Capitulum 2

Numérotation du verset 2Rg. 2,1 

Igitur post hec consuluit David Dominum dicens : Num ascendam in unam de civitatibus Iuda ? Et ait Dominus1 : Ascende. Dixitque David : Quo ascendam ? Et respondit ei : In Hebron.
1 Dominus] + ad eum Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,2 

Ascendit ergo David
et due uxores eius Achinoem Iezraelites et Abigail uxor Nabal Carmeli,
Numérotation du verset 2Rg. 2,3 

sed et viros qui erant cum eo, duxit David singulos cum domo sua, et manserunt in oppidis Hebron.
Numérotation du verset 2Rg. 2,4 

Veneruntque viri Iuda
et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Iuda.
Et annuntiatum2 est David quod viri Iabesgalaad3 sepelissent Saul.
2 annuntiatum] nuntiatum Weber |
3 Galaad] Iabesgalaad Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 2,5 

Misit ergo David nuntios ad viros Iabesgalaad4. Dixitque ad eos :
4 Iabesgalaad] Labesgalaad Weber
Benedicti vos Domino, qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eum.
Numérotation du verset 2Rg. 2,6 

Et nunc retribuet vobis quidem5 Dominus misericordiam et veritatem, et6 ego reddam gratiam eo quod fecistis7 verbum istud.
5 vobis quidem] inv. Weber |
6 et] sed praem. Weber |
7 fecistis] feceritis Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 2,7 

Confortentur manus vestre et estote filii fortitudinis, licet enim mortuus sit dominus vester Saul, tamen unxit me8 domus Iuda in9 regem sibi.
8 unxit me] inv. Weber |
9 in] om. Weber |
Numérotation du verset 2Rg. 2,8 

Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Isboseth10 filium Saul
10 Isboseth] scrips. hic et ubique , Ysboseth Rusch , Hisboseth Weber
et circumduxit eum per castra
Numérotation du verset 2Rg. 2,9 

Regemque constituit super Galaad et super Gessuri
et super Iezrael, et super Ephraim, et super Beniamin, et super universum Israel11.
11 universum Israel] inv. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,10 

Quadraginta annorum erat Isboseth12 filius Saul cum regnare cepisset super Israel et duobus annis regnavit. Sola autem domus Iuda sequebatur David.
12 Isboseth] Hisboseth Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,11 

Et fuit numerus dierum
quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Iuda septem annorum et sex mensium13.
13 mensium] mensuum Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,12 

Egressusque est14 Abner filius Ner
14 est] om. Weber
et pueri Isboseth15 filii Saul de Castris in Gabaon.
15 Isboseth] Hisboseth Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,13 

Porro Ioab filius Sarive16 et pueri David egressi sunt, et occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent e regione sederunt, hi ex una parte piscinae et illi ex altera.
16 Sarive] Sarviae Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,14 

Dixitque Abner ad Ioab : Surgant pueri
et ludant coram nobis. Et respondit Ioab : Surgant.
Numérotation du verset 2Rg. 2,15 

Surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Beniamin ex parte Isboseth17 filii Saul et duodecim de pueris David.
17 Isboseth] Hisboseth Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,16 

Apprehensoque unusquisque capite comparis sui, defixit gladium in latus contrarii et ceciderunt simul. Vocatumque est nomen loci illius ager Robustorum in Gabaon.
Numérotation du verset 2Rg. 2,17 

Et ortum est bellum durum satis in die illa. Fugatusque est Abner et viri Israel a pueris David.
Numérotation du verset 2Rg. 2,18 

Erant autem ibi tres filii Sarive18 : Ioab et Abisai et Asael. Porro Asael cursor velocissimus fuit
18 Sarive] Sarviae Weber
quasi unus ex
capreis que morantur in silvis.
Numérotation du verset 2Rg. 2,19 

Persequebatur autem Asael Abner, et non declinavit ad dexteram sive ad sinistram obmittens persequi Abner.
Numérotation du verset 2Rg. 2,20 

Respexit itaque Abner post tergum suum et ait : Tune es Asael ? Qui respondit : Ego sum.
Numérotation du verset 2Rg. 2,21 

Dixitque19 Abner : Vade ad dexteram sive ad sinistram, et apprehende unum de adolescentulis20
19 Dixitque] + ei Weber |
20 adolescentulis] adulescentibus Weber |
et tolle tibi spolia eius. Noluit autem Asael obmittere quin urgueret eum.
Numérotation du verset 2Rg. 2,22 

Rursumque locutus est Abner ad Asael : Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terra et levare non potero faciem meam ad Ioab fratrem tuum.
Numérotation du verset 2Rg. 2,23 

Qui audire contempsit et noluit declinare. Percussit ergo eum Abner aversa
hasta in inguine, et transfodit, et mortuus est in eodem loco. Omnesque qui transiebant per locum in quo occiderat21 Asael et mortuus erat, subsistebant.
21 occiderat] ceciderat Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,24 

Persequentibus autem Ioab et Abisai fugientem Abner sol occubuit, et venerunt usque ad collem Aqueductus qui est ex adverso vallis et itineris deserti in Gabaon.
Numérotation du verset 2Rg. 2,25 

Congregatique sunt filii Beniamin ad Abner et conglobati in unum cuneum, steterunt in summitate tumuli unius
Numérotation du verset 2Rg. 2,26 

Et exclamavit Abner ad Ioab et ait : Num usque ad internicionem tuus
mucro deseviet ? An ignoras quod periculosa sit desperatio ?
usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos.
Numérotation du verset 2Rg. 2,27 

Et ait Ioab : Vivit Dominus si locutus fuisses
mane, recessisset populus persequens fratrem suum.
Numérotation du verset 2Rg. 2,28 

Insonuit ergo Ioab bucina et stetit omnis exercitus, nec persecuti sunt ultra Israel, neque iniere certamen.
Numérotation du verset 2Rg. 2,29 

Abner autem et viri eius abierunt per campestria tota nocte illa, et transierunt Iordanem et lustrata omni Bethoron venerunt ad Castra.
Numérotation du verset 2Rg. 2,30 

Porro Ioab reversus omisso Abner congregavit omnem populum et defuerunt de pueris David decem et novem viri excepto Asael22.
22 Asael] Asahele Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,31 

Servi autem David percusserunt de Beniamin et de viris qui erant cum Abner trecentos et23 sexaginta qui et mortui sunt.
23 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Rg. 2,32 

Tuleruntque Asael et sepelierunt eum in sepulcro patris sui in Bethleem. Et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri qui erant cum eo, et in ipso crepusculo pervenerunt in Hebron.

Capitulum 2

Numérotation du verset 2Rg. 2,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. [39va=]40va
Numérotation du verset 2Rg. 2,ad litteram 
marg.| marg.| {521} .1. Igitur. Posita lamentatione Saulis, hic consequenter describitur institutio successoris. Habuit autem duplicem successorem, unum de iure scilicet David, qui iam inunctus erat ex divina electione. Alium de facto scilicet Isboseth, quem instituit Abner princeps militie. Et ideo primo agitur de institutione David, secundo de institutione Isboseth, ibi : Abner autem. tertio de processu utriusque ibi :Egressusque est Abner. Circa primum dicitur.
marg.| .2. Post hec. Licet haberet ius in regno, quia erat inunctus ex precepto divino, tamen noluit intrare possessionem absque divino consilio, quia attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter.
marg.| .3. Num ascendam. De illis primo quesivit, quia magis confidebat de hominibus illius tribus, eo quod esset de eadem tribu.
marg.| .4. Quo ascendam. Habita responsione de tribu Iuda, convenienter querit de loco.
marg.| .5. Et respondit ei in Hebron. Quia in illa civitate sunt sepulti, {522} quatuor principales patriarche, prout dictum fuit Gen. 23. propter quod Caleb illuc init ad orandum dominum ex devotione, prout dictum fuit Num. 13. et Ios. 14. propter quod dominus voluit, quod ibi inciperet regnum David.
marg.| .6. Veneruntque. Ter fuit inunctus, primo in domo patris, ut dictum fuit supra 1. lib. 16. cap. Secundo in Hebron super tribum Iuda, ut hic habetur. Tertio super totum populum Israel, ut habetur infra 5. cap. In signum quod bonus catholicus regno celesti dignus debet habere unctionem Spiritus Sancti in corde per veram fidem, in ore per confessionem, in opere per sanctam conversationem. Et quia bonus rex debet esse gratus subditis de facto fidelitatis et pietatis, ideo consequenter ostenditur gratitudo ipsius David erga viros Iabes Galaad de sepultura Saulis et filiorum eius. Et patet littera.
marg.| .7. Abner. Hic consequenter ponitur institutio ipsius Isboseth de facto. Et pater littera. Sciendum tamen quod Rabbi Salomon dicit hic, quod hoc factum fuit ad verificandum verbum Domini ad Iacob Gen. 35.b. Reges ex te egredientur, et tamen omnes filii eius erant nati preter Beniamin, et sic significatum fuit, eo quod de Beniamin essent duo reges futuri, scilicet Saul, et Isboseth.
Numérotation du verset 2Rg. 2,ad litteram 
marg.| marg.| {523} .1. Egressusque Hic consequenter ponitur utriusque regis instituti processus, quia Isboseth procedebat semper deficiendo , David autem proficiendo, quod ostenditur in duobus, primo in virorum Isboseth debellatione, secundo in ipsius Abner cum David confederatione, ca. 3. Circa primum primo ponitur debellatorum congregatio , secundo partis Isboseth depressio, ibi :Fugatusque est Abner. tertio belli cessatio, ibi : Persequentibus autem. Circa primum sciendum quod quantum ex littera videtur Abner princeps militie Isboseth, et Ioab princeps exercitus David condixerant adinvicem, ut convenirent ad locum certum, et ibi viderent pugnam singularem aliquorum ex una parte et ex altera, ad videndum probitatem virorum utriusque partis, et hoc est quod dicitur.
marg.| .2. Et cum in unum id est in unum locum determinatum.
marg.| .3. E regione id est exercitus David ex una parte, et exercitus Isboseth ex altera. Et piscina erat in medio id est congregatio aquarum pluvialium in una fovea, sicut solet esse in campis pro animalibus potandis.
marg.| .4. Surgant. Hoc est, ad prelium apti.
marg.| .5. Et ludant id est ostendant fortitudinem suam et probitatem. Unde {524} sciendum quod istud verbum quod hic ponitur equivocum est ad ludere, et occidere, et etiam ad quedam alia, sicut dictum fuit Gen. 21. hic autem ponitur pro occidere, ideo subditur :
marg.| .6. Apprehensoque. Ex quo videtur, quod ex utraque parte fuerunt interfecti, licet Iosephus dicat, quod illi soli de parte Isboseth fuerunt interfecti, sed magis credendum est textui, quia Iosephus frequenter dicit aliqua textui dissona, unde subditur :Vocatumque. In hebreo habeturcampus concisorum, eo quod mutuis gladiis concisi ceciderunt ibi isti et illi.
marg.| .7. Et ortum. Quia istis occisis uterque exercitus incepit pugnare ad invicem ad suorum vindictam.
marg.| .8. Fugatusque. Hic consequenter describitur partis Isboseth debellatio. Et patet littera paucis exceptis.
marg.| .9. Porro. Ex hoc patet quod pugnaverunt peditando, aliter non commendaretur de velocitate cursus, sed magis equus portans ipsum.
marg.| .10. Quasi unus. Hyperbole est, ad denotandum eius agilitatem excellentem .
marg.| .11. Persequebatur autem Asael Abner et non declinavit. Reputans sibi ad magnam gloriam si posset devincere militie principem.
marg.| .12. Et levare. Cogitabat enim Abner quod David finaliter prevaleret, {525} et tunc indigeret gratia ipsius Ioab, qui erat maior in domo David : propter quod reformidabat occidere fratrem eius.
marg.| .1. Percussit. id est contra eum versa. Si enim de ligno haste percussisset eum, ut dixerunt aliqui, non potuisset eum ita transfodisse, maxime quia armatus erat, licet levibus armis. In hebreo habetur : Percussit ergo eum post epar id est circa membra vitalia, ubi est ictus mortalis.
marg.| .2. In inguine. In hebreo habetur : In quinta scilicet costa, sub qua sunt membra vitalia.
marg.| .3. Persequentibus. Hic consequenter describitur, belli cessatio duplici de causa. Prima propter noctem supervenientem, que notatur cum dicitur : Sol occubuit. Secunda propter periculum interfectionis ex utraque parte, quia filii Beniamin se recolligentes circa Abner parabant se ad ponendum totum pro toto ad fortunam. propter quod clamavit ad Ioab.
marg.| .4. An ignoras scilicet de fuga absque bello quasi d<icat> tu non debes ignorare, {526} quia per talem modum utraque pars ponit totum pro toto, et sic est in periculo, cui non debebant exponi. ideo subditur :
marg.| .5. Usquequo. secundo signum cessationis.
marg.| .6. Ut omittat. Quia isti et illi erant cultores Dei et de eadem lege, et ideo non erat bonum destructionem huius partis, vel illius querere. Cui Ioab assentiens dixit.
marg.| .7. Si locutus. Hoc est si citius ista verba dixisses, bellum citius cessasset, aliqui Hebrei dicunt, quod hec est littera : Si non locutus fuisses mane, scilicet verbum, quod predixisti in principio : Surgant pueri et ludant coram nobis. recessisset populus absque bello, quia occasione illius dicti, et sequentis facti ortum fuit bellum, ut patet ex predictis. Cetera patent usque ibi :
marg.| .8. Excepto. Licet esset de pueris David sicut et alii interfecti, tamen mors eius per se exprimitur, quia plus ponderabatur quam omnium aliorum propter quod de eius sepultura specialiter agitur. Et patet littera. Sepultura tamen ista fuit postquam Ioab, et exercitus redierant in Hebron, licet ante scribatur.
Numérotation du verset 2Rg. 2,moraliter 
marg.| marg.| {521} .1. Igitur post hec consuluit. Per hoc autem quod David ex divina revelatione ascendit in Hebron, que alio nomine vocatur Chariatharbe id est civitas quatuor, significatur quod homo bone voluntatis, qui per David significatur, ascendit ad perfectionem quatuor virtutum carnalium per instinctum et adiutorium divinum, que quidem perfectio civitas quatuor potest dici, de qua dicitur Apocal. 21.e. Et civitas erat in quadro posita.
marg.| .6. Veneruntque. Ibi Iuda interpretatur confitens, et ideo viri Iuda dicuntur illi, qui corde ore et opere Deum confitentur, et isti ungere David id est virum virtuosum promovere nituntur. Nam si est promotio in regimine temporali, volunt eum habere{522}principem, si autem in spiritualibus pontificem vel presidentem.
marg.| Misit ergo David nuntios. Sicut dictum est supra, ultimo capitulo primi libri. Per istos viros Iabes significantur illi qui cooperire student quantum bono modo possunt turpitudinem superioris sui, et ipsi sunt a Domino benedicti, unde Gen. 9.d. Sem et Iaphet operientes verenda patris sui ex hoc receperunt benedictionem. Cham autem revelans maledictionem. Abner autem filius Ner, qui constituit Isboseth regem, significat illum qui per potentiam studet promovere indignum. Isboseth autem vir confusionis interpretatur, et sic signat illum qui non est dignus honore, sed magis vituperio.
marg.| marg.| { 523 } .1. Egressusque. Per Abner qui movit contentionem contra viros, {524}David, significatur quod illi qui indignum promovere nituntur, et contentiones et brigas movent pro impio, et sicut iste {525}Abner de contentione sua reportavit confusionem multis {526}de suis bellatoribus occisis de prelio fugiendo, sic Dei iudicio iusto pro indignis contentiones moventes confusionem reportant frequenter, et utinam esset semper.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Rg. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=13&chapitre=13_2)

Notes :