Capitulum 11
Numérotation du verset
Act. 11,1
Audierunt autem apostoli et fratres
qui erant in Iudea quoniam et gentes receperunt verbum Dei.
Numérotation du verset
Act. 11,2
Cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione
Numérotation du verset
Act. 11,3
dicentes : Quare introisti ad viros preputium habentes et manducasti cum illis ?
Numérotation du verset
Act. 11,4
Incipiens
autem Petrus exponebat illis ordinem dicens :
Numérotation du verset
Act. 11,5
Ego eram in civitate Ioppe orans
et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis submitti de celo et venit usque ad me.
Numérotation du verset
Act. 11,6
In quod intuens considerabam.
Et vidi quadrupedia terre et bestias et reptilia et volatilia celi.
Audivi autem
et vocem dicentem mihi : Surgens, Petre
occide et manduca.
Numérotation du verset
Act. 11,8
Dixi autem :
nequaquam Domine,
quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.
Numérotation du verset
Act. 11,9
Respondit
autem vox secundo de celo
que Deus
mundavit.
Tu ne commune dixeris :
Numérotation du verset
Act. 11,10
Hoc autem factum est per ter.
Et recepta sunt rursum omnia in celum.
Numérotation du verset
Act. 11,11
Et ecce confestim viri tres1
1 viri tres]
inv. Weber
confestim astiterunt
in domo in qua eram missi a Cesarea ad me.
Numérotation du verset
Act. 11,12
Dixit autem Spiritus mihi
ut irem cum illis nihil hesitans.
Venerunt autem mecum et sex fratres isti,
et ingressi sumus in domum viri.
Numérotation du verset
Act. 11,13
Narravit autem2 quomodo viderit3 angelum in domo sua
2 autem] + nobis
Weber
|
3 viderit] vidisset
Weber
|
stantem
et dicentem sibi : mitte in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus
Numérotation du verset
Act. 11,14
qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris
tu et universa domus tua.
Numérotation du verset
Act. 11,15
Cum autem cepissem loqui decidit Spiritus sanctus
super eos sicut et in nos in initio.
Numérotation du verset
Act. 11,16
Recordatus sum autem verbi Domini
sicut dicebat : Ioannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu sancto.
Numérotation du verset
Act. 11,17
Si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum, ego quis eram qui possem prohibere Dominum4 ?
4 Dominum] Dominum Deum
Weber
Numérotation du verset
Act. 11,18
His auditis tacuerunt
et glorificaverunt Deum
dicentes : Ergo et gentibus
penitentiam Deus dedit5.
5 penitentiam...dedit] Deus penitentiam ad vitam dedit
Weber
Numérotation du verset
Act. 11,19
Et illi quidem qui dispersi erant6
6erant] fuerant
Weber
a tribulatione que facta fuerat sub Stephano
perambulaverunt usque ad7 Phenicen
7 ad] om. Weber
et Cyprum et Antiochiam
nemini loquentes verbum,
nisi solis Iudeis.
Numérotation du verset
Act. 11,20
Erant autem quidam
ex eis viri Cyprii et Cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et8 ad Grecos annuntiantes Dominum Iesum,
8 et] om. Weber
Numérotation du verset
Act. 11,21
Et erat manus Domini cum eis. Multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.
Numérotation du verset
Act. 11,22
Pervenit autem sermo ad aures Ecclesie que erat Hierosolymis
super istis
et miserunt Barnabam
usque ad9 Antiochiam.
9 ad] om. Weber
Numérotation du verset
Act. 11,23
Qui cum pervenisset et vidisset gratiam
Domini10, gavisus est
10 Domini] Dei
Weber
et hortabatur omnes in11 proposito cordis
11 in] om. Weber
permanere in Domino,
Numérotation du verset
Act. 11,24
quia erat vir bonus
et plenus Spiritu sancto et fide et apposita est
turba multa Domino.
Numérotation du verset
Act. 11,25
Profectus est autem Tharsum
ut quereret Saulum.
Quem cum invenisset, perduxit Antiochiam
Numérotation du verset
Act. 11,26
et annum totum conversati sunt in Ecclesia,
et docuerunt turbam multam,
ut12 cognominarentur primum Antiochie discipuli Christiani.
12 ut] ut praem. Weber
Numérotation du verset
Act. 11,27
In his autem diebus
supervenerunt ab Hierosolymis
prophete
Numérotation du verset
Act. 11,Antiochiam.28
Et surgens unus ex eis nomine Agabus,
significat13 per Spiritum famem magnam futuram
13 significat] significabat
Weber
in universo orbe terrarum
que facta est sub Claudio.
Numérotation du verset
Act. 11,29
Discipuli autem
prout quis habebat
proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere
habitantibus in Iudea fratribus,
Numérotation du verset
Act. 11,30
quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabe et Sauli.
Capitulum 11
Numérotation du verset
Act. 11,1
{t. 4 : Erfurt, f. 1160vb ; facsim., p. 480b} Audierunt autem apostoli et fratres
interl.|
preter apostolos
qui erant in Iudea quoniam et gentes receperunt verbum Dei.
interl.|
propter eunuchum et Cornelium
Numérotation du verset
Act. 11,2
Cum ascendisset autem Petrus in Hierosolymam disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione
interl.|
non comites sed credentes ex Iudeis qui erant in Hierusalem
Numérotation du verset
Act. 11,3
dicentes : Quare introisti ad viros preputium habentes et manducasti cum illis ?
interl.|
duo contra legem fecisti
Numérotation du verset
Act. 11,4
Incipiens
interl.|
a principio visionis vel incipiens salutem gentibus nuntiare
autem Petrus exponebat illis ordinem dicens :
Numérotation du verset
Act. 11,5
Ego eram in civitate Ioppe orans
interl.|
in qua hora Deus me falli non sineret
et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis submitti de celo et venit usque ad me.
interl.|
non ab alio nuntiatum est mihi
Numérotation du verset
Act. 11,6
In quod intuens considerabam.
interl.|
sollerter et sine negligentia
Et vidi quadrupedia terre et bestias et reptilia et volatilia celi.
marg.|
QUADRUPEDIA
BESTIAS
REPTILIA
VOLATILIA
OCCIDE
ET
MANDUCA. R<ABANUS>.Miror quosdam hoc interpretari super escis quibusdam lege prohibitis, cum nec serpentes nec reptilia edi possint, nec Petrus sic intellexit sed omnes homines ad evangelium equaliter vocari, et nullum secundum naturam esse pollutum, non enim quia bestias comederit, sed quia gentibus communicaverit increpatus mysterium huius visionis exposuit.7
Audivi autem
interl.|
ego et non alius
et vocem dicentem mihi : Surgens, Petre
interl.|
familiaris ostenditur ex nomine
occide et manduca.
Numérotation du verset
Act. 11,8
Dixi autem :
interl.|
ecce prima excusatio
nequaquam Domine,
interl.|
sicut et vos modo refutatis
quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.
Numérotation du verset
Act. 11,9
Respondit
interl.|
ecce secunda excusatio
autem vox secundo de celo
interl.|
facta
que Deus
interl.|
non alius
mundavit.
interl.|
id est precepit mundari
Tu ne commune dixeris :
interl.|
non solum facto sed et verbo refutare noli
Numérotation du verset
Act. 11,10
Hoc autem factum est per ter.
interl.|
quod est firmitatis indicium unde tertia excusatio nascitur
Et recepta sunt rursum omnia in celum.
interl.|
ex hoc significatur gentes in celum esse recipiendas
interl.|
ecce quarta excusatio
Numérotation du verset
Act. 11,11
Et ecce confestim viri tres1
1 viri tres]
inv. Weber
interl.|
ne pro alia causa visio estimetur ostensa
interl.|
quinta excusatio numero testium veniente et sexu principali
confestim astiterunt
interl.|
non ego primo illos adii
in domo in qua eram missi a Cesarea ad me.
Numérotation du verset
Act. 11,12
Dixit autem Spiritus mihi
interl.|
ecce excusatio sexta
ut irem cum illis nihil hesitans.
interl.|
prohibuit me facere que facitis et iussit que arguitis
Venerunt autem mecum et sex fratres isti,
interl.|
septima excusatio testimonium factum
marg.|
ET
SEX
FRATRES
ISTI. B<EDA>. Quia sex diebus factus est mundus per sex fratres {t. 4 : Erfurt, f. 1161ra ; facsim., p. 481a} opera perfecta monstrantur que doctorem comitantur, quando auditoribus inter verba exhortationis demonstratur exemplum perfectionis.
et ingressi sumus in domum
{t. 4 : Erfurt, f. 1161ra ; facsim., p. 481a}
viri.
Numérotation du verset
Act. 11,13
Narravit autem2 quomodo viderit3 angelum in domo sua
2 autem] + nobis
Weber
3 viderit] vidisset
Weber
interl.|
excusatio octava narratio scilicet fidelis viri de visione angeli in domo sua ob cuius ingressum Petrus vocabatur
stantem
interl.|
solito more angelus stare dicitur
et dicentem sibi : mitte in Ioppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus
Numérotation du verset
Act. 11,14
qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris
interl.|
decima excusatio quia angelus salutem nuntiat quam negatis
tu et universa domus tua.
Numérotation du verset
Act. 11,15
Cum autem cepissem loqui decidit Spiritus sanctus
interl.|
undecima excusatio descensio Spiritus
super eos sicut et in nos in initio.
interl.|
eodem modo et non inferius
Numérotation du verset
Act. 11,16
Recordatus sum autem verbi Domini
interl.|
duodecima excusatio sermo Domini de Spiritu sancto ad ipsos factus qui completus est in gentibus
sicut dicebat : Ioannes quidem baptizavit aqua vos autem baptizabimini Spiritu sancto.
Numérotation du verset
Act. 11,17
Si ergo eandem gratiam dedit illis Deus sicut et nobis qui credidimus in Dominum Iesum Christum, ego quis eram qui possem prohibere Dominum4 ?
4 Dominum] Dominum Deum
Weber
interl.|
nolite conari si enim ego non potui nec vos poteritis
Numérotation du verset
Act. 11,18
His auditis tacuerunt
interl.|
ab increpatione Petri
et glorificaverunt Deum
interl.|
gratias egerunt salvatori
dicentes : Ergo et gentibus
interl.|
ut nobis
marg.|
ERGO
ET
GENTILIBUS etc. Hoc est quod in Iob legitur : «Ab aquilone aurum veniet et ad Deum formidolosa laudatio»a, quia prius frigido gentium in pectore splendor fidei exortus est et pro eadem inopinata fide Iudea Deum tremendo glorificat.
a Iob. 37, 22.
penitentiam Deus dedit5.
5 penitentiam...dedit] Deus penitentiam ad vitam dedit
Weber
interl.|
quod apparet in descensu Spiritus
Numérotation du verset
Act. 11,19
Et illi quidem qui dispersi erant6
6erant] fuerant
Weber
marg.|
ET
ILLI
QUIDEM
QUI
DISPERSI. Revertitur ad id quod dixerat. Igitur qui dispersi erant per transibant evangelizantes verbum Dei. Interserta est enim narratio de Philippo, Petro, Ioanne, Paulo.
a tribulatione que facta fuerat sub Stephano
interl.|
a morte eius incepta
perambulaverunt usque ad7 Phenicen
7 ad] om. Weber
interl.|
provinciam Syrie occidentalem
et Cyprum et Antiochiam
interl.|
Syrie civitatem
nemini loquentes verbum,
interl.|
propter in Antiochia in qua loquebantur vel non erant de his qui loquebantur in Antiochia
nisi solis Iudeis.
interl.|
exemplo Christi dicentis non sum missus nisi : «Ad oves que perierunt domus Israel»b
b Mt. 10, 26.
Numérotation du verset
Act. 11,20
Erant autem quidam
marg.|
ERANT
AUTEM
QUIDAM. R<ABANUS>. Non de illis qui fuerant dispersi ab Hierusalem, sed de Cypro et Cyrene fuerant. Aut excepta Antiochia in ceteris, id est in Cypro et Cyrene ad grecos sunt locuti. Aliter greci illi quibus locuti sunt, Iudei fuerant genere sed inter grecos conversati sunt in dispersione.
ex eis viri Cyprii et Cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et8 ad Grecos annuntiantes Dominum Iesum,
8 et] om. Weber
Numérotation du verset
Act. 11,21
Et erat manus Domini cum eis. Multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.
marg.|
MULTUSQUE
NUMERUS etc. B<EDA>. Iam post revelationem sindonis, in qua sancta animalia superna spe quiescerent, cepit Ecclesia crescere, cum per exteras provincias insulas et civitates non solum Iudeis sed etiam gentibus evangelium predicatur.
Numérotation du verset
Act. 11,22
Pervenit autem sermo ad aures Ecclesie que erat Hierosolymis
interl.|
quod etiam grecis locuti sunt
{t. 4 : Erfurt, f. 1161rb ; facsim., p. 481b} super istis
interl.|
de istis grecis in Antiochia credentibus
et miserunt Barnabam
interl.|
ad probandam eorum fidem
marg.|
ET
MISERUNT
BARNABAM. R<ABANUS>.Barnabas virilis in bonitate. Barnabas sepe in hoc libro laudatur, ne ob indignitatem meriti apostolatu caruisse credatur qui postea ab apostolis gentium apostolus est ordinatus.
usque ad9 Antiochiam.
9 ad] om. Weber
Numérotation du verset
Act. 11,23
Qui cum pervenisset et vidisset gratiam
interl.|
virtutem
Domini10, gavisus est
10 Domini] Dei
Weber
interl.|
postquam multus numerus conversus est
et hortabatur omnes in11 proposito cordis
11 in] om. Weber
interl.|
sicut proposuerant et inceperant
marg.|
ET
HORTABAT
OMNES
IN
PROPOSITO
CORDIS. Nihil mutavit vel addidit, sed perseverantiam docuit quia vera et plena fides erat in eis.
permanere in Domino,
interl.|
in fide Domini vel ut sint membra Domini
Numérotation du verset
Act. 11,24
quia erat vir bonus
interl.|
bonus bona hortatur
et plenus Spiritu sancto et fide et apposita est
interl.|
in adventu Barnabe
turba multa Domino.
interl.|
ad priorem numerum credentium
Numérotation du verset
Act. 11,25
Profectus est autem Tharsum
marg.|
THARSUM. Dictum est enim supra quod fratres deduxerunt eum nocte Cesaream et dimiserunt Tharsum.
ut quereret Saulum.
marg.|
{t. 4 : Erfurt, f. 1161rb ; facsim., p. 481b}
UT
QUERERET
SAULUM. Ecce bonitas Barnabe qui non solus presumit docere plebem sed apostolatus querit consortem.
Quem cum invenisset, perduxit Antiochiam
interl.|
ad fideles a quibus non erat timendum
Numérotation du verset
Act. 11,26
et annum totum conversati sunt in Ecclesia,
interl.|
non otiose
et docuerunt turbam multam,
interl.|
quam prius dixerat Domino appositam cum his qui per annum augebantur
ut12 cognominarentur primum Antiochie discipuli Christiani.
12 ut] ut praem. Weber
interl.|
hoc nomine prius vocabantur Christiani
marg.|
UT
COGNOMINARENTUR
DISCIPULI
CHRISTIANI. R<ABANUS>. Omnes secte nomen trahebant de suo auctore. Ideo fundata fide et firmitatem obtinente primum in Antiochia ubi pre ceteris locis fides florebat sumptum est a Christo nomen Christianum.
Numérotation du verset
Act. 11,27
In his autem diebus
interl.|
illo anno quo ibi conversati sunt
supervenerunt ab Hierosolymis
interl.|
quasi de eminentiori loco tam situ quam merito
prophete
interl.|
gratia
marg.|
PROPHETE. RA<BANUS>. De quibus dictum est : «Et prophetabunt filii vestri»c. Laus est Antiochie quod multi perfecti conveniebant.
c Ioel 2, 28.
Numérotation du verset
Act. 11,Antiochiam.28
Et surgens unus ex eis nomine Agabus,
interl.|
corpore quomodo multitudini loquebatur
marg.|
AGABUS. B<EDA>. ‘Nuntius tribulationis’ interpretatur qui secundum nomen suum et hic famem generalem et infra paulo vincula prophetat.
significat13 per Spiritum famem magnam futuram
13 significat] significabat
Weber
interl.|
gravem vel quia per totum orbem
in universo orbe terrarum
interl.|
non per locorum intervalla
que facta est sub Claudio.
interl.|
tempus dicitur et locus et ut certior sit prophetia
Numérotation du verset
Act. 11,29
Discipuli autem
marg.|
DISCIPULI
AUTEM. B<EDA>. Videntur discipuli in hoc non servasse mandatum Dei dicentis. Nolite solliciti esse de crastino, sed constat non hoc eum improbare, si quis humano more ista procuret, sed non pro eis Deo militet ut in opere suo non regnum Dei. Sed temporalia intueatur, ad hanc ergo regulam hoc prececeptum redigitur, ut in horum provisione regnum Dei attendamus, sed in militia Dei ista non cogitemus.
prout quis habebat
interl.|
non iuxta voluntatem sed substantie qualitatem
proposuerunt singuli eorum in ministerium mittere
interl.|
collectione eleemosyne
habitantibus in Iudea fratribus,
interl.|
non sibi ipsis
marg.|
IN
IUDEA. B<EDA>. Sciebant in Iudea et maxime Hierosolymis famem acrius sevituram ubi erant pauperes sanctorum qui rebus suis domibus et agris venditis. Precia apostolis detulerant, pecunieque acquirende ulterius non multum vacabant, nonnulli etiam pro fide a Iudeis ablata substantia multabantur, de quibus Apostolus : «Et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis»d.
d Hbr. 10, 34.
Numérotation du verset
Act. 11,30
quod et fecerunt mittentes ad seniores per manus Barnabe et Sauli.
interl.|
qui probati sunt vel erant fideles ministri
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Act. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=74&chapitre=74_11)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Act. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=74&chapitre=74_11)
Notes :