Hugo de Sancto Caro

Capitulum 8

Numérotation du verset 4Rg. 8,1 

Eliseus autem locutus est ad mulierem cuius vivere fecerat filium dicens : Surge. Vade tu et domus tua et peregrinare ubicumque repereris. Vocabit1 enim Dominus famem et veniet super terram septem annis.
1 vocabit] vocavit Weber
Numérotation du verset 4Rg. 8,2 

Que surrexit et fecit iuxta verbum hominis Dei. Et vadens cum domo sua peregrinata est in terra Philistiim diebus multis.
Numérotation du verset 4Rg. 8,3 

Cumque finiti essent anni septem reversa est mulier de terra Philistiim, et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua et agris suis.
Numérotation du verset 4Rg. 8,4 

Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei dicens : Narra mihi omnia magnalia que fecit Eliseus.
Numérotation du verset 4Rg. 8,5 

cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset apparuit mulier cuius vivificaverat filium clamans ad regem pro domo sua et pro agris suis dixitque Giezi : Domine mi rex, hec est mulier et hic filius eius quem suscitavit Eliseus.
Numérotation du verset 4Rg. 8,6 

Et interrogavit rex mulierem que narravit ei vera esse2. Deditque ei rex eunuchum unum dicens : Restitue ei omnia que sua sunt, et universos reditus agrorum a die qua reliquit terram usque ad presens.
2 vera esse] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 8,7 

Venit quoque Eliseus Damascum et Benadab rex Syrie egrotabat. Nuntiaveruntque ei dicentes : Venit vir Dei huc.
Numérotation du verset 4Rg. 8,8 

Et ait rex ad Azael : Tolle tecum munera et vade in occursum viri Dei, et consule Dominum per eum dicens : Si evadere potero de infirmitate mea hac ?
Numérotation du verset 4Rg. 8,9 

ivit igitur Azael in occursum eius habens secum munera et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo ait : Filius tuus Benadab rex Syrie misit me ad te dicens : Si sanari potero de infirmitate mea hac ?
Numérotation du verset 4Rg. 8,10 

Dixitque ei Eliseus : Vade dic ei : Sanaberis. Porro ostendit mihi Dominus, quia morte morietur.
Numérotation du verset 4Rg. 8,11 

Stetitque cum eo et conturbatus est usque ad suffusionem vultus. Flevitque vir Dei.
Numérotation du verset 4Rg. 8,12 

cui Azael ait : Quare dominus meus flet ? At ille respondit : Quia scio que facturus sis filiis Israel mala. Civitates eorum munitas igne succendes et iuvenes eorum interficies gladio, et parvulos eorum elides, et pregnantes divides.
Numérotation du verset 4Rg. 8,13 

Dixitque Azael : Quid enim sum servus tuus canis ut faciam rem istam magnam ? Et ait Eliseus : Ostendit mihi Dominus te regem Syrie fore.
Numérotation du verset 4Rg. 8,14 

Qui cum recessisset ab Eliseo venit ad dominum suum. Qui ait ei : Quid tibi dixit Eliseus ? At ille respondit : Dixit mihi recipies3 sanitatem.
3 recipies] recipiet Weber
Numérotation du verset 4Rg. 8,15 

Cumque venisset dies altera, tulit stragulum4 et infudit aqua et expandit super faciem eius quo mortuo regnavit Azael pro eo.
4 stragulum] sagulum Weber
Numérotation du verset 4Rg. 8,16 

Anno quinto Ioram filii Achab regis Israel5 regnavit Ioram filius Iosaphat rex Iuda.
5 Israel] + et Iosaphat regis Iuda Weber
Numérotation du verset 4Rg. 8,17 

Triginta duorum erat annorum cum regnare cepisset et octo annis regnavit in Hierusalem.
Numérotation du verset 4Rg. 8,18 

Ambulavitque in viis regum Israel sicut ambulaverat domus Achab. Filia enim Achab erat uxor eius et fecit quod malum est coram Domino.
Numérotation du verset 4Rg. 8,19 

Noluit autem Dominus disperdere Iudam propter David servum suum sicut promiserat ei ut daret illi lucernam et filiis eius cunctis diebus.
Numérotation du verset 4Rg. 8,20 

In diebus eius recessit Edom ne esset sub Iuda et constituit sibi regem.
Numérotation du verset 4Rg. 8,21 

Venitque Ioram Seira et omnis exercitus6 cum eo. Et surrexit nocte percussitque Idumeos qui eum circumdederant et principes curruum. Populus autem fugit in tabernacula sua
6 exercitus] currus Weber
Numérotation du verset 4Rg. 8,22 

Recessit ergo Edom ne esset sub Iuda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo.
Numérotation du verset 4Rg. 8,23 

Reliqua autem sermonum Ioram et universa que fecit, nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset 4Rg. 8,24 

Et dormivit Ioram cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David et regnavit Ochozias7 filius eius pro eo.
7 Ochozias] Ahazias Weber
Numérotation du verset 4Rg. 8,25 

Anno duodecimo Ioram filii Achab regis Israel regnavit Ochozias8 filius Ioram regis Iude.
8 Ochozias] Ahazias Weber
Numérotation du verset 4Rg. 8,26 

Viginti duorum annorum erat Ochozias9 cum regnare cepisset et uno anno regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Athalia filia Amri regis Israel,
9 Ochozias] Ahazias Weber
Numérotation du verset 4Rg. 8,27 

et ambulavit in viis domus Achab et fecit quod malum est coram Domino sicut domus Achab. Gener enim domus Achab fuit.
Numérotation du verset 4Rg. 8,28 

Abiit quoque cum Ioram filio Achab ad preliandum contra Azael regem Syrie in Ramoth Galaad et vulneraverunt Syri Ioram.
Numérotation du verset 4Rg. 8,29 

Qui reversus est ut curaretur in Iezrael quia vulneraverant eum Syri in Ramoth10 preliantem contra Azael regem Syrie. Porro Ochozias11 filius Ioram rex Iuda descendit invisere Ioram filium Achab in Iezrael quia egrotabat ibi12.
10 Ramoth] Rama Weber |
11 Ochozias] Ahazias Weber |
12 ibi] om. Weber |

Capitulum 8

Numérotation du verset 4Rg. 8,1 
marg.| {1. 291va} {a} Eliseus autem] etc. In hoc capitulo agitur de fame, 7. annorum, et de morte Benadab et de Ioram rege Iuda.
marg.| {b} Vivere fecerat] Sup. 4.f.
marg.| {d} Et peregrinare] 1Ptr. 4.c. Charissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit.
marg.| {1. 292ra} Δ {a} Vocavit enim Dominus famem] id est Angelum malum prepositum fami. Vel est modus loquendi : Vocavit famem, id est fecit sterilitatem in terra. Utrum autem fames ista predictam obsidionem precesserit, vel secuta fuerit, ambiguum est.
marg.| {b} Et agris] etc. recuperandis, quos contribules eius occupaverant.
marg.| {c} Cum Giezi] Argumentum est, quod hoc fuit ante curationem. Naamam, quia postea leprosus factus est Giezi, et non videtur, quod Rex ei loqueretur : Sed non est necessarium, quia reges aliquando loquuntur cum leprosis.
marg.| {d} Eunuchum] id est servientem, qui faceret ei omnia restitui.
marg.| {e} Dicens] servienti, scilicet.
marg.| {f} Restitue] id est fac restitui.
marg.| {g} Que reliquit] etc. Argumentum, quod fructus terre restituere tenetur, qui male aliena possedit. Ergo, qui multa habent beneficia Ecclesiastica, tenentur restituere fructus inde perceptos.
marg.| {h} Egrotabat] pre dolore, quia sic delusus fuerat. Unde IOSEPHUS sic dicit. Cum agnovisset quod Deus timorem immisisset, et non hostium invasionem fugisset, afflictus, quia Dominum habuisset iratum, corruit in languorem.
marg.| {i} Ad Azael] de quo 3Rg. 19.c. dixerat Dominus Elie, quod inungeret eum super Syriam.
marg.| {k} Et omnia bona] id est de omnibus aliqua. Vel omnia, id est multa de omnibus.
marg.| {l} Filius tuus] per amorem, et obedientiam, et reverentiam.
marg.| {m} Dic ei : sanaberis] Videtur, quod Eliseus fuerit auctor mendacii, quia Benadab non fuit sanatus. Solutio : Non fuit hoc preceptum, sed predictio, vel promissio, quasi dicat. Tu dices ei, quod sanabitur, hoc bene scio, et tamen ipse morietur. Tamen dicit IOSEPHUS Vide, ne dicas quicquam mali, ne scilicet desoletur. Unde affirmativa debet converti in negativam, hoc modo : Dic ei, Sanaberis, id est non dicat ei, quicquam mali, id est quod moriatur.
marg.| {n} Conturbatus est] etc. id est lacrymatus est. IOSEPHUS dicit, famulus hoc audiens, contristabatur.
marg.| {o} Flevitque vir Dei] previdens in spiritu mala, que facturus erat Azael filius Israel, que etiam indicavit ei.
marg.| {p} Pregnantes] Hec fuit maxima crudelitas. Amos 1.d. Super tribus sceleribus filiorum Ammon, et super quatuor non convertam eum, eo quod dissecuerunt pregnantes Galaad.
marg.| {q} Canis] id est vilis.
marg.| {r} Te regem] etc. Et sic impletum est, quod dixerat Dominus Elie. 3Rg. 19.c. scilicet quod ungeret Azael super Syriam. Non enim aliter inunxit eum Elias, nisi quod per Eliseum dixerat eum futurum regem Israel.
marg.| {s} Dixit mihi] etc. id est dixit mihi, quod dicturus eram tibi, sanaberis.
marg.| {t} Stragulum] id est stratorium, quod lecto, vel sedili supersternitur. Vel stragulum est genus vestis, a stragos, quod est talus, vel a stragulon, quod est varium, id est vestis varia. Prv. ult. c. Stragulatam vestem fecit sibi : Byssus, et purpura indumentum eius.
marg.| {u} Et infudit {1.292rb}   aquam] scilicet super stragulum ad refrigerandum eum, vel forte ad suffocandum. IOSEPHUS dicit : Altero die infuso laqueo strangulavit eum. Hebreus sic habet, Expandit super faciem suam stragulum, ut non Azael, sed ipse Benadab fecisse intelligatur. Quidam tamen exponunt hoc de obsequio mortui, dicentes : quod Azael mortuum lavit aqua, et expandit super faciem eius stragulum quasi syndonem.
marg.| {x} Anno quinto Ioram filii Achab Regis Israel regnavit Ioram] etc. Quidam libri sic habent : Anno quinto Ioram filii Achab Regis Israel, et Iosaphat Regis Iuda, regnavit Ioram filius Iosaphat, etc. Sed hoc videtur non posse stare, quod scilicet quintus annus Ioram filii Achab fuerit quintus annus Iosaphat. Dictum est supra 3. quod Ioram filius Achab cepit regnare anno 18. Iosaphat. Non igitur potest esse, ut 5. annus Ioram, sit 5. annus Iosaphat, immo 22. Ad hoc dicunt : Hoc dicitur propter consortium regnandi. Unde exponunt litteram : Anno quinto Ioram, qui scilicet fuit annus Iosaphat. Non dico quintus, sed annus. Id est ille annus, in quo regnavit Iosaphat : Sed videtur iterum, quod hoc sit falsum. Iosaphat enim regnavit 25. annis, et Ioram filius cepit regnare 18. anno ipsius. Ergo quintus annus Ioram filii Achab fuit. 22. annus Iosaphat. Sed Ioram filius Iosaphat regnavit post patrem suum, ergo ultimus annus Iosaphat, id est 22. fuit 8. Ioram filii Achab : Non ergo quinto anno Ioram filii Achab regnavit Ioram filius Iosaphat, immo. 8. Solutio. Ioram filius Iosaphat conregnavit patri suo tribus annis, et ita verum est, quod quinto anno Ioram filii Achab cepit regnare Ioram filius Iosaphat, et ille annus fuit 22. annus Iosaphat, sicut dictum est opponendo. Unde iste Ioram fuit primus de Regibus Iuda, qui conregnavit patri suo.
marg.| Sed adhuc obiicitur, quod supra eodem, 1.d. dictum est, quod Ioram filius Achab cepit regnare secundo anno Ioram filii Iosaphat. Hic dicitur, quod Ioram filius Iosaphat cepit regnare quinto anno Ioram filii Achab, quod videtur totum contrarium. Solutio. Sic dictum est supra 1. Ioram filius Achab post casum Ochozie fratris sui habuit administrationem 8. annis. Postea Ochozia mortuo, habuit Ioram dominium regni. Verum est ergo, quod 5. anno Ioram filii Achab cepit regnare Ioram filius Iosaphat, quantum ad administrationem regni, quantum vero ad dominium, Ioram filius Achab cepit regnare 2 anno Ioram filii Iosaphat.
marg.| {y} Et octo annis regnavit] Et 8. annus istius Ioram, fuit 12 alterius Ioram, sicut patet computanti.
marg.| {1. 292va} Δ {a} In viis regum] etc. id est fuit idololatra.
marg.| {b} Filia enim] etc. Ostendit, quare fuit idololatra.
marg.| {c} Uxor] Athalia, scilicet ut dicitur sup. 3Rg. 22.
marg.| {d} Recessit Edom] id est tributum solitum negavit Idumea.
marg.| {e} Constituit sibi regem] Sed quomodo hoc, quia habebant prius regem. Solutio : regem suum, qui erat tributarius Regi Iuda, occiderunt Idumei, et novum creaverunt, qui non teneretur reddere tributum.
marg.| {f} Venitque Ioram] Rex Iuda.
marg.| {g} Seira] civitas.
marg.| {h} Percussitque Idumeos] illos, scilicet qui vicini erant, ut dicit IOSEPHUS.
marg.| {i} Recessit ergo] licet percusserit.
marg.| {k} Tunc recessit] a Iuda.
marg.| {k} Lobna] civitas.
marg.| {l} Ioram] Regis Iuda.
marg.| {l} Sepultusque] sed non cum regio honore, ut dicitur 2Par. 21.d. Illud capitulum est totum de isto Ioram, ubi multa de ipso dicuntur, que hic tacentur, qualiter scilicet Eliseus misit ei Epistolam comminatoriam. Qualiter Philistiim, et Arabes insurrexerunt in eum, et Iudeam vastaverunt, qualiter alvi dolore eum percussit, languens duobus annis in infirmitate pessima mortuus est, et multa alia.
marg.| {m} Ochozias] vel Ahazias, binomius erat, qui fuit minimus filius : Omnes enim alios occiderant Philistiim, et Arabes, ut dicitur 2Par. 22.a. Hunc regem, et reliquos omnes pretermittit Mattheus in generatione Christi : Forte, quia nec boni fuerunt, neque bonorum filii.
marg.| {n} Regnavit Ochozias] id est regnare cepit.
marg.| {o} Viginti duorum annorum] etc. 2Par. 22.a. dicitur, quod 42. annorum erat Ochozias, cum regnare cepisset. Sed contra 32. annorum erat pater eius, cum regnare cepit, et 8. annis regnavit, ut dictum est sup. statim, ergo non vixit, nisi 40. annis, ergo filius eius senior eo. Ad hoc dicunt, quod Ioram pater eius regnavit 28. annis. Sed quia 20. annis male regnavit, ideo non computantur, nisi 8. quibus bene regnavit.
marg.| {p} Filia Amri] Immo filia Achab, et Iezabel, ut dictum est. 3Rg. 22. Solutio : Mos est sacre Scripture, quod quandoque transgreditur patrem, et accipit avum. Et sicut infra 9. dicitur, quod Iehu fuit filius Namsi, et tamen fuit filius filii Namsi : Ita hic Athalia dicitur filia Amri, quia filia filii Amri, id est Achab.
marg.| {q} In viis] id est adoravit idola.
marg.| {r} Gener enim] Immo nepos. Solutio potest esse, quod duxit aliquam de familia Achab, et ita fuit gener eius : Vel illi attribuitur, quod erat patris eius. Ioram enim pater eius fuit gener Achab. Vel gener dicitur, id est de genere eius.
marg.| {s} Syri Ioram] regem Israel.
marg.| {t} Reversus] relicto exercitu sub Iehu principe.
marg.| {x} Descendit] de exercitu.
marg.| {a} Eliseus] etc. Eliseus interpretatur Dei mei salus, et significat Christum, qui fuit vera salus mundi, et ad hoc venit in mundum. Unde Is. 49.b. Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea, id est meorum, usque ad extremum terre. Et Ps. 26. Dominus illuminatio mea, et salus mea, etc. Et vere salus, quia salvavit nos a triplici miseria, in quam cecidit primus homo cum tota posteritate sua per peccatum. Cecidit enim a luce sapientie in tenebras ignorantie, quoad rationem, et a libertate innocentie in servitutem culpe, quoad voluntatem, et a pacis tranquillitate in rixam discordis concupiscentie, quoad totum hominem. Hoc triplex bonum dederat Deus homini, quem creavit, scilicet Sapientiam innocentiam, et concordiam. Sed ipse homo per peccatum inobedientie hoc triplici bono se privavit, et in triplex contrarium malum labefactavit, scilicet ignorantiam, culpam, discordiam. Sed ne labor creationis periret, creator factus est ipsemet recreator. Unde Is. 45.b. Ego feci terram, et hominem super eam creavi, ego suscitavi eum ad iustitiam, et omnes vias eius ego dirigam. A prima miseria nos salvavit in nativitate. Unde Is. 9.a. Populus gentium, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam : habitantibus in regione umbre mortis, lux orta est eis. Io. 1.a. Lux in tenebris lucet, et tenebre, etc. A secunda miseria liberavit in morte, quia innocens pro nocentibus mortuus est. Gn. 40.c. Furtim sublatus sum de terra Hebreorum, et hic innocens in lacum missus sum. Rm. 5.b. Cum adhuc peccatores essemus secundum tempus, Christus pro nobis mortuus est. A tertia miseria nos salvavit in resurrectione sua per inchoationem, in generali autem salvabit per consummationem. Unde Phil. 3.d. Salvatorem expectamus Dominum nostrum Iesum Christum, qui reformabit corpus, etc. Primam miseriam plangit Tob. 5.b. Quale gaudium erit mihi, qui in tenebris sedeo, et lumen celi non video ? Et Lam. 2.a. Quomodo obtexit Dominus caligine, et furore suo filiam Sion ? Secundam plangit Apostolus. Rm. 8.d. Scimus, quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc : Non solum autem illa, sed et nosipsi primitias spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus. Tertiam plangit etiam Paul. Rm. 7.d. Video alteram legem in membris meis, repugnantem legi mentis mee, et captivantem me in lege peccati, que est in membris meis : Infelix ego homo, etc. Gal. 5. Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem, hec enim sibi invicem adversantur. Eliseus igitur est Christus, qui a Deo missus operatus est salutem in medio terre. Ad mulierem loquitur, quando visitat peccatorem. Mulier enim hic significat penitentem. De qua Io. 16.e. Mulier cum parit, tristitiam habet, id est peccator, dum penitet, tristatur, et dolet, quia venit hora eius, scilicet hora mortis, qua moriatur peccato, et seipsum pariat Deo. Cum autem peperit puerum, iam non meminit pressure propter gaudium, quia natus est homo in mundum. Hoc est, quod dicitur Prv. 20.c. Malum est, malum est, dicit omnis emptor, et cum recesserit, gloriabitur. Filium huius mulieris Eliseus vivificavit, quando Dominus peccatori gratiam contritionis inspiravit : Cui dicitur.
marg.| {c} Surge, et vade] etc. Surge per fidem, surge per spem, qui iacebas per desperationem. Surge per amorem, qui iacebas per timorem Eph. 5. de Surge, qui dormis, et exurge a mortuis, etc.   [Vade] per confessionem (Tu et domus tua) id est familia tua. Familia peccatoris, sunt peccata sua, que debet secum ducere ad confessionem. {1. 291vb} Non debet aliquod relinquere in domo conscientie. Unde Lc. 17.d. Ite ostendite vos sacerdotibus.
marg.| {d} Peregrinare] per satisfactionem, ubicumque repereris, id est fac, quodcumque bonum poteris. Eccl. 9.c. Quodcumque potest facere manus tua, instanter operare. Est autem triplex peregrinatio, a qua triplex peregrinus, scilicet. Peregrinus mundo, peregrinus celo, peregrinus Deo. Peregrinus mundo, fuit Christus, quia extraneus fuit mundo, et incognitus. Unde Ps. 68. Extraneus factus sum, etc. Io. 1.a. In mundo erat, et mundus eum non cognovit. Quod admirans Ier. 14.b. dicit : Quare quasi colonus futurus es in terra, et quasi viator, etc. Quare futurus es quasi vagus vir ? Sed respondet Is. 52.b. In Egyptum descendit populus meus, ut colonus esset ibi, et Assur absque ulla causa calumniatus est eum, et nunc quid mihi est hic dicit Dominus ? quasi dicat Sequi me oportet illum. Hinc peregrinatus est Christus, quando a terra, peregrina spiritui ascendit in celum : Unde utrobique fuit dominus, peregrinus, scilicet in mundo veniens, a mundo recedens. Lc. 20.b. Vineam plantavit homo, et locavit eam colonis, et ipse peregrinus fuit multis temporibus. De hac peregrinatione ascensus intelligi debet. De secunda dicitur Ruth. 1.a. Abiit homo de Bethlehem Iuda, ut peregrinaretur, etc. Nonne hunc peregrinum estimaverunt illi, qui dixerunt Lc. ult. Tu solus peregrinus es, et non cognovisti, etc. Sed peregrinus celi dicitur iustus, qui dum est in hac vita mortali, peregrinatur a celo. Ps. 38. Advena ego sum apud te, et peregrinus, etc. Iob. 28.a. Lapidem caliginis, et umbram mortis dividit torrens a populo peregrinante. Hic peregrinatur vir, quamdiu a propria patria manet exclusus 2Cor. 5.b. Dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino, id est a domo Domini. Talem peregrinum se reputavit Iacob, quando respondit Pharaoni : Gn. 47.b. Dies peregrinationis vite mee, centum triginta annorum sunt, parvi, et mali, et non pervenerunt, etc. Peregrinus Deo dicitur peccator, qui per peccatum alienus factus est ab eo, qui per gratiam proximus erat. Lc. 15.c. Adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, etc. Numquid sic peregrinabatur ille homo, qui descendens de Hierusalem in Iericho, incidit in latrones, qui expoliaverunt eum, et plagis impositis abierunt, semivivo relicto ? Lc. 10.e. Prima peregrinatio fuit misericordie. Unde ad Tit. 3.b. Apparuit benignitas, etc. Io. 3.b. Sic Deus dilexit mundum, etc. Item Is. 52.a. Gratis venundati estis, et sine argento redimemini. Hanc misericordiam exposcebant antiqui, qui cum magnis suspiriis dicebant : Da mercedem sustinentibus te : Eccl. 36.c. Item Is. 64.a. Utinam dirumperes celos, et descenderes, etc. Secunda peregrinatio fuit iustitie. Gn. 15.c. Scito prenoscens, quod futurum sit peregrinum semen tuum, etc. Hanc peregrinationem deplorat David : Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est. Vel peregrinatio mea prolongata est. Hanc peregrinationem valde gravem reputabat Paulus : Unde clamabat Rm. 7.d. Infelix ego homo, etc. Tertia peregrinatio est culpe, De qua Eccl. 16.a. Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, qui destructi sunt, confidentes sue virtuti, etc. Soph. 1.b. Visitabo super omnes, qui induti sunt veste peregrina. Est enim triplex vestis anime, scilicet. Domestica, que tantum in domo paterna est : Hec est innocentia, que solum in paradiso habetur. In festiva, id est gratia, que priori quasi paramentum in festis super induitur, et habetur hic, et in patria. De hac dicitur Mt. 22.b. amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem, id est festivam. De utraque simul dicitur Prv. ult. c. Non timebit domui sue a frigoribus nivis, omnes domestici eius vestiti sunt duplicibus. Tertia vestis est peregrina, id est culpa, qua induti sunt omnes mali. Ione 3.e. Surrexit rex de solio suo, et abiecit vestimentum eius, et indutus est sacco, abiecit vestimentum culpe.
prol.| Θ a Vocavit
prol.| Θ {a} Vocavit enim Dominus famem super terram] verbi Dei, scilicet. De qua Amos 8.d. Mittam famem in terram, etc. Est et alia fames, scilicet defectus bonorum operum.
prol.| Θ h Percussitque
prol.| Θ
marg.| {h} Percussit Idumeos] Non vicinos, ut dicitur, sed remotos a finibus eius : Sic multi faciunt, exteriores, et apertas concupiscentias non faciunt, sed interiores, que ab hominibus non videntur, faciunt, que magis essent eradicande, iuxta illud Is. 1.e. Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Item 2Cor. 4.a. Abdicamus, oculta dedecoris, non ambulantes in astutia, etc. Que sunt hec dedecora occulta, patet {1. 292vb} Ez. 8.d. Fili hominis, inquit Dominus ; Fode parietem, et ingredere, et vide abominationes pessimas, quas isti faciunt. Ioram preliatur contra Assyrios, et vulneratur ab eis, et recedit ab eis, quando Prelatus corripit maiores, sive principes, et incurrit ex hoc aliquando damnum temporale, et ideo cessat ab increpatione. De quibus Ps. 77. Filii Ephrem intendentes, et mittentes arcum, conversi sunt in die belli. Item Nahum. 2.c. State, state, et non est, qui revertatur. Sed nota quod Ioram revertitur in Iezrael, que interpretatur semen Dei : Hoc fit, quando Prelatus dicit : Ego faciam bona opera, et dimittam alios, ne scandalizem eos, et hoc sufficit mihi. Contra quos dicitur Eccl. 7.a. Noli querere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates, ne forte, etc. Item Ez. 3.e. Si dicente me ad impium : Morte morieris, non annunciaveris ei, neque ei locutus fueris, ut avertatur a via sua mala, et vivat ipse impius in iniquitate sua, morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram.
marg.| {u} Porro Azarias] Ecce quid facit pravum consortium : Azarias visitavit Ioram, et mortuus est cum eo. Unde Eccl. 12.c. Quis medebitur incantatori a serpente percusso, et omnibus, qui appropinquant bestiis, et ei, qui comitatur cum viro iniquo, et obvolutus est in peccatis eius ? Ps. 17. Cum sancto sanctus eris, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (4Rg. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=15&chapitre=15_8)

Notes :