Hugo de Sancto Caro

Capitulum 12

Numérotation du verset 4Rg. 12,1 

Anno septimo Iehu regnavit Ioas. Quadraginta annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Sebia de Bersabee.
Numérotation du verset 4Rg. 12,2 

Fecitque Ioas rectum coram Domino cunctis diebus quibus docuit eum Ioiada sacerdos.
Numérotation du verset 4Rg. 12,3 

Verumtamen excelsa non abstulit. Adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis incensum.
Numérotation du verset 4Rg. 12,4 

Dixitque Ioas ad sacerdotes : Omnem pecuniam sanctorum que illata fuerit in templum Domini a pretereuntibus que offertur pro pretio anime
et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini,
Numérotation du verset 4Rg. 12,5 

accipiant illam sacerdotes
iuxta ordinem suum et instaurent sarta tecta domus, si quid necessarium viderint instauratione.
Numérotation du verset 4Rg. 12,6 

Igitur usque ad vicesimum tertium annum regis Ioas non instauraverunt sacerdotes sarta tecta templi.
Numérotation du verset 4Rg. 12,7 

Vocavitque rex Ioas Ioiada pontificem et sacerdotes dicens eis : Quare sartatecta non instaurastis templi ? Nolite ergo amplius accipere pecuniam iuxta ordinem vestrum, sed ad instaurationem templi reddite eam.
Numérotation du verset 4Rg. 12,8 

Prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a populo, et instaurare sarta tecta domus.
Numérotation du verset 4Rg. 12,9 

Et tulit Ioiada pontifex gazophylacium unum aperuitque foramen desuper,
et posuit illud iuxta altare ad dexteram ingredientium domum Domini,
mittebantque in eo sacerdotes qui custodiebant ostia omnem pecuniam que deferebatur ad templum Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 12,10 

Cumque viderent nimiam pecuniam esse in gazophylacio, ascendebat scriba regis et pontifex, effundebantque et numerabant pecuniam que inveniebatur in domo Domini,
Numérotation du verset 4Rg. 12,11 

et dabant eam iuxta numerum atque mensuram in manu eorum qui preerant cementariis domus Domini. Qui impendebant eam in fabris lignorum et in cementariis his qui operabantur in domo Domini,
Numérotation du verset 4Rg. 12,12 

et sarta tecta faciebant et in his qui cedebant saxa, ut1 emerent ligna et lapides qui excidebantur, ita ut impleretur instauratio domus Domini in universis que indigebant expensa ad muniendam domum.
1 ut] et praem. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 12,13 

Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydrie templi Domini
et fuscinule
et thuribula
et tube
et2 omne vas aureum et argenteum de pecunia que inferebatur in templum Domini.
2 et] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 12,14 

His enim qui faciebant opus dabatur, ut instauraretur templum Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 12,15 

Et non fiebat ratio his hominibus qui accipiebant pecuniam ut distribuerent eam artificibus sed in fide tractabant eam.
Numérotation du verset 4Rg. 12,16 

Pecuniam vero pro delicto et pecuniam pro peccatis
non inferebant in templum Domini quia sacerdotum erat.
Numérotation du verset 4Rg. 12,17 

Tunc ascendit Azael rex Syrie et pugnabat contra Geth, cepitque eam. Et direxit faciem suam ut ascenderet in Hierusalem.
Numérotation du verset 4Rg. 12,18 

Quam ob rem tulit Ioas rex Iuda omnia sanctificata que consecraverant Iosaphat et Ioram et Ochozias3 patres eius reges Iuda et que ipse obtulerat, et universum argentum quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis. Misitque Azaeli regi Syrie et recessit ab Hierusalem.
3 Ochozias] Ahazia Weber
Numérotation du verset 4Rg. 12,19 

Reliqua autem sermonum Ioas et universa que fecit, nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset 4Rg. 12,20 

Surrexerunt autem servi eius et coniuraverunt inter se, percusseruntque Ioas in domo Mello in descensu Sela.
Numérotation du verset 4Rg. 12,21 

Iosachar4 namque filius Semath et Iozabath5 filius Somer servi eius percusserunt eum et mortuus est. Et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David. Regnavitque Amasias filius eius pro eo.
4 Iosachar] Iozachar Weber |
5 Iozabath Rusch ] Iozabad Weber |

Capitulum 12

Numérotation du verset 4Rg. 12,1 
marg.| {k} Anno septimo Iehu] regis Israel.
marg.| {k} De Bersabee] quasi dicat. Mater eius non fuit de generatione Achab.
marg.| {l} Cunctis diebus] etc. Sed post mortem Ioiada, multa mala fecit. Unde etiam occidit Zachariam filium Barachie, qui reprehendebat eum.
marg.| {m} Dixitque Ioas] vivente Ioiada.
marg.| {n} Que offertur pro pretio anime] Quam dabant ituri ad bellum, et numerati. De qua dicitur Ex. 30.b. Cum tuleris summam filiorum Israel iuxta numerum, dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino, et non erit plaga in eis.
marg.| {o} Et quam sponte] id est pecuniam votivam, quia oblatio pro delicto et pro peccato erat sacerdotum. Unde Os. 4.b. dicitur de ipsis : Peccata populi mei comedent, et ad iniquitates eorum sublevabunt animas eorum.
marg.| {p} Sartatecta] id est ruinas tectorum templi.
marg.| {q} Vocavitque rex] iratus, quia in tanto tempore non instauraverant ruinas templi.
marg.| {r} Iuxta ordinem] etc. id est sicut competit ordini vestro. Non enim competit, ut sacerdotes recipiant pecuniam {1. 295vb} alienam, quia habent manus unctas, et cito adheret eis pecunia. Vel iuxta ordinem vestrum dicit, quia quilibet tempore vicis sue recipiebat, et noluit rex, quod de cetero reciperent.
marg.| {r} Et instaurante sartatecta] IOSEPHUS volens excusare sacerdotes in hoc loco, dicit quod rex iusserat in omnem regionem, ut mitteret Pontifex sacerdotes, et Levitas, qui sumerent pro uniuscuiusque capite dimidium sicli : Quod videns populo non placere, cessavit : Et ob hoc non fuerunt instaurate ruine templi, que erant ibi, non tamen pro vetustate, sed etiam omnes, quas fecerat Athalia, que de lapidibus, et lignis sanctificatis paraverat domum Baal.
marg.| {s} Gazophylacium] id est arcam quandam, sive truncum.
marg.| {t} Iuxta altare] id est non longe ab altari holocaustorum.
marg.| {u} Omnem pecuniam] preter illam, que offerebatur pro peccato, que erat sacerdotum.
marg.| {x} Scriba] qui scilicet sumptus computabat.
marg.| {y} Iuxta numerum] etc. Hoc ideo dicit, quia pecunia aliquando numerabatur, aliquando ponderabatur.
marg.| {z} Impendebant] id est expendebant.
marg.| {a} Verumtamen non fiebant] etc. GLOSSA in Paral. 14.d. Cum complessent omnia opera detulerunt coram rege, et Ioiada reliquam pecunie partem, de qua facta sunt vasa templi. Solutio : Non est contrarium, quia non de eadem pecunia, que offerebatur a populo ad instaurationem domus Domini, facta fuerunt vasa in ministerium templi, sed de reliqua parte pecunie, que et aliis donationibus fuerant collata.
marg.| {b} Que inferebatur in templum Domini] supple non fiebat.
marg.| {c} Ratio] etc. id est computatio, quia fideles erant. Etiam supra eodem dictum est : Dabant eam iuxta numerum, et mensuram in manu eorum, qui preerant cementariis in domo Domini. Solutio. Pecunia numerata vel ponderata tradebatur eis, et hoc dicitur supra. Sed postea non requirebatur ab eis computatio, et hoc dicitur hic.
marg.| {d} Tunc ascendit Azael] mortuo Ioiada. De quo dicitur secundo Paralipomenon vigesimo quarto d. Senuit Ioiada plenus dierum, et mortuus est, cum esset centum triginta annorum, et sepelierunt eum in civitate David cum regibus, eo quod fecisset {1. 296ra} bonum cum Israel, et cum domo eius.
marg.| {a} Tulit] Quod non fecisset, si Ioiada viveret.
marg.| {b} Sanctificata] id est Domino oblata.
marg.| {c} Consecraverant] id est Deo obtulerant.
marg.| {d} Surrexerunt autem] in ultionem Zacharie filii Ioiade, quem occidit Ioas, quia arguebat eum, ut legitur 2Par. 24.e. Tamen iste Zacharias Mt. 24.d. dicitur filius Barachie. Forte Ioiada binomius fuit : Vel Mattheus posuit nomen pro interpretatione. Barachias enim interpretatur benedictus. Unde Zacharias dicitur filius Barachie, id est benedicti. Simile Tob. 5.c. ubi dixit Angelus se esse filium Ananie, id est glorie Dei.
marg.| {e} Percusseruntque Ioas] quia divinos honores sibi volebat imponi, ut dicunt Hebrei.
marg.| {f} In domo Mello] id est in arce Sion, que dicitur Mello.
marg.| {g} Cum patribus suis] Non tamen in monumentis regalibus, ut dicitur 2Par. 24.g.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (4Rg. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=15&chapitre=15_12)

Notes :