Glossa ordinaria

Capitulum 34

Numérotation du verset Ex. 34,1 

Ac deinceps precide ait tibi duas tabulas lapideas instar priorum et scribam super eas verba que habuerunt tabule quas fregisti
Numérotation du verset Ex. 34,2 

esto paratus mane,
ut ascendas statim in montem
Sinai
stabisque mecum
super verticem montis.
Numérotation du verset Ex. 34,3 

nullus
ascendat tecum nec videatur quispiam per totum montem oves1
1 oves] boves Weber
quoque et boves2
2 boves] oves Weber
non pascantur e contra.
Numérotation du verset Ex. 34,4 

excidit ergo duas tabulas lapideas quales ante fuerant et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai
sicut ei preceperat Dominus portans secum tabulas
Numérotation du verset Ex. 34,5 

cumque descendisset Dominus
per nubem stetit Moyses coram3 eo invocans nomen Domini
3 coram] cum Weber
Numérotation du verset Ex. 34,6 

quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus misericors et clemens patiens et multe misericordie4 ac verax5
4 misericordie] miserationis Weber |
5 verax] verus Weber |
Numérotation du verset Ex. 34,7 

qui custodis misericordiam in milia qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata nullusque apud te per se innocens6 est qui reddis iniquitatem
6 innocens Rusch (facsim.)] innocen cacogr. Rusch (Graz Erfurt)
patrum7 filiis
7 patrum] + in Weber
ac nepotibus
in tertiam et quartam progeniem
Numérotation du verset Ex. 34,8 

festinusque Moyses curvatus est
pronus in terram et adorans
Numérotation du verset Ex. 34,9 

ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris
nobiscum populus enim dure cervicis est, ut8 auferas
8 ut] et Weber
iniquitates nostras
atque peccata,
nosque possideas.
Numérotation du verset Ex. 34,10 

Respondit Dominus: Ego inibo pactum videntibus cunctis, signa faciam que numquam sunt visa super terram
nec in ullis gentibus ut cernat populus in cuius medio es9 opus Domini terribile quod facturus sum.
9 medio es] in. Weber
Numérotation du verset Ex. 34,11 

observa cuncta que ego10 hodie mandavi11 tibi ego ipse eiciam ante faciem tuam Amorreum12 Chananeum et Etheum Pherezeum quoque et Eveum et Iebuseum.
10 ego] om. Weber |
11 mandavi] mando Weber |
12 Amorreum] + et Weber |
Numérotation du verset Ex. 34,12 

cave ne umquam cum habitatoribus terre illius iungas amicitias que tibi sint in ruinam
Numérotation du verset Ex. 34,13 

sed aras eorum destrue
confringe statuas
lucosque succide
Numérotation du verset Ex. 34,14 

noli adorare deum alienum Dominus Zelotes nomen eius Deus est emulator
Numérotation du verset Ex. 34,15 

ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum ne cum fornicati fuerint cum diis suis et adoraverint simulacra eorum vocet te quispiam ut comedas de immolatis
Numérotation du verset Ex. 34,16 

nec uxorem de filiabus eorum accipias13 filiis tuis ne postquam ipse fuerint fornicate fornicari faciant et filios tuos in deos suos.
13 accipias] accipies Weber
Numérotation du verset Ex. 34,17 

Deos conflatiles
non facies tibi.
Numérotation du verset Ex. 34,18 

Sollemnitatem azymorum
custodies. Septem diebus
vesceris azymis,
sicut precepi tibi, in tempore mensis novorum: mense enim verni temporis egressus es de Egypto.
Numérotation du verset Ex. 34,19 

Omne quod aperit vulvam
generis masculini
meum erit. De cunctis animantibus tam de bobus
quam de ovibus
meum erit.
Numérotation du verset Ex. 34,20 

Primogenitum asini
redimes ove:
sin14 autem nec pretium pro eo dederis, occidetur.
14 sin] si cacogr. Rusch
Primogenitum filiorum tuorum redimes: nec apparebis in conspectu meo
vacuus.
Numérotation du verset Ex. 34,21 

Sex diebus operaberis,
die septimo
cessabis arare et metere.
Numérotation du verset Ex. 34,22 

Sollemnitatem
hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tue triticee, et sollemnitatem
quando redeunte anni tempore cuncta conduntur.
Numérotation du verset Ex. 34,23 

Tribus temporibus anni
apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israel.
Numérotation du verset Ex. 34,24 

Cum enim tulero gentes
a facie tua, et dilatavero terminos tuos,
nullus insidiabitur terre tue, ascendente et apparente te15 in conspectu Domini Dei tui ter in anno.
15 et apparente – te] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 34,25 

Non immolabis
super fermento
sanguinem hostie tue16,
16 tue] mee Weber
neque residebit mane de victimis17
17 victimis] victima Weber
sollemnitatis Phase.
Numérotation du verset Ex. 34,26 

Primitias frugum terre tue offeres
in domo18
18 domo] domum Weber
Domini Dei tui. Non coques
hedum in lacte matris sue.
Numérotation du verset Ex. 34,27 

dixitque Dominus ad Moysen: Scribe tibi verba hec,
quibus et tecum et cum Israel pepigi fedus.
Numérotation du verset Ex. 34,28 

Fuit19 ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes:
19 Fuit] fecit Weber
panem
non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis verba federis decem.
Numérotation du verset Ex. 34,29 

cumque descendisset20 de monte Sinai tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua
20 descendisset] descenderet Moyses Weber
ex consortio sermonis Domini21.
21 Domini] Dei Weber
Numérotation du verset Ex. 34,30 

Videntes autem Aaron et filii Israel cornutam Moysi faciem
timuerunt prope accedere.
Numérotation du verset Ex. 34,31 

Vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagoge. Et postquam locutus est ad eos22
22 ad eos Rusch Clementina cum hebr. LXX] om. Ω cett. Weber
Numérotation du verset Ex. 34,32 

venerunt ad eum etiam omnes filii Israel. Quibus precepit cuncta que audierat a Domino in monte Sinai.
Numérotation du verset Ex. 34,33 

Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.
Numérotation du verset Ex. 34,34 

Quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo, auferebat donec exiret
et tunc loquebatur
ad filios Israel omnia que sibi fuerant imperata.
Numérotation du verset Ex. 34,35 

qui videbant faciem egredientis Moysi cornutam esse23, sed operiebat ille rursum24 faciem suam si quando loquebatur ad eos.
23 cornutam esse] inv. Weber |
24 ille rursum] inv. Weber (rursus) |

Capitulum 34

Numérotation du verset Ex. 34,1 
Ac deinceps precide ait tibi duas tabulas lapideas instar priorum et scribam super eas verba que habuerunt tabule quas fregisti
Numérotation du verset Ex. 34,2 
esto paratus mane,
interl.| initio boni operis
ut ascendas statim in montem
interl.| spiritualem scilicet intelligentiam legis
Sinai
stabisque mecum
interl.| «Sine me nihil potestis facere»a.
a Io. 15, 5.
super verticem montis.
interl.| eminentiam contemplationis
Numérotation du verset Ex. 34,3 
nullus
interl.| indignus
ascendat tecum nec videatur quispiam per totum montem oves1
1 oves] boves Weber
interl.| simplices imperiti
quoque et boves2
2 boves] oves Weber
interl.| terrenis curis implicati
non pascantur e contra.
interl.| pascuam sancte Scripture et contemplationis virorem
Numérotation du verset Ex. 34,4 
excidit ergo duas tabulas lapideas quales ante fuerant et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai
interl.| ab humana obscuritate transit in montem spiritualis intelligentie
sicut ei preceperat Dominus portans secum tabulas
Numérotation du verset Ex. 34,5 
cumque descendisset Dominus
interl.| Non potest mens humana Deum contemplari nisi condescendat ei.
per nubem stetit Moyses coram3 eo invocans nomen Domini
3 coram] cum Weber
Numérotation du verset Ex. 34,6 
quo transeunte coram eo ait Dominator Domine Deus misericors et clemens patiens et multe misericordie4 ac verax5
4 misericordie] miserationis Weber
5 verax] verus Weber
Numérotation du verset Ex. 34,7 
qui custodis misericordiam in milia qui aufers iniquitatem et scelera atque peccata nullusque apud te {t. 1: Erfurt, f. 97vb; facsim., p. 196b} per se innocens6 est qui reddis iniquitatem
6 innocens Rusch (facsim.)] innocen cacogr. Rusch (Graz Erfurt)
interl.| quamlibet
interl.| originalem
patrum7 filiis
7 patrum] + in Weber
interl.| non baptizatis
ac nepotibus
interl.| imitantibus scilicet
in tertiam et quartam progeniem
interl.| usque ad eos ultio extenditur qui viderunt quod male sequerentur
marg.| QUI  REDDIS  INIQUITATEM etc. GREGORIUS. Cum scriptum sitb: Quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud in terra Israel, dicentes: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupescunt? Vivo ego, dicit Dominus, si erit ultra vobis parabola hec in proverbium in Israel, ut anima patris tui ita et anima filii mea est: anima que peccaverit, ipsa morietur, quid est quod dicitur   Qui reddis iniquitatem patrum filiis ac nepotibus ? Peccatum originale a patribus trahimus, et nisi per gratiam baptismi salvamur, etiam parentum culpam portamus, quia unum adhuc cum illis sumus.   Reddit iniquitatem patrum in   filiis , dum pro culpa parentis ex originali peccato anima polluitur prolis. Et rursum non   reddit iniquitatem patrum in   filiis , quia cum ab originali culpa per baptismum liberamur, non iam parentum culpas, sed quas ipsi committimus habemus. Aliter: Qui pravi parentis   iniquitatem imitatur, etiam ex eius delicto constringitur. Qui autem non imitatur, delicto illius non gravatur. Unde fit ut iniquus filius iniqui patris, non solum sua que addit, sed etiam peccata patris persolvat, cum iratum Deum non ignorans malitiam suam adiungere non formidat. Et iustum est ut qui districto iudice vias patris iniqui non timet imitari, cogatur etiam culpas eius persolvere. Undec: Anima patris mea est, anima filii mea est: anima que peccaverit, ipsa morietur, quia non numquam filii etiam ex patris peccato perimuntur. Deleto autem originali peccato, ex parentum nequitia in anima non tenentur. Quid enim est quod parvuli plerumque a demonibus arripiuntur, nisi quod caro filii ex patris pena mulctatur? In semetipso enim percutitur pater iniquus et contemnit. Percutit ergo in filiis, ut acriter uratur, et dolor patris per carnem filiorum reddit, ut filiorum pena mens patris iniqua puniatur. Cum vero non parvuli, sed iam provectiores filii, et parentum culpa feriuntur, illorum etiam penas luunt quorum facta secuti sunt. Unde recte dicitur:   Usque ad tertiam et quartam progeniem (eam quam imitentur filii): parentum vitam possunt videre, usque ad eos ultio extenditur, qui viderunt quod male sequerentur.
b Cf. Ez. 18, 2-4.
c Cf. Ez. 18, 4.
Numérotation du verset Ex. 34,8 
festinusque Moyses curvatus est
interl.| Se terram et cinerem esse intelligens
pronus in terram et adorans
Numérotation du verset Ex. 34,9 
ait: Si inveni gratiam in conspectu tuo, Domine, obsecro ut gradiaris
interl.| clemens et propicius
nobiscum populus enim dure cervicis est, ut8 auferas
8 ut] et Weber
interl.| puniendo et ignoscendo
iniquitates nostras
interl.| in proximum
atque peccata,
interl.| in nos ipsos
nosque possideas.
interl.| tamquam hereditatem tuam
Numérotation du verset Ex. 34,10 
Respondit Dominus: Ego inibo pactum videntibus cunctis, signa faciam que numquam sunt visa super terram
interl.| Hoc numquam est Iudeis datum ad litteram: de die ergo iudicii accipiendum est, in quo facturus est Deus que numquam visa fuerunt.
nec in ullis gentibus ut cernat populus in cuius medio es9 opus Domini terribile quod facturus sum.
9 medio es] in. Weber
Numérotation du verset Ex. 34,11 
observa cuncta que ego10 hodie mandavi11 tibi ego ipse eiciam ante faciem tuam Amorreum12 Chananeum et Etheum Pherezeum quoque et Eveum et Iebuseum.
10 ego] om. Weber
11 mandavi] mando Weber
12 Amorreum] + et Weber
interl.| Per has gentes, septem vitia designantur, cum quibus societatem iungere prohibemur.
Numérotation du verset Ex. 34,12 
cave ne umquam cum habitatoribus terre illius iungas amicitias que tibi sint in ruinam
Numérotation du verset Ex. 34,13 
sed aras eorum destrue
interl.| ne quis incipiat colere
confringe statuas
interl.| ut nulla monimenta idolatrie remaneant
lucosque succide
Numérotation du verset Ex. 34,14 
noli adorare deum alienum Dominus Zelotes nomen eius Deus est emulator
marg.| DOMINUS  ZELOTES. AUGUSTINUS. Dominus Deus enim zelans, eius nomen {t. 1: Erfurt, f. 98ra; facsim., p. 197a} Deus zelator est, id est nomen ipsum quod Dominus Deus dicitur zelans est, quia Deus zelator est: quod non humane perturbationis vitio facit Deus, semper et omnino incommutabilis et tranquillus; sed hoc verbo indicat non impune plebem suam per alienos deos fornicaturam. Dictum est enim hoc verbum tropice a zelo maritali, qui castitatem custodit uxoris, et perdit omnem qui fornicatur a se.
Numérotation du verset Ex. 34,15 
ne ineas pactum cum hominibus illarum regionum ne cum fornicati fuerint cum diis suis et adoraverint simulacra eorum {t. 1: Erfurt, f. 98ra; facsim., p. 197a} vocet te quispiam ut comedas de immolatis
Numérotation du verset Ex. 34,16 
nec uxorem de filiabus eorum accipias13 filiis tuis ne postquam ipse fuerint fornicate fornicari faciant et filios tuos in deos suos.
13 accipias] accipies Weber
Numérotation du verset Ex. 34,17 
Deos conflatiles
interl.| a parte totum
non facies tibi.
Numérotation du verset Ex. 34,18 
Sollemnitatem azymorum
interl.| Pascha
custodies. Septem diebus
interl.| tota presenti vita
vesceris azymis,
interl.| sinceritatis et veritatis
sicut precepi tibi, in tempore mensis novorum: mense enim verni temporis egressus es de Egypto.
Numérotation du verset Ex. 34,19 
Omne quod aperit vulvam
interl.| principium scilicet bonorum tam corporalium quam spiritualium
generis masculini
interl.| virilis scilicet et fortis
meum erit. De cunctis animantibus tam de bobus
interl.| fortibus, patientibus
quam de ovibus
interl.| simplicibus, innocentibus
meum erit.
Numérotation du verset Ex. 34,20 
Primogenitum asini
interl.| primum opus immunditie
redimes ove:
interl.| simplicitate innocentie
marg.| PRIMOGENITUM  ASINI etc. ISIDORUS. Per   asinum immunditia, per   ovem innocentia designatur.   Asini ergo   primogenita ove mutare est immunde vite primordia ad innocentie simplicitatem convertere, ut postquam illa peccator egit, que ut immunda Dominus respuit, ea iam agendo proferat que Dei sacrificio munda imponat.
sin14 autem nec pretium pro eo dederis, occidetur.
14 sin] si cacogr. Rusch
interl.| quia mens immunda, si non fuerit in melius mutata, necabitur morte perpetua
Primogenitum filiorum tuorum redimes: nec apparebis in conspectu meo
interl.| tabernaculo scilicet, quod Ecclesia significat
vacuus.
interl.| oblationum bonorum operum et virtutum
Numérotation du verset Ex. 34,21 
Sex diebus operaberis,
interl.| toto tempore scilicet vite sue, quia homo nascitur ad laborem et militia est vita hominis super terram
die septimo
interl.| in quiete scilicet animarum
cessabis arare et metere.
marg.| DIE  SEPTIMO etc. AUGUSTINUS. Cum de babbato preciperet, quid est quod adiunxit de satione et messe? Videtur enim dicere: Tempore sationis et messis. An forte ita observandam requiem sabbati precepit, ut nec illa tempora habeant excusationem, que agricolis valde sunt necessaria propter victum et vitam? Iustum est etiam tempore sationis et messis, quando multum urget operatio, ut requiescatur in sabbato et sic post hec tempora que opus plurimum flagitant significatum est omni tempore sabbato debere cessari.
Numérotation du verset Ex. 34,22 
Sollemnitatem
interl.| Pentecosten
hebdomadarum facies tibi in primitiis frugum messis tue triticee, et sollemnitatem
interl.| tabernaculorum scilicet, que scenophegia dicitur
quando {t. 1: Erfurt, f. 98rb; facsim., p. 197b} redeunte anni tempore cuncta conduntur.
Numérotation du verset Ex. 34,23 
Tribus temporibus anni
interl.| in vere scilicet, in estate, in autumno
interl.| quia in fide sancte Trinitatis omnia bona nostra offerre debemus
apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei Israel.
Numérotation du verset Ex. 34,24 
Cum enim tulero gentes
interl.| vitia
a facie tua, et dilatavero terminos tuos,
interl.| exclusa omni angustia mentis et corporis
nullus insidiabitur terre tue, ascendente et apparente te15 in conspectu Domini Dei tui ter in anno.
15 et apparente – te] inv. Weber
interl.| Hoc ad litteram numquam contingit Iudeis.
interl.| Hoc in futura vita complebitur, quando nec visibilis hostis nec invisibilis sanctis nocere poterit.
marg.| NULLUS  INSIDIABITUR  TERRE etc. AUGUSTINUS. Quod dixit: Non concupiscet quisquam de terra sua etc., hoc vult intelligi ut securus quisque ascenderet, nec de terra sua sollicitus esset, Deo promittente custodiam, quod nemo inde aliquid concupisceret, propter illum qui ascendit, nec suam inde timeret absentiam. Et hic satis ostendit quid supra dixerit: Non apparebis in conspectu Dei tui inanis, quia in illo loco dixit, ubi tabernaculum vel templum Deus fuerat habiturus.
Numérotation du verset Ex. 34,25 
Non immolabis
interl.| quia sacrificium purum et sine omni corruptione debet esse.
super fermento
interl.| malitie et nequitie
sanguinem hostie tue16,
16 tue] mee Weber
interl.| alias: mee
marg.| NON IMMOLABIS etc. AUGUSTINUS. Quid est quod ait: Non occides super fermentum sanguinem immolatorum meorum? An illa hoc loco dicit immolata sua que per pascha occiduntur, et precipit ne tunc sit in domo fermentum, quando sunt dies azimorum?
neque residebit mane de victimis17
17 victimis] victima Weber
interl.| de carnibus scilicet agni qui immolabatur in Pascha
interl.| quia sic sacrificia nostra in presenti debemus complere, ne in futuro iudicio incipiamus sacrificare, cum non erit tempus operandi, sed mercedem recipiendi.
sollemnitatis Phase.
interl.| vel Pasche
Numérotation du verset Ex. 34,26 
Primitias frugum terre tue offeres
interl.| principia omnium bonorum ascribendo non tibi
in domo18
18 domo] domum Weber
interl.| Ecclesia
Domini Dei tui. Non coques
interl.| ut supra
hedum in lacte matris sue.
marg.| NON  COQUES  AGNUM etc. AUGUSTINUS. Ecce iterum quemadmodum intelligi possit ignoro. Magna tamen est de Christo prophetia etiam si fieri ad litteram possit: quanto magis si non potest? In sermonibus enim Dei non sunt ad proprietatem operum omnia revocanda, sicut nec illud de petra et caverna eius et manus superpositione, sed plane de fide narrationis hoc exigendum est, ut que dicit facta esse vere facta sunt, et que dicit dicta esse vere dicta sint. Quod exigitur etiam a narratoribus Evangelii cum Christum narrent quedam dixisse, que in parabolis dixit, tamen hoc eum dixisse non parabola, sed historiaca narratio est.
Numérotation du verset Ex. 34,27 
dixitque Dominus ad Moysen: Scribe tibi verba hec,
interl.| quod ante dixerat quando tabulas accepit quas fregit: hoc etiam modo repetit, non recapitulando quod factum est, sed iterum factum esse commendans.
quibus et tecum et cum Israel pepigi fedus.
Numérotation du verset Ex. 34,28 
Fuit19 ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta noctes:
19 Fuit] fecit Weber
marg.| QUADRAGINTA  DIES etc. ISIDORUS. Moyses   quadraginta diebus ieiunavit, et Helias, et ipse Dominus. Precipitur enim nobis ex lege, ex prophetis, et Evangelio quod testimonium ex his habet. Unde in monte inter utramque personam medius {t. 1: Erfurt, f. 98rb; facsim., p. 197b} Salvator effulsit, ut ab omnibus mundi illecebris aviditatem nostram tamquam ieiunio temperantie refrenemus, quamdiu perfectio Decalogi per quatuor eiusdem mundi partes, id est toto orbi, predicatur, ut decem quater ducta quadragenarium numerum signent.
panem
interl.| corporalem scilicet
interl.| Nomine panis omnem cibum significat a parte totum, sicut et nomine aque omnem potum.
non comedit, et aquam non bibit, et scripsit in tabulis {t. 1: Erfurt, f. 98va; facsim., p. 198a} verba federis decem.
marg.| ET  SCRIPSIT  IN  TABULIS etc. AUGUSTINUS. De Moyse dictum est quod ipse scripsit, cui et Deus paulo ante dixitd: «Scribe tibi verba hec». Cum vero primum Legem accepit cuius tabulas abiecit et fregit, nec ipse excidisse dictus est, nec ei dictum est ut scriberet, nec eas scripsisse narratur, sicut modo dicitur:   Scripsit in tabulis verba testamenti etc.; sed tunc dictum este: Et dedit Moysi, statim ut cessavit loqui ad cum in monte Synai, duas tabulas testimonii, tabulas lapideas scriptas digito Dei; et paulo postf: Conversus, inquit, Moyses, descendit de monte, et due tabule, et tabule opus Dei erant, et scriptura Dei scripta in tabulis. Magna questio oritur quomodo ille tabule quas erat Moyses, Domino presciente, facturus, non hominis opus esse dicantur, sed Dei; nec ab homine scripte, sed digito Dei: posteriores vero diu mansure, et in tabernaculo et in templo Dei future, iubente Deo, ab homine excise sunt et scripte. An in prioribus gratia Dei significabatur, non hominis opus qua indigni facti sunt revertentes corde in Egyptum et facientes idolum, unde illo beneficio privati sunt, propterea Moyses tabulas fregit. His vero posterioribus significantur qui de suis operibus gloriantur. Unde Apostolusg: Ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitie Dei non sunt subiecti; et ideo tabule humano opere scripte sunt, que cum ipsis manerent, significantes eosdem suis operibus gloriaturos, non de digito Dei, id est de Spiritu Dei. Certe ergo repetitio Legis Novum Testamentum significat. Illud autem Vetus significabat, unde confractum et abolitum est. Maxime quia cum secundo datur Lex, nullo terrore datur. Sicut illa in strepitu ignium, nubium et tubarum. Unde tremefactus populus dicit: Non loquatur Dominus ad nos, ne moriamur. Unde significatur timor esse in Veteri Testamento, in Novo dilectio. Quomodo igitur hec solvitur questio, quare ille opus Dei, iste opus hominis, et ille scripte digito Dei, iste scripte ab homine? An forte ideo magis in prioribus Vetus significatur Testamentum, quia Deus ibi precepit, sed homo non fecit? «Lex» enim posita est in Veteri Testamento que convinceret transgressores, que «subintravit ut abundaret delictum»h. Non enim implebatur timore, que non impletur nisi caritate. Et ideo dicitur opus Dei, quia Deus Legem constituit, Deus scripsit: non opus hominis, quia homo Deo non obtemperavit, et eum potius reum Lex fecit. In secundis autem tabulis homo per adiutorium Dei tabulas fecit. Unde dicit Dominusi: Non veni solvere Legem, sed adimplere. Et Apostolusj: Plenitudo Legis caritas. Factum est ergo homini facile in Novo Testamento quod in Veteri difficile fuit, habenti fidem que per dilectionem operatur, atque illo digito Dei, id est Spiritu Dei intus eam in corde scribente, non foris in lapide. Undek {t. 1: Erfurt, f. 98va; facsim., p. 198a}: «Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus»; quoniam «caritas Dei», qua veraciter impletur preceptum, «diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis»l. Hec est ergo primo Lex data, ubi significatur Vetus Testamentum, quod est opus tantum Dei, et scriptum digito Dei. Unde Apostolus dicitm: «Itaque Lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum». Lex ergo sancta et bona, Dei opus est: ubi homo nihil agit, quia non obtemperat, sed reatu potius premitur, Lege minante et damnante. Beatus autem homo est, cum hoc «mandatum sanctum, et iustum, et bonum»n est etiam opus eius, sed per gratiam Dei.
d Ex. 34, 27.
e Cf. Ex. 31, 18.
f Cf. Ex. 32, 15-16.
g Cf. Rm. 10, 3.
h Rm. 5, 20.
i Mt. 5, 17.
j Cf. Rm. 13, 10.
k 2Cor. 3, 3.
l Rm. 5, 5.
m Rm. 7, 12.
n Rm. 7, 12.
Numérotation du verset Ex. 34,29 
cumque descendisset20 de monte Sinai tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua
20 descendisset] descenderet Moyses Weber
interl.| Facies Moysi glorificata, lex divinis mysteriis illustrata.
interl.| quibusdam radiis splendoris quos humanus visus ferre non poterat
ex consortio sermonis Domini21.
21 Domini] Dei Weber
interl.| quia cum Domino scilicet tamdiu locutus fuerat
marg.| CUMQUE  DESCENDISSET. ISIDORUS. Ascendit Moyses denuo in montem, iterumque dat ei legem Deus in aliis tabulis ad instar priorum excisis. Sed quas primum accepit sine mora confregit, que imaginem gerebant prisce Legis, que non post longo intervallo pro populi peccato cessavit. Ille vero ad instar priorum excise Novum significabant Testamentum, que non sunt fracte, quia Novum Testamentum manet in eternum; unde merito decem verbis signantur, ut per ipsum numerum figura crucis exprimitur, quem significat decem, que in specie crucis formatur. Christus enim non venit legem solvere, sed implereo, per passionem scilicet crucis, cuius imago fuit in tabulis.
o Cf. Mt. 5, 17.
marg.| ISIDORUS. Descendente Moyse cum tabulis, facies eius glorificata videtur, sed tamen velamine tegitur, in quo significabat legem mystico velamine esse coopertam, et infidelibus occultam. Sermo enim legis habet scientiam glorie, sed secretam; habet et cornua duorum Testamentorum, quibus contra dogmata falsitatis incedit armata. Cum enim Moyses legitur, velamen est positum super cor eorump, et manifeste dum legis et prophetarum Scripturam carnaliter accipiunt infideles, tota facies Moysi quodam velamine tegitur, ut non possint loquentis legis gloriam sustinere; sed si conversi fuerint ad Deum, auferetur velamenq; occidens littera morietur, vivificans spiritus vivificabiturr. Dominus enim Spiritus est, et lex spiritualis est. Undes: «Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua».
p 2Cor. 3, 15.
q Cf. 2Cor. 3, 16.
r Cf. 2Cor. 3, 6.
s Ps. 118, 18.
Numérotation du verset Ex. 34,30 
Videntes autem Aaron et filii Israel cornutam Moysi faciem
interl.| duobus scilicet testamentis que erant in facie Moysi, id est in lege vetus - scilicet aperte - novum occulte
timuerunt prope accedere.
interl.| quia lucem divinorum mysteriorum Iudei non intelligunt sed abhorrent in lege
Numérotation du verset Ex. 34,31 
Vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagoge. Et {t. 1: Erfurt, f. 98vb; facsim., p. 198b} postquam locutus est ad eos22
22 ad eos Ed1455 Rusch Clementina cum hebr. LXX] om. Ω cett. Weber
Numérotation du verset Ex. 34,32 
venerunt ad eum etiam omnes filii Israel. Quibus precepit cuncta que audierat a Domino in monte Sinai.
Numérotation du verset Ex. 34,33 
Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam.
interl.| quia"usque hodie, dum legitur Moyses, velamen positum est super corda Iudeorum"t
t Cf. 2Cor. 3, 15.
Numérotation du verset Ex. 34,34 
Quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo, auferebat donec exiret
interl.| quia conversis ad dominum aufertur velamen
marg.| VIDENTES  AUTEM  AARON etc. ORIGENES. Scriptum est quia vidit Aaron et omnes filii Israel Moysen, et erat glorificata facies eius, et color vultus eius, et timuerunt accedere ad illum. Et post pauca ponebat Moyses super faciem suam velamen. Cum autem introiret in conspectu Domini ut loqueretur ei, auferebat velamen. Quod edisserens Apostolus aitu: Quod si ministerium mortis in litteris formatum in lapidibus fuit ad gloriam, ita ut non possent intendere filii Israel in faciem Moysi propter gloriam vultus eius, que aboletur: quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria? Et paulo postv: Et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent in faciem vultus eius filii Israel. Obtusi sunt enim sensus eorum etc. Quis non pertimescat notam obtusi cordis? Glorificata est facies Moysi, sed non possunt ‘’intendere filii Israel in faciem eius’’. Non potest populus Synagoge ‘’intendere’’. Si quis autem vitam habet eminentiorem quam vulgus, ille potest. Et nunc enim velamen positum est in lectione Veteris Testamentiw, et Moyses glorificato vultu loquitur. Sed gloriam non possumus intueri, quia adhuc populus sumus, et nihil studii, nihil meriti plus quam reliqua plebs habemus. Cum autem quis conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamenx. Conversio ergo nostra causa est auferendi velaminis. Dum ergo legentes divinas Scripturas non intelligimus, dum obscure sunt et clause, nondum conversi sumus. Conversis enim, statim auferetur velamen. Omnis, qui cum recitantur verba legis, communibus occupatur fabulis, aversus est, et de negociis seculi, de pecunia, de lucris, de possessionum curis et divitiarum cupiditate sollicitus est, qui glorie seculi et mundi honoribus studet, aversus est. Qui etiam ab his videtur alienus, assistit autem et audit verba Legis vultu atque oculis intentus, corde tamen et cogitatione vagatur, aversus est. Quid ergo est converti? Si his omnibus terga vertamus, studio, actibus, mente, et sollicitudine, verbo Dei operam demus. In lege enim die ac nocte meditemur, omissis omnibus Deo vacemus et exerceamur in testimoniis eius, hoc est conversum esse ad Dominum. Quis autem nostrum tanto labore et studio divinas querit litteras, quanto quesivit humanas? Aliqui, ut recitari audierint que leguntur, statim discedunt. Nulla de his que lecta sunt, adinvicem inquisitio, nulla collatio. Non interrogant patres suos ut dicant sibi, nec presbyteros ut annuntienty. Alii nec patienter exspectant usque dum lectiones in ecclesia recitentur; alii {t. 1: Erfurt, f. 98vb; facsim., p. 198b} nec, si recitentur, sciunt, sed in remotioribus ecclesie locis secularibus fabulis occupantur: quibus non iam velamen super cor, sed paries et murus positus estz. Si enim qui adest, audit, intendit, et que audit retractat et discutit, percunctatur et discit, vix potest ad libertatem scientie pervenire:"qui abscondit aures suas ne audiat"aa et terga in faciem legentis obvertit, quomodo dicendus est velamen habere superpositum cordi, ad quem nec ipsum quidem velamen littere quo sensus velatur, qui est sonus vocis, accessit? Gloriosa ergo efficitur facies Moysi: habent enim gloriam ea que loquitur, sed tegitur et occultatur, et"omnis gloria eius intrinsecus"ab.
u Cf. 2Cor. 3, 7-8.
v Cf. 2Cor. 3, 13-14.
w Cf. 2Cor. 3, 14-15.
x 2Cor. 3, 16.
y Cf. Dt. 32, 7 : « Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas; interroga patrem tuum et annuntiabit tibi, majores tuos et dicent tibi ».
z Cf. 2Cor. 3, 15.
aa Cf. Prv. 28, 9 : « Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio eius erit execrabilis »; cf. Ps. 57, 5: « Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surde et obturantis aures suas ».
ab Cf. Ps. 44, 14 (Ps-α Ps-β): « Omnis gloria filie regis intrinsecus ».
marg.| ORIGENES. Illud quoque intuere quod in lege vultus Moysi glorificatur, licet velamine contegatur. Manus autem eius intra sinum missa, leprosa facta estac. In quo mihi videtur forma totius Legis plenissime designari. In vultu enim sermo legis, in manu opera signantur. Quia ergo ex operibus legis et nullus erat iustificandusad nec aliquem ad perfectum poterat ducere lexae, manus leprosa fit, et in sinum reconditur, tamquam nihil perfecti operis habitura. Facies ergo glorificatur, sed velamine tegitur, quia sermo eius habet scientie gloriam, sed occultam. Undeaf: «Incerta et occulta sapientie tue manifestasti mihi». Facies ergo Moysi habet gloriam, manus contumeliam. Denique solvere iubetur calciamentum suumag, sic nulla gloria erat in pedibus eius, licet hoc fieret non sine mysterio. Novissima enim pars hominis pedes sunt. Ostendebatur ergo quod novissimis temporibus solveret calciamentum suum Moyses, ut alius acciperet sponsam, et illa vocaretur «domus discalciati»ah usque in presens. Nihil ergo in lege gloriosum habet Moyses nisi solam faciem. In evangelio autem totus glorificatur. Undeai: Apparuerunt Moyses et Helias in gloria, loquentes cum eo. Hic non dicitur quia vultus eius glorificatus est, sed quia totus apparuit in gloria loquens cum Iesu, ubi completur quod ei promissum est in monte Sinaaj: Posteriora mea videbis. Vidit enim que in posterioribus diebus facta sunt et gavisus est, quia non solum vultu glorificatus de monte descendit, sed totus glorificatus adscendit ex monte; et eum de quo dixeratak: Prophetam suscitabit vobis Deus vester ex fratribus vestris, sicut me etc., nunc adesse cernebat et fidem facere sermonibus suis. Et ne cunctaretur in aliquo, audit Patrem dicentemal: «Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite». Moyses dixit: Illum audietis, Pater dicensam: «Ipsum audite», presentem ostendit. Gaudet etiam Moyses, quia et ipse quodammodo velamen deponit conversus ad Dominum, cum evidenter que predixit implentur, vel cum tempus advenit ut per Spiritum que obtexerat revelentur. Sed videamus quid dicat Apostolusan: «Dominus autem spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas». Puto quod verbum Dei pro eo quod auditoribus interest, nunc via, nunc veritas, nunc vita, nunc resurrectio nominatur, nunc etiam caro, nunc vero Spiritus. Quamvis enim vere ex virgine substantiam carnis acceperit in qua crucem pertulit, resurrectionem iniciavit, dicit tamen Apostolusao: Et si cognovimus Christum secundum carnem, sed nunc iam non novimus: quia ergo nunc sermo eius ad subtiliorem intelligentiam provocat, et vult nos nihil carnale in lege sentire, dicit ut qui vult auferre velamen, convertatur ad Dominumap, non quasi ad carnem, sed quasi ad spiritum, ut de carnalibus ad spiritualia veniat, et de servitute ad libertatem, «ubi» enim «spiritus Domini, ibi libertas»aq. Alibi autem dicitar: Nihil iudicavi me scire inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum. Istis non dicebat quia Dominus Spiritus estas, et Dei sapientia, quia non poterant agnoscere Christum secundum hoc, quod sapientia est, sed secundum hoc quod crucifixus est. Illi autem quibus dicebatat: Sapientiam loquimur inter perfectos, non huius seculi, sed Dei sapientiam in mysterio absconditam, non indigebant Verbo Dei secundum quod «Verbum caro factum est»au, sed secundum hoc quod sapientia in mysterio abscondita estav. His ergo qui ad spiritualem intelligentiam provocantur, dicituraw: «Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas», qua scilicet conversi ad Dominum de servitute seculi liberati libertatem scientie requiramus.
ac Cf. Ex. 4, 6.
ad Cf. Rm. 3, 20.
ae Cf. Hbr. 7, 19.
af Ps. 50, 8.
ag Cf. Ex. 3, 5.
ah Cf. Dt. 25, 10.
ai Cf. Mt 17, 3.
aj Ex. 33, 23.
ak Ac. 3, 22.
al Mt. 17, 5.
am Mt. 17, 5.
an 2Cor. 3, 17.
ao 2Cor. 5, 16.
ap Cf. 2Cor. 3, 16.
aq 2Cor. 3, 17.
ar 1Cor. 2, 2.
as 2Cor. 3, 17.
at 1Cor. 2, 6-7.
au Io. 1, 14.
av Cf. 1Cor. 2, 7.
aw 2Cor. 3, 17.
et tunc loquebatur
interl.| velata facie
ad filios Israel omnia que sibi fuerant imperata.
marg.| ET  TUNC  LOQUEBATUR etc. AUGUSTINUS. Postquam descendit Moyses de monte, opera mandantur tabernaculi construendi, et vestis sacerdotalis, de quibus faciendis antequam aliquid preciperet, locutus est ad populum de sabbati observatione. Ubi merito movet, cum decem verba Legis acceperat in tabulis quas ipse excidit et scripsit, cur de solo sabbato, postquam descendit, populum monuit. Si enim propter eadem Legis precepta superfluum erat, ut populus iterum audiret, cur non et hoc superfluum, cum in eisdem decem preceptis legatur? An et hoc simile est {t. 1: Erfurt, f. 99ra; facsim., p. 199a} velamento quo faciem texit, quia splendorem vultus eius filii Israel non poterant intueri? Nam ex decem preceptis hoc solum populo precepit, quod ibi figurare dicitur: alia enim novem sicut ibi etiam in Novo Testamento observanda non dubitamus. Illud autem unum de sabbato usque adeo velatum, et in mysterium preceptum fuit, ut hodie a nobis servetur. Sed solum significatum intueamur. In illa autem requie ubi opera servilia iubentur cessare, magna est altitudo gratie Dei. Tunc enim fiunt cum requie opera bona, cum fides per dilectionem operatur: timor autem tormentum habet, et in tormento que requies? Undeax: «Timor non est in caritate». «Caritas» autem «diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis»ay. Ideo sabbatum requies sancta Dominoaz: Dei scilicet gratie tribuenda, non nobis velut ex nobis. Alioquin nostra opera sic erunt, ut sint aut peccata humana, aut cum timore, non cum dilectione: et ideo servilia sine requie sempiterna sunt. Non enim frustra institutum est sabbatum sabbatorum. Superius quando prius locutus est Deus de tabernaculo unguendo, dixit eadem unctione sanctificari illa omnia et fieri sancta sanctorum. Altare autem holocaustomatum eadem sanctificatum unctione, dixerat fieri sanctum sancti. Et hoc interesse videbatur quod nihil eorum dixisset sancta sanctorum, nisi quod tantum velo separatur a sancto, ubi scilicet erat arca testamenti et altare incensi. Nunc cum eadem repeteret, dixit de tabernaculo uncto et his que in illo essent, quod ea unctione sanctificarentur, et fierent sancta. Altare vero holocausti quod prius dixerat fieri sanctum sancti, eadem unctione nunc dixit fieri sancta sanctorum. Unde intelligitur idem esse sanctum sancti et sancta sanctorum, ac per hoc illa omnia uncta, id est totum tabernaculum et quecumque in eo essent, que prius appellavit sancta sanctorum, tantum valere quod nunc ait sancta: nec unumquodque eorum dici tantummodo post illam unctionem sanctum sancti, sed etiam sanctum sanctorum, sicut altare holocausti, ut iam nihil intersit quantum ad hanc appellationem attinet, inter illa que intra velum fuerant, ubi scilicet erat arca testimonii, et cetera que foris sunt, nisi quod illa ita dicebantur sancta sanctorum vel sanctum sanctorum, ut etiam ante unctionem sic dicerentur; cetera vero unctione sanctificata sunt, ut hoc nomen acciperent.
ax 1Io. 4, 18.
ay Cf. Rm. 5, 5.
az Cf. Ex. 31, 15.
Numérotation du verset Ex. 34,35 
qui videbant faciem egredientis {t. 1: Erfurt, f. 99ra; facsim., p. 199a} Moysi cornutam esse23, sed operiebat ille rursum24 faciem suam si quando loquebatur ad eos.
23 cornutam esse] inv. Weber
24 ille rursum] inv. Weber (rursus)
interl.| plenitudo huius sabbati erit in eterna beatitudine



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ex. Capitulum 34), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=04&chapitre=04_34)

Notes :