Nicolaus de Lyra

Capitulum 9

Numérotation du verset 2Rg. 9,1 

Et dixit David : Putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam propter Ionathan ?
Numérotation du verset 2Rg. 9,2 

Erat autem de domo Saul servus nomine Siba, quem cum vocasset rex ad se dixit ei : Tune es Siba ? Et ille respondit : Ego sum servus tuus.
Numérotation du verset 2Rg. 9,3 

Et ait rex : Num
superest aliquis de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam Dei ? Dixitque Siba regi : Superest filius Ionathan debilis pedibus.
Numérotation du verset 2Rg. 9,4 

Ubi inquit est ? Et Siba ad regem : Ecce ait in domo est Machir, filii Ammiel in Lodabar.
Numérotation du verset 2Rg. 9,5 

Misit ergo rex David et tulit eum de domo Machir filii Ammiel de Lodabar.
Numérotation du verset 2Rg. 9,6 

Cum autem venisset Miphiboseth filius Ionathan filii Saul ad David, corruit in faciem suam et adoravit. Dixitque David : Miphiboseth. Qui respondit : Adsum servus tuus.
Numérotation du verset 2Rg. 9,7 

Et ait ei David : Ne timeas, quia faciens faciam in te misericordiam propter Ionathan patrem tuum, et restituam tibi omnes agros Saul patris tui, et tu comedes panem in mensa mea semper.
Numérotation du verset 2Rg. 9,8 

Qui adorans eum dixit : Quis ego sum servus tuus qui1 respexisti super canem mortuum similem mei ?
1 qui] quoniam Weber
Numérotation du verset 2Rg. 9,9 

Vocavit itaque rex Sibam puerum Saul et dixit ei : Omnia quecumque fuerunt Saul et universam domum eius dedi filio domini tui.
Numérotation du verset 2Rg. 9,10 

Operare igitur ei terram tu et filii tui et servi tui, et inferes filio domini tui cibos ut alatur. Miphiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam. Erant autem Sibe quindecim filii et viginti servi.
Numérotation du verset 2Rg. 9,11 

Dixitque Siba ad regem : Sicut iussisti, domine mi rex, servo tuo, sic faciat2 servus tuus et Miphiboseth comedet super mensam tuam
2 faciat] faciet Weber
quasi unus de filiis regis.
Numérotation du verset 2Rg. 9,12 

Habebat autem Miphiboseth filium parvulum nomine Micha. Omnis vero cognatio domus Siba serviebat Miphiboseth.
Numérotation du verset 2Rg. 9,13 

Porro Miphiboseth habitabat in Hierusalem, quia de mensa regis iugiter vescebatur et erat claudus utroque pede.

Capitulum 9

Numérotation du verset 2Rg. 9,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 41ra
Numérotation du verset 2Rg. 9,ad litteram 
marg.| marg.| {567} .1. Et dixit David. Hic consequenter ostenditur pietas David ad proximum faciendo misericordiam erga domum Saul propter Ionathan amicum suum, que pietas in tribus ostenditur. primo quia diligenter inquisivit. quod notatur cum dicitur.
marg.| .2. Putasne. hoc quesivit David ab assistentibus sibi, per quorum indicium vocavit Sibam, qui Sauli servierat ut ab eo certius de hoc inquireret, et in particulari. qui interrogatus respondit.
marg.| .3. Superest. cuius causa dicta fuit supra 4. cap. Secundo ostenditur fidelitas David et eius pietas, eo quod Miphiboseth quesitum dulciter recepit : quod notatur cum dicitur.
marg.| .4. Et ait. timebat enim eo quod avus eius et patruus fuerant inimici David, propter quod cum assecuravit, et sibi bene facere promisit di. Restituam tibi omnes agros, etc.
marg.| .5. Qui adorans eum. adoratione dulie.
marg.| .6. Dixit : Quis ego quasi d<icat> nullius momenti respectu tanti beneficii.
marg.| .7. Quoniam. oculos pietatis.
marg.| .8. Super. id est super me vilem et despicabilem, quia erat impotens {568}corpore et genere, eo quod amici sui erant mortui. Tertio ostenditur pietas David eo quod ipsi Miphiboseth diligenter providit, assignans ei procuratorem et servum pro domo sua et familia gubernanda scilicet Sibam qui avo suo servierat. et ipsum Miphiboseth faciendo sibi commensalem, et patet littera paucis exceptis que discurrentur.
marg.| .9. Dedi. id est filio Miphiboseth qui nunc est dominus tuus, cuius filius vocabatur Micha, ut infra habetur. non enim potest hoc intelligi de cibis administrandis Miphiboseth, quia semper comedebat in mensa regis. sequitur :
marg.| .10. Miphibos Ethicorum et secundum hoc Siba dixit istud verbum. In hebreo habetur : et Miphiboseth comedet super mensam meam et secundum hoc est verbum ipsius David, quod exponunt Hebrei dicentes, quod postquam Siba dixerat reg. sic faciet servus tuus, David respondit : Et Miphiboseth comedet super mensam meam : ita quod hic sub intelligitur, respondit David. Et est modus loquendi qui apud Hebreos vocatur, decurtatus vel recisus scilicet quando aliquid omittitur, quod tamen necessario sub intelligitur ad habendum sententiam perfectam. et talis modus loquendi frequenter invenitur in Scriptura in ve. te. Cetera patent.
Numérotation du verset 2Rg. 9,moraliter 
marg.| marg.| {567} .1. Et dixit. Et secundum sensum litteralem per hoc quod David mortuo {568}Ionatha qui fuerat ei amicissimus in vita, diligenter inquisivit de posteris eius, ut eis exhiberet beneficia, docemur amicitiam {569}servare post mortem, quod tamen pauci faciunt, intantum quod vulgariter dicitur, mortuus non habet amicum. Secundum autem sensum allegoricum per Ionathan, qui interpretatur columbe donum, significatur ipse Christus qui columba dicitur amaritudinis felle carens. Est etiam donum ex caritate paterna nobis datum. Io. 3.b. Sic Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret etc. Per filium Ionathe claudum utroque pede, significatur quilibet Christianus, qui Christi filius est per baptismum claudus tamen est utroque pede : Nam pronus est dupliciter ad cadendum in peccatum scilicet per ignorantiam et infirmitatem. Per David vero potest intelligi bonus prelatus qui talem ad ambulandum in via morum debilem debet fovere et nutrire cibis mense sue, scilicet alimento sacre scripture, et sacramento Eucharistie, ut sic disponatur quod ad mensam glorie finaliter {570}transferatur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Rg. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=13&chapitre=13_9)

Notes :