Capitulum 14
Numérotation du verset
4Rg. 14,1
Anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israel regnavit Amasias filius Ioas regis Iuda.
Numérotation du verset
4Rg. 14,2
Viginti quinque annorum erat cum regnare cepisset Viginti autem et novem annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Ioaden de Hierusalem.
Numérotation du verset
4Rg. 14,3
Et fecit rectum coram Domino, verumtamen non ut David pater eius, iuxta omnia que fecit Ioas pater suus fecit,
Numérotation du verset
4Rg. 14,4
nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit. Adhuc enim populus immolabat et adolebat incensum1 in excelsis.
1 incensum]
om. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 14,5
Cumque obtinuisset regnum, percussit servos suos qui interfecerant regem patrem suum,
Numérotation du verset
4Rg. 14,6
filios autem eorum qui occiderant non occidit, iuxta quod scriptum est in libro legis Moysi sicut precepit Dominus dicens : non morientur patres pro filiis neque filii morientur pro patribus,
sed unusquisque in peccato suo morietura.
0 Cf. Dt. 24, 16.
Numérotation du verset
4Rg. 14,7
Ipse
percussit Edom in valle Salinarum
decem millia et apprehendit Petram in prelio.
Vocavitque nomen eius Iezechel2 usque in presentem diem.
2 Iezechel] Iecethel
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 14,8
Tunc misit Amasias nuntios ad Ioas filium Ioachaz, filii Iehu regis Israel dicens : Veni et videamus nos.
Numérotation du verset
4Rg. 14,9
Remisitque Ioas rex Israel ad Amasiam regem Iuda dicens : Carduus Libani misit ad cedrum que est in Libano, dicens : Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestie saltus que sunt in Libano et conculcaverunt carduum.
Numérotation du verset
4Rg. 14,10
Percutiens invaluisti super Edom et sublevavit te cor tuum. Contentus esto gloria tua3 et sede in domo tua. Quare provocas malum ut cadas tu et Iuda tecum ?
3 tua]
om. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 14,11
Et non acquievit Amasias. Ascenditque Ioas rex Israel et viderunt se ipse et Amasias rex Iuda in Bethsames oppido Iude.
Numérotation du verset
4Rg. 14,12
Percussusque est Iuda coram Israel, et fugerunt unusquisque in tabernacula sua.
Numérotation du verset
4Rg. 14,13
Amasiam vero regem Iuda filium Ioas filii Ochozie4 cepit Ioas rex Israel in Bethsames et adduxit eum in Hierusalem. Et interrupit murum Hierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis.
4 Ochozie] Ahazie
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 14,14
Tulitque omne aurum et argentum et universa vasa que inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis et obsides et reversus est Samariam.
Numérotation du verset
4Rg. 14,15
Reliqua autem verborum Ioas que fecit, et fortitudo eius qua pugnavit contra Amasiam regem Iuda, nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset
4Rg. 14,16
Dormivitque Ioas cum patribus suis, et sepultus est in Samaria cum regibus Israel, et regnavit Ieroboam filius eius pro eo.
Numérotation du verset
4Rg. 14,17
Vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz regis Israel viginti quinque annis.
Numérotation du verset
4Rg. 14,18
Reliqua autem sermonum Amasie nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset
4Rg. 14,19
Factaque est contra eum coniuratio in Hierusalem. At ille fugit in Lachis. Miseruntque post eum in Lachis et interfecerunt eum ibi
Numérotation du verset
4Rg. 14,20
et asportaverunt in equis sepultusque est in Hierusalem cum patribus suis in civitate David.
Numérotation du verset
4Rg. 14,21
Tulit autem universus populus Iude Azariam annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre eius Amasia.
Numérotation du verset
4Rg. 14,22
Ipse edificavit Ahilam et restituit eam Iude. Postquam dormivit rex cum patribus suis.
Numérotation du verset
4Rg. 14,23
Anno quinto decimo Amasie filii Ioas regis Iuda, regnavit Ieroboam filius Ioas regis Israel in Samaria quadraginta et uno anno,
Numérotation du verset
4Rg. 14,24
et fecit quod malum est coram Domino. Non recessit ab omnibus peccatis Ieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israel.
Numérotation du verset
4Rg. 14,25
Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath usque ad mare Solitudinis,
iuxta sermonem Domini Dei Israel quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam qui erat de Geth que est in Ophel5.
5 Ophel
Rusch
ΩM] Opher
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 14,26
Vidit enim Dominus afflictionem Israel amaram nimis, et quod consumpti essent usque ad clausos carcere
et extremos et non esset qui auxiliaretur Israel.
Numérotation du verset
4Rg. 14,27
Nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israel de6 sub celo sed salvabit7 eos in manu Ieroboam filii Ioas.
6 de]
om. Weber
|
7 salvabit] salvavit
Weber
|
Numérotation du verset
4Rg. 14,28
Reliqua autem sermonum Ieroboam et universa que fecit et fortitudo eius qua preliatus est, et quomodo restituit Damascum et Emath Iude in Israel, nonne hec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Israel ?
Numérotation du verset
4Rg. 14,29
Dormivitque Ieroboam cum patribus suis regibus Israel, et regnavit Zacharias filius eius pro eo.
Capitulum 14
Numérotation du verset
4Rg. 14,1
marg.|
{e}
In anno secundo Ioas]
Immo debuit dixisse anno quarto vel quinto, quod sic probatur : Ioas rex Iuda regnavit quadraginta annis, cuius anno trigesimo septimo cepit regnare Ioas filius Ioachaz : Amasias vero successit Ioas regi Iuda. Ergo quarto, vel quinto anno Ioas regis Israel cepit regnare Amasias, non ergo secundo. Solutio patet ex predictis. Dictum est enim, quod Ioas filius Ioachaz conregnavit patri suo duobus, vel tribus annis. Et ita si incipias ab illo tempore, quo cepit conregnare patri, habebis, quod Amasias cepit regnare secundo anno Ioas filii Ioachaz, sicut dicitur hic. Si vero incipias ab illo tempore quo solus regnare incepit, tunc verum est, quod quarto anno, vel quinto Ioas filii Ioachaz cepit regnare Amasias, ut probatum est : et hic agitur de Amasia, et Ozia regibus Israel.
marg.|
{f}
Viginti autem, et novem annis regnavit in Hierusalem]
Contra Ioas filius Ioachaz regnavit sexdecim annis, ut hic dicitur : Et Amasias cepit regnare secundo anno eius, ergo simul regnaverunt Ioas, et Amasias quindecim, vel quatuordecim annis, et post mortem Ioas vixit Amasias vigintiquinque, ut dicitur eodem capitulo ergo quadraginta annis, vel trigintanovem annis regnavit Amasias : Quid est ergo, quod hic dicitur, quod vigintinovem annis regnavit ? Solutio. Amasias, antequam moreretur, commisit regni administrationem filio suo undecim, vel duodecim annis, et illi non computantur in regno suo, computantur autem in vita sua, ut melius patebit, infra 15.a.
marg.|
{g}
Verumtamen non ut David]
GLOSSA Amasias fecit bonum in conspectu Domini, sed non corde perfecto. Bona quippe opera, que placent Deo, fecit, sed non corde perfecto, quia sub simulata specie coram hominibus ostendebat, et sic coram Domino acceptanda erant.
marg.|
{h}
Nisi hoc tantum]
etc. Ergo pater eius abstulit excelsa, quod falsum est. Solutio. Nisi, ponitur pro sed : Et continuatur. Fecit rectum coram Domino, sed hoc tantum supple male fecit, quod excelsa non abstulit. Vel sic : Iuxta omnia, que fecit Ioas pater eius, fecit, id est omnia bona fecit, nisi tamen hoc, quod excelsa non abstulit. Excelsa vero auferre, nihil aliud est, quam ritum immolandi in excelsis auferre. In excelsis enim locis solebant idolis immolare, et in illis eisdem locis Deo immolabant, modo retinentes loca immolationis, non quod idolis immolarent, sed Deo, tamen in excelsis, quod Deo non placuit.
marg.|
{i}
Incensum in]
etc. Deo, non idolis.
marg.|
{k}
Non morientur]
etc. Item Dt. 14.c. Ez. 18.e. Sed contrarium Ex. 20.a. Ego sum Dominus Deus, fortis, zelotes, etc. Solutio. AUGUSTINUS dicit ; Hic agitur {1.
296vb} de pena eterna, ibi de temporali.
marg.|
{l}
Ipse percussit]
scilicet Amasias.
marg.|
{m}
Salinarum]
GLOSSA Vetus editio pro Salinarum quasi nomen regionis generale posuit. Item GLOSSA Vallis Salinarum erat, ubi sal faciebant, vel freno salsuginis deciso, et siccato, et incenso, vel aquis puteorum salsis fervefactis, et usque ad salis firmitatem coquendo perductis, vel alio quolibet ordine, quo sal fieri consuevit.
marg.|
{n}
Apprehendit]
etc. GLOSSA Petra civitas est Arabie nobilis in terra Edom, que in libro Numeri Recen dicitur, et a Syris sic appellatur. Sed IOSEPHUS non civitatem, sed magnam petram dicit in Arabia constitutam. Dictum Iosephi consonum est illi, quod dicitur 2Par. 25.d. ubi dicitur : Ceperunt eos filii Iuda, et adduxerunt ad precipitium cuiusdam petre, et precipitaverunt de summo ad preceps.
marg.|
{p}
Tunc misit Amasias]
superbiens de victoria sua.
marg.|
{1.
297ra}
Δ
{a}
Videamus nos]
quasi dicat, pugnemus ad invicem, sive experiamur, qui plus potest in armis.
marg.|
{b}
Carduus Libani]
etc. Parabolice elusit Ioas superbiam Amasie. Sed quid ad rem de isto paradigmate ? Solutio. In hoc pertinet ad rem, ut sicut carduus cedro inferior est, et incomparabilis, ita Amasias Ioas Regi Israel. Vel aliter, ut hec similitudo adaptetur personis, de quibus agitur. Per carduum intelligitur Amasias, per cedrum Ioas Rex Israel, per filiam populus Israel, per filium populus Iuda. Amasias igitur filiam Ioas petiit filio suo uxorem, quia petiit, ut populus Israel subditus esset populo Iuda, sicut uxor subdita est viro suo. Sed bestie saltus, id est indomiti milites Ioas regis Israel, conculcaverunt carduum, id est Amasiam.
marg.|
{c}
Percutiens]
etc. Modo exponit parabola.
marg.|
{d}
Et Iuda]
nomen est populi.
marg.|
{e}
Viderunt se]
id est congressi sunt.
marg.|
{f}
In Bethsames]
id est iuxta Bethsames.
marg.|
{g}
Ochozie]
vel Azarie.
marg.|
{h}
In Hierusalem]
Ut dicit IOSEPHUS, comminatus est ei mortem, nisi redderet civitatem, qua tradita interrupit Ioas murum Hierusalem, a porta Ephraim usque ad portas anguli.
marg.|
{k}
A porta Ephraim]
que dicitur porta vallis.
marg.|
{n}
Et obsides]
ne amplius insurgerent in eum. Vel obsides, quos tenebat Rex Iuda pro tributo sibi solvendo a rege Israel.
marg.|
{o}
Et regnavit]
De isto loquitur Amos Propheta 7.c.
marg.|
{p}
Vigintiquinque annis]
Et prius regnaverat 14. vel 15. annis : ergo regnavit 39. vel 40. annis. Hoc solutum est supra eodem cap.
marg.|
{q}
Contra eum]
scilicet Amasiam.
marg.|
{r}
Coniuratio]
populi.
marg.|
{s}
At ille]
scilicet Amasias.
marg.|
{t}
Lachis]
civitas.
marg.|
{u}
Azariam]
Ipse est Ozias, qui dum vellet sacrificare in templo, et usurpare sibi officium sacerdotale, percussus est lepra.
marg.|
{x}
Annos natum sexdecim]
Modus loquendi est, id est habentem a nativitate sexdecim annos.
marg.|
{y}
Ipse]
scilicet Ozias.
marg.|
{z}
Ahilam]
civitas.
marg.|
{a}
Dormivit rex]
Amasias.
marg.|
{b}
Ipse restituit]
GLOSSA De Ieroboam dicitur. Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath usque ad mare solitudinis. Emath, que nunc dicitur Epiphania septentrionalis erat terminus Israel. Mare autem solitudinis, mare mortuum est, quod in latitudine per stadia octingenta usque ad Zoaros Arabie, in longitudine c. l. usque ad vicina Sodomorum progreditur. Et etiam Antiochia ab Antiocho Epiphane, qui regnavit ibi : Igitur Ieroboam castrametatus est contra Syrios, omnem eorum {1.
297va}
Δ Provinciam, sicut Ionas prophetaverat, devastavit. Hunc Ionam dicunt fuisse filium vidue, quem suscitavit Elias 3Rg. 17.d.
marg.|
{a}
Que est in Ophir]
Hoc dicitur ad differentiam illius Geth, que est in Palestina. Et est nomen regionis Ophir, sive Ophel, aut nomen est turris nebulose. Unde GLOSSA dicit. Ophel turris est non longe a templo, enormis magnitudinis, et altitudinis, que in Zacharia turris nebulosa vocatur. Sed queritur ubi dicat hoc Zacharias? Et dicitur, quod in 4. cap. non tamen reperitur ibi, sed in Mi. 4. post me. Ubi dicitur. Et tu turris gregis nebulosa, filie Sion usque ad te venient. Solutio : Prophete eodem spiritu loquuntur, et ideo aliquando quod dicit unus, attribuitur alii. Simile Mt. 27.a.a ubi dicitur : « Tunc adimpletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam : Et acceperunt triginta argenteos » etc. quod non in Ieremia, sed in Zacharia 11.c.b invenitur. Hanc vastationem Syrie per Ieroboam regem Israel factam, prophetavit Ionas, sed non legimus hoc in libro eius, quem habemus. Sed preter comminationem Ninive, quam predicavit, quam habemus in libro eius dicit Iosephus eum dixisse, quod post brevissimum tempus, Assyrii perderent Asie principatum, quod revera per istum Ieroboam inchoatum est, et postea consummatum per Cyrum, et Darium, quando monarchia Assyriorum translata est ad Medos, ut dicitur Dn. 5. Hac felicitate Ieroboam Rex iratus, fecit malum coram Domino, et missus est Amos Propheta de pastoralibus Thecue in Samariam, ut prediceret eversionem domus Ieroboam, et calamitatem populi dicens. Hec dicit Dominus. Consurgam super domum Ieroboam. Amos 7.b. Item 8.b. Venit finis super populum meum Israel. Quod cum significasset Amasias Sacerdos Bethel Ieroboam Regi prohibitus est Amos ex mandato Regis, ne ultra prophetaret in Regno decem tribuum. Sed cum nollet Amos cessare, dicens se non esse Prophetam, sed pastorem missum a Domino, frequenter afflixit eum Amasias sacerdos plagis multis. Tandem Ozias filius Ieroboam nocte per tempora transfixit eum, et semivivus delatus est in terram suam. Ibi mortuus est, et sepultus.
a Mt. 27, 9.
b Za. 11, 12-13.
marg.|
{b}
Nec locutus]
etc. immo locutus ut non deleret.
marg.|
{c}
Emath]
etc. id est que est contermina Iude, et est in Syria.
marg.|
{l}
Ipse percussit]
scilicet Amasias.
[Edom in valle Salinarum]
Amasias interpretatur gentem sustollens Domino, et significat predicatores, qui debent auditorum corda ad Dominum elevare verbo, et exemplo, quod ut valeant facere, debent percutere Edom, id est castigare corpus suum Sic faciebat Apostolus 1Cor. 9.d. Castigo corpus meum, etc. Hoc autem debet facere in valle Salinarum, id est in humilitate, et discretione. Vallis enim humilitatem significat. Unde Psalmo centesimo tertio. Qui emittit fontes in convallibus. Et alibi : Pinguescent speciosa deserti, et valles abundabunt frumento. Sal vero designat discretionem. Unde in omni sacrificio iubet lex poni sal, id est omne opus fieri cum discretione. Rm. 12.a. Rationabile sit obsequium vestrum. Sine discretione, inutile, immo nocivum est opus. Iob. 6.a. Aut comedi poterit insulsum, quod non est sale conditum ? Marci 9.g. Bonum est sal, quod si sal insulsum fuerit, in quo condietis. Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos.
marg.|
{m}
Decem millia]
id est perfecte. Hoc est contra illos, qui nimis discreti sunt. Rm. 8.a. Sapientia carnis inimica est Deo Rm. 12.a. Non plus sapere quam oportet etc.
marg.|
{n}
Apprehendit petram]
etc. Petra est soliditas bone conversationis, que apprehenditur in conflictu, et labore tentationum, et tribulationum. Non enim suaviter vivendo, et deliciose, acquiritur bona conversatio, quam cum quis apprehendit, vocem eam.
marg.|
{o}
Iezechel]
id est auxilium Dei, id est dicat quod non ex virtute sua, sed ex gratia Dei adeptus est illam : Sicut Paulus 1Cor. 15.b. Abundantius omnibus illis laboravi, ecce petram : Non autem ego, sed gratia Dei mecum, ecce Iezechel.
marg.|
{q}
Tunc misit Amasias]
etc. Amasias de victoria Edom elatus : Ioas regem Israel provocavit ad prelium : Sic etiam multi de victoria contra carnem interius extolluntur. Unde diabolus post longum ieiunium, Dominum statuit supra pinnaculum templi, ubi plures seduxerat per vanam gloriam. Tales sunt similes virginibus fatuis : Habent enim lampades, sed sine oleo, id est corporis castitatem, sed intus vacui sunt caritate, et ideo dicitur eis : Amen dico vobis, nescio vos : Mt. 25.a. Preceptum {1.
297rb}
Θ est enim Ex. 23.b. Non apparebis in conspectu meo vacuus.
marg.|
{b}
Carduus Libani]
etc. Nota carduus pungitivus est, florem habet, cito decisivum. Hic est homo gloriosus in suis operibus. Multis enim remorsibus conscientie pungitur, et cito transit gloria eius. Ps. 89. Mane floreat, et transeat, vespere decidat, induret, et arescat. Is. 40.b. Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos agri : exsiccatum est fenum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Filius Cardui, est animus hominis glorio. si. Cedrus alta, dignitas seculi. Libanus, prosperitas mundi. Filia cedri, sollicitudo temporalis. Carduus ergo filiam Cedri, que est in Libano, ducit uxorem filio suo, quando aliquis in suis operibus gloriosus, adepta seculi dignitate, et mundi prosperitate, solicitudinem temporalem ponit in animo suo, quod omnes fere faciunt hodie. Contra quos dicitur 2Tim. 2.a. Nemo militans Deo, implicat se secularibus negotiis, ut ei placeat, cui se probavit, Lc. 21.f. Attendite vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis huius vite. Phil. 3. Que retro sunt obliviscens, ad ea, que sunt priora extendens meipsum ad destinatum, persequor ad bravium eterne vocationis.
marg.|
{i}
Interrumpit murum Hierusalem]
Sic facit diabolus, quando capit hominem, interrumpit murum, id est mentis fortitudinem.
marg.|
{k}
A porta Ephraim usque ad portam anguli]
id est a bono fructu boni operis usque ad angulum intime cogitationis. Diabolus enim non solum opus, sed etiam cogitationes corrumpere conatur.
marg.|
{l}
Quadringentis cubitis]
Ruptura muri quadringentorum cubitorum est, quia quatuor Cardinales virtutes per peccatum corrumpuntur, in quibus est tota animi fortitudo. Apc. 21.e. Civitas in quadro posita erat.
marg.|
{m}
Tulitque omne aurum]
etc. Aurum caritatis, et argentum castitatis, et vasa bone operationis tollit diabolus ab anima, quam capit per peccatum. Sic enim totum hominem intus, et extra spoliat. A corde tollit caritatem, a corpore castitatem, ab utroque bonam operationem. Per aurum caritas significatur, quia sicut aurum excellit omnia alia metalla, sic caritas alias virtutes. 1Cor. 13.d. Nunc autem manent, fides, spes, caritas, tria hec : maior autem eorum caritas. Per argentum, propter sui candorem significatur castitas. In vase significatur opus : quia sicut vas liquorem continet, sic opus gratiam conservat. De his tribus dicit Dominus Ex. 11.a. Postulet vir ab amico, et mulier a vicina sua, vasa argentea, et aurea, et vestes. Vas aureum, est cor caritate plenum. Vas argenteum, corpus castitate decoratum. Vestis operatio. Amicus a quo mutuanda sunt, Christus est, de quo habes in Lc. 11.a.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (4Rg. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=15&chapitre=15_14)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (4Rg. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=15&chapitre=15_14)
Notes :