerunt] etc. Tamen IOSEPHUS dicit quod primo congressus est cum eis Achaz, et victus est, et occisus filius eius Zacharias, et millia multa cum eo, et princeps militie eius Dichan. Et concordat ei 2Par. 28.a. ubi dicitur. Occidit Phacee filius Romelie de Iuda cap. 20. in die uno, omnes viros bellatores. Et cum rediret Rex Israel victor in Samariam cum magna multitudine captivorum, occurrit ei quidam Propheta Odibal, dicens eum non vicisse Iudam propriis viribus, sed propter iram Dei contra Achaz, arguens eum quod contribules suos duceret captivos, quos nisi remitteret, paratus erat repentinus interitus. Unde 2Par. 28.b. dixerunt cives Samarie. Non introducetis huc captivos, ne peccemus Domino. Tunc ad consilium Barachie exhibuit Achaz captivis magnam hospitalitatem, et remisit ad propria. Item secundo obsederunt Hierusalem Rex Syrie, et Rex Israel. Et cum nimis timeret Achaz, confortavit eum Isaias, dicens. Ne timeas ab his duabus caudis titionum fumigantibus. Sed non credidit ei Achaz, nec voluit signum querere a Domino, sed misit nuntios ad Theglathphalasar, rogans ut liberaret eum. Et intravit Theglathphalasar Syriam, et vastavit eam, propter quod Rasin rediit in Damascum. Theglathphalasar vero cepit Damascum, et occidit Rasin, et Damascenos transtulit in Cyrenem, que est versus Ethiopiam. Et misit Achaz nuntios in Damascum ad Theglathphalasar cum muneribus multis.
marg.| {l} Ailam] civitatem.
marg.| {m} Misit autem] etc. in secunda scilicet obsidione.
marg.| {n} Qui] etc. scilicet Theglathphalasar.
marg.| {o} Voluntati eius] id est Achaz.
marg.| {p} Cyrenem] que est versus Ethiopiam. Est enim alia Cyrene in Africa, de qua habes in actibus Apostolorum.
marg.| {1. 298vb} {s} Altare] quod fecerat Urias.
marg.| {1. 299ra} Δ {a} De loco altaris] id est de loco, quem debebat habere in templo altaris novi. Dicitur, quod Achaz de altari eneo fecit illud famosum horologium, de quo infra 20.b. dicetur, et precepit Sacerdotibus ut deinceps super altare novum offerrent : Deposuitque Achaz luteres, et mare super pavimentum, ut eis nullus uteretur, et Musach Sabbati reclusit in templum, ut cum templo ea prophanarent, ut sic placeret Regi Assyriorum. Sub isto Achaz vidit Isaias onus Babylonis Is. 13.a. Alia decem onera vidit sub Ezechia.
marg.| {b} Bases] super quas erant luteres.
marg.| {c} Super pavimentum] ut sic nullus eis uteretur.
marg.| {d} Musach quoque] GLOSSA Musach Sabbati, est edificium positum in vestibulo templi, ubi Reges quando Sabbato ad templum ibant, eleemosynam mittebant : et ita Musach Sabbati, gazophylacium est regum, sicut corbonam Sacerdotum.
marg.| {e} Ingressum Regis] Ingressum Regis, dicunt quidam quemdam locum, in quo Rex adorabat, vel portam, per quam ascendebat ad adorandum. Que omnia obturavit Achaz, sicut etiam clauserat templum ne Sacerdotes intrarent illud. GLOSSA sic dicit, Musach, et ingressum Regis exterius, non ideo convertit in templum Domini, quod in eo serviret cultui Dei, sed ut cum templo prophanaretur, studens placere Regi Assyriorum magis quam Deo, ut cum illuc veniret, illuc videns, concupisceret, et auferret, sicut alia multa, Achaz sibi tribuente, quo inveniret gratiam illius.
Numérotation du verset 4Rg. 16,mystice 
marg.| {1. 298vb} {h} Tunc ascendit Rasin] etc. Mystice. Rasin, et Phacee contra Iudam coniurati, sunt gentiles, et Iudei contra Christum, et contra Christi Ecclesiam. Unde Lc. 23.b. Pilatus, et Herodes, qui prius hostes erant, amici facti sunt ad invicem in morte Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 16,moraliter 
marg.| Moraliter autem per Regem Syrie, potentes seculi designantur, per Regem Samarie, sapientes mundi. Hi coniurati sunt contra Iudam, id est contra Christum, et Ecclesiam eius. De istis dicitur Is. 7.a. Noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum. Caudas titionum, vocat Reges illorum finiendum erat cito. Sicut cauda titionis cito consumitur igne, sic et potentes, et sapientes seculi igne ambitionis combusti, quasi cauda quedam titionum eterno incendio reservantur. Sap. 6.a. Potentes potenter tormenta patientur, et fortioribus fortior instat cruciatio.
marg.| {q} Perrexitque Achaz] etc. Achaz interpretatur convertens, et significat quoddam genus hominum, qui cito a suo proposito convertuntur, homines leves, et instabiles. Theglathphalasar interpretatur transmigrans principem cadentem, et significat diabolum, qui cadentes per peccatum transmigrare facit de vitio in vitium, et tandem de vitio ad supplicium sempiternum. Unde anima sancta demonibus hanc transmigrationem suggerentibus, respondet in Ps. 10. Quomodo dicitis anime mee, transmigra in montem sicut passer, id est sicut levis, et instabilis. Damascus interpretatur potus sanguinis, et significat mundi concupiscentiam, cuius potus amarus est plus quam sanguis. Quid est ergo Achaz pergere in occursum Theglathphalasar in Damascum, nisi levem, et instabilem quemlibet a suo proposito recedentem, diabolo occurrere per peccatum : Quibus dicitur Is. 30.a. Ve filii desertores, dicit Dominus, ut faceretis consilium, sed non ex me, ut ordiremini telam, et non per spiritum meum.
marg.| {r} Cumque vidisset] Achaz Rex Iuda, exemplar altaris Damasci, misit Urie Sacerdoti, ut simile faceret in Hierusalem, super quod populus immolaret. Et quid est hoc, nisi quod Prelati nostri, qui deberent alios exemplo suo regere, exemplar, et formam pompe secularis in Ecclesiam introducunt, altari Moysi abiecto, id est vita Ecclesiastica penitus eliminata. Iam enim non est differentia inter clericos, et laicos, et inter Prelatos Ecclesiasticos, et Principes seculares. Os. 4.b. Et erit sicut populus, sic Sacerdos, Beatus BERNARDUS. Et utinam non peior, quam populus, sit Sacerdos. Item Os. 5.a. Audite Sacerdotes, et attendite, domus Israel, et domus Regis auscultate : quia vobis est iudicium, quoniam laqueus facti estis speculationi. Rm. 12.a. Nolite conformari huic seculo, sed reformamini in novitate sensus vestri Os. 9.a. Noli letari Israel, sicut populi, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (4Rg. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=15&chapitre=15_16)

Notes :