Hugo de Sancto Caro

Capitulum 6

Numérotation du verset 4Rg. 6,1 

Dixerunt autem filii prophetarum ad Eliseum : Ecce locus in quo habitamus coram te, angustus est nobis.
Numérotation du verset 4Rg. 6,2 

Eamus usque ad Iordanem et tollant singuli de silva materias singulas ut edificemus nobis ibi domum1
1 domum] locum Weber
ad habitandum. Qui dixit : Ite.
Numérotation du verset 4Rg. 6,3 

Et ait unus ex illis : Veni ergo et tu cum servis tuis. Respondit : Ego veniam.
Numérotation du verset 4Rg. 6,4 

Et abiit cum eis. Cumque venissent ad Iordanem cedebant ligna.
Numérotation du verset 4Rg. 6,5 

Accidit autem ut cum unus materiem succidisset,
caderet
ferrum
securis
in aquam.
Exclamavitque ille et ait : Heu heu heu2 domine mi et hoc ipsum mutuo acceperam.
2 heu… heu] eheu eheu eheu Weber
Numérotation du verset 4Rg. 6,6 

Dixit autem homo Dei : Ubi cecidit ? At ille monstravit ei locum. Precidit ergo lignum et misit illuc natavitque ferrum.
Numérotation du verset 4Rg. 6,7 

Et ait : Tolle. Qui extendit manum et tulit illud.
Numérotation du verset 4Rg. 6,8 

Rex autem Syrie pugnabat contra Israel.
Consiliumque iniit cum servis suis dicens : In loco illo et illo ponamus insidias.
Numérotation du verset 4Rg. 6,9 

Misit itaque vir Dei ad regem Israel
dicens : Cave ne transeas in locum illum3 quia ibi Syri in insidiis sunt.
3 locum illum] loco illo Weber
Numérotation du verset 4Rg. 6,10 

Misit itaque4 rex Israel ad locum quem dixerat ei vir Dei, et preoccupavit eum, et observavit se ibi non semel neque bis.
4 itaque] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 6,11 

Conturbatumque est cor regis Syrie pro hac re, et convocatis servis suis, ait : Quare non indicastis mihi quis proditor mei sit apud regem Israel ?
Numérotation du verset 4Rg. 6,12 

Dixitque unus servorum eius : Nequaquam domine mi rex sed Eliseus propheta qui est in Israel indicat regi Israel omnia verba quecumque locutus fueris in conclavi tuo.
Numérotation du verset 4Rg. 6,13 

Dixit eis : Ite et videte ubi sit, ut mittam et capiam eum. Annuntiaveruntque ei dicentes : Ecce in Dothaim5.
5 Dothaim] Dothan Weber
Numérotation du verset 4Rg. 6,14 

Misit ergo illuc equos et currus et robur exercitus qui, cum venissent nocte, circumdederunt civitatem.
Numérotation du verset 4Rg. 6,15 

Consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est, viditque exercitum in circuitu civitatis et equos et currus. Nuntiavitque ei dicens : Heu heu heu6 domine mi quid faciemus ?
6 heu… heu] eheu eheu eheu Weber
Numérotation du verset 4Rg. 6,16 

At ille respondit : Noli timere,
plures enim nobiscum sunt quam cum illis.
Numérotation du verset 4Rg. 6,17 

Cumque orasset Eliseus ait : Domine, aperi oculos huius ut videat.
Et aperuit Dominus oculos pueri et vidit. Et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisei.
Numérotation du verset 4Rg. 6,18 

Hostes vero descenderunt ad eum. Porro Eliseus oravit Dominum dicens : Percute, obsecro, gentem hanc cecitate. Percussitque eos Dominus ne viderent iuxta verbum Elisei.
Numérotation du verset 4Rg. 6,19 

Dixit autem ad eos Eliseus : Non est hec via, nec ista est civitas. Sequimini me et ostendam vobis virum quem queritis duxit ergo eos in Samariam.
Numérotation du verset 4Rg. 6,20 

Cumque ingressi fuissent in Samaria dixit Eliseus : Domine, aperi oculos istorum ut videant. Aperuitque Dominus oculos eorum et viderunt esse se in medio Samarie.
Numérotation du verset 4Rg. 6,21 

Dixitque rex Israel ad Eliseum cum vidisset eos : Numquid percutiam eos, pater mi ?
Numérotation du verset 4Rg. 6,22 

At ille ait : Non percuties, neque enim cepisti eos gladio et arcu tuo ut percutias, sed
pone panem et aquam coram eis, ut comedant et bibant et vadant ad dominum suum.
Numérotation du verset 4Rg. 6,23 

Et apposita7 est eis ciborum magna preparatio, et comederunt, et biberunt et dimisit eos. Abieruntque ad dominum suum. Et ultra non venerunt latrones Syrie in terram Israel
7 Et apposita] appositaque Weber
Numérotation du verset 4Rg. 6,24 

Factum est autem post hec, congregavit Benadab rex Syrie universum exercitum suum, et ascendit et obsidebat Samariam.
Numérotation du verset 4Rg. 6,25 

Factaque est fames magna in Samaria, et tamdiu obsessa est, donec venundaretur caput asini octoginta argenteis, et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis.
Numérotation du verset 4Rg. 6,26 

Cumque rex Israel transiret per murum, mulier exclamavit ad eum dicens : Salva me domine mi rex.
Numérotation du verset 4Rg. 6,27 

Qui ait : Non. Te salvet Dominus. Unde salvare te possum de area an de torculari ? Dixitque ad eam rex : Quid tibi vis ? Que respondit :
Numérotation du verset 4Rg. 6,28 

Mulier ista dixit mihi : Da filium tuum ut comedamus eum hodie et filium meum comedemus cras.
Numérotation du verset 4Rg. 6,29 

Coximus ergo filium meum et comedimus. Dixique ei die altera : Da filium tuum ut comedamus eum. Que abscondit filium suum.
Numérotation du verset 4Rg. 6,30 

Quod cum audisset rex scidit vestimenta sua et transiebat super murum. Viditque omnis populus cilicium quo vestitus erat ad carnem intrinsecus.
Numérotation du verset 4Rg. 6,31 

Et ait rex8 : Hec mihi faciat Deus et hec addat. Si steterit caput Elisei filii Saphat super eum hodie.
8 rex] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 6,32 

Eliseus autem sedebat in domo sua et senes sedebant cum eo. Premisit itaque virum, et antequam veniret nuntius, ille dixit ad senes. Numquid scitis quod miserit filius homicide huc9 ut precidatur caput meum ? Videte ergo cum venerit nuntius, claudite10 ostium et non sinatis introire eum11. Ecce enim sonitus pedum domini eius post eum est.
9 huc] hic Weber |
10 claudite] cludite Weber |
11 introire eum] inv. Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 6,33 

Adhuc12 illo loquente eis : Apparuit nuntius qui veniebat ad eum et ait : Ecce tantum malum a Domino est et13 quid amplius exspectabo a Domino ?
12 adhuc] et praem. Weber |
13 et] om. Weber |

Capitulum 6

Numérotation du verset 4Rg. 6,1 
marg.| {h} Dixerunt autem filii] etc. in hoc capitulo agitur de securi, cuius ferrum cecidit in fluvio, et de avaritia Syrorum, et de secunda obsidione Samarie.
Numérotation du verset 4Rg. 6,2 
marg.| {i} Materias] id est ligna.
marg.| {k} Ibi] id est iuxta Iordanem.
Numérotation du verset 4Rg. 6,3 
marg.| {l} Veni ergo] Argumentum, quod Abbas in laborem cum monachis debet ire, et etiam interesse capitulo, et refectorio, et oratorio.
Numérotation du verset 4Rg. 6,5 
marg.| {m} Cadere ferrum] GLOSSA a : “Perditur intelligentia cordis, dissolutione negligentie”. Item GLOSSA b : “Ferrum in manubrio, intellectus est in corde”. Hoc ligna ceduntur, cum prave agentes increpantur, quod fluxe tunc agitur, dum lapsus vane glorie non vitatur. Ferrum in aqua perditur, {1.290vb} quia ex dissoluto opere, intelligentia infatuatur, que ad hoc datur, ut dantis ante oculos ex bona actione restituatur.
a ¶Fons : Glossa ordinaria (4Rg. 6, 5 interl.)
b ¶Fons : Glossa ordinaria (4Rg. 6, 5 Gregorius)
marg.| {n} Unde sequitur : Hoc ipsum mutuo acceperam] quasi dicat. Non solum hoc mutuatus sum, sed etiam cetera, que habeo : Unde non habeo de meo, unde restituam hoc. Et est argumentum, quod novitii, non debent aliquid habere suum, neque monachi. Unde beatus BERNARDUS Monachus, qui habet obolum, non valet obolum.
Numérotation du verset 4Rg. 6,6 
marg.| {o} Precidit ergo lignum] ad faciendum manubrium, quia primum fregerat. Unde, et alia translatio dicit quod confregit lignum.
marg.| {p} Natavitque ferrum] et adhesit ligno.
Numérotation du verset 4Rg. 6,8 
marg.| {q} In loco isto] Forte loca nominavit rex, que Historiographus transiit, causa brevitatis.
Numérotation du verset 4Rg. 6,10 
marg.| {r} Misit itaque, etc. et preoccupavit] etc. quia prius misit nuntios suos, quam Rex Syrie.
marg.| {s} Non semel neque bis tantum] sed multoties.
Numérotation du verset 4Rg. 6,12 
marg.| {t} Nequaquam Domine] id est nullus de tuis te prodit.
Numérotation du verset 4Rg. 6,14 
marg.| {u} Nocte] Io. 3.c. Qui male agit, odit lucem.
Numérotation du verset 4Rg. 6,17 
marg.| {x} Oculosque] interiores.
marg.| {y} Et curruum igneorum] Hi sunt exercitus Angelorum custodientium Eliseum.
Numérotation du verset 4Rg. 6,18 
marg.| {z} Cecitate] id est aurisia, qua Sodomite circa domum Loth percussi fuerunt. Gn. 19.c. Et discipuli euntes in Emaus. Lc. ult. c. Et dicitur Aurisia, quasi avidentia, id est non videntia, que alio nomine dicitur Acrisia, a, sine, crisis, iudicium. Et est proprie Aurisia, sive Acrisia passio oculorum, qua homines percussi oculos, quidem habent apertos, et non vident aliqua, quod faciunt magi incantationibus suis. Fit etiam aliquando, quod homo rem aliquam habet in manu, et non videt eam, sed querit : Aliquando videt, sed non agnoscit.
Numérotation du verset 4Rg. 6,19 
marg.| {a} Non est hec via] que ducit ad domum Elisei.
marg.| {b} Nec ista est civitas] ubi est mansio Elisei. Sed videtur mentiri Eliseus, quia ibi erat civitas Elisei. Quando verba proferuntur prophetice, vel significative, intelligi debent in sensu, quo fiunt, non quem faciunt, sicut in Act. 23.a. ubi dixit Paulus : Nesciebam, quod princeps esset sacerdotum.
Numérotation du verset 4Rg. 6,22 
marg.| {c} Non percuties] etc. GLOSSA Postquam Eliseus hostes in Samariam adduxit, non eos occidi {1. 291ra} permisit sed refectionem illis preparans, dimisit eos in pace. Et Saulum diu Act. 9.a. Contra stimulum calcitrantem, primum Dominus excecavit, deinde scientia spirituali ditavit. Nobisque precepit : Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos. Mc. 5.g. Item Rm. 12.d. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum. Et est sumptum de Prv. 25.c.
Numérotation du verset 4Rg. 6,23 
marg.| {a} Latrones] Sed rex Syrie palam pugnavit contra regem Israel, ut dicit IOSEPHUS. Unde sequitur.
Numérotation du verset 4Rg. 6,24 
marg.| {b} Factum est] etc. et agitur hic de secunda obsidione Samarie.
Numérotation du verset 4Rg. 6,25 
marg.| {c} Pars cabi] Quidam libri habent cadi. Et est cabus, sive cadus nomen mensure.
marg.| {d} Stercoris columbarum] quo, ut dicit IOSEPHUS condiebant cibaria loco salis. Stercus enim columbarum salsum est, et ideo loco salis utebantur eo. Vel quia stercus columbarum minus fetidum est, quam aliorum animalium, ideo illud emebant ad faciendum sorbitiunculas. Vel stercus columbarum dicitur guttur columbe, in quo grana deforis allata inveniebantur.
Numérotation du verset 4Rg. 6,26 
marg.| {e} Transiret per murum] ad explorandum, ne quis hostium latitans ibi, exploraret infirma civitatis, vel timens ne aliquis civium redderet hostibus civitatem. Vel considerans si alicubi clausura muri corruisset.
Numérotation du verset 4Rg. 6,27 
marg.| {f} Qui ait] credens, quod mulier quereret cibaria.
marg.| {g} De area, vel torculari ?] quasi dicat. Vis, quod dem tibi panem, qui sumitur de area, vel vinum, quod exprimitur in torculari ? Nec hoc, nec illud habeo.
marg.| {h} Dixitque ad] etc. cum illa dixisset, se nihil horum postulare, ut dicit IOSEPHUS.
marg.| {i} Scidit vestimenta] pre dolore.
Numérotation du verset 4Rg. 6,31 
marg.| {k} Hec faciat] etc. Hoc malum, quod concives non liberabat, cum posset, imponebat Eliseo.
Numérotation du verset 4Rg. 6,32 
marg.| {l} Senes sedebant cum eo] quos IOSEPHUS dicit discipulos eius.
marg.| {m} Premisit itaque] Rex Israel.
marg.| {n} Ille dixit] scilicet Eliseus.
marg.| {o} Filius homicide] id est Achab, qui occidit Naboth. 3Rg. 21.d.
marg.| {1. 291rb} {p} Domini] id est Achab, qui sequebatur nuntium, ut revocaret mandatum, quia penitebat eum, ut dicit IOSEPHUS.
Numérotation du verset 4Rg. 6,33 
marg.| {q} Quid amplius] quasi dicat ad summum puniet me.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (4Rg. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=15&chapitre=15_6)

Notes :