Hugo de Sancto Caro

Capitulum 23

Numérotation du verset Lc. 23,1 

Et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum.
Numérotation du verset Lc. 23,2 

Ceperunt autem illum accusare1
1 illum accusare Rusch ] inv. Catena Weber
dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Cesari
et dicentem se Christum regem esse.
Numérotation du verset Lc. 23,3 

Pilatus autem interrogavit illum2
2 illum Rusch ] eum Catena Weber
dicens: Tu es rex Iudeorum? At ille respondens ait: Tu dicis.
Numérotation du verset Lc. 23,4 

Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio cause in hoc homine.
Numérotation du verset Lc. 23,5 

At illi invalescebant dicentes: Commovit3 populum docens per universam Iudeam et incipiens a Galilea usque huc.
3 Commovit Rusch ] Commovet Weber
Numérotation du verset Lc. 23,6 

Pilatus autem audiens Galileam interrogavit si homo Galileus esset.
Numérotation du verset Lc. 23,7 

Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus.
Numérotation du verset Lc. 23,8 

Herodes autem viso Iesu gavisus est valde. Erat enim cupiens ex multo tempore4 videre eum eo quod audiret multa de illo
4 cupiens - ex multo tempore Li448 Rusch Weber ] inv. Li448@
et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri5.
5 ab eo - fieri Li448 Rusch Weber ] inv. Li448@
Numérotation du verset Lc. 23,9 

Interrogabat autem illum multis sermonibus. At6 ipse nihil illi respondebat.
6 At Rusch Weber] et Catena
Numérotation du verset Lc. 23,10 

Stabant autem7 principes sacerdotum et scribe constanter accusantes eum.
7 autem Rusch ] etiam Catena Weber
Numérotation du verset Lc. 23,11 

Sprevit
autem illum Herodes cum exercitu suo
et illusit indutum veste alba
et remisit ad Pilatum.
Numérotation du verset Lc. 23,12 

Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die. Nam antea inimici erant ad invicem.
Numérotation du verset Lc. 23,13 

Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe
Numérotation du verset Lc. 23,14 

dixit ad illos: Obtulistis mihi hunc hominem,
quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam invenio8 in homine isto ex his in quibus eum accusatis.
8 invenio Catena Rusch ] inveni Weber
Numérotation du verset Lc. 23,15 

Sed neque Herodes,
nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei.
Numérotation du verset Lc. 23,16 

Emendatum ergo illum dimittam.
Numérotation du verset Lc. 23,17 

Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum.
Numérotation du verset Lc. 23,18 

Exclamavit autem simul universa turba dicens: Tolle hunc et dimitte nobis Barabban,
Numérotation du verset Lc. 23,19 

qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem.
Numérotation du verset Lc. 23,20 

Iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum.
Numérotation du verset Lc. 23,21 

At illi succlamabant dicentes: Crucifige, crucifige eum.
Numérotation du verset Lc. 23,22 

Ille autem tertio dixit ad illos: Quid enim mali fecit iste? Nullam causam mortis invenio in eo, corripiam ergo eum9
9 eum Rusch ] illum Catena Weber
et dimittam.
Numérotation du verset Lc. 23,23 

At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum.
Numérotation du verset Lc. 23,24 

Et Pilatus
adiudicavit fieri petitionem eorum.
Numérotation du verset Lc. 23,25 

Dimisit autem illis eum
qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant. Iesum vero tradidit voluntati eorum.
Numérotation du verset Lc. 23,26 

Et cum ducerent eum apprehenderunt10 Simonem quemdam11 Cyrenensem
10 apprehenderunt Li448@ Rusch Weber ] apprehenderant praem. Li448@ |
11 quemdam Li448 Rusch Weber ] om. Li448@ |
venientem de villa et imposuerunt illi12 crucem portare post Iesum.
12 illi Rusch Weber] ei Catena
Numérotation du verset Lc. 23,27 

Sequebatur autem illum multa turba populi
et mulierum que plangebant et lamentabantur13 eum.
13 lamentabantur Li448@ Rusch ] lamentabant Weber
Numérotation du verset Lc. 23,28 

Conversus autem ad illas Iesus dixit: Filie Hierusalem,
nolite flere super me sed super vosipsas flete et super filios vestros,
Numérotation du verset Lc. 23,29 

quoniam ecce venient dies
in quibus dicent: Beate steriles et ventres qui non genuerunt et ubera que non lactaverunt.
Numérotation du verset Lc. 23,30 

Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos et collibus operite nos
Numérotation du verset Lc. 23,31 

quia si in viridi ligno hec faciunt in arido quid fiet?
Numérotation du verset Lc. 23,32 

Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur.
Numérotation du verset Lc. 23,33 

Et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvarie, ibi crucifixerunt eum
et latrones, unum a dextris et alterum a sinistris.
Numérotation du verset Lc. 23,34 

Iesus autem dicebat:
Pater, dimitte
illis, non enim sciunt quid faciunt. Dividentes vero vestimenta eius
miserunt sortes.
Numérotation du verset Lc. 23,35 

Et stabat populus14 exspectans15 et deridebant illum principes cum eis dicentes: Alios salvos fecit, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus.
14 populus Li448 Rusch Weber ] om. Li448@ |
15 expectans Rusch Weber ] spectans Catena |
Numérotation du verset Lc. 23,36 

Illudebant autem ei et milites accedentes
et acetum offerentes illi
Numérotation du verset Lc. 23,37 

dicentes: Si tu es rex Iudeorum, salvum te fac.
Numérotation du verset Lc. 23,38 

Erat autem et superscriptio scripta16 super eum17 litteris grecis et hebraicis et latinis18:
16 scripta Li448@ Rusch ] inscripta Weber , facta Li448 |
17 eum Rusch ] illum Catena Weber |
18 et hebraicis - et latinis Rusch ] inv. Catena Weber |
hic est rex Iudeorum.
Numérotation du verset Lc. 23,39 

Unus autem de his qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos.
Numérotation du verset Lc. 23,40 

Respondens autem alter
increpabat illum dicens:
Neque tu times Deum quod in eadem damnatione es.
Numérotation du verset Lc. 23,41 

Et nos quidem iuste. Nam digna factis recipimus. Hic vero nihil mali gessit.
Numérotation du verset Lc. 23,42 

Et dicebat ad Iesum: Domine, memento mei cum veneris in regnum tuum.
Numérotation du verset Lc. 23,43 

Et dixit illi19 Iesus: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso.
19 illi Li448 Rusch Weber ] ei Li448@
Numérotation du verset Lc. 23,44 

Erat autem fere hora sexta,
et tenebre facte sunt in universa terra usque in horam nonam20.
20 horam nonam Catena Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Lc. 23,45 

Et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium.
Numérotation du verset Lc. 23,46 

Et clamans voce magna Iesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum.
Et hec dicens exspiravit.
Numérotation du verset Lc. 23,47 

Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum dicens: Vere hic homo iustus erat.
Numérotation du verset Lc. 23,48 

Et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant que fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.
Numérotation du verset Lc. 23,49 

Stabant autem omnes noti eius a longe
et mulieres que secute erant eum a Galilea hec videntes.
Numérotation du verset Lc. 23,50 

Et ecce vir nomine Ioseph
qui erat decurio
vir bonus et iustus,
Numérotation du verset Lc. 23,51 

hic non consenserat concilio21 et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudee
21 concilio Catena Rusch ] consilio Weber
qui exspectabat et ipse regnum Dei.
Numérotation du verset Lc. 23,52 

Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu.
Numérotation du verset Lc. 23,53 

Et depositum involvit sindone
et posuit eum in monumento exciso
in quo nondum quisquam positus fuerat.
Numérotation du verset Lc. 23,54 

Et dies erat22 Parasceves
22 dies erat Rusch Weber ] inv. Catena
et sabbatum illuscebat.
Numérotation du verset Lc. 23,55 

Subsecute autem mulieres
que cum ipso venerant de Galilea, viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius.
Numérotation du verset Lc. 23,56 

Et revertentes paraverunt aromata et unguenta
et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum.

Capitulum 23

Numérotation du verset Lc. 23,1 
marg.| Et surgens omnis etc. supra ostendit Evangelista, quomodo captus est Iesus et quo ductus, scilicet in domum Principis Sacerdotum, ubi ipsi Sacerdotes multipliciter illuserunt ei. Deinde vero, ut se quasi alienos ab eius nece ostenderent, tradiderunt eum Romano presidi iudicandum et hoc ostenditur in hoc Dividitur autem istud in sex partes. In prima parte traditur Iesus Pilato et erga eum multipliciter accusatur. In secunda mittitur Iesus ad Herodem et ab eo illuditur et ad Pilatum remittitur, ibi Pilatus autem audiens In t ertia accusatur iterum Iesus, examinatur, adiudicatur et Barrabas liberatur, ibi,   Pilatus autem convocatis In q uarta ducitur ad crucem et destructionem Iudee predicit, cum latronibus crucifigitur, illuditur et orat, ibi   Et cum ducerent In q uinta moritur et signis factis Dei filius demonstratur: unde et Centurio confitetur, ibi   Erat autem fere hora In s exta et ultima parte sepelitur Iesus et mulieres, que secute fuerant eum, ut pararent aromata revertuntur, ibi   Et ecce vir nomine etc.  Dici t ergo.
marg.| {o} Et surgens omnis multitudo eorum de d omo Caiphe, mane facto, ut dicit Mt. 27.a. Quia tota nocte illuserant ei et verberaverant. Sap. 4.a. Multigena impiorum multitudo non erit utilis. Is. 17.d. Ve multitudini populorum multorum, ut multitudo maris sonantis. Ps. 53. Alieni insurrexerunt adversum me etc. Iob. 30.c. In multitudine eorum consumitur vestimentum meum.
marg.| {p} Duxerunt illum ad Pilatum ut i udicaret eum et ipsi quasi immunes viderentur. Unde hoc fecerunt sub umbra simulate innocentie, ut per alium videretur fieri, quod volebant. Et sicut vulgo dicitur. Fecerunt de fatuo malleum. Gn. 4.d. Sella genuit Thubalcain, qui fuit malleator. Sella interpretatur umbra eius. Thubalcain, mixtus vel conversus ad universa. Malleator, hic est Pilatus, qui quasi perplexitate mixtus erat et ut multi, volebat facere, ad placitum singulorum, defendens Dominum verbo et ad voluntatem Iudeorum exponens tormento. Contra quem {6. 265va} Eccles. 7.a. Noli peccare in multitudine civitatis, nec te immittas in populum. Duxerunt illum ad Pilatum Glossa Tradiderunt etc. Insania. Revera insanus est, cuius consilio aliquis occiditur, si se putat immunem a morte illius. Sed quare Iudei non suffocaverunt eum clam, aut lapidaverunt sua auctoritate, sicut Stephanum. Act. 7.g. cum lex dicat. Lv. 24.c. Educ blasphemum extra castra et lapidet eum omnis populus ? Chrysostomus Quia volebant glorie eius detrahere, sed Christus eorum nequitia e contrario usus est. Posset etiam dici, quod non auderent, quia potestas translata erat ad Romanos.
marg.| {a} Ceperunt autem illum accusare dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram etc. id est prohibentem tributa dari Cesari et dicentem se Christum regem esse Nota quod in tribus consistebat tota accusatio, qua accusaverunt, scilicet quod diceret non esse solvendum tributum, quod diceret se Christum, quod diceret se filium Dei. De duobus, habetur hic. De tertio Io. 19. Vel secundum litteram Luce, dicamus quod in tribus accusabant eum.
marg.| Primo, quidem quod populum subvertebat.
marg.| Secundo, quod tributum reddi Cesari prohibebat.
marg.| Tertio, quia regem se faciebat. Sed omnia falsa erant, quia non subvertebat populum, sed docebat et dirigebat. Bona subversione subvertebat, a malo, scilicet in bonum. Agg. 2.d. Subvertam solium regnorum et conteram fortitudinem regni gentium et subvertam quadrigam et ascensorem eius Is. 10.g. Subvertentur condensa saltus ferro.
marg.| Item non prohibebat reddi tributa Cesari, immo consuluit. Mt. 22.c. Reddite, que sunt Cesaris Cesari etc.
marg.| Item non se faciebat regem, quia ab eterno factus est rex. Io. 8.g. Antequam Abraham fieret, ego sum.
marg.| {b} Pilatus autem interrogavit eum dicens. Tu es rex Iudeorum ]   ? In tribus secundum Lucam accusaverunt eum Sacerdotes et Pilatus tantum de uno interrogavit, quod nesciebat, scilicet an diceret, se esse regem Iudeorum, quia aperte sciebat alia duo esse falsa et per malitiam fuisse obiecta.
marg.| {c} At ille respondens ait, tu dicis Non dicit: Ego sum, ne calumniandi daret occasionem. Nec dicit: Non sum, quia falsum diceret. Sic igitur temperavit responsum, ut utraque pars posset elici, scilicet tu dicis, quasi dicat: . Ego non dico, sed tu et ego non nego. Vel tu dicis, id est corde sentis. Unde Mt. 27.b. Sciebat enim, quod per invidiam tradidissent eum. Et notandum est, quod Sacerdoti respondens, eadem facta questione, respondit. Tu dixisti, ut legitur Mt. 26.f. Hic autem Pilato respondens dicit: Tu dicis. Quare ergo hoc ? Hilarius Sacerdos legem viderat, que Christum futurum predixerat, ideo ei respondetur. Tu dixisti. Pilatus vero significat gentilitatem, que legis ignara, per fidem presentem consecuta est salutem.
marg.| {d} Ait autem Pilatus ad Principes sacerdotum et turbas, nihil invenio cause in hoc homine id est nihil, quare debeat mori, invenio in eo. Imminente passione, dixerat Dominus, Io. 14.d. Princeps mundi huius non habet in me quicquam, id est diabolus, qui ante passionem erat Princeps mundi, non invenit in me peccatum. Vel potest referri ad Pilatum, quasi dominus, Princeps mundi, id est Pilatus non habet in me quicquam, id est non invenit in me aliquam iustam causam.
marg.| {e} At illi id est Principes Sacerdotum, invidia et malitia concitati.
marg.| {f} Invalescebant et c ondemnabant eum, quem Pilatus absolvebat. Unde Chrysostomus: Pilatus mollis erat et invirilis, Principes autem Sacerdotum maligni.
marg.| {g} Dicentes. Commovet populum docens per universam Iudeam, incipiens a Galilea Repe te commovet usque {6. 265vb} huc. Ecce dementia novi generis in Iudeis potest argui, Dominum arguunt, unde laudandus esset.
Numérotation du verset Lc. 23,moraliter 
marg.| {g} Commovet populum ab i gnavia et malitia ad penitentiam et fidem. Unde Ps. 59. Commovisti terram et conturbasti eam. Eccl. 43.b. In conspectu eius commovebuntur montes et in voluntate eius aspirabit Notus, vox tonitrui eius verberavit terram. Fit autem talis commotio per doctrinam et predicationem. Unde dicit:
marg.| {h} Docens per universam Iudeam Torp orem et otium Prelatorum et predicatorum suggillans. Prv. 6.a. Discurre, festina, suscita amicum tuum. Mt. 4.d. Circumibat Iesus totam Galileam, docens in Synagogis eorum et predicans Evangelium regni et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo, ubi dicit Rabanus Circumit, ut doceat doctorem esse expeditum et non acceptorem personarum. Ibidem dicit Chrysostomus Nos, qui sumus unius regionis pastores, singulas populi passionum species circumire debemus. Studiosus enim medicus circumit graviter egrotantes. Et nos similiter facere debemus. His, qui avaritia laborant, aliquem sermonem de morbo avaritie faciamus, ad medicamentum sanitatis illius. His, qui ardentibus febribus libidinis anhelant, aliquod remedium de apotheca medicinali Apostoli proferamus. 1Cor. 6.d. Omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est, qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. Et postea subdit. Alii medicamentum est increpatio, alii consolatio. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 23,6 
marg.| {i} Pilatus autem audiens Galileam id est mentionem de Galilea.
marg.| {k} Interrogavit, si homo Galileus esset.
Numérotation du verset Lc. 23,7 
marg.| Et ut cognovit quod de Herodis potestate esset id est de Galilea, que erat de dominio Herodis, in qua nutritus fuit, non natus. Natus enim fuit in Bethleem, que est in Iudea, sed nutritus in Nazareth, que est in Galilea. Quod non sine magno mysterio fieri voluit Iesus, ut diximus in primo libri.
marg.| {l} Remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus Sed quare non interrogavit Pilatus Dominum super hoc, unde accusabant eum principes sacerdotum ? Quia sciebat falsum esse. Unde querens occasionem liberandi eum et absolvendi se, audito, quod de Galilea esset, misit eum ad Herodem, qui tunc erat Hierosolymis propter Pascha credens, quod suum hominem iniuste traditum liberaret. Herodes autem non liberavit eum, sed illusit ei et remisit. Ita ducebant et deducebant Iesum, quod nos audivimus et sicco corde transimus. Unde Chrysostomus Nos hec audientes, neque ad famulos patientiam habemus, sed silvestribus asinis plus saltamus et pro his, que contra nos fiunt, crudeles et inhumani fumus ; pro his vero, que contra Deum, non multam facimus curam. Sed dicis, ille irritavit. Quid hoc ? Etenim cum nullus incitans fuerit et feras videmus mansuetas, ita et nos tunc solum quiescimus, cum nullus exacuit, quid hoc est plus ?
Numérotation du verset Lc. 23,8 
marg.| {m} Herodes autem viso Iesu, gavisus est valde, erat enim cupiens ex multo tempore videre eum sup. 13.f. Exi et vade hinc, quia Herodes querit te.
marg.| {n} Eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri 1Cor . 1.d. Iudei signa petunt. Sed non erat Christus ioculator, quia prohibuit Act. 9. qui fuerant curiosa sectati. Item nullum fecit miraculum coram Herode, quia indignus erat et quia Dominus favorem non captat.
Numérotation du verset Lc. 23,9 
marg.| {o} Interrogabat autem illum multis sermonibus Prv. septimo c. Irretivit eum multis sermonibus. Prv. vigesimoseptimo c. Cor iniqui exquiret mala. Eccles. 13.b. Ne credas multis verbis illius, ex multa enim loquela tentabit te et subridens interrogabit te de absconditis {6. 266ra} tuis.
marg.| {a} At ipse nihil illi respondebat Ecce interrogatus multa ab Herode, nihil respondet. Nec tacet, eo quod respondere timeat, sed ut eorum accusationem indignam responsione ostendat. Unde Glossa AMBROSII. Accusatur et tacet, qui defensione non indiget. Ambiunt defendi, qui timent vinci. Nec accusationem tacendo confirmat, sed despicit non refellendo, id est indignam responsionem iudicando. Quasi responsio, est ad id quod posset obiici, quia taciturnitas solet imitari confessionem.
marg.| Quadruplici autem ratione noluit Dominus respondere Herodi. Primo, iuste, ut scilicet ostenderet indignum sua collocutione. Secundo, misericorditer, scilicet ne propter eius responsionem peiores fierent. Tertio, propter exemplum, ut scilicet nos doceret accusationes melius tacendo, quam respondendo vincere. Susanna enim tacuit et vicit. Dn. 13.d. Ex. 14.d. Vos tacebitis et Dominus pugnabit pro vobis. Rm. 12.d. Non vosmetipsos defendentes carissimi, sed date locum ire Iob. 31.d. Si expavi ad multitudinem nimiam etc. Gregorius. Boni non despecti sua aperiunt cum aliis, nec prosunt, quod esset se ostendere non prodesse. Ut Iesus Herodi non querenti profectum tacuit et inde passus est se irrideri. Quarto, ne Crucis aut passionis utilitas differretur. Si enim voluisset respondere, potuisset absolvi. Lam. 3.e. Ex ore Altissimi non egredientur, neque bona, neque mala. Is. 53.c. Oblatus est, quia ipse voluit et non aperuit os suum, sicut ovis ad occisionem ducetur et quasi agnus coram tondente se obmutescet. Is. 42.c. Tacui, semper silui, patiens fui, ut parturiens loquar.
Numérotation du verset Lc. 23,10 
marg.| {b} Stabant autem Principes Sacerdotum et Scribe Sed nec his aliquid dicit.
marg.| {c} Constanter accusantes eum quem debuerant excusare, quia de genere Sacerdotali erat. Sed invidia non cognoscit genus. Augustinus Cum per omne vitium antiqui hostis virus humano cordi infundatur, in zelo invidie tota viscera serpens concutit. Hec est, qua Cain contra fratrem suum Abel armatur et filii Iacob contra Ioseph, Babylonii contra Danielem, Iudei contra Christum. Hec est vermis, qui hederam Ione consumit, dum aliorum prosperitati mordendo detrahit.
Numérotation du verset Lc. 23,11 
marg.| {d} Sprevit autem illum qui neminem spernit et in quo nihil erat spernendum. Io. 14.d. Venit Princeps huius mundi et in me etc.
marg.| {e} Herodes cum exercitu suo repu tans eum stultum, qui nihil diceret potenti liberare se, 1Rg. 21.d. Dixi Achis ad servos suos, vidistis etc. Iob. 12.a. Deridetur iusti simplicitas.
marg.| {f} Et illusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum Domi ni taciturnitatem reputavit Herodes fatuitatem, ideo illudens ei quasi fatuo, induit eum veste alba. Et forte hoc erat propter opprobrium et indicium fatuitatis et ideo sic indutum remisit ad Pilatum. De modo tamen, vel causa illusionis huius nihil habemus expressum. Et nota, quia trina legitur illusio.
marg.| Prima facta in atrio Caiphe, quando percutiebant faciem eius velatam, dicentes: prophetiza etc.
marg.| Secunda a militibus Herodis et ab ipso Herode, quando missus est ad eum. Sed non habemus modum determinatum illusionis.
marg.| Tertia postquam traditus est militibus a Pilato ad crucifigendum, quando circumdederunt ei chlamydem coccineam. Pro hac trina illusione recompensamus ei in die Parasceves trinam adorationem, ter dicentes cum geniculatione, αγίος ὀ θέος, Agios o theos. Causa prime illusionis, qua illudebant ei percutientes faciem eius velatam, dicentes prophetiza, evidens est. Ideo enim sic illudebant ei, quia dicebat se Prophetam. Causa quoque tertie illusionis, quia illudebant ei facientes spineam coronam, induentes eum chlamyde coccinea et dantes arundinem quod pro sceptro in manu eius nota est, scilicet quia diceret se regem. Diadema enim capitis regum solet superponi et purpura solent indui et sceptrum gestare. De causa autem huius medie illusionis nihil habemus. Et {6. 266rb} notandum, quod quatuor sunt vestes sacerdotales, in quibus illusum est Christo.
marg.| Una est amictus, hac velata fuit facies eius, supra 22.g.
marg.| Secunda vestis est alba, quasi camisia longa, hac illusum est ei hic.
marg.| Tertia est casula purpurea, hac illusum est ei. Mc. 15.b. ubi indutus est purpura.
marg.| Quarta vestis est manipulus et cingulum et stola, quibus quasi quibusdam vinculis ligatur Sacerdos. Hac etiam veste illusum est Christo, quia ad columnam ligatus est vinculis Mt. 27.c.
marg.| Quinta et sexta vestis est propria Pontificum, scilicet mitra et sambuca, id est baculus pastoralis, in quibus etiam illusum est Christo. Nam pro mitra coronam spineam, pro sambuca habuit sceptrum in manu, id est baculum arundineum, quem Iudei in irrisionem dederunt ei. Mt. 27.d. Et certe non minus illuditur ei hodie in his vestibus, quam tunc, immo plus, quia et longiori tempore et a maiore multitudine et modo fraudulentiore. Preterea, illusio non fuit, nisi figura istius, qua modo illud dicitur Christo a Sacerdotibus et episcopis. Unde Iob. 30.a. Nunc autem derident me iuniores tempore, ad litteram, iuvenes episcopi, quorum non dignabar patres, id est electores, qui eos genuerunt episcopos, vel potius, qui eos creaverunt, quia de nihilo fecerunt eos, ponere cum canibus gregis mei, quorum virtus manuum mihi pro nihilo erat et vita ipsa putabantur indigni. Nunc autem, qualiter in his vestibus illudant Domino Sacerdotes et episcopi videamus. Has itaque vestes induunt in signum quod in corde habent fidem et memoriam et affectum illusionum Domini. Quando enim ponit amictum in capite, quid aliud facit nisi quia fidem et memoriam habeo quod facies Domini mei velata fuit propter me ? Et cum induit albam, quid aliud facit nisi quia clamat ipso facto: sic fuit illusum Domino meo in veste alba ? Quid clamat casula, nisi clamydem coccineam Domini ? Quid manipulus et cingulum et stola, nisi vincula Christi significant ? Quid mitra, nisi coronam spineam ? Quid ergo dicit mitra in capite episcopi, nisi punctiones spinarum Domini esse in mente illius episcopi, qui mitram habet ? Quid est sambuca in manu episcopi, nisi baculus arundineus in manu Christi ? Ferentes ergo talia, quid ostendunt, nisi quod sentiunt in se, quod Christus sentit in se ? Sicut dicit Apostolus Phil. 2.a. Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu. Cum ergo ista habeant fere omnes exterius et nihil sentiant interius, numquid non illusio est ? Dicunt enim signo tibi compatimur, tuas illusiones in nobisipsis ostendimus et eis communicamus. Quid autem chirothece in manibus, quid sandalia clamant in pedibus episcoporum, nisi vulnera pedum et manuum Christi, quibus se communicare ostendunt his signis. Unde Os. 12.c. Ego visionem multiplicavi et in manibus Prophetarum assimilatus sum, Za. 13.c. Dicetur ei, id est episcopo, quid sunt plage iste in medio manuum tuarum ? Et dicet: His plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me. Sicut dicit episcopus, signo sibi ascribens, quod factum est in Christo.
Numérotation du verset Lc. 23,moraliter 
marg.| Moraliter autem amictus capitis significat spem, quam Apostolus vocat galeam salutis. Eph. 6.c. Spes autem eternorum contemptum facit terrenorum. Unde cum Sacerdos ponit amictum in capite, significat et ostendit spe eternorum omnia terrena contemnere. Et si ita non est, revera illudit Christo et ideo Christus illudet ei. Unde Prv. 3.d. Illusores ipse deludet, mansuetis autem dabit gratiam. Item alba longa et lata, mentis et carnis significat castitatem. Apc. 7.c. Vidi turbam magnam, quam nemo dinumerare poterat etc. Ubi igitur non castitas, alba illusio est oculorum. Prv. 13.a. Qui illusor est, non audit, cum arguitur. Item zona, manipulus, stola et huiusmodi ligamenta significant precepta et consilia et religionem, quibus se obligant, quando talem ordinem assumunt et se obligatos ostendunt, quando hec induunt. Qui ergo precepta, atque consilia et religionem Sacerdotalem non custodiunt, numquid hec ferentes non Christo illudunt ? Ier. 5.b. Ibo ad optimates, id est ad Sacerdotes et ecce hi magis simul confregerunt iugum, ruperunt vincula. Et ita illudunt Christo Prv. 9.c. Si sapiens fueris, servans, scilicet precepta et consilia tibimetipsi eris, si autem illusor, solus portabis malum. Item casula significat tunicam Christi inconsutilem desuper contextam per totum, id est perfectam caritatem, quam debent habere maxime Sacerdotes et episcopi. Unde Petrus antequam curam de pascendis agnis suscipiat, ter interrogatur de caritate et ter confitetur se habere. Io. ult. d. Qui igitur talem caritatem non habent, induentes {6. 266va} casulam Christo illudunt, immo sibi. Prv. 19.d. Parata sunt derisoribus supplicia. Item mitra episcopi significat scientiam duorum testamentorum, propter duo cornua, quam debet habere non tantum in corde per habitum, sed etiam in manu et in ore per usum. Unde due lingule dependent ab ipsa super humeros, que significant duplex documentum, scilicet verbi et exempli. Modo apponunt episcopi tertiam linguam et abiiciunt istas. De qua dicit Eccl. 28.b. Lingua tertia multos commovit et dispersit illos de gentes in gentem. Quid igitur vult, sibi mitra in capite episcopi, nisi quia dicit, iste habet scientiam et doctrinam legis Dei et eminentiam sanctitatis. Eccl. 45.b. Corona aurea super mitram Aaron, expressa signo sanctitatis et gloria honoris. Bar. 5.a. Circumdabit te diploide Deus iustitie et imponet capiti tuo mitram honoris eterni. Item baculus pastoralis in manu, significat executionem officii pastoralis. Quod consistit in tribus potissime, que significantur per triplicem partem ipsius baculi. Primum est vocatio peccatorum, secundum directio vocatorum, tertium exhortatio directorum. Unde.
marg.| Versus. Attrahe per primum, medio rege, punge per imum.
marg.| Cum ergo hec non faciunt episcopi, numquid tenentes sambucam, non illudunt ; Bar. 6.b. Sceptrum habet ut homo, sicut iudex regionis, qui in se peccantem non interficit, habet etiam in manu gladium et securim, se autem de bello et latronibus non liberat. Igitur illusores sunt omnes Sacerdotes et episcopi, qui hec signa habent fine re 2Pt. 3.a. Venient in novissimis diebus in deceptione illusores, iuxta proprias concupiscentias ambulantes. Sequitur.
Numérotation du verset Lc. 23,12 
marg.| {a} Et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die In f ine primi Posteriorum. Propter id amici sunt, quia eiusdem inimici.
marg.| {b} Nam antea inimici erant adinvicem prop ter necem Galileorum, quos Pilatus occiderat, sup. 13.a.
Numérotation du verset Lc. 23,mystice 
marg.| Mystice: Per Herodem populus Iudaicus, per Pilatum populus gentilis significatur. Qui prius discordes, per mortem Domini facti sunt concordes in fide. Unde Eph. 2.c. Vos, qui eratis aliquando longe, facti estis prope in sanguine Christi. Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum. Et miro modo, quia Pilatus primo misit Iesum ad Herodem et Herodes postmodum remisit ad illum, quia verbum fidei primo suscepit gentilis et enuntiavit Iudeis et in fine mundi Iudeus iterum remittet ad gentilem, quando per aliam et Henoch multi convertentur. Unde Mal. ult. b. Mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis et convertet cor patrum ad filios et cor filiorum ad patres eorum. Item concordia Pilati et Herodis significat concordiam Hereticorum, qui ad invicem sunt discordes, sed contra Christum concordes. Unde significantur per vulpes Samsonis, que caudas colligatas habent, sed facies diversas. Idc. 15.a. Item horum concordia significat concordiam canonicorum in capitulis, qui ad omne bonum faciendum adinvicem sunt discordes, sed ad occidendum Iesum, id est ad faciendum malum, amicissimi inveniuntur. Eccl. 16.a. In Synagoga peccantium exardescet ignis et in gente incredibili exardebit ira. Synagoga peccantium sunt hypocrite, gens incredibilis sunt advocati. Et hi duo omnia capitula turbant. Pilatus interpretatur os malleatoris et significat advocatos, per quos diabolus malleat totam Ecclesiam. De quo Ier. 50.d. Confractus est et contritus malleus universe terre. Hoc dicitur, quando magnus advocatus moritur. Herodes interpretatur glorians in pelle et significat hypocritas, qui de attenuatione pellis et vili veste gloriantur. Hi duo ad invicem maxime dissident et contra bonum, vel in necem boni maxime concordant. Is. 9.d. Unusquisque carnem brachii sui vorabit, Manasses Ephraim et Ephraim Manassem et simul ipsi contra Iudam. Sequitur.
marg.| {c} Pilatus autem convocatis Principibus Sacerdotum et Magistratibus et plebe, dixit ad illos. Obtulistis mihi hunc hominem, quasi avertentem populum et ecce ego {6. 266vb} cora m vobis interrogans nullam causam invenio in homine isto, ex his, in quibus eum accusatis
marg.| Et ideo non debet condemnari a me, sum iudex Romanus. Act. 25.d. Non est consuetudo Romanis damnare aliquem hominem, priusquam is, qui accusatur, presentes habeat accusatores, locumque defendendi accipiat. Ex. 23.a. Insontem et iustum non occides, quia adversor impium.
marg.| {d} Sed neque Herodes supp le invenit aliquam causam in eo.
marg.| {e} Nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei. Emendatum ergo illum id est flagellatum.
marg.| {f} Dimittam id est iudico dimittendum. Act. 3.c. Vos sanctum et iustum negastis ante faciem Pilati, iudicante illo dimitti, Emendatum flagellis et ludibriis, quantum iubetis, afficiam, dummodo ne sitiatis innoxium sanguinem. Ideo enim flagellavit, ut exsaturato eorum odio desisterent. Chrysostomus: quasi dicat: Pilatus. Si non vultis innocentem dimittere, saltem ut condemnatum date festivitati.
marg.| {g} Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum ]   Non in quolibet festo dimittebat eis preses unum de vincantis, sed tantum in festo Pasche, in memoriam liberationis de Egyptiaca servitute. Consueverat enim preses Romanus eadem die, qua egressi sunt de Egypto et liberati a Servitute Pharaonis in commemorationem tanti beneficii et ad honorem Dei sui, qui liberaverat eos, dimittere unum de incarceratis. Et idipsum iuvat nos contra Grecos. Constat enim, quod in quarta decima Luna ad vesperum congregati sunt omnes in Ramesse et in crastino summo mane egressi. Ergo quinta decima Luna sunt egressi, ergo quinta decima Luna erat in die Parasceves, quia eadem die dimittebat eis vinculatum, qua egressi sunt. Mentiuntur igitur Greci dicentes fuisse quartam decimam Lunam die Parasceves. Nec hoc faciebat preses ex statuto aliquo regali, sed propter annuam consuetudinem, quam nolebat infringere Pilatus, ut placeret Iudeis. Unde Beda. Non imperiali legis sanctione sed annua gentis, cui per talia gaudebat placere devictus consuetudine.
marg.| {h} Exclamavit autem simul universa turba exci tata a Pontificibus, ut peterent Barrabam.
marg.| {i} Dicens. Tolle hunc et dimitte etc.   Idc. 9.c. Ligna tantum elegerunt rhamNm. Chrysostomus Sacerdotes cum propria malitia etiam plebem corrumpunt, ut et illorum deceptionis ultimam dent vindictam. Prv. 29.b. Viri sanguinum oderunt simplicem, id est Sacerdotes Iesum. In duobus peccaverunt isti, scilicet quia reum petierunt dimitti et quia iustum petierunt damnari. Prv. 17.c. qui iustificat impium et qui condemnat iustum, uterque abominabilis est apud Deum. Is. 5.e. Ve, qui dicitis malum bonum et bonum malum. Ibi Glossa Hoc specialiter contra Iudeos, qui Barrabam elegerunt et Christum condemnaverunt. Generaliter ad omnes, qui iniustum iustificant et iustum condemnant.
marg.| {k} Qui erat propter seditionem, quandam factam etc. Beda. Qui pro Iesu latronem, pro salvatore interfectorem, pro datore vite ademptorem elegerunt, merito salutem perdiderunt et vitam et latrociniis et seditionibus in tantum se subdiderunt, ut et patriam regnumque, quod Christo pretulerant perderent et hactenus libertatem anime, vel corporis, quam vendiderant, id est alienari a se meruerant, vel dicendo: Sanguis eius super nos etc. Mt. 27.c. non reciperent. Libertatem anime recipient, quia Elias convertet corda patrum ad filios. Ma. ult. b. Sed libertatem corporum numquam. Unde Ps. 73. Et nos non cognoscet amplius.
marg.| Nota Ieronymus dicit, quod idem nomen reputatur Barrabas per duo ‘r’ et Barabbas per unum ‘r’ et duo ‘b’ propter soni convenientiam et tamen diversas habent interpretationes. Barrabas enim interpretatur filius magistri. Bar enim filius est et Rabi magister. Barabbas vero interpretatur filius patris. Nam bar, id est filius, abba pater.
marg.| Et mystice significat Antichristum, quem Iudei preferent Christo. Unde Io. 5.g. Ego veni in nomine patris mei et non accepistis {6. 267ra} me, si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.
Numérotation du verset Lc. 23,moraliter 
marg.| Barrabas latro est vetus homo. Iesus est novus homo. Uterque vincantus est in carcere, id est in carne, sed ille vinculis peccatorum. Prv. 5.d. Iniquitates sue capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur. Iste vero vincantus est vinculis preceptorum. De quibus Eccles. 6.d. Decor vite est in illa, id est in sapientia et vincula illius alligatura salutaris. Bonus iudex laborat, ut novus homo absolvatur et vetus condemnetur. Sed turba e contrario clamat pro veteri liberando et novo condemnando. Que est ista turba ? Certe mala societas, amor parentum, pudor humanus, infirmitas carnis, timor penitentie, amor voluptatum, suggestio diaboli, contraria consuetudo. Ex. 23.a. Non sequeris turbam ad faciendum malum, nec in iudicio sententie plurimorum acquiescas. Mt. 27.b. dicit Barrabam vincantum insignem et significat canonicum nobilem multis beneficiis ligatum, qui revera latro est, quia quidquid habet supra unum beneficium, pauperibus furatur, immo etiam illud unum furatur, cum non facit pro illo servitium, quod debet. Unde furatur horas et missas quas debet Domino et eleemosynas et quidquid male expendit, vel male retinet ultra necessitatem, furatur pauperibus. Unde Is. 3.c. Rapina pauperis in domo vestra. Ibi Glossa Nostri principes populum atterunt, cum pauperes delinquentes publice arguunt et confundunt, divitibus autem peiora peccantibus nec nutum faciunt. In quorum domibus rapina pauperum est, dum Ecclesie opes sibi thesaurizant et in deliciis abutuntur, que ad sustentationem pauperum dantur, que sibi reservant, vel propinquis distribuunt et aliorum inopiam suas, vel suorum divitias faciunt. Hic etiam dicitur seditiosus, qui tales dissensiones et schismata faciunt in capitulis propter suam nobilitatem. Hunc latronem, quia insignis est et bellicosus, elegit turba in episcopum et virum iustum pacificum derelinquunt quasi reum. Ita sit modo fere in omnibus electionibus, latrones nobiles eliguntur et viri sapientes et iusti postponuntur. Et hoc facit constitutio, que dicit, ut maior pars numero obtineat in electionibus. Christus enim semper habet minorem partem numero, quia stultorum infinitus est numerus. Eccl. 1.d. Hoc est illud malum, quod vidit Salomon. Eccles. 10.b. nostris temporibus futurum. Est, inquit, malum sub sole et quasi per errorem egrediens a facie principis, positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum. Os. 6.c. Galaad civitas operantium idolum supplantata sanguine, id est nobilitate et quasi fauces virorum latronum. Item Os. 7.a. Fur ingressus est spolians, latrunculus foris.
marg.| {a} Iterum autem Pilatus locutus est ad illos, volens dimittere Iesum Chrysostomus Quare ergo non dimisit ? Non erat ei tutum dimittere illum, cui imponebatur, quod se regem faciebat. Esto. Oportebat ergo oportunitates querere et coniecturas, puta si exercitum colligebat, si pecunias, si arma. Tamen multas quesivit occasiones Pilatus, ut cum populi benevolentia posset Iesum liberare, que tanguntur in textu et in Glossa sed obscure. Prima est iudicis mutatio, unde misit eum ad Herodem. Secunda est criminis amotio, unde dixit. Nullam causam mortis invenio in eo Tertia est pene illatio, unde dixit. Corripiam ergo illum etc. quarta est personarum collatio. Contulit enim Barrabam latronem Christo innocenti, ut ex ipsa collatione ostenderet Christum potius dimittendum. Quinta est sententie dilatio. Sepe enim interrogavit eos, quid vellent fieri de ipso, quasi de sententia hesitaret. Utinam iudices nostri ita curiosi essent pro pauperibus absolvendis, ubi causa eorum est iusta. Eccles. 4.b. In iudicando esto pupillis misericors, ut patet, Iob. 29.b. Pater eram pauperum et causam, quam nesciebam, diligentissime investigabam.
marg.| {b} At illi succlamabant Prv. 15.a. Os fatuorum ebullit stultitiam. Iob. 41.d. Fervescere faciet quasi ollam profundum mare.
marg.| {6. 267rb}{c} Dicentes, Crucifige, crucifige eum Imma nitas sceleris eorum deprehenditur, quod huiusmodi genere mortis ipsum querunt occidere. Unde duo nota in genere mortis, scilicet quod sit morosum et opprobriosum. Unde Beda. Magna crudelitas, non solum occidere, sed etiam crucifigere querunt, ut pedibus et manibus ad lignum confixis morte vexaretur producta. In hoc notatur morosum hoc genus mortis, ne dolor citius finiretur et in cruce diu videretur. Hic notat, quia opprobriosum. Ideo enim volebant, ut ibi diutius penderet, ut esset ei in contumeliam. Chrysostomus Dt. 21.d. Maledictus a Deo est, qui pendet in ligno. Ideo nolunt decollari eum, vel aliter mori. Gal. 3.b. Factus pro nobis maledictum. Sap. 2.d. Morte turpissima condemnemus eum, Crucifige etc. Similiter tu clamas, quotiescumque peccas mortaliter, immo quod plus est, tu ipse crucifigis. Hbr. 6.a. Rursum crucifigentes sibimetipsis Christum et ostentui habentes. De hoc clamore dicitur Is. 5.b. Exspectavi, ut faceret iudicium et ecce clamor et iniquitas.
marg.| {d} Ille autem tertio dixit ad illos ]   Quid enim mali fecit iste ? Nullam causam mortis invenio in eo.   Corripiam ergo illum id est flagellabo etc.  flag ellatum   dimittam Chrysostomus Quare vult eum corripere ? Vel illis gratiam facere volebat, vel iudicii stemma componere, vel Romanis legibus servire, que crucifigendos iubent prius flagellari, ut sic extorqueatur ab eis, si quos in scelere socios habuissent, vel ut Iudei penis eius saturati mortem illius ultra non sitirent. Ipse autem Christus flagellari voluit, ut nobis parceretur. Is. 53.b. Disciplina pacis nostre super eum. Sequitur.
marg.| {e} At illi instabant Ecce quanta est pertinacia sacerdotum in necem Christi. Gn. 49.a. Simeon et Levi fratres, scilicet Scribe et Sacerdotes, vasa iniquitatis bellantia, in consilium eorum non veniat anima mea et in cetu eorum non sit gloria mea, quia in furore suo occiderunt virum etc. maledictus furor eorum, quia pertinax et indignatio eorum, quia dura.
marg.| {f} Vocibus magis postulantes id est rogantes, videntes, quod aliter non possent obtinere.
marg.| {g} Ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum Ier. 12.c. Facta est mihi hereditas mea, quasi leo in silva, dedit contra me vocem.
marg.| {h} Et Pilatus vide ns, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret.
marg.| {i} Adiudicavit fieri petitionem eorum Vald e reprehendendus est Pilatus, quia cum per industriam suam eos esse falsos testes convicisset, tamen precibus nefandis obtemperavit, sciens et prudens faciens contra illud, Ex. 23.a. Non sequeris turbam ad faciendum malum. Augustinus Iudex nec invidie cedere debuit, nec timori. Eccl. 7.d. Noli querere fieri iudex. Et Infra Non pecces in multitudine civitatis, nec te immittas in populum, id est non sequaris voluntatem eius.
marg.| {k} Dimisit autem illis etc. usque ibi, quem petebant scilicet Barrabam.
marg.| {l} Iesum vero tradidit voluntati eorum Prv  . 25.d. Fons turbatus pede et vena corrupta, iustus cadens coram impio.
marg.| {m} Et cum ducerent eum ad c rucifigendum. Breviter preterit Lc. de finali illusione, de qua apud Mt. legitur et de cruce a Domino portata, quod Ioannes plene dicit. Cum enim duceretur Dominus ad locum patibuli, primo crucem suam portavit. Unde Io. 19.c. Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur calvarie locus. Sed postea Simoni Cyrenensi de villa venienti obviam eis, imposuerunt eam, qui portavit eam post Iesum usque ad locum crucifixionis. Pretermittit ergo Lucas, quomodo milites Pilati ei illuserunt et quod Dominus portavit crucem, transiens ad angariam Simonis. Sed principium Glossa supplet, quod pretermittit de Cruce a Domino portata.
marg.| {n} Apprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem Nati one gentilis erat, sed in Hierusalem habitabat. Cyrene civitatis est Lybie. Am. 9.b. Numquid non Israel ascendere feci de Egypto et Palestinos de Cappadocia et Syros de Cyrene ?
marg.| {o} Venientem de villa et imposuerunt illi crucem portare post Iesum Non ipse, sibi imposuit. Mt. 11.d. Tollite iugum meum super vos.
Numérotation du verset Lc. 23,mystice 
marg.| {6. 267va} Mystique. Dominus prior portat crucem, dans in hoc exemplum. Voluit enim prius pro nobis pati et relinquere nobis exemplum pro se patiendi. Simon Cyreneus significat gentilem populum, qui obediendo factus est heres Dei et coheres Christi. Unde est Simon obediens, Cyrene vero heres interpretatur. De quo Ps. 17. Populus, quem non cognovi, servivit mihi, in auditu oris obedivit mihi. Et recte dicitur de villa exire et post Iesum crucem portare, quia populus gentilis, ritus gentilitatis reliquit, vestigia Dominice passionis imitatus. Unde 1Pt. 2.d. Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut etc.
marg.| Moraliter, autem ut dicit Hieronymus: In Christo significantur illi, qui sponte crucem Domini portant. In Simone vero illi, qui portant inviti et cum murmure, qui sunt similes carro onusto feno et clamanti. Unde Sir. 33.a. Precordia fatui quasi rota carri et quasi axis versatilis cogitatus illius. Beatus Bernardus. Ve portantibus crucem, non sicut Salvator suam, sed sicut iste Cyreneus alienam. Nota, aliquis crucem penitentie portat, ut latro dexter, qui, scilicet sua peccata luit. Gal. 6.b. Unusquisque onus suum portabit, supra 9.c. Si quis vult venire post me, tollat crucem suam et sequatur me Mt. 16.d. Item aliquis, ut latro sinister, Hypocrita, scilicet qui de cruce vadit ad crucem, de tormento ad tormentum. Ier. 17.c. Duplici contritione contere eos, Domine Deus noster. Item aliquis, ut Simon Cyreneus, scilicet acediosus. Eccles. 6.c. Subiice humerum tuum et porta illam, id est sapientiam et ne acidieris in vinculis illius. Item aliquis, ut Christus, qui scilicet aliena supportat mala. Is. 53.b. Vere languores nostros ipse portavit, Gal. 6.a. Alter alterius onera portare et sic etc. Item aliquis ut plaustrum Eccles. 33.a. Precordia fatui, quasi rota carri, id est fortis murmurator, de virtute autem crucis dicit Chrysostomus Si inflammatum videris cor tuum, signa pectus, impone crucem, recordare, que tunc contigerunt et sicut pulverem proiicies omnem furorem. Tollitur etiam crux tribus modis, scilicet per carnis mortificationem, per proximi compassionem, per sanguinis effusionem. Sequitur.
marg.| {a} Sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum, que plangebant et lamentabantur eum Non eadem mente sequebatur omnes Dominum baiulantem crucem, sed quidam, ut leti aspicerent morientem, quem viventem oderunt et hi designantur nomine turbe, quia turbati. Alii sequebantur, ut plorarent mortuum, quem vivum dilexerunt. Et licet multi viri dolerent de nece Domini, ut Nicodemus et Ioseph, tamen ita palam non audebant plorare et ostendere dolorem suum coram sacerdotibus, sicut mulieres, que aperte coram omnibus lamentabantur, quod erat signum firmioris et maioris amoris. Amor enim verus, sicut ignis, non potest abscondi, quin seipsum in necessitate manifestet. Unde ad ipsas solas conversus Dominus, quid flere debeant, ostendit: scilicet se et suos, qui in proximo erant a Romanis vastandi in ultionem Dominice Passionis. Et hoc est, quod sequitur.
marg.| {b} Conversus autem ad illas Iesus ex c ompassione et pietate. Nam ille Domino et dominus eis compatiebatur. Chrysostomus Quem non flexisset turba, que sequebatur eum et flebat. Item in quibus plangebant, alii in his gaudebant.
marg.| {c} Dixit: filie Hierusalem Ex h oc patet, quod non solum Galilee mulieres, que cum Domino venerant, ei adheserant, verum etiam quedam Hierosolymite erant in comitatu eius.
marg.| {d} Nolite flere super me Cont ra. Eccles. 22.b. Super mortuum plora, defecit enim lux eius, supra 9.f. Nolite prohibere etc. Ibi Glossa Docetur neminem etc. dicunt quod loquitur permissive. Vel dic: Nolite flere super me, quasi super purum hominem, vel quasi inutiliter occisum. Hinc fuit consuetudo quibusdam, quod in Parasceve gauderent sicut in festo Petri. Sed tunc magis compatiendum est Christo patienti pro nobis et quia incertus est nobis fructus passionis eius, non sic Petri, sed in resurrectione Christi est gaudendum. Ps. 2. Ad vesperam demorabitur fletus et ad matutinum letitia. Chrysostomus Quidam contristari in peccatis sicut lucrosum estimant, sed id diabolica est methodia et ostendit hoc Iudas, qui se strangulavit. {6. 267vb} Propter hoc de Corinthio formidavit Apostolus, 1Cor. 2.c. Ne forte ampliori tristitia absorbeatur. Et infra. Ut non circumveniamur a Satana: Non enim ignoramus cogitationes eius.
marg.| {e} Sed super vosipsas flete id est cavete, ne habeatis aliquid criminis, quod vos involvat cum aliis in futura eversione urbis.
marg.| {f} Et super filios vestros id est pro cecitate filiorum, quibus etiam Christus compatiebatur, pro quorum salute patiebatur. Sir. 30.b. pro animabus filiorum colligabit vulnera sua et super omnem vocem turbabuntur viscera eius. Multi sunt similes istis mulieribus, que alios plorant et se magis miseros non plorant, peccatis aliorum compatiuntur et de suis non curant, sicut dicit Augustinus in libro confessionum de seipso: Flebam quondam Didonem morituram et meipsum mortuum non flebam. Et hoc provenit, ex eo quod curiosius perscrutantur facta aliorum quam sua, quod est omnino contrarium caritati. Caritas enim incipit a se. Unde Sir. 30.d. Miserere anime tue placens Deo et contine et congrega cor tuum in sanctitate eius. Beda. Ne lamentemini me moriturum, cuius cita resurrectio mortem solvere potest, cuius mors mortem et ipsum mortis auctorem destruet, vos potius, vestramque progeniem dignis lacrimarum fontibus abluite, ne cum perfidis damnemini in ultione mee Crucis, vel Passionis. Ecce filie Hierusalem, id est mulieres Hierosolymite secute sunt Dominum usque ad locum crucifixionis. Hanc eorum processionem representat Ecclesia in processionibus rogationum et processionibus, que fiunt pro peccatis suis, vel etiam proximorum, representantes id quod Dominus ait filiabus Hierusalem. Flete super vos et super filios vestros. Ideo in huiusmodi processionibus, qui baiulat Crucem, debet eam accipere de altari, quia Simon Cyreneus accepit a Christo, qui in sacra Scriptura significatur per altare. Si autem aliter fiat, de consuetudine, preter rationem fit.
marg.| {g} Quomodo ecce venient dies Roma ne obsidionis, quando tanta fuit calamitas Iudeis, quod fugiebant et in speluncis et in cavernis montium latitabant, ubi siti et fame affligebantur, ita ut mallent non esse, vel numquam fuisse. Unde narrat Iosephus se cum quadraginta comitibus fugisse in quandam speluncam, ubi inventi a Romanis capti fuerunt.
marg.| {h} In quibus scilicet quando fiet vindicta de morte.
marg.| {i} Dicent: beate steriles Is. 54.a. Lauda sterilis, que non paris, decanta laudem etc.
marg.| {k} Et ventres, qui non genuerunt et ubera, que non lactaverunt ad litteram imminente captivitatis articulo dicentur steriles et non lactantes beate, quia ad fugam expedite, quia in captivitatis miseria pregnantes, vel lactantes aufugere non poterunt: He pro onere ventris, ille vero pro onere pectoris.
marg.| Δ Tunc incipient
prol.| Exponit ista Beda., Moraliter in bono.
marg.| {l} Beate steriles et ventres, qui non genuerunt id est qui propter Deum, sive regnum celorum se castraverunt, sive viri, sive mulieres possunt se castrare spiritualiter, licet non corporaliter. Mt. 19. Sunt Eunuchi, qui seipsos propter regnum celorum castraverunt. Is. 56.b. Non dicit Eunuchus, ecce ego lignum aridum, quia hec dicit Dominus Eunuchis, dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus, id est quam si haberent filios et filias.
marg.| {m} Et ubera, que non lactaverunt lact e adulationis. Prv. 1.b. Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. Lam. 4.a. Lamie nudaverunt mammam, lactaverunt catulos suos. Tales enim, qui se castraverunt, id est carnem mortificaverunt, vel votum virginitatis fecerunt, quandoque tentantur, vel circa lapsum, quia in lubrico huius vite numquam secura est religio Christiana. Memores ergo sue fragilitatis, ingruente articulo tentationum, montibus et collibus petunt operiri, id est meritis Sanctorum et exemplis, vel etiam orationibus protegi. Et vocat Sanctos colles et montes, propter eminentiam sanctitatis et constantiam mentis. Et hoc est
marg.| Tunc, id est tempore
prol.| {6. 268ra} Δ
marg.| {a} Tunc incipient dicere montibus etc.  Ac s i dicerent, prebete nobis tutum latibulum. Simile Apc. 6.d. Os. 10.c. Ita exponitur ad litteram. Sed etiam exponitur hoc de reprobis, quia prolata in eos sententia damnationis, petent ad litteram hiatu terre absorberi, quia vellent, si fieri posset, quod terra clauderet os suum. Unde illa calamitas, quam fecerunt Romani in Iudea, significat calamitatem et miseriam que erit reprobis in die iudicii, vel etiam in die mortis. De qua dicitur Amos 9.a. Non erit fuga eis. Fugient et qui fugerit non salvabitur, si descenderint in infernum, inde manus mea educet eos et si ascenderint usque in celum, inde detraham eos et si celaverint se ab oculis meis in profundo maris, ibi mandabo serpenti et mordebit eos et si abierint in captivitatem coram inimicis suis, ibi mandabo gladio et occidet eos et ponam oculos meos super eos in malum et non in bonum. Gregorius. in moral. Quomodo erunt anguste vie undique reprobis ; Superius erit iudex iratus, subtus horrendum chaos, a dextris peccata accusantia, a sinistris infinita demonia ad supplicium trahentia, intus conscientia urens, foris mundus ardens, miser peccator sic deprehensus, quo effugies ? Latere erit impossibile, apparere intolerabile. Si queris, quis te accusat ? Dico, quod totus mundus, quia offenso creatore omnis creatura perditum habet odio. Ideo dicit Soph. 1.d. Vox diei Domini amara, tribulabitur ibi fortis, dies illa dies ire, dies tribulationis et angustie, dies calamitatis et miserie, dies tenebrarum et caliginis, dies nebule et turbinis, dies tube et clangoris. Bonum est cogitare de die illa, ut timor incutiatur. Unde Hieronymus Sive comedam, sive bibam, sive quid aliud agam, semper videtur auribus meis insonare illa vox terribilis: O vos mortui, qui iacetis in sepulchris, surgite, venite ad iudicium. Apc. 6.d. Reges terre et principes et tribuni et divites et fortes et omnis servus et liber abscondent se in speluncis et petris montium et dicent montibus et petris, cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum et ab ira agni, quoniam venit dies magnus ire ipsorum et quis poterit stare ? Et hoc est, quod hic dicitur: Tunc incipient dicere montibus etc. ad litteram vellent, si fieri posset, quod montes et colles caderent super eos, ut non viderent Christum iratum. Mal. 3.a. Quis poterit cogitare diem adventus eius et quis stabit ad videndum eum ? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum. Is. 30.f. Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor eius et gravis ad portandum, labia eius repleta sunt indignatione et lingua eius, quasi ignis devorans et spiritus eius, quasi torrens inundans ex abundanti.
marg.| marg.|
marg.| {a} Tunc id est tempore tentationis.
marg.| {b} Incipient dicere quia tribulatio aperit os.
marg.| {c} Montibus id est maioribus sanctis.
marg.| {d} Cadite super nos id est vestris precibus nos defendite condescendentes nobis.
marg.| {e} Et collibus id est minoribus sanctis, sive vivis, sive mortuis.
marg.| {f} Operite nos orat ionibus, ne videat nos iudex iratus. Iob. 24.b. Non habentes velamen ex se, scilicet amplexantur lapides, id est sanctos. Os. 10.c. Lappa et tribulus ascendet super aras eorum, id est tentatio vana super corda et dicent montibus operite nos et collibus cadite super nos. Sequitur.
marg.| {g} Quia si in etc.  Lign um viride Christus est omnium virtutum virore virens, nihil omnino ariditatis habens, quod esset dignum combustione, id est punitione, quia peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius. Is. 53.b. De hoc ligno dicitur Prv. 3.c. Lignum vite est his, qui apprehenderunt eam. Et in Ps. 1. Et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum. Apc. 22.a. Ostendit mihi flumen et ex utraque parte fluminis lignum vite afferens fructus duodecim per menses singulos reddens fructum suum. De hoc etiam ligno. Ez. 47.c. Hoc lignum igne passionis combustum est. Similiter omnes Sancti, qui sunt ligna viridia similiter igne tribulationis uruntur in mundo, quia omnes, qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur, ut dicitur 2Tim. 3.d. Eccl. 27.a. Vasa figuli probat fornax et homines iustos tentatio humiliationis.
marg.| Modo enim tempus est tribulationis iustorum. 1Pt. 4.d. Tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei. Continua {6. 268rb} sic: Quia si in viridi etc.  Quas i vere debetis flere super filios vestros, quia si ego, qui sum viride lignum et fructuosum, patior tam gravia tormenta, ipsi patientur longe graviora, qui sunt lignum aridum et infructuosum. Vel etiam si Sancti omnes per ignem tribulationis exeunt de mundo, que tormenta manent eos, qui omni bono sunt vacui et peccatis pleni ? Et hoc est   Quia si in viridi ligno id est in Christo, vel quolibet viro iusto.
marg.| {h} Hec faciunt iniq ui.
marg.| {i} In arido id est in peccatore ab omni gratia arefacto. Iob. 10.d. Pene militant in me. In Christi curia non est miles gula, sed pena.
marg.| {k} Quid fiet id est qualem et quantam penam sustinebunt in futuro. 1Pt. 4.d. Si primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio ? Et si iustus quidem vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt: Prv. 11.d. Si iustus in terra recipit, quanto magis impius et peccator. Sequitur.
marg.| {l} Ducebantur autem etc.   Lc. causa brevitatis aliqua pretermittit, que alii plenius exequuntur. Duo tamen determinat, scilicet cum quibus et ubi fuit Dominus crucifixus, dicens quod cum duobus nequam et in loco Calvarie est crucifixus, que non carent mysterio. Cum latronibus crucifigi voluit duplici ratione. Prima est, ut prophetia impleretur. Is. 53.d. Et cum sceleratis reputatus est. Secunda est, ut sic ostenderet, pro quibus pateretur, id est pro peccatoribus. Mt. 9.b. Non veni vocare iustos, sed peccatores, 1Pt. 3.c. Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis. In Calvaria vero crucifigi voluit, ut locus damnationis de cetero esset locus glorificationis. Is. 60.c. Gloria Libani ad te veniet abies et buxus et pinus, simul ad ornandum locum sanctificationis mee et locum pedum meorum glorificabo. Gloriam Libani dicit lignum crucis, quod de monte Libani fuit allatum, quando Salomon edificavit templum, ut dicitur et usque tunc non fuit in opus, aliquod positum. Hoc tamen non est multum authenticum. Alia lingua que hic tanguntur, forte fuerunt ibi.
Numérotation du verset Lc. 23,mystice 
marg.| Mystice: Duo latrones sunt duo populi, qui animas suas Domino furati fuerant, inter quos Dominus crucifixus est, quia pro utroque in cruce mortuus est. Dexter latro penitet et confitetur, hic est gentilis populus, qui per fidem passionis salvatur. Latro sinister est populus Iudaicus, qui adhuc blasphemus existit. secundum Augustinum per duos latrones significatur totum genus humanum, in cruce tribulationis et miserie presentis affixum. Sed altera pars a dextris est crucifixa. Hi sunt, qui pro celesti gloria patiuntur. De quibus dicitur Rm. 8.c. Filii Dei sumus, si autem filii et heredes.
marg.| Heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et simul glorificemur. Altera pars crucifixa est a sinistris. Hi sunt, qui pro mundi gloria, vel aliqua causa terrena patiuntur. De quibus dicit Dominus Mt. 6.a. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Et hoc est, quod dicitur Mt. 24.d. Duo in agro, unus assumetur et alter relinquetur.
Numérotation du verset Lc. 23,moraliter 
marg.| Iesus est spiritus humanus. Duo latrones, caro et mundus. Quos secum debet spiritus crucifigere, sicut docet Apostolus in Epist. ad Gal.
marg.| De primo 5.d. ubi dicit. Qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
marg.| De secundo dicitur 6.d. Mihi mundus crucifixus est et ego mundo. Caro crucifixa est a dextris, cui dicit spiritus. Hodie mecum eris in paradiso. Latro sinister mundus est, qui omnibus pro Christo crucifixis insultare non cessat.
marg.| Tres igitur sunt cruces, scilicet crux carnis, crux mundi, crux spiritus. Crux carnis, id est in qua caro crucifigitur, est rigor discipline. Cuius quatuor ligna, sunt quatuor partes discipline, id est vigilia, abstinentia, labor manuum, disciplinatio verberum. Crux in qua mundus crucifigitur, est paupertas spiritus.
marg.| Quatuor brachia sunt, consideratio brevitatis mundi, contemplatio eternitatis, aspernatio terrenorum, assidua mortis cogitatio, hoc est principalius in hac cruce. Unde Hieronymus Facile contemnit omnia, qui se semper cogitat esse moriturum.
marg.| Crux spiritus, id est in qua spiritus crucifigitur, est amor Dei.
marg.| Brachium superius est obedientia. Brachium inferius est humilitas. Brachium dextrum est caritas. Brachium sinistrum est patientia. In hoc etiam, quod in medio crucifixorum voluit Dominus crucifigi, docet, quod in medio penitentium est agenda penitentia et inter disciplinatos est servanda disciplina. Aliter enim, nec scandalum aliorum, nec {6. 268va} Δ periculum proprium effugitur. Unde Sen. Nihil tam fugiendum est, quam dissimilium societas. Eccl. 13.c. Omnis caro ad similem sui coniungetur et omnis homo simili sibi sociabitur. In hoc ergo condemnat Dominus quorumdam singularitatem, immo indiscretionem, qui aliis ieiunantibus volunt manducare et aliis manducantibus volunt ieiunare. Quando alii dormiunt volunt vigilare et e converso. Tales necessario turbant societatem. Verumtamen in malo non est tenenda societas. Sen. ad Lucil. Utrumque cavendum, neve similis malis fias, quia multi sunt, neve inimicus multis, quia dissimiles sunt, recede in teipsum, quantum potes, cum his conversare, qui te meliorem facturi sunt, illos admitte, quos tu potes facere meliores. Modo prosequere litteram.
marg.| {a} Ducebantur autem et alii duo ut h ic punctus fiat. Ipsi dico.
marg.| {b} Nequam quia latrones ducebantur, inquam.
marg.| {c} Cum eo, ut interficerentur Hi s unt duo incarcerati cum Ioseph. Gn. 40.a. qui flagellabantur propter peccata, sed unus emendatur, alter ab emendatione destruitur. Hec autem consuetudo educendi reos ab antiquo inolevit. Unde Gn. 38.f. Producatur Thamar et comburatur. Item Lv. 24.c. precipitur blasphemus lapidari extra castra. Et Nm. 15.d. colligens ligna in sabbato. Sed nonne deberet hoc potius fieri in medio castrorum, vel civitatis, cum ideo puniantur, ut alii terreantur ? Unde Lv. 20.c. de illo, qui revelaverit pudenda sororis: Occidentur ambo in conspectu populi sui. Glossa ut unius afflictio sit multorum correctio.
marg.| Solutio. Extra fiebat, ubi omnes confluere possent et non esset impedimentum ad videndum et ne locus publicus esset continuus vicino horrori, si in castris fieret. Fuit autem ista eductio Christi figurata ante legem, sicut dicit Hieronymus et in lege. Ante legem per Abel, quem eduxit Cain in agrum, ubi occidit eum: Gn. 4.b.
marg.| Item per Isaac, quem eduxit Abraham in montem, ut eum Domino immolaret: Gn. 22.b. Vel per Ioseph, qui in deserto Dothaim proiectus est a fratribus in cisternam: Gn. 37.e. In lege vero per serpentem eneum, quem Moyses in deserto suspendit in patibulo: Nm. 21.c. Prophetia etiam fuit. Unde Dt. 28.g. Erit vita tua quasi pendens ante te, timebis nocte et die et non credes vite tue. Is. 50. et 53. per totum Ier. 11.d. Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam. Dn. 9.g. Post hebdomadas sexagintaduas occidetur Christus et non erit eius populus, qui eum negaturus est. Za. 13.c. Quid sunt plage iste in medio manuum tuarum: Et dicit. His plagatus sum in domo eorum, qui diligebant me, id est in domo Abraham, Isaac et Iacob. Sequitur.
marg.| {d} Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvarie ]   4Rg. 9.g. Non invenerunt, nisi calvariam eius etc. Calvaria est caput hominis mortui a carne et capillis nudatum, scilicet ipsum os capitis nudatum, quale solet circa sepulchra in cemeteriis inveniri. Erat ergo locus extra civitatem deputatus morti damnatorum et dicebatur locus Calvarie, vel calvarium, ut nomine contenti continens designetur, quia ibi continebantur calvarie damnatorum, qui ibi decollabantur, vel forte suspendebantur. Dixerunt autem quidam locum illum dictum calvariam propter calvariam Ade ibi sepulti. Sed Hieronymus dicit tales mentiri. Unde dicit. Dicunt quidam locum calvarie esse, in quo sepultus est Adam et ideo sic appellatum, quia ibi conditum est corpus eius et hoc est, quod Apostolus ait: surge, qui dormis et illuminabit te Christus. Favorabilis interpretatio et mulcens aures populi, nec tamen vera, quia Adam sepultus legitur iuxta Hebron. Ios. 14.d. Sed dicit Amb. ad Rm. quod hic sepultus est Adam, unde et depingitur sub cruce. Sed dicimus, quod est Ambrosius. Adoperti et consentimus:Hieronymus.
marg.| Item Hieronymus Si Golgotha tumulus est Adam et non damnatorum locus et ideo crucifigitur Dominus, ut suscitet Adam, quare duo latrones hic crucifiguntur: Erat autem locus ille tunc extra civitatem, in quo significatur, quod passio Christi profutura erat, non Iudeis, qui in civitate manebant, sed gentibus, que iuxta erant.
marg.| Similiter si volumus, ut nobis prosit, oportet, ut non habitemus in civitate mundi, sed extra simus mente et desiderio, vel corpore, ut religiosi. Hbr. 13.b. Propter {6. 268vb} quod et Iesus, ut sanctificaret populum per suum sanguinem, extra portam passus est: Exeamus igitur ad eum extra civitatem, improperium eius portantes: Non enim habemus hic manentem civitatem etc.
marg.| {e} Ibi crucifixerunt eum Prv. 22.d. Configet eos, qui confixerunt animam eius. Za. 12.c. Aspicient ad me, quem confixerunt et plangent. Mal. 3.b. Si affiget homo Deum, quia vos configitis me.
marg.| Et Infra In decimis, id est propter decimas. Habac. 3.a. Cornua in manibus eius etc.
marg.| {f} Et latrones accu sative sup. crucifixerunt.
marg.| {g} Unum a dextris et alterum a sinistris ut c ommunicaret Christus opinioni eorum. Ambros. Execrabilis in facto iniquitas Iudeorum, que quasi latronem crucifigit omnium redemptorem, bonus tamen in mysterio latro, qui insidiatus est diabolo, ut vasa eius auferret.
marg.| Summa est, quia crucifigunt eum, quasi latronem, quem tamen nesciunt esse bonum latronem, quia quadam pia fraude surripuit vasa diaboli, sicut dicentes eum filium fabri, nesciebant se verum dicere, quia revera fuit filius fabri, qui fabricatus est Auroram et Solem. Apc. 3.a. Veniam ad te quasi fur, sup. 12.e. Si sciret pater familias, qua hora fur veniret, id est iudex. Bonus latro, qui coram oculis rapit. Iob. 40.c. In oculis eius quasi hamo capiet eum.
marg.| {h} Iesus autem dicebat: Pater dimitte illis: Non enim sciunt, quid faciunt Quod docuit Iesus, hoc facit, scilicet orare pro inimicis. Mt. 5.g. Orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii patris vestri, qui in celis est. Is. 53.d. Ipse peccata multorum tulit et pro transgressoribus oravit. Et non solum oravit pro inimicis, immo allegavit pro illis, scilicet non enim sciunt, quid faciunt.
marg.| Sic et Stephanus Act. 7.g. Lapidabant Stephanum invocantem et dicentem. Domine Iesu, suscipe spiritum meum etc. Domine ne statuas illis hoc peccatum, quia nesciunt, quid faciunt. A patris autem nomine inchoavit Iesus orationem suam, ut citius impetraret.
marg.| {B}. Bernardus. Oratio, que paterno dulcescit nomine, omnium petitionum mearum impetrandarum mihi fiduciam prestat. Unde cum discipuli rogassent eum, ut doceret eos orare, dicentes. Domine, doce nos orare, sicut Ioannes docuit discipulos suos. Ait illis: Cum oratis, dicite, Pater sanctificetur nomen tuum, sup. 11.a.
marg.| Nota, quia Lc. in figura vituli merito pingitur, quia in principio libri sui de sacerdotio incipit et hic quoque de sacerdotio Christi agit, ubi dicit Christum orare pro persecutoribus. Unde Beda. Quia Lc. sacerdotium Christi scribere disposuit, recte Dominus apud Deum pro persecutoribus iure sacerdotis intercedit etc. Io. 2.a. Advocatum habemus etc. Rm. 8.e. Spiritus postulat etc. Ex hac etiam Glossa est argumentum, quod Sacerdotes de iure debent orare pro persecutoribus suis. Nm. 16.d. Moyses et Aaron orant pro persecutoribus suis.
marg.| Sed contra 2Par. 24.f. de Zacharia, qui cum moreretur, ait. Videat Dominus et requirat. Sed hoc solvitur per Glossa hic sequentem Beda. Non orat pro eis, qui per invidiam et superbiam, quem filium Dei intellexerunt, negant et crucifigunt, sed pro eis, qui zelum Dei habentes, sed non secundum scientiam. Rm. 10.a. Nescierunt, quid fecerunt. Et exauditus fuit, quia uno die crediderunt tria millia, alio quinque. Act. 2.g.
marg.| Item 4.a. Io. 17.b. Ego pro eis rogo, non pro mundo etc.
marg.| Et infra c. Non pro eis autem tantum rogo, sed pro eis, qui per verbum eorum credituri sunt in me. Contra principium Glossa est hoc, quod dicitur 1Corinthiorum 2.b. Et si cognovissent, numquam Dominum glorie crucifixissent. Solutio. Intellexerunt, id est vehementer suspicati sunt. Vel id est intellexisse reputantur supra 12.f. Qui cognovit voluntatem etc. Glossa Cum possent scire, si vellent studium adhibere, non nescientes sed contemnentes iudicandi sunt. Ier. 9.b. In dolo renuerunt me scire, dicit Dominus. 1Io. 5.c. Est peccatum ad mortem et non pro illo dico, ut roget quis. Sed contra Ps. 55. Pro nihilo salvos facies illos. Glossa Noli desperare, quem roges, attende non pro quo roges. Solutio: {6. 269ra} Δ Tim. 2.c. Novit Dominus, qui sunt eius et ideo scit, pro quibus orandum sit, nos autem nescimus. Tamen sensus Glossa est, non orat, id est non dicitur orare, quia ipse convertit quandoque ex Basan, id est desperatissimos inquantum Deus, pro iisdem tamen orat inquantum homo. Sequitur.
marg.| {a} Dividentes etc.  Io. 19.d. plenius et expressius, narrat hanc historiam. Dicit enim, quod secundum numerum suum diviserunt sibi milites vestimenta Iesu, ita quod unusquisque habuit suam partem preter tunicam inconsutilem, que erat desuper contexta per totum. Erat enim reticulata, id est facta in modum retis et ita non erat consuta acu, sed insuper humerali a manica in manicam subsuimus latam corrigiam ad robur ipsarum pelliciarum. Tunica ergo non fuit divisa, sed sortita. Hec autem magnum habent mysterium. Sed litteram videamus primo.
marg.| {6.269ra} Chrysostomus In latronibus hoc non fecerent Miserunt Augustinus Mc. 15.b. Mittentes sortem super eis. Tamquam super omnibus vestibus sors missa sit, sed brevitas facit obscuritatem. Ac si diceret Divisio omnium vestimentorum completa non esset, nisi sorte accepisset quis tunicam etc. 1
1 sententia inclusa Ed1703
marg.| {a} Dividentes vero etc.  Sic construe. Dividentes vero vestimenta sua supple alia a tunica miserunt sortes supra super tunicam. Vel potest dici, quod miserunt sortes super vestimenta sua divisa, quia factis inde quatuor partibus, potuit esse, quod iecerunt sortem, que pars in cuius sortem caderet. Ps. 21. Diviserunt sibi vestimenta etc. Ambros. Ascensurus crucem regalia deposuit ornamenta, ut scias quasi hominem passum esse, non quasi Deum regem, sed in iudicio quasi victor assistit, ideo et tunc regali purpura indutus est, vel veste alba.
Numérotation du verset Lc. 23,mystice 
marg.| Mystice secundum Bedam Vestis Domini quadripartita est Ecclesia Christi, per quatuor mundi partes diffusa, Christi nuditate induta, Christi paupertate ditata, Christi morte vivificata. Unde Ez. 37.c. A quatuor Ventis veni, spiritus et insuffla super interfectos istos et revivisCt. 2Cor. 8.b. Scitis gratiam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. Quod autem Ecclesia sit vestis Christi, dicitur Is. 49.e. ubi loquitur pater ad filium dicens, Vivit Dominus, quia his omnibus velut ornamento vestieris.
marg.| Item Gal. 3.d. quotquot baptizati estis, Christum induistis, sicut tunica induit hominem. Tunica inconsutilis et indivisa est unitas Ecclesie usque in finem seculi duratura. Act. 4.f. Multitudinis credentium etc. Ct. 6.c. Una est columba mea. Hec unitas vinculo caritatis quasi glutino continetur, quia caritas est glutinum Ecclesie, significata per bitumen, quo linita est arca Noe intus et extra. Sors autem, que hanc tunicam uni assignat, est gratia Dei, que hanc unitatem integram conservat. Recte autem nomine sortis gratia Dei significatur. Sicut enim sors de communi consensu mittitur et super unum tantum cadit, omnibus tamen satisfacit, sic gratia Dei tantum uni datur, id est unitati Ecclesie et in unitate datur omnibus.
marg.| Item sicut sors nemini favet pro dignitate, vel personatu, vel primatu, sed occulto Dei iudicio non meritis persone cadit, sic gratia Dei nemini datur pro personatu, sed sola Dei dispositione et occulta voluntate venit. Io. 3.a. Spiritus, ubi vult, spirat et nescis, unde veniat, aut quo vadat. Prv. 16.d. Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur. Ecclesiastic. 14.c. In divisione sortis da et accipe. Vel super tunicam Domini sortes mittuntur a militibus, quia bona Ecclesie casu et fortuna assignantur nobilibus. Abd. 1.d. Super Hierusalem mittebant sortem, tu quoque eras quasi unus ex eis. Secundum beatum Bernardum vestes Domini sunt misericordia et veritas etc. Unde Iob. 29.c. Iustitia indutus sum et vestivi me, sicut vestimento et diademate, iudicio. Tunica inconsutilis est Christi caritas indivisibilis. Gn. 37.a. Israel diligebat Ioseph, eo quod in senectute genuisset eum, fecitque ei tunicam polymitam.
marg.| Secundum Hieronymum: vestimenta Christi, sunt precepta Dei, quibus tegitur corpus eius, id est Ecclesia. Is. 61.d. Induit me Dominus vestimento salutis et indumento iustitie circumdedit me.
marg.| Quatuor milites, quibus divisa sunt vestimenta, sunt {6. 269rb} quatuor genera hominum, quibus data sunt precepta, scilicet coniugati, viduati, prelati, religiosi. Qui omnes dicuntur milites, quia omnes militant, vel Christo, vel diabolo. Iob. 7.a. Militia est vita hominis super terram.
marg.| Item Iob. 25.a. Numquid est numerus militum eius. 2Tim. 2.a. Labora sicut bonus miles Christi, non diaboli. Et quomodo ipse determinat consequenter.
marg.| Nemo militans Dei implicat se secularibus negotiis. Per tunicam inconsutilem, intellige unitatem Ecclesiasticam ; per sortes gratiam Dei, sicut prius. Sequitur.
marg.| {b} Et stabat populus exspectans Aliq ui ut considerarent finem. Soph. 3.b. Exspecta me in die resurrectionis mee. Aliqui ut deriderent. Unde sequitur.
marg.| {c} Et deridebant illum principes Sace rdotum cum eis id est cum populo. Iob. 12.a. Deridetur iusti simplicitas.
marg.| {d} Dicentes, alios salvos fecit Veru m dicunt, sed nolentes, quia multos salvos fecit a culpa et pena. Ad hoc enim venit in mundum. Unde vocatus est Iesus, id est Salvator. Mt. 1.d. Vocabis nomen eius Iesum. Ipse enim etc. Et in hoc verbo se damnabiles ostendunt nolentes, quia velint, nolint, fatentur, quod alios salvos fecerit, scilicet quod egros sanaverit et mortuos suscitaverit. Hoc enim negare non poterant. Ubi ergo occidunt, quem fatentur alios salvos fecisse, se damnabiles ostendunt.
marg.| {e} Se salvum faciat id est a cruce liberet. Ac si probabiliter dicerent, apparet, quod cum alios salvos fecerit, in virtute Beelzebub hoc fecit, sicut nos dicebamus. Si enim propria virtute hoc faceret, modo seipsum salvaret.
marg.| {f} Si hic est Christus Dei electus quasi dicat: si non liberat se, non est Christus Dei electus. Chrysostomus O inquinati, neque Prophete erant Prophete, neque iusti iusti: quia non liberavit eos Deus a periculis. Sap. 2.d. Tentemus, que ventura sunt illi et sciemus, que erunt novissima illius. Si enim est verus Dei filius, suscipiet illum et liberabit illum de manibus contrariorum. Sequitur.
marg.| {g} Illudebant autem ei et milites iam crucifixo, cui etiam illuserant nondum crucifixo, induentes eum purpura et coronantes eum spinis et genua ante eum quasi ante regem flectentes, sicut narratur Mc. 15.b. Que fuit tertia illusio Christi. Ter enim et a tribus et in tribus locis fuit Christo illusum, sicut predictum est.
marg.| Primo a Sacerdotibus in domo principis Sacerdotum, quando velata eius facie sputis et alapis afficiebant eum, dicentes, prophetiza etc.
marg.| Secundo, fuit Christo illusum ab Herode et exercitu eius in domo ipsius Herodis, quando induerunt eum veste alba, ut dictum est, sup. eod. b.
marg.| Tertio, fuit Christo illusum a militibus Romanis in pretorio Pilati, quam illusionem hic in parte tangit Lucas. Et propter hanc triplicem illusionem Christo illatam, triplex honor exhibetur ei in die Parasceve, trina genuflexione et trina laudis decantatione. Significat autem hec triplex illusio Christi triplicem illusionem, qua eidem, id est Christo, illuditur quotidie. Primo a Sacerdotibus in domo Pontificis. Is. 28.d. Audite verbum Domini viri illusores, qui dominamini super populum meum, qui est in Hierusalem, id est in Ecclesia.
marg.| Secundo, a principibus. Ps. 2. Astiterunt reges terre etc.
marg.| Tertio, a minoribus. Ier. 15.c. Ve mihi mater mea, quare etc. omnes maledicunt mihi. Attendendus est autem ordo illusionum et dignitas illusorum.
marg.| Prima est illusio Sacerdotum, quos Dominus super omnes homines sublimavit et honoravit, unde honorem Christi super omnes deberent querere et iniurias vindicare et ipsi e contrario priores sunt et peiores in contumeliis et illusionibus Christi. Unde Is. capite primo a. Filios enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me, Ps. 108. Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi. Et tu quid, Domine ? Ego autem orabam.
marg.| Secunda est illusio regis et principum, quos Dominus secundo loco plus sublimavit et honoravit in terra et ipsi post Sacerdotes magis dehonorant ipsum.
marg.| Os. 7.b. Ceperunt principes furere a vino, extendebat manum suam cum illusoribus, id est cum Sacerdotibus.
marg.| Is. 37.a. Super quem lusistis ? super quem dilatastis os et eiecistis linguam ? Numquid non vos filii scelesti etc. {6. 269va} Δ Tertia est illusio militum, quas Dominus tertio gradu, id est post principes plus honoravit in terra, quia eos libertati donavit, ut nulla servitute tenerentur obnoxii, sed magis essent domini aliorum: Et ipsi post principes magis offendunt, quia populum, quem deberent tueri et defendere, opprimunt et affligunt. Unde Is. 3.b. populum meum exactores sui spoliaverunt. Illudunt etiam aliter milites et principes Christo quia dum orant in templo mire videntur devotionis, sed tamen Dominum persequuntur et derident in membris. Prv. 3.d. Illusores quoque etc. Is. 37.d. Cui exprobrasti et quem blasphemasti et super quem exaltasti vocem tuam et levasti altitudinem oculorum tuorum ? Ad sanctum Israel in manu servorum tuorum exprobrasti Domino. Beatus Bernardus. Totus mundus contra te coniurasse videtur, bone Iesu et hi primi sunt, qui videntur regere populum, gerere principatum. 1Esr.9.a. Manus principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima. Nota quod preterit Lc. de celebri illusione, que facta est Domino pendenti in cruce, quando insultabant ei dicentes. Si rex Israel es, descende de cruce et credimus tibi. Et videbatur probabilis eorum illusio, quasi dicat: non venisti, nisi ut Israel converteres ad fidem, ergo descende et credimus tibi. Hec illusio celebris facta est post tres supra dictas illusiones, pro quibus, ut dictum est, in die Parasceves recompensamus ei trinam adorationem ante revelationem Crucis. Pro hac autem celebri quarta illusione, revelata cruce, omnes occurrimus ad adorandum crucem. Sequitur.
marg.| {a} Accedentes ad I esum corpore, sed recedentes corde. Ps. 37. Et qui iuxta me erant, de longe steterunt.
marg.| {b} Et acetum offerentes ori eius. Hic etiam preteriit, quod apud Ioannem legitur, quia Dominus pendens in Cruce ait: Sitio et intinxerunt spongiam in aceto et imposuerunt arundini et ita propinaverunt ei acetum, ut maturius expiraret. Aiunt enim physici, quod si detur acetum posito in cruce, vel in alio patibulo, citius expirat. Ideoque propinaverunt ei, ne fatigaret eos diuturna exspectatio mortis, quia milites crucifigentes non poterant reverti, donec obiisset. Vel acetum, id est vinum acetosum, quod forte ideo secum portaverant, ut inde potarent crucifixos, ut citius morerentur, sicut dictum est. Vel forte vinum, quod milites secum portaverant ad bibendum, propter calorem corruptum est et acuerat, quia terra calida est et illud propinaverunt ei, quando dixit. Sitio. Mt. 27.d. dicit. Dederunt ei vinum cum felle mixtum. Unde Habac. 2.c. Ve qui potum dat amico suo et miscet fel. Mc. 15.b. dicit vinum myrrhatum. Et Augustinus de concordia Evangelistarum Glossat, id est vinum amarissimum forte Iudei posuerunt ei fel et myrrham, que amarissima sunt, quod fuit ex maxima malitia. Unde Bernardus. Amara vitis amarum vinum facit et propinat Iesu. Et sumitur hoc de Ier. 1.e. ubi dicitur. Quomodo conversa es mihi in pravum vinea aliena. Ps. 68. Et in siti mea potaverunt me aceto. Amb. Acetum bibitur et vitium corrupte per Adam immortalitatis aboletur. Prv. 10.d. Sicut acetum dentibus et fumus oculis etc.
Numérotation du verset Lc. 23,mystice 
marg.| . Ipsi Iudei erant acetum, id est vinum acidum, quia vinea Soreth primo protulit vinum bonum in Patriarchis, sed vinum acidum in perversa medietate. Vel etiam vinum myrrhatum sicut dicit Marcus, significat amaritudinem peccatorum, quam Iudei obtulerunt Domino sitienti salutem eorum. Unde Ps. 68. Dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto. Et adhuc multi idem faciunt. Christus enim sitit vinum caritatis et ipsi offerunt ei vinum iniquitatis. De quo Prv. 4.c. Panem impietatis comedunt et vinum iniquitatis bibunt, illi, scilicet de quibus loquimur hic, scilicet Sacerdotes, principes et milites. Sed certe, qui modo potat Iesum tali vino, potabitur ab ipso vino ire indignationis sue. Unde Apc. 16.d. Babylon magna venit in memoriam ante Deum, date illi calicem vini indignationis et ire eius. Sequitur.
marg.| {e} Et dicentes etc.  Duo imponebatur Domino. Unum, quod faciebat se Christum promissum in lege, alterum, quod dicebat se regem Iudeorum. Sacerdotes legem scientes Christo in lege promisso et expresso illuserunt. Unde dixerunt, se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus. Milites vero legis ignari regi Iudeorum insultaverunt, quod magis videbatur {6. 269vb} esse contra Cesarem. Unde dixerunt. Si tu es rex Iudeorum, salvum te fac id est a morte te libera. Hoc suggerebat diabolus iam cognoscens mysterium crucis, quod prius fuit ei occultum, quando mortem eius persuasit. Sed Dominus non acquievit suggestioni, docens in tribulatione perseverantiam.
marg.| {b} Erat autem etc. Augustinus Corde, non carne: Mc. 15.c. dicit. Et erat titulus cause eius inscriptus, rex Iudeorum: Et dicitur titulus cause eius, quia continet causam crucifixionis eius, scilicet rex Iudeorum. Hec enim fuit una de precipuis causis sue crucifixionis, quia scilicet dicebat se regem Iudeorum.
marg.| {6.269vb} Glossa Bede. Titulus, qui Christum regem etc. Et infra Et credere volentibus pateat etc. Superpositus est ad hoc Deo procurante: Non tamen credo, quod Pilatus ad hoc intendebat superponere. Tamen quod Pilatus ad hoc intendebat superponere. Tamen quod Pilatus crederet in Christum, innuitur: 3Rg. 3.c. Postquam ego peperi, peperit et hec. Glossa Si consideres Pilatum lavantem manus et dicentem: Mundus ego sum etc. Et Centurionem confitentem. Vere filius Dei erat iste: Et eos qui ante Passionem, per Philippum Dominum videre desiderant, non ambigis primam peperisse Ecclesiam et postea natum populum Iudeorum. Ergo Ecclesia peperit Pilatum. Solutio: In mysterio significabat Ecclesiam primo parere gentes etc. 2
2 sententia inclusa Ed1703
marg.| Item dicitur titulus cause eius, quia indicat triumphum Christi et causam triumphi. Per hoc enim, quod dicitur Rex Iudeorum, ostenditur, quod non in morte perdidit Dominus regnum et dominium Iudeorum, sed magis acquisivit. Verorum Iudeorum dico. Unde et dicitur titulus triumphalis, ad differentiam aliorum. Hieronymus: supra Ps. 58. Eripe me de inimicis meis, distinguit triplicem titulum, id est titulum memorialem, preconialem, triumphalem. Memorialis est, qui fit in memoriam, sicut epitaphia, que fiunt super sepulchra mortuorum, ut memoria eorum celebretur. Preconialis est, qui scribitur in portis nobilium civitatum, vel super limina domorum in laudem et preconium eorum, ut civitas solis. Is. 19.c. vel domus Iulii et huiusmodi. Titulus triumphalis est, qui continet causam et ordinem triumphi, qui antiquitus scribebatur in arcubus. Talis fuit hic titulus de quo Is. 19.c. dixit prophetice, erit altare in medio Egypti, id est crux in medio mundi et titulus Domini iuxta terminum eius. Erat autem scriptus tribus linguis, id est Greca, Latina, Hebraica. Licet enim essent septuagintadue lingue, tamen his tantum tribus scriptus est. Et dicit Glossa causam quia scilicet he pre ceteris eminebant. Greca eminebat propter sapientiam Grecorum, Latina propter potentiam Romanorum, Hebraica propter religionem et mansuetudinem Iudeorum. Item ideo ut omnes, qui erant tunc Hierosolymis, possent legere et intelligere causam mortis Domini.
marg.| Item ut pro omnibus pati et omnibus dominari in perpetuum ostenderetur. Unde cum Iudei dixissent Pilato: Noli scribere Rex Iudeorum etc. respondit. Quod scripsi, scripsi, quia titulus iste, quem apposui, indelibilis et perpetuus est. In Ps. 48. in titulo Augustinus Tribus linguis, quasi tribus testibus, titulus est appro batus, quia in ore duorum, vel trium testium stat omne verbum. Dt. 19.d. Certum est autem hoc esse scriptum tribus linguis, scilicet Rex Iudeorum.
marg.| In Greco enim scriptum est, βασιλέυς ἐξομολόγητον.
marg.| In Hebreo vero Malchus Iudeorum. In Latino, rex confitentium. Quod autem precedit, scilicet Iesus Nazarenus, potuit tantum Hebraice scribi. Sciendum etiam, quod crux Domini prius fuit tantum trium brachiorum similis littere Grece Tau, ita quod nihil erat super lignum transversum et caput Domini retro penderet. Unde et ait Dominus in Evangelio. Filius hominis non habet, ubi reclinet caput suum, id est non habebit in cruce.
marg.| Pilatus vero apponi fecit superius brachium et in illo ex transverso posuit tabellam, in qua scripsit titulum. Et non est mirandum, si de diversis lignis inveniatur crux Dominica, quia de alio ligno fuit lignum transversum et de alio lignum erectum et de alio truncus terre infixus, cui infixum est lignum longum. Et preter hec ligna superposita est cavilla a Pilato, in qua posita est tabella, ubi scriptus est titulus. Hinc est, quod crucibus nostris superponuntur quasi quedam parve cruces, ut in una cruce videantur esse quasi due.
Numérotation du verset Lc. 23,moraliter 
marg.| Crux quatuor brachiorum, significat quatuor virtutes, in quibus debet extendi et crucifigi homo interior. {6. 270ra} Δ Brachium inferius, est humilitas, que semper descendit. Brachium superius, est obedientia, que debetur superiori. Brachium sinistrum est patientia in adversis. Brachium dextrum, est pietas in prosperis. Et de hac cruce quadrimembri dicitur Eph. 3.d. In caritate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, que sit longitudo, latitudo, sublimitas et profundum. Sequitur.
marg.| {a} Unus autem etc. Chrysostomus Si quis solem tenebrosum estimet, numquid stelle illi dextraxit, vel sibi ipsi ? Ita qui malos bonos estimant, vel e converso, seipsos confundunt. Sed Mt. et Mc. dicunt quod ambo blasphemabant. Et Ier. solvit dicens, quod Mt. et Mc. ponunt plurale pro singulari. Ambr. vero et Beda. et Chrysostomus dicunt quod uterque prius blasphemavit, sed visis signis dexter penituit et sinistrum corripuit in blasphemia persistentem. Bene ergo potuit esse, quod dexter primo fuit iniquus: sed Deo inspirante conversus. Dominus autem non respondet sinistro latroni blasphemanti, sed dextro veniam postulanti respondit, concedens quod petebat, in hoc dans nobis exemplum patientie et libertatis. In hoc autem quod crucifixorum unus blasphemat, alter supplicat, significatur, quod miserorum et afflictorum alii patienter sustinent, alii murmurant. Unde Mt. 24.d. Due in mola, una assumetur et altera relinquetur. Et hoc est. Unus autem etc. Sequitur.
marg.| {b} Dicens, si tu es Christus, salvum fac teipsum et nos salu te corporali, de spirituali non curat, sic multi plus de salute corporis quam anime sunt soliciti. Sap. 2.b. Venite et fruamur bonis, que sunt et utamur creatura etc. Is. 22.b. Comedamus et bibamus, cras enim moriemur. Non respondit autem Dominus isti latroni. Et dicit Chrysostomus Mirabilius est videre hominem convicia passum et non motum, quam hominem vulneratum et percussum et non cadentem.
marg.| {c} Respondens autem alter etc.  Hic latro factus est magister et orator. Hieronymus: In ambobus latronibus uterque populus exprimitur, quorum gentilis adhuc blasphemat Iudeum. Hec etiam increpatio secundum Amb. figurabat dissensionem credentium.
marg.| {d} Dicens, neque tu times Deum sup. quem deberes timere, eo magis.
marg.| {e} Qui in eadem damnatione es Unde saltem hic deberes querere liberationem et non deridere.
marg.| {f} Et nos quidem iuste pati mur supple.
marg.| {g} Nam digna etc.  et t amen patitur. 1Pt. 2.d. Hec est gratia, si propter Dei conscientiam sustinet quis tristitias patiens iniuste. Que enim gratia, si peccantes et colaphizati suffertis ? Sed si benefacientes patienter suffertis, hec est gratia apud Deum. In hoc enim vocati estis, quia Christus passus est pro nobis etc.
marg.| {h} Et dicebat ad etc.   Io. 18.g. Regnum meum non est hic. Gn. 40.c. Memento mei, cum bene tibi fuerit. Prv. 10.b. Memoria iusti cum laudibus. Chrysostomus: Latro, qui in ultima nequitia putrefactus erat, qui in occisionibus et parietum suffossionibus vitam consumpserat, tunc confessus est et regni meminit.
marg.| {i} Et dixit illi Iesus etc. id est in gaudio fruitionis, vel in aliquo loco ameno. Vel forte cum Christo in limbo.
marg.| Paradisus
marg.| Hortus. Gn. 2.b. Plantaverat autem Dominus Deus paradisum voluptatis a principio.
marg.| Patria celestis. Apc. 2.b. Qui vicerit, dabo illi edere de ligno vite, quod est in paradiso. 2Cor. 12.a. Raptus est in paradisum.
marg.| Scriptura. Ct. 5.d. Emissiones tue paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus.
marg.| Ecclesia. Gn. 2.b. Fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum paradisum.
marg.| Religio. Gn. 13.c. Regio Iordanis universa irrigabatur sicut paradisus Domini.
marg.| Beata Virgo. Ecclesiastic. 24.d. Ego sicut aqueductus exivi de paradiso.
marg.| Timor Domini. Ecclesiastic. 40.d. Timor Domini sicut paradisus benedictionis.
marg.| Gratia. Ecclesiastic. 40.c. Gratia sicut paradisus in benedictionibus.
marg.| Aliqui sic distinguunt. Hodie mecum eris ut h ic   fiat distinctio quod est esse   in paradiso id est in iucunditate {6. 270rb} et quiete. Non enim est putandum, quod anima latronis translata sit in paradisum Ade, vel ascenderit ad paradisum Angeli, ad quem nemo ascendit ante Christum. Et potuit esse quod per triduum illud fuit in limbo inferni. A resurrectione vero usque ad ascensionem fuit in extremis maris, id est infra amplissimos fines seculi. Vel ita construe.   Hodie eris in paradiso quod est esse   mecum Ambr os. Glossa vita est esse cum Christo, quia ubi est Christus, ibi est regnum. Ambros. Pulcherrimum affectande conversationis exemplum, quod tam cito latroni venia relaxatur et uberior gratia quam precatio. Semper enim plus tribuit, quam rogatur. Ille rogabat. Memento mei, cum veneris in regnum tuum, Dominus ait, hodie mecum eris in paradiso. Cito ignoscit Dominus, quia ille cito convertitur. Sequitur.
marg.| {6.270rb} Ps. 76. Voce mea ad Dominum clamavi. etc. Glossa Intendere Dei est dare totum, quod petitur et plusquam petitur. 3
3 sententia inclusa Ed1703
marg.| Contra Mc. 5.b. Demones rogant, ut permittat eos intrare in porcos, quod eis tribuit et non plus. Solutio. Cum placatus dat, scilicet ex misericordia, plus dat. Unde supra 10.e. querit legislator.
marg.| Quis est meus proximus ? Et Dominus eum docet, quis est proximus et quomodo diligendus sit. sup. 1.a. Exaudita est deprecatio tua etc. Is. 30.a. Item 3Rg. 3.b. de Salomone etc.
marg.| {k} Erat autem fere hora sexta Duo Evangeliste conveniunt in hoc, scilicet Ioannes et Lucas, quod Dominus crucifixus sit hora sexta, solus Marcus dicit crucifixum hora tertia. De historia hore crucifixionis potius credimus Ioanni, qui presens affuit et recedentibus aliis solus cum matre Domini remansit. Quod ergo dicit Marcus, non est intelligendum de crucifixione operis, sed de crucifixione clamoris, quia hora tertia crucifixus est linguis Iudeorum inclamantium, sed hora sexta creditur elevatus in Cruce. Neuter tamen duorum Evangelistarum simpliciter dicit hora sexta, immo hic dicitur fere sexta et in Io. quasi sexta. Ideo probabiliter estimari potest crucifixus inter tertiam et sextam. Ideoque Mc. dicit factum hora tertia, alii hora sexta. Et locuti sunt secundum usum loquendi, ut si forte fiat seditio in civitate inter tertiam et sextam, si queratur ab eo, qui interfuit principio seditionis qua hora facta fuit seditio, dicet hora tertia, quia in eius confinio facta est. Si idem queratur ab eo, qui interfuit circa finem seditionis, dicet hora sexta. Ad hunc modum Evangeliste locuti sunt de crucifixione Christi, quia facta est in confinio duarum horarum.
marg.| Et hanc opinionem approbat consuetudo Ecclesie, ut potius assertio sit, quam opinio. Cum enim missa representatio sit Dominice crucifixionis, inter horam tertiam et sextam consuevit Ecclesia celebrare missam et hoc in maioribus Ecclesiis, hoc ipso insinuans inter illas duas horas factam esse Dominicam crucifixionem. Hinc est etiam, quod si quandoque pro necessitatis articulo Missa mane cantetur, ut in minoribus Ecclesiis prius debeat decantari hora prima et tertia, ut si non representet hoc Ecclesia ordine temporis, saltem representet hoc ordine officii in canonicis horis. In diebus tamen ieiuniorum hoc non observat Ecclesia, ut missam celebret inter tertiam et sextam, immo differt usque post sextam et in quadragesimali ieiunio, quod vehementius est, differt post nonam. Ubi forte non est alia ratio quam gastrimargia hominum, quia si ante Missa celebraretur, statim Missa celebrata vellent homines comedere.
marg.| Item nota quod hora sexta, feria sexta et etate sexta passus est Dominus, quia illa hora peccavit Adam. Unde iustum fuit, ut eodem tempore aperiretur ianua paradisi Domino moriente, quo fuerat clausa Adam prevaricante. In hoc etiam demonstratur perfectio passionis. Unde Lam. 1.d. O vos omnes etc.
marg.| Item fervor dilectionis. Apc. 1.d. Oculi eius tamquam flamma ignis et pedes eius similes aurichalcho, sicut in camino ardenti et facies eius sicut solis in virtute sua. Item tunc est sol in declinatione, in quo significatur, quod pro peccato, ad quod homo declinaverat, moriebatur et oriente sole resurrexit, quia pro hominis iustificatione surrexit. {6. 270va} Unde Rm. 4.b. Mortuus est propter peccata nostra et resurrexit propter iustificationem nostram.
marg.| {a} Et tenebre facte sunt Ex. 10.e. Extende manum tuam in celum et sint tenebre super terram Egypti. Sap. 17.d. Una catena tenebrarum omnes erant caligati.
marg.| {b} In universa terra Orig enes supra Ex. dicit, quod sicut per triduum facte sunt tenebre per totam terram Egypti, non tamen in terra Gessen, ubi erant Hebrei, sic per spatium trium horarum facte sunt tenebre per totam Iudeam et non alibi. Hoc ita visum est Origeni, quia si in terra gentilium tam magnum et mirandum aliquid contigisset, illud in Scripturis eorum relictum fuisset. In hoc autem non videtur acquiescendum Origeni. In historiis enim dicitur contrarium. Leguntur enim tenebre facte Athenis, ubi tunc temporis vigebat studium Philosophie et Dionysius sedebat magister in Areopago, qui erat vicus Athenis, in quo erant schole: Et quesitum est ab eo a discipulis, unde tenebre ille contigissent et probatum est, quod tunc non erat eclypsis, cum non esset Luna in synodo cum Sole. Item Luna plena erat et eclypsis non fit nisi in novilunio. Preterea eclypsis non durat tantum. Unde Chrysostomus Tribus horis permansit, eclypsis in una solet fieri temporis reparatione. Item in media die, quando ubique terrarum iam clara dies est.
marg.| Item Luna fuit in opposita parte celi. Item Hieronymus: Nulli dubium est, Lunam fuisse plenissimam Pasche tempore et ne videretur forte umbra terre, vel orbis Lune, Soli fuisse oppositus et breves et ferrugineas fecisset tenebras, trium horarum spatium ponitur, ut omnis causantium occasio tolleretur. Diligentius ergo perquirens Dionysius unde contingeret, dimetiens cursum Solis et Lune et aliorum Planetarum, inveniens omnia repugnantia, fertur respondisse. Aut elementa mentiuntur, aut Deus nature patitur et creature sue compatiuntur ei: Inde Sol obscuratus est compatiens suo Creatori. Constituamus ergo aram illi Deo, dixerunt ipsi et constituerunt. Cumque quererent quid immolarent illi Deo, respondit, bonorum nostrorum non eget, sed facietis ante eius aram geniculationes et pectorum tunsiones. Post multum vero temporis cum venisset Paulus Athenas et predicasset unum Deum, quesivit ubi esset ara ignoti Dei, de qua famam audierat et dixit se predicare illum Deum, cuius erat ara illa. Cum ergo Athenis facte sint tenebre ille, constat, quod non tantum in Iudea. Sed Glossa videtur hic esse contraria: Tenebre effuse sunt oculis perfidorum, ut fidei lumen resurgeret. Hec Glossa videtur innuere, quod tenebre tantum sunt super Iudeos facte, qui tunc dicebantur perfidi, sicut adhuc. Sed dic, quod Glossa mystica est, quia
Numérotation du verset Lc. 23,mystice 
marg.| tenebre iste significabant excecationem Iudeorum, quam secuta est illuminatio gentium.
marg.| {c} Usque in horam nonam Sic duraverunt per tres horas, que representantur tribus tenebris trium noctium. Vel potius in memoriam triduane sepulture tribus noctibus celebramus exequias Christi mortui, quia officium tenebrarum improprie potest dici nocturnum, cum desit invitatorium.
marg.| Neque enim in exequiis mortuorum instituit Gregorius. decantari invitatorium: immo de novo est introductum in quibusdam Ecclesiis et in usum redactum. Unde etiam apparet, quod non sunt nocturni, sed exequium, quia monachi, qui semper in nocturnis suis decantant duodecim lectiones, vel unam solam, ut in estate, ibi conveniunt nobiscum, nec decantant nisi novem, quod numquam faciunt nisi in exequiis.
marg.| {d} Et obscuratus est Sol Ier. 15.b. Occidit Sol, cum adhuc esset dies. Amos 8.c. Occidet Sol Meridie et tenebrescere faciam terram in die luminis. Iob. 5.c. Per diem incurrent tenebras.
marg.| {e} Et velum templi scissum est medium Chrysostomus: Prophetia future desolationis. Hieronymus: Compatiuntur elementa conditori suo. Refugit Sol, quia non potest videre mortem Christi, collaborat laboranti et blasphemantibus sue lucis beneficium retraxit. Omnis creatura compatitur Christo morienti: Nam Sol obscuratur, terra movetur, {6. 270vb} petre scinduntur, velum templi dividitur, sepulchra aperiuntur, solus miser homo non compatitur, pro quo solo Christus patitur. Amos 6.b. Et nihil patiebantur super contritione Ioseph.
marg.| Hanc autem scissionem veli templi representamus singulis annis, cum amovemus velum et revelamus altaria, que per totam quadragesimam sunt velata cortina interposita. Et nota, quia duo fuerunt vela templi, sicut tabernaculi. Ex. 26. Unum exterius in introitu Sanctorum, aliud interius in introitu Sanctisanctorum. Utrumque scissum fuit Domino moriente.
marg.| De interiori testatur Hieronymus de exteriori Remigius. Et dicit Hieronymus ad Hedibium quest. 8. In Evangelio, quod Hebraicis litteris scriptum est, legimus non velum templi scissum, sed superliminare templi mire magnitudinis corruisse.
marg.| Et infra Mihi videtur in Passione Domini illud velum scissum, quod et in tabernaculo et in templo positum fuerat, quod appellatur exterius, quia nunc ex parte videmus et ex parte cognoscimus etc.
Numérotation du verset Lc. 23,mystice 
marg.| Mystice ergo veli exterioris scissio est enigmatice cognitionis evacuatio, que fit in morte iustorum, qui transeunt ad gloriam. 1Cor. 13.c. Cum venerit, quod perfectum est, evacuabitur, quod ex parte est.
marg.| Item veli interioris scissio est Iudaice excecationis terminatio, que in parte facta est iam, sed plenius fiet in fine, quando reliquie Israel convertentur ad Dominum, ut dicitur Is. 10.e.
marg.| Item duo vela, duo testamenta sunt. Utrumque divisum est in duas partes, id est in sensum litteralem et spiritualem, qui prius erant permixti, sed per Christum sunt divisi.
marg.| Prius erat calix sacre Scripture in manu Domini plenus mixto, sed Dominus inclinavit ex hoc in hoc, id est ex veteri novum et ex figura veritatem et ex littera occidente spiritum vivificantem expressit, sicut mel ex favo et vinum ex acino: Fecem, que adhuc non est exinanita, bibunt Iudei et heretici, vinum merum bibunt Catholici Christiani.
marg.| Item duo vela, sunt duorum peccatorum genera, scilicet peccata spiritualia et peccata carnalia, que velant faciem anime, ut non possit videre veritatem. Unde clamat Ecclesia: Revela oculos meos et considerabo mirabilia de lege tua. Velum interius significat peccata spiritualia, velum exterius significat carnalia peccata. Utrumque dividitur in duas partes, id est in culpam et penam. Culpa nostra fuit, Christus penam sustinuit. Is. 43.b. Ipse vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra.
marg.| Nota Glossa Bede Hoc expirante Domino gestum est, sed Lc. preoccupat volens miraculum Solis coniungere miraculo veli. Scinditur autem velum, ut arca Testamenti et omnia Legis Sacramenta, que tegebantur, appareant et ad gentes transeant. Ioseph. ait: Virtutes Angelicas presides quondam templi tunc pariter conclamasse: Fugiamus ex his sedibus. Sequitur.
marg.| {f} Et clamans ]   Hic dicit Amb. Clamavit homo divinitatis separatione moriturus. Nam cum divinitas mortis libera sit, utique mors esse non poterat, nisi vita discederet, quia vite divinitas est. Solutio. Discederet non ab unione, sed a liberatione mortis.
marg.| {g} Voce magna pre nimio dolore. In quo et veritas humanitatis et virtus divinitatis Christi ostenditur.
marg.| Nisi enim esset verus homo, moriens non clamasset.
marg.| Item si esset purus homo, moriens tam fortiter clamare non posset.
marg.| Hoc enim est contra naturam aliorum morientium, qui in mortis articulo minime possunt aliquando vocem emittere, in quo innuit se voluntarie mori. Hbr. 5.b. Cum clamore valido et lacrimis offerens exauditus est pro sua reverentia. Ps. 68. Laboravi clamans rauce facte sunt etc.
marg.| Et est forma penitentis expressa, qui moriens peccato, dolet per contritionem, clamat per confessionem, plorat per satisfactionem et sic tradit spiritum in manus Dei. Os. 12.b. Directus est Iacob cum Angelo et invaluit ad Angelum et confortatus est, flevit et rogavit eum et in Bethel invenit eum et ibi locutus est nobiscum.
marg.| {h} Iesus ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum Chrysostomus Hec vox velum scindit, monumenta aperit.
marg.| Item Chrysostomus Usque ad horam ultimam testimonium perhibet veteri Testamento. Beda. Patrem invocans se filium Dei declarat, spiritum commendans non defectum virtutis, sed confidentiam eiusdem cum patre potestatis insinuat. Amat enim gloriam dare patri, in quo nos informat, ut demus gloriam Creatori. {6. 271ra} Δ Commendat autem animam, iuxta quod alibi legitur: Letatum est cor meum et exultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe. Quoniam non derelinques animam meam in inferno etc. In his autem verbis docet nos moriens magister bonus Iesus, quid faciendum sit nobis in omni periculo tentationis et in ipso articulo mortis. Tunc enim pater vocandus est, tunc filiali amore ei medullitus adherendum est, tunc potissimum ei spiritus commendandus est, quia tunc maxime demones circumeunt quasi leones preparati ad escam, ut dicitur Ecclesiastic. 51.a. Sed quomodo et qua fronte vocabit patrem, qui numquam vixit ut filius ? Nec tamen etiam nunc respuit Dominus audire clamantes ad ipsum, Ier. 3.b. Frons meretricis facta est tibi, noluisti erubescere, scilicet in vita tua, saltem amodo voca me pater meus, dux virginitatis mee es tu etc. In manus Dei patris commendat spiritum suum, qui se totum ponit in voluntate ipsius, ut vere possit dicere cum Christo: Non sicut ego volo, sed sicut tu, Mt. 26.d. Sicut claustrales mundo morientes commendant Deo spiritum suum, id est voluntatem suam et sensum in manus Prelati: Et exemplo Domini non habent illum resumere usque in diem resurrectionis. Sap. 3.a. Iustorum anime in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis, visi sunt oculis insipientium mori, illi autem sunt in pace. Claustrales igitur, qui faciunt suam voluntatem et sequuntur proprium sensum, aut numquam deposuerunt et mendaces inveniuntur, aut Christi preveniunt resurrectionem et antichristi sunt, 1Io. 2.c. Sicut audistis, quia Antichristus venit et nunc antichristi multi facti sunt, unde scimus, quia novissima hora est.
marg.| {a} Et hec dicens expiravit non alius extorsit. In alio Evangelista habetur: Et inclinato capite emisit spiritum. Et hanc inclinationem capitis representat sacerdos, ubi dicit: Supplices te rogamus et inclinat caput ante altare.
marg.| {b} Videns autem Centurio etc. id est miracula facta, scilicet Solis obscurationem, terre motum, lapidum scissionem, sepulchrorum apertionem, audiens etiam Christi morientis clamorem, credidit Christum esse Dei filium. Unde.
marg.| {c} Glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo iustus erat Mt. 27.f. dicit: vere hic homo filius Dei erat. Ex remissione enim valide vocis, quam non possunt proferre homines in articulo mortis, cognovit ipsum potestatem habere ponendi hominem et ita Deum esse, Chrysostomus Semper error seipsum configit et veritati non volens opitulatur.
marg.| Item Chrysostomus: Hoc est signum Ione, quod promiserat de celo. Io. 8.d. Cum exaltaveritis filium hominis, tunc cognoscetis, quia ego sum.
marg.| {d} Vere Chrysostomus Veritas a contrariis divulgata magis effulget.
marg.| {e} Hic homo iustus erat Unde de ipso dixit Ps. 10. Iustus Dominus et iustitias dilexit, equitatem vidit vultus eius. Et nota, quia Glossa Bede hinc plane vult, quod Centurio fuit unus de crucifixoribus. Dicebatur autem Centurio, quasi potestatem habens super centum milites sibi subditos. Unde alii dicuntur centuriones, alii decuriones, alii quaterniones.
Numérotation du verset Lc. 23,moraliter 
marg.| autem significat iste centurio nobiles et potentes huius seculi, qui visa pena et tribulatione alicuius viri sancti, ad compunctionem et penitentiam timore commoventur. Unde Is. 19.c. Erit terra Iuda Egypto in pavorem. Habac. 3.a. Domine, audivi auditum tuum, id est clamorem istum et timui: In medio duorum animalium cognosceris, id est duorum latronum. Valde igitur surdus est, vel nimis durus, qui audita lectione Dominice Passionis, nec ad timorem movetur, nec ad Dei glorificationem. Is. 42.c. Surdi audite et ceci intuemini. Notabile etiam est, quia Centurio iste confitetur eum Dei filium, sed non Iudei. Similiter laici auditis penis inferni et passione Christi, compunguntur ad lacrimas, clerici vero non moventur, quia Balaam assuetus monstris non expavit ad vocem asine. Nm. 22.e.
marg.| {f} Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum illud Mult i enim venerant de civitate, quia prope erat locus crucifixionis. Alii ex amore et pietate, alii ex malitia et impietate, alii ex sola curiositate. Sic et modo {6. 271rb} iusti sunt spectaculum omnium, 1Corint. 4.b. Spectaculum facti sumus mundo et Angelis et hominibus.
marg.| {g} Et videbant, que fiebant etc.  Huiu smodi percussio pectorum et exclamatio vocis facta a centurione, in canone representatur, ubi dicit sacerdos: Nobis quoque peccatoribus: et tundit pectus et aliquantulum extollit vocem suam. Et nota, quia alii percutiebant pectora dolentes eum iniuste occisum: Alii quia timebant eum amplius morte glorificari, illi scilicet qui consenserant in mortem eius et eam procuraverant, revertebantur domum, viso miraculo, territi. Alii non solum domum revertebantur, sed etiam ad cor penitendo, ut centurio et similes. Unde. Timentes Dominum glorificant. Alii, ut Iudei percutientes pectora solum silentes domum redeunt et tamen dolentes et timebant eum in morte amplius glorificari.
marg.| {h} Stabant autem omnes noti eius a longe Ps. 87. Elongasti a me amicum et proximum etc.
marg.| Item Ps. 30. Qui videbant me, foras fugiebant a me et oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde. Iob. 19.b. Fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me. Iob. 6.a. necessarii quoque mei recesserunt a me. Prv. 19.a. Fratres hominis pauperis oderunt eum, insuper et amici procul recesserunt ab eo. Is. 63.a. Et de gentibus non est vir mecum.
marg.| {i} Et mulieres, que secute erant eum a Galilea stab ant supple a longe hec videntes Sed quomodo mulieres stabant a longe, cum Io. 19.e. dicat eas stetisse iuxta crucem Iesu ? Ad hoc dicit Augustinus. Tanto intervallo aberant mulieres, ut et iuxta dici possent, quia presto erat in conspectu earum et longe comparatione turbe propinquioris. Vel forte primo fuerunt prope cum beata Virgine existentes, quando Dominus commendavit eam Ioanni et postea longius recesserunt propter turbam, ut melius possent videre, que fiebant circa Dominum. Chrysostomus Discipuli fugerunt, id est affuerunt et omnia consideraverunt, qualiter clamavit, qualiter expiravit, qualiter petre scisse sunt. Et postea addit: Imitemur has mulieres, o nos viri.
Numérotation du verset Lc. 23,moraliter 
marg.| Moraliter vero iste mulieres, que Christum sequebantur et ei necessaria ministrabant, significant Prelatos Ecclesie, qui matrum et nutricum spiritualium debent habere officium et affectum et solicitudinem. Unde Paulus 1. Th. 2.b. Facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos, 1Cor. 4.a. Sic nos existimet homo etc. Debent etiam sequi Iesum euntem ad passionem, id est imitari eum, ut sicut ipse pro toto populo, ita ipsi pro super grege parati sint mori, 1Io. 3.c. in hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille pro nobis posuit animam suam et nos debemus pro fratribus animas ponere, Io. 10.b. Bonus pastor animam suam etc. Sequitur.
marg.| {6.271rb} Beda. Decurio est, qui de ordine curie est et officium curie administrat. Tamen proprie decurio est, qui habet potestatem super decem, sicut decanus. Et est argumentum hic, quod religiosus in curia potest esse meritorie quamvis dicatur: exeat aula etc. Sic et Nehemias erat apud Artaxersem: Nehemia 2.a.a Act. 5.f. Gamaliel Legis doctor. Glossa Remanens apud Iudeos consilio Apostolorum, ut pessima eorum destrueret consilia et furorem eorum mitigaret. Sed ubi necessitas est, tunc se manifestat. 4
a 2Esr. 2.
4 sententia inclusa Ed1703
marg.| {k} Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat decurio vir bonus et iustus etc.  Iesu s emissa voce magna expiravit et in morte sua miracula fecit, quod centurio et alii, qui aderant ad spectaculum videntes territi redierunt et Ioseph et Nicodemus libere potuerunt accedere et deponere corpus et sepelire. Ioseph iste nobilis erat et dives, ut dicitur Mc. 15.d. Et decurio, ut dicitur hic, id est de curia et officium curie tractans, sive administrans et ideo potuit habere accessum ad presidem Romanum, quod non potuisset, si esset pauper et ignobilis. Erat autem discipulus Christi, sed occultus, ut dicitur Mt. 27.g. Sed circa funeris extrema manifestavit discipulatum. Hic accessit ad Pilatum et audacter petiit sibi dari corpus Iesu, quo obtento sepelivit in sepulchro {6. 271va} Δ novo, quod sibi exciderat in petra, hora vespertina parasceves cum Nicodemo, qui iuvit eum. Iste Sindonem habuit, in qua corpus Domini depositum de cruce involvit. Nicodemus attulit myrrham et aloes, quia hec duo amaritudine sua arcent vermes a cadaveribus mortuorum et ea servant a putredine. Ideo iudicantes istos duos reos pro officio Dominice sepulture, apprehenderunt Ioseph et posuerunt eum in carcere, Nicodemus vero aufugit. Unde tradunt quidam, sed non est autenticum, Dominum primo apparuisse Ioseph incarcerato, quia solus de discipulis erat incarceratus pro eo, licet hoc in Evangelio legatur. Sic construe.
marg.| {a} Et ecce vir nomine Ioseph, qui erat vir bonus et iustus Modo sume inferius litteram.
marg.| {6.271va} Glossa Ambrosii Non Apostoli, sed ipse Ioseph iustus et constans, quia ubi Apostoli defecerunt, ipse stetit et Nicodemus, in quo etc. Medium huius Glossa de mystico intellectu est, ubi invenitur, quod iustum debet iustus sepelire. Is. 52.d. Mundamini, qui fertis vasa Domini: Ergo multo magis, qui tangunt membra sancta. Unde Augustinus de cura pro mortuis. Non sunt contemnenda corpora defunctorum, maximeque iustorum, in quibus tamquam organis et vasis ad omnia bona opera usus est Spiritus Sanctus. 5
5 sententia inclusa Ed1703
marg.| {g} Accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu Chrysostomus In mortem se tradidit, hostilitatem ad omnes suscipiens. Beda. Si ignotus esset, ad principem non accederet, ut corpus impetraret. Et nota, quia idipsum, quod sepultus est a Ioseph et non ab Apostolis, est ad robur fidei nostre contra Iudeos: Si enim sepelissent eum Apostoli, dicerent alibi asportasse. Modo resume litteram interpositam.
marg.| {c} Hic non consenserat concilio et actibus eorum Ideo tradunt quidam, sed non est autenticum, quod primus Psalmusb, scilicet Beatus vir etc., de isto Ioseph specialiter scriptus sit.
b Ps. 1.
marg.| {d} Ab Arimathia civitate Iudee Nome n est civitatis, que olim dicebatur Ramatha in regione Thamatica iuxta Decapolim. Decapolis regio est trans Iordanem. Glossa super Mc. 7.f. Qui exspectabat et ipse regnum Dei id est gloriam eternam, vel dilatationem Ecclesie. Erat enim discipulus Iesu sed occultus vitans prius inimicitias Iudeorum, sed in hoc extremo officio minus curat de illis.
marg.| {6.271va} Glossa Quia et ipse discipulus Iesu, sed occultus etc. Amb. Quomodo iustus latebram periculi timore quesivit ? Puto, quod ideo occulte petierit, ut corpus impetraret, non ut periculum caveret, contra Io. 19.g. Occultus autem propter metum Iudeorum. Solutio: Idem dicit Ambr. quasi dicat: plus timebat a proposito impediri, si aperte intraret ad Pilatum, quam mori. 6
6 sententia inclusa Ed1703
marg.| {g} Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu Hucu sque, sicut patet, est suspensiva constructio et propter longam interpositionem appositum est hoc pronomen: Hic
Numérotation du verset Lc. 23,mystice 
marg.| Ioseph iste est Prelatus, qui debet esse crescens in virtutibus et quantum ad se et quantum ad alios: Iuxta illud Gn. 49.c. Filius accrescens Ioseph, filius accrescens et decorus aspectu. Item debet esse nobilis, animi nobilitate. Unde Prv. ultim. c. Nobilis in portis vir eius, scilicet Ecclesie. Debet etiam esse Decurio, id est officium curie celestis tractare et administrare. Unde 1Cor. 4.a. Sic nos existimet homo, ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei. Vel etiam debet esse decurio per impletionem decem mandatorum. Debet etiam esse dives divitiis Celi, id est auro sapientie, argento eloquentie, lapidibus pretiosis, id est bonis operibus. Unde Prv. 3.b. Longitudo dierum in dextera eius et in sinistra eius divitie et gloria. Debet etiam esse discipulus Christi, id est de schola eius, id est debet esse mitis et humilis, que docentur in schola eius. Mt. 11.d. Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Debet etiam esse ab Arimathia, que interpretatur {271vb} filia donationis, id est vigilans circa subditos sibi datos ad custodiam. Unde supra 2.b. Pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Hic audacter potest petere corpus Iesu a Pilato, id est a tyrannis liberare Ecclesiam, quam ipsi multis afflictionibus crucifigunt, Prv. 24.b. Erue eos, qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses. Ex. 5.a. Ingressi sunt Moyses et Aaron et dixerunt Pharaoni: Hec dicit Dominus Deus Israel, dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in deserto. Sed certe modo nullus est Ioseph, quia nullus Prelatus audet contradicere tyrannis. Ez. 13.a. Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel, ut staretis in prelio in die Domini. Is. 57.a. Perit iustus et non est, qui recogitet in corde suo etc. Beatus Bernardus. Cadit asina et est, qui sublevet, perit anima et non est, qui curet. Is. 64.c. Cecidimus quasi folium universi et iniquitates nostre quasi ventus abstulerunt nos et non est, qui invocet nomen tuum, qui consurgat et teneat te. Et hoc est.
marg.| {a} Ecce vir nomine Ioseph: Vir debet esse Prelatus, id est maritus Ecclesie, non adulter, quia debet querere prolem, non voluptatem, 2. Corint. 12.e. Non quero, que vestra sunt, sed vos. Item debet esse vir, id est masculus, non mulier. Item adultus, non puer. Sed e contrario modo. Is. 3.a. Dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur eis. Item debet esse vir, id est virtuosus, non timidus, aut pusillanimis, Ecclesiastici 7.a.c Noli querere fieri iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates etc.
c Sir. 7, 6.
marg.| <Versus> Tempore, coniugio, sexu, virtute, vir esto.
marg.| {b} Bonus et iustus debe t esse Prelatus, id est simplex et rectus, benignus et austerus, pater et mater: Iuxta Vers. Verbera patris habes, ubera matris habe. Iob. 1.a. Vir erat in terra Hus, nomine Iob. et erat vir ille simplex et rectus et timens Deum, ac recedens a malo.
marg.| {c} Hic non consenserat malo . Iacob 3.d. Bonis consentiens.
marg.| {d} Ab Arimathia que interpretatur vigilia donationis Domini. Hec est recognitio suorum defectuum, que est munimentum virtutum et producit confessionem. Unde sequitur.
marg.| {e} Civitate Iudee, qui exspectabat per desiderium eternorum. Iac. 5.b. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum et patienter ferens, donec accipiat temporaneum et serotinum. Talis dignus est impetrare corpus Iesu. Unde sequitur.
marg.| {g} Hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu et depositum de C ruce scilicet.
marg.| {h} Involvit sindone mund a. Beda. Ex simplici sepultura Domini ambitio divitum condemnatur, quia nec mortui divitiis carere possunt etc. Sensus est, quia arguuntur divites dantes operam pretiosis sepulturis, cum corpus Domini involutum sit in simplici tela, non in serico, vel purpura. Unde institutum est a Sylvestro Papa, ut corpus Dominicum in altari in simplici tela involvatur, id est in panno lineo simplici, non in serico, vel purpura. Hinc est quod corporales ille, que supponuntur et que substernuntur ex simplici tela fiant:
marg.| <Versus> Ara crucis, tumulique calix, lapidisque patena: Sindonis officium candida byssus habet.
marg.| {6.271vb} Sed quomodo simplici, cum dicatur Io. decimonono, g. Quod ibi fuerunt mixture myrrhe et aloes quasi libre centum. 7
7 sententia inclusa Ed1703
marg.| Item eodem: Sicut mos est Iudeis sepelire. Augustinus. Non frustra ait, sicut mos est etc. Admonet enim, in huiusmodi officiis morem cuiusque gentis esse servandum. Solutio. Morem vocat moderatum usum secundum eorum consuetudinem.
marg.| Chrysostomus Funeris pretiositas violationis sepulchrorum multoties causa fuit. Et infra. O vana gloria, quantam et in luctu tyrannidem monstrat, infra. Si viventes nihil iubet aliud habere, quam tegmina, multo magis mortuos. Et infra. Viventes frigoris gratia egemus vestimento, mortuus vero cur ? Hieronymus: et Beda. In sindone munda Iesum involvit, qui pura mente eum suscipit.
marg.| {i} Et posuit eum in monumento exciso, in quo nondum quisquam positus fuerat hoc etiam fecit pro nobis. Si enim alius sepultus fuisset in eodem monumento, diceretur eum resurrexisse, non Christum. Item si monumentum de pluribus lapidibus {6. 272ra} Δ esset compactum, possent dicere, quod discipuli eius suffoderant et clam asportaverant. Is. 11.c. Et erit sepulchrum eius gloriosum. Chrysostomus Contemne divitias et eris dives, contemne gloriam et eris gloriosus. Erat autem monumentum Christi quasi quedam domus rotunda in rupe excisa, tante altitudinis, ut homo extenta manu vix tangeret culmen, habens introitum ab Oriente. Locus autem corporis sepulti erat ab Aquilone, de ipsa rupe septem pedes habens longitudinis, tribus palmis a terra eminens, a parte Meridiana omnino patens, unde corpus inferebatur. Marmor autem, in quo monumentum erat excisum, erat colore rubeo et albo permixtum, quod bene congruit innocentie et martyrio Christi. Ct. 5.c. Dilectus meus candidus et rubicundus.
marg.| Item solus Dominus in tumulo includitur, id est hic modo inclusus legitur, quia de sola eius sepultura hic specialiter fit mentio, ut ostendatur differre a nostra. Unde Beda. Solus Dominus in tumulo includitur, ut sepultura illius et resurrectio a nostre fragilitate nature dissimilis monstretur Sepultus est sed quamdiu voluit, resurrexit, sed quando voluit, non ita est de nobis. Chrysostomus Malorum sepultor est diabolus non dimittens hominem iam hominem apparere, sed lignum sic cum, ubi non est oculus, non manus, non pedes. Et supra. Videamus caput ligatum, cum inebriantur, manus videbis ventri ligatas et constrictas avaritie vinculis, non enim dimittit ad eleemosynam extendi, pedes numquam potentes currere in domum Dei: Vermes eum comedunt, id est anime passiones. Et infra. Mortuorum oculi etsi aperti, nihil vident. Sequitur.
marg.| {a} Et dies erat Parasceves Para sceve Grecum est, non Hebreum. Iudei enim preter tres famosas captivitates, que leguntur, per particulares captivitates sunt dispersi et inter Grecos diu conversati: Ideoque multa vocabula ab eis acceperunt. Quia autem per nationes gentium fuerint ubique dispersi et inter Grecos diu conversati, habetur ex Actibus Apostolorum, ubi dicitur: Erant autem in Hierusalem habitantes Iudei viri religiosi ex omni natione, que sub celo est. Sonat autem Parasceve, Latine preparatio, quia ea die preparabantur necessaria sabbato, scilicet coquebant panes, quos ederent in sabbato, quia hanc prerogativam habuit sabbatum pre aliis solemnitatibus, ut nec etiam in eo liceret coquere panes ad edendum in ipso, vel accendere ignem in domo. Et nota, quia hic obiicit nobis Grecus, quia dicimus fuisse Lunam quintadecimam in die Parasceves. Preceptum est enim in lege, quartadecima Luna ad vesperum Pascha Domini est et in crastino solemnitas Domini est Azymorum. Lv. 23.a. Ergo eadem die dicit Grecus, non preparantur necessaria, nec etiam mulieres preparant unguenta. Sed ad hoc iam responsum est, quia non propter aliquam solemnitatem preter sabbatum desisterent a preparatione necessariorum. Obiiciunt quoque de eo, quod sabbatum illud dicitur fuisse magnus dies sabbati. Unde videtur, quod sabbatum illud fuit prima dies Azymorum, que erat precipue solemnis et ita in sabbato fuit quintadecima Luna. Sed vera est opinio, quod sabbatum Azymorum, vel pentecoste, vel Scenopegie magnum sabbatum dicebatur, non quod esset prima dies Azymorum, sed quia sabbatum per se magna erat solemnitas et aliquantulum erat solemnius, quia erat una de diebus Azymorum, quorum revera prima et ultima erant magis solemnes. Solet queri, quare in die Dominice passionis non solemnizemus in exultatione, sed in passionibus martyrum, quia ea die videretur precipue exultandum, in qua sumus liberati a diabolo. Duplex est ratio.
marg.| Prima est, quia recordamur Christum passum propter peccata nostra, que dolere et flere debemus et ipsi Domino patienti compati.
marg.| Secunda ratio est, quia Dominus ait Apostolis: Modicum et non videbitis me et in illo modico, scilicet triduo passionis mee contristabimini, mundus autem gaudebit. Ideo in illa die letitiam et exultationem relinquimus Iudeis. Beda. Parasceve est sexta feria, qua preparabant necessaria sabbato et significat vitam presentem, in qua oportet preparari necessaria vite future. Unde Prv. 6.a. Vade ad formicam, o piger et considera vias eius et disce sapientiam, que cum non habeat {6. 272rb} ducem nec preceptorem, nec principem, preparat estate sibi cibum et congregat in messe, quod comedat.
marg.| Item Prv. 10.b. Qui congregat in messe, filius sapiens est, qui autem stertit erit, filius confusionis. Et nota quod Dominus sexta feria est crucifixus, septima sepultus, octava resurrexit: Sic et nos in presenti vita, que est sexta etas mundi, necesse est si volumus sequi Dominum, in cruce penitentie crucifigi, in septima etate, id est post hanc vitam corpora in sepulchris, animas in celo quiescere et tandem octava etate in corpore simul et anima coniunctis incorruptionem eterne hereditatis accipere. Nota etiam, quia in die Parasceves non conficitur corpus Domini in Ecclesia, sed in quinta feria due hostie consecrantur et altera in crastinum reservatur. Quod eleganter fit. Congruum est enim, ut ea die, qua veritas est exhibita, cesset omnino figura: Sacrificium enim altaris figura est et representatio Dominice crucifixionis. Et sicut Ioseph et Nicodemus corpus Dominicum leguntur detulisse ad sepulturam, sic de iure corpus Dominicum a die cene reservatum, debent duo sacerdotes deferre ad altare, ad representationem eius, quod factum est a Ioseph et Nicodemo, Sequitur.
marg.| {b} Et sabbatum illucescebat Contra. Erat vespera sabbati. Solutio: Luna et Stellis iam lucentibus incipiebat sabbatum. Vel potest dici: Illucescebat id est illucescere incipiebat, ut non facias vim in verbo, quia improprie positum est. Iam enim proprie erat vespera sexte ferie, in qua dicebant incipere sabbatum, quia precepta est observatio sabbati in lege a vespera in vesperam. Augustinus super Matthaum. Lucescit, id est terminatur. Unde dicit sic: Vesper principium est noctis: Ideo non ait: Qui lucescit, sed que lucescit, ad intellectum relationem faciens, scilicet ad noctem, que in Aurora diei Dominice terminatur.
marg.| {c} Subsecute autem mulieres, que cum ipso venerant de Galilea ut e i ministrarent necessaria.
marg.| {d} Viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius Chrysostomus Compassibile est muliebre genus et ad propitiationem receptabilius. Beda. Aliis notis Iesu post depositum corpus recedentibus, sole mulieres, que arctius, id est tenerius amabant, officium funeris inspiciebant, ut congruo tempore munus sue devotionis offerrent, exspectantes, quod Iesus promiserat, scilicet resurrectionem et ideo prime viderunt, id est leguntur vidisse.
Numérotation du verset Lc. 23,moraliter 
marg.| Autem iste mulieres significant animas fideles et devotas, ut ipsemet Beda. dicit super Mc. 15. Que quanto amplius recognoscunt suam fragilitatem, que per sexum femineum designatur, tanto ferventius adherent Domino et ordinem passionis eius sedula intentione perquirunt et pia diligentia pro suo modulo imitantur, 1Pt. 2 d. Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius. Ecclesiastic. 23.d. Gloria magna est sequi Dominum etc. Chrysostomus Fortassis vestrum aliquis vellet secundum illas effici mulieres et pedes Iesu detinere: Potestis et nunc quicumque vultis, non pedes et manus solum, sed et caput sacrum detinere, terribilibus potientes mysteriis pura conscientia. Et infra. Et si volueritis esse misericordes etc.
marg.| {e} Et revertentes paraverunt aromata et unguenta Cont ra. Erat festivitas Pasche, de qua Ex. 12.c. Nihil operis facietis in eo, exceptis his, que ad vescendum pertinent et observabitis Azyma. Ergo etc. Solutio: Glossa Exceptis studiis sanctarum Scripturarum et bonorum operum.
marg.| {f} Et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum id est quieverunt. Beda. Mandatum erat in lege, Lv. vigesimotertio, a. ut sabbati silentium, id est otium servaretur a vespera usque ad vesperam et ideo mulieres sepulto Domino revertentes domum, quamdiu licuit, paraverunt aromata et unguenta, scilicet usque ad solis occasum et postea toto sabbato siluerunt usque ad alium solis occasum et tunc recuperata licentia operandi, iterum emerunt alia aromata, quia non sufficiebant ea, que paraverant et tota nocte illa inter sabbatum et Dominicam {272va} paraverunt, ut venientes diluculo ad sepulchrum ungerent corpus Iesu. Sed quomodo possent ungere mulieres corpus Iesu, cum lapis grandissimus esset appositus ad ostium monumenti et signatus, ut dicit Mt. 27.g. Et hoc ipsum viderant mulieres ? Sed vis magni amoris non sinebat de huiusmodi cogitare. Erant autem iste mulieres tres, ut dicit Mc. 16.a. scilicet Maria Magdalene et Maria mater Iacobi minoris et Ioseph et Simonis et Iude, tertia fuit Salome, sic dicta secundum Chrysostomus vel filia Salome, secundum alios, mater Ioannis et Iacobi maioris.
marg.| Moraliter, autem per istas tres mulieres secundum Beatum Bernardus. significantur in unoquoque homine, mens, lingua, manus. Quarum quelibet habet unguenta sua valde pretiosa. Unguenta siquidem mentis, sunt contritio, compassio, devotio. Unguentum contritionis conficitur ex speciebus vilissimis, id est propriis peccatis, que crescunt in horto nostro. Unguentum compassionis conficitur ex speciebus amarissimis, id est omnibus miseriis proximorum, que crescunt in horto vicino. Unguentum devotionis conficitur ex speciebus pretiosissimis, id est omnibus Christi beneficiis, que crescunt in horto Dominico. Unguenta lingue, sunt oratio devota, confessio integra, predicatio vera. Herbe quibus conficitur primum unguentum est, recta intentio, firma attentio, pia affectio. Herbe, quibus conficitur secundum unguentum, sunt pudor commissi, dolor amissi, timor iudicii. Herbe, quibus conficitur tertium unguentum, sunt fidei instructio, morum informatio, vitiorum increpatio. Ier. 1.b. Ecce posui te super gentes et regna, ut edifices et plantes et evellas et destruas et disperdas et dissipes. Unguenta tertie mulieris, id est manus, sunt septem opera misericordie, id est hospitari peregrinos, potare sitientes, cibare famelicos, redimere captivos, vestire nudos, visitare infirmos, sepelire mortuos.
marg.| Versus: Colligo, poto, cibo, redimo, tego, visito, condo.
marg.| De istis unguentis dicitur, Ecclesiastic. 38.a. Unguentarius faciet pigmenta suavitatis et unctiones conficiet sanitatis. Gn. ult. a. Precepit Ioseph servis suis medicis, ut aromatibus condirent patrem. Ct. 1.a. Meliora sunt ubera tua vino fragrantia unguentis optimis. Optimis dicit, quia unguenta prime mulieris bona, unguenta secunde meliora, unguenta tertie optima. Secundum Gregorium Mulieres sunt anime fideles, que debent offerre Domino tria unguenta, sive aromata, id est odorem virtutum, opinionem bonorum operum, suavitatem sanctarum orationum. De quibus Ct. 4.d. Surge Aquilo et veni Auster, perfla hortum meum et fluent aromata illius.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Lc. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=57&chapitre=57_23)

Notes :