Capitulum 23
Numérotation du verset
4Rg. 23,1
Et renuntiaverunt regi quod dixerat. Qui misit et congregati sunt ad eum omnes senes Iuda et Hierusalem.
Numérotation du verset
4Rg. 23,2
Ascenditque rex templum Domini, et omnes viri Iuda universique qui habitant in Hierusalem cum eo, sacerdotes et prophete et omnis populus a parvo usque ad magnum. Legitque cunctis audientibus omnia verba libri federis qui inventus est in domo Domini.
Numérotation du verset
4Rg. 23,3
Stetitque rex super gradum et fedus percussit1 coram Domino ut ambularent post Dominum et custodirent precepta eius, et testimonia et cerimonias in omni corde et in tota anima, et suscitarent verba federis huius que scripta erant in libro illo. Acquievitque populus pacto.
1 fedus percussit]
inv. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 23,4
Et precepit rex Helchie2 pontifici et sacerdotibus secundi ordinis et ianitoribus, ut proicerent3 de templo Domini omnia vasa que facta fuerant Baal et in luco et universe militie celi, et combussit ea foris Hierusalem in convalle Cedron et tulit pulverem eorum in Bethel.
2 Helchie] Helcie
Weber
|
3 proicerent] proicetent
cacogr. Rusch
|
Numérotation du verset
4Rg. 23,5
Et delevit aruspices quos posuerant reges Iuda ad sacrificandum in excelsis per civitates Iuda et in circuitu Hierusalem, et eos qui adolebant incensum Baal, et soli, et lune et duodecim signis et omni militie celi.
Numérotation du verset
4Rg. 23,6
Et efferri fecit lucum de domo Domini foras Hierusalem in convalle Cedron, et combussit eum ibi et redegit in pulverem et proiecit super sepulcrum vulgi.
Numérotation du verset
4Rg. 23,7
Destruxit quoque ediculas effeminatorum que erant in domo Domini pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci.
Numérotation du verset
4Rg. 23,8
Congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Iuda, et contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes, de Gabaa usque Bersabee. Et destruxit aras portarum in introitu ostii Iosie4 principis civitatis quod erat ad sinistram porte civitatis.
4 Iosie] Iosue
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 23,9
Verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Hierusalem sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum.
Numérotation du verset
4Rg. 23,10
Contaminavit
quoque Tophet5 quod est in convalle filii Ennon6 ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem Moloch.
5 Tophet] Thafeth
Weber
|
6 Ennon hic et ubique
Rusch
cum Ω] Ennom
Weber cum hebr.
|
Numérotation du verset
4Rg. 23,11
Abstulit quoque equos
quos dederant reges Iude soli in introitu templi Domini, iuxta exedram Nathamelech7 eunuchi qui erat in Pharurim8 currus autem solis combussit igni.
7 Nathamelech] Nathanmelech
Weber
|
8 Pharurim] Farurim
Weber
|
Numérotation du verset
4Rg. 23,12
Altaria quoque que erant super tecta cenaculi Achaz que fecerant reges Iuda et altaria que fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini destruxit rex. Et cucurrit inde et dispersit cinerem eorum in torrentem Cedron.
Numérotation du verset
4Rg. 23,13
Excelsa quoque que erant in Hierusalem
ad dexteram partem montis Offensionis
que edificaverat Salomon rex Israel Astharoth idolo Sidoniorum,
et Chamos
offensioni Moab,
et Melchom9 abominationi filiorum Ammon polluit rex,
9 Melchom
Rusch Weber
] Melchon ΨB ΩS
Numérotation du verset
4Rg. 23,14
et contrivit statuas, et succidit lucos, replevitque loca eorum ossibus mortuorum.
Numérotation du verset
4Rg. 23,15
Insuper et altare quod erat in Bethel, et10 excelsum quod fecerat Ieroboam filius Nabath qui peccare fecit Israel et altare illud et excelsum destruxit, atque combussit et comminuit in pulverem, succenditque etiam lucum.
10 et]
om. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 23,16
Et conversus Iosias vidit ibi sepulcra que erant in monte, misitque et tulit ossa de sepulcris,
et combussit ea super altare, et polluit illud iuxta verbum Domini quod locutus est vir Dei qui predixerat verba hec.
Numérotation du verset
4Rg. 23,17
Et ait : Quis est titulus ille quem video ? Responderuntque ei cives urbis illius11 : Sepulcrum est hominis Dei qui venit de Iuda et predixit verba hec que fecisti super altare Bethel.
11 urbis illius]
inv. Weber
Numérotation du verset
4Rg. 23,18
Et ait : Dimittite eum. Nemo commoveat ossa eius, et intacta manserunt ossa illius cum ossibus prophete qui venerat de Samaria.
Numérotation du verset
4Rg. 23,19
Insuper et omnia fana excelsorum que erant in civitatibus Samarie que fecerant reges Israel ad irritandum Dominum abstulit Iosias, et fecit eis secundum omnia opera que fecerat in Bethel.
Numérotation du verset
4Rg. 23,20
Et occidit universos sacerdotes excelsorum qui erant ibi super altaria, et combussit ossa humana super ea. Reversusque est Hierusalem,
Numérotation du verset
4Rg. 23,21
et precepit
omni populo dicens : Facite Phase Domino Deo vestro secundum quod scriptum est in libro federis huius,
Numérotation du verset
4Rg. 23,22
nec enim factum est Phase tale a diebus iudicum qui iudicaverunt Israel et omnium dierum regum Israel et regum Iuda.
Numérotation du verset
4Rg. 23,23
Sicut in octavo decimo anno regis Iosie factum est Phase istud Domino in Hierusalem,
Numérotation du verset
4Rg. 23,24
sed et pythones et ariolos et figuras idolorum et immunditias abominationesque que fuerant in terra Iuda et in Hierusalem abstulit Iosias ut statueret verba legis que scripta sunt in libro quem invenit Helchias12 sacerdos in templo Domini.
12 Helchias] Helcias
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 23,25
Similis illi non fuit ante eum rex qui reverteretur ad Dominum toto13 corde suo, et in tota anima sua, et in universa virtute sua iuxta omnem legem Moysi, neque post eum surrexit similis illi.
13 toto] in omni
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 23,26
Verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni, quo iratus est furor eius contra Iudam, propter irritationes quibus provocaverat eum Manasses.
Numérotation du verset
4Rg. 23,27
Dixit itaque Dominus : Etiam Iudam auferam a facie mea sicut abstuli Israel, et proiciam civitatem hanc quam elegi Hierusalem, et domum de qua dixi : Erit nomen meum ibi.
Numérotation du verset
4Rg. 23,28
Reliqua autem verba Iosie et universa que fecit nonne hec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda ?
Numérotation du verset
4Rg. 23,29
In diebus eius ascendit pharao Nechao14 rex Egypti contra regem Assyriorum ad flumen Euphraten. Et abiit Iosias rex in occursum eius, et occisus est in Mageddo cum vidisset eum.
14 Nechao] Necho hic et ubique
Weber
Numérotation du verset
4Rg. 23,30
Et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo et pertulerunt in Hierusalem, et sepelierunt eum in sepulcro suo. Tulitque populus terre Ioachaz15 filium Iosie et unxerunt eum et constituerunt eum regem pro patre suo.
15 Ioachaz] Ioahaz
hic et ubique Weber
Numérotation du verset
4Rg. 23,31
Viginti trium annorum erat Ioachaz cum regnare cepisset, et tribus mensibus regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Amithal filia Ieremie de Lobna.
Numérotation du verset
4Rg. 23,32
Et fecit malum coram Domino iuxta omnia que fecerant patres eius.
Numérotation du verset
4Rg. 23,33
Vinxitque eum pharao Nechao in Reblatha16
16 Reblatha] Rebla
Weber
que est in terra Emath, ne regnaret in Hierusalem. Et imposuit mulctam17 terre centum talentis argenti,
17 mulctam] multam
Weber
et talento auri
Numérotation du verset
4Rg. 23,34
regemque constituit pharao Nechao Eliachim filium Iosie pro Iosia patre eius vertitque nomen eius Ioachim.
Porro Ioachaz tulit et duxit in Egyptum.
Numérotation du verset
4Rg. 23,35
Argentum autem et aurum dedit Ioachim pharaoni cum indixisset terre per singulos, ut conferretur iuxta preceptum pharaonis, et unumquemque secundum vires suas exegit, tam argentum quam aurum de populo terre ut daret pharaoni Nechao,
Numérotation du verset
4Rg. 23,36
viginti quinque annorum erat Ioachim cum regnare cepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Zebida filia Phadaia de Ruma.
Numérotation du verset
4Rg. 23,37
Et fecit malum coram Domino iuxta omnia que fecerant patres eius.
Capitulum 23
Numérotation du verset
4Rg. 23,1
marg.|
Ascenditque]
etc. {m}
Legitque]
ipse rex. Modo non potest audire etiam minimas litteras. Nec Dominus Papa alicuius legit litteras, sed semel (ut dicit CANTOR PARISIENSIS) ad preces Imperatoris legit litteras eius, et Cardinales indignati sunt.
marg.|
{n}
Super gradum]
quem fecit Salomon.
marg.|
{o}
Fedus percussit]
id est omnes compulit iurare, ut legem Moysi per omnia custodirent.
marg.|
{p}
Corde]
id est intellectu.
marg.|
{q}
Anima]
id est affectu.
marg.|
{r}
Suscitarent]
quia quasi mortua iacuerant, quia nec legebantur, nec opere implebantur.
marg.|
{s}
Pontifici]
id est summo sacerdoti.
marg.|
{t}
Secundi ordinis]
id est minoribus sacerdotibus. Primus {1.
305vb} ordo erat Episcoporum. Secundus sacerdotum. Unde in Legenda beati Dionysii legitur : Elegit probatas personas secundi ordinis. Tertius erat ianitorum.
marg.|
{u}
Et ianitoribus]
qui erant tertii ordinis.
marg.|
{x}
Militie celi]
id est stellis, et planetis, que militant Domino in supernis, qui eorum cursu multa beneficia prestantur in terra famulis Dei. Firmamentum enim non sibi, sed mihi movetur : Stella non sibi, sed mihi lucet.
marg.|
{y}
Pulverem]
id est vestigia serpentis enei, quem contriverat Ezechias, Supra 18.a. redegit in pulverem, propter quod factum, in prologo Sophonie, legitur Iosias contrivisse serpentem.
marg.|
{z}
Signis]
que sunt in Zodiaco, que peragrat Sol singulis annis.
marg.|
{a}
Lucum]
id est quasdam amenitatis arbores, quas plantaverat iuxta pastophoria, quas fecit scindi, et comburi. Simile etiam fecit Iudas Machabeus 1Mcc. 4.e. Ubi dicitur : Elegit Iudas sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei, et mundaverunt, et tulerunt contaminationes in locum immundum.
marg.|
{b}
Super sepulchra vulgi]
ubi solebant exercere idololatriam.
marg.|
{c}
Effeminatorum]
id est sacerdotum Cybeles.
marg.|
{d}
In domo Dei]
scilicet infra atrium templi.
marg.|
{e}
Pro quibus]
id est ante quas, vel iuxta quas.
marg.|
{f}
Quasi domunculas]
id est papiliones, in quibus ministri faciebant sacrificia sua, ubi forte erant idola. Vel domunculas vocat pannos, quos texebant, ut ponerent eos circa idola.
marg.|
{g}
Contaminavit]
Forte ossa mortuorum ubique sparsit, vel quelibet alia immunda, ut locus abominabilis potius quam venerabilis appareret : Ita dicit : GLOSSA
marg.|
{h}
Excelsa]
dicit scriptura, loca in collibus posita frondentibus, in quibus demonibus immolabant, vel Domino, locorum amenitate illecti, contra interdictum, relicto altari, quod erat in templo, illo oblaturi confluebant. Unde sepius in hoc libro dicitur de regibus minus perfectis : Verumtamen excelsa non abstulit.
marg.|
{i}
Aras portarum]
id est que erant iuxta portas Iosie principis non regis, sed alterius, qui erat princeps civitatis.
marg.|
{k}
Ad altare Dei in Hierusalem]
tempore Iosie. Sacerdotes enim, qui ministraverant in excelsis, non audebant ministrare in templo ad altare propter Iosiam. Unde de istis dicitur Ez. 44.d. Non approximabunt ad me, ut sacerdotio fungantur mihi, neque accedent ad omne Sanctuarium meum, iuxta Sancta sanctorum, sed portabunt confusionem suam, et scelera sua, que fecerunt. Sed non videtur hoc verum, quod dicit Ezechiel, quia infra dicitur, quod Iosias occidit eos. Solutio : Quosdam occidit, et quosdam reservavit, de quibus loquitur Ezechiel.
marg.|
{1.
306ra}
{a}
In convalle]
GLOSSA Vallis Ennon est iuxta murum Hierusalem, contra Orientem, in qua fuit nemus pulcherrimum, Siloe fontibus irrigatum. Tapheth, sive Topheth, erat locus in eadem convalle, iuxta agrum Acheldemach, ad austrum Sion. In Tophet, quia locus erat amenissimus, ibi solebant sacrificare demonibus. Vallis Ennon dicitur Hebraice Gehennon. ‘Ge’ terra, unde Dominus Gehennam cognominavit, quia sicut in convalle Ennon, qui idolis servierunt, in ea perierunt, ita peccatores ex peccatis damnabuntur. Unde Is. 30.g. Topheth infernum appellat, dicens. Preparata est ab heri Topheth profunda, et dilatata. Pulchre ait, dilatata, quia Topheth dicitur latitudo.
marg.|
{b}
Per ignem]
id est consecratum Moloch.
marg.|
{c}
Equos]
GLOSSA Iudei superstitionibus gentium se emancipaverunt, qui inter cetera solent pingere, vel facere simulacrum Solis, et puerum imberbem iuvenem, quia nullum per secula senium incidit, quotidie novo natus ortu. Cui currus, et equos tribuunt, quia currui igneo, et equis igneis Elias raptus est in celum, sup. 2.b. Quod inter alia in pariete depictum vident, et vicinia nominis decipiuntur. Helios enim Grece, Latine Sol dicitur.
marg.|
{d}
Quos dederant]
GLOSSA In atriis templi domus Domini positos cum curru.
marg.|
{e}
Exedram]
id est domunculam.
marg.|
{f}
Nathammelech]
nomen proprium ianitoris. Quidam tamen volunt, quod Melech est nomen appellativum, et interpretatur rex, quia iste Nathan erat princeps Eunuchorum. Alii dicunt, quod est proprium nomen, et erat Binomius, sicut Petrus Martinus. Et secundum istas opiniones, Nathan Melech sunt due dictiones. Sed HIERONYMUS in libris de Hebraicis nominibus dicit quod est una dictio, scilicet Nathammelech.
marg.|
{g}
Destruxit rex]
Immo Ezechias. Preterea. Nonne Manasses destruxit omnia quando penituit ? Solutio : Ezechias destruxit, et Manasses destruxit omnia, sed non perfecte. Unde iste Iosia reliquias destruxit. Simile in prologo Sophonie. Dicitur enim ibi, quod Iosias destruxit serpentem eneum, id est reliquias eius.
marg.|
{h}
Montis]
etc. 3Rg. 11.b. dictum est, quod Salomon tria fana construxit in excelsis, circa Hierusalem. Unum Astarthe, Dee Sidoniorum, id est Iunoni. Alterum Chamos, idolo Moabitarum. Tertium Moloch, idolo Ammonitarum. Quod fecit in monte Oliveti,
marg.|
{e} regione templi. Quod plurimum displicuit Domino. Unde postea dictus est mons, sive locus offensionis. Sed ex hoc oritur questio,
{1.306rb}
quia ibi dicitur, quod circa Hierusalem erant excelsa, hic dicitur, quod in Hierusalem erant. Ad hoc dicit quedam GLOSSA quod mons Oliveti ita vicinus erat urbi, ut ad ipsam pertinere dicatur. GLOSSA Idola dicuntur offensiones, quia vel in illis offenditur Deus, vel offensionem, et ruinam suis afferunt cultoribus.
marg.|
{i}
Edificaverat Salomon]
Hic ostenditur, quod Salomon de admisso idololatrie scelere numquam perfecte penituit. Si enim vere, et perfecte penituisset, sategisset1, ante omnia, ut idola, que edificaverat, de civitate tollerentur, et non in scandalum stultorum (que ipse, cum esset sapientissimus, ironice fecerat) quasi sapienter facta relinqueret.
1 sategisset]
corr.,
satagisset
Ed1703
marg.|
{k}
Astaroth idolo]
id est Astharthe Dee Sidoniorum, ut legitur 3Rg. 11.a. que est Iuno.
marg.|
{l}
Polluit]
ossa mortuorum spargens.
marg.|
{m}
Quod fecerat Ieroboam]
3Rg. 12.g.
marg.|
{n}
Et lucum]
qui erat circa altare.
marg.|
{n}
Tulit ossa]
sacerdotum, et falsorum prophetarum.
marg.|
{o}
Locutus est vir Dei]
scilicet Addo, 3Rg. 13.a. Cuius titulum cum legisset in sepulchro, precepit, ne moverentur ossa eius, nec etiam eius, cum quo sepultus erat.
marg.|
{p}
Verba hec]
id est rem verborum.
marg.|
{q}
Cum ossibus]
prophete senis.
marg.|
{r}
Qui venerat de Samaria]
ad revocandum eum.
marg.|
{s}
In civitatibus Samarie]
Ezechias destruxerat idola in terra Iuda tantum, sed Iosias etiam in terra Israel.
marg.|
{t}
Qui precepit omni populo]
scilicet Iuda : Et filios Israel, qui captivitatem Assyriorum aliquo modo effugerant convocavit ; vel qui de captivitate aliquo casu redierant.
marg.|
{u}
Scriptum est]
Ex. 12.
marg.|
{x}
A diebus iudicum]
2Par. 35.e. legitur a Samuelis diebus, qui tamen non legitur alicubi fecisse phase. Sed hoc potuit fieri vitio scriptorum, qui scripserant Samuelis, pro Salomonis. Tamen illud idem legitur in Iosepho, quod in Paralipom. potest ergo esse, quod Samuel fecit Phase, quamvis non legatur. Quia vero iudices fecerunt Phase, certum est, quoniam Moyses, et Iosue iudices fuerunt, qui fecerunt Phase. Moyses in Egypto. Ex. 12. Et in deserto Nm. 9.a. Iosue vero fecit ultra Iordanem. Iosue 5.c.
marg.|
{y}
Similis illi non fuit ante eum rex]
Idem dictum est supra 18.b. Et utrobique excipitur David, et quare, ibi expositum est.
marg.|
{z}
Quibus provocaverat eum Manasses]
in quibus populus imitabatur ipsum.
prol.|
{a}
A facie mea]
id est a terra promissionis, ubi est facies mea.
marg.|
{b}
Nomen meum]
id est templum, in quo invocabitur nomen meum. Vel nomen meum, id est cultus nominis mei. Vel nomen meum, quia dicebatur civitas Domini.
marg.|
{b}
Contra regem]
Audierat enim eum iam debilitatum, quia Medi, et Babylonii recesserunt a Monarchia eius, et estimabat, quod de facili posset obtinere Syriam. Et primo aggressus est regem Adremon, qui tunc regnabat in Charchamis, quem occidit eodem tempore quo Iosiam, ut dicit GLOSSA sup. 2Par. 35.
marg.|
{c}
In occursum]
prohibens ne transiret per Iudeam, occisus est a sagittariis casu, dum transiret de curru in currum.
marg.|
{d}
Et sepelierunt]
Et planxit eum omnis populus. Sed Adremon rex planxit eum inconsolabiliter cum exercitu suo. Unde Za. 12.d. in die illa magnus erit planctus in Hierusalem, sicut planctus Adremon in campo Mageddon. Traditur autem, quod occisus fuit iuxta arborem, et fontem quemdam, que statim aruerunt. Ieremias etiam scripsit eius exequias, Threnos, scilicet lamentabiles, quibus utebantur cantatores, et cantatrices super exequias Iosie, et longis temporibus post, eosdem Threnos super Iosiam replicabant, quibus postea Ieremias addidit alias lamentationes super excidio civitatis. Et scripsit eas quadruplici alphabeto, sic deplorans quatuor captivitates. Sub Theglathphalasar : Sub Salmanasar : sub Nabuchodonosor : sub Tito, et Vespasiano. Significant quatuor captivitates, quibus diabolus captivat animam. Prima enim est per delectationem, secunda per consensum, tertia per opus, quarta per consuetudinem. De quibus Amos 2.a. Super tribus sceleribus Moab, et super quatuor non convertam eum. Io. 11.e. Quatriduanus iam fetet. Reliquit autem Iosias tres filios Heliachim, qui et Iechonias dictus est, primogenitum 25. annorum. Medium Ioachaz, qui et Sellum dictus est, Ier. 32.b. annorum 23. Tertium Mathathiam, circiter 8. annos.
marg.|
{e}
Tulitque]
Ioachaz electus a populo terre, est Prelatus electus ab amatoribus terrenorum. Qui ab eodem populo inungitur, cum Prelatus eorum adulationibus acquiescens extollitur. Prv. 1.b. Fili, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. Ps. 140. Oleum peccatoris non impinguet caput meum. Pharao duxit captum, et vinctum Ioachaz in Reblatha, que interpretatur multa, sive multitudo, quia diabolus huiusmodi Prelatum, qui adulationibus acquiescit, multitudine curarum decipit, et involvit. Deinde duxit in Egyptum, quia adulationem sequitur cecitas mentis. Et hoc est, quod legitur Ex. 10. quod post locustas adulationis, secute sunt tenebre cecitatis.
marg.|
{f}
Heliachim]
primogenitum.
marg.|
{g}
Vertitque]
ut mutatio nominis esset signum subiectionis.
marg.|
{h}
Et duxit]
in dolo, sub spe honorandi eum in Egyptum. Sed cum venisset in Reblatha, vinxit eum, et vinctum retrusit in carcerem in Egyptum.
marg.|
{i}
Argentum]
etc. Aurum, et argentum dat Pharaoni, qui facundiam, et sapientiam expendit in opus diaboli.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (4Rg. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=15&chapitre=15_23)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (4Rg. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=15&chapitre=15_23)
Notes :