Capitulum 1

Numérotation du verset 2Rg. 1,1 

Secundus liber Samuelis incipit.
Factum est autem postquam mortuus est Saul, ut David reverteretur a cede Amalech
et maneret duos dies in Siceleg1.
1 duos dies - in Siceleg] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 1,2 

In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput. Et ut venit ad David cecidit super faciem suam
et adoravit.
Numérotation du verset 2Rg. 1,3 

Dixitque ad eum David : Unde venis ? Qui ait ad David2 : De castris Israel fugi.
2 David] eum Weber
Numérotation du verset 2Rg. 1,4 

Et dixit ad eum David : Quod est verbum quod factum est ? Indica mihi. Qui ait : Fugit populus ex3 prelio et multi corruentes ex4 populo mortui sunt, sed et Saul et Ionathan filius eius interierunt.
3 ex] e Weber |
4 ex] e Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 1,5 

Dixitque David ad adolescentem qui nuntiavit ei5 : Unde scis quia mortuus est Saul et Ionathan filius eius ?
5 nuntiavit ei] nuntiabat Weber
Numérotation du verset 2Rg. 1,6 

Et6 ait adolescens qui nuntiabat7 ei : Casu veni in montem Gelboe et Saul incumbebat super hastam suam.
6 et] om. Weber |
7 nuntiabat] narrabat Weber |
Porro currus et equites appropinquabant ei :
Numérotation du verset 2Rg. 1,7 

Et conversus post tergum suum vidensque me vocavit. Cui cum respondissem : assum,
Numérotation du verset 2Rg. 1,8 

dixit mihi : Quisnam es tu ? Et aio ad eum : Amalechites sum.
Numérotation du verset 2Rg. 1,9 

Et locutus est mihi : Sta super me et interfice me, quoniam tenent me angustie et adhuc tota anima in me est.
Numérotation du verset 2Rg. 1,10 

Stansque super eum occidi illum. Sciebam enim quod vivere non poterat post ruinam
Et tuli diadema quod erat in capite eius, et armillam de brachio eius8 et tuli9 ad te dominum meum huc.
8 eius] illius Weber |
9 tuli] adtuli Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 1,11 

Apprehendens autem David vestimenta sua scidit, omnesque viri qui erant cum eo,
Numérotation du verset 2Rg. 1,12 

et planxerunt, et fleverunt, et ieiunaverunt usque ad vesperam super Saul et Ionathan10 filium eius et super populum Domini
10 Ionathan] super praem. Weber
et super populum11 Israel
11 populum] domum Weber
eo12 quod corruissent gladio.
12 eo] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 1,13 

Dixitque David ad iuvenem qui nuntiaverat ei : Unde es tu13 ? Qui respondit : Filius hominis advene Amalechite ego sum.
13 tu] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 1,14 

Et ait David ad eum14 : Quare non timuisti mittere manum tuam ut occideres christum Domini ?
14 David-ad eum] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 1,15 

Vocansque David unum de pueris suis15 ait : Accedens
15 suis] om. Weber
irrue in eum. Qui percussit illum et mortuus est.
Numérotation du verset 2Rg. 1,16 

Et ait ad eum David : Sanguis tuus
super caput tuum. Os enim tuum locutum est adversum te dicens : Ego interfeci christum Domini.
Numérotation du verset 2Rg. 1,17 

Planxit autem David planctum huiuscemodi super Saul et super Ionathan filium eius.
Numérotation du verset 2Rg. 1,18 

Et precepit ut docerent filios Iuda arcum
sicut scriptum est in libro Iustorum :
Numérotation du verset 2Rg. 1,19 

Incliti Israel
super montes tuos interfecti sunt quomodo ceciderunt fortes ?
Numérotation du verset 2Rg. 1,20 

Nolite annuntiare in Geth
neque annuntietis in compitis Ascalonis, ne forte letentur filie Philistiim, ne exultent filie incircumcisorum.
Numérotation du verset 2Rg. 1,21 

Montes Gelboe
nec ros, nec pluvie veniant super vos, neque sint agri primitiarum, quia ibi abiectus est clipeus fortium, clipeus Saul, quasi non esset unctus oleo
Numérotation du verset 2Rg. 1,22 

a sanguine interfectorum,
ab adipe fortium sagitta Ionathan numquam abiit16
16 abiit] rediit Weber
retrorsum et gladius Saul non est reversus inanis.
Numérotation du verset 2Rg. 1,23 

Saul et Ionathas17 amabiles et decori valde18 in vita sua, in morte quoque non sunt divisi. Aquilis velociores
17 Ionathas] Ionathan Weber |
18 valde] om. Weber |
leonibus fortiores.
Numérotation du verset 2Rg. 1,24 

Filie Israel, super Saul flete qui vestiebat vos coccino in deliciis,
qui prebebat ornamenta aurea cultui vestro.
Numérotation du verset 2Rg. 1,25 

Quomodo ceciderunt fortes in prelio ?
Ionathas19 in excelsis tuis
19 Ionathas] Ionathan Weber
occisus est ?
Numérotation du verset 2Rg. 1,26 

Doleo super te frater mi Ionatha20 decore nimis et amabilis super amorem mulierum. Sicut mater amat unicum filium summ, ita te diligebam21.
20 Ionatha] Ionathan Weber |
21 sicut…diligebam] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 1,27 

Quomodo ceciderunt robusti et perierunt arma bellica ?

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Rg. 1,1 
ad litteram
marg.| marg.| {515} .1. Factum. Postquam in primo lib. actum est de regno per electionem , hic consequenter agitur de regno per successionem , quia Isboseth successit Sauli, licet parvo tempore , et Salomon successit David, et sic consequenter alii reges usque ad captivitatem Babylonicam, et quia regnum Isboseth procedebat debilitando, regnum autem David fortificando . ideo primo describitur inchoatio regni utriusque partialis, secundo exterminatio regni Isboseth totalis capit. 4. tertio promotio regni David integralis ca. 1. Circa primum premittitur Saulis et filiorum eius lamentatio, secundo successoris duplex institutio ca. 2. Circa primum primo describitur denuntiatio mortis : secundo actus lamentationis, ibi : Apprehendens autem David. Circa primum premittitur tempus huius denuntiationis, cum dicitur.
marg.| .2. In die scilicet a reversione David in Siceleg interfectis Amalecitis qui eam incenderant, prout dictum fuit in libro tertio, 10.cap.
marg.| .3.  Veste conscissa. Ista fiebant apud Hebreos in signum tristitie et magne desolationis. Cetera patent usque ibi :
marg.| .4.  Casu. licet venisset a proposito ad prelium, tamen fugiens casualiter venit ad locum ubi Saul erat vulneratus, vel forte in hoc dixit mendacium sicut et in aliis, ut patebit consequenter. Dicitur enim communiter  : quod erat filius Doeg : et ideo verisimile est, quod esset iuxta patrem suum {516} qui erat cum Saule, ut predictum est in fine primi libri.
marg.| .5. Et Saul. Graviter vulneratus, et non potens incedere.
marg.| .6. Porro currus. ita quod non poterat eos evadere.
marg.| .7. Sta super. Hoc fingebat, sed non erat verum, quia hoc dixit Saul armigero suo tantum, qui etiam interfecit seipsum.
marg.| .8. Stansque super. Similiter in hoc mentitus fuit, quia Saul semetipsum occidit. Dicit tamen Iosephus, quod iste verum dixit, quia licet Saul irruisset super gladium suum, tamen ita debilitatus erat quod non poterat seipsum perforare, et ideo iste iuvenis ex eius precepto impegit eum super gladium, intantum quod fuit mortuus, contrarium tamen tenetur.
marg.| .9. Et tuli. Dicunt autem hic Hebrei, quod Doeg videns Saul mortuum tradidit ista insignia regalia filio suo, ut portaret ad David : ac per hoc inveniret gratiam apud eum : et tunc seipsum interfecit ratione predicta in fine primi libri.
marg.| .10. Apprehendens. Hic consequenter ponitur actus lamentationis , et primo in generali, secundo modus planctus in speciali, ibi : Planxit autem David. Circa primum premittitur planctus, cum dicitur.Apprehendenset subditur punitio nuntiantis, cum dicitur.
marg.| .11. Dixitque David ad. quia dixerat se interfecisse Saulem.
Numérotation du verset 2Rg. 1,ad litteram 
marg.| marg.| { 517 } .1. Unde es tu ? Iam enim dixerat, quod erat Amalecites, sed David de morte Ionathan, et populi Israel turbatus non adverterat.
marg.| .2. Filius hominis id est conversi ad Iudaismum.
marg.| .3. Amalecite. hoc videtur falsum : quia supradictum est, quod Doeg pater eius erat Idumeus. 1. lib. 21. ca. et 22. Dicendum quod Amalec a quo dicti sunt Amalecite, fuit filius Eliphan primogeniti Esau, prout declaratum fuit supra diffuse. Exod. 12. ab Esau vero denominati sunt Idumei, et sic omnis Amalecita est Idumeus, sed non econverso.
marg.| .4. Vocansque. Et sic iusto Dei iudicio et mendacio de quo sperabat impetrare gratiam, reportavit mortem.
marg.| .5. Planxit. Hic consequenter describitur forma planctus in speciali, cum dicitur.
marg.| .6. Planctum. qui postea subditur : sed quoddam preceptum David interponitur de sagittandi arte, secundo explicatur carmen eius lugubre, ibi : Et ait, Considera. Circa primum ergo ponitur David preceptum, cum dicitur.
marg.| .7. Et pre, Sic est in hebreo, et in libris correctis, et per arcum hic intelligitur ars sagittandi , ne filii Iuda de cetero debellarentur a Philistheis per artem sagittandi, sicut Saul, et eius exercitus fuerant debellati.
marg.| .8. Sicut. Aliqui dicunt, quod hic est liber Regum, in quo agitur de Samuele, et David, et aliis pluribus iustis. Sed hoc non est verisimile quod idem liber alleget seipsum, et ideo dicunt aliqui alii, quod iste liber est unus specialis liber qui non habetur : quia Esdras reparans bibliothecam a Chaldeis incensam non reparavit omnes libros, sicut patet de libris Salomonis quos fecit de naturis animalium, et herbarum , ut habetur infra 3. lib. et de libris Nathan prophete et Aie Silonitis, qui allegantur 2. Par. 9. nec tamen habentur , quia non fuerunt reparati, et idem dicunt de isto qui vocatur liber iustorum. Rabbi Salomon dicit, quod hic liber est Gene. In quo agitur de iustis, {518} scilicet Abraham , Isaac, et Iacob. et Gen. 48. scribitur in benedictione Iude, Manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, quod fuit impletum potissime tempore David qui inimicos Israel potenter in circumitu debellavit. Ad quam debellationem multum fecit ars sagittandi, in qua filios Iuda instrui precepit.
marg.| .9. Et ait : Considera. Premisso precepto David de sagittandi arte hic consequenter explicatur carmen eius lugubre. et primo generaliter . secundo specialiter, ibi : A sanguine interfectorum, tertio singulariter, ibi : Ionathas. Circa primum lamentatur populum Israel, dicens.
marg.| .10. Considera Israel id est attente recogita.
marg.| .11. Pro his qui mortui sunt. de populo tuo.
marg.| .12. Super excelsa tua. Quod est turpius, videlicet quod sunt devicti in terra propria, et in loco montuoso, et male accessibili, propter quod potest facilius ab adversariis defendi.
marg.| .13. In clyti Israel. id est nobiles genere, armorum peritia, et corporum virtute. Ex quo concludit admirative.
marg.| .14. Quomodo ceciderunt fortes quasi d<icat> non videtur humana victoria, sed ultio divina scilicet propter peccata Saul, et complicum eius, et ideo summe cavendum est a talibus.
marg.| .15. Nolite annuntiare in Geth, etc. In  compitis. id est in quadriviis, seu locis, ubi plures vie conveniunt , et ibi solent homines convenire ad audiendum rumores, sicut patet ex precedentibus . Istud factum iam erat divulgatum per totam terra Philisthinorum. Quomodo ergo dixit David : Nolite annuntiare, etc. quia quod factum est non potest non fieri. Dicendum quod loquitur ad modum dolentis, qui aliquando immiscet aliqua irrationabilia, et aliquando pronuntiat aliqua absolute, que tamen sunt sub conditione intelligenda. Est igitur sensus : Nolite annuntiare, etc. id est si illud posset fieri quod non annuntiaretur ibi : illud vellem ex toto desiderio animi.
marg.| .16. Ne forte letentur filie Philisthiim. Mulieres hic exprimit potius {519} quam viros, quia ille sunt que precipue solent canere in choris cantilenas de victoriis suorum sicut supra 1. li. 18.ca. dictum fuit de mulieribus precinentibus obviam Sauli et David de victoria redeuntibus.
Numérotation du verset 2Rg. 1,ad litteram 
marg.| .1. Montes Gelboe etc. Licet terra sit res inanimata, bene tamen maledicitur propter factum quod contigit in ea.
marg.| .2. Quia ibi abiectus est clypeus fortium. Quia plures videntes se debellatos proiecerunt ibi clypeos proprios, ut expeditius possent fugere. Vel dicuntur clypei abiecti, quia non potuerunt bellatores a sagittis Philisthinorum defendere. Et in isto sensu accipitur quod subditur :
marg.| .3. Clypeus Saul quasi non esset unctus scilicet consecrationis regie a Samuele, prout habetur supra 1. lib. 10.cap. ac si dicat, ita prostratus est ibi Saul quasi esset unus de humili plebe.
marg.| .4. Sanguine. Hic lamentatur David in speciali Saul et Ionathan . primo rememorans eorum probitatem, dicens : A sanguine etc. rediit id est sagitta Ionathe et ensis Saulis non percusserunt inuanum, sed perforabant arma fortium usque ad adipem et sanguinem intrinsecus.
marg.| .5. Saul et Ionathas. id est digni amore, quod patet de Ionatha in pluribus locis supra, et de Saul pro tempore quo fuit electus a Domino, quod in Israel non erat vir melior eo, ut habetur sup. lib. 1. cap. 9.
marg.| .6. Et decori. quia patet de Saule, qui ab humero et supra eminebat super totum populum , ut habetur sup. 1. lib. 10.ca. et de Ionatha eius primogenito {520} verisimile est, quod fuerit procere stature, et forme decore.
marg.| .7. In morte quasi d<icat> lamentabile est, quod tales duo sint simul interfecti.
marg.| .8. Aquilis velociores. ad persequendum hostes.
marg.| .9. Leonibus fortiores. Adversariis resistendo. Sciendum tamen quod hic est hyperbole, ad exprimendum eorum notabilem agilitatem, et fortitudinem, sicut de aliqua re notabiliter alba dicitur. quod hoc est albior nive.
marg.| .10. Filie Israel id est in vestibus coloratis et pretiosis de preda hostium sublatis.
marg.| .11. Qui prebebat ornamenta aurea. de hostium preda.
marg.| .12. Cultui. id est ornatui, illud enim vocatur cultus alicuius, circa quod est multum intentus, mulieres autem sunt multum intente circa ornatum suum. Et ideo ornatum huiusmodi hic vocat earum cultum.
marg.| .13. Quomodo. verba ista vel sententia pluries repetuntur in isto lugubri carmine, sicut et in cantico letitie illud quod est primum vel principale ibi pluries repetitur.
marg.| .14. Ionathas. Hic ponitur lamentatio singularis super Ionatha, eo quod David cum singulariter diligebat. ideo subditur :
marg.| .15. Amabilis. Quod potest intelligi dupliciter, uno modo passive id est plusquam amantur mulieres, et tamen ille amor est multum fervidus, secundum quod dicitur 3. Esd. 4 capitulo Multi dem etiam es facti sunt propter uxores suas id est propter ferventem amorem ipsarum. Alio modo active id est plus quam mulieres diligunt, que tamen aliquando valde ferventer amant. Et huic consonat quod subditur : Sicut mater.
Numérotation du verset 2Rg. 1,moraliter 
marg.| marg.| {515} .2. In die autem tertia apparuit homo veniens de etc. Per istum hominem qui ad habendum ipsius David gratiam mendacium sibi dixit, s. {516}quod interfecisset Saul, cum tamen interfectus fuisset partim sagittis Philisthinorum, partim proprio gladio, significantur illi qui per mendacia querunt placere potentibus et prelatis.
Numérotation du verset 2Rg. 1,moraliter 
marg.| marg.| { 517 } .4. Vocansque. In hoc David dedit exemplum potentibus huius mundi, ut non sint favorabiles, aut benefici adulatoribus et mendacibus : sed magis puniant eos secundum quantitatem delicti, ut iustitia servetur : et terror aliis incutiatur.
marg.| .5. Planxit. per casum Saul et populi corporalem, significat lapsus fidelium in culpam mortalem, qui plangendus est valde quanto anima est melior corpore, et maxime quando peccatum est prelati vel principis, ad quod sequitur malum communitatis.
marg.| marg.| {518} .7. Et precepit. Hec est vera littera : sed aliqui libri habentplanctum, et secundum sensum litteralem per arcum intelligitur ars sagittandi, qua filii Iuda scirent impugnare Philistheos, sicut sagittis debellati fuerant per ipsos. Ars autem sagittandi spiritualis, est exercitium devote orationis quo demones qui per Philistheos intelliguntur fortiter debellantur. In cuius figura dicitur Ex. 17. quod Moyse in orationibus perseverante Amalecite per quos similiter demones significantur, ut dictum est supra, 1. lib. 30.cap. fuerunt a filiis Israel debellati.
marg.| .10.  Considera. Sicut supra dictum est 29.ca. {519}primi libri, mortalitas ista contigit propter peccatum, et hoc {520}est a viventibus valde considerandum, et maxime a pergentibus ad bellum, ne et ipsi sint irretiti aliquo peccato gravi et contingat eis similis pena, vel etiam maior in gehenna.
Numérotation du verset 2Rg. 1,additio 
prol.| In secundo libro Regum 1. capitulo ubi dicitur Et precepit ut docerent filios Iuda arcum, etc. Hoc preceptum ut quidam Hebreorum expositores dicunt, est de substantialibus lamentationis cuius ratio est. Nam in hoc carmine principaliter intendebat David plangere invalitudinem populi et debilitate in fortiorum eius qui in patria et in locis excelsis fuerunt turpiter devicti. Ex quo {520}inferebat lamentando, quod iam non erat modus defendendi populum et patriam nisi per artem sagittandi, secundum quam artem debiliores sepe possunt fortiores eis debellare, quod sic contingit in pugna que fit cum gladio, in quo magis requiritur animi virilitas, et brachii fortitudo. Idcirco tanquam premium sui carminis premisit hoc lamentatorie, dicens : Precepit ut docerent.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Rg. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=13&chapitre=13_1)

Notes :