Hugo de Sancto Caro

Capitulum 25

Numérotation du verset 4Rg. 25,1 

Factum est autem anno nono regni eius mense decimo, decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse, et omnis exercitus eius in Hierusalem et circumdederunt eam, et extruxerunt in circuitu eius munitiones.
Numérotation du verset 4Rg. 25,2 

Et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedechie
Numérotation du verset 4Rg. 25,3 

nona die mensis. Prevaluitque fames in civitate nec erat panis populo terre.
Numérotation du verset 4Rg. 25,4 

Et interrupta est civitas, et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam porte, que est inter duplicem murum ad hortum regis. Porro Chaldei obsidebant in circuitu civitatem, fugit itaque Sedechias1 per viam que ducit ad campestria solitudinis,
1 Sedechias] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,5 

et persecutus est exercitus Chaldeorum regem, comprehenditque eum in planitie Hiericho, et omnes bellatores qui erant cum eo, dispersi sunt et reliquerunt eum.
Numérotation du verset 4Rg. 25,6 

Apprehensum ergo regem duxerunt ad regem Babylonis in Reblatha, qui locutus est cum eo iudicium.
Numérotation du verset 4Rg. 25,7 

Filios autem Sedechie occidit coram eo, et oculos eius effodit, vinxitque eum catenis et adduxit in Babylonem.
Numérotation du verset 4Rg. 25,8 

Mense quinto septima die mensis,
ipse est annus nonus decimus regis Babylonis, venit Nabuzardan princeps exercitus servus regis Babylonis in2 Hierusalem.
2 in] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,9 

Et succendit domum Domini et domum regis et domos Hierusalem. Omnemque domum combussit igni,
Numérotation du verset 4Rg. 25,10 

et muros Hierusalem in circuitu destruxit omnis exercitus Chaldeorum qui erat cum principe militum,
Numérotation du verset 4Rg. 25,11 

reliquam autem populi partem qui remanserat in civitate, et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis, et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militie
Numérotation du verset 4Rg. 25,12 

et de pauperibus terre reliquit vinitores et agricolas.
Numérotation du verset 4Rg. 25,13 

Columnas autem ereas que erant in templo Domini et bases,
et mare eneum3 quod erat in domo Domini confregerunt Chaldei, et transtulerunt es omne4 in Babylonem.
3 eneum] ereum Weber |
4 omne] omnium Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 25,14 

Ollas quoque ereas,
et trullas, et tridentes et scyphos et omnia vasa erea in quibus ministrabant, tulerunt
Numérotation du verset 4Rg. 25,15 

necnon thuribula et phialas,
que aurea aurea
et que argentea argentea tulit princeps militie,
Numérotation du verset 4Rg. 25,16 

id est columnas duas, mare unum et bases quas fecerat Salomon in templo Domini. Non erat pondus aeris omnium vasorum.
Numérotation du verset 4Rg. 25,17 

Decem et octo cubitos altitudinis habebat columna una, et capitellum ereum super se altitudinis trium cubitorum, et retiaculum5 et malogranata super capitellum columne, omnia erea. Similem et columna secunda habebat ornatum,
5 retiaculum] reticulum Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,18 

tulit quoque princeps militie Saraiam6 sacerdotem primum, et Sophoniam sacerdotem secundum et tres ianitores,
6 Saraiam] Seraian Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,19 

et de civitate eunuchum unum qui erat prefectus super bellatores viros7 et quinque viros de his qui steterant coram rege, quos reperit in civitate, et Sophar8 principem exercitus qui probabat tirones de populo terre, et sex viros e vulgo qui inventi fuerant in civitate,
7 bellatores viros] inv. Weber |
8 Sophar] Sopher Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 25,20 

quos tollens Nabuzardan princeps militum duxit ad regem Babylonis in Reblatha.
Numérotation du verset 4Rg. 25,21 

Percussitque eos rex Babylonis et interfecit in Reblatha in terra Emath. Et translatus est Iuda de terra sua,
Numérotation du verset 4Rg. 25,22 

populo autem qui relictus erat in terra Iuda quem dimiserat Nabuchodonosor rex Babylonis prefecit Godoliam, filium Aicham9 filii Saphan.
9 Aicham ΩS] Aichan ΩM Rusch , Ahicham Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,23 

Quod cum audissent omnes duces militum ipsi et viri qui erant cum eis, videlicet quod constituisset rex Babylonis Godoliam, venerunt ad Godoliam in Maspha Ismael filius Nathanie et Ioannan filius Caree10 et Saraia11 filius Thanameth12,
10 Caree Weber ] Zaree Rusch (hapax) |
11 Saraia] Sareia Weber |
12 Thanameth] Thenaameth Weber |
Netophathites et Iechonias13, filius Maachathi14, ipsi et socii eorum.
13 Iechonias] scrips. , Ieconias Rusch , Iezonias Weber |
14 Maachati] Maachathi Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 25,24 

Iuravitque eis Godolias et sociis eorum dicens : Nolite timere servire Chaldeis, manete in terra et servite regi Babylonis et bene erit vobis.
Numérotation du verset 4Rg. 25,25 

Factum est autem in mense septimo, venit Ismael, filius Nathanie, filii Elisama de semine regio et decem viri cum eo. Percusseruntque Godoliam qui et15 mortuus est, sed et Iudeos et Chaldeos qui erant cum eo in Maspha.
15 et] om. Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,26 

Consurgens16 omnis populus, a parvo usque ad magnum et principes militum venerunt in Egyptum timentes Chaldeos.
16 Consurgens] + autem Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,27 

Factum est vero in17 anno tricesimo septimo transmigrationis Ioachin18 regis Iude, mense duodecimo vicesima et19 septima die mensis, sublevavit Evilmerodach rex Babylonis anno quo regnare ceperat caput Ioachin regis Iuda de carcere,
17 in] om. Weber |
18 Ioachin ΩJ Weber ] Ioachim ΩS Rusch |
19 et] om. Weber |
Numérotation du verset 4Rg. 25,28 

et locutus est ei benigne20, et posuit thronum eius super thronum regum qui erant cum eo in Babylone.
20 benigne] benigna Weber
Numérotation du verset 4Rg. 25,29 

Et mutavit vestes eius quas habuerat in carcere, et comedebat panem semper in conspectu eius cunctis diebus vite sue .
Numérotation du verset 4Rg. 25,30 

Annonam quoque constituit ei absque intermissione, que et dabatur ei a rege per singulos dies omnibus diebus vite sue.
Secundus liber Malachim id est Regum quartus finit.

Capitulum 25

Numérotation du verset 4Rg. 25,1 
marg.| {p} Factum est autem] etc. Idem Ier. 39.a. et 52.a.
marg.| {q} Regni eius] scilicet Sedechie.
marg.| {r} Clausa est] id est in obsidione hostium circumdata.
marg.| {s} Nona die mensis] quarti scilicet ut dicitur Ier. 52.b.
marg.| {t} Prevaluit fames] in tantum, ut mulieres comederent parvulos suos, ad mensuram palmi, ut legitur Lam. 4.b. Manus mulierum immisericordium coxerunt filios suos, facti sunt cibi earum, in contritione filie Sion, hoc est, in obsidione Hierusalem.
marg.| {u} Omnes viri bellatores] Viri bellatores, sunt predicatores, qui nocte fugiunt, quando in adversitate deficiunt. Porta vero est predicatio, que viam ad bene operandum docet, et ingressum {1.307va} regni celorum aperit. Duo muri, sunt duo testamenta. Porta igitur est inter duos muros, quando predicatio munitur auctoritatibus utriusque testamenti : Iuxta Illud Ps. 103. De medio petrarum dabunt voces : Et in eodem : Inter medium montium pertransibunt aque.
marg.| {a} Fugit itaque] nocte, perforato muro civitatis. Vel melius. Per portam, que est inter duos muros, ut dicitur Ier. 52.b.
marg.| {b} Solitudinis] Ierichontine.
marg.| {c} Persecutus est] quia quidam profugi nuntiaverunt exercitui, quod rex fugerat.
marg.| {d} Regem] Sedechiam.
marg.| {d} Iudicium] quia iustum in eo exercuit iudicium, ut dicit. GLOSSA dicens eum ingratum fuisse percepti ab eo imperii, et contra munificum hostiliter egisse, et deierasse in Deum. Unde Ez. 17.d. de ipso dicitur : Qui dissolvit pactum, numquid effugiet ?
marg.| {e} Oculos eius] scilicet. Sedechie, dicens. Magnus Deus, habens odio nequitiam tuam tradidit te mihi.
marg.| {f} Effodit] postea.
marg.| {g} Adduxit] et cum eo Iosedech filium Saraie summi Sacerdotis.
marg.| {g} Mense quinto] capta est civitas, id est anima, quia Pentateuchum Moysi, vel quinque sensus custodire neglexit   [7. die] quia requiem Sabbati non servavit. Vel quia septem peccatis mortalibus se subiecit.
marg.| {h} Septima die] Contra Ier. 52.a. dicitur : Decima die mensis. Solutio : Septima die inchoata est succensio, et decima die consummata, et ita utrumque verum est.
marg.| {i} Ipse est annus 19] Contra : Ier. 52.g. dicitur : Iste est populus, quem transtulit Nabuchodonosor, anno 7. Iudeos tria millia, et 23. In anno 18. Nabuchodonosor transtulit de Hierusalem animas octingentas 32. Anno 23. Nabuchodonosor, Nabuzardam magister militie transtulit Iudeorum animas septingentas 45. ubi nulla mentio fit de 19. anno. Ad evidentiam igitur horum, et consimilium. Notandum quod Nabuchodonosor ter irruit in Hierusalem. Primo quando occidit Ioakim maiorem filium Iosie, scilicet in 7. anno regni sui. Secundo, quando captivavit Ioachin minorem, et matrem eius, scilicet in 8. anno regni sui, id est Nabuchodonosor. Tertio, tempore, scilicet Sedechie, quando negaverat ei tributum, et tunc obsedit Hierusalem. Porro Rex Egypti egressus est de Egypto, ut dicitur Ier. 37.a. quasi soluturus obsidionem : Et recessit Nabuchodonosor a Hierusalem, in occursum eius, et fugavit eum, et de Syria coegit exire : Et remansit Nabuchodonosor in Reblata mense 2. 15. die mensis. Decimonono anno Nabuchodonosor, misit Nabuchodonosor principem militie sue Nabuzardan obsidere Hierusalem, ut legitur Ier. 52.c. Item notandum est, quod iste Nabuchodonosor, miles egregius fuit regis Assyriorum, et ob strenuitatem suam dedit {1.307vb} ei rex Assyriorum regnum Babylonie, vel forte commisit : Et statim sublimatus incepit aspirare ad monarchiam, et cepit rebellare contra dominum suum, et tandem prevaluit, et obtinuit monarchiam, ipse, et filii eius post eum, usque ad Balthasar, qui fuit sextus, et ultimus rex Babylonis. Nec sunt due monarchie Assyriorum, et Babyloniorum, sed una. Et primo erat sedes regni in Assyria, postea in Babylonia. Possunt ergo computari anni Nabuchodonosor tripliciter, iuxta tres status eius : Hoc est, vel a tempore, quando primo sublimatus est in regem, vel a tempore rebellionis, vel a tempore monarchie. Et cum tres fuerint translationes Iudeorum in Babylonem, ut dicitur Ieremie ultimo g.a. Prima fuit septimo anno Nabuchodonosor : In hoc nulla est contrarietas. Secunda fuit in anno 8. Nabuchodonosor, sicut hic dicitur : Sed Ieremie ultimo g.b dicitur, quod fuit 18. Et solvitur contrarietas, quia in hoc libro computantur anni Nabuchodonosor, a tempore monarchie, in Ieremia a tempore sublimationis. Tertia translatio fuit 19. anno Nabuchodonosor, ut dicitur in hoc libro. Ieremie ultimo g.c dicitur, quod fuit 23. Et solvitur : Quia in hoc libro computantur anni a tempore monarchie, in Ieremia vero a tempore rebellionis, et ita nihil occurrit contrarium.
a Cf. Ier. 52, 28-34.
b Ier. 52, 29.
c Ier. 52, 30.
marg.| {k} Reliquam autem populi patrem] Per reliquam partem, notat illos, qui erant de civitate : Reliquum vulgus vocat illos, qui venerant de castris in Hierusalem, ad refugium.
marg.| {l} Remanserat] a transmigratione.
marg.| {m} Et profugas] id est Iudeos qui transfugerant ad regem Babylonie.
marg.| {n} Transtulit] in Babylonem.
marg.| {o} Columnas] que erant in medio porticus, scilicet Booz, et Ioachim. GLOSSA Columnas ereas, et bases intelligimus doctores, qui sonoritate predicationis, et fidei firmitate debent alios sustentare : Mare enim eneum, baptismi lavacrum, vel compunctionem lachrymarum. Hec quidem omnia Chaldei spirituales per inertiam magistrorum, de domo domini auferre nituntur, et confringere.
marg.| {p} Trullas] quibus vertuntur pavimenta, et mundantur.
marg.| {q} Que aurea] etc. id est aurea per se, et argentea per se delata fuerunt, ut sciretur, que aurea essent, et que argentea.
marg.| {r} Non erat pondus eris] scil. pre multitudine vasorum.
marg.| {s} Trium cubitorum] 3Rg. 7.c. dicitur 5. capitellum altitudinis capitellum unum, et 5. cubitorum capitellum alterum.
marg.| {t} Primum] id est summum.
marg.| {u} Secundum] id est secundi ordinis.
marg.| {x} Ianitores] qui sunt tertius ordo ministrantium in templo.
marg.| {y} Tyrones] id est novos milites.
marg.| {z} Omnes duces] scilicet Iohannam filius Charee, Saraias, Iezonias Ier. 40.b. Qui effugerant aliquo modo, et inter gentes finitmas latuerant, vel in latibulis. Fuerunt etiam ibi multi de 10. tribubus : quibus gravis erat cohabitatio. {1. 308ra} Tamaritarum. a   Ismael] vir magnus, qui dum obsideretur Hierusalem, evasit, et fugit ad regem Ammonitarum.
marg.| {b} Percusserunt] id dolo cum dormiret post prandium.
marg.| {c} Transmigrationis Ioachim] minoris.
marg.| {d} Mense 12] scilicet Martio.
marg.| {e} Evilmerodach] filius Nabuchodonosor maioris. Nabuchodonosor enim iste, qui captivavit regem Iuda, duos habuit filios : Nabuchodonosor minorem, qui ut dicit Megastenes, fortitudine artuum, et actuum magnitudine Herculem transcendit : Et Tribus annis Tyrum obsedit, et decem mensibus, ut dicit Diocles. Zenameradach, licet quidam dicant Hevilmerodach filium Nabuchodonosor minoris. Iste Evilmerodach, ut dicitur in Historiis d (Dn. 6., rubrica: catalogus regum Babylonis), in diebus eiectionis paterne, multa gessit impie, et patre restituto, accusatus est apud eum. Qui misit eum in carcerem cum Ioachin rege Iuda, ubi fuit usque ad mortem fratris sui Nabuchodonosor minoris, qui successerat patri suo Nabuchodonosor maiori. Cum igitur cepisset regnare Evilmerodach, elevavit Ioachin, quem socium habuerat in carcere. Timensque ne pater suus, qui incarceravit eum, resurgeret, qui de bestia redierat in hominem, ut dicitur Dn. 4.g. consulit Ioachin : Ad cuius consilium cadaver patris effossum divisit in trecentas partes, et dedit eas trecentis vulturibus : Et ait ad eum Ioachin : Non resurget pater tuus, nisi redierint isti vultures in unum. Iste Evilmerodach habuit tres filios, scilicet. Egressarium, qui et Regusar dictus est, et Labosardeon, et Nabar, qui et Balthasar dictus est : Ad quem post fratrum obitum, devolutum est regnum : Qui fuit ultimus rex Babylonis de genere Nabuchodonosor. Nam ipsum interfecerunt Cyrus, et Darius, et translata est monarchia ad Persas, et Medos, ut legitur Dn. 5.g.
d ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.| {f} Benigne] Fecit eum sibi commensalem omnibus diebus vite sue.
marg.| {g} Posuit thronum] etc. id est constituit eum secundum sibi. Et sic impletum est consilium Ieremie.
prol.| Explicit Postilla, D. Hugonis super libros Regum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (4Rg. Capitulum 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=15&chapitre=15_25)

Notes :