Nicolaus de Lyra

Capitulum 11

Numérotation du verset 2Rg. 11,1 

Factum est ergo vertente anno eo tempore quo solent reges ad bella procedere,
misit David Ioab et servos suos cum eo et universum Israel et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabbath1
1 Rabbath scrips. , Rabbach Rusch ] Rabath ΩSM, Rabba “he. Ier.” ΩJ, Rabba Weber
David autem remansit in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Rg. 11,2 

Dum hec agerentur accidit quedam die2 ut surgeret David
2 quedam die] om. Weber
de stratu suo post meridiem
et deambularet in solario
domus regie. Viditque mulierem se lavantem
ex adverso super solarium suum. Erat autem mulier pulchra valde.
Numérotation du verset 2Rg. 11,3 

Misit ergo rex et requisivit que esset mulier. Nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bersabee3
3 Bersabee] Bethsabee Weber
filia Eliam, uxor Urie Ethei4
4 Ethei] Hetthei Weber
Numérotation du verset 2Rg. 11,4 

Missis itaque David nuntiis tulit eam, que cum ingressa esset ad illum dormivit cum ea, statimque sanctificata est ab immunditia sua
Numérotation du verset 2Rg. 11,5 

et reversa est in5 domum suam concepto fetu. Mittensque nuntiavit David et ait : Concepi.
5 in] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 11,6 

Misit autem David ad Ioab dicens : Mitte ad me Uriam Etheum. Misitque Ioab Uriam ad David.
Numérotation du verset 2Rg. 11,7 

Et venit Urias ad David. Quesivitque David quam recte ageret Ioab et populus et quomodo administraretur bellum.
Numérotation du verset 2Rg. 11,8 

Et dixit David ad Uriam : Vade in domum tuam et lava pedes tuos.
Egressusque6 est Urias de domo regis, secutusque est eum cibus regius.
6 Egressusque] Egressus Weber
Numérotation du verset 2Rg. 11,9 

Dormivit autem Urias ante portam domus regie cum aliis servis domini sui et non descendit ad domum suam.
Numérotation du verset 2Rg. 11,10 

Nuntiatumque est David a dicentibus : Non ivit Urias ad domum suam. Et ait David ad Uriam : Numquid non de via venisti ? Quare non descendisti ad domum tuam ?
Numérotation du verset 2Rg. 11,11 

Et ait Urias ad David : Arca Dei7 et Israel et Iuda habitant in papilionibus, et dominus meus Ioab, et servi domini mei super faciem terre manent, et ego ingrediar domum meam ut comedam et bibam et dormiam cum uxore mea ? Per salutem tuam et per salutem anime tue quod non faciam rem hanc.
7 Dei] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 11,12 

Ait ergo David ad Uriam : Mane hic etiam hodie et cras dimittam te. Mansit Urias in Hierusalem die illa et altera.
Numérotation du verset 2Rg. 11,13 

Et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet et inebriavit eum. Qui egressus vespere dormivit in stratu suo cum servis domini sui et in domum suam non descendit.
Numérotation du verset 2Rg. 11,14 

Factum est ergo mane et scripsit David epistolam ad Ioab misitque per manum Urie,
Numérotation du verset 2Rg. 11,15 

scribens in epistola : Ponite Uriam ex adverso belli ubi fortissimum est prelium8 et derelinquite eum ut percussus intereat.
8 est prelium] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 11,16 

Igitur cum Ioab obsideret urbem, posuit Uriam in loco ubi9 sciebat viros esse fortissimos.
9 ubi] quo Weber
Numérotation du verset 2Rg. 11,17 

Egressique viri de civitate, bellabant adversum Ioab, et ceciderunt de populo servorum David et mortuus est etiam Urias Etheus.
Numérotation du verset 2Rg. 11,18 

Misit itaque Ioab et nuntiavit David omnia verba prelii.
Numérotation du verset 2Rg. 11,19 

Precepitque nuntio dicens : Cum compleveris universos sermones belli ad regem,
Numérotation du verset 2Rg. 11,20 

si eum videris indignari et dixerit quare accessistis ad murum ut preliaremini ? An ignorabatis quod multa desuper ex muro tela mittantur ?
Numérotation du verset 2Rg. 11,21 

Quis percussit Abimelech filium Ieroboal10 ? Nonne mulier misit super eum fragmen mole de muro et interfecit eum in Thebes ? Quare iuxta murum accessistis ? Dices : etiam servus tuus Urias Etheus occubuit.
10 Ieroboal Rusch ΩSM etc.] scrips. , Ierobaal ΩJ Clementina etc., Hierobaal Weber (Σ Λ H), Hieroboseth Weber cum nonnullis codicibus
Numérotation du verset 2Rg. 11,22 

Abiit ergo nuntius et venit et narravit David omnia que ei preceperat Ioab.
Numérotation du verset 2Rg. 11,23 

Et dixit nuntius ad David : Prevaluerunt adversum nos viri et egressi sunt ad nos in agrum. Nos autem facto impetu persecuti sumus eos11 usque ad portam civitatis.
11 sumus eos] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 11,24 

Et direxerunt iacula sagittarii ad servos tuos ex muro desuper, mortuique sunt de servis regis. Quin etiam servus tuus Urias Etheus mortuus est.
Numérotation du verset 2Rg. 11,25 

Et dixit David ad nuntium : Hec dices Ioab : Non te frangat ista res. Varius enim eventus est prelii
et nunc hunc, nunc illum consumit gladius. Conforta bellatores tuos adversum urbem, ut destruas eam et exhortare eos.
Numérotation du verset 2Rg. 11,26 

Audivit autem uxor Urie quod mortuus esset Urias vir suus et planxit eum.
Numérotation du verset 2Rg. 11,27 

Transactoque luctu misit David et introduxit eam domum suam et facta est ei uxor
peperitque ei filium. Et displicuit verbum hoc quod fecerat David coram Domino.

Capitulum 11

Numérotation du verset 2Rg. 11,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 45ra
Numérotation du verset 2Rg. 11,ad litteram 
marg.| marg.| {573} .1. Factum. Hic consequenter ostenditur qualiter David vixit insolenter, propter quod fuit a Deo castigatus : ubi etiam ostenditur eius penitentia de peccatis, et patientia in adversis. Primo igitur ostenditur peccasse per luxuriam. Secundo per negligentia. ca. 21. Tertio per superbiam . cap. 24. Circa primum ponitur primo culpe perpetratio, secundo humilis recognitio cap. 12. tertio punitionis patiens toleratio cap. 13. Circa primum describitur primo ipsius David adulteratio. secundo queritur facti celatio ibi : Misit autem David tertio precipitur innocentis occisio ibi : Factum est ergo. Circa primum dicitur : Factum scilicet in principio estatis, quando terre nascentia sunt in campis ad pabulum equorum.
marg.| marg.| {574} .2. Misit. Aliis enim procedentibus ad bellum remansit David in Hierusalem quasi otiosus, propter quod fuit lapsus in adulterium. unde dicit Ovidius poeta : Otia si tollas periere cupidinis artes. Et Eccles. 33.d. Multam malitiam docuit otiositas.
marg.| .3. Viditque mulierem. Ex quo patet quod aspectus impudicus est valde periculosus, quia David tam sanctus et bonus per hoc fuit tractus in adulterium, et ex consequenti ad homicidium proditorie procuratum, ut ex sequentibus apparebit.
marg.| .4. Misit. Ad hoc enim quesivit, ut sciret si esset soluta, ut sic eam acciperet in uxorem et licite cognosceret eam, invalescente tamen tentatione, sciens quod esset maritata, nihilominus mandavit pro ea adducenda, et commisit adulterium.
prol.| {575 }
Numérotation du verset 2Rg. 11,ad litteram 
marg.| .1. Statimque. id est a fluxu menstruorum, non quia tunc pateretur menstrua quando David eam cognovit, quia tunc mulieres sunt turpis coloris et abominabiles ad actum carnalem , et de ipsa dicitur hic, quod erat pulchra valde, dicitur ergo tunc purgata a menstruis futuris usque ad partum, quia in illo coitu concepit, ut patet in textu. post conceptionem autem cessat fluxus menstruorum, quia sanguis ille cedit in formationem fetus et eius alimentum.
marg.| .2. Misit. Hic consequenter queritur celatio facti, cum dicitur.
marg.| .3. Mitte. Ad hoc enim pro ipso mandabat, ut uxorem suam cognosceret, et sic crederetur puer nasciturus esse suus, et sic peccatum David occultaretur : et mulier a lapidatione que secundum legem ei debebatur, preservaretur.
prol.| {576}
marg.| .4. Quesivitque. hoc quesivit ut statum sui exercitus sciret, et Urias causam sui adventus non perciperet.
marg.| .5. Vade. id est utere balneo propter fatigationem laboris precedentis. Et per lotionem pedum designatur ablutio totius corporis intelligendo a parte totum.
marg.| .6. Secutusque. ut sic per balneum et cibum delicatum provocaretur ad coitum. Cetera patent usque ibi :
marg.| .7. Numquid quasi d<icat> in exercitu fuisti in labore, et similiter in via veniendo inde : et ideo indiges recreatione.
marg.| .8. Et ait Urias, etc. se excusando valde fideliter.
marg.| .9. Arca. quia tunc erat portata ad exercitum, sicut fuerat tempore Saul prout habetur supra 1. lib. 14 capitulo ad dandum confidentiam bellatoribus. Cetera patent usque ibi :
prol.| {577 }
Numérotation du verset 2Rg. 11,ad litteram 
marg.| .1. Et vocavit eum, etc. faciens sibi propinari latenter potum inebriativum, credens quod per hoc daret oblivioni arcam et exercitum, et sic vino calefactus cum uxore sua dormiret, per hoc tamen non fuit deceptus. Et sic patet bonitas et perfectio ipsius, qui pro reverentia Dei, et afflictione populi existentis in expeditione, etiam a licitis abstinebat. Et ex hoc patet gravitas peccati David, qui militem tam fidelem et probum non horruit occidere proditorie.
marg.| .2. Factum est ergo, etc. hic consequenter describitur innocentis occisio cum dicitur.
marg.| .3. Ponite Uriam, etc id est ubi adversarii sunt fortes et audaces.
marg.| .4. Et derelinqui te eum. retrahendo vos ab ipso.
marg.| .5. Ut percussus, etc. Sciebat enim eum esse constantem, et quod non {578} turpiter recederet, sed magis mori eligeret.
marg.| .6. Igitur cum, etc. credebat enim, quod regem offendisset, faciens aliquid unde dignus esset morte, et quod David hunc modum moriendi decrevisset ad celandum culpam Urie.
marg.| .7. Et ceciderunt, etc. Ex quo aggravatum fuit ipsius peccatum, quia occasione illius quem volebat mori, fuerunt etiam alii interfecti.
marg.| .8. Si eum videris, etc. propter interfectionem populi.
marg.| .9. Et dixerit, etc. quia ex illa parte persone etiam invalide possunt homines fortissimos interficere, quod patet per exemplum.
marg.| .10. Nonne mulier, etc. hoc dixit Ioab ad sui excusationem erga David, ut David cognosceret, quod Ioab non fecerat illum insultum ex ignorantia artis bellice, sed ut impleret mandatum regis. Cetera patent usque ibi :
prol.| {579 }
Numérotation du verset 2Rg. 11,ad litteram 
marg.| .1. Non te frangat, etc. ab obsidione civitatis recedendo.
marg.| .2. Varius enim, etc. quasi dicat, si fortuna nunc fuit contra te, erit postea pro te.
marg.| .3. Audivit autem, etc. ficte tamen et secundum apparentiam  : quia bene volebat eius mortem, ut per hoc lapidationem evaderet, et uxor regis fieret, et ad istam intentionem procuraverat David mortem suam. {580} Ad cuius intellectum pleniorem sciendum quod hic dicit Rabbi Salomon quod viri procedentes ad bellum dabant uxoribus suis libellum separationis, ut libere possent contrahere si viri in prelio morerentur : et computabatur tempus a die dationis libelli, et ideo uxor Urie conceperat post recessum mariti sui, ideo ipso mortuo evadebat penam lapidationis.
marg.| .4. Transactoque luctu, etc. hoc est tempore determinato lugendi, quia post mortem virorum uxores eorum per aliquod tempus portabant vestes lugubres : et istud tempus vocatur tempus luctus.
prol.| {573}Liber Secundum Regum
prol.| Capitulum 11
Numérotation du verset 2Rg. 11,moraliter 
marg.| .1. Factum est.
marg.| David. Per hoc autem, quod aliis procedentibus ad bellum David remansit in Hierusalem, que interpretatur pacifica, vel quieta : et tunc enormia perpetravit peccata, scilicet adulterium, et homicidium, proditorium, ut habetur infra, significatur quod illi qui quiescunt otiosi, et se non exercent in prelio contra tentationes, incurrunt frequenter varias peccatorum enormitates. propter quod dicit Seneca, Summa omnium vitiorum otiositas. Demones enim nunquam dormiunt, sed semper insidiantur nobis, et quos otiosos a bonis, inveniunt, ad peccatum inducunt. Propter quod {574}dicit Hieron ad Rusticum : Semper aliquid boni facito, ut te diabolus inveniat occupatum.
marg.| .3. Viditque. per hoc autem quod David sanctus et devotus ex impudico aspectu peccatum incurrit adulterii, et ulterius homicidii proditorie perpetrati, nobis ostenditur, quanta diligentia debeat adhiberi in custodia sensus visus, et etiam quia dicitur Thre. 3.f. Oculus meus depredatus est animam meam in cunctis filiabus urbis mee. Et idem videtur de custodia aliorum sensuum. Ierem. 9.f. Ascendit mors per fenestras meas. Sensus enim exteriores sunt quasi quedam corporis fenestre per quas tentationes contra latrones ad interiora ingrediuntur bona gratie rapientes.
prol.| {579}Liber Secundum Regum
prol.| Capitulum 11
Numérotation du verset 2Rg. 11,additio 
prol.| In capitulo 11. ubi dicitur in post. Ad cuius pleniorem intellectum sciendum quod hic dicit Rabbi Salomonquod viri procedentes ad bellum dabant uxoribus suis libellum separationis.
prol.| Sicut Rabbi Salomon et alii Hebr. expositores sepe corrumpunt verum intellectum scriptura rum, prosequendo litteram plusquam oportet : in quibus verificatur illud : Littera occidit. 2. Cor. 3.b. ita, quod quam pluries labuntur in opposito vitioso et extremo, s. fabulando multa contraria littere, et que nusquam inscripturis autenticis reperiuntur, et in talibus de eis verificatur illud. Psalmi 118.l. Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua. ut patet in hoc passu. Nam hec assertio Rabbi Salomon dependet ex opinione quorumdam Talmudistarum asserentium, quod David nunquam fuit adulter cum uxore Urie, ad quod fundandum fingunt illud de libello separationis : quod hic ponit Rabbi Salomon quod est falsissimum : et maxime contra textus planos huius historie. Unde David reprehenditur a Deo tanquam adulter per prophetam, quod quidem peccatum etiam verificatur per confessionem ipsius David, ut infra 12. et in aliis multis locis. Si autem fictio ista Rabbi Salomon et aliorum sequentium esset vera, tunc David nunquam fuisset reus illius adulterii. nam uxor Urie esset libera a die dationis libelli, que precesserat tempus prime coniunctionis David cum ea, ut patet manifeste. Causam autem quam assignat Rabbi Salomon ad dationem {580}huius libelli repudii dicit, quod hoc fiebat ad finem, quod si viri in bello morerentur, uxores libere possent contrahere que quidem causa est penitus inanis et vacua, nam licet talem libellum repudii nunquam darent, adhuc uxores possent contrahere maritis mortuis. Manifestum est enim quod in morte alterius coniugis solvitur vinculum matrimoniale, etiam si libellus repudii non precederet. unde talia non videntur interponenda inter expositiones sacrarum scriptura rum, nisi forte ad detegendum errorem male sentientium, vel in derisionem taliter fabulantium.
Numérotation du verset 2Rg. 11,replica 
prol.| REPLICA: In capitulo 11. ubi postil. allegat dictum. Rabbi Salomon de libello dato uxoribus a viris procedentibus ad bella, et cetera, que inde sequuntur. Istud dictum Burg. reprehendit sicut reprehensione dignum est, sed quod dicit huiusmodi erronea dicta in expositione non miscenda, non videtur erudite dictum, quia sancti doctores hereses et errores in libris suis explicant non ut approbent, sed ut derideant et falsitatem eorum ostendant. Ita et hic Posti. facit, quia et David commisisse adulterium sepe ostendit, nec eum rigore huius dicti Rabbi Salomon ab adulterio excusari permittit. Nec videtur posse excusari stante etiam dicto Rabbi Salomon quia et si talis libellus daretur, ante tamen mortem sui mariti non haberet effectum : quoniam ante mortem coniuncta alteri adulterium commisisset, sicut in proposito casus Bethsabee habet.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Rg. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=13&chapitre=13_11)

Notes :