Hugo de Sancto Caro

Capitulum 21

Numérotation du verset 4Rg. 21,1 

Duodecim annorum erat Manasses cum regnare cepisset et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Aphsiba.
Numérotation du verset 4Rg. 21,2 

Fecitque malum in conspectu Domini iuxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 21,3 

Conversusque est et edificavit excelsa que dissipaverat Ezechias pater eius, et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Israel et adoravit omnem militiam celi et coluit eam.
Numérotation du verset 4Rg. 21,4 

Extruxitque aras in domo Domini de qua dixit Dominus : In Hierusalem ponam nomen meum.
Numérotation du verset 4Rg. 21,5 

Et extruxit altaria universe militie celi in duobus atriis templi Domini,
Numérotation du verset 4Rg. 21,6 

et traduxit1 filium suum per ignem. Et ariolatus est et observabat2 auguria, et fecit pythones et aruspices multiplicavit ut faceret malum coram Domino et irritaret eum.
1 traduxit] transduxit Weber |
2 observabat] observavit Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 21,7 

Posuit quoque idolum luci quem fecerat in templo Domini, super quo locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius, in templo hoc et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israel : Ponam nomen meum in sempiternum,
Numérotation du verset 4Rg. 21,8 

et ultra non faciam commoveri pedem Israel de terra quam dedi patribus eorum, sic tamen si custodierint opere omnia que precepi eis et universam legem quam mandavit eis servus meus Moyses.
Numérotation du verset 4Rg. 21,9 

Illi vero non audierunt sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israel.
Numérotation du verset 4Rg. 21,10 

Locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum dicens :
Numérotation du verset 4Rg. 21,11 

Quia fecit Manasses rex Iuda abominationes istas pessimas super omnia que fecerunt Amorrei ante eum, et peccare fecit etiam Iudam in immunditiis suis.
Numérotation du verset 4Rg. 21,12 

Propterea hec dicit Dominus Deus Israel : Ecce ego inducam mala super Hierusalem et Iudam, ut quicumque audierit tinniant ambe aures eius,
Numérotation du verset 4Rg. 21,13 

et extendam super Hierusalem funiculum Samarie et pondus domus Achab et delebo Hierusalem sicut deleri solent tabule, delens vertam et ducam crebrius stilum super faciem eius,
Numérotation du verset 4Rg. 21,14 

dimittam vero reliquias hereditatis mee, et tradam eas in manu inimicorum eius, eruntque in vastitate et rapina cunctis adversariis suis,
Numérotation du verset 4Rg. 21,15 

eo quod fecerint malum coram me, et perseveraverint irritantes me, ex die qua egressi sunt patres eorum de3 Egypto usque ad diem hanc.
3 de] ex Weber
Numérotation du verset 4Rg. 21,16 

Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Hierusalem usque ad os, absque peccatis suis quibus peccare fecit Iudam ut faceret malum coram Domino.
Numérotation du verset 4Rg. 21,17 

Reliqua autem sermonum Manasse et universa que fecit, et peccatum eius quod peccavit, nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset 4Rg. 21,18 

Dormivitque Manasses cum patribus suis et sepultus est in horto domus sue, in horto Oza4 et regnavit Amon
4 Oza] Aza Weber
filius eius pro eo.
Numérotation du verset 4Rg. 21,19 

Viginti duo5 annorum erat Amon cum regnare cepisset et duobus6 annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Messallemeth filia Arus de Ietheba7.
5 duo] et praem. Weber |
6 et duobus] duobusque Weber |
7 Ietheba] Iethba Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 21,20 

Fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater eius,
Numérotation du verset 4Rg. 21,21 

et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater eius, servivitque immunditiis quibus servierat pater suus et adoravit eas,
Numérotation du verset 4Rg. 21,22 

et dereliquit Dominum Deum patrum suorum et non ambulavit in via Domini.
Numérotation du verset 4Rg. 21,23 

Tetenderuntque ei insidias servi sui et interfecerunt regem in domo sua.
Numérotation du verset 4Rg. 21,24 

Percussit autem populus terre omnes qui coniuraverant contra regem Amon et constituerunt sibi regem Iosiam filium eius pro eo.
Numérotation du verset 4Rg. 21,25 

Reliqua autem sermonum Amon que fecit, nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset 4Rg. 21,26 

Sepelieruntque eum in sepulcro suo in horto Ozam8 et regnavit Iosias filius eius pro eo
8 Ozam] Aza Weber

Capitulum 21

Numérotation du verset 4Rg. 21,1 
marg.| {a} Dormivitque Ezechias] etc. De morte Ezechie, de regno Manasse filii eius, et morte eiusdem.
marg.| {b} Cum patribus] 2Par. 32.g. dicitur, quod sepultus est Ezechias super sepulchra regum, quia ut dicit hic GLOSSA eius sepulchrum est excelsius fabricatum, causa pietatis, qua coluit Deum.
marg.| {c} Manasses] GLOSSA Cuius tempore Isaias (ut tradunt Hebrei) lignea serra per medium secatus est, quia principes Sodomorum appellavit eos, vertentes ei in crimen, quod dixerat. Vidi Dominum sedentem super solium excelsum. Is. 6.a. Ex. 33.d. Deo dicente. Non videbit me homo, et vivet. Unde nota quod de isto Manasse dicit Chrysostomus super Mt. 1. Cum egrotasset Ezechias, et venisset ad eum Isaias, vocavit Ezechias Manassen, et cepit ei mandare quomodo timeret Deum, et regnum regeret, et similia. Et dixit Isaias. Vere non descendunt verba tua in cor eius, sed et meipsum oportet per manus eius interfici. Quod audiens Ezechias volebat filium interficere, dicens : Melius est sine filio mori, quam talem filium relinquere. Et postea dicit Chrysostomus.:Tenuit autem vix eum Isaias dicens. Irritum faciet Deus consilium tuum hoc. Item GLOSSA Manasses ad idola se convertit, et abominationes. Locuto Domino ad eum, attendere noluit, ideo vinctus ductus est in Babylonem. Qui coangustatus oravit Dominum attente, et egit penitentiam valde, et exaudita est oratio eius, et reduxit eum in regnum suum, et cognovit Manasses, quod Dominus ipse est Deus. Ergo post commissa scelera nullus de misericordia Dei de speret, sed magis per penitentiam spem venie habeat.
marg.| {d} Iuxta] etc. id est iuxta gentes idololatras : unde 3. Paral. 33.a. dicitur. Iuxta abominationes gentium.
marg.| {e} Conversusque est] ad idola a via patris sui.
marg.| {f} Excelsa] id est fana in excelsis.
marg.| {g} Dissipaverat] super 18.a.
marg.| {1. 304vb} {k} Fecerat] 3Rg. 16.g.
marg.| {i} Adoravit] corpore.
marg.| {k} Militiam] id est Solem, et Lunam, et ceteros planetas.
marg.| {l} Coluit] mente.
marg.| {m} De qua] scilicet domo.
marg.| {n} Hariolatus] et fecit divisiones circa aras. Hec omnia prohibita sunt in lege. Unde Dt. 18.b. Cave, ne imitari velis abominationes illarum gentium, nec inveniatur in te, qui lustret filium suum, aut filiam suam, ducens per ignem, aut qui Hariolos sciscitetur, aut observet somnia, aut auguria. Nota : Augures sunt garritus avium attendentes. Aruspices astrorum inspectores. Harioli fibrarum inspectores circa Aras. Pythones ventriloqui, qui per spiritum malignum loquuntur.
marg.| {o} Posuit] De hoc idolo quid, et quale fuerit, non bene scitur. Sed Cantuariensis sic exponit. Fecerat idolum luci, id est fecerat lucum, in quo posuit idolum, et vocavit idolum luci.
marg.| {p} Super quo] scilicet templo.
marg.| {q} Supra gentes] Supra dixerat iuxta gentes, modo supra gentes. Utrumque verum est, quia simile peccatum gentibus fecit, scilicet idololatriam, sed in eodem peccato plus peccavit.
marg.| {r} In Iudam] qui dignior erat Israel, quasi dicat. Non solus ipse peccavit, sed etiam Iudam peccare fecit, id est ad idololatriam allexit.
marg.| {s} Tinniant] aures ex timore, et stupore. Simile. 1Rg. b. ubi dicitur. Ecce ego facio verbum hoc in Israel, et quicumque audierit, tinnient ambe aures eius.
marg.| {t} Samarie] id est sicut feci Samarie, sic faciam Hierusalem.
marg.| {u} Pondus] id est similem oppressionem.
marg.| {x} Deleri] Tabule delentur, sed tabule manent, et scripta in tabulis complanantur, sic Hierusalem, et domus Domini, et omnia edificia delebuntur.
marg.| {y} Et ducam] sicut facit, qui omnino vult delere scripturam.
marg.| {z} Dimittam] id est amplius non protegam.
marg.| {a} Reliquias] id est populum Iuda, qui relictus fuit captivato Israel.
marg.| {b} Inimicorum] scilicet Babyloniorum.
marg.| {c} Sanguinem] id est Prophetarum, inter quos serratus fuit Isaias avus maternus Manasse, secundum Hebreos, vel affinis, secundum alios. Dicit enim Beda, Isaiam fuisse socerum eius, quem dum secari faceret Manasse lignea serra, in principio sectionis petiit potum aque, et cum nollent ei dare, Dominus misit de sublimi aquam in os eius : ob quam missionem confirmatum est nomen Siloe, quod interpretatur missus, iuxta Siloe enim fuit serratus Isaias, et sepultus iuxta transitum aquarum, quem fecerat Ezechias sub quercu Rogel.
marg.| {d} Usque] id est usque ad summum, et est metaphorice dictum, quasi dicat abundanter fudit.
marg.| {e} Reliqua {1. 305ra}   autem] etc. 2Par. 33.e. legitur de penitentia eius, quia vinctus fuit a rege Babyloniorum, et ductus est in Babylonem, et ibi tormentis afflictus, intellexit hoc esse pro peccatis suis, et oravit ad Dominum, et misertus Dominus reduxit eum in regnum suum, et tunc destruxit idola.
marg.| {a} Immunditiis] id est idolis, quibus serviebat pater eius. Non videtur hoc verum, quia Manasses, quando penituit, omnia idola destruxit. Solutio.
marg.| {b} Quibus] id est qualibus. Vel eadem dicuntur idola, quia eiusdem, scilicet Baal.
marg.| {c} Tetenderuntque] scilicet Ammon regi.
marg.| {c} Iosias] GLOSSA Iosias omnem spurcitiam idolorum emundavit, et se in Dei cultu strenue exercuit, sicut de illo longo ante predictum est per Prophetam. Item nota. Iosias interpretatur sacrificium Domini, vel salus Domini, vel fortitudo Domini. De isto Iosia dicitur Sir. 49.a. Memoria Iosie in compositione odoris facta, est opus pigmentarii. In omni ore, quasi mel dulcorabitur eius memoria, et ut musica in convivio vini. De hoc etiam Iosia dixit Ioseph. quod quarto anno regni sui, qui erat duodecimus etatis sue, pietatem, et iustitiam mirabilem in se demonstrans seipsum ab idololatria revocabat, et opera prava velut senior emendabat. Octavo anno regni sui, civitatem, et totam provinciam a cultu idolorum ita purgavit, ut nullum penitus vestigium superesset. Scrutabatur enim domos, ne aliquid latenter remaneret suspectum. Et in omni casu iustitiam coluit, tamquam anime sue medicinam. Misit etiam in totam provinciam, ut unusquisque offerret munera ad templi reparationem, pro sua voluntate, et preposuit huic operi Helchiam sacerdotem magnum, et Amasiam, qui erat supra civitatem, et Saphan cancellarium templi. Et ita facta est reparatio templi fideliter, et indilate. Tertiodecimo anno eius exorsus est Ieremias Prophetare, et prophetavit usque ad eversionem urbis 41. annis, preter illud tempus, quo prophetavit in Egypto in Taphnis. Ier. 43.c. Incepit autem prophetare, cum adhuc puer esset. Unde cum mitteretur a Domino, dixit A, a, a, etc. Ier. 1.b. Prophetavitque contra duas Tribus, id est Iudam, et Beniamin.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (4Rg. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=15&chapitre=15_21)

Notes :