Glossa ordinaria

Capitulum 36

Numérotation du verset Ex. 36,1 

Fecit ergo Beseleel et Ooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre
operari que in usus sanctuarii
necessaria sunt, et que precepit Dominus.
Numérotation du verset Ex. 36,2 

Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum cui dederat Dominus1 sapientiam
1 Dominus] Deus Weber
et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus.
Numérotation du verset Ex. 36,3 

Tradidit eis universa donaria filiorum Israel. Qui cum instarent operi quotidie mane
populus vota2 offerebat
2 populus vota] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 36,4 

Unde artifices venire compulsi,
Numérotation du verset Ex. 36,5 

dixerunt Moysi: Plus offert populus quam necessarium est.
Numérotation du verset Ex. 36,6 

iussit ergo Moyses preconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis
Numérotation du verset Ex. 36,7 

eo quod oblata sufficerent et superabundarent
Numérotation du verset Ex. 36,8 

feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita
Numérotation du verset Ex. 36,9 

quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quatuor una mensura erat omnium cortinarum
Numérotation du verset Ex. 36,10 

coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit
Numérotation du verset Ex. 36,11 

fecit et ansas hyacinthinas in ora cortine unius ex utroque latere et in ora cortine alterius similiter
Numérotation du verset Ex. 36,12 

ut contra se invicem venirent anse et mutuo iungerentur
Numérotation du verset Ex. 36,13 

unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum
Numérotation du verset Ex. 36,14 

fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi
Numérotation du verset Ex. 36,15 

unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta3 in latitudine quatuor cubitos4 unius mensure erant omnia saga
3 triginta] + et Weber |
4 quatuor cubitos] inv. Weber |
Numérotation du verset Ex. 36,16 

quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim
Numérotation du verset Ex. 36,17 

fecit5 ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem necterentur6
5 fecit] fecitque Weber |
6 necterentur] iungerentur Weber |
Numérotation du verset Ex. 36,18 

et fibulas eneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieret
Numérotation du verset Ex. 36,19 

fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamen7 de pellibus hyacinthinis8
7 velamen] velamentum Weber |
8 hyacinthinis Rusch ] ianthinis Weber |
Numérotation du verset Ex. 36,20 

fecit et tabulas tabernaculi de lignis Sethim stantes
Numérotation du verset Ex. 36,21 

decem cubitorum erat longitudo tabule unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat
Numérotation du verset Ex. 36,22 

bine incastrature erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi
Numérotation du verset Ex. 36,23 

e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum
Numérotation du verset Ex. 36,24 

cum quadraginta basibus argenteis due bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastrature laterum in angulis terminantur
Numérotation du verset Ex. 36,25 

ad plagam quoque tabernaculi que respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas
Numérotation du verset Ex. 36,26 

cum quadraginta basibus argenteis9 duas bases per singulas tabulas
9 basibus argenteis] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 36,27 

contra occidentalem10 vero id est ad eam partem tabernaculi que respicit mare11 fecit sex tabulas
10 occidentalem] occidentem Weber |
11 respicit mare] inv. Weber |
Numérotation du verset Ex. 36,28 

et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro
Numérotation du verset Ex. 36,29 

que iuncte erant deorsum usque sursum et in unam compagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos
Numérotation du verset Ex. 36,30 

ut octo essent simul tabule et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis
Numérotation du verset Ex. 36,31 

fecit et vectes de lignis Sethim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi
Numérotation du verset Ex. 36,32 

et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare
Numérotation du verset Ex. 36,33 

fecitque12 vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret
12 fecitque] fecit quoque Weber
Numérotation du verset Ex. 36,34 

ipsa autem tabulata deauravit fusis basibus earum argenteis13 et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possent14 quos et ipsos laminis aureis15 operuit
13 fusis basibus earum argenteis] om. Weber |
14 possent] possint Weber |
15 laminis aureis] inv. Weber |
Numérotation du verset Ex. 36,35 

fecit et velum de hyacintho et16 purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctum
16 et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 36,36 

et quatuor columnas de lignis Sethim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteis
Numérotation du verset Ex. 36,37 

fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho et17 purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii
17 et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 36,38 

et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque earum fudit eneas.

Capitulum 36

Numérotation du verset Ex. 36,1 
Fecit ergo Beseleel et Ooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre
interl.| artificiose
operari que in usus sanctuarii
interl.| Ecclesie
necessaria sunt, et que precepit Dominus.
marg.| FECIT  ERGO  BESELEEL. RABANUS. Notandum quod non solum de tribu regali, sed qui de ancilla natus, est ad magisterium operum Dei electus.   Beseleel namque de tribu Iuda qui fuit Lie filius.   Ooliab de tribu Dan qui fuit Bale filius ancille Rachelis, quia etiam ignobiles ad dignitatem et regimen Ecclesie eliguntur."Non est enim personarum acceptor Deus"a, potest etiam in hoc significari quod non solum ex Iudeis, sed etiam ex gentibus Ecclesie doctores assumuntur. Unde, in libro Numeri, Iudas ab oriente castra circa tabernaculum metatus est, et Dan ab aquilone. In oriente enim primum Dominus ex Iudeis Ecclesiam constituit, postea de gentibus que de regno illius erant, qui aitb: Ponam sedem meam ad aquilonem. Has enim ecclesiasticam dignitatem percipere, ad corporis sui unitatem voluit pertinere.
a Cf. Act. 10, 34.
b Cf. Is. 14, 13.
Numérotation du verset Ex. 36,2 
Cumque vocasset eos Moyses et omnem eruditum virum cui dederat Dominus1 sapientiam
1 Dominus] Deus Weber
interl.| A sapientibus in tabernaculo omnia fiunt, quia omnia opera Domini in sapientiac.
c Cf. Ps. 103, 24.
marg.| CUMQUE  VOCASSET  EOS etc. ORIGENES. Et postquam obtulit populus, vocavit, inquit Moyses, omnem sapientem ad fabricandum, et architectum, ut componerent singula que scripta sunt. Sed et mulieres, inquit, sapientes vocavit, ut facerent que convenirent in tabernaculo Domini. Vides ergo omnia que fiunt a sapientibus fieri, et mulieres sapientes, et viri sapientes. Omnia enim opera Domini in sapientia fiuntd. Non sufficit nobis, si offeramus, tantum opus est, ut cum sapientia ea que in nobis sunt operemur, sciamus miscere aurum bisso, et coccum duplicare, vel miscere cum purpura. Quid enim tibi prodest, si habeas hoc, et uti nescias neque cognoscas, quomodo unumquodque in suo tempore et in suo loco aptare debeas et proferre?
d Cf. Ps. 103, 24.
et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus.
marg.| ET  QUI  SPONTE etc. AUGUSTINUS. Et omnes   qui sponte vellent ire ad opera, ut consummarent ea etc. Commemoravit Moyses quosdam quibus dixit Spiritum divinitus datum, quo illa efficere possent, et tamen multi intelliguntur   sponte ad eadem opera venisse, quibus neque imperatum est, neque nomina eorum memorata sunt a Domino dicta Moysi. Non ergo illi soli hoc munus divinitus habuerunt, qui nominatim memorantur, sed fortasse precipue et excellentius. Laudandus est autem in omnibus his non attractus ad opus serviliter animus, sed liberaliter   sponte devotus.
Numérotation du verset Ex. 36,3 
Tradidit eis universa donaria filiorum Israel. Qui cum instarent operi quotidie mane
interl.| studiose tamquam filii Dei, non filii noctis et tenebrarume
e 1Th. 5, 5.
2 populus vota] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 36,4 
Unde artifices venire compulsi,
marg.| UNDE  ARTIFICES etc. Nota quia sapientes effectores operum sancti etiam moribus erant: poterant autem, si vellent, multa auferre3, sed modestia prohibuit, vel religio terruit.
3 auferre] corr., auferrent Rusch
Numérotation du verset Ex. 36,5 
dixerunt Moysi: Plus offert populus quam necessarium est.
Numérotation du verset Ex. 36,6 
iussit ergo Moyses preconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis
Numérotation du verset Ex. 36,7 
eo quod oblata sufficerent et superabundarent
Numérotation du verset Ex. 36,8 
feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita
Numérotation du verset Ex. 36,9 
quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quatuor una mensura erat omnium cortinarum
Numérotation du verset Ex. 36,10 
coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit
Numérotation du verset Ex. 36,11 
fecit et ansas hyacinthinas in ora cortine unius ex utroque latere et in ora cortine alterius similiter
Numérotation du verset Ex. 36,12 
ut contra se invicem venirent anse et mutuo iungerentur
Numérotation du verset Ex. 36,13 
unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum
Numérotation du verset Ex. 36,14 
fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi
Numérotation du verset Ex. 36,15 
unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta4 in latitudine quatuor cubitos5 unius mensure erant omnia saga
4 triginta] + et Weber
5 quatuor cubitos] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 36,16 
quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim
Numérotation du verset Ex. 36,17 
fecit6 ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem necterentur7
6 fecit] fecitque Weber
7 necterentur] iungerentur Weber
Numérotation du verset Ex. 36,18 
et fibulas eneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieret
Numérotation du verset Ex. 36,19 
fecit et opertorium {t. 1: Erfurt, f. 101rb; facsim., p. 203b} tabernaculi de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamen8 de pellibus hyacinthinis9
8 velamen] velamentum Weber
9 hyacinthinis Rusch ] ianthinis Weber
Numérotation du verset Ex. 36,20 
fecit et tabulas tabernaculi de lignis Sethim stantes
Numérotation du verset Ex. 36,21 
decem cubitorum erat longitudo tabule unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat
Numérotation du verset Ex. 36,22 
bine incastrature erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi
Numérotation du verset Ex. 36,23 
e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum
Numérotation du verset Ex. 36,24 
cum quadraginta basibus argenteis due bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastrature laterum in angulis terminantur
Numérotation du verset Ex. 36,25 
ad plagam quoque tabernaculi que respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas
Numérotation du verset Ex. 36,26 
cum quadraginta basibus argenteis10 duas bases per singulas tabulas
10 basibus argenteis] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 36,27 
contra occidentalem11 vero id est ad eam partem tabernaculi que respicit mare12 fecit sex tabulas
11 occidentalem] occidentem Weber
12 respicit mare] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 36,28 
et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro
Numérotation du verset Ex. 36,29 
que iuncte erant deorsum usque sursum et in unam compagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos
Numérotation du verset Ex. 36,30 
ut octo essent simul tabule et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis
Numérotation du verset Ex. 36,31 
fecit et vectes de lignis Sethim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi
Numérotation du verset Ex. 36,32 
et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare
Numérotation du verset Ex. 36,33 
fecitque13 vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret
13 fecitque] fecit quoque Weber
Numérotation du verset Ex. 36,34 
ipsa autem tabulata deauravit fusis basibus earum argenteis14 et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possent15 quos et ipsos laminis aureis16 operuit
14 fusis basibus earum argenteis] om. Weber
15 possent] possint Weber
16 laminis aureis] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 36,35 
fecit et velum {t. 1: Erfurt, f. 101va; facsim., p. 204a} de hyacintho et17 purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctum
17 et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 36,36 
et quatuor columnas de lignis Sethim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteis
Numérotation du verset Ex. 36,37 
fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho et18 purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii
18 et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 36,38 
et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque earum fudit eneas.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ex. Capitulum 36), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=04&chapitre=04_36)

Notes :