Hugo de Sancto Caro

Capitulum 15

Numérotation du verset 4Rg. 15,1 

Anno vicesimo septimo Ieroboam regis Israel, regnavit Azarias filius Amasie regis Iude.
Numérotation du verset 4Rg. 15,2 

Sedecim annorum erat cum regnare cepisset et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Iecelia de Hierusalem.
Numérotation du verset 4Rg. 15,3 

Fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia que fecit Amasias pater eius.
Numérotation du verset 4Rg. 15,4 

Verumtamen excelsa non est demolitus, adhuc populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsis.
Numérotation du verset 4Rg. 15,5 

Percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in diem mortis sue et habitabat in domo libera seorsum. Ioathan1 vero filius regis
1 Ioathan Ω Rusch Clementina ] Ioatham hic et ubique Weber
gubernabat palatium et iudicabat populum terre.
Numérotation du verset 4Rg. 15,6 

Reliqua autem sermonum Azarie et universa que fecit nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset 4Rg. 15,7 

Et dormivit Azarias cum patribus suis sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David et regnavit Ioathan filius eius pro eo.
Numérotation du verset 4Rg. 15,8 

Anno tricesimo octavo Azarie regis Iude, regnavit Zacharias filius Ieroboam super Israel in Samaria sex mensibus,
Numérotation du verset 4Rg. 15,9 

et fecit quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres eius. Non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 15,10 

Coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes, percussitque eum palam et interfecit, regnavitque pro eo.
Numérotation du verset 4Rg. 15,11 

Reliqua autem verborum Zacharie nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset 4Rg. 15,12 

Iste2 est sermo Domini quem locutus est ad Iehu dicens : Filii tui3 usque ad quartam generationem sedebunt de te super thronum Israel. Factumque est ita.
2 Iste] ipse Weber |
3 tui] om. Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 15,13 

Sellum filius Iabes regnavit tricesimo nono anno Azarie regis Iude regnavit autem uno mense in Samaria.
Numérotation du verset 4Rg. 15,14 

Et ascendit Manaen4 filius Gaddi de Thersa venitque Samariam et percussit Sellum filium Iabes in Samaria et interfecit eum, regnavitque pro eo.
4 Manaen] Manahem Weber
Numérotation du verset 4Rg. 15,15 

Reliqua autem verborum Sellum et coniuratio eius per quam tetendit insidias, nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset 4Rg. 15,16 

Tunc percussit Manahem Thapsam et omnes qui erant in ea et terminos eius de Thersa. Noluerant enim aperire ei. Et interfecit omnes pregnantes eius et scidit eas.
Numérotation du verset 4Rg. 15,17 

Anno tricesimo nono Azarie regis Iuda regnavit Manahem filius Gaddi super Israel decem annis in Samaria.
Numérotation du verset 4Rg. 15,18 

Fecitque quod erat malum coram Domino. Non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israel cunctis diebus eius.
Numérotation du verset 4Rg. 15,19 

Veniebat Phul rex Assyriorum in Thersa5 et dabat Manaen6 Phul mille talenta argenti, ut esset ei in auxilio et firmaret regnum eius.
5 Thersa] terram Weber |
6 Manaen] Manahem Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 15,20 

Indixitque Manaen7 argentum super Israel cunctis potentibus et divitibus ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos. Reversusque est rex Assyriorum et non est moratus in Thersa8.
7 Manaen] Manahem Weber |
8 Thersa] terram Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 15,21 

Reliqua autem sermonum Manaen9 et universa que fecit nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?
9 Manaen] Manahem Weber
Numérotation du verset 4Rg. 15,22 

Et dormivit Manaen10 cum patribus suis. Regnavitque Phaceia filius eius pro eo.
10 Manaen] Manahem Weber
Numérotation du verset 4Rg. 15,23 

Anno quinquagesimo Azarie regis Iude, regnavit Phaceia11 filius Manaen12 super Israel in Samaria biennio,
11 Phaceia Rusch Weber ] Faceia X ΠF Σ ΩS, Phaceya Λ H |
12 Manaen] Manahem Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 15,24 

et fecit quod erat malum coram Domino. Non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 15,25 

Coniuravit autem adversum eum Phacee filius Romelie dux eius et percussit eum in Samaria in turre domus regie iuxta Argob et iuxta Ariph13 et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum. Et interfecit eum regnavitque pro eo.
13 Ariph] Ari Weber
Numérotation du verset 4Rg. 15,26 

Reliqua autem sermonum Phacee14 et universa que fecit nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?
14 Phacee] Phaceia Weber
Numérotation du verset 4Rg. 15,27 

Anno quinquagesimo secundo Azarie regis Iude regnavit Phacee filius Romelie super Israel in Samaria viginti annis.
Numérotation du verset 4Rg. 15,28 

Et fecit quod malum erat coram Domino. Non recessit a peccatis Ieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 15,29 

In diebus Phacee regis Israel venit Theglathphalasar rex Assur, et cepit Ayon15 et Abel domum Maacha et Ianoe et Cedes et Asor et Galaad et Galileam universam terram Neptalim et transtulit eos in Assyrios.
15 Ayon] Aiom Weber
Numérotation du verset 4Rg. 15,30 

Coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Ela contra Phacee filium Romelie et percussit eum et interfecit. Regnavitque pro eo vicesimo anno Ioathan filii Ozie.
Numérotation du verset 4Rg. 15,31 

Reliqua autem sermonum Phacee et universa que fecit nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset 4Rg. 15,32 

Anno secundo Phacee filii Romelie regis Israel, regnavit Ioathan filius Ozie regis Iuda.
Numérotation du verset 4Rg. 15,33 

Viginti quinque annorum erat cum regnare cepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Hierusa filia Sadoc.
Numérotation du verset 4Rg. 15,34 

Fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia que fecerat Ozias pater suus operatus est.
Numérotation du verset 4Rg. 15,35 

Verumtamen excelsa non abstulit. Adhuc populus immolabat et adolebat incensum in excelsis. Ipse edificavit portam domus Domini sublimissimam.
Numérotation du verset 4Rg. 15,36 

Reliqua autem sermonum Ioathan et universa que fecit, nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset 4Rg. 15,37 

In diebus illis cepit Dominus mittere in Iudam Rasin regem Syrie et Phacee filium Romelie.
Numérotation du verset 4Rg. 15,38 

Et dormivit Ioathan cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David patris sui et regnavit Achaz filius eius pro eo.

Capitulum 15

Numérotation du verset 4Rg. 15,1 
marg.| {d} Anno vicesimo septimo] etc. Hic agitur de Azaria Rege Iuda, de quo plenius agitur 2Par. 26. per totum qui Ammonites sibi tributarios fecit. Muros Hierusalem quos Ioas Rex Israel destruxit Supra 14.d. reedificavit. Terre cultor fuit. Ditatus autem in festo propitiationis induit se stola Pontificali, et intravit in templum, ut incensum poneret, Azaria Pontifice cum 80. sacerdotibus prohibente. Et factus est terre motus, et claritas Solis valde effulsit, et incidit in faciem Regis, et percussus est lepra, et habitavit {1. 297vb} seorsum in agro sepulchrorum regalium, ut dicitur 2Par. 2. 6. Ioathan vero filius eius gubernavit palatium. Sed videtur falsum, quod hic dicitur. Anno 27. et 2. quia in capitulo precedente dictum est, quod Ieroboam cepit regnare decimoquinto anno Amasie. Amasias vero regnavit 29. annis, ut dictum est supra 14.a. Ergo Ieroboam conregnavit Amasie 15. vel 14. annis. Et tunc mortuus est Amasias, et statim post, cepit regnare Ozias filius eius pro eo. Ergo Ozias cepit regnare decimoquarto vel decimoquinto anno Ieroboam. Quid est igitur, quod hic dicitur, scilicet anno 27. Ieroboam regis Israel, regnavit Azarias filius Amasie ? Solutio : Sicut actum est supra 14. iste Ozias, sive Azarias filius Amasie administravit regnum Iuda, adhuc patre suo vivente 11. vel 12. annis. Et postea mortuo patre suo cepit solus regnare simpliciter. Quod ergo dicitur hic, intelligitur de regni dominio post mortem patris eius. Illud vero quod obiicitur, intelligitur de regni administratione, adhuc patre vivente, qui regnavit 29. annis, ut dictum est preter illos 11. vel 12. quibus Ozias filius eius habuit administrationem, qui si computentur, regnavit Amasias 40. annis, vel 41. Sub isto Ozia rege Iuda, et sub Ieroboam rege Israel, cepit prophetare Isaias, et Oseas contra decem Tribus, pauca de duabus loquens, et Ioel, et Ionas, et Abdias, secundum quosdam. Sed secundum Hebreos, quod verius est, ante eos prophetavit. Nam et ante Eliseum mortuus est, cuius uxor relicta per consilium Elisei liberata est a creditoribus oleo superabundante. Supra 4.b. Sub eodem Ozia terminata est monarchia Assyriorum, Sardanapalo Rege Assyriorum victo ab Artabano, et translata est monarchia postea ad Medos, Balthasar occiso a Cyro, et Dario. Dn. 5.g.
marg.| {e} Regnavit Azarias] solus patre mortuo.
marg.| {f} In domo libera] IOSEPHUS dicit a tumultu secreta.
marg.| {g} Anno tricesimooctavo Azarie] Contra dictum est supra eodem capitulo, quod vigesimoseptimo anno Ieroboam cepit regnare Azarias Rex Iuda, qui regnavit quinquaginta duobus annis : Ieroboam vero tantum 41. Ergo ad plus Ieroboam, et Azarias conregnaverunt 14. annis. Et tunc mortuus est Ieroboam, cui successit Zacharias filius eius. Ergo Zacharias cepit regnare decimoquinto anno Azarie regis Iude, sed hic dicitur quod 38. Solutio. inter mortem Ieroboam, et sublimationem Zacharie filii eius fuerunt 23. anni sine Rege. Et ita verum est, quod hic dicitur, scilicet quod 38. anno Azarie cepit regnare Zacharias.
marg.| {h} Sex mensibus] qui computantur in annis Azarie pro uno anno.
marg.| {i} Sellum] servus eius. Alius fuit Sellum filius Iosie Regis Iuda, de quo loquitur Ier. 22.c.
marg.| {k} Locutus est ad] etc. Sup. 10.f.
marg.| {l} Usque ad quartam generationem] non computato Iehu. Et ita ponitur usque exclusive. Nam preter Iehu fuerunt quatuor, scilicet Ioachaz filius Iehu, Ioas filius Ioachaz, {1. 298ra} Ieroboam filius Ioas, Zacharias filius Ieroboam.
marg.| {a} Regnavit tricesimo anno] Ecce quomodo computantur sex menses Zacharie cum annis Azarie.
marg.| {b} Tetendit] Zacharie.
marg.| {c} Et terminos eius] Manahen dico.
marg.| {d} De Thersa] Voluerunt concives sui aperire Thersam.
marg.| {e} Quinquaginta siclos] Inter hec munera tradunt Hebrei Manahen misisse vitulos aureos, quos posuerat Ieroboam filius Nabath in Dan, et Bethel, non tamen veros. Sacerdotes enim vitulos aureos absconderunt, et fecerunt alios vitulos ereos deauratos, Manahen ignorante : Et istos misit Manahen Regi Assyriorum. Qua fraude postea percepta, Reges Assyriorum plurimum exarserunt contra Israel, et semper postea fuerunt eis infesti.
marg.| {f} Biennio] id est duobus annis.
marg.| {g} Phacee] chiliarchus eius.
marg.| {h} Argob] locus quidam est Azarie, sive Ozie.
marg.| {i} Regnavit Phacee] id est regnare cepit.
marg.| {k} Venit Theglathphalasar] Ambiguum est, an iste Theglathphalasar fuerit Phul, qui primo venit tempore Manahen, vel alius. De hoc enim ipsi expositores varie opinantur super Isaiam 36. Dicit HIERONYMUS, Sacra narrat historia, primum Phul, sub Manahen Rege Israel, vastasse decem Tribus. Secundum Theglathphalasar sub Phacee filio Romelie. Tertium Salmanasar sub Osee. Quartum fuisse Sargon. Quintum Asaraddon, qui Samaritanos cultores misit. Sextum Sennacherib, qui sub Ezechia obsedit Hierusalem. Aliter vero, et fere contrarium dicit HAIMO super Is. 20. Sargon inquit, qui Sennacherib, sex nominibus dictum est. Utrum igitur Theglathphalasar, et Phul fuerint diversi Reges, vel unus, non est nostrum determinare, cum sancti diversimode opinentur. HAIMO dicit quod unus, HIERONYMUS dicit quod diversi. Sed quodcumque sit, non variatur veritas historie. Certum est enim, quod Theglathphalasar vastavit duas tribus, et dimidiam, que manebant ultra Iordanem, id est Ruben, Gad, et mediam partem Manasse. Vastavit etiam Galileam, multos secum transferens de Tribu Zabulon, et de Tribu Nephtalim, qui possent dimidie Tribui {1. 298rb} comparari. Unde sepe legitur, quod tres Tribus captivavit, id est duas integras scilicet Ruben, et Gad, et dimidiam Tribum Manasse, et de Nephtalim tot, et de Zabulon, qui posset facere cum medietate Manasse unam tribum. Et hoc fuit initium captivatis decem Tribuum. Unde Is. 9.a. Primo tempore alleviata est terra Zabulon, et terra Nephtalim, et novissimo aggravata est via maris trans Iordanem, etc.
marg.| {l} Rex Assur] id est Assyrie.
marg.| {m} Ahihon, et Abel] civitates.
marg.| {n} Ianoe, et Cedes, et Asor] civitates.
marg.| {o} Et Galaad, et Galileam] Regiones.
marg.| {p} Nephtalim] Regio.
marg.| {q} Vicesimo anno] etc. Ergo Ionatham regnavit viginti annis contra : statim dicetur, quod regnavit sexdecim annis, non ergo viginti. Solutio. Ionathan regnavit sexdecim annis solus, sine filio suo, et quatuor annis postea regnavit cum filio. Et ita utrumque verum est : quia viginti annis regnavit per totum, et solus sexdecim regnavit in Hierusalem solus.
marg.| {r} Operatus est] Iste Ioathan, et dicunt, devicit Ammonitas, et fecit eos Tributarios, imponens eis singulis annis talenta argenti centum, tritici decem millia coros, et totidem hordei. Sub hoc exorsus est prophetare Nahum Propheta contra Niniven. Tamen librum suum scripsit post captivitatem decem Tribuum, sub Ezechia, dum terra Iuda vastaretur ab Assyriis, in qua plenius prophetavit de destructione Assyriorum, in consolationem gentis sue. Sub hoc Ioathan vidit Isaias Dominum sedentem super solium, et Seraphim mundavit labia sua. Is. 6.a. Sub eodem exorsus est prophetare Micheas.
marg.| {s} Portam] GLOSSA Ioathan edificavit portam domus Dominis excelsam, que in Actibus Apostolorum, speciosa dicitur, et ab Hebreis porta Ioathan vocatur. Alii tamen putant eam esse turrem gregis, non illam, que supra 14.g. dicitur Ophel. Et Mach. 4.c. dicitur, turris nebulosa, scilicet turris gregis, unde audita est vox gregis Angelorum dicentium Apostolis. Transeamus ab his sedibus. Et tunc Apostoli transierunt in regnum Agrippe, filii Herodis Agrippe. Hec sola turris remansit in eversionem Chaldeorum.
marg.| {1. 298va} Rasin Regem Syrie] etc. De quibus dicitur Is. 7.a. Quid formidas a duabus caudis titionum ?



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (4Rg. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=15&chapitre=15_15)

Notes :