Hugo de Sancto Caro

Capitulum 17

Numérotation du verset 4Rg. 17,1 

Anno duodecimo Achaz regis Iuda regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israel novem annis.
Numérotation du verset 4Rg. 17,2 

Fecitque malum coram Domino sed non sicut reges Israel qui ante eum fuerant.
Numérotation du verset 4Rg. 17,3 

Contra hunc ascendit Salmanasar rex Assyriorum, et factus est ei Osee servus. Reddebatque illi tributa.
Numérotation du verset 4Rg. 17,4 

Cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Egypti, ne prestaret tributa regi Assyriorum, sicut singulis annis solitus erat, obsedit eum et vinctum misit in carcerem.
Numérotation du verset 4Rg. 17,5 

Pervagatusque est omnem terram, et ascendens Samariam obsedit eam tribus annis.
Numérotation du verset 4Rg. 17,6 

anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et transtulit Israel in Assyrios, posuitque eos in Haylam1 et in Abor2 iuxta fluvium Gozan3 in civitatibus Medorum.
1 Haylam] Ala Weber |
2 Abor] Habor Weber |
3 Gozan ΩS Weber ] Gozam ΩJ* ΩM Rusch |
Numérotation du verset 4Rg. 17,7 

Factum est enim cum peccassent filii Israel Domino Deo suo qui eduxerat eos de terra Egypti de manu pharaonis regis Egypti. Coluerunt deos alienos
Numérotation du verset 4Rg. 17,8 

et ambulaverunt iuxta ritum gentium quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israel et regum Israel quia similiter fecerant.
Numérotation du verset 4Rg. 17,9 

Et offenderunt4
4 offenderunt] operuerunt Weber
filii Israel verbis non rectis Dominum Deum suum et edificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre custodum
usque ad civitatem munitam.
Numérotation du verset 4Rg. 17,10 

Feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi et subter omne lignum nemorosum.
Numérotation du verset 4Rg. 17,11 

Et adolebant ibi incensum super aras in more gentium quas transtulerat Dominus a facie eorum. Feceruntque verba pessima irritantes Dominum
Numérotation du verset 4Rg. 17,12 

et coluerunt immunditias de quibus precepit Dominus eis ne facerent verbum hoc.
Numérotation du verset 4Rg. 17,13 

Et testificatus est Dominus
in Israel et in Iuda per manum omnium prophetarum et videntum dicens : Revertimini a viis vestris pessimis et custodite precepta mea et cerimonias iuxta omnem legem quam precepi patribus vestris. Et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum
Numérotation du verset 4Rg. 17,14 

qui non audierunt sed induraverunt cervicem suam iuxta cervicem patrum suorum qui noluerunt obedire Domino Deo suo.
Numérotation du verset 4Rg. 17,15 

Et abiecerunt legitima eius et pactum quod pepigit cum patribus eorum et testificationes
quibus
contestatus est eos. Secutique sunt vanitates, et vane egerunt, et secuti sunt gentes que erant per circuitum eorum super quibus preceperat Dominus eis, ut non facerent sicut et ille faciebant.
Numérotation du verset 4Rg. 17,16 

Et dereliquerunt omnia precepta Domini Dei sui, feceruntque sibi conflatiles duos vitulos et lucos et adoraverunt universam militiam celi, servieruntque Baal,
Numérotation du verset 4Rg. 17,17 

et consecrabant ei filios suos et filias suas per ignem, et divinationibus inserviebant et auguriis, et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino et irritarent eum.
Numérotation du verset 4Rg. 17,18 

Iratusque est Dominus vehementer Israeli5 et abstulit eos de conspectu suo et non remansit nisi tribus Iuda tantummodo.
5 Israeli] Israel Weber
Numérotation du verset 4Rg. 17,19 

Sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui, verumtamen6 ambulavit in erroribus Israel quos operatus fuerat.
6 verumtamen] verum Weber
Numérotation du verset 4Rg. 17,20 

Proiecitque Dominus omne semen Israel et afflixit eos, et tradidit in manu diripientium donec proiceret eos a facie sua.
Numérotation du verset 4Rg. 17,21 

Ex eo iam tempore quo scissus est Israel a domo David, et constituerunt sibi regem Ieroboam filium Nabath. Separavit enim Ieroboam Israel a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum.
Numérotation du verset 4Rg. 17,22 

Et ambulaverunt filii Israel in universis peccatis Ieroboam que fecerat, non recesserunt ab eis
Numérotation du verset 4Rg. 17,23 

usquequo auferret Dominus Israel a facie sua, sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum. Translatusque est Israel de terra sua in Assyrios usque in diem hanc.
Numérotation du verset 4Rg. 17,24 

Adduxit autem rex Assyriorum
viros7 de Babylone et de Cutha et de Ahaiath8 et de Emath et de Sepharvaim et collocavit eos in civitatibus Samarie pro filiis Israel qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus eius.
7 viros] om. Weber |
8 Ahaiath] Haiath Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 17,25 

Cumque ibi habitare cepissent, non timebant Dominum, et immisit eis Dominus leones qui interficiebant eos.
Numérotation du verset 4Rg. 17,26 

Nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum : Gentes quas transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samarie ignorant legitima Dei terre et immisit in eos Dominus leones. Et ecce interficiunt eos eo quod ignorent ritum Dei terre.
Numérotation du verset 4Rg. 17,27 

Precepit autem rex Assyriorum dicens : Ducite illuc unum de sacerdotibus quos inde captivos adduxistis, et vadat et habitet cum eis et doceat eos legitima Dei terre.
Numérotation du verset 4Rg. 17,28 

Igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Bethel et docebat eos quomodo colerent Dominum.
Numérotation du verset 4Rg. 17,29 

Et unaqueque gens fabricata est deum suum.
Posueruntque eos in fanis excelsis que fecerant Samarite gens et gens in urbibus suis in quibus habitabant.
Numérotation du verset 4Rg. 17,30 

Viri enim Babylonii fecerunt Sochothbenoth, viri autem Cutheni fecerunt Nergel, et viri de Emath fecerunt Asuna9.
9 Asuna] Asima Weber
Numérotation du verset 4Rg. 17,31 

Porro Evei10 fecerunt Nebaam11
10 Evei ΩJ Weber ] Hevei Clementina |
11 Nebaam] Nebaaz Weber |
et Tharchan12. Hi autem qui erant de Sepharvaim comburebant filios suos igni, Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim,
12 Tharchan] Tharthac Weber
Numérotation du verset 4Rg. 17,32 

et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum et ponebant eos in fanis sublimibus.
Numérotation du verset 4Rg. 17,33 

Et cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant, iuxta consuetudinem gentium de quibus translati fuerant Samariam,
Numérotation du verset 4Rg. 17,34 

usque in presentem diem morem sequuntur antiquum. Non timent Dominum neque custodiunt cerimonias eius, et iudicia et legem et mandatum quod preceperat Dominus filiis Iacob quem cognominavit Israel,
Numérotation du verset 4Rg. 17,35 

et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens : Nolite timere deos alienos et non adoretis eos, neque colatis et non immoletis eis,
Numérotation du verset 4Rg. 17,36 

sed Dominum Deum vestrum qui eduxit vos de terra Egypti in fortitudine magna et in brachio extentoa. Ipsum timete illum adorate et ipsi immolate.
0 Cf. Ex. 6, 6.
Numérotation du verset 4Rg. 17,37 

cerimonias quoque et iudicia et legem et mandatum quod scripsit vobis custoditeb ut faciatis cunctis diebus et non timeatis deos alienos.
0 Cf. Dt. 28, 13.
Numérotation du verset 4Rg. 17,38 

Et pactum quod percussi vobiscum nolite oblivisci, nec colatis deos alienos,
Numérotation du verset 4Rg. 17,39 

sed Dominum Deum vestrum timete, et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum.
Numérotation du verset 4Rg. 17,40 

Illi vero non audierunt sed iuxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant.
Numérotation du verset 4Rg. 17,41 

Fuerunt igitur gentes iste timentes quidem Dominum, sed nihilominus idolis13 suis servientes. Nam et filii eorum et nepotes sicut fecerunt parentes sui, ita faciunt usque in presentem diem.
13 idolis] et praem. Weber

Capitulum 17

Numérotation du verset 4Rg. 17,1 
marg.| {f} Anno duodecimo Achaz] Hic agitur de captivitate decem Tribuum, facta per Salmanasar. Sed videtur falsum, quod hic dicitur anno 12. supra 15.e. dictum est, quod Phacee regnavit viginti annis. Item 16. ann. dictum est quod Achaz cepit regnare 17. anno Phacee. Ergo tertio vel quarto anno Achaz, mortuus est Phacee, et statim post cepit regnare Osee, ergo Osee cepit regnare tertio, vel quarto anno Achaz, non ergo duodecimo. Solutio. Sicut probatum est, ita concedimus, quod tertio, vel quanto anno Achaz cepit regnare Osee, sed usque ad duodecimum annum non habuit pacem in regno, vel regnum in pace. Et ideo dicitur hic, quod cepit regnare duodecimo anno Achaz, quia tunc primo habuit regnum in pace. Per hoc solvitur illud, quod HIERONYMUS dicit super 12. Prophetas, scilicet quod 49. anni fuerunt a tempore Zacharie filii Ieroboam usque ad captivitatem decem Tribuum, que fuit nono anno Osee. Zacharias enim regnavit sex mensibus, supra 15.b. et Sellum uno mense, supra eodem c. Et hi 7. menses computantur pro uno anno. Postea regnavit Manahem decem annis, ibidem d. Postea Phaceia duobus annis, ibidem e. Postea Phacee {1. 299rb} 20. annis, Ibidem e. Postea Os. 9. annis, ut hic dicitur, et in ultimo capta est Samaria, et ideo non computantur. Reliquis vero coniunctis, fiunt 41. tantum. Sed HIERONYMUS ideo dicit quod 49. anni fuerunt a tempore Zacharie usque ad captivitatem decem Tribuum, quia computat illos 8. annos, quibus Osee non habuit pacem in regno, sicut dictum est. Vel potest dici, quod inter Phacee, et Osee octo annis vacavit regnum a rege.
marg.| {g} Sed non] etc. Dicunt enim, eum dedisse licentiam Iudeis, ut ascenderent in Hierusalem ter in anno.
marg.| {h} Salmanasar] qui fuit pater Sennacherib, ut dicitur Tob. 1.c. Unde patet, quod non fuit vera opinio, que dixit eumdem esse regem Assyriorum, sed sex nominibus appellatum.
marg.| {t} Servus] id est tributarius.
marg.| {k} Ad sua] etc. vel ad Sesach.
marg.| {l} Obsedit eum] scilicet Osee.
marg.| {m} Misit in] etc. in Ninive. Et hoc fuit sexto anno Osee, et ita prius fuit captus Osee quam Samaria capta. Vel potest dici, quod 20. anno Osee captus fuit ipse cum civitate. Et quod dicitur, scilicet vinctum misit in carcerem, per anticipationem dictum est.
marg.| {n} Anno autem] etc. qui fuit 7. Ezechie Regis Iuda, qui cepit regnare tertio anno Osee.
marg.| {o} Transtulit Israel] id est 7. tribus, que remanserant Theglathphalasar, sup. 15.f. IOSEPHUS dicit, et Osee cum eis, scilicet transtulit.
marg.| {p} In civitatibus] etc. Rabanus iuxta SEPTUAGINTA Δ In montibus Medorum, ubi adhuc sunt.
marg.| {a} Factum est enim] Causam assignat auctor, quare captivatus est Israel, quia scilicet peccaverat coram Domino. Unde Os. 10.b. Confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel, in voluntate sua, transire fecit Samaria regem suum, quasi spumam super faciem aque.
marg.| {b} De terra] etc. Ex. 12.
marg.| {c} Deos alienos] Os. 13.a. Horror invasit Israel, deliquit in Baal, et nunc addiderunt ad peccandum, feceruntque sibi conflatile de argento suo.
marg.| {d} Et Regum Israel] supple, id est iuxta ritum Regum Israel ambulaverunt. Et bene dico, iuxta ritum Regum Israel, quia ipsi.
marg.| {e} Fecerant similiter] id est sicut gentes. Vel sic continua. Consumpserat dico, quia similiter fecerant, id est idola coluerant, sicut reges Israel postea coluerunt.
marg.| {f} A turre] etc. id est a presidio ubi milites erant ad custodiendum patriam, quasi dicat a castro usque ad civitatem.
marg.| {g} Verba pessima] id est res verborum pessimas.
marg.| {h} Irritantes] id est provocantes.
marg.| {i} Precepit] Dt. 6.c. dicitur. Non ibitis post Deos alienos cunctarum gentium, que in circuitu vestro sunt.
marg.| {k} Verbum hoc] id est hanc rem.
marg.| {l} Testificatus] id est admonuit.
marg.| {m} Prophetarum] Vocat maiores, Prophetas, videntes vero, minores, vel Sacerdotes.
marg.| {n} Patrum suorum] propinquorum scilicet non remotorum.
marg.| {o} Testificationes] id est legem, vel admonitionem, quam fecerat. Simile 2. ad Timoth. 4.a. Testificor tibi coram Deo, et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos, et mortuos, et per adventum ipsius, et regnum eius, predica verbum, insta, etc. id est moneo te coram Deo, ut predices verbum Dei instanter.
marg.| {p} Vanitates] idola vana colentes.
marg.| {q} Secuti sunt gentes] id est ritum gentium imitantes.
marg.| {r} Preceperat] Dt.
marg.| {r} Conflatiles] Os. 13.a. Fecerunt sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum.
marg.| {s} Et lucos] quos preceperat Dominus igne comburi. Dt. 12.a. Confringite statuas, lucos igne comburite, et idola comminuite.
marg.| {t} Militiam celi] id est planetas scilicet Iovem, Venerem, et sic de aliis.
marg.| {u} Tradiderunt se] diabolo, vel peccato. Io. 8.d. Qui facit peccatum, servus est peccati.
marg.| {u} Irritaverunt] id est provocaverunt.
marg.| {x} Abstulit eos] transferens in Assyrios.
marg.| {y} De conspectu suo] id est de terra promissionis, quam ut dilectam conspicit.
marg.| {1. 299vb} {z} Nisi Tribus Iuda] Immo Tribus Beniamin, et Tribus Levi. Sub Tribu Iuda comprehenditur. Tribus Beniamin, quia permixte erant. Sed dicebantur Iuda, propter dignitatem regiam. Simile 3Rg. 12.e. Nec secutus est quisquam domum David, preter Tribum Iuda. Tribus vero Levi non computatur in Tribubus.
marg.| {a} Sed nec] etc. quamvis videret Israel captivatum propter peccata sua.
marg.| {b} A facie sua] id est a propitiatione sua.
marg.| {c} Quo scissus est Israel] id est ex eo tempore, quo regnum divisum est in duo regna per Roboam, et Ieroboam 3Rg. 12. Ex hoc videtur innuere Dominus, quod Israel peccavit, quia subdidit se Ieroboam. Contra, Dominus voluit quod Ieroboam regnaret super Israel. Unde misit Prophetam, qui nuntiavit ei hoc 3Rg. 11.f. Solutio. Ieroboam peccavit, quia scidit populum a cultu Dei. Et illi peccaverunt, quia adheserunt ei in peccatis suis. Et in hoc etiam, quod eum sibi regem constituerunt, suum proprium dimittentes.
marg.| {d} Separavit] per vitulos aureos.
marg.| {e} Peccatum magnum] et scilicet idololatriam.
marg.| {f} Translatusque est] etc. IOSEPHUS dicit quod decem tribus translate sunt in Assyrios post annos nongentos 18. ab exitu de Egypto. A divisione vero regni sub Roboam, fluxerunt anni 240. et menses 7. et dies 7. Multi vero de Israel confugerunt in Iuda. Multi etiam absconderunt se in absconditis, et latuerunt inter gentes finitimas, et post recessum exercitus redierunt ad propria, et habitaverunt cum Samaritis.
marg.| {g} Adduxit autem] colonos. Iste Rex paucos colonos primo adduxit in Samariam, sed postea filius eius Assaradoch populavit terram. Cum illi essent de quinque religionibus quinque idola portaverunt secum in Samariam, queque regio suum. Et omnes prius vocati sunt Scutei, a quibusdam potioribus inter eos, qui venerant de Perside regione, que dicta est Scuta, vel Scutea, a quodam flumine nomine Scuta : Greci vero dixerunt eos Samaritas, qui in evangelio Samaritani dicuntur, Mt. 10.a. Io. 4.a. Hebrei vero vocaverunt eos Iacobitas, quia supplantaverunt Israelitas a finibus suis.
marg.| Δ {a} Leones] qui tunc abundabant ibi : quia terra deserta erat.
marg.| {b} Ducite illuc] IOSEPHUS dicit : Supplicaverunt Regi, ut eis Sacerdotes ex captivis Israelitarum mitteret.
marg.| {c} Fabricata] quia licet fidem Moysi recepissent, tamen idola colebant. Et dicunt quidam, quod Esdras hinc habuit exemplar, ad recuperandam Bibliam combustam a Chaldeis. Alii dicunt, quod Spiritu sancto dictante, reparavit eam sine omni exemplari.
marg.| {d} Benoth] nomen idoli.
marg.| {e} Nerge] idolum.
marg.| {f} Asuna] idolum.
marg.| {g} Nebahas] idolum.
marg.| {h} Thartac] idolum. GLOSSA tamen dicit. In libro locorum legitur, quod Benoth, et Nergel fuerunt civitates, quas construxerant in Iudea qui de Babylonia transierant. Asuna quoque oppidum edificaverunt, qui ad eam venerunt de Emath. Nebahas, Thartac, civitates sunt, quas Evehi in Iudea condiderunt. Item GLOSSA Videtur iuxta consequentiam sermonis, et idolorum, quibus he gentes prius servierant, hic posse vocabula intelligi, quia cum dictum esset. Et unaqueque gens fabricata est Deum suum, quasi ad expletionem sententie subiunctum est. Viri enim Babylonii fecerunt Socoth Benoth, id est tabernaculum Benoth, quod est nomen idoli. In sequentibus ostenditur Adramelech et Anamelech, idola fuisse urbis Sepharphaim. Ita videtur consequens, ut et Nergel Chuteorum, Asuna Ematheorum. Nebahas, et Thartac, idola fuerunt Evehorum.
marg.| {i} Adramelech] illi idolo.
marg.| {k} Anamelech] illi idolo.
marg.| {l} Colebant] Unde Hebreos quandoque dicebant sibi propinquos, quando scilicet bene erat eis. Cum vero male erat Hebreis, dicebant, se nihil habere cum Israel. Hi similes sunt vespertilionibus, que nunc cum animalibus gradiuntur {1. 300rb} pedibus, nunc cum avibus volant, et significant illos, qui legem Dei et decreta simul audiunt. De quibus dicitur Nehemie ult. d. Filii eorum ex media parte loquebantur Azotice, et nesciebant loqui Iudaice, et loquebantur iuxta linguam populi, et populi 3Rg. 18.d. Usquequo claudicatis in duas partes, etc. Utinam frigidus esses, etc. Item significant illos, qui Theologiam audiunt, et avaritie, et superbie deserviunt. Mt. 6.c. Non potestis Deo servire, et mammone. Item significant hereticos, qui partim fidem tenent, et partim destruunt.
marg.| {m} De novissimis] id est vilissimis.
marg.| {n} Antiquum] id est ritum consuetum.
marg.| {o} Non timent] filialiter.
marg.| {p} Ceremonias] id est legalia solum figurativa, quorum nulla fit mentio, quare sic instituantur, nisi mystica.
marg.| {q} Iudicia] que dantur cum comminatione supplicii.
marg.| {r} Legem] id est constitutionem, ut de servo Hebreo, et huiusmodi.
marg.| {s} Mandatum] Item ad precepta negativa, et affirmativa. Vel mandatum, id est promissiones.
marg.| {t} Cognominavit] Gn. 32.f.
marg.| {u} Mandaverat] Dt. 6. et 7. et in multis aliis capitulis.
marg.| {u} Ipsum timete] Mt. 10.c. Nolite timere, etc.
marg.| {x} Non audierunt] id est non obedierunt.
marg.| {y} Gentes iste] scilicet Samarite.
marg.| {z} Timentes] equidem.
marg.| {a} Nam filii eorum] Hec dictio, nam ponitur hic ostensive.
marg.| {n} Anno autem 9. Osee] Osee interpretatur salvator, et significat Christum, qui Iesus, id est Salvator nominatur. Osee 9. annis regnavit in Samaria. Novem anni, sunt novem virtutes, quibus Christus regnat in anima, per easdem virtutes 9. ordinibus Angelorum socianda. Unde et iste virtutes triplici ternario quasi triplici Hierarchia distinguuntur. Per primam enim ordinatur anima ad Deum. Per secundam ad proximum. Per tertiam in seipsa. Prima enim Hierarchia virtutum, est fides, spes, caritas. Fide perficitur rationabilis, spe irascibilis, caritate concupiscibilis. Et sic per hanc Hierarchiam anima totaliter ordinatur ad Deum. Secunda Hierarchia est, obedientia, concordia, benevolentia. Prima ordinat animam superioribus, secunda paribus, tertia inferioribus. Et sic per secundam Hierarchiam totus homo ad omnem proximum ordinatur. Tertia Hierarchia est sanctimonia, modestia, continentia. Prima cor ordinat et conservat, secunda os, tertia corpus. Et sic per tertiam Hierarchiam totus homo in seipso ordinatur. Sed quia sine humilitate congregatio virtutum est quasi pulvis coram vento. Sepe ex his virtutibus extollitur, et superbit homo. Unde recte dicitur, quod 9. anno Osee cepit Rex Assyriorum Samariam, id est diabolus, qui est rex super omnes filios superbie. Iob. 41.d. animam predictis virtutibus insignitam captivat, etc.
marg.| {o} Transfert] eam in terram Assyriorum, id est ponit eam in numero superborum. Quid est autem, quod Rex Assyriorum {1. 299va} captivato Israel, Assyrios misit in Samariam, nisi quod exterminatis virtutibus.
prol.| Θ diabolus vitiis replet animam, que vitia sunt populus diaboli, crudelis nimis et ferox. De quo Ier. 5.d. Ecce ego adducam gentem de longinquo domus Israel, ait Dominus, gentem antiquam, gentem cuius ignorabis linguam, nec intelliges, quid loquatur, pharetra eius quasi sepulchrum patens, universi fortes, et comedunt segetes {1.300ra} tuas, et panem tuum devorabunt, et filios tuos et filias tuas comedent gregem tuum, et armenta tua comedent, vineam tuam, et ficum tuam conterent. Sed Dominus leones immittit, qui hunc populum occidant, quando Predicatores mittit, qui vitia predicando occidunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (4Rg. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 08/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=15&chapitre=15_17)

Notes :